Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
A fidelibus transit ad pastores Ecclesiae, eisque commendat ut gregem Christi pascant non turpis lucri gratia, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Secundo, vers. 5, adolescentibus commendat subjectionem, omnibus humilitatem, utque sollicitudinem omnem resignent in Dei providentiam. Item sobrietatem et vigilantiam, ut resistant diabolo, qui circuit quasi leo rugiens quaerens quem devoret. Tertio, vers. 10, animando eos quod Deus modicum passos ipse perficiet, salutatione et gratiae apprecatione claudit epistolam.
Textus Vulgatae: I Petri 5:1-14
1. Seniores ergo qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: 2. pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie. 3. Neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. 4. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. 5. Similiter, adolescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 6. Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: 7. omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. 8. Sobrii estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: 9. cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. 10. Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. 11. Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen. 12. Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei in qua statis. 13. Salutat vos Ecclesia, quae est in Babylone coelecta, et Marcus filius meus. 14. Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus, qui estis in Christo Jesu. Amen.
Versus 1: Seniores Ergo Qui in Vobis Sunt, Obsecro, Consenior et Testis Christi Passionum
1. Seniores ergo, — tum aetate, tum dignitate et sacerdotio, sive id minus sit et vulgare, sive majus, puta episcopatus. Unde S. Hieronymus, epist. 85, vertit presbyteros. Compellat enim sacerdotes et Episcopos quasi Ecclesiae pastores, eisque jubet ut strenue pascant gregem fidelium a Deo sibi commissum, quibus proinde ideam vitae pastoralis paucis, sed nervose praescribit. Unde apud Syros haec epistolae pars legi solet in electione et ordinatione Episcoporum, uti notat hic Syrus. Hinc et mox pro PROVIDENTES, graece est ἐπισκοποῦντες: ita S. Hieronymus, Oecumenius et alii passim.
ERGO. — Syrus, autem. To ergo refer tum ad omnia praecedentia, quae licet ad omnes fideles spectent, maxime tamen ad pastores, qui ea fidelibus inculcare debent; tum proprie ad vers. 11 et praeced.: «Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus.» Haec enim maxime spectant ad presbyteros qui pascunt gregem tum praedicando, tum ministrando sancta Sacramenta. Item ad illud cap. IV, vers. 17: «Quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei,» q. d. Quoniam Deus incipit judicium a domo et familia sua, utique illud incipiet ab ejus praepositis, ab eisque exiget rationem tum suae animae et officii, tum gregis eis commissi. Illum ergo debite et strenue pascant, ut Deo judici reposcenti rationem reddere possint.
OBSECRO. — Παρακαλῶ tria significat, scilicet hortor, consolor, obsecro: hic tamen magis significat «obsecro;» modestiae enim causa Petrus, licet summus Pontifex, non tam jubet quam precatur et obsecrat.
CONSENIOR. — συμπρεσβύτερος, id est, ut S. Hieronymus, epist. 85, compresbyter; Syrus, ego presbyter socius vester. Rursum modestiae causa vocat se non Pontificem, sed compresbyterum quem secuti Summi Pontifices in suis Epistolis et Bullis, Episcopos vocant «fratres et coepiscopos;» hi enim ipsis in episcopatu, puta in potestate Ordinis, sunt pares, licet jurisdictione impares. Quare S. Gregorius Romanus Pontifex noluit appellari universalis Episcopus, ne ceteris Episcopis videretur jus episcopatus derogare aut minuere, quasi ipse solus revera esset Episcopus, ceteri tantum nomine tenus ejusque duntaxat Vicarii, aut Suffraganei. Id fecit ad retundendam insolentiam Joannis, Archiepiscopi Constantinopolitani, qui nomen universalis Patriarchae sibi arrogabat, contra quem S. Gregorius, lib. VII, epist. 69 ad Eusebium: «Si unus,» ait, «universalis est, restat ut vos Episcopi non sitis.» Et lib. IV, epist. 36 ad Eulogium: «Si unus Patriarcha universaliter dicitur, Patriarcharum nomen ceteris derogatur.» Alioqui de jure hoc nomen Romano Pontifici convenit. Sic enim Concilium Chalcedonense S. Leonem vocat universalem Archiepiscopum, id est, Episcopum Episcoporum, Episcopum totius Ecclesiae, cui ceteri Episcopi sint subjecti et subordinati. Quocirca notat Oecumenius S. Petrum hic Episcopos docere modestiam, q. d. «Si ego qui talium miraculorum spectator fui, atque aeque ac pater Christi, qui est rex et Pastor Pastorum Ecclesiae et totius orbis, juxta illud Matth. cap. 2, vers. 6: 'Ex te exiet dux qui regat,' graece ποιμανεῖ, id est pascet, instar Davidis pariter Bethlehemitae, 'populum meum Israel.'»
QUI ET EJUS QUAE IN FUTURO REVELANDA EST, GLORIAE COMMUNICATOR. — Graece κοινωνός, id est, ut S. Hieronymus, epist. 85, particeps; Syrus, consors et participator, scilicet fui, tum in monte Thabor, ubi Christum in gloria transfiguratum cum Joanne et Jacobo conspexi: ita Lyranus et Cajetanus; tum in Christi resurrectione, ascensione et missione Spiritus Sancti: haec enim oculis meis intuitus sum, indeque miram hausi spiritus dulcedinem aeque ac gratiam. Ita Glossa, Hugo, Dionysius et alii.
Secundo, ejusdem gloriae communicator et particeps ero mox post hanc vitam meumque martyrium: hoc enim firma spe, et, ut Cajetanus censet, certa revelatione sciebat et exspectabat S. Petrus. Dixerat enim ei Christus: «Sequere Me,» scilicet ad crucem et martyrium; unde addit S. Joannes, xxi, 19: «Significans qua morte clarificaturus esset Deum.» Habuit ergo, ait Cajetanus, S. Petrus revelationem, non tantum suae praedestinationis, sed et laureae martyrii, quin et temporis ejusdem, juxta illud quod ait, epist. II, cap. 1, vers. 14: «Certus sum quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod Dominus revelavit mihi.» Simili modo S. Pius, S. Polycarpus, S. Cyprianus aliique Pontifices habuere revelationem suae mortis et martyrii.
Tertio, Lyranus et Carthusianus «communicator» exponunt active, q. d. Ego praedicando fidem et spem gloriae in coelo revelandae fidelibus trado et communico. Verum κοινωνός a Graecis vocatur communicator, passivus, non activus.
Gloriae coelestis meminit Petrus, tum quia mente versabatur in coelis, et ad gloriam coelestem anhelabat; tum ut Pastorum et fidelium animos ad coelestia raperet, eorumque spe animaret ad omnes labores et agones pro Christo fortiter subeundos; ut «cum apparuerit Princeps pastorum, percipiant immarcescibilem gloriae coronam,» vers. 4. Idcirco ait eam in futuro revelandam, q. d. In praesenti vita laborandum est, usque ad extremum halitum: ita in futuro nobis revelabitur et dabitur gloria et corona coelestis: praesens enim vita est laboris et meriti, futura erit quietis et mercedis, juxta illud Christi: «Merces vestra copiosa est in coelis,» Matth. v; et: «Tristitia vestra vertetur in gaudium,» Joan. xvi; et illud Pauli: «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex,» II Timoth. iv.
Nota primo: S. Petrus, quasi Pastor totius Ecclesiae, pascit hic Pastores, id est Episcopos, instruit et dirigit ad bene obeundum suum munus Pastorale. Nam, ut ait S. Leo, serm. 3 De suo Anniversario: «De toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi et omnibus Apostolis, cunctisque Patribus praeponatur; ut, quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint, multique Pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus.» Unde quod Christus dixit Petro: «Pasce oves meas,» idem per Petrum sibi dictum censuit S. Gregorius Nazianzenus, Episcopus Constantinopolitanus, Apol. pro fuga sua. Idemque Basilio Episcopo dictum asserit S. Chrysostomus, lib. II De Sacerd. Porro, ut ait Nazianzenus, Apol. 1: «Ars artium est, et scientia scientiarum regere hominem, animal omnium maxime varium et multiplex.» Et ex eo S. Gregorius, initio Pastor.: «Ars artium,» ait, «et scientia scientiarum est regimen animarum.» Hoc autem recte obimus, si, ut ait idem, lib. II, epistola 39, «vivendo et loquendo proximorum animas lucramur; si infirmos in superno amore roboramus; si protervos et tumidos gehennae supplicia terribiliter insonando flectimus; si nulli contra veritatem parcimus; si supernis amicitiis dediti humanas inimicitias non timemus.» Memorabilis est sententia S. Petri, qua, ut scribit Onuphrius de Vitis Pontificum, in S. Petro, pontificatum in S. Clementem resignavit: «Anno, ait, Christi 68, sanctus Pontifex Petrus paulo ante obitum suum, cum martyrii tempus appropinquare, Domino revelante, cognovisset, beatum Clementem S. R. E. veterem Presbyterum Episcopum Romanum designatum, in successorem suum per manuum impositionem consecravit, eique cathedram Episcopalem et Romanam Ecclesiam post se ab eo regendam commendans: 'Ego,'» ait, «'eamdem tibi potestatem ligandi atque solvendi trado, quam mihi Dominus meus Jesus Christus reliquit, in qua, spretis ac contemptis rebus omnibus, tum corporis, tum fortunae, oratione et praedicatione saluti hominum, ut bonum Pastorem decet, consule.'»
S. Basilius in Moral., Regula 80, cap. xv, quaerit quales debeant esse praedicatores Evangelii, ac respondet, primo, tanquam pastores; secundo, tanquam medicos; tertio, tanquam parentes et nutrices; quarto, tanquam Dei adjutores; quinto, tanquam plantatores palmitum Dei; sexto, tanquam aedificatores templi Dei: quae omnia probat ex verbis Christi et Pauli. «Tanquam Pastores,» ait, «ovium Christi, qui, quandocumque tempus postulet, ne animam quidem ponere pro illis dubitent, ut Evangelium illis impertiant. Bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Tanquam medicos: qui, magna adhibita animi lenitate, scienter secundum doctrinam Domini, animarum morbos curent in acquisitionem ejus, quae est in Christo, sanitatis et perseverantiae. Non est opus valentibus medico, sed male habentibus. Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum portare. Tanquam parentes et nutrices filiorum, qui ex magnitudine ejus quae est in Christo charitatis, parati sint libenti animo communicare illis non solum Evangelium Dei, sed suam etiam ipsorum vitam. Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Tanquam si nutrix foveat filios suos, ita desiderantes vos cupide, volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quia charissimi nobis facti estis. Tanquam Dei adjutores, qui solis Deo dignis operibus totos se mancipent pro Ecclesia Dei. Dei enim sumus cooperarii: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Tanquam plantatores palmitum Dei, qui in vite quae est Christus, nihil alienum aut infructuosum relinquant; et ea quae convenientia sunt atque foecunda, meliora efficere studeant, omni diligentia adhibita. Ego sum vitis vera, et Pater Meus agricola est. Omnem palmitem in Me non ferentem fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructus plus afferat. Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Tanquam aedificatores templi Dei, qui uniuscujusque animam ita contingant, ut fundamento Apostolorum et Prophetarum apte congruat. Secundum gratiam Dei quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui, alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Ergo jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Jesu Christo, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto.»
Notat secundo S. Bernardus, serm. 2 De Resurrectione Christi, ter a Christo repeti dicique S. Petro: «Pasce oves meas,» ut significet eas pascendas esse tripliciter, scilicet mente, lingua, manu. «Pasce,» ait, «mente, pasce ore, pasce opere: pasce animi oratione, verbi exhortatione, exempli exhibitione.» Idem, epistola 201: «Pasce,» ait, «verbo, pasce exemplo, pasce sanctarum fructu orationum.» Idem, epist. 42 ad Henricum, Episcopum Senonensem: «Nec praeceps, inquit, eris in sententia, nec vehemens in vindicta: non in corrigendis remissior, non severior in parcendis, non pusillanimus in exspectandis; non superfluus in victu, nec notabilis in vestitu; non citus ad promittendum, non ad reddendum tardus, nec prodigus dator.» Idem, sermone 66 in Cantic.: «Pudeat,» inquit, «successores Apostolorum lucem non esse mundi, sed modii, mundi autem tenebras. Dicamus eis: Vos estis tenebrae mundi.»
Nota tertio: Christus dixit Petro, et per eum aliis Episcopis et Pastoribus: «Pasce oves et agnos meos,» non tuos, ut magis suos fideles eis commendaret. Vox enim oves significat Christum earum esse Pastorem: vox vero agnos significat Christum earum esse patrem, imo matrem, utpote quas baptismo regeneravit, et in filios sibi adoptavit. Quocirca vere et apte S. Bernardus in Sententiis, sub initium: «Quantum,» ait, «distat inter Pastorem et gregem, tantum debet distare inter Episcopum et plebem. Stat ille sublimis et rectus, curvat iste caput solo depressus.» Unde Poeta: «Pronaque cum spectent animalia cetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque tueri.» «Ille regit, iste regitur; ille pascit, iste pascitur; ut ex ipsa forma et habitu uterque discernatur: habet ille in manu virgam, qua feriat, vel potius ducat et reducat ovem. Quid est autem habere in manu virgam, nisi in opere disciplinam, ut subjectos suos exemplo magis instruat quam verbo? Erubescunt enim superbi esse discipuli, si eos in humilitate praecesserint magistri. Unde et de Domino scriptum est: Coepit Jesus facere et docere. Habet etiam baculum, quo feriat lupum; virga, ovem; baculo, lupum, hoc est, mites et obedientes debet lenius corripere, duros vero corde et improbos acrius arguere. Tenet canem in fune, zelum scilicet in discretione; habet etiam panem in pera, hoc est, Dei verbum in memoria.» Et post plura planius: «Pastorum,» ait, «est vigilare super gregem, propter tria necessaria, videlicet ad disciplinam, ad custodiam, ad preces. Ad disciplinam, propter morum correctionem, ne grex commissus propria malitia deficiat. Ad custodiam, propter diabolicam suggestionem, ne hostili seducatur calliditate. Ad preces, propter tentationum instantiam, ne vincatur a pusillanimitate. In disciplina rigor justitiae, in custodia spiritus consilii, in prece affectus compassionis.» Vide eumdem S. Bernardum, libris quinque De Considerat. ad Eugenium Pontificem, qui vere aurei sunt, et exacte Pontificem quomodo fideles regere debeat, in omnibus instruunt. Vide et dicta Ezech. III, 4, denique S. Gregorium in Pastorali.
Versus 2: Pascite Qui in Vobis Est Gregem Dei, Providentes Non Coacte, Sed Spontanee Secundum Deum
2. PASCITE QUI IN VOBIS EST GREGEM DEI. — Audierat Petrus a Christo: «Petre, amas me?» ac respondens: «Domine, tu scis quia amo te,» exceperat: «Pasce oves meas;» idque tertio a Christo repetitum. Idem jam aliis inculcat et resignat, q. d. Ego a Christo institutus summus Ecclesiae pastor, ejus gregem pavi et pasco cum omni cura, amore et sollicitudine: vos ergo mediati pastores mihi subordinati et subditi, idem praestate. Haec enim est lex et voluntas Christi, quam mihi indicavit, ut eamdem vobis insinuem. Porro Christus alludit ad Davidem suum abavum: David enim fuit pastor ovium, et inde a Deo factus est rex, id est, pastor populorum, juxta illud Psal. LXXVII, 70: «Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post foetantes accepit eum. Pascere Jacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.» David enim fuit typus Christi, aeque ac pater Christi, qui est rex et Pastor Pastorum Ecclesiae et totius orbis, juxta illud Matth. cap. 2, vers. 6: «Ex te exiet dux qui regat,» graece ποιμανεῖ, id est pascet, instar Davidis pariter Bethlehemitae, «populum meum Israel.» Sic Moses a pascendis gregibus a Deo vocatus est ad pascendum et regendum Hebraeos: pascendo enim oves Jethro, quasi in gymnasio et praeludio didicit quomodo pascere deberet homines et gregem Domini, uti dixi Exodi III. «Pascite» ergo idem est quod regite, ut legit S. Hieronymus, epist. 85; rex enim et praeditus ea prudentia, charitate, cura, diligentia, patientia debet regere populum, qua pastor regit oves ut eas pascat et impinguet. Sic enim Deus regit homines quasi oves suas, juxta illud Psalm. xxii, vers. 1: «Dominus regit me;» Hebr. et Septuaginta: «Dominus pascit me;» S. Hieronymus: «Dominus Pastor meus.» Unde subdit: «Et nihil mihi deerit, quia in loco pascuae ibi me collocavit;» Hebr. «in loco virenti;» Aquila et Symmachus, ἐν ὡραιότητι πόας, id est, in venustate herbae, puta in Ecclesia Christi, quae optima habet pascua S. Scripturae et verbi Dei, ac gratiae et gloriae futurae.
QUI IN VOBIS EST. — Graece ἐν ὑμῖν, quod Fevardentius vertit, q. d. «Quod in vobis est,» hoc est, quantum potestis, quantum valetis. Verum melius transtulit Noster, «qui in vobis est,» id est, qui vobis subditus et commissus est. Unde Syrus vertit, «qui traditus est vobis.» Sicut enim juridice regnum est in rege: sic Ecclesia, id est populus fidelis, est in suo Pastore et Episcopo, quasi suo rectore, capite et gubernatore. Rursum, tò qui in vobis est significat distributas esse Dioeceses et Paroecias, ac cuique datum suum Pastorem et Episcopum, qui unam duntaxat sibi commissam regere debeat, nec possit invadere alienam; cum S. Petrus ejusque successor Pontifex Romanus, sit Episcopus et Pastor omnium omnino fidelium per totum orbem dispersorum. Unde S. Cyprianus, lib. De Unitate Ecclesiae, ait, «unum Episcopatum esse, cujus a singulis in solidum pars teneatur.» Excipio Apostolos: illi enim a Christo potestatem acceperunt in totum orbem; ideoque totius orbis fuere Episcopi et Pastores, sed ita ut subjecti essent S. Petro. Hoc voluisse videtur S. Clemens, epist. I, ubi S. Jacobum vocat Episcopum Episcoporum, et regentem omnes Ecclesias. Quare inepte Calvinus, lib. IV Instit., cap. VII, ex eo quod S. Petrus alios hortetur ut pascant gregem suum, colligit ad Petrum non pertinuisse eum pascere: pari enim modo colligeret: «Rex jubet suo proregi, v. g. Siciliae, ut Siculos quos ei regendos commisit, juste regat: ergo Siculi a rege non reguntur, nec ad eum pertinent quasi subditi;» cum potius contrarium colligendum sit, hoc modo: «Rex regit Siculos per proregem: ergo Siculi regi sunt subditi.»
GREGEM DEI, — non suum. Hinc S. Bernardus, epist. 237, hisce Petri verbis monet Eugenium Pontificem, ut Petri haeres Petrum audiat, nec vocet Ecclesiam Sarai, id est domina mea, sed «Sara,» id est, domina absolute, quia domina et uxor est Christi, qui verus est Ecclesiae Patriarcha et Abraham. Quocirca S. Augustinus, tract. 230 in Joannem: «Qui,» ait, «hoc animo pascunt oves Christi, ut suas esse velint, non Christi, se convincuntur amare, non Christum; vel gloriandi, vel dominandi, vel acquirendi cupiditate; non obediendi, et subveniendi, et Deo placendi charitate.»
PROVIDENTES, — ἐπισκοποῦντες, id est, superspeculantes, superintendentes, supervigilantes; Syrus, Pagninus et Tigurina, «curam illius agentes.» Inde nomen et officium Episcopi, id est superinspectoris, uti interpretatur S. Ambrosius, lib. I De Dignit. sacerd., cap. vi, et superintendentis, uti vertit S. Hieronymus, epist. 85 ad Evagrium. Episcopi enim est superintendere gregi, teste S. Augustino, XIX De Civit., xix. Hinc in Ecclesia altiori solio considet, ut omnes circumlustrare, regere et corrigere possit, ac vicissim ab omnibus videri et audiri.
Explicat to pascite, ejusque varia dat munia et modos. Primus est, ut accurate gregem suum inspiciant et lustrent, eique quoad omnia provideant: quocirca apud eum residere, eumque crebro obire et visitare debent. Hinc residentia Episcopis et Pastoribus praecepta est jure humano et divino, uti graviter docet et sancit Concilium Tridentinum, sess. XXIII, cap. 1 De Reform. Absente enim aut dormiente Pastore dormiunt oves, eo evigilante et sibilante evigilant. Hinc Aegyptii Deum rectorem universi pingebant quasi oculum baculo insistentem, oculo providentiam, baculo potentiam et regimen repraesentantes. Ita vigilabat et gregi intendebat Jacob (quem ut schema Pastoribus et Episcopis proponit sancta Scriptura, ait S. Gregorius), Genes. cap. xxxi, 39: «Nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat a me exigebas: die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.» Sic et Pastoribus gregi invigilantibus angelus apparuit, nuntians Christi Pastoris Pastorum nativitatem, de quo S. Ambrosius, lib. II in Luca cap. II: «Bene,» ait, «pastores vigilant, quos bonus pastor informat.» Ita nuper noster P. Canisius, uti refert noster Sacchinus, lib. III Vitae ejus, ad Ottonem Cardinalem et Episcopum Augustanum, Romae ob negotia agentem scripsit, ursitque ut illico ad suas oves rediret. «Mallem te,» ait, «absque hoc Episcopatu vivere, quam solo Episcopatus titulo gaudere, et oves tam negligenter pascere, quarum lana victitas. Alii spectent emolumenta et honores: ego futurum cito judicium, et reddendam acceptae villicationis rationem, et paratas poenas malo dispensatori considero ac valde timeo.»
NON COACTE, SED SPONTANEE. — Primo, passive quoad ipsos Pastores, q. d. Vos, o Pastores, Pastoris officium subite et obite, non coacti penuria rerum temporalium, ut ex redditibus pastoratus vivatis; sed spontanee, ultro libentes, ut animas juvetis et dirigatis ad Deum, ab eo sperantes aeternam in coelis mercedem. Ita Beda. Rursum et potius, q. d. Non invite et aegre, sed spontanee, liberaliter, alacriter et strenue pascite, instar Pauli dicentis: «Si volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi concredita est.»
Hinc S. Gregorius, I part. Past., cap. VII, et S. Nazianzenus in Apolog., Isaiam offerentem se Deo: «Ecce ego, mitte me,» praeferunt Moysi detractanti missionem Dei, Exodi cap. IV, 10. Additque S. Ambrosius in Psal. CXVIII, octon. 14, idcirco Isaiam, «quasi voluntarium organum, uberiore Spiritus gratia esse impletum.» Id maxime locum habebat in ortu Ecclesiae, cum Episcopatus erat onus potius quam honos, cumque Episcopi passim raperentur ad equuleos et tormenta. Unde S. Gregorius, lib. IV, epist. 35, ait se neminem ad Episcopatum suscipiendum cogere velle. Vide dicta I Timoth. III, 1. Hic sensus videtur genuinus, praesertim quia pro coacte Graece est ἀναγκαστῶς, id est, ex necessitate, q. d. Pascite non quasi coacti necessitate pascendi, ex officio Pastoris vobis ab Apostolis imposito, sed sponte ex amore Dei et zelo animarum; et hoc significat tò secundum Deum.
Secundo tamen potest accipi active quoad oves, q. d. Pascite gregem non tam vi eas cogendo, quam persuasione alliciendo; non tam virga agentes, quam invitantes exemplo: ut grex non coacte, sed spontanee vos sequatur et pascatur in pascuis Christi. Ita explicat S. Gregorius Nazianzenus, Apolog. 1, qui et causam addit: «Nam quod necessitate,» ait, «extorquetur, praeterquam quod tyrannicum est, ne firmum quidem et stabile est. Quidquid enim violenter cogitur, non secus ac planta per vim manibus inflexa et distracta, simul ac missa facta est, rursus ad se redire consuevit; quod autem a libera voluntate proficiscitur, aequissimum simul et certissimum esse solet, utpote benevolentiae vinculis astrictum et confirmatum.» Et S. Ambrosius in Psal. CXVIII, octon. 14: «Dominus, ait, operationes servulorum suorum spontaneas probat potius quam coactas: ideo ex servis liberos facit, ut magis voluntatum nostrarum munera, quam necessitatum obsequia conferamus.» Probat id multis exemplis Pauli, Jeremiae, Mosis, Jonae et Isaiae, quae apud eum vide. Induat ergo Pastor viscera charitatis, ut monet Paulus. Charitas enim, ut ait S. Bernardus, epist. 2, «bona mater est in Pastore: cum arguit, mitis est; cum blanditur, simplex est; pie solet saevire, sine dolo mulcere, patienter irasci, humiliter indignari.»
Secunda est haec pascendi et Pastoris lex et conditio, ut scilicet non coacte, sed sponte pascat; utque non vi cogat, sed amore agat ad officium, quod intellige quando oves tales sunt quae amore aguntur: aliquae enim sunt ejus indolis, ut timore adigi, non amore agi velint, quales sunt pigri et refractarii, ut haeretici: quibus convenit illud Christi, Lucae XIV, 23: «Compelle eos intrare,» q. d. «Foris inveniatur necessitas, nascetur intus voluntas,» ait S. Augustinus, serm. 33 De Verbis Domini.
SECUNDUM DEUM. — Jam haec desunt in Graeco, sed olim fuere: nam citantur a S. Ephrem, tomo II, paraenesi 47, S. Hieronymo, epist. 2, et aliis. Est haec tertia pascendi et Pastoris conditio, ut spontanee secundum Deum pascat gregem, ut scilicet alacriter munus pastorale obeat, secundum voluntatem Dei, qui illud ei imposuit; ideoque pascendo non spectet homines, sed Deum, illi uni placere et satisfacere intendens, illius unius gloriam spectans, ad illum oves omnes dirigere, et ex illius mente, voluntate et praecepto eas regere satagens, ut scilicet curet eas pariter non coacte, sed spontanee servire Deo. In primitiva enim Ecclesia, cum nullae essent opes et honores Ecclesiae, sed tantum labores, pericula et martyrium, multi refugiebant Episcopatus et Pastoratus, eosque sibi ab Apostolis impositos obibant quasi coacti eorum imperio, ideoque aegre et tarde, non spontanee, libenter et expedite. Hos corrigit hic S. Petrus, monetque ut spontanee id obeant, cogitantes hoc onus sibi a Deo esse impositum; Deum ergo eis adfore, ac proinde Dei amore et reverentia sponte et alacriter illud capessant et obeant. Itaque τὸ secundum Deum idem est cum illo «in Domino,» quod crebro usurpat Paulus, ac quadrupliciter exponi potest. Primo, q. d. Sciant Pastores se in pascendo Domini grege, Domino servire, se Domini negotium agere, non hominis. Secundo, non pretio, non metu, non cupiditate, non ut hominibus placeant, sed «in Domino,» id est, unius Dei amore et reverentia ejus gregem pascant. Tertio, ut servi in oculis domini, ita ipsi coram Domino serio gregem ejus pascant, juxta illud: «Oculus domini pascit et saginat equum.» Servi enim videntes oculum domini intentum in equum suum, eum sedulo curant et pascunt. Quarto, finem spectent, non suam, sed unius Domini gloriam. Vide Can. 25, quem praefixi Comment. in epist. S. Pauli. Addunt aliqui τῷ secundum Deum significare Pastoris esse dare gregi pascua spiritualia et divina, corporalia vero duntaxat in ordine ad spiritualia, ut pascendo corpus ovium facilius et melius pascant animas earumdem. Ita S. Gregorius, II part. Past., cap. VII, ex hoc loco colligit Pastorem in curandis corporalibus debere esse moderatum, non nimium, ne ad externa diffluat, et ne se mucrone ambitionis occidat. Rursum hinc collige zelum Pastoris debere esse secundum Deum, id est, verum et discretum, non fictum et indiscretum. Vere Poeta:
Saepe scelus coelum zeli velamine texit.
Cui zelus coelum est, non facit ille scelus.
Neque turpis lucri gratia. — Est haec quarta pascendi et Pastorum conditio, ne lucro inhient, quod in eis, utpote personis Deo et coelo dicatis, est vile, turpe et sordidum. Queritur S. Hieronymus, epist. ad Nepotianum, aitque: «Nonnulli sunt ditiores monachi, quam fuerint seculares, et Clerici qui possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete ac fallace diabolo non habuerant, ut suspiret eos Ecclesia divites, quos mundus tenuit ante mendicos.» Loquitur de avaris qui opes sibi suisque corrogabant: alioqui sancti Episcopi, ut S. Paulinus, S. Hilarius et alii, ait S. Prosper, lib. I De Vita contempl., cap. IX et X, qui sua in pauperes erogarant bona, fidelium oblata Ecclesiae recipiebant, «scientes nihil aliud esse res Ecclesiae, nisi vota fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum. Et ideo habentes dicebantur eas contemnere, quia non sibi, sed aliis possidebant; nec suscipiebant eas habendi cupiditate, sed subveniendi pietate.» Sapienter Simon de Cassia, lib. IX, cap. XVIII: «Audacter,» ait, «dixerim, neque in miraculis Apostoli saeculo ita mirabiles apparuerunt, sicut in contemptu rerum; neque in efficacia verbi tam homines commoverunt ad novitatem vitae praedicando, quam bona externa spernendo.»
Praeclare S. Bernardus, epist. 42 ad Henricum, Senonensem Archiepiscopum: «Exemplo Apostoli,» ait, «honorificabitis ministerium vestrum, ministerium, inquam, non dominium. Ipsum itaque honorificabitis, non vos: nam qui quaerit quae sua sunt, se cupit honorari, non ministerium. Honorificabitis autem non cultu vestium, non equorum fastu, non amplis aedificiis; sed ornatis moribus, studiis spiritualibus, operibus bonis. Quam multi aliter! Cernitur in nonnullis sacerdotibus vestium cultus plurimus, virtutum autem nullus, aut exiguus.» Et inferius: «Decetne Pastorem more pecorum sensibus incubare corporeis, haerere infimis, inhiare terrenis: et non potius erectum stare ut hominem, coelum mente suspicere, quae sursum sunt et quaerere et sapere, non quae super terram, etc.? Dicite, Pontifices, non quidem in sancto, sed freno quid facit aurum? Numquid aurum a freno repellit frigus sive esuriem? Nobis frigore et fame laborantibus, quid conferunt tot mutatoria vel extensa in perticis, vel plicata in manticis? Nostrum est quod effunditis, nobis crudeliter subtrahitur, quod inaniter expenditis. Et nos etiam Dei plasmatio, et nos sanguine Christi redempti sumus: nos ergo fratres vestri. Videte quale sit de fraterna portione pascere oculos vestros. Vita nostra cedit vobis in superfluas copias. Nostris necessitatibus detrahitur, quidquid accedit vanitatibus vestris, etc., quasi dixeritis: Haereditate possideamus sanctuarium Dei.» Et inferius: «In omnibus actis suis vel dictis, nil suum quaerat Episcopus, sed tantum aut Dei honorem, aut salutem proximorum, aut utrumque. Hoc enim agens implebit non solum officium Pontificis, sed et etymologiam nominis, pontem utique seipsum faciens inter Deum et proximum. Pertingit pons iste usque ad Deum ex fiducia, qua non suam, sed illius gloriam quaerit. Pertingit usque ad proximum illa pietate, qua et ipsi non sibi prodesse desiderat. Offert Deo bonus mediator, preces et vota populorum, reportans illis a Deo benedictionem et gratiam.» Idem, epist. 23 ad Attonem, Trecensem Episcopum: «Melior est,» inquit, «incomparabiliter justitia quam pecunia, quod illa ditet et repleat arcam, haec animam. Denique sacerdotes Dei induuntur justitia, et multo utique decentius et dignius quam auro vel serico.» Idem, epist. 24 ad Gilbertum, Londoniensem Episcopum: «Vera illa et indubitata sapientia est, quae turpia lucra contemnit, et indignum sibi judicat eodem cum idolorum servitute contubernio frui. Non magnum fuit M. Gilbertum Episcopum fieri, sed Episcopum Londoniensem pauperem vivere, id plane magnificum. Nec enim tanto nomini quidquam augere gloriae potuit sublimitas dignitatis, auxit autem plurimum humilitas paupertatis; pauperiem aequo animo ferre virtus patientiae est, sponte appetere sapientiae laus est.» Huc facit dictum Alcamenis, qui rogatus «quo pacto quis optime regnum servare posset,» respondit: «Si lucrum non magni fecerit.» Ita Plutarchus in Lacon.
SED VOLUNTARIE. — προθύμως, id est, ut Pagninus, prompte; Tigurina, propenso animo; Syrus, ex toto corde, ut scilicet liber ab avaritia et turpi lucro, non suis, sed ovium commodis totum se impendat. Vox enim sed significat tò voluntarie opponi tῷ non turpis lucri gratia, q. d. Pascite non avare, spe lucri: sed liberaliter, liberali animo vos totos impendentes obsequio Dei et saluti animarum. Sapienter Cicero, lib. I Officior.: «Omnino,» ait, «qui Reipublicae praefuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut quidquid agunt ad eam referant, obliti commodorum suorum; alterum, ut totum corpus Reipublicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquos deserant.» Vide gnomas Isocratis, ubi multis idipsum confirmat.
Versus 3: Neque Ut Dominantes in Cleris, Sed Forma Facti Gregis Ex Animo
3. Neque ut dominantes in cleris. — Graece κατακυριεύοντες τῶν κλήρων, id est, dominantes in cleros, vel contra cleros, uti faciunt arrogantes et tyranni, qui impotenter aliis imperare et dominari satagunt. Est haec quinta Episcopi et Pastoris conditio, ut scilicet non sit imperiosus, nec imperiose vexet Ecclesiam, quae est clerus, id est, sors et hereditas Domini. Sic olim Israel dicebatur נחלה nachala, id est, sors et hereditas Domini, juxta illud Deut. cap. XXXII, vers. 9: «Pars autem Domini populus ejus, Jacob funiculus haereditatis ejus.»
Per «cleros» ergo primo, accipi potest populus fidelis, qui in varios cleros, id est, sortes, partes, Ecclesias et congregationes, est distributus: de illo enim subdit: «Sed ut forma facti gregis,» id est populi fidelis. Ita S. Cyrillus, lib. I in Isaiam, orat. 3: «Non dominentur,» ait, «clero, id est populo, qui sors Domini est;» sic et Syrus, Œcumenius et alii. Ita Paulus Samosatenus olim culpatus est, quod in Episcopatu saecularium honorum gradus affectaret, in iisque dominari satageret, adeo ut populum expilaret, ac magno fastu et pompa incedens angelus dici vellet, atque psalmos de se, non de Christo, cani praeciperet, teste Eusebio, lib. VII, cap. XXVI.
Praeclare S. Augustinus in Regula: «Ipse,» ait, «qui vobis praeest, aestimet se non dominante cupiditate, sed charitate serviente felicem;» et Auctor Imperfecti explicans illud Matth. cap. XX, 23: «Principes gentium dominantur eorum, etc., non ita erit inter vos; sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister,» sic ait: «Principes Ecclesiae sunt, ut serviant minoribus suis, ut ministrent eis sicut acceperunt a Christo, et suas utilitates negligant, et aliorum procurent, ut, si opus fuerit, neque mori recusent pro salute inferiorum suorum, sicut Apostolus: Ego, ait, impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris,» II Cor. XII, 15.
Secundo, per «cleros» accipi possunt Clerici, qui proprie sunt clerus, id est, sors Domini, et in varios particulares cleros, id est sortes, ordines et gradus sunt distributi. Alii enim sunt Lectores, alii Exorcistae, alii Ostiarii, alii Diaconi, alii Subdiaconi, etc. Rursum alius clerus erat Antiochiae, alius Tyri, alius Ponti, alius Bithyniae; quot enim erant Ecclesiae, tot erant et cleri. «Clericus,» ait S. Hieronymus ad Nepotianum, «interpretetur nomen suum, et nominis definitione prolata nitatur esse quod dicitur. Si enim κλῆρος graece, latine sors appellatur, propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus est sors, id est pars, Clericorum.» Idem, epistola 2: «Illud dico, ait, quod Episcopi sacerdotes se esse noverint, non dominos: honorent Clericos quasi Clericos, ut et ipsis a Clericis honor quasi Episcopis deferatur. Scitum est illud oratoris Domitii: Cur ego te, ait, habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem?» Et epistola 3: «Rex nolentibus praeest, Episcopus volentibus: ille terrore subjicit, hic servituti donatur: ille corpora custodit ad mortem, hic animas servat ad vitam.» Jubet ergo S. Petrus Episcopis et Pastoribus, ne inferioribus Clericis imperiose dominari velint, itaque inter eos simultates, dissidia et rixae oriantur, quae charitatem fraternam laedant, et plebem scandalizent, sed ut eis modeste praesidentes ab eis amentur, colantur et adjuventur. Quocirca S. Basilius, Regul. 43 inter fusius disputatas: «Morum mansuetudo,» ait, «et humilitas cordis, haec praecipua Antistitis insignia sunto. Talis enim fuit Christus, qui dixit: Discite a Me, quia mitis sum et humilis corde.»
Hic secundus sensus, ut per cleros accipiamus Clericos, eorumque varios gradus et ordines, est valde congruus. Primo, quia pronum est ut Episcopi aliqui elatioris animi velint dominari in clerum: hic enim eis magis subditus est, quam sint laici, idque significat vox clerus; imo aliqui censent vocem cleri Clericis attributam ex electione S. Matthiae, qui per clerum (κλῆρος), id est sortem, fuit electus ad apostolatum, uti dixi Actor. I, 26. Unde videas quam antiquum sit nomen cleri et Clerici, ejusque distinctio a laico, quod perperam negant haeretici. Secundo, quia in clero proprie sunt cleri, id est, variae Clericorum sortes et gradus, uti jam dixi. Tertio, quia Episcopi et Pontifices multas leges, canones, ritus et caeremonias praescripserunt Diaconis, Subdiaconis aliisque Clericis, uti patet ex Jure Canonico. Privatim etiam nonnulli plura ab eis exigunt, nunc hoc, nunc illud mandando, eisque quasi domini imperitant, juxta illud Christi de veteribus Pontificibus: «Alligant onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere,» Matth. cap. XXIII, 4. Quarto, quia multi pro in cleris legunt in clero, et de Clericis exponunt. Ita VII Synodus generalis, can. 4, ubi ex hisce Petri verbis colligit Episcopum nihil debere exigere a Clericis sibi subjectis; S. Hieronymus, epist. 2; S. Ephrem, opusc. De Poenit. injung.; S. Bernardus, epist. 237, et alii. Quinto, quia S. Petrus alludit ad Levitas, qui in veteri Testamento erant Domini clerus, id est sors et hereditas, quia primitias, decimas, vota Deo oblata ipsi quasi domestici et ministri Dei recipiebant, Num. XVIII, 20; Deut. XVIII, 2. Episcopos ergo modestiae hic admonet S. Petrus, ut modeste suis Clericis imperent, scilicet magis exemplo quam praecepto, nimirum ut fiant forma gregis, puta tum Clericorum, tum consequenter et laicorum: clerum enim sequi solet populus. S. Petrum secutus S. Dionysius, epist. 8: «Hoc,» ait, «eximiae in se dilectionis divinus ac summus Pontifex Christus argumentum capit, si oves ejus modestissima gubernatione pascamus.» Sic Moses, Pontifex et princeps Synagogae, erat mitissimus omnium hominum illius aevi, Num. XII, 3. Sic et de Davide dicitur Psalm. CXXXI, vers. 1: «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.» Sic Probus mittens S. Ambrosium Mediolanum ad sedandum populi tumultum: «Vade,» inquit, «age non ut judex, sed ut Episcopus.» Omen hoc fuit et quasi oraculum. Egit enim ut Episcopus, ideoque voce populi acclamatus et creatus est Episcopus, qui proinde lib. III, epist. 9, hujus de se ominis memor: «Magis,» inquit, «optamus et cupimus contumelias singulorum clementi patientia vincere, quam sacerdotali licentia vindicare;» et S. Leo, epist. 84, cap. 1: «Licet nonnunquam,» ait, «accidant in sacerdotalibus reprehendenda personis, plus tamen in corrigendos agat benevolentia quam severitas, et hortatio quam commotio, charitas quam potestas. Sed ab his qui quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi, facile ab hac lege disceditur; et dum dominari magis, quam consulere subditis quaerunt, placet honor, inflat superbia, et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam.» Hinc Episcopi et Pastores vocantur Patres, ut sciant se ut patres filiis praeesse, non ut reges vel tyrannos servis imperare. Hinc Papa est Pater patrum, imo Servus servorum Dei. Unde S. Isidorus: «Agnoscat,» ait, «Episcopus se servum esse, non dominum; talem subditis se praestet, ut non solum auctoritate, verum et humilitate clarescat.»
Sapienter S. Bernardus, lib. IV De Considerat. ad Eugenium, docet eum et Praelatos quo pacto gravitatem cum lenitate miscere debeant, ne vel ob illam, si nimia sit, sint fastidio et odio, vel ob hanc contemptui. «Esto,» ait, «gravis, sed non austerus, non dissolutus, neque severus, sed inter ea mediocritatem ten, ut neque de severitate sis oneri, neque de familiaritate contemptui. Austeritas fugat infirmiores, gravitas reprimit leviores; in Palatio Papam, domi te patremfamilias exhibe; ament te domestici. Si non, fac ut te timeant. Utilis est semper custodia oris, quae tamen familiaritatis gratiam non excludat: ille convenientior habitus, si actu severus, vultu serenus, verbo serius.» Imo S. Augustinus, S. Paulum ad Galat. cap. IV, vers. 19 (ubi ait: «Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis,») secutus, se subditorum matrem facit: «Me,» ait, «putate matrem animarum vestrarum esse, et ita vos velle componere, ut in vobis nec macula, nec ruga possit ante tribunal aeterni Judicis apparere. Animabus enim vestris non solum ornamenta, sed etiam medicamenta desiderans providere, studeo dissuta consuere, conscissa sarcire, vulnerata curare, abluere sordida, reparare perdita, et ea quae sunt integra, spiritualibus margaritis ornare.»
Idem lumine naturae viderunt Gentiles, uti insinuat Christus, dicens: «Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur,» Luc. XXII, 25. «Benefici,» graece εὐεργέται, uti vocatus est Ptolemaeus Evergetes, ob beneficia in subditos collata: ex adverso, tyrannus est qui suo bono et honori, non subditorum in regendo consulit. Veri ergo principes magis ministri sunt reipublicae quam domini. Ita Antigonus, Macedonum rex, conspiciens filium insolentius subditos regentem: «An ignoras,» ait, «o fili, regnum nostrum esse splendidam servitutem?» ita Ælianus, lib. II Var. Historia.
Primus Lacedaemonum rex dictus est Agis (et ab eo multi deinceps dicti sunt Agis), id est ductor, ab ἄγω, id est duco, quia clementer imperabat, ducens potius quam dominans, uti aries praeit ducitque gregem. Unde Plistarchus, Leonidae filius, rogatus cur Lacedaemonum reges non a priscis regibus cognomen sortirentur? «Quia, ait, illi ducere quam regnare maluerunt, posteriores illis nequaquam.» Allusit ad nomen Agis, id est ductor; Plistarchus autem idem est quod pluribus imperans. Ita Plutarchus in Lacon.
Pastor itaque cogitet se non esse dominum subditorum, sed paedagogum, ut eos quasi magni regis filios instruat bonis moribus, dirigatque et deducat in vitam aeternam, ut quidam Sanctorum dixit, ac proinde ita agat cum eis, ut ipsi ei se fidere, conscientias, tentationes et necessitates aperire, ad eum in omnibus quasi ad patrem, imo matrem recurrere audeant et gaudeant.
SED FORMA FACTI GREGIS EX ANIMO. — Est haec sexta Pastoris lex, dos et conditio, ut scilicet sit forma, id est exemplar vitae gregi suo; formam hanc opponit dominationi, q. d. Non dominentur imperio, sed exemplo, ut formam vitae sanctae sancte vivendo fidelibus praescribant. S. Petro succinit S. Paulus hanc Timotheo, Ephesi Episcopo, dictans regulam Epistola I, cap. IV, vers. 12: «Exemplum,» ait, «esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide et castitate;» et Tito, Cretae Episcopo, cap. II, vers. 7: «In omnibus praebe teipsum exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate:» ubi in Graeco pro «exemplum» eadem est vox τύπος, quam interpres hoc loco vertit forma, quia, ut explicat S. Hieronymus ad Titum II, optat Paulus, «ut Timotheus, aut quicumque Praelatus, sit instar archetypi, sive primariae formae, ex qua viva virtutum simulacra lineamentis vitae honestae in se translatis exprimuntur.» Et S. Chrysostomus ibid.: «Sit omnibus,» ait, «doctrina exemplarque tuae virtutis, speculum vitae, quod omnibus ad imitandum proponitur, veluti primaria quaedam imago, omnia in se habens quae bona et honesta sunt.» Et Primasius ibidem: «Ne exemplo,» inquit, «destruas verbum.» Formam ergo, id est, exemplar recte vivendi, da, o Praelate, tuis subditis. Non satis sit tibi quod facie et loco praeas populo, sed stude pariter praeire virtute et pietatis operibus, ut sic populus sponte te etiam non cogitantem aemuletur. «Vita jubeat, lingua persuadeat,» ait S. Athanasius ad Monachos. Sic in curru Cherubico, Ezech. I, 19, qui typus est Ecclesiae, motum Cherubinorum sequuntur rotae, hoc est, motum actumque Praelatorum (hi enim mystico sunt Cherubini Dei) sequuntur fideles.
Cicero, Philipp. I, damnat illud Rectorum insolentium de subditis: «Oderint, dum metuant,» quia, inquit, «praestat diligi quam metui.»
Agesilaus, rex Spartae rogatus «quas res regem habere oporteat?» dixit: «Adversus hostes audaciam, erga subditos benevolentiam, in opportunitate vero rationem et consilium.» Ita Stobaeus, serm. 52.
Cyrus, rex Persarum, bellicosissimus dicebat, neminem debere suscipere principatum, nisi esset melior his in quos susciperet imperium. Ita Plutarchus, in Apophth. regum.
Antoninus Pius Imperator, cum initio Imperii quosdam reos absolvens reprehenderetur, respondit, «Principatum non a suppliciis, sed a mansuetudine auspicandum esse.» Ita Xiphilinus in ejus Vita.
M. Antonius Verus censuit Imperatorem non tueri agmina satellitum, sed beneficentiam et benevolentiam civium. Ita Herodianus, lib. I.
Sicut enim pueri dum discunt scribere et pingere, exemplar sibi a magistro effigiatum inspiciunt, et exprimere conantur: sic Praelati mores, ait Isidorus Pelusiota, lib. III, epistola 359, inspicit et imitatur populus: hic enim coram Praelatis est, agitque et agitur instar pueri. Ita Paulus se praebuit fidelibus formam et normam vivendi. «Imitatores,» ait, «mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram,» graece τύπον, id est typum et exemplar nostrum, Philip. III, 17; et Thessalonicenses, epist. I, cap. I, laudat a virtute: «Ita ut facti sitis,» ait, «forma omnibus credentibus in Macedonia.»
Praeclare S. Hieronymus ad Nepotianum, epist. 2: «Non confundant,» ait, «opera tua sermonem tuum, ne cum in ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis? Delicatus magister est, qui pleno ventre de jejuniis disputat. Accusare avaritiam et latro potest. Sacerdotis Christi os, mens manusque concordent.» Et in eamdem sententiam S. Gregorius, in cap. XXVIII Job, sub finem: «Lex,» ait, «est praedicatoribus posita, ut impleant quod loquendo suadere festinant. Nam loquendi auctoritas perditur, quando vox opere non adjuvatur; illa vox cor audientis penetrat, quae hoc quod sonuerit, opere confirmat.» Eodem spectant quae Theodorici regis nomine scribit Cassiodorus, lib. V Var. Epist. 22: «Est enim quoddam speculum morum agentis oratio, nec majus potest esse mentis testimonium, quam qualitas inspecta verborum.» Et Epist. 21: «Age, ne tua tibi objiciatur oratio, quia pondus est pudoris gravissimi propria voce convinci.» Rursum lib. XI, Epist. 8: «Non enim potest auctoritatem habere sermo, qui non juvatur exemplo, dum iniquum sit bona praecipere, et talia non fecisse.» Monet itaque David, Psal. CXXXI, 9, sacerdotes, quos Ecclesiae magistros esse oportet, «ut induant justitiam.» Quo loco sic scribit S. Gregorius: «Vestimenta sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere, Propheta attestante, qui ait: Sacerdotes tui induant justitiam.» Tum alludens ad pontificis Aaronici vestem, ex qua suspensa aurea tintinnabula pendebant, subdit: «Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut vitae viam cum linguae sonitu, ipsa quoque bona opera clament sacerdotis.»
Meminerint ergo Principes et Praelati se in alto versari culmine, ubi ab omnibus videantur, omnium in se conjectos esse oculos, omnia ipsorum facta dictaque a multis subditorum oculis conspici, et notari: non enim potest abscondi civitas supra montem posita, ut ait Christus. Vere Seneca, lib. De Clementia, cap. VIII, alloquens principem: «Tibi,» ait, «non magis quam soli latere contingit; multa contra te lux est: omnium in istam conversi oculi sunt.» Et apud Cassiodorum, lib. III ad Argol., Theodoricus: «Non patitur claritas illa (loquitur de praefecto urbis) committere, quod possit mobilis turba nescire, locatus in medio ad se cunctorum trahit aspectum, et totius vitae judicium promulgat fama populorum.» Et lib. XI, Epist. 6: «Latere non potest, quod intra cancellos egeris: tenes quippe lucidas fores, claustra patentia; et quamvis studiose claudas, necesse est ut te cunctis aperias: nam si foris steteris, meis emendaris obtutibus; si intus ingrediaris, observantium non potes declinare conspectus. Vide quo te antiquitas voluerit collocari, undique conspiceris, qui in illa claritate versaris.»
Nec praetereunda sunt quae scribit Plutarchus, in Politic.: «Vitam,» ait, «sibi quisque et mores excolere debet, quo prorsus omni nota vituperationis careat, quando praesertim eorum qui Reipublicae praesunt, non modo singula verba, et res tantum publicitus gestae animadverti notarique solent, sed virtus quoque, joci simul et seria, quaeque domus, ipsa familia, uxor, cubile curiosius inquiruntur.» Et eleganter Claudianus:
Hoc te praeterea crebro sermone monebo,
Ut te totius medio telluris in orbe
Vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse
Facta palam, nec posse dari regalibus unquam
Secretum vitiis; nam lux altissima fati
Occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes
Intrat, etc.
Quocirca «nihil turpius est quam excellentem esse culmine, et despicabilem vilitate,» ait Salvianus, lib. II ad Eccl. Princeps enim est regula animata et viva lex populi. Breviter, sed acute et nervose S. Bernardus, lib. II De Consid. ad Eugenium, cap. VII: «Monstrosa res,» inquit, «gradus summus, et animus infimus; sedes prima, et vita ima; lingua magniloqua, et manus otiosa; sermo multus, et fructus nullus; vultus gravis, et actus levis; ingens auctoritas, et nutans stabilitas.» Quocirca S. Ambrosius, epist. 6 ad Irenaeum: «Sit nostra,» inquit, «via angustior, virtus exuberantior, trames pressior, fides sublimior, callis arctior, vigor mentis exundans, semitae rectae, sit egressus ad superiora.» S. Chrysostomus, lib. II De Sacerd.: «Prodeant,» inquit (ad functionem pastoralem, ad Episcopatum), «qui longe omnibus praestant, quique virtute animi tantum reliquos excellunt, quantum corporis magnitudine Saul Hebraeorum gentem excelluit: seu potius multo etiam magis.» Auctor Imperfecti, hom. 43: «Audiant,» inquit, «te homines parva mandantem, et grandia videant facientem.» S. Gregorius, I part. Pastor., cap. III: «Sit Pastor,» ait, «operatione praecipuus, ut vitae viam subditis vivendo denuntiet: et grex qui Pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur. Illa vox libentius auditorum corda penetrat, quam dicentis vita commendat; et optima ovium pascua sunt exempla Pastoris.» Talis fuit S. Malachias, Archiepiscopus Hiberniae, qui, S. Bernardo teste, dicere solebat suis: «Non recuso mori, ut vitae meae teneatis exemplum. Erat enim ipse, inquit S. Bernardus, regula Fratrum: legebant in vita ejus quomodo conversarentur. Sibi pauper, sed dives erat pauperibus: pater erat orphanorum, maritus viduarum, pius ad compatiendum, ad corrigendum liber.»
Idem Bernardus, lib. IV De Consid., cap. I et II, Eugenium Pontificem monet, ut prae ceteris reformet aulam suam et Ecclesiam Romanam, eamque toti Ecclesiae in formam et exemplum statuat. «Circa te sunt,» ait, «clerus et populus tuus, cui specialiter episcoparis, ac per hoc specialis curae teneris debitor. Hi quoque qui tibi quotidie assistunt seniores populi, orbis judices, etc. Et primo quidem clerum illum ordinatissimum esse decet, ex quo praecipue in omnem Ecclesiam cleri forma processit. Deinde omne quod perperam agitur te praesente, tibi turpius. Interest gloriae sanctitatis tuae, ut quos prae oculis habes, ita ordinati, ita sint informati, quatenus totius honestatis et ordinis ipsi speculum, ipsi sint forma. Inveniantur prae ceteris oportet expediti ad officia, idonei ad Sacramenta, ad plebes erudiendas solliciti; circumspecti ad sese custodiendos in omni castitate.» Et cap. IV: «Sint compositi ad mores, probati ad sanctimoniam, parati ad obedientiam, mansueti ad patientiam, subjecti ad disciplinam, rigidi ad censuram, Catholici ad fidem, fideles ad dispensationem, concordes ad pacem, conformes ad unitatem. Qui sint in judicio recti, in consilio providi, in jubendo discreti, in disponendo industrii, in agendo strenui, in loquendo modesti, in adversitate securi, in prosperitate devoti, in zelo sobrii, in misericordia non remissi, in otio non otiosi, in hospitio non dissoluti, in convivio non effusi, in cura rei familiaris non anxii, alienae non cupidi, suae non prodigi, ubique et in omnibus circumspecti, etc., qui missi post aurum non eant, sed Christum sequantur; qui regibus Joannem exhibeant, Aegyptiis Mosen, fornicantibus Phinees, Eliam idololatris, Elisaeum avaris, Petrum mentientibus, Paulum blasphemantibus, negotiantibus Christum, etc. Qui non de dote viduae et patrimonio crucifixi, se vel suos ditare festinent, gratis dantes quod gratis acceperunt.»
EX ANIMO. — q. d. Non ex composito, non ad externam speciem, non affectate, non ficte et hypocritice, sed vere, realiter, sincere, ex animo et toto corde satagite esse fidelibus forma et norma vitae sanctae et Christianae. Multi enim induunt vultum devotum et religiosum, sed animum habent irreligiosum, vel certe vanum et vagum. Tales erant Scribae et Pharisaei, quos proinde Christus culpat, vocatque sepulcra dealbata, Matth. XXIII, 27. Hos struthioni comparat S. Gregorius, quia «sanctitatis vitam quasi volatus pennam per speciem retinent, sed opera non exercent,» ait ipse, lib. XXXV Moral., cap. V, alias VI; struthio enim pennas habet, sed non volat.
Versus 4: Et Cum Apparuerit Princeps Pastorum, Percipietis Immarcescibilem Gloriae Coronam
4. ET CUM APPARUERIT PRINCEPS PASTORUM, — Christus Dominus, qui ait: «Ego sum Pastor bonus: bonus Pastor animam dat pro ovibus suis,» etc. Joan. X, 11.
Percipietis immarcescibilem (de hoc epitheto vide dicta cap. I, vers. 4), GLORIAE CORONAM. — Scholastici praeter coronam et gloriam essentialem communem omnibus beatis, dant Doctoribus (quales sunt Episcopi et Pastores) quoque accidentalem, quam aureolam vocant; tres enim constituunt aureolas: primam, Martyrum; secundam, Virginum; tertiam, Doctorum, quas repraesentarunt tres coronae tabernaculi, scilicet corona altaris thymiamatis repraesentavit aureolam Martyrum, Exodi, XXX, 3; corona arcae repraesentavit aureolam Virginum, Exodi, XXV, 21; corona mensae panum propositionis repraesentavit aureolam Doctorum, Exodi, XXV, 25. Doctor enim dat animae doctrinam quasi panem suum. Vide S. Thomam et Scholasticos, in IV, dist. 49.
Porro utraque corona Doctorum et Pastorum ingens erit et eximia. Primo, quia respondebit ingenti eorum charitati, qua non solum suam, sed et plurimorum aliorum animas salvare et perficere sategerunt.
Secundo, quia respondebit zelo quo regnum et gloriam Dei propagarunt: cujus ergo major fuerit zelus et labor, ejus pariter major erit gloria et laurea.
Tertio, quia gloria subditorum erit gloria Pastorum: tot ergo Pastores sancti habebunt coronas, quot erunt coronae subditorum quos ad salutem perduxerunt, juxta illud S. Pauli, I Thess. II, 19: «Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? Vos enim estis gloria nostra et gaudium.» Sic in die judicii S. Thomas trahet post se Indiam, Andreas Achaiam, Joannes Asiam, Paulus universum mundum, ait S. Gregorius, hom. 17 in Evang.: quae sane ingens erit gloria et corona. Sic in Vita sanctae Aldegundis legimus, eidem apparuisse S. Amandum stipatum magna multitudine Sanctorum a se conversorum, inter quos ipse quasi gigas eminebat et statura et gloria; omnes vero in eum quasi magistrum et parentem respiciebant, eique suas coronas acceptas ferebant.
Quocirca vocatur haec corona gloriae: «corona,» quia datur quasi praemium pascenti, bravium certanti, merces laboranti; «gloriae,» primo, id est gloriosa. Secundo, «gloriae,» quia non ex rosis, vel gemmis, sed ex variis gloriae coelestis dotibus contexitur. Tertio, «gloriae,» id est magnificentiae, majestatis, splendoris divini, q. d. Corona haec erit magnifica, majestate et splendore divino plena, quia faciet eos coronatos filios et haeredes regni caelestis, ideoque reges et sacerdotes Dei, juxta illud Apocal. V, 10: «Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram;» et Sapient. VI, 17: «Accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini.» Unde per hypallagen «corona gloriae» accipi potest pro gloria coronae, id est, gloria regni, vel a gloria coronae, id est, undique coronans, ambiens, ornans et beans sanctum Pastorem. Quarto, «gloriae,» quia est et corona «gratiae» in hac vita, cui in futura ex aequo respondebit corona gloriae, juxta illud Psalm. XX, 4: «Praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso,» in quae verba S. Bernardus, serm. 39 inter parvos: «Triplex, inquit, nobis necessaria est benedictio, praeveniens, adjuvans et consummans: prima misericordiae, secunda gratiae, tertia gloriae. Praevenit misericordia conversionem, adjuvat gratia conversationem, perficit gloria consummationem.» Et S. Dionysius, Eccles. Hierarch., cap. II: «Dominus, ait, certantibus praemia proponit ut Deus; leges autem certaminis tulit ut sapiens, praemiaque vincentibus decora constituit et pulcherrima; ac, quod est profecto divinius, ipse ut est summe clemens et bonus, in suis bellatoribus vincit, dum in illis habitans pro illorum salute et victoria adversus mortis et corruptionis imperium pugnat.»
Versus 5: Similiter, Adolescentes, Subditi Estote Senioribus
5. SIMILITER, ADOLESCENTES, SUBDITI ESTOTE SENIORIBUS.
Per adolescentes graece νεώτεροι, id est juniores, accipe per catachresin quoslibet inferiores et subditos. Quia enim senes ob sapientiam praeesse et regere solent, juniores vero subdi et regi, hinc senes vocantur superiores, juniores subditi. Unde a senibus senatus appellatus est. Praecipue vero per adolescentes accipe Clericos inferiorum Ordinum, ut Diaconos, Lectores, Exorcistas: hos enim decet prae omnibus subdi senioribus, graece πρεσβυτέροις, id est sacerdotibus. Sicut enim paulo ante jussit Presbyteros non dominari in cleros, id est Clericos minores et juniores: sic vicissim hos monet ne contra Presbyteros insolescant, sed iis se subdant. Ita Cajetanus, Salmeron, Arias et alii. Hoc enim exigit debita subordinatio, ordoque hierarchicus. Idem paulo post S. Petrum monuit S. Ignatius, epist. 7 ad Tarsenses: «Presbyteri, ait, subjecti estote Episcopo, Diaconi Presbyteris, populus Presbyteris et Diaconis. Qui hoc ordinis decorum servaverint, pro earum animabus ego libens meam commutavero.» Et ad Smyrnenses, epist. 10: «Omnia igitur vestra decenti ordine perficiantur: laici Diaconis subjiciantur, Diaconi Presbyteris, Presbyteri Episcopo, Episcopus Christo, ut ipse Patri.»
Denique par est ut quilibet adolescentes revereantur seniores, et ab eis dirigi se sinant. Canities enim venerabilis est, tum ob experientiam et sapientiam, tum ob moderationem passionum, quae in juvenibus ob copiam sanguinis et caloris ebulliunt et vigent, juxta illud Eccli. VI, 35: «In multitudine Presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire.» Unde S. Ambrosius, lib. De Viduis: «Vicina est lapsibus adolescentia, ait, viris variarum aestus cupiditatum fervorem calentis inflammat aetatis.» Quocirca idem, lib. I Offic. cap. XVII: «Bonorum, ait, adolescentium est Dei timorem habere, deferre parentibus honorem, habere senioribus reverentiam, castitatem tueri, non aspernari humilitatem, diligere clementiam ac verecundiam, quae ornamenta sunt minoris aetatis. Ut enim in senibus gravitas, in juvenibus alacritas, ita in adolescentibus verecundia, velut quadam dote commendatur naturae.»
Idem viderunt et sanxerunt Philosophi. Diogenes adolescenti erubescenti ideoque turbato: «Bono, ait, esto animo, o fili, istiusmodi est tinctura virtutis.» Ita Laertius in ejus Vita. Demetrius Phalereus admonebat adolescentes, «ut domi parentes, in via obvios, in solitudine revererentur seipsos.» Ita Laertius, lib. V, cap. v. Socrates hortabatur juvenes ut haec tria haberent, «in animo prudentiam, in lingua silentium, in vultu verecundiam,» ait Maximus, serm. 41.
OMNES AUTEM INVICEM (Graeca addunt ὑποτασσόμενοι, id est subordinati, eo scilicet ordine quo jam dixit: «Adolescentes subditi estote senioribus») HUMILITATEM INSINUATE.
Videtur legisse interpres ἐγκολπώσασθε, id est insinuate; κόλπος enim est sinus. «Insinuate» ergo, id est, «in sinu habete,» puta in animo et corde promptam ac paratam, ut illico aliis eam offeratis et exhibeatis. Ita Glossa et Hugo. Secundo et potius, humilitatem invicem «insinuate,» id est, in sinum alterius mutuo ingerite, ut alterius animi sinum subeat et penetret, eumque vobis et Christo conciliet, ac ad rependendam humilitatem et charitatem provocet. Sic enim oratores in exordio utuntur insinuatione, qua sese in auditorum animos insinuant, eosque sibi conciliant, ut avide et cupide ea quae dicturi sunt, audiant et excipiant. «Insinuatio,» ait Cicero, lib. I De Invent., «est oratio quadam dissimulatione et circuitione obscure subiens auditoris animum;» et, ut Servius in XI Aeneid., «est callidus et subtilis aditus ad persuadendum.» Talis insinuatio Christianis est humilitas, quae omnes sibi demeretur et devincit. Sic Lucretius, lib. VI, ait: «Sol aestum insinuat per septa domorum.» Sic Propertius, lib. III, eleg. 9, ait Caesarem opes insinuare, id est, in sinum immittere. Sic mare per sinum terrae sese insinuat. Sic assentator insinuat se in animum principis.
Verum Graeca passim habent ἐγκομβώσασθε (pro quo Regia legunt ἐγκοπώσασθε, eodem sensu), quod primo verti potest, innodate et arcte, ceu nodis illigatam tenete. Hesychius enim in Lexico vertit ἐνδέθητε, id est innodatus, illigatus: ita Vatablus, Hesselius et alii; unde Tigurina vertit, humilitatem animi vobis infixam habete; Pagninus, illigatam habete. «Non enim in veste aut colli depressione, aut vocis submissione, sed in animi constantia humilitas sita est,» ait Nazianzenus, orat. 13. Secundo, verti potest, amplectimini, induite, involvite, ornate vos. Nam et Hesychius vertit, κολλήσατε. Ita Œcumenius: «Humilitatem, ait, omni ex parte complectimini, ut ea undique amiciri et involvi videamini.» Quod Noster acute et apposite vertit, insinuate, a sinu non pectoris, sed vestium. Sic enim vocatur vestis sinuosa, quae multas habet plicas et sinus, de quibus Ovidius, II Metamorph.:
..... Tremulae sinuantur flamine vestes,
id est formantur, rugantur, vel in sinus colligantur. Et Statius, lib. X Thebaid., ait, «chlamydem insinuatam implere re aliqua.» Hinc et sinus vocatur velum navis, quod ventis flantibus curvatur et sinum facit. Unde Ovidius:
Plenaque curvato pandere vela sinu.
Et Virgilius, V Aeneid.: «Obliquatque sinus in ventum.» Dicit ergo S. Petrus: «Humilitatem invicem» ἐγκομβώσασθε, id est, involvite et insinuate, ut sicut in veste plica una et sinus unus insinuat sese alteri, et hic alteri et alteri continuo, itaque pulchre vestem sinuosam, et per sinus eleganter deductam et compositam efficit: ita pariter faciant et Christiani, unus alteri per humilitatem quasi sinum, in sinum alterius se insinuet, et hic alteri et alteri continuo; ita omnes unam quasi Ecclesiae vestem sinuosam, connexam, ordinatam, compositam, elegantem efficient, quae et fidelium animos recreabit, et infidelium animos alliciet, ut eidem sese inserere et Christiani fieri cupiant. Unde Syrus vertit: Circumamicti estote mansuetudine animi, unus erga alium. Dixerat enim S. Petrus Presbyteros non debere dominari in cleros, id est, Clericos aeque ac laicos, hos vero quasi adolescentes et minores debere se subdere Presbyteris. Jam modum id praestandi utrisque praescribit, scilicet humilitatem, si illam tam Presbyteri junioribus ad eos se dimittendo, quam juniores Presbyteris se subdendo, exhibeant et insinuent. Sic enim utrique conflabunt unam quasi Ecclesiae vestem, unumque syrma ex variis plicis et sinibus eleganter compositum.
Sicut enim plica exstans sive exterior, plicae depressiori vel interiori se apposite accommodat et insinuat, ac vice versa interior exteriori: sic pariter humilitas facit, ut superior inferiori se accommodet et insinuet, et vicissim inferior superiori; itaque omnes conflent unam elegantem concordiae, pacis et charitatis cycladem. S. Petro succinit S. Paulus, Philip. II, 2: «Implete, ait, gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes.» Humilitas enim superiores coordinat inferioribus, et hos subordinat superioribus.
Humilitas ergo est parens ordinis, concordiae, pacis, charitatis, etc. «Humilitas,» ait Cassianus, Collat. XV, cap. vii, «est omnium magistra virtutum, ipsa est coelestis aedificii firmissimum fundamentum, ipsa est donum proprium atque magnificum Salvatoris;» et S. Basilius in Constit. monast., cap. XVII: «Humilitas, ait, est tutissimus virtutum omnium thesaurus.» Idem, sermone De Abdic. rerum: «Humilitas, ait, est sagena quae omnes virtutes complectitur.» S. Hilarius in Psal. CXVIII, littera Res, docet in humilitate mandatorum caput et summam omnium consistere. «In humilitate, ait, docuit (Christus) omnia fidei nomina et praemia contineri.» Idem in Psalm. CXXX: «Tenendus, ait, humilitatis et altitudinis modus est, ut corde humiles, sensu vero et anima simus excelsi.» S. Leo, serm. 7 De Epiphania, nervose: «Tota, ait, Christianae sapientiae disciplina non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus Christus ab utero matris usque ad supplicium crucis pro omni fortitudine et elegit et docuit.» Et paulo ante: «Tota victoria Salvatoris, quae et diabolum superavit et mundum, humilitate est concepta, humilitate confecta.»
S. Gregorius, lib. XXXIV Moral., cap. xviii, vel juxta aliam editionem, cap. xxiii: «Evidentissimum, ait, reproborum signum est superbia, electorum vero humilitas.» Et S. Athanasius, De Virginitate: «Humilitas, ait, in Christo, est superbia in diabolo.» Quocirca S. Gregorius, Bernardus, Cassianus et alii docent humilitatem esse fundamentum virtutum, praesertim pacis et charitatis: cujus rei illustre narrat exemplum Joannes Moschus in Prato Spirit., cap. CCX. Duo, inquit, Episcopi, erant in simultate, unus eorum venit cum clero, prociditque ad pedes alterius, dicens: «Ignosce, domine, servi tui sumus.» Ille hac humilitate victus: «Tu, ait, meus et dominus et pater es.» Unde infert: «Et vos cum habetis inimicum, ita facite, et vincetis. Majorem ergo gloriam habet humilis quam rex, quia ab omnibus laudatur.» Similia recenset cap. CCXVIII et CCXIX.
Quia Deus superbis resistit.
«Quoniam excelsus est Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit,» Psalm. CXXXVII, 6. Vide dicta Jacobi IV, 6, ubi eamdem habet sententiam. Notat S. Chrysostomus, hom. 3 De Verbis Isaiae: non dicit: Deus superbos dimittit, suam ab eis opem gratiamque subducens, sed ἀντιτάσσεται, id est adversatur, et positive resistit, non quod instructa acie aut pugna Deo sit opus, cum superbo nihil sit infirmius, sed quod solo nutu ei resistat, eum afflet, perdat, annihilet, si velit. Unde S. Ambrosius in Psalm. CXVIII, octonar. 7: «Quid igitur, ait, hoc peccato potest esse deterius, quod a Dei coepit injuria? ideoque Scriptura dicit: Dominus superbis resistit; tanquam suae contumeliae propulsator, veluti quoddam suscepit adversus superbiam speciale certamen.»
Versus 6: Humiliamini Igitur Sub Potenti Manu Dei, Ut Vos Exaltet in Tempore Visitationis
6. HUMILIAMINI IGITUR SUB POTENTI MANU DEI.
S. Jacobus habet, «in conspectu Dei;» est efficax ratio persuadens humilitatem. Quis enim homo, imo miser homuncio, non se humiliet sub majestate et potentia Dei, qui non tantum sibi, sed et superioribus ac proximis vult nos subdi et humiliari, ut si eis te humilies, Deo te humilies: si contra vel super eos te efferas et insolescas, contra et super Deum te efferas? «Humilitas enim, ut ait S. Bernardus, De Grad. humil., est virtus qua quis ex verissima sui cognitione sibi ipsi vilescit,» ut coram Deo inspiciens suam abyssum nihili, peccatorum et miseriarum, dicat cum S. Francisco: «Quis tu, Domine, quis ego? Tu abyssus omnis boni, ego abyssus omnis mali.» Idem, serm. 16 in Cant.: «Verus humilis, ait, vilis vult reputari, non humilis praedicari; gaudet sui contemptu, hoc solo sane superbus, quod laudes contemnat.»
Quis sub potenti manu Dei usque ad infernum non se humiliet, cogitans Deum tribus digitis appendere molem terrae; cogitans se in manu Dei esse instar pulicis aut culicis, quem taliter occidat; cogitans se manu Dei ambiri et contineri, ut eam non possit evadere, eam, inquam, qua alta dejicit, celsa siderat, superbos fulminat, sternitque in tartara, uti fulminavit Luciferum cum tot angelorum millibus, imo millionibus: eam rursum, quae depressa attollit, humiles extollit ad sidera, imo supra sidera; unde subdit: «Ut vos exaltet,» etc.
Quocirca noster Sebastianus Barradius, vir et concionator apostolicus, cujus egregii exstant Commentarii in Evangelia, moriturus et sacro oleo inunctus, rogante P. Rectore, ut quando, teste S. Augustino, serm. 6, lib. XVII homil., «pro magno haberi solent verba novissima parentis ituri ad sepulcrum,» ultimum suis monitum valedicens, daret, ait: «Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore tribulationis. Nihil aliud superest consilii. Simus omnes impense humiles, Christum Dominum, Deumque nostrum imitati, qui tota vita unam a se disci voluit humilitatem;» et moriens, inclinato capite, emisit spiritum, ut sicut in vita, ita et in morte Christum imitaretur. Ita nostri Conimbricenses in ejus Vita, quam ultimo ejus operi, scilicet Itinerario filiorum Israel, praefixerunt.
Porro Cassianus, lib. IV Instit., cap. xxxix, decem dat signa verae et germanae humilitatis: «Humilitas, ait, his indiciis comprobatur: primo, si mortificatas in se habeat omnes voluntates; secundo, si non solum actuum suorum, verum etiam cogitationum, nihil suum celaverit seniorem; tertio, si nihil suae discretioni, sed judicio ejus universa committat, ac monita ejus sitiens libenter auscultet; quarto, si in omnibus servet obedientiam, mansuetudinem et patientiae constantiam; quinto, si non solum injuriam inferat nulli, sed ne ab alio quidem sibimet irrogatam doleat atque tristetur; sexto, si nihil agat, nihil praesumat quod non vel communis regula, vel majorum cohortentur exempla; septimo, si omni vilitate contentus sit, et ad omnia se quae sibi praebentur, velut operarium malum, judicarit indignum; octavo, si semetipsum cunctis inferiorem, non superficie pronuntiet labiorum, sed intimo cordis credat affectu; nono, si linguam cohibeat, vel non sit clamosus in voce; decimo, si non sit facilis ac promptus in risu.»
UT VOS EXALTET,
juxta illud Proverb. XXIX, 23: «Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria;» et illud Psalm. XVII, 28: «Populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis;» et Job cap. v, vers. 11: «Qui ponit humiles in sublimi;» et illud Christi: «Omnis qui se humiliat, exaltabitur,» Lucae cap. xiv, vers. 11. Unde Nazianzenus, orat. 48: «Christus, ait, suo exemplo docuit extimum ad sublimitatem iter esse humilitatem.» Idem docuit beata Virgo, quae se vocans ancillam, facta est mater Dei, Lucae cap. I, 38. Hinc Saul audivit a Samuele: «Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es?» in quae verba S. Gregorius, lib. XVIII Moral., xx, alias xxii: «Magnus, ait, mihi fuisti, quia despectus tibi: sed nunc quia magnus tibi es, factus es despectus mihi.» Humilitas ergo est scala Jacob, quae homines e terra in coelum exaltat.
IN TEMPORE VISITATIONIS,
quo scilicet Deus vos visitabit, ut vestram humilitatem remuneretur, vosque exaltet sive in hac vita, sive in futura. Τὸ visitationis non est in Graeco, sed intelligitur: καιρός enim significat occasionem, opportunitatem, tempus commodum, quod est tempus visitationis. Unde Syrus vertit, in tempore congruo; Tigurina, cum erit opportunum; Pagninus, in tempore opportuno, juxta illud Psalm. IX, 10: «Adjutor (Deus) in opportunitatibus, in tribulatione;» et Psalm. XXX, 16: «In manibus tuis sortes meae;» Hebraice, tempora mea; Chaldaice, tempora redemptionis meae. Vide de hac visitatione dicta cap. II, vers. 12.
Versus 7: Omnem Sollicitudinem Vestram Projicientes in Eum, Quoniam Ipsi Cura Est de Vobis
7. OMNEM SOLLICITUDINEM VESTRAM PROJICIENTES IN EUM,
id est projicite; Hebraei enim utuntur participiis loco indicativi, quia eo carent. Aut potius projicientes refer ad humiliamini, q. d. Humiliamini sub potenti manu Dei humiliter projiciendo in eum omnem sollicitudinem. Sic enim ostendetis vos humiliter de vobis sentire, et sublimiter de Deo, si vobis diffisi, fisique Deo, in ipsum omnes curas, angores et sollicitudines resignetis. Ita enim ipso facto testabimini vos tam esse infirmos, ut iis providere non possitis; Deum vero tam esse potentem, providum et benignum, ut iis omnibus quasi pater illico provisurus sit. Sic Christus vetat Christianos esse sollicitos de victu, vestitu, etc. Matth. vi; ubi S. Hieronymus: «A cura, ait, non penitus liberamur (quae solet σπουδή, id est, honestum studium appellari), sed praecipitur ne solliciti simus.» Non ergo vetat σπουδήν, id est, moderatam curam, uti volunt Anabaptistae, qui desides a Deo solo sibi omnia in os ingerenda putant, sed μέριμναν, id est, anxiam et nimiam sollicitudinem; μέριμνα enim dicitur ἀπὸ τοῦ μερίζειν τὸν νοῦν, quod mentem dividat, discruciet et quasi dissecet.
Ita Psaltes, Psalm. XXXIX, 18: «Dominus, ait, sollicitus est mei,» ubi S. Augustinus legit, Dominus curam habebit mei: «Qui habuit, ait, tui curam antequam esses, quomodo non habebit curam, cum jam hoc es quod voluit ut esses? Jam enim fidelis es, jam ambulas in via justitiae, etc.; nusquam tibi deest, tu illi noli deesse, tu tibi noli deesse,» et Paulus Philipp. cap. IV, vers. 6: «Nihil solliciti sitis, sed in omni oratione, etc., petitiones vestrae innotescant apud Deum.» Et Abraham Isaaco roganti ubi esset victima, respondit: «Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi,» Genes. xxii, 9. Unde mons in quo immolandus erat Isaac, vocatus est Moria, id est visionis, providentiae et provisionis Dei; sicut ergo infantes non sunt solliciti, sed omnem sollicitudinem rejiciunt in sinum matris, in quo recumbunt et quiescunt: ita faciat et fidelis cum Deo, qui nobis pater est et mater. Nam quod Josue dictum est a Deo cap. I, vers. 5: «Non te deseram, neque derelinquam,» cuivis fideli et justo dictum est. Dicat ergo fidelis in quavis tribulatione, egestate, angustia, Deo: «De ventre matris meae Deus meus es tu; in te projectus sum ex utero,» Psalm. XXII, vers. 10. Et illud Psalm. CXXII, 2: «Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.» Nam, ut ait S. Ephrem, serm. De fide, ton. 1: «Deus qui curat morbos animi, etiam corporis curabit.»
Alludit S. Petrus, imo citat Psalm. LIV, 23: «Jacta cogitatum tuum in Domino;» ubi Septuaginta vertunt, Ἐπίρριψον ἐπὶ τὸν Κύριον τὴν μέριμνάν σου, quae verba hic in Graeco usurpat S. Petrus: μέριμνα enim est cura, sollicitudo, anxietas. Hebr. est יהבך iehab-cha, quod Chaldaeus vertit, «jacta in Domino spem tuam»; S. Hieronymus, «charitatem tuam,» quasi יהב iahab positum sit pro אהב ahab, id est «dilexit, charum habuit»; Pagninus, «donum tuum,» vel, «quod dedit tibi»; Vatablus ex significatione Syra vel Arabica, «sarcinam tuam,» vel «pondus tuum,» omne scilicet quod te premit et gravat, vel angit et cruciat. Alii «onus tuum,» scilicet negotia tua, sollicitudines, aerumnas, eventus, pericula: de his enim proprie agit Psaltes. Radix יהב iahab significat affectum postulantis. Unde Pagninus in Lexico vertit, «eia,» q. d. Projice in Deum omne tuum «eia,» id est, quidquid tibi sollicitudinem, aviditatem et precem anxiam movet et elicit. Quocirca Septuaginta et S. Petrus vertunt μέριμναν, id est «curam» et sollicitudinem.
QUIA IPSI EST CURA DE VOBIS.
Psaltes, Psalm. LIV, 23, habet, «et ipse te enutriet;» Hebr. יכלכלך iekalkelecha, id est sustentabit, perficiet, curabit te. Notat S. Bernardus, serm. 68 in Cant.: Non dicit, ait, S. Petrus: «Ut sit ipsi cura de vobis;» sed: «Quia ipsi est cura de vobis,» aperte monstrans, Ecclesiam Sanctorum non modo quoniam dilecta, sed quod prius dilecta fuerit, q. d. «Intendite illi, quia ipse intendit vobis.» Unde idem ait in Psalm. XC, serm. 9: «Ut quid si haec sapimus, ut quid cunctamur abjicere omnino spes miseras, vanas, inutiles, seductorias, et huic uni tam solidae, tam perfectae, tam beatae spei tota devotione animi, toto fervore spiritus inhaerere?»
Ratio est prima, quia Deus uti est creator, ita est et conservator, ac provisor et curator suarum creaturarum, praesertim fidelium et justorum. Illius ergo est eorum res, onera, molestias et curas regere, curare, moderari, iisque providere. Hoc enim exigit suavis et efficax ejus providentia. Unde S. Augustinus, III Confess., XI: «O tu bone, ait, Omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tanquam solum cures, et sic omnes tanquam singulos.»
Secunda, quia id meretur fides, spes et confidentia, qua fidelis in Deo omnia sua reponit, in ejusque sinu recumbit et requiescit, sicut pulli sub alis gallinae. Haec enim confidentia valde honorat Deum: magnam enim de ejus potentia, fidelitate et ope habet opinionem, quam Deus frustrari non patitur, tum ut suum honorem tueatur, tum ut in se speranti non desit, sed adsit, faciatque eum spei et voti sui compotem, juxta illud Psalm. XXXIII, 16: «Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum;» et vers. 18: «Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos;» et vers. 20: «Multae tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur.» Ita S. Chrysostomus, homil. 56 ad populum et 69 in Matth.: «Ne cures, ait, tua, sed ea Deo permitte; nam si satagis, tanquam homo satages: si vero dimittas, Deus providebit, etc. Ut igitur eorum magnam gerat providentiam, ipsi soli omnia committe. Si vero et ipse, spiritualibus omissis, ea tractaveris, non multam eorum ipse curam geret. Ut ergo et haec tibi bene disponantur, et omni cura libereris, contemne saecularia: sic enim et cum coelis terram habebis, et futura consequeris bona.» Hinc ex adverso de sollicitis dicitur Proverb. XI, 7: «Exspectatio sollicitorum peribit.»
Tertia, quia fidelis fideliter servit Deo; unde Deus qui fidelitate et liberalitate se vinci non patitur, fideliter res ejus omnes curat et dirigit. Deus ergo a nobis tantum poscit sollicitudinem obsequii sui, ac pro mercede caeteras omnes sollicitudines in se suscipit, juxta illud Michae cap. vi, vers. 8: «Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo;» et illud Deut. XXXIII, 3: «Dilexit populos: omnes Sancti in manu ejus sunt;» et Eccli. XXXIV, 17, 18, 19, 20: «Timentis Dominum beata est anima ejus. Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? Oculi Domini super timentes eum, protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani, deprecatio offensionis, et adjutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem;» et David, Psalm. XXVI, 1: «Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?» Et Psalm. XC, 1: «Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.» Ubi vide S. Bernardum.
Porro id non tantum in temporalibus, sed multo magis in spiritualibus, puta in victoria tentationum, in virtutum profectu et perseverantia, locum habet. Unde Apostolus: «Omnia, inquit, possum in eo qui me confortat,» Philip. cap. IV, vers. 13; et: «Qui coepit in vobis opus bonum, perficiet in diem Christi Jesu,» Philip. I, 6. Si enim Deus capillorum singulorum curam gerit, multo majorem geret morum, ait S. Augustinus, serm. 6 De Verbis Domini, qui et addit: «Quid times hominem, homo in sinu Dei positus? Tu de illius sinu noli cadere: quidquid ibi passus fueris, ad salutem valebit, non ad perniciem.» Et Origenes, hom. 8 in Levit.: «Discipulorum Domini,» ait, «etiam capilli capitis numerati esse dicuntur, hoc est, omnes actus, omnes sermones, omnes cogitationes eorum servantur apud Dominum, quia justae, quia sanctae sunt.» Vide S. Bernardum, serm. 68 in Cantic.
Ita S. Clemens initio Recogn. scribit hoc fuisse dogma S. Petri: «Nos Christiani de nulla re vel eventu solliciti sumus, sed in Dei providentia plane conquiescimus; scientes nos illi curae esse, ab eo per omnia dirigi, ut cuncta nobis cedant in bonum.»
S. Athanasius, tract. De Pass. et Cruce, docet Christum in agonia pavidum et anxium sudasse aquam et sanguinem, ac spineam coronam gestasse, ut omnes nostras sollicitudines, curas et angores sanaret et tolleret; Christiano ergo non esse quod sollicitus sit, cum Christus eum omni sollicitudine levaverit, eamque in se susceperit. «Christus, ait, spineam coronam gestavit, ut vitae nostrae curas (quasi spinas in se suscipiens) aboleret.»
S. Joannes Silentiarius, Alamundaro invadente monasterium, noluit exire et fugere, magnaque spe se Deo resignans: «Si Deus, inquit, mei curam non gerit, utquid vivo?» Nec eum spes aut Deus fefellit: misit enim Deus leonem horribilem, qui Joannem custodiret et tutaretur. Ita Cyrillus in ejus Vita. In arctis enim maxime suis quasi e machina adest et succurrit Deus, et, ut ille ait: «Tum praecipuus votorum locus est, cum spei nullus est.» Ita S. Saba ingressus speluncam, ibique respiciens, reperiens leonem cum catulis, fidenter ei dixit: «Si vis, mane mecum; est enim locus utrique: sin autem, egredere. Te enim mihi locum cedere decet, non me tibi.» Quocirca S. Catharina Senensis hoc dogma accepit a Christo: «Filia, cogita de me, et ego cogitabo de te,» illudque exacte servans sine cura cuncta peregit, curatore ejus Christo curante omnia.
Similia de S. Mechtilde et S. Gertrude refert Ludovicus Blosius in Monili spirit. cap. XI, ubi refert Christum Dominum dixisse S. Gertrudi: «Confidentia ista secura, qua fidelis se et sua reponit in me, credendo quod possim, sciam et velim fideliter ipsi opitulari in re qualibet, mihi cor transfigit, tantamque vim infert pietati meae, ut non possim non tali favere, meque impendere, idque ad hoc ut satisfaciam ei quod sum, et amori quo eum prosequor.»
Versus 8: Sobrii Estote, et Vigilate: Quia Adversarius Vester Diabolus Tanquam Leo Rugiens Circuit, Quaerens Quem Devoret
8. Sobrii estote et vigilate. — Jungit haec duo, quia sobrietas mater est vigiliae et vigilantiae, sicut gula et crapula somni et dormitionis. Rursum, sicut sobrietas mater est sanitatis, sapientiae et sanctitatis, praesertim castitatis, mentemque vigilem et acrem facit ad orandum et speculandum, ideoque Deo et Angelis est amica: ita ex adverso crapula est mater infirmitatis, insipientiae, libidinis, ceterorumque vitiorum, mentemque sopit et ineptam facit ad meditandum, ideoque diabolo est amica. Ita S. Chrysostomus, homil. 88 in Matth.: «Diabolo, ait, nemo magis amicus est, quam qui deliciis et ebrietate maculatur: hic enim fons, haec mater est et origo vitiorum omnium. Sues ex hominibus facit: deliciis vacans nullo discrimine a daemoniaco separatur; impudens enim et furiosus pariter est: et daemoniacum omnes miseramur, hunc vero omnes aversamur, quia sponte furorem sibi attrahit; et os, oculos, nares et cetera sensuum instrumenta, amarissimas voluptatis conficit cloacas.»
Quocirca diabolus solet sub vesperam excitare homines ad gulam, indeque ad dormitionem, ut noctu semisomnes, torpidos et pene sopitos tentet per libidinem aliosque pravos motus, eosque varios, et multiplices velut apum examen, ait S. Basilius, hom. 14. Hac de causa Ecclesia Completorium ab hisce S. Petri verbis inchoat, iisque monet fideles, ut sobrii sint et vigiles ad orandum et resistendum diabolo, ut sic oculi somnium capiant, ut cor ad Deum semper vigilet, ideoque ituri cubitum Angelo Custodi et Sanctis tutelaribus serio se commendent, ac sanctis cogitationibus indormiant. Vide quae de sobrietate dixi, Daniel. cap. I.
Hinc senex ille in Vitis Patrum, lib. V, libello XI, num. 46, dicebat tres esse prodromos diaboli, oblivionem, negligentiam et concupiscentiam: «Etenim, ait, si oblivio venerit, generat negligentiam; de negligentia vero concupiscentia nascitur; de concupiscentia vero corruit homo. Si enim ita est sobria mens, ut oblivionem respuat, ad negligentiam non venit; et si non neglexerit, concupiscentiam non recipit; si vero concupiscentiam non recipit, nunquam cadet, opitulante gratia Christi.» Sic Paulus scribit Timoth., epist. II, cap. IV, vers. 5: «Tu vero, vigila;» et Christus Episcopo Sardensi: «Esto vigilans, et confirma cetera,» Apoc. III, 2. Hinc Ecclesia olim usurpavit nocturnas vigilias, ad orandum in pervigiliis Sanctorum, et easdem etiamnum usurpant Coenobitae in psalmodia nocturna, qui, ut ait S. Hieronymus in Daniel. cap. IV, 10, imitantur Angelorum semper vigilantium, Deumque laudantium officia. Exstitit olim in Oriente monasterium Acoemetarum, id est, non dormientium, quia totas pene noctes pervigilabant in oratione et psalmodia.
Vere S. Cyrillus, Catechesi 4: «Opus est, ait, cum divina gratia, sobria mente et vigilantibus oculis, ut zizania vitemus pro tritico, pro ove lupum, diabolum pro Angelo bono.» Diabolus enim semper vigilat, et ubique intentus est, ut noceat et supplantet. Vigiles ergo cum vigili luctare debemus, et quasi Argi mille oculis eum observare ac cavere. Unde S. Hieronymus ad Heliodorum, epist. 1: «Insidiatur, ait, leo hic in spelunca sua, insidiatur ut rapiat pauperem, et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos, futurus praeda, carpis? Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur irrumpere, inde venter meus vult mihi Deus esse pro Christo; compellit libido, ut habitantem in me Spiritum Sanctum fugem, ut templum ejus violem; persequitur, inquam, me hostis cui nomina mille, mille nocendi artes, et ego infelix victorem me putabo dum capior?» Post multa vero: «Nolite, ait, credere, nolite esse securi; licet in modum stagni fusum aequor arrideat, licet vix summa jacentis elementi spiritu terga crispentur, magnus hic campus montes habet; intus inclusum est periculum, intus est hostis. Expedite rudentes, vela suspendite, crux antennae figatur in frontibus, tranquillitas ista tempestas est.»
Et S. Bernardus, serm. 11 in Psalm. XC: «Sicut, ait, ipse (Deus) sollicitus est nostri, et ipsi cura est de nobis; sic ille (diabolus) sollicitus est, ut nos mactet et perdat, et una ei cura, ne forte qui aversus est, revertatur.» Apte ergo S. Petrus curae Dei de nobis, per antithesin subjicit odium et invidiam diaboli ad nos perdendos. Ad haec vigilandum est, quia, ut ait Christus Matth. cap. XXIV, 42, «nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.» Ubi S. Gregorius, homil. 13 in Evang.: «Horam ultimam, ait, Dominus noster idcirco voluit nobis esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur;» et S. Hilarius, can. 24 in S. Matth.: «Paratos nos esse convenit, quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitat.» Porro: «Vigilat, ait S. Gregorius, loco citato, qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet; vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras pellit.» Mystice dormiunt amatores saeculi. «Somnia enim sunt magistratus, opes, potentia, fastus, voluptatum impostura, gloriae cupiditas, vita delicata, ambitio,» etc., ait Nyssenus, homil. 11 in Cant.
Hisce somniis opponenda est vigilia virtutum. Unde S. Augustinus, De Verbis Domini, serm. 23, cap. X: «Corde, inquit, vigila, fide vigila, spe vigila, charitate vigila, operibus vigila.»
Quia Adversarius. — Hebraice vocatur Satan, graece ἀντίδικος, id est, in causa et lite adversarius, litigator, actor, accusator, qui scilicet omnes rationes et modos quaerit quibus nobis litem intentet, ut in tribunali Dei nos accuset, et reos damnationis peragat. Magnus ergo hic est adversarius, magna ejus lis et causa; agit enim contra animam nostram, contra salutem, contra aeternitatem; agit ut nos socios habeat damnationis et ignis inferni: idque primo, ex odio Dei quo ardet, ne scilicet Deus a nobis honoretur; secundo, ex invidia, ne sedes ejus in coelis occupemus; tertio, ex superbia, qua omnes sibi similes reddere, omnibusque dominari ambit. Hoc est quod ait Paulus, Ephes. VI, 12: «Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates: adversus mundi rectores, tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus;» ac deinceps contra eos fideli quasi militi dat panopliam.
Diabolus, — id est, calumniator, a διαβάλλω, id est calumnior; quare ridicule Thomas Anglicus: Diabolus, ait, dicitur quasi duobus colis devorans hominem, scilicet animam et corpus. Id condonandum est saeculo illi linguarum rudi et aglosso. Vere S. Gregorius, II Moral., cap. V, alias IX: «Antiquus adversarius, ait, cum quae accuset mala non invenit, ipsa ad malum inflectere bona quaerit; cumque de operibus vincitur, ad accusandum verba nostra perscrutatur; cum nec in verbis accusationem reperit, intentionem cordis fuscare contendit, tanquam bona facta bono animo non fiant, et idcirco perpendi a judice bono non debeant.» Causam invidiae dat S. Ambrosius, lib. VII in Luc., cap. XII: «Serit, ait, illecebras delictorum, ut habeat in supplicio participes, quos habuit in errore consortes; atque ideo socios quaerit ad culpam, ut obnoxios perdat ad poenam.»
Porro «diabolus» antonomastice vocatur Lucifer, daemonum princeps, Matth. IV, 1. Lucifer ergo non tam per se (relegatus enim est in inferno, Apoc. XX, 2), quam per suos asseclas circuit: horum enim quisque vocatur, et est «diabolus.» Unde SS. Patres docent hunc aerem daemonibus esse plenum, qui ignem et poenam suam secum portantes, tentant homines, tentabuntque usque ad diem judicii: tunc enim omnes relegabuntur in infernum. «Diabolus, ait S. Augustinus ad Julianum, doctor mendacii, ipse est adversarius effectus generis nostri, inventor mortis, superbiae institutor, radix malitiae, scelerum caput, princeps omnium vitiorum, persuasor turpium voluptatum. Hinc ergo cum primum hominem a Deo factum, Adam, patrem omnium nostrum intueretur, pudicitia, temperantia, charitate, immortalitate vestitum, aemulus atque invidus tantam beatitudinem hominem terrenum accepisse, quam ipse dum esset angelus, per superbiam agnoscitur amisisse; invidit statim insatiabilis homicida, Adam exspoliavit, et nos interemit.»
Haec est secunda causa irae diaboli in homines, scilicet invidia (prima enim, ut dixi, est odium Dei, illum damnantis et punientis in gehenna), de qua S. Basilius: «Pardalis, ait, animal est homini inimicissimum, adeo ut quandoque in stadiis hominis oculos prae ira invadat; qui autem ferae furorem deludere quaerunt, hominis imaginem ei ex charta ostendunt: illa statim furibunda eam concerpit et dilacerat, hoc argumento satis ostendens quanta sit ejus adversus hominem inimicitia. Sic item diabolus in imagine hominem apparentem insectatur, quando Deum ipsum attingere nequit; hinc ipsi bellum tam acre contra nos.» Ita S. Basilius, homil. in aliquot Scripturae locos.
Tertia causa, scilicet superbia, manifesta est: diabolus enim tumet superbia et ambitione. Addit Origenes, homil. 33 in Lucam; Nyssenus, De Vita Mosis, ante medium; Auctor serm. ad Fratres in eremo, serm. 68; Magister Sentent. in II, dist. 11, quemque hominum habere daemonem antagonistam, ad tentationem deputatum a Lucifero, sicut habet angelum bonum ad custodiam deputatum a Deo. Cassianus vero, Collat. lib. VII, cap. XVII, docet certos daemones deputatos esse qui tentent ad iram, alios ad luxuriam, alios qui ad alia vitia; singula enim habere suos praesides et daemones. Unde in Scriptura vocatur spiritus irae, luxuriae, blasphemiae, etc.: haec alibi discutienda sunt.
TANQUAM LEO RUGIENS. — In Scriptura nunc diabolus, nunc Christus vocatur «leo de tribu Juda;» Apoc. cap. V, vers. 5, ob contrarias leonis proprietates. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 46 De Divers., cap. II: «Christus vocatur leo propter fortitudinem, diabolus ob feritatem: ille leo ad vincendum, iste leo ad nocendum.»
Diabolus ergo vocatur «leo,» primo, quia vigil: leo enim apertis oculis dormit, imo, ut Aelianus et alii docent, dormiendo vigilat, caudamque movet. Unde aliqui putant leonem nunquam dormire, aiuntque eum solum inter animantia apertis oculis nasci: habet enim oculos ingentes, palpebras vero exiles, ut totos oculos tegere nequeant, ideoque dictus λέων (leo) a λάω, id est «video,» quia ὀξυδερκὴς ἄγαν, id est, acutissimi visus est. Hinc leo symbolum est vigilantiae, ideoque affigi solet ad ostia basilicarum, uti Romae factum conspicimus. Similiter diabolus pervigil est ut homini noceat. Quocirca S. Basilius in illud, Attende tibi: «Ut strenuus pugil, inquit, habeto animae oculum nusquam evariantem, sed attentum et pervigilem; praemuni, ac tuere passis manibus partes, quarum plaga lethalis sit: in adversarium immotum oculum intendito fixius.»
Rursum leo, ait Epiphanius, haeresi 78, «est animal voracissimum, specie fulvum, robore solidissimum, et, ut ita dicam, regalissimum super alia animalia.» Sic et diabolus caninam habet famem, imo rabiem devorandi animas; specie fulvus, puta cruentus; robore solidissimus, et rex super omnes filios superbiae, Job XLI, 25.
Secundo, quia diabolus saevus est ut leo, qui nunquam cicuratur, fitque domesticus; quin et diabolus plurimis animabus pastus non saturatur, sed saevit magis, «cum leones satiati innoxii sint,» ut ait Plinius, lib. VIII, cap. XVI. Leo habet os ingens, dentes robustos, aduncos et validos ungues: ita diabolus rapacissimus est et voracissimus.
Tertio, quia diabolus instar leonis rugit, id est voce, sonitu et terrore percellit, juxta illud Amos III, 9: «Leo rugit, quis non timebit?» Hinc Eusebius, lib. IV Praepar., cap. III: Daemon, inquit, dicitur a δαίω, id est «timere,» quia timorem incutit: licet verius δαίμων dicatur, quasi δαήμων, id est «sciens.» Daemonibus enim antiquitas humanarum artium inventionem tribuebat. Unde Plato universi moderatorem μέγιστον δαίμονα appellat. Daemon ergo tibi nocere nequit, nisi eum timeas, nisi timendo sponte illi cedas et consentias, quemadmodum qui ante conflictum non telo, sed tuba prosternitur, ait S. Bernardus, serm. 43 in Psal. XC, ubi docet leonem magis terrere rugitu quam ferire morsu, adeoque animalia quae morsui resistunt, imo leonem subinde superant, non sustinere ejus rugitum; «ut rugientis ejus sonitu velut quadam vi attonita atque icta capiantur,» ait S. Ambrosius VI Hexaem., cap. III. Sic diabolus magis nocet suis minis et terroribus, quam robore et verbere.
Audi S. Bernardum: «Adversarius vester tanquam leo rugiens, ait Petrus. Gratias magno illi leoni de tribu Juda: rugire iste potest, ferire non potest. Rugiat quantum vult, tantum non fugiat ovis Christi. Quanta minatur, quanta exaggerat, quanta intentat? Non simus bestiae ut nos prosternat vacuus ille rugitus. Sic enim perhibent qui talia curiosius vestigaverunt, ad rugitum leonis nullam bestiam stare posse, ne eam quidem quae adversus ictum ejus tota animositate repugnat; et plerumque superat ferientem, quae non sustinet rugientem. Vere bestia, vere rationis expers, qui tam pusillanimis est, ut solo timore cedat; qui sola futuri exaggeratione laboris victus, ante conflictum non telo, sed tuba prosternitur. Nondum restitistis usque ad sanguinem, ait strenuus ille dux, qui leonis hujus noverat vanum esse rugitum.» Et alius quidam: «Resistite (inquit) diabolo, et fugiet a vobis.»
Hinc daemon est myrmicoleon, id est formicaleo, quia timidis dominatur ut leo, audaces metuit ut formica, uti docet S. Gregorius, Olympiad., et alii in Job IV, 11: «Tigris (pro quo Septuaginta vertunt, myrmicoleon) periit.»
Quarto, leo ex ira et famis rabie praedam devorat, ideoque priusquam captam praedam devoret, rugit, ait S. Cyrillus in Amos III. Sic et ex ira animas vorat diabolus. Rursum leo praedae suae reliquias fastidit, ait Nazianzenus in carmine de externi hominis vilitate, dum ita canit:
Ac leo cum praeda ventrem exsaturavit, ut aiunt,
Carne reliquias horret adire suae.
Ita diabolus fastidit et dedignatur eos quos pervertit et occidit, eosque tractat quasi mancipia, imo cadavera, ut patet in sagis et veneficis, quas quasi bestias flagellat, verberat et torquet, tanquam lanio et carnifex. Rursum, «leonum ossa adeo dura sunt, ut ex iis percussis ignis quasi ex silice eliciatur,» ait Aristoteles, lib. II De Part. animalium, cap. IX. Ossa haec repraesentant obstinationem et pertinaciam diaboli, tum in peccato, tum in studio hominibus nocendi: hinc et leonis, aeque ac diaboli, collum est hirtum, rigidum et inflexibile, teste Aristotele, lib. IV, cap. X.
Quinto, tradunt Epiphanius in Physiol., cap. I; Aelianus, lib. XI, cap. XXX; Plutarchus, De Animalium Comparat.; Isidorus, lib. I; Origenes et alii, leonem propria vestigia cauda, ea verrendo obterere, obscurare et delere, ne scilicet venatores vestigiis ejus insistentes lustrum inveniant, eumque cum catulis comprehendant. Addunt Aelianus et Plutarchus leonem contortis pedibus incedere, ut in iis quasi in vagina abscondat ungues suos, praesertim tempore nivis, ne in ea vestigia ejus appareant. Ita pariter diabolus malum specie honesti obtegit, ac celando finem et scopum suum, dolos suos abscondit, ne illi pateant, indeque ipse agnoscatur et repellatur. Insuper leo, ait Aristoteles in Physiog., cap. VIII, habet os vastum, frontem quadratam, supercilium ingens, humeros fortes, robustas costas et dorsum, crura nervosa, gressum juvenilem: sic et daemon.
Sexto, leo, quia igneae est naturae, ardet libidine et ira: sic et diabolus. Audi Plinium, lib. VIII, cap. XVI; Aristotelem, lib. IX Histor. Animalium, cap. XLIV, tradit «leaenam primo foetu parere quinque catulos, ac per annos singulos uno minus, ab uno sterilescere: informesque minimasque carnes, magnitudine mustelarum, esse initio: semestres vix ingredi posse, nec nisi bimestrem moveri.» Hinc Aristoteles, lib. VI Hist. Animal., cap. XXIII, ait leones Syriae quinquies in vita parere.
Septimo, foetet leo ob voracitatem et ingluviem: sic et diabolus; unde hebraice vocatur שעיר sair, id est «hircus,» quia in specie hirci apparet et adoratur a sagis, foetetque ut hircus; vel sur, id est «pilosus, hirsutus, horribilis, horripilans,» quia horribili specie apparens percellit, et pilorum erectionem horroremque inducit. Sic Plinius loco citato ait, leones habere gravem odorem, nec minus halitum: raros in potu, vesci alternis diebus: a saturitate interim triduo cibis carere. Quae possint, in mandendo solida devorare; nec capiente alvo, conjectis in fauces unguibus extrahere, ut si fugiendum sit, non in satietatem abeant. Polybius in senecta hominem appeti ab iis refert, quoniam ad persequendas feras vires non superant. Tunc obsidere Africae urbes, eaque de causa crucifixos vidisse se cum Scipione, quia ceteri metu poenae similis absterrerentur eadem noxa. Sic homines et animas petit sititque daemon. «Devorat diabolus, et veluti sibi per mortalem culpam peccatorum incorporat,» ait Lyranus. E contra fidelis et sanctus est cibus Christi: unde aiebat S. Ignatius audiens leones rugientes: «Frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inveniar.»
Octavo: «Leonum, ait Plinius, index animi cauda, sicut et equorum aures. Immota ergo, placitus, clemens, blandientique similis, quod rarum est: crebrior enim iracundia ejus. In principio terra verberatur: incremento terga ceu quodam incitamento flagellantur. Vis summa in pectore. Ex omni vulnere sive ungue impresso, sive dente, ater profluit sanguis.» Ita diabolus non nisi in cauda, id est, in fine tentationis, malitiam et iram suam patefacit; tum sanguinem atrum ostentat, se scilicet non sitire nisi mortes et caedes hominum. Rursum in pectus et cor hominis irrepit et se insinuat; eo enim occupato, totam animam totumque hominem occupat. Unde S. Cyprianus, tract. De Zelo et Livore: «Dominus, ait, prudentes nos esse jussit, et cauta sollicitudine vigilare praecepit, ne adversarius vigilans semper, et semper insidians, ubi in pectus obrepsit, de scintillis conflet incendia, de parvis maxima exaggeret: et dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis ruinas fidei et salutis, ac vitae naufragia moliatur. Excubandum est itaque, fratres dilectissimi, atque omnibus viribus elaborandum, ut inimico saevienti, et jacula sua in omnes corporis partes, quibus percuti et vulnerari possumus, dirigenti, sollicita et plena vigilantia repugnemus, secundum quod Petrus Apostolus in epistola sua praemonet et docet, dicens: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, et aliquid devorare quaerens, circuit.»
Nono, pergit Plinius: «Cum pro catulis foeta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat: nec limis intuetur oculis, aspicique simili modo nolunt. Creditum est a moriente humum morderi, lacrymamque letho dari.» Ita diabolus non coelum, sed terram intuetur, suosque pariter intueri facit, ne venabula peccatorum et gehennae expavescant.
Rursum daemon saevitia est leo, astutia vulpes, quia quos vi non potest, dolo superare contendit. Facit ergo illud Lysandri: «Ubi leonina pellis non sufficit, addenda est vulpina.» Et illud Pindari in Isthmiis, ode 4 De Melisso: «Ille animositate similis audaciae graviter frementium leonum ad venandum cum labore, solertia autem est vulpes, quae supina cohibet impetum aquilae: oportet autem quidlibet faciendo labefactare adversarium.»
Decimo: «Hoc tale, ait Plinius, tam saevum animal, rotarum orbes circumacti, currusque inanes, et gallinaceorum cristae, cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes.» Ita diabolus terretur et fugatur rebus in speciem exilibus, scilicet crista crucis, laetitia, psalmodia et cantu hymnorum, orbe et coetu monachorum et clericorum, sed maxime igne et zelo amoris Christi. Unde S. Antonius apud S. Athanasium: «Credite, ait, mihi experto, pertimescit Satanas recte viventium vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam, irae dominatum, et praecipue cor purum erga Christi amorem. Novit deterrimus coluber, ex praecepto Domini sub justorum se jacere vestigiis, qui ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.» Unde S. Chrysostomus, homil. 22 in epist. ad Ephes.: «Conculcabimus diaboli potentiam, ait, si peccata conculcaverimus, omnia dico temporalia, fastum, concupiscentiam, superbiam, omnes animi passiones. Ansam enim dant diabolo divitiae, pecunia et vanae gloriae stadium.»
Undecimo: «Leo, ait Aristoteles in Physiog., cap. VIII, habet gressum juvenilem et totum corpus articulatum et nervosum: ambulans autem tarde, et magnifice incedens, et se in humeris circum ambulat quatiens, amans victoriae.» Idem, lib. IX Hist. Animal., cap. XLIV: «In venatu dum cernitur, nunquam fugit, aut metuit; sed etiamsi venantium multitudine cedere cogitur, sensim pedatimque discedit, crebro subsistens atque respectans; nactus vero opaca, fuga, qua maxime potest veloci, se subtrahit, donec in aperta deveniat: tum rursus lente incedit.» Ita daemon fortitudinem simulat, metum dissimulat, ut suam fortitudinem et superbiam ostentet, videaturque vincere, etiam dum vincitur.
Duodecimo, leo grandia et fortia animalia aggreditur, parva et vilia aspernatur. Rursum non comedit nisi quod vivum ceperit. Ita Aelianus, lib. II, cap. III. Sic et diaboli cibus est electus, Habac. I, 16; meliores, sanctiores fortioresque aggreditur; timidos carnalesque quasi suos contemnit. Rursum leo laesus acrius in laedentem insurgit: ita daemon magis saevit cum laeditur, puta cum homines vacant pietati, ut tempore Quadragesimae, uti docet Cassianus, Collat. cap. XXI, vers. 28.
CIRCUIT, — scilicet assidue et continuo. Unde S. Fulgentius ad Thrasim., lib. I, cap. V, indefessum vocat ejus circuitum. Graece περιπατεῖν, id est, ut Tigurina, obambulat; Pagninus, undique ambulat; alii, circumambulat; S. Hieronymus in Isaia, circumiens quaerit. Sic ait ipse diabolus: «Circuivi terram, et perambulavi eam,» Job I, 7. Et Christus de eo: «Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa,» etc., Luc. XI, 24. Hinc et patris sui exemplo, «in circuitu impii ambulant,» Psal. XI, 9, hoc est circumquaque oberrant vagi et instabiles, ut piis noceant. Ita ibidem Theodoretus, Athanasius, Chrysostomus. Unde Chaldaeus vertit, in circuitu impii ambulant tanquam sanguisuga, quae sugit sanguinem filiorum hominum. Sic Judaei, ac pariter haeretici, Psal. LVIII, vers. 15, dicuntur circuire civitatem, id est Ecclesiam, quia vagi quaerunt undique modos eam oppugnandi, nec tamen eam ingredi volunt: unde ab uno errore et haeresi labuntur in aliam.
Rursum Eusebius: Circulus, inquit, rectae lineae contrarius est, hinc impii in orbem, id est, oblique ad extrema, pii vero recta secundum rationem ad medium virtutis pergunt. Tropologice S. Augustinus: Impii ambulant in circuitu, id est, ait, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu quasi rota volvitur, et ideo non perveniunt ad octavum, id est, ad diem aeternum, pro quo iste psalmus intitulatur: hinc et multiplicantur, quia recedunt ab unitate Dei.
Circuitus ergo iste et perambulatio diaboli significat, primo, eum vagum esse et instabilem, quia deserendo Deum per peccatum, stabilitatem mentis (haec enim est in solo Deo) perdidit, qua de re plura dixi ad illud Thren. I, 8: «Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est.»
Secundo, ejus iram et nocendi cupiditatem; circuit enim diabolus perinde ac duellator, qui in duello antagonistam circumcirca observat et circuit, ut eum dejiciat, idque assidue et jugiter. Solus enim circularis motus potest esse perpetuus, eo quod circulus fine et principio careat, ceteri non, ut docet Aristoteles, lib. VIII Physic., text. 75 et 76, ubi probat motum circularem esse primum, et mensuram ceterorum, esseque continuum; quia semper fertur circa medium, non ad extremum, uti fertur motus rectus, ideoque coelos moveri motu circulari. Circulationem ergo hanc didicit diabolus in coelo, cum ibidem versatus est, quasi angelus; sed eum ex bono convertit in malum, cum lapsus est factusque diabolus.
Tertio, ejus versutiam, fraudes et dolos, qua ut serpens gyrat et regyrat, ut homines suis artibus, scrupulis, perplexitatibus, etc., intricet, circumveniat, implicet, irretiat, decipiat, capiat, juxta illud Job cap. XL, vers. 12, de Behemot, id est elephante, qui typus est diaboli: «Nervi testiculorum ejus perplexi sunt.» Ubi vide S. Gregorium et S. Leonem, serm. 7 De Nativit.: «Novit (daemon), inquit, cui adhibeat aestus cupiditatis, cui illecebras gulae ingerat, cui apponat incitamenta luxuriae, cui infundat virus invidiae; novit quem errore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat.»
Quarto, perambulat quasi princeps mundi; perambulare enim in Scriptura significat dominium et imperium: sic enim herus perambulat in agro suo, rex in regno, dux in regionibus bello subactis, uti pluribus ostendi Zachar. I, 11; unde ait Job XII, 24: «Non est super terram potestas, quae comparetur ei qui factus est ut nullum timeret.»
Quinto, circuit, sicut venator circuit cervos, piscator pisces, exercitus urbem, ut omnes concludat, capiat vel occidat, juxta illud Job XL, 18: «Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet fiduciam, quod influat Jordanis in os ejus.» Unde Thomas Anglicus: Perversitas, inquit, diaboli significatur per nomen «adversarii,» robur per nomen «leonis,» crudelitas cum «rugiens» vocatur, sollicitudo cum «circumire quaerendo» dicitur. Hinc a nobis exigitur contra primum, ut resistamus; contra secundum, ut simus fortes; contra tertium, ut fidei mansuetudinem habeamus; contra quartum, ut vigilemus.
Sexto, circuitio haec significat sagacitatem diaboli, qua cujusque desideria, vitia, infirmitates, occasiones, habitus explorat, ut ea parte quemque aggrediatur et tentet, qua debilior est: sicut dux qui obsidet urbem, circuit ut videat qua parte minus munita sit, ut per eam irrumpat. Qui ergo diabolo resistere cupit, omnia sua circumlustret, omnes sensus acri custodia muniat, omnia vitia mortificet, praesertim ea in quae pronior est; ubi infirmior est, ibi magis se obfirmet, totusque excubet, et sese obarmet per orationes, propositum efficax, poenitentias, consilia seniorum, etc. Audi S. Cyprianum, tract. De Zelo: «Circuit ille nos singulos, et tanquam hostis clausos obsidens, muros explorat, et tentat an sit pars aliqua membrorum minus stabilis et minus fida, cujus aditu ad interiora penetretur. Offert oculis formas illices et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem. Aures per canoram musicam tentat, ut soni dulcioris auditu solvat et molliat Christianum vigorem. Linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat, ut audacem faciat; lucra opponit injusta, ut animam pecunia capiat; ingerit perniciosa compendia, honores terrenos promittit, ut coelestes adimat; ostentat falsa, ut vera subripiat; et cum latenter non potest fallere, exerte atque aperte minatur, terrorem turbidae persecutionis intentans, ad debellandos Dei servos; inquietus semper et semper infestus; in pace subdolus, in persecutione violentus. Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli vel fallaces insidias, vel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus semper ad repugnandum, quam est ad impugnandum semper paratus inimicus. Et quoniam frequentiora sunt tela ejus quae latenter obrepunt, magisque occulta et clandestina jaculatio, quo minus perspicitur, hoc et gravius et crebrius in vulnera nostra grassatur; ad haec quoque intelligenda et depellenda vigilemus, ex quibus est zeli et livoris malum.»
Et S. Antonius apud S. Athanasium, monet Christianos, ne per inertiam vires daemonibus praebeant: «Nam quales, ait, nos et nostras repererint cogitationes, tales se nobis praestare consueverunt; et si quod in pectoribus malae mentis et pavoris semen invenerint, quasi latrones qui deserta loca obtinent, coeptos cumulant timores, et crudeliter imminentes infelicem puniunt animam;» et S. Leo, serm. 7 De Nativit.: «Omnium, ait, discutit (daemon) consuetudines, ventilat curas, scrutatur affectus, et ibi causas quaerit nocendi, ubicumque viderit studiosius occupari.»
Septimo, circuit ut homines in circulum agat (ceu turbo paleas), puta in mentis vertiginem, ut quasi dementati, ac cerebro et ratione destituti, raptentur in orbem suarum machinationum, puta concupiscentiarum, ruantque de uno peccato in aliud et aliud, donec totum circulum peccatorum omnium absolvant et compleant.
QUEM DEVORET. — Leo devorat non glutiendo, sed dentibus validis praedam comminuendo, juxta illud Isaiae XXXVIII, 13: «Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea;» et illud S. Ignatii: «Dentibus bestiarum molar;» sic et daemon odio et rabie, quo furit in Deum et homines, eos plane conterere satagit. Unde S. Chrysostomus, hom. 22 ad Pop.: «Circuit, ait, quaerens non quem mordeat, vel frangat, sed quem devoret.» Est catachresis: daemon enim proprie non devorat homines, vel animas; sed eas lacerat, perdit et cruciat, eaque re mire quasi esca suavissima pascitur et delectatur; et hoc significat τὸ devoret.
Versus 9: Cui Resistite Fortes in Fide: Scientes Eamdem Passionem Ei Quae in Mundo Est, Vestrae Fraternitati Fieri
9. CUI RESISTITE (S. Hieronymus in cap. LV Isaiae legit, adversus quem resistite; Syrus, insurgite) FORTES IN FIDE. — Tria hic S. Petrus fideli dat arma ad vincendum diabolum: primum est ei resistere; resistentia est enim victoria, quia diabolus non vi cogendo extorquet, sed suadendo et blandiendo postulat a nobis consensum; quod si illum negemus, vincimus; secundum, fortitudo; tertium, fides; resistentia enim eum vincit, fortitudo subjugat, fides enervat. Fides enim futura praemia et poenas menti ad vivum repraesentans excitat hominem, ut pro iis generose decertet, utque Dei opem ad fortiter praeliandum imploret. Unde per fidem Christus inhabitat in cordibus nostris. Ephes. III, 17: «Fides enim est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium,» Hebr. XI, 1 et sequent., ubi Paulus docet Sanctos omnes vicisse per fidem. Idem, Ephes. VI, 16, militem Christianum contra diabolum a capite ad talos obarmans, dat ei pro scuto fidem, pro galea spem, exempto autem dextro oculo fuissent prorsus in praelio caeci. Ita Josephus, VI Antiq., v. Tropol. S. Gregorius ibidem: Dexter oculus, inquit, est intuitus aeternae claritatis, qui fit per fidem; sinister est concupiscentia carnalis et intuitus terrenorum. Ergo Naas, id est hebraice serpens, puta diabolus, dextros oculos suorum eruit, quando aeternorum intuitum adimit, facitque ut homines carnalia solum cogitent et cupiant, ac coelestia, quae solebant amare, non attendant. Sic et Angelomus ibidem. Hic verum est illud Senecae in Hercule Furente: Quemcumque fortem videris, miserum neges. Nunquam Stygias fertur ad undas Inclyta virtus: vivite fortes. Et illud Plinii: «Ut palma imposito onere enititur, ita viri fortis animus, quo plus negotiis premitur, quoque magis saevit fortuna, hoc est erectior.» Talis fuit Agamemnon, qui constanti fortitudine, Trojam invictam decennali obsidione premens debellavit et occupavit, indeque dictus est Agamemnon, quasi ἀγαστὸς τὴν μονήν, id est, admirabilis in perseverantia et mora, ait Plato in Cratylo. Agamemnon ergo idem est quod Parmeno. Nimirum «obsidio urbis quam capere cupis, constanter urgenda et premenda est,» ait Vegetius. Pari modo qui diabolo resistere, qui vitium aliquod debellare cupit, sit Agamemnon, sit Parmeno, decennali obsidione et pugna illud oppugnet et expugnet. Talem fugit daemon dicitque suis: «Sinamus hunc; nam Agamemnon est: a sua Troja non recedet, donec eam occupet.»
SCIENTES EAMDEM PASSIONEM (τὰ αὐτὰ τῶν παθημάτων, id est, easdem passiones) EI QUAE IN MUNDO EST, VESTRAE FRATERNITATI FIERI. — Consolatur et roborat afflictos fideles Ponti, Galatiae, Cappadociae, etc., ad quos scribit, exemplo fratrum, id est Christianorum, per totum mundum sparsorum, qui similia patiebantur, q. d. State fortes, o fideles Pontici, etc., in omni tentatione et passione, quam contra vos suscitat diabolus, cogitando hanc passionem non esse vobis propriam, sed omnibus fidelibus communem; illos ergo omnes in passione, aeque ac in fide, habetis fratres et socios. Hac itaque communione et societate vos solamini et corroborate, tum quia jucundum est in poena habere socium, adeoque socius est poenae levamen; tum quia furor diaboli divisus et sparsus per omnes fideles, minor est in particulares et singulos: longe enim major esset, si singulis totus incumberet; tum quia haec vis est societatis, ut in ea unus ceterorum conjunctione firmetur et roboretur, juxta illud Eccle. IV, 12: «Funiculus triplex difficile rumpitur;» tum quia passioni vestrae compatiuntur ceteri fideles universi, utpote fratres vestri: fratris autem compassio levat passionis onus et pondus. Ita Oecumenius, Vatablus et alii.
FORTES IN FIDE. — Graece στερεοί, quod S. Hieronymus in cap. LV Isaiae vertit, confortati fide; Syrus, obfirmati; Pagninus et Tigurina, solidi; alii, rigidi, duri, firmi. Haec enim omnia significat τὸ στερεοί. Nota: Non qualis qualis, puta exilis et languida fides, sed viva, firma, fortis et generosa vincit diabolum, quia jacula ejus sunt ignita, Ephes. VI, 16. Suscitat enim tentationes et concupiscentias ardentes, juxta illud Job cap. XL, 12: «Halitus ejus prunas ardere facit.» Haec autem non nisi vehementi fide exstingui possunt. Quare sub fide quasi radice intellige spem, orationem, charitatem; fides enim spe roborata, oratione armata, charitate ignita, vincit diabolum. Illa enim succensi, in qualibet tentatione dicimus cum S. Paulo: «Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? etc. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro,» Rom. VIII, 35.
Quocirca diabolus hanc fidei firmitatem et fortitudinem nobis eripere conatur, ut fide destituti quasi caeci oberremus, et impingamus in ejus laqueos; fides enim est oculus animae. Hujus rei symbolo Naas, rex Ammon, incolis Jabes oculum dextrum expungere voluit, I Regum XI, 2, idque tam in opprobrium, tum ut rebellare non possent, faciendo eos bello inutiles et caecos; sinistrum enim oculum scuto tegunt milites; exempto ergo dextro fuissent prorsus in praelio caeci. Sic pro ocreis promptitudinem Evangelii, pro balteo veritatem. Unde Isidorus, lib. III De summo Bono, cap. V: «Ab incredulis, inquit, diabolus timetur ut leo, a fortibus in fide ut vermis contemnitur.» Et S. Joannes, epistola I, cap. V, vers. 4: «Haec est, ait, victoria quae vincit mundum, fides nostra;» et S. Antonius apud S. Athanasium: «Signum, ait, crucis et fides ad Dominum inexpugnabilis nobis murus est;» et rursum: «Si alacres fuerimus in Domino, et futurorum bonorum cupido nos succenderit, si semper omnia manibus Dei committamus, nullus daemonum ad expugnandum valebit accedere: magis enim cum munita in Christo corda conspexerint, confusi revertentur. Ita et Job firmatum in Domino diabolus refugit, et infelicissimum Judam exspoliatum fide vinculis captivitatis innexuit. Una est ergo ratio vincendi inimicum, laetitia spiritualis, et animae Dominum semper cogitantis jugis recordatio, quae daemonum ludos quasi fumum expellens, persequetur adversarios potius quam timebit.» Idem monuit S. Jacobus, cap. IV, vers. 7: «Resistite diabolo, et fugiet a vobis.» Vide ibi dicta.
Nota primo, τὸ quae in mundo est aliqui referunt ad passionem quae praecessit, q. d. Agite, durate, quia passio haec quae «vestrae fraternitati,» id est vobis, o fratres, fit, tantum est hujus mundi: modico ergo tempore durabit, quia futurum saeculum, quod vos manet, non erit passionis, sed coronae et gloriae. Ita Arias. Aut, q. d. Ne miremini, o fideles, vos tanta pati; nam etiam infideles et mundani, adeoque omnes qui in mundo sunt, similia patiuntur; mundus enim hic est forum passionum et stadium aerumnarum.
Secundo et genuine, τὸ quod in mundo refer ad fraternitati, quod sequitur, q. d. Fraternitas vestra quae est in mundo, id est, fratres vestri qui toto mundo sunt dispersi, similes tentationes, passiones et persecutiones ab hostibus fidei, suscitante diabolo, patiuntur, atque vos patimini. Idque exigit τὸ ei, et Graeca quae habent τὸ ἐν τῇ ἀδελφότητι, id est, fraternitati quae est in mundo. Unde Syrus vertit, scitote etiam quod contra fratres vestros, qui in mundo sunt, ipsae illae passiones obveniunt.
Nota secundo: Abstractum ponitur pro concreto: «fraternitatem» enim vocat fratres, id est fideles, non ad quos scribit, sed eorum in fide socios, qui in reliquo erant orbe, ut patet ex Graeco jam citato. Cur fideles vocentur fratres, dixi cap. I, 22, et Jacobi II, 13. Recte Clemens Alexandrinus, lib. V Strom., gentiles arguentes fideles quod vocarent se fratres, ita redarguit: «Fratres nos esse, utpote unius Dei et unius magistri, alicubi etiam Plato videtur dicere hoc modo: Qui in civitate estis, omnino fratres estis;» et Minucius Felix in Octavio: «Fratres vocamur, ut unius Dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei cohaeredes.» Origo hujus appellationis prodiit a Judaeis, qui se invicem vocabant fratres, non tantum fide et religione, sed et sanguine. Omnes enim prognati sunt ex duodecim Patriarchis, quasi capitibus duodecim tribuum, qui omnes fuere fratres, utpote filii Jacob, nepotes Abrahae; a Judaeis enim prognatus est Christus, et Synagoga Judaeorum fuit matrix Ecclesiae Christianorum, quae proinde quasi filia et haeres matri morienti et desinenti successit, cum Synagoga in Ecclesiam transiit. Hinc pariter fratrum nomenclatura ab illa in hanc transiit.
Nota tertio: Pro fieri graece est ἐπιτελεῖσθαι, quod primo vertit Noster, fieri; Syrus, obvenire; secundo, Pagninus et Cajetanus, perfici; Tigurina, consummari; Gagneius, apparari et exhiberi; alii, suppleri, juxta illud Pauli: «Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus quod est Ecclesia,» Coloss. I, 24. Perficitur enim cyclus passionum et patientiae Ecclesiae, ex passionibus et patientia singulorum fidelium, ejus filiorum et membrorum; ac proinde quisque fidelis ad passionem animare se debet, cogitando se non tantum suam, sed et totius Ecclesiae coronam adimplere et perficere. Unde Cajetanus τὸ perfici sic explicat, q. d. Passiones non sunt fugiendae, sed ambiendae; quia per eas in patientia perficimur, adeoque illae in virtute nos solidant, faciuntque perfectos, juxta illud quod de Christo ait Paulus: «Decebat, etc., auctorem salutis eorum per passionem consummare,» Hebr. II, 10. Et cap. V, 8: «Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis quae passus est obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae.» Graecum ἐπιτελεῖν haec omnia et plura significat, scilicet perficere, praestare, supplere, absolvere, consummare, solvere, obire, perfungi, exsequi.
Versus 10: Deus Autem Omnis Gratiae, Qui Vocavit Nos in Aeternam Suam Gloriam in Christo Jesu, Modicum Passos Ipse Perficiet
10. DEUS AUTEM OMNIS GRATIAE (scilicet auctor, conservator, promotor, perfector, remunerator et coronator: unde subdit), QUI VOCAVIT NOS IN AETERNAM SUAM GLORIAM IN CHRISTO JESU (id est per Christum Jesum), MODICUM PASSOS IPSE PERFICIET, CONFIRMABIT SOLIDABITQUE. — Causam dat S. Dionysius, Eccl. Hierarch., cap. II: «Dominus enim, ait, ut est summe clemens et bonus, in suis bellatoribus vincit, dum in illis habitans, pro illorum salute et victoria adversus mortis et corruptionis impetum pugnat.» Est hic ultimus ad certandum et patiendum stimulus, quod Deus certantes adjuvet, perficiat et coronet. Ipse enim est Deus «omnis gratiae:» ergo et patientiae, perseverantiae, ac gloriae aeternae. Haec enim ultima et maxima est gratiarum. Vere S. Augustinus, serm. 67 De Temp.: «Quod si semper, ait, beneficia Dei nostri, quae nobis nullis praecedentibus meritis nostris collata sunt, assidue cogitamus, peccata nostra nobis non dominantur; aut si forte surrepserint, cito per paenitentiam corriguntur. Quis enim vel mente concipere, non dicam verbis possit exponere, quanta circa nos sint Dei nostri beneficia? Fecit enim nos cum non essemus, reparavit nos postea cum periissemus. Mortem suscepit, pretioso nos sanguine liberavit, ad inferna descendit, de faucibus nos aeternae mortis eripuit, caelorum etiam regna promisit,» etc. Ecce ut Deus est Deus omnis gratiae.
Nota primo: Τὸ omnis gratia, licet quamlibet virtutem et gratiam significet, maxime tamen patientiam et fortitudinem ad sustinendum passiones et tentationes, quas diabolus nobis per se vel per suos suscitat, q. d. «Omnis gratiae;» id est, omnis patientiae: «patientia enim opus perfectum habet,» Jacob. I, 4. Perfectio autem includit omnes virtutes; ergo et patientiam. Quare quod de charitate dixit Apostolus, I Cor. cap. XIII, vers. 4, idem dicas de patientia: «Patientia benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum; non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.» Unde Hugo, Catharinus et Salmeron omnem gratiam interpretantur totam integram et perfectam gratiam, ut sit enallage quantitatis, qua totum universale ponitur pro toto quanto, puta omne pro integro.
Nota secundo: Τὸ qui vocavit nos in aeternam suam gloriam, dat finem et causam tum praecedentium, tum sequentium, q. d. Quia Deus nos vocavit in aeternam suam gloriam, hinc idem est auctor «omnis gratiae:» haec enim respondet gloriae quasi semen fructui, meritum mercedi, labor praemio; hinc rursum idem ipse «modicum passos perficiet, confirmabit solidabitque.» Vere Abbas Hyperichius in Vitis Patrum, lib. V, libello 11, num. 35: «Cogitatio tua, ait, sit in regno coelorum, et cito in haereditatem accipies illud.» Unde addit S. Petrus: «In Christo Jesu,» id est per Christum Jesum, puta primo, per merita Christi; secundo, per praedicationem Christi; tertio, per vocationem et gratiam Christi: per haec enim vocamur ad aeternam gloriam. Secundo, «in Christo,» ut scilicet nos patientes simus in Christo passo, quasi membra, cum eoque efficiamus unum corpus Ecclesiae nunc militantis per gratiam, postea triumphantis per gloriam. Ita Thomas Anglicus et Glossa. Tertio, Lyranus et Dionysius, «in Christo,» id est, propter Christum, vel pro Christo, modicum passos. Quarto, «in Christo,» id est, instar Christi, qui nobis est speculum, aeque ac praemium patientiae. Ita S. Bernardus, serm. 74 in Cantic., docet Christum tam pugnantis formam esse quam gloriam triumphantis. «Utrumque, ait, es mihi, Domine Jesu, et speculum patiendi, et praemium patientis: utrumque fortiter provocat, et vehementer accendit. Tu doces manus meas ad praelium exemplo virtutis tuae, tu caput meum post victoriam tuae coronas praesentia majestatis, sive quia pugnantem te specto, sive quia te exspecto non solum coronantem, sed et coronam.»
Porro S. Petrus uti epistolam coepit a beneficio vocationis ad fidem et Christianismum, ita in eodem finit, ut ostendat quantum hoc sit quantique aestimandum, ideoque fideles jugiter illud prae oculis habere debere, pro eoque gratias agere, ac perseverantiam postulare, denique vitam illo dignam agere.
Nota tertio: Τὸ modicum passos (Tigurina, parumper afflictos) ipse perficiet magnam patientibus affert consolationem et stimulum ad alacriter et constanter patiendum, cogitando scilicet quod modica sit passio, quodque Deus modicum tentatos et passos perficiet. Unde Tertullianus, ad Martyr. cap. III: «Epistates vester, ait, Christus Jesus, qui vos spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit, etc., ut vires corroborarentur in vobis, quia virtus duritia extruitur, mollitia vero destruitur.» Ita S. Antonius luctans cum daemone: «Cum elevaret oculos, ait S. Athanasius, vidit desuper culmen aperiri, et deductis tenebris radium ad se lucis influere. Post cujus splendoris adventum nec daemonum aliquis apparuit, et corporis dolor extemplo deletus est. Aedificium quoque quod paulo ante dissolutum fuerat, instauratum est. Illico praesentiam intellexit Domini Antonius, et ex intimo pectore trahens longa suspiria, ad visionem quae ei apparuerat loquebatur, dicens: Ubi eras, bone Jesu? ubi eras? Quare non a principio adfuisti, ut sanares vulnera mea? Et vox ad eum facta est, dicens: Antoni, hic eram; sed exspectabam videre certamen tuum. Nunc autem quia dimicando viriliter non cessisti, semper auxiliabor tibi, et faciam te in omni orbe nominari. His auditis, exurgens in tantum roboratus orabat, ut intelligeret se plus recepisse tunc virium quam ante perdiderat.» Ita Theodosius Abbas apud Joannem Moschum in Prato Spirit. cap. LXVI, cum vidisset diabolum instar Aethiopis et gigantis enormis, qui a terra porrigebatur usque in coelum, et caput inter nubila condebat, audiretque: «Theodosi, cum hoc oportet te luctari;» ac pavidus diceret: «Quis ego sum, ut homuncio cum tanto gigante lucter?» audivit: «Ingredere cum omni alacritate et fiducia; mox enim ut tu illum adorsus fueris, ego adjutor adero, tibique victoriae coronam imponam.» Ita factum.
Idem saepe experimur in nobis, cum quid arduum aggredimur, ut ante aggressum horreamus, putemusque rem confectu impossibilem. At ubi eam aggredimur, et opus incipimus, illico minuuntur et cedunt difficultates, remque ipsam parvo labore conficimus, ut verum sit quod ait ille: «Res in se non esse difficiles, sed difficiles apprehendi; ideoque non res, sed opiniones rerum nos turbare et percellere;» et illud Nazianzeni in Sentent.: «Ut foliorum strepitus lepores exterrent, ita rerum umbrae timidos et ignavos.» Quae ergo dura videntur, magnis animis, et quasi clausis (ut facit leo) ad difficultatem, caecisque oculis aggredienda sunt, itaque illico vincetur difficultatis horror, resque factu facilis videbitur. Legimus nonnullos Martyres, ac nominatim SS. Marcum et Marcellianum initio martyrii trepidasse, et ingentes habuisse dolores ac luctas; at ubi constanti animo se ad Dei gloriam in praedam tortoribus dederunt, Deique opem ardenter efflagitarunt, pavorem et horrorem omnem vicisse, laetosque et alacres omnia tormenta tolerasse, tum quia animus hic generosus superabat dolores, ut eos parvos vel nullos duceret; tum quia Deus magnis animis adest et succurrit, vel doloris sensum minuendo, vel sua consolatione et gratia ita animum roborando, ut tormenta omnia levia aestimet. Sicut enim pondus leve per contrapondus majus attollitur, et quasi alleviatur: ita dolorem omnem mitigat magnus amor et animus. «Pondus enim meum est amor meus,» ait S. Augustinus.
Nota quarto: Τὸ ipse perficiet graece est καταρτίσαι, quod Tigurina vertit, instauret, ut si quid per afflictiones in potentia et mente, vitio impatientiae et pusillanimitatis sit luxatum, laesum, divisum, fractum, hiulcum, distortum, debilitatum, instauret, confirmet, uniat, aequet. Alii vertunt compaginet, vel integret, ut omnibus patientiae et virtutum partibus quasi artubus compacti, sitis integri, exacti, absoluti et perfecti.
CONFIRMABIT SOLIDABITQUE. — Pagninus, fulciat et roboret. Haec omnia idem, vel quasi idem sunt, tantumque per auxesin significant hanc perfectionem esse firmam et solidam, ac consistere in firmitate et soliditate patientiae et virtutis. Unde Graeca addunt θεμελιώσει, id est fundabit; Tigurina et Pagninus, stabiliet. Hinc Syrus vertit: Ut, cum sustinuerimus has oppressiones exiguas, roboremur, et confirmemur, ac perstemus in eo (Jesu Christo) in aeternum. Hinc rursum aliqui haec legunt per nomina et ablativos: καταρτίσει στηρίξει, σθενώσει, θεμελιώσει, id est perficiet confirmatione, consolidatione, fundatione. Verum melius Noster et alii tria ultima accipiunt non ut nomina, sed ut verba futuri temporis, ideoque pariter pro primo καταρτίσαι, id est perficiat, in optativo, legunt in futuro καταρτίσει, id est perficiet. Jam Graeca omnia legunt in optativo καταρτίσαι, στηρίξαι, σθενώσαι, θεμελιώσαι, id est perficiat, confirmet, roboret, fundet.
Alii tamen haec distinguunt, sed varie. Primo, Salmeron: «Perficiet, ait, per charitatem, confirmabit per spem vivam, solidabit per fidem efficacem.» Rursum idem addit Christum perficere fideles quos emit et redemit, Patrem confirmare eosdem quos condidit, Spiritum Sanctum solidare suae gratiae et fortitudinis spiritu. Secundo, Titelmannus: «Perficiet, inquit, per patientiam, confirmabit et solidabit per perseverantiam.» Unde et Prosper, lib. I De Vocat. Gentium, XXIV, ex hoc loco docet perseverantiam esse donum Dei. Tertio, Carthusianus haec adaptat tribus animae potentiis: «Perficiet, inquit, intellectum purificatae mentis intelligentia, confirmabit voluntatem fervore charitatis, solidabit memoriam ut in Deo figatur fixaque consistat.» Vel, ut Thomas Anglicus: «Perficiet rationem cognitione veritatis, confirmabit appetitum concupiscibilem in amore bonitatis, solidabit irascibilem ut nullis terroribus vel difficultatibus cedat.» Quarto, Hugo haec applicat et opponit tribus hominis hostibus: «Perficiet, inquit, contra mundum, confirmabit contra carnem, solidabit contra daemonem.» Quinto, alii, q. d. «Perficiet nos largiendo voluntatem perfecte et constanter volendi, confirmabit dando voluntatem rem volitam exequendi, solidabit dando robur ipsumque actum exequendi.»
Porro haec omnia inchoate facit Deus in hac vita per gratiam et patientiam, perfecte vero eadem faciet in futura per gloriam. Haec enim perficiet intellectum lumine gloriae, ut Deum quasi summum bonum videat et contempletur; confirmabit voluntatem, ut ipsum totis viribus amet; solidabit eamdem, ut a tanto bono avelli nequeat, sed illi tota inhaereat, nec ulla re aut ratione ab eo separari possit. Ita fere Hugo, Primaticius et alii, ac favet Syrus dum vertit: Roboremur, et confirmemur, et perstemus in eo in aeternum. Hoc est quod ait Paulus: «Momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis,» II Cor. IV, 17. «Hic scopus, hic finis,» haec meta, haec corona, hoc epinicium Christiani, a quo uti inchoavit Epistolam S. Petrus, ita et in eodem desinit.
Praeclare Lactantius, lib. VII, cap. VI, Christianos et totam Christianismi rationem hac circumscriptione depingit: «Idcirco, ait, mundus est factus, ut nascamur: ideo nascimur, ut agnoscamus factorem mundi ac nostri Deum: ideo agnoscimus, ut colamus: ideo colimus, ut immortalitatem pro laborum mercede capiamus, quoniam maximis laboribus cultus Dei constat: ideo praemio immortalitatis afficimur, ut similes angelis effecti, summo Patri ac Domino in perpetuum serviamus et simus aeternum Deo regnum. Haec summa rerum est, hoc arcanum Dei, hoc mysterium mundi.» Unde S. Gregorius Nazianzenus, De Christo patiente, ait eum non sibi, sed nobis natum et passum:
Factus sum, inquit, Christi corporis, ille mei.
Me gessit moriens, me victa morte resurgens.
Et secum ad Patrem me super astra tulit.
Et Prudentius, De Resurrect. carnis:
Pellite corde metum, mea membra, et credite vosmet
Cum Christo reditura Deo: nam vos gerit ille,
Et secum revocat; morbos ridete minaces,
Inflictos casus contemnite, tetra sepulcra
Despicite, et surgens Christus quo provocat, ite.
Et Tertullianus, lib. De Resurrect., resurrectionis symbolum dat phoenicem, avem Arabiae reviviscentem, eique comparat Christianos patientes, morientes et resurgentes. De phoenice enim sic canit Lactantius:
Ipsa sibi proles, suus est pater, et suus haeres,
Nutrix ipsa sui, semper alumna sui.
Ipsa quidem, sed non eadem: quia et ipsa, nec ipsa est,
Aeternam vitam mortis adepta bono.
Ravennae extat emblema ad picturam phoenicis:
Securus moritur qui scit se morte renasci;
Mors ea non dici, sed nova vita potest.
Illustrissima Bona, Joannis Galeatii Mediolanensis ducis mater, mortuo marito, curavit in numismate cudi phoenicem hoc lemmate: Sola facta solum Deum sequor.
Denique S. Caecilia tumulo S. Maximi Martyris curavit insculpi phoenicem; et Romae in cryptis Martyrum plurium sarcophagis phoenix incisus visitur.
Haec cogitantes, sperantes et ambientes, Sancti ambiebant passiones, quaerebant cruces, sitiebant martyria. Eminuit inter eos S. Vincentius, qui tam avarus et avidus fuit suppliciorum, quam Dacianus tyrannus eorumdem in ipsum prodigus; equuleum habebat in deliciis, ungulas pro epulis, catastam pro molli culcitra, ac, quod mirum est, iis crescentibus, crescebat ejus animi corporisque vigor, ut excarnificatus et pene enectus iis reviviscere, redintegrari et roborari videretur; adeoque in lecto et rosis animam afflavit, cui tormenta vitam dederant: nimirum rosae et deliciae ei erant tormenta, tormenta vero et poenae pro Christo ejus erant deliciae. Ita Deus modicum passum perfecit, confirmavit solidavitque, ut homine celsior, instar angeli incorporei in poenis corporis luderet, et illuderet tyranno, ut suis vulneribus magis vulneraret et cruciaret tyrannum, quam ipse eis vulneraretur. Similis fuit S. Agatha Quintiano insultans. Modicum enim passa adeo corroborata est, ut Aphrodisiae lenae se tentanti dixerit: «Operam perdis: ego enim ita firmata sum in fide, castitate et amore Dei, ut per ejus gratiam citius sol perditurus sit suum lumen, ignis calorem, nix albedinem, quam ego mutem propositum. Praeparet Quintianus leones, acuat gladios, ignes succendat, portas inferni aperiat, omnesque in me daemones concitet, Dei ope vivam et moriar Christiana aeque ac virgo; intentissime enim amo et desidero Christum, cui me totam devovi et despondi.»
Versus 11: Ipsi Gloria et Imperium in Saecula Saeculorum. Amen
11. IPSI GLORIA ET IMPERIUM. — Syrus, ipsi gloria, potentia et honor. S. Prosper, lib. I De Vocat. Gentium, cap. XXIV, «cui virtus et honor.» Graecum κράτος significat potentiam, robur, vim, imperium, principatum, victoriam, quae omnia huic loco congruunt, q. d. Deus modicum passos perficiet, eisque per patientiam perfectam dabit victoriam: illi ergo omnis victoriae laus tribuatur, non nobis, juxta illud Pauli, I Cor. XV, 57: «Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum;» et II Cor. II, 14: «Deo gratias, qui semper triumphat,» id est triumphare facit «nos in Christo Jesu.» S. Petrus uti coepit per doxologiam Dei, dicendo: «Benedictus Deus,» ita in eamdem desinit, dicens: «Ipsi gloria,» etc., ut doceat Deum Deique laudem debere esse principium, medium et finem nostrarum actionum, ideoque crebro corde et ore usurpandam, uti usurpat S. Paulus Rom. XI, 36, et cap. XVI, 27; Ephes. III, 21; Philip. IV, 20; Hebr. XIII, 21; Galat. I, 5, et alibi: de quo plura Apoc. IV, 11, et V, 12, et VII, 12.
Versus 12: Per Silvanum Fidelem Fratrem Vobis, Ut Arbitror, Breviter Scripsi
12. PER SILVANUM. — Hic est Silas, qui hasce S. Petri litteras Roma deferens in Orientem, ibi incidit in S. Paulum, illique comes praedicationis adhaesit, II Thessal. I, 1. Ita S. Hieronymus, epist. 143; Syrus, Oecumenius et alii plerique. Perperam ergo Dorotheus in Synopsi, et Menologium Graecorum, 1 august., Silvanum a Sila distinguunt. Censent aliqui Silvanum, vel Silam non tantum detulisse, sed et scripsisse hanc epistolam dictatam a S. Petro. Ait enim: «Per Silvanum, etc., breviter scripsi.» Nominat latorem, ut fideles certi sint epistolam ab eo delatam esse Petri germanam, non fictam, non suppositam.
UT ARBITROR. — Refer ad fidelem verbis, q. d. Scripsi per Silvanum, quia ipse vobis est fidelis, ut arbitror.
Alii referent ad breviter scripsi, q. d. Arbitror me fuisse brevem in scribendo. Aliquando enim scribens vel loquens videtur sibi brevis, qui audientibus vel legentibus videtur prolixus: ita Syrus et Cajetanus.
OBSECRANS, — ut fidem Christi et praecepta virtutum, quae hac epistola perscripsi, constanter retineatis et opere expleatis: «contestor» enim in his sitam esse «veram gratiam Dei, in qua statis,» id est, constanter perseveratis. In Graeco est ἑστήκατε, id est, stetistis; sed legendum ἑστάναι, id est, statis, aut certe praeteritum accipitur pro praesenti, more Hebraeo: per praesens enim passim omnes explicant. Nonnulli tamen legunt στῆτε, id est stetis, idque apte respondet Graeco παρακαλῶν, id est, «obsecrans» vel «exhortans» vos, ut stetis et perseveretis in fide Christi et gratia Christianismi. Perperam enim Syrus pro παρακαλῶν vertit, persuasum habens. Ita Paulus ait Philip. cap. IV, 1: «Sic state in Domino, charissimi;» et Galat. V, 1: «State et nolite iterum jugo servitutis contineri.»
Nota fidem et legem novam vocari gratiam, quia summum Dei est donum, immeritis et indignis gratis datum, ut eos sibi gratos coeloque dignos efficiat, juxta illud Joan. I: «Lex per Mosen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.» Vetus enim lex erat rigoris et justitiae, nova est gratiae et clementiae.
Versus 13: Salutat Vos Ecclesia Quae Est in Babylone Coelecta, et Marcus Filius Meus
13. SALUTAT VOS ECCLESIA (vox Ecclesia non est in Graeco, sed intelligitur: unde Interpres recte eam expressit, aeque ac Syrus) QUAE EST IN BABYLONE COELECTA. — Haeretici, ut Beza, Viretus, Sadulius, Velenus et alii, ut tueantur falsum suum dogma, scilicet S. Petrum Romae non fuisse, ac proinde Romanum Pontificem non esse successorem S. Petri et caput Ecclesiae, «Babylonem» proprie accipiunt, urbem scilicet vel Assyriae, vel Aegypti. Duplex enim fuit Babylon, una in Chaldaea, altera in Aegypto, quae nunc Cayrus dicitur. Verum errant, primo, quia Judaei, qualis erat S. Petrus, a Caio Caesare expulsi erant Babylone et Assyria, uti docet Josephus, XVIII Antiq., cap. ult. Babylon autem Aegyptia tunc erat locus obscurus et castellum, ait Strabo, lib. XVII. Secundo, quia S. Joannes, Apocal. XVII, 9, dicit Babylonem insidere septem montibus, sive collibus; nulla autem alia urbs est septicollis quam Roma. Unde haeretici coacti confitentur in Apocalypsi per «Babylonem» intelligi Romam (hinc Lutherus scripsit librum De Babylonica Captivitate, id est, de Romana, puta Papae et Papatus, ut ipse explicat). Si in Apocal., cur non est hic? S. Joannes enim fuit synchronus S. Petro; unde eadem utrique fuerunt Roma et Babylon. Tertio, quia id unanimiter asserunt Patres et Doctores orthodoxi, nimirum Papias, discipulus S. Joannis, apud Eusebium, lib. II Hist., cap. XIV, alias XV. S. Hieronymus in Isaiae cap. XXIV et XLVII, et lib. II Contra Jovinianum, sub finem: «Ad te, ait, loquor, quae scriptam in fronte blasphemiam Christi confessione delesti.» Tertullianus, lib. III Contra Marcionem, cap. XIII; Beda, Oecumenius et alii hic; Andreas Caesariensis, Aretas, Ribera, Alcazar, Viegas, Pererius et alii, Apoc. XVII et XVIII.
Quaeres qua ratione Roma vocetur «Babylon?» Respondeo: Primo, quia Roma Babyloni in imperio successit quasi filia matri, vel potius neptis aviae, ideoque Babylonicum imperium transiit et desiit in Romanum, sicut Synagoga transiit in Ecclesiam, Jerusalem Judaica in Christianam: unde idcirco ipsa Ecclesia vocatur Synagoga Sion et Jerusalem. Ita S. Augustinus, VIII De Civit. II, «Babylonem» vocat primam Romam, et Romam secundam Babylonem: «Duo, inquit, regna cernimus longe ceteris provenisse clariora, Assyriorum (sub quibus et Babylonios accipit) primum, deinde Romanorum, ut temporibus, ita locis inter se ordinata atque distincta. Nam quomodo illud prius, hoc posterius: eo modo illud in Oriente, hoc in Occidente surrexit. Denique in illius fine hujus initium confestim fuit.» Et cap. XXII: «Altissima tunc condita est civitas Roma velut altera Babylon, et velut prioris filia Babylonis, per quam Deo placuit orbem debellare terrarum, et in unam societatem reipublicae legumque perductum, longe lateque pacare.»
Secundo, quia Roma similis fuit Babyloni in amplitudine et magnificentia imperii. Ita Oecumenius. Unde Babylon fuit Romae typus et praeludium, idque multis parallelis et analogiis quas recenset Orosius, lib. II, cap. II et III. Nam primo, inquit: «Nini et Babylonis regnum eo anno in Medos derivatum est, quo anno apud Latinos Procas, Amulii et Numitoris pater, avus autem Reae Sylviae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit. Secundo, sicut a primo anno imperii Nini usquequo Babylon a Semiramide instaurari coepta est, intervieniunt anni sexaginta quatuor, ita a primo anno Procae, cum regnare coepit, usque ad conditionem Urbis factam a Romulo, intersunt anni sexaginta quatuor. Tertio, Babylon eo anno sub Arbato dehonorata est, quo Roma sub Proca rege seminata est. Quarto, Babylon novissime eo tempore a Cyro rege subversa, quo primum Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est. Siquidem sub una eademque convenientia temporum illa cecidit, ista surrexit: illa tunc primum alienigenarum perpessa dominatum, haec tunc primum etiam suorum aspernata fastidium; illa tunc quasi moriens dimisit haereditatem, haec vero pubescens tunc se agnovit haeredem; tunc Orientis occidit imperium, exortum est Occidentis. Quinto, Babylon stetit annis 1164, usque ad Arbatum, qui eam spoliavit imperio, et Roma post totidem annos, hoc est 1164 a Gothis et Alarico rege eorum opibus spoliata, non regno, manet adhuc et regnat incolumis. Sexto, similis Babyloniae ortus, et Romae, similis potentia: similis magnitudo, similia tempora, similia bona, similia mala, tametsi non similis exitus similisve defectus. Illa enim regnum amisit, haec retinet; illa interfectione regis orbata, haec incolumi imperatore secura est. Et quare hoc? Quoniam ibi in rege libidinum turpitudo punita, hic Christianae religionis continentissima aequitas in rege servata est; ibi absque religionis reverentia aviditatem voluptatis licentia furoris implevit, hic et Christiani fuere qui parcerent; et Christiani propter quorum memoriam, et in quorum memoria parceretur.» Hucusque Orosius.
Denique tempore S. Petri Roma erat Babylon, id est, confusio idolorum, vitiorum et spoliorum totius orbis. Unde Tertullianus, lib. III Contra Marcionem, cap. XIII: «Sic et Babylon, ait, etiam apud Joannem nostrum Romanae urbis figura est, proinde magnae, et regno superbae, et Sanctorum Dei debellatricis.» Ubi nota: Babel sive Babylon hebraice idem est quod graece σύγχυσις, ut vertunt Septuaginta Genes. XI, 9, latine «confusio,» sive commixtio: «Quoniam ibi confusum est labium universae terrae,» hoc est, quia ibi commixtae et divisae sunt hominum linguae, cum prius omnes una eademque, puta Hebraea, loquerentur. Radix ergo Babel est בלל balal, et per crasin bal, id est confundere, commiscere: inde enim addita littera B, fit Babel. Porro additu littera B, diciturque Babel pro bal aut bel, vel quia «bet» Hebraice significat «in,» ut Babel idem sit quod «in confusione,» ut vult Pagninus in Interpret. nom. Hebr.; vel B ponitur pro בא «ba,» id est «venit,» ut Babel idem sit quod «venit confusio,» ut vult Aben Esra; vel potius per onomatopoeiam geminatur bal vel bel, ut babel sit idem quod balbel. Sic enim Hebraei geminant subinde suas radices, et ex trilitteris faciunt quadrilitteras, ut ex kalal geminando faciunt kilkel; ex galal, id est volvere, faciunt gilgel: unde galgala, et gulgolet, sive gulgolta, id est cranium, sive calvaria, a convolutione et rotunditate. Jam sicut pro gulgolta, euphoniae causa, elidendo L medium, dicunt golgota; sic pro balbel dicunt babel, elidendo L medium. Ob similem ergo vitiorum confusionem, S. Petrus Romam vocavit Babylonem. Noluit Romam nominare, ne Romanos Christianos adduceret in periculum. Si enim hae litterae incidissent in manus Gentilium, detulissent ad Imperatorem Romae magnam esse multitudinem, adeoque Ecclesiam Christianorum, qui illico in eos persecutionem movisset. Addit Baronius S. Petrum Hierosolymis e carcere fuga lapsum, voluisse latere, ne Herodes intelligens eum Romae agere, ad Caesarem scriberet, eumque rursum comprehendi faceret.
Tropologice: Impii et mundani sunt cives Babylonis, quia in confusione negotiorum, desideriorum, tumultuum, turbationum et casuum hujus mundi assidue versantur et jactantur; Sancti vero sunt cives Jerusalem, id est visionis pacis, quia in pace conscientiae uni Deo serviunt et adhaerent, dicuntque: «In pace in idipsum dormiam et requiescam.» S. Augustinus in Sentent., Sent. 221: «Duos, ait, in toto mundo civitates faciunt duo amores: Jerusalem facit amor Dei, Babyloniam facit amor saeculi. Interroget ergo se quisque, et inveniet unde sit civis.» Et S. Gregorius, XVIII Moral., XXV: Cives, ait, Jerusalem sunt qui solam coelestem patriam diligunt; cives Babyloniae sunt qui terrenae patriae curis subjacent. «Cum igitur constet plerumque etiam bonos non terreno studio terrenis curis implicari (uti Daniel, ait, a rege praepositus fuit Babyloni), patenter agnoscimus quia sic nonnunquam cives Jerusalem angarias solvunt Babyloniae, sicut saepe cives Babyloniae impendunt angarias Jerusalem.» De Babylone hac plura dicam Apoc. XVII et XVIII.
Prima enim, eaque singularis et eximia fuit electio fidelium Romanorum, et primitivae Ecclesiae Romanae, utpote quae primitias spiritus a Christo per SS. Petrum et Paulum hauriens, floruit heroica fide, sublimi spe, ardenti charitate, ideoque tot centena millia Martyrum per trecentos persecutionis annos continuo progerminavit. Quocirca multi principes, reges et reginae devotionis ergo Romam magnis itineribus et impendiis profecti sunt, ut loca sancta religiose viserent; quin et non pauci ibidem vivere et mori, ac inter Sanctos sepeliri elegerunt, quorum exempla recensui Isaiae cap. LXVI, 23. Imo Christus Dominus apparens S. Brigidae (ut habet ejus Vita apud Surium, 23 julii) jussit ei peregrinari Romam, dicens: «Proficiscere Romam; illic enim plateae sunt auro instratae, et Sanctorum sanguine rubreatae: ibi propter condonationes sive indulgentias quas promeruere Sancti, compendio venitur ad coelum.» Paruit ipsa, ac Romam profecta, ibi eam sanctitatem adepta est, ut ibidem moriens anno Domini 1373, catalogo Beatorum solemni ritu adscribi meruerit, adeoque domus ejus in templum conversa, religiose ab inquilinis et peregrinis invisitur.
Merito ergo Tertullianus, lib. De Praescript.: «Felix, ait, Ecclesia (Romana) cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt.» S. Augustinus, epistola 162, ait in Ecclesia Romana semper Apostolicae cathedrae viguisse principatum. S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinianum: «Scito, ait, Romanam fidem Apostolica voce laudatam, istiusmodi praestigias non recipere, etiamsi angelus aliter annuntiet, quam semel praedicatum est. Pari auctoritate munitam non posse mutari.» S. Irenaeus, lib. III, cap. III, docet integram fidem in Romana Ecclesia servari, ad eamque omnes confugere debere. Idem docet Optatus, lib. II contra Parm.; S. Cyprianus, lib. I, epist. 3; S. Ambrosius, orat. De obitu Satyri fratris, et alii.
Coelecta. — Perperam interpretes nonnulli legunt collecta. Graece enim est συνεκλεκτή, id est coelecta, id est, simul vobiscum electa, consors vestrae electionis ad fidem, gratiam et salutem. Electus fuit primitus a Deo, aeque ac a Christo, Judaeorum populus, cujus peculiariter pastor et curator erat S. Petrus, Galat. II, 8, cuique primario hanc scribit Epist., cap. I, vers. 1. Coelectus fuit populus Gentium a Christo, qui Gentes cum Judaeis in unam coagmentavit Ecclesiam; idque hac voce Judaeis insinuat hic S. Petrus (Gentium enim caput erat Roma), ut Judaei more solito Gentes non aversentur, sed eas ut fratres in Christo ament, eisque se associent. Rursum, hac voce confirmat fideles Orientis in fide per fidem urbis et Ecclesiae principis, puta Romanae, quod illa eis consentiat tum in fide, tum in spe vocationis, tum in charitate. Rursum Ecclesia electa est Ecclesia electorum ad fidem et gratiam, et si in ea perseverent, ad gloriam.
Alludit S. Petrus primo, ad Abraham, parentem Synagogae, fidei et fidelium; sicut enim Deus Abrahamum elegit in Babylonia, eumque de Ur Chaldaeorum eduxit in terram promissam: ita S. Petrus Romae convertit S. Clementem, S. Pudentem, S. Linum, S. Cletum aliosque clarissimos viros, qui fuerunt primores et proceres Ecclesiae. Secundo, alludit ad captivitatem Babylonicam: tunc enim Dei populus et Synagoga Judaeorum in Babylone degebat captiva, multosque Babylonios ad Dei veri fidem convertebat; unde erat tunc in Babylone Ecclesia Dei electa. Simili modo Romae S. Petrus e gentilismo plurimos convertit, adeoque ibi arcem et caput Ecclesiae Christianae constituit. Erat ergo Romae Ecclesia a Deo coelecta, id est, electa aeque ac olim Synagoga Judaeorum.
ET MARCUS FILIUS MEUS. — Hic «Marcus» non fuit Joannes cognomento Marcus, consobrinus Barnabae, de quo Actor. XII, 12, sed S. Marcus Evangelista: hunc S. Petrus vocat filium suum, non secundum carnem, sed secundum fidem et spiritum; quia eum sua fide, doctrina et spiritu imbuerat, adeo ut scriberet Evangelium: unde eumdem habuit adjutorem et interpretem, ideoque charissimum: eaque de causa mox eum misit Alexandriam, ubi erexit Ecclesiam tanta continentia et sanctitate florentem, ut ejus discipuli Essaei, id est sancti et pii, sint cognominati, de quibus dixi Actor. V, 1. Hinc liquet S. Marcum non fuisse e 72 Christi discipulis, ut vult Epiphanius, haeresi 51, sed post Christum conversum fuisse a S. Petro; ideo enim eum filium vocat, quod eum in Christo genuerit. Ita Papias apud Eusebium, lib. III, cap. ult.; S. Hieronymus, De Script. Eccl., in Marco; Beda, Praef. in S. Matthaeum, et alii. Addunt aliqui vocari «filium,» quod hujus epistolae fuerit interpres, quod est probabile. Hinc colligit Beda et alii, hanc epistolam S. Petri esse antiquissimam, primamque omnium epistolarum, scriptamque anno Christi 45. Eodem enim anno (qui fuit Claudii imperatoris tertius) S. Marcus, scripto Romae Evangelio, a S. Petro discedens profectus est Alexandriam, ubi quasi Episcopus sedit per annos 19, scilicet usque ad annum Christi 64, Neronis 8, quo coronatus est martyrio, teste Eusebio, lib. I Hist., XIV, et lib. III, cap. ult., et aliis.
Versus 14: Salutate Invicem in Osculo Sancto. Gratia Vobis Omnibus Qui Estis in Christo Jesu. Amen
14. SALUTATE INVICEM IN OSCULO SANCTO. — puta Christiano, pudico, candido; non infideli, impudico, ficto, quod est pars adulterii, criminis ostium, mortis initium, ait S. Basilius De Virg. Unde osculo sancto in protestationem charitatis osculabantur se invicem Christiani ante S. Synaxin, clamante Diacono: «Complectimini et osculamini vos invicem,» teste Cyrillo, catechesi 5. Osculum enim est signum primo, reconciliationis; secundo, pacis; tertio, charitatis; quarto, laetitiae; quinto, Catholicae communicationis, uti docet Auctor lib. De Amicitia, apud S. Augustinum, tom. I. Unde Graeca et Oecumenius, pro osculo sancto legunt osculo charitatis, non carnalitatis. Osculum enim significat tam animum animo, quam os ori puro amore conjungi. Tertullianus vero, lib. De Oratione, osculum vocat signaculum orationis. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 83 De Diversis: «Post orationem Dominicam dicitur Pax vobiscum, et osculantur sese invicem Christiani in osculo sancto, quod est signaculum pacis, si quod ostendunt labia, fiat in conscientia, id est, quomodo labia tua et labia fratris tui accedunt, sic cor tuum a corde illius non recedat.» Vide dicta de osculo sancto, II Corinth. cap. XIII, vers. 12.
GRATIA VOBIS OMNIBUS. — Graece εἰρήνη, id est pax: ita Syrus. Pax Hebraeis significat gratiam, omneque bonum; forte etiam Noster pro εἰρήνη legit χάρις, id est gratia. Nam S. Paulus, S. Petri socius et assecla, ubique in epistolis fidelibus gratiam apprecatur, adeoque apprecatio gratiae et pacis est verum Apostolicae epistolae sigillum. Unde eam usurpant SS. Ignatius, Polycarpus et alii viri Apostolici illius aevi in suis epistolis.
Qui estis in Christo Jesu. — Qui Christo estis incorporati per fidem, spem, charitatem, mox incorporandi per aeternam felicitatem et gloriam, uti dixit vers. 10. Praeclare Eusebius Emissenus, vel potius S. Eucherius Lugdunensis, homil. De S. Maximo: «O, inquit, fragilitas humana! exiguum est quidquid agis propter spem aeternorum.» Nam, ut ait Cicero, Tuscul. IV: «Quid videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis, totiusque mundi nota sit magnitudo?» Sublimius et divinius S. Augustinus, lib. XII Confess., XI: «O beata (creatura), ait, inhaerendo beatitudini tuae, beata sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo. Nec invenio quid libentius appellandum existimem coelum coeli Domino, quam domum tuam contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, civium civitatis tuae in coelestibus, super ista coelestia. Unde intelligat anima cujus peregrinatio longinqua facta est, si jam sitit tibi, si jam factae sunt ei lacrymae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: Ubi est Deus tuus? si jam petit a te unam, et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae. Et quae vita ejus nisi tu? Et quae dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui qui non deficiunt, quia idem ipse es? Hinc ergo intelligat anima mea, quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando tua domus quae peregrinata non est, quamvis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter tibi cohaerendo, nullam patitur vicissitudinem temporum.»