Cornelius a Lapide

Commentarius in Primam S. Petri Epistolam, Caput IV


Index


Synopsis Capitis

Hortatur fideles ut pristinas gentilismi luxurias et cupiditates abdicantes, Christo passo se conforment, solique Deo vivant: unde, vers. 7, hortatur eos ad studium orationis, mutuae dilectionis, hospitalitatis et gloriae Dei promovendae. Denique, a vers. 12 usque ad finem, hortatur eos ad tolerantiam et magnanimitatem, ut cum Christo, et pro Christo quaslibet persecutiones et afflictiones constanti fortique animo sustineant.


Textus Vulgatae: I Petri 4:1-19

1. Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, 2. ut iam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. 3. Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem Gentium consummandam his, qui ambulaverunt in luxuriis, et desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. 4. In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem, blasphemantes. 5. Qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos. 6. Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. 7. Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. 8. Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum. 9. Hospitales invicem sine murmuratione. 10. Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. 11. Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tanquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum, Amen. 12. Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: 13. sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes. 14. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit. 15. Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. 16. Si autem ut Christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine. 17. Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? 18. Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? 19. Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.


Versus 1: Christo Igitur Passo in Carne, et Vos Eadem Cogitatione Armamini

1. Christo igitur passo in carne; et vos eadem cogitatione armamini. — Vox «igitur» significat haec inferri et concludi ex eo quod dixit capite praecedenti, vers. 18: «Christus semel pro peccatis nostris mortuus est; iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo.» Inde enim recte concludit: Igitur et vos Christo pro vobis passo conformamini, et eadem cogitatione armamini, ut cum Christo crucifixo vitia vestra pariter crucifigatis, iustitiam ab eo acceptam conservetis, nec ad pristinam iniustitiam redeatis; sed iustos sanctosque vos sistatis et offeratis Deo, ne eius passionem et labores evacuetis, neve ipse gratis et frustra pro vobis mortuus sit.

Praeclare S. Bernardus, serm. 3 in Natali Domini: «Ludebam ego,» ait, «foris in platea, et in secreto regalis cubiculi super me ferebatur iudicium mortis. Audivit hoc Unigenitus eius, exiit, posito diademate, sacco vestitus, aspersus cinere caput, nudus pedes, flens et eiulans quod morte damnatus esset servulus eius. Intueor illum subito procedentem, stupeo novitatem, causam percunctor et audio. Quid facturus sum? Adhuc-ne ludam, et deludam lacrymas eius? plane si insanus sum, et mentis inops non sequar eum, nec simul cum lugente lugebo;» et mox: «Agnosce, o homo, quam gravia sunt vulnera, pro quibus necesse est Dominum Christum vulnerari: si non essent haec ad mortem, et mortem sempiternam, nunquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur.» Suo ergo sanguine Christus vitia abolevit, et virtutes nobis emit, ut eas omni studio, labore et conatu conservemus, augeamus et perficiamus.

Nota: «In carne» significat primo, Christum passum tantum in hac vita dum esset in carne mortali, non vero post mortem cum descendit ad inferos, uti blasphemat Calvinus, dicens Christum damnatorum poenas pertulisse, ut nostram damnationem in se susciperet et lueret. Secundo plerosque eius dolores, ut verberum, flagellorum, sputorum, spinarum, clavorum, fuisse in carne. Tertio, sub «carne» per synecdochen intelligit animam passibilem et dolorum capacem, eisque obnoxiam. Alludit enim ad illud Christi in horto passionem inchoantis a tristitia: «Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma,» Matth. cap. xxvi, 41. Carnem ergo opponens spiritui, sub ea et per eam intelligit animam tum sensitivam: haec enim dolores in carne sentiebat, non ipsa caro. Unde S. Augustinus, lib. De Fide et operib., cap. x, legit: «Christo passo per carnem;» tum rationalem, nimirum appetitum eius inferiorem, qui spectat bonum et commodum naturae, sive personae, sentitque et dolet de eius incommodis, molestiis, doloribus. Unde de ea ait Apostolus: «Caro,» id est, carnalis anima et appetitus «concupiscit adversus spiritum,» Galat. v, 17; potiores enim Christi dolores fuerunt in anima sensitiva, potissimi in anima et appetitu rationali. In hac enim concipiebat ingentem dolorem de peccatis singulorum hominum, eo quod summe Deum offendant, ut hoc doloris et contritionis actu Deo pro iis satisfaceret; in hac quoque dolebat impense hominum malitiam et ingratitudinem, quod tam multi suam passionem et gratiam essent aspernaturi, et ultro ruituri in tartara. Unde quarto, per «carnem» synecdochice accipe totam humanitatem: hanc enim opponit divinitati; nam divinitatem Christi esse passam, aeque ac humanitatem, docuere nonnulli haeretici, ut Eutyches cum suis. Ita S. Fulgentius, lib. III ad Thrasim., IX: «Propterea,» inquit, «Christum fatetur passum in carne, cuius divinitatem noverat prorsus impassibilem permanere.» Sic Ioannis 1, 14, dicitur: «Verbum caro factum est:» caro, id est, homo constans carne et anima. Unde ex hoc loco Patres docent primo, contra Nestorium in Christo non fuisse duas personas, sed unam, puta Verbi; secundo, contra Eutychetem, in Christo fuisse duas naturas, divinam scilicet et humanam, easque plane inconfusas et impermixtas, distinctas et divisas, eo quod una fuerit impassibilis, altera passibilis. Ita Concilium Hispalense, cap. XIII; Theodoretus, Dialog. cap. III; Irenaeus, lib. III, cap. xx; Gelasius, lib. De Duabus naturis, et alii.

Nota secundo, pro «eadem cogitatione armamini,» S. Hieronymus, lib. I Contra Iovinianum, legit, vel potius explicat, «eadem conversatione armamini.» Graece est tēn autēn ennoian hoplisasthe, hoc est, «eamdem cogitationem armamini,» id est, velut arma induite, eaque vos armate. Oecumenius, Pagninus et Tigurina subaudientes kata vertunt, «iuxta eamdem cogitationem armamini.» Per «cogitationem» accipe primo, considerationem, aestimationem, ratiocinationem, q. d. Cum Christus tanta passus sit pro vobis, cogitate, aestimate et concludite quanta pro eo, imo pro vobis ipsis, puta pro fuga peccati et sequela virtutis, quam vobis sua passione conciliavit, agere et pati debeatis. Hoc est quod monet Paulus: «Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes,» Hebr. XII, 2.

Secundo, «eadem cogitatione,» id est, simili resolutione, decreto animi, proposito armate vos: ita Vatablus. Sic S. Paulus hortans Philippenses, cap. II, vers. 3, ad humilitatem et amorem mutuum, eodem utitur stimulo: «Hoc enim,» ait, «sentite in vobis quod et in Christo Iesu,» id est, hunc animi sensum, hoc propositum induite, quod cernitis in Christo, «qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens in similitudinem hominum, et habitu inventus ut homo.» Sensus est, q. d. Cum Christus tam resolute et generose pro vobis passus sit et crucifixus, ut peccata et vitia vestra crucifigeret, vos similiter ea in vobis simili animi resolutione et efficaci proposito crucifigite, etiamsi id fiat cum passione et dolore. Rursum Christi exemplo omnia adversa et acerba, quae in hac vita plurima occurrunt, fortiter et generose tolerate. Sic Paulus ait Rom. vi, 6: «Vetus noster homo simul (cum Christo crucifixo) crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.»

Et Galat. II, 19: «Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci. Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.»

Docent ergo S. Petrus et Paulus non tantum Religiosos, uti pulchre ostendit Cassianus, lib. IV Instit., cap. xxxiv et xxxv; sed et Christianos omnes cum Christo crucifixo debere esse crucifixos mundo, eiusque pompis et vitiis, adeo ut Christianismus sit imago crucis, et tota veri Christiani vita eam praeferat figuram et speciem, quam habuit Christus cruci affixus. Primo enim, sicut qui in cruce suspensus est, non potest pro libito manus et membra movere, sed ea affixa habet ligno: ita Christianus non potest ad libitum se suaque membra movere, sed ea debet conformare et quasi affigere legi Dei et Christi. Secundo, sicut cruci affixus assidue sua cruce cruciatur: sic lex Christi assidue sensum et carnem cruciat, utpote eius desideriis et concupiscentiis repugnans, easque mortificare et resecare iubens. Tertio, sicut suspensus non curat homines transeuntes, spectacula, pompas, delicias: sic Christianus eadem curare non debet, nec iis cor affigere. Quarto, suspensus de crastino non est sollicitus, nullaque pecuniae, aut possessionum cupiditate tenetur: idem faciat Christianus. Quinto, suspensus licet in corpore spirans, cura tamen et cogitatione rebus omnibus est mortuus, ea vero tantum cogitat ad quae paulo post migraturum se sperat: sic et Christianus non solum vitiis et concupiscentiis, sed et ipsis mundi elementis rebusque omnibus affectu sit mortuus oportet, totumque cor convertat ad Deum et coelum, quo singulis momentis sperat se perventurum: unde fiet ut mundi actibus et desideriis defunctus, iam non vivat ipse, sed vivat in eo Christus, qui crucifixus est pro eo.

Nota tertio: «Armamini,» primo, generatim potest accipi pro «induite, instruite»: sic enim subinde vestes et quaevis instrumenta vocantur arma. Secundo tamen proprie et nervosius, «armamini» accipe pro «armate vos, armis vos instruite.» Haec vox innuit primo, vitam hominis, praesertim Christiani, non esse aliud quam militiam, ut ait Iob xiv, 1, in qua continuo contra daemonem, carnem et mundum luctandum et decertandum est. Secundo, panopliam, id est, plenam armaturam Christi fuisse passionem et crucem: hac enim debellavit peccatum, mortem, infernum et diabolum. Unde symbolice Thomas Anglicus notat Christum in cruce fuisse instar equitis armati: coronam enim spineam illi fuisse pro galea, carnem pro lorica, clavos pro gladio, crucem pro equo. Tertio, panopliam pariter cuiusque Christiani esse passionem et crucem Christi, eiusque cogitationem, memoriam, considerationem, et invocationem: iisdem enim armis uti et pugnare debet Christianus, quibus usus est et pugnavit Christus. Quocirca nullum efficacius telum aut clypeus est ad resistendum tentationi daemonis, carnis et mundi, quam cogitatio Christi crucifixi, uti docui cap. II, vers. 21, et cap. III, vers. 18. Vide et panopliam Christiani a capite ad talos, quam ex Apostolo descripsi Ephes. vi, 13.

Huius rei symbolo in Confirmationis sacramento ab Episcopo in fronte signamur, eoque quasi milites et pugiles Christi auctoramur et roboramur, ad certandum pro fide Christi usque ad mortem et martyrium. Ita Constantinus Magnus in Edict. sui ipsius Confirmationem referens: «Levatoque,» ait, «me de fonte, induto vestibus candidis, septiformis gratiae Spiritus Sanctus consignationem adhibuit beati Chrismatis unctione, et vexillum crucis in mea fronte linivit;» et Prudentius in Psychomach.:

Post inscripta oleo frontis signacula, per quae Unguentum regale datum est, et chrisma perenne.

Hinc in Ordine Romano die Iovis sancto, forma crucis vocatur, «signum frontis et sacri titulus bellatoris, ut signati Chrismate sancto, signiferi esse mereamur coelestes.» Quocirca veteres non tantum frontem, in qua residet pudor, in Confirmatione ungebant et signabant cruce, ad intrepide profitendam fidem et crucem, sed etiam alia membra. Id etiamnum servant Graeci, qui, ut ait Ieremias, Patriarcha Constantinopolitanus, in Professione fidei, ungunt frontem, oculos et dorsum in formam crucis. Aethiopes vero, ut habet eorum Rituale, sive Ordo baptismi, ungunt non tantum oculos, frontem et dorsum in formam crucis, sed et nares, labia, pectus, stomachum, tibias, genua et pedes, ut significent cruce obsignanda esse omnia membra, omnes sensus, omnes actiones Christiani.

Hinc rursum militiae Christianae tessera et vexillum est crux. Primus enim Constantinus Magnus aquilas, quas Romani in vexillis praeferebant, mutavit in labarum crucis, quod ei coelitus ostensum erat cum hoc lemmate: «In hoc signo vinces;» eoque illustres victorias de Maxentio aliisque tyrannis obtinuit, uti narrat Eusebius in Vita Constantini. Id secuti sunt Christiani in bello sacro: quotquot enim nomen dabant militiae ad recuperandam Terram sanctam, cruce signabantur. Vide Gretserum De Cruce.

Quia qui passus est in carne, desiit a peccatis. — Multi per «passum in carne» accipiunt Christum; de Christo enim paulo ante dixit: «Christo igitur passo in carne,» etc., sicque explicant, q. d. Christus passus in carne per passionem enervavit et abolevit peccata, dum nos per suam gratiam ab iis facit desinere et cessare: ut sit Hebraismus quo Cal ponitur pro Hiphil, puta «desiit» pro «desinere fecit.» Aut, ut alii, «desiit a peccato,» ut habent Graeca, id est, desiit esse hostia pro peccato. «Una enim oblatione consummavit in aeternum sanctificatos,» Hebr. cap. x, vers. 14. Verum haec violenta aut contorta videntur. Quare Oecumenius et alii genuine per «passum in carne,» puta «crucifixum,» accipiunt Christianum; hic enim, ut iam dixi, in baptismo concrucifixus, commortuus et consepultus est Christo, ut ait Paulus Rom. vi, 4. Rursum hic passus est in carne, quia carnem suam cum eius concupiscentiis affligit, mortificat et crucifigit. Ad Christianum enim, non vero ad Christum pertinent ea quae sequuntur: «Ut iam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.»


Versus 2: Ut Iam Non Desideriis Hominum, Sed Voluntati Dei, Quod Reliquum Est in Carne Vivat Temporis

Sensus ergo est, q. d. Christianus qui instar Christi crucifixi crucifixus est, carnem suam crucifigendo cum vitiis et concupiscentiis, hic iam desiit, valedixit et renuntiavit peccatis, ut deinceps in carne non vivat carni, sed Deo, perinde ac si angelus esset in carne, eam spiritui subdens, spiritalem efficiens, et pene in spiritum transmutans: quocirca non vivat «desideriis,» id est, secundum desideria hominum Gentilium et carnalium in luxuriis, vinolentiis, comessationibus, uti mox explicat; sed «voluntati,» id est, iuxta voluntatem «Dei,» ut eam in omnibus sibi regulam vivendi statuat, eaque agatur et impellatur ad omne bonum Deo placitum, quod scilicet ipse iubet aut consulit. Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Iovinianum, legit: «In Dei voluntate reliquum in carne tempus exigat.» Pie et sapienter S. Augustinus in Manuali: «Perdit,» ait, «quod vivit, qui te Deum non diligit; qui curat vivere non propter te, Domine, nihil est, et pro nihilo est: qui tibi vivere recusat, mortuus est: qui tibi non sapit, desipit.» Et mox: «Anima quae te non quaerit nec diligit, mundum diligit, peccatis servit, et vitiis subiecta est, nunquam quieta, nunquam secura est. Famuletur tibi semper anima mea, suspiret tibi semper peregrinatio mea, ardeat in amore tuo cor meum, requiescat in te, Deus meus, anima mea; contempletur te in mentis excessu, cantet laudes tuas in iubilatione, et hoc sit in hoc exilio meo consolatio mea.» Significat ergo S. Petrus Christianos debere redimere tempus praeteritum male impensum carni et veneri, ut a baptismo omnem deinceps vitam consecrent Christo, tantoque impensius studeant virtuti, quanto insolentius olim studuerunt voluptati, uti et monet S. Paulus Rom. vi, 19. Si enim redeant ad priores cupiditates, irritabunt Deum, graviusque ab eo punientur. Nam, ut ait S. Petrus epist. II, cap. II, vers. 21: «Melius erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato. Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti.»


Versus 3: Sufficit Enim Praeteritum Tempus ad Voluntatem Gentium Consummandam

S. Augustinus, hom. 20 inter 50. Clare Pagninus et Tigurina: «Sat enim est nobis, quod anteactae vitae tempore voluntatem Gentium patraverimus, cum versaremur in lasciviis, concupiscentiis, vinolentiis.» Ex modestia, et, ut lenior sit increpatio, S. Petrus se Gentibus annumerat, cum ipse Gentilis non fuerit, multo minus gentiliter vixerit. Explicat «reliquum in carne,» q. d. Magnam et meliorem aetatis partem in gentilismo transegistis carni et vitiis: parva vitae pars vobis superest; eius ergo reliquum, quod modicum est, declinans et senescens, date Deo et virtuti. Ergo sat veneri ventrique datum, nunc vivite Christo. Sic Udo, Archiepiscopus Magdeburgensis, turpiter vivens, coelitus monitus est hac voce: «Udo, Udo, cessa a ludo, lusum satis, Udo.» Sed quia finem ludendi non fecit, capite plexus est a S. Mauritio in publico urbis templo, ubi etiamnum cruoris eius vestigia in marmore cernuntur, uti narrat Nauclerus, vol. III, generat. 43; Fulgosius, lib. IX, cap. XII, et alii. Sic ait Ezechiel, XLIV, 6: «Sufficiant vobis, domus Israel, omnia scelera vestra;» et cap. XLV, vers. 9: «Sufficiat vobis, principes Israel, iniquitatem et rapinas intermittite, et iudicium et iustitiam facite.» Hoc est quod fideles monet S. Paulus, Rom. XIII, 11: «Hora est iam nos de somno surgere, etc., nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis.» Vide ut S. Petro S. Paulus quasi chorda chordae concordet et succinat.

His qui ambulaverunt, — volutantes se de vitio in vitium: tres enim sunt gradus peccatorum, primus aggredi peccatum, secundus in illo ambulare et stare, tertius in illo sedere et conquiescere, illique se totum dedere et affigere, quos expressit Psaltes initio Psalmorum, dicens: «Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.» Impii ergo ambulant de peccato in peccatum. Ex adverso de iustis dicitur Psalm. LXXXIII, 8: «Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion,» quod S. Furseus apud Bedam, lib. III Histor., cap. xix, audivit angelos sibi occinentes.

In luxuriis. — Graecum aselgeia significat lasciviam, insolentiam, petulantiam, procacitatem, proterviam, tum in impudicis verbis, gestibus, tactibus; tum in dicteriis, irrisionibus, molestiis, quibus vexatur et molestatur proximus.

Desideriis, — epithymiais, id est concupiscentiis. Impiorum enim cor iis aestuat, et instar clibani ardentis assidue eiaculatur scintillas, puta ardentia desideria nunc libidinis, nunc gulae, nunc avaritiae, nunc irae, nunc vindictae, etc. Nam, ut ait Seneca: Immensae sunt hominum cupiditates semperque hiant et poscunt. «Altera ex fine alterius nascitur: qualem dicimus esse seriem causarum, ex quibus nominatur fatum, talem dicimus esse cupiditatum.» Ita ipse epist. 19. Vere sapiens Eccli. xviii, 30: «Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis.»

Vinolentiis. — Perperam aliqui legunt «volentiis»: graece enim est oinophlygiais, id est, temulentiis, vinolentiis, crapulis, quales sunt ebriosorum, qui mero pleni non nisi vinum olent et eructant, adeoque in vino corpus, sensus, animam, mentem totosque se obruunt et sepeliunt, mortuis quam vivis similiores; unde Syrus vertit, «in crapula et ebrietate et protervia et cantu.»

Comessationibus. — De his dixi in Comment. in Epist. S. Pauli, Rom. XIII, 13.

Potationibus. — Haec vox distinguitur a vinolentiis, quasi causa ab effectu: potatio enim causat vinolentiam. Rursum quasi genus a specie: potatio enim fit non tantum vino, sed et mulso, cerevisia aliisque potibus.

Et illicitis idolorum cultibus.«Illicitis,» id est abominandis et execrandis; est meiosis. Unde S. Augustinus, hom. 20 inter 50, legit «nefandis idolorum servitutibus.» Gentiles enim non tantum colebant Cererem quasi deam dantem fruges, et Bacchum quasi deum dantem vinum; sed et aliis suis desideriis et cupidinibus quibusque praeficiebant deos, quos invocabant ut res concupitas sibi concederent, sicut «Volupiam, quae a voluptate appellata est, et Libentinam, cui nomen est a libidine,» ait S. Augustinus, lib. IV De Civit., cap. viii. Taceo deam Virginensem, Premam, Partundam, Venerem, Priapum et alios obsceniores, quos nominare pudor non sinit, adeo ut S. Augustinus eos referens, lib. VI, cap. ix, erubescat et perhorrescat.

Hinc patet hanc epistolam, licet primario scripta sit ad Iudaeos, secundario tamen scriptam quoque ad Gentiles ad Christum conversos: hi enim in gentilismo vacarunt idololatriae, luxuriae et gulae: Iudaei vero post reditum e Babylone amplius non coluerunt idola.


Versus 4: In Quo Admirantur Non Concurrentibus Vobis in Eamdem Luxuriae Confusionem, Blasphemantes

4. In quo admirantur. — xenizontai, id est peregrinantur, hoc est, peregrini sibi videntur, et quasi esse in alio mundo, videntes rem tam inopinatam, vitam scilicet vestram tam sanctam et admirandam, quam quasi rem peregrinam, novam et insolitam admirantur et obstupescunt: nimirum ingens miraculum est videre Gentilem factum Christianum subito mores in contrarium mutare, ut fiat novus homo, ex ebrio sobrius, ex incesto castus, ex superbo humilis, ex animali spiritualis. Ea ergo est vis legis Evangelicae et gratiae Christi, de qua Psaltes Psalm. xviii, 8: «Lex Domini,» ait, «immaculata convertens animas.» Et Isaias, cap. viii, vers. 18: «Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum.» Unde Oecumenius: «Ipsi,» ait, «Gentiles demirantur vos, quod cum ipsis in similem impietatis anachysin, id est refusionem, hoc est confusionem, non concurratis,» tum quia mirantur vestram mutationem, tum quia mirantur se a vobis desertos, tum quia mirantur vos concupiscentias vincere, quibus ipsi indulgentes seque mancipantes putant esse impossibile posse carere.

Nota: Pro «confusione» graece est anachysis, quod primo significat «refusionem,» qua scilicet interrogationi turpi vel actui, turpis responsio vel actus regeritur et refunditur; secundo, «redundantiam.» Libido enim instar maris redundat et exaestuat in omnes obscenitates. Unde Syrus vertit, «ecce nunc admirantur, vosque maledictis proscindunt, eo quod libidine non pruritis cum eis in illa priore ingluvie.» Tertio, «mollitiem et lasciviam;» quarto, «confusionem,» ut vertit Oecumenius, eamque duplicem, scilicet primo, pudorem et erubescentiam; secundo, commixtionem qua viri vel feminae turpiter, infande et subinde contra naturam inter se commiscentur: libido enim est portentosa et insatiabilis, unde novos semper turpitudinis modos excogitat.

Blasphemantes. — q. d. Ita vestram mutationem admirantur, ut simul eam non laudent, sed blasphement, id est vituperent, rideant, execrentur, utpote suis moribus contrariam, ac tacitam eorumdem reprehensionem: vestris enim virtutibus reipsa taxatis et damnatis eorum vitia. Sic hodie videmus viros Religiosos ab improbis blasphemari, quia eorum virtutis et religionis splendor improborum quasi noctuarum oculos perstringit et pungit, cum videant sua vitia ab iis reipsa traduci et damnari. Quare qui id facit, ostendit se improbum, saepeque deprehensum est occultam aliquam libidinem aut vitium talibus dominari, etiamsi illud celare, et externa morum honestate velare conentur. Vere S. Prosper, epigrammat. 32:

«Impia,» ait, «pars mundi parti est infesta piorum,
Nec tolerare potest dissimiles animos,
Ridens nolentes opibus praesentibus uti,
Sperantesque sibi credita posse dari.»


Versus 5: Qui Reddent Rationem Ei, Qui Paratus Est Iudicare Vivos et Mortuos

5. Qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos.«Qui paratus est,» primo, idem est, quod «qui destinatus est iudex.» Secundo, qui ex zelo iustitiae et vindictae inhiat iudicio, avideque diem iudicii exspectat. Tertio, qui brevi et proxime iudicaturus est, id est qui in promptu habet tum scientiam et testes, puta angelos, daemones ipsam, ac hominis conscientiam, quibus reos convincat et damnet; tum virtutem et potentiam, qua damnatos a se etiam reges et principes trudat in abyssum gehennae, ut nemo eius oculos, os et manus evadere possit. Quocirca tunc sero agnoscent suum errorem dicentque attoniti: «Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est.» De se vero ululantes plangent: «Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles; viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens, et tanquam navis quae pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum pertransierit, non est vestigium invenire,» etc. Sap. v, 3 et seq.

Sapienter S. Augustinus, Soliloq. cap. XIV: «Cum hoc,» ait, «diligenter considero, Domine Deus meus terribilis et fortis, timore pariter et ingenti rubore confundor, quoniam nobis magna est indita necessitas iuste recteque vivendi, qui cuncta facimus ante oculos Iudicis cuncta cernentis.»


Versus 6: Propter Hoc Enim et Mortuis Evangelizatum Est

6. Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. — Probat Christum iudicaturum vivos et mortuos, ex eo quod descendens ad inferos iudicarit mortuos carne, sed vivos spiritu. Plane enim alludit ad id quod de eisdem dixit cap. praeced., vers. 18: «Christus enim pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu: in quo et his qui in carcere erant spiritibus, veniens praedicavit;» solet enim S. Petrus idem repetere et inculcare. Unde toties repetit et inculcat passionem Christi, patientiam, amorem fraternitatis aliasque virtutes Christianas. Hoc enim est officium boni Pastoris, doctoris et praedicatoris: nec enim auditores ea quae dicuntur illico capiunt, aut faciunt, sed identidem eadem illis repeti et imprimi debent: qua de causa S. Chrysostomus, in homiliis ad populum, saepe et pene ad nauseam insectatur iurandi consuetudinem, quae tunc Antiochiae vigebat, ac palam profitetur se non desiturum ab hac iteratione et increpatione, donec auditores eam correxerint. Iam varii varie hunc locum explicant.

Primo Pererius, lib. IX in Genes., disp. xxx, num. 91, et Salmeron hic per «mortuos» accipiunt «morituros,» q. d. Hominibus morituris dum in hac vita vivunt, serio et vere praedicatur futurum iudicium post mortem: ergo mortui vere iudicandi sunt a Christo.

Secundo, Arias «mortuos» accipit mystice, nimirum mortuos peccato, q. d. Iis qui in Christo mortui sunt mundo et peccatis, hoc Evangelium, id est laetum nuntium allatum est, quod licet secundum hominem et carnem, id est quoad externam speciem, reliquis hominibus similes esse iudicentur, vivant tamen secundum Deum in spiritu, id est spiritu, mente et vita Christum Dei Filium eiusque gloriam referant et repraesentent. Sic fere et Dionysius explicat, q. d. Mortui in Christo iudicantur et damnantur ab hominibus huius saeculi, vivunt tamen coram Deo in spiritu, utpote Dei gratia et charitate praediti. Huc accedit Alcazar in Apoc. xxi, 20, annot. 18, qui mortuos intelligit peccato et amori proprio, q. d. Christus iudicaturus est vivos et mortuos mystice. Sic enim ab Apostolis evangelizatum est mortuis, id est fidelibus, qui peccato et mundo mortui sunt, idque ad hoc ut patienter ferant se carne iudicari, id est damnari, cruciari et occidi propter Christum, scientes in Dei tribunali sibi adiudicandam causam; seque donandos praemio vitae spiritalis, gloriosae et aeternae, ut scilicet apud Deum vivant spiritu immortali, laetissimo et beatissimo.

Tertio, alii, q. d. Mortui in Christo iudicant, id est damnant scelera quae fere in ipsa hominis carne resident, ideoque se Deo spiritu excolendos et vivificandos subiiciunt. Verum hi omnes «mortuis» non proprie ad litteram, sed mystice et spiritualiter accipiunt, cum proprie ut sonat videatur accipiendum. Sic enim immediate ante accipit S. Petrus, cum dicit Christum iudicaturum vivos et mortuos, idque hic probare contendit.

Quarto ergo Oecumenius proprie «mortuos» accipiens sic explicat, q. d. Christus descendens ad inferos iudicavit, id est damnavit mortuos ibi degentes, eos scilicet, qui dum in vivis agerent, more hominum carnalium turpiter in carne vixerant: vivificavit vero et salvavit eos, qui secundum Deum in spiritu, id est pie et spiritualiter vitam traduxerant. Verum hic duos ponit ordines, unum salvandorum, alium damnandorum, ac consequenter alios facit iudicatos a vivificatis, cum S. Petrus videatur facere eosdem. Hoc enim significant illae particulae «quidem» et «autem,» quae sibi invicem in eadem re et in eodem subiecto opponi solent.

Quinto, alii explicant, q. d. Christus descendens ad patres mortuos in limbo detentos, eis evangelizavit et nuntiavit quod iudicentur, graece krithōsi, in futuro, id est iudicandi sint quidem in die iudicii, «secundum homines,» id est quatenus homines iam redivivi rursum existent «in carne:» in ea enim resurrecturi sunt et ituri ad iudicium; sed pariter eis nuntiavit quod adiudicandi coelo vivificandi sint «spiritu» gratiae et gloriae sempiternae. Verum haec expositio non satis explicat antithesim, quae est in iudicari carne, et vivificari spiritu; rursum, inter «secundum homines» et «secundum Deum»; sed homines Deo, carnem spiritui, et iudicium vivificationi substernit et subordinat.

Sexto, alii: Probat, inquiunt, S. Petrus Christum venturum ut iudicet non tantum vivos, sed et mortuos, ex eo quod, ut dixit cap. praeced., vers. 19, Christus descenderit ad inferos, ut iis qui olim mortui eo descenderant, evangelizaret et praedicaret, ad hoc non ut mortuos in peccato converteret, sed ut quasi iudex eos iudicaret, non solum percellendo et condemnando daemones et reprobos iam in gehennam damnatos, sed etiam iudicando iustos olim incredulos Noe minitanti diluvium, postea vero credentes et paenitentes: hos enim iudicavit, hancque in eos sententiam protulit, dicendo: Ego vos ob incredulitatem et peccata damnavi «secundum hominem,» id est, exterius «carne,» ut scilicet exterior vester homo, puta corpus et caro mereretur et mergeretur diluvio; vel «secundum homines,» id est, ut more hominum, qui corpus possunt interficere, non animam, puniamini et moriamini in carne; sed quia ante mortem paenituistis, idcirco secundum Deum, id est, interius et secreto coram Deo animam vestram adiudico vitae, ut scilicet per eam mortem et redemptionem vivatis mecum spiritu, ideoque communico spiritui vestro visionem meae divinitatis, eaque vos beo et glorifico, faciamque pariter ut tertio die mecum is resurgat in corpore ad vitam plenam, gloriosam et aeternam. Ita Suarez, III part., tom. II, disp. XLII, sect. 3, et Gregorius de Valentia, III part. II, Quaest. IV, puncto 2.

Dices: Pro «iudicentur» et «vivant» graece sunt futura krithōsi et zōsi. Ergo hoc iudicium adhuc futurum est, illud vero Christi iam dictum peractum est cum ipse descendit ad inferos. Ergo de eo non loquitur hic S. Petrus. Respondeo primo: Haec futura non referentur ad tempus praesens nobis, sed Christo, puta ad tempus Christi descendentis ad inferos: tunc enim erat adhuc futurum, non factum, q. d. Christus descendit ad inferos evangelizatum mortuis, ad hoc ut eos iudicaret carne, et vivificaret spiritu: necdum enim erant ab eo iudicati et vivificati, sed adhuc iudicandi et vivificandi.

Secundo, Christus tunc inchoavit iudicium, consummabit vero illud in fine mundi. Tunc ergo peraget plenum et universale iudicium, quod sane adhuc futurum est: tunc enim iudicium illud in limbo secreto peractum celebrabit coram toto mundo, sententiamque suam confirmabit et publicabit, ut duret per omnem aeternitatem, q. d. Christus descendit ad inferos ut mortuos patres iudicet carne, et vivificet spiritu, illudque in hoc descensu fecit inchoate, plene vero et perfecte idipsum faciet die iudicii.

Tertio, Christus iudicavit mortuos in limbo carne, id est, punivit eos in futurum, quia eis hanc paenitentiam exterius irrogavit, ut publicam apud homines subirent notam et ignominiam, ut scilicet homines non tantum praeteriti, sed et futuri iudicent, aestimentque eos quoad carnem diluvio mersos et suffocatos iuste ob eorum incredulitatem et peccata, imo iudicent eos quoad animam damnatos, esto secreto coram Deo vivificati sint spiritu. Sic enim etiamnum viri docti, uti dixi cap. praeced., vers. 19 et 20, censent omnes diluvio mersos fuisse damnatos. Christus ergo suo iudicio hanc eis notam apud homines irrogavit, voluitque ut hoc hominum iudicium paterentur ob suam culpam, quia scilicet sua incredulitate et peccatis, eiusque iusta punitione et morte qua mersi sunt diluvio, hominibus iustam hoc suspicandi occasionem dederunt; verum quia S. Petrus ait: «Ut iudicentur secundum homines,» non «hominem,» hinc videtur potius loqui de iudicio hominum, quam de iudicio Christi, alioquin dixisset «ut iudicet eos Christus,» vel «ut iudicentur a Christo.» Potius ergo videtur loqui de mortuis, qui in pietate et carnis mortificatione iudicantur ab hominibus carnalibus egisse vitam miseram, superstitiosam et stultam, non autem de mortuis in peccato, et mersis in diluvio. Unde ait his evangelizatum, id est, laetum nuntium de mercede et praemio vitae beatae allatum fuisse.

Quare septimo, hic videtur genuinus totius huius loci esse contextus et sensus; ne quis miretur id quod dixit S. Petrus Christum iudicaturum mortuos, idipsum probat, dicens: «Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est.» Loquitur enim contra Gentiles et Epicureos viventes in luxuriis, vinolentiis, comessationibus, dicentes: Ede, bibe, lude: post mortem nulla voluptas, quasi omnis felicitas in iis et in hac vita consistat; censebant enim animam interire cum corpore, ac proinde stultum esse voluptatibus huius vitae abstinere et carnem mortificare spe futurae vitae, utpote quae nulla sit, ac proinde nullum in ea de gestis praesentis vitae sit exspectandum iudicium, nulla merces et retributio: mortuos enim nihil sentire, nihil scire, nihil pati, imo plane non esse. Evertit hoc S. Petrus docens Christum iudicaturum tam mortuos, quam vivos, eisque pro meritis praemia redditurum; mortuos ergo vivere quoad animam, ac proinde Christianos debere pristinis cupiditatibus renuntiare, vitiis carnis abstinere, ac Christo passo et crucifixo se conformare, crucifigendo carnis appetitus: «Ut iam,» inquit vers. 2, «non desideris hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis,» ut nimirum in altera vita cum Christo resurgatis ad gloriam. Probat haec omnia ex eo quod Christus, ut ostenderet se iudicaturum mortuos aeque ac vivos, descenderit ad mortuos patres in limbo degentes, qui in hac vita vixerunt pie, caste, sancte secundum spiritum, non secundum carnem, iisque evangelizarit, id est, attulerit laetum nuntium beatitudinis, nimirum adiudicando eos coelo et vitae beatae, eamque quasi iudex reipsa illis largiendo, ita ut licet illi iudicentur et aestimentur «secundum homines,» id est ab hominibus mundanis, esse mortui («mortui» enim hic repetendum esse patet ex antithesi quae sequitur: «Vivant autem,» etc.), id est plane interisse «in carne,» ideoque fuisse miseri et superstitiosi vel fatui, quod, dum viverent, carnis voluptates spreverint, eamque cum vitiis et concupiscentiis mortificarint et crucifixerint, ut sese assimilarent Christo postea passo et crucifixo, iidem tamen «vivant secundum Deum,» id est, coram Deo, et dono Dei in spiritu gratiae et gloriae coelestis. Nam «ut licet iudicentur secundum homines» respicit id quod dixit vers. 4: «In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem, blasphemantes.» Nam, ut ait S. Paulus, I Cor. xv, 19: «Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.» Hoc significat «propter hoc et mortuis evangelizatum est,» fuit enim hoc iudicium Christi evangelium, id est, laetissimum nuntium, quod patribus toties et tamdiu carne mortificatis attulit de sua morte et redemptione iam peracta, ideoque eorum liberatione, felicitate et gloria.

Tales mortui fuere Prophetae, Machabaei et similes, quos recenset Apostolus, Hebr. xi, qui austeram vitam egerunt in carnis mortificatione, et in spiritu puro sanctoque servierunt Deo, pro eoque dura, adeoque mortem ipsam passi sunt. Tales quoque fuere multi mersi diluvio, qui prius increduli Noe illud minitanti, uti dixit cap. praecedent., vers. 20 (eo enim alludit), vacabant luxuriis, potationibus, comessationibus; postea tamen territi constantia minarum Noe et fabricationis arcae paenituerunt, seque dederunt abstinentiae, continentiae et paenitentiae. Hos enim homines carnales iudicabant plane mortuos, et carne mersos in diluvio, cum tamen per Christum vivant spiritu. Horum enim exemplum Christianis proponit ut eos imitentur, ac pristinas carnis illecebras abdicent, spirituque gratiae vivant, ut mox cum Christo resuscitari, felicitate donari, et spiritu gloriae aeternae vivere et beari mereantur. Hic enim versus pendet a vers. 1 et seq.

Porro ex horum piorum gloria et praemio colligendas relinquit S. Petrus impiorum poenas et supplicia quae scilicet tormenta eos maneant, qui carnis voluptatibus indulgentes, totos se tradiderunt luxuriae et crapulae, ut hos devitent fideles, et pios in mortificatione carnis viventes et mortuos sequantur. Unde et subdit: «Omnium autem finis appropinquavit.»

Nota primo, «secundum homines» idem est quod «ab hominibus,» qui humana, id est exteriora et sensibilia aestimant, qui tantum iudicant, amant et sectantur ea quae vident, sentiunt et sapiunt «in carne,» et carnalibus voluptatibus, ac proinde iudicant eos qui in carne vixerunt et vivunt abstinentes et continentes, esse miseros, superstitiosos et fatuos.

Huic opponitur «secundum Deum,» id est, apud Deum, coram Deo, a Deo, dono et praemio Dei, qui est Dominus spirituum, piam mentem inspicit, eamque iudicat secreto, interius et invisibiliter conferendo ei vitam spiritus, puta vitam spiritualem, coelestem, angelicam, beatam et divinam.

Nota secundo, alludit S. Petrus ad Christum, quem cap. praeced., vers. 18, dixit passum pro nobis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu, q. d. Sicut Christus pro nostris patrumque culpis hoc iudicium subiit, ut moreretur carne, sed tertio die resurgens vivificaretur spiritu: ita pariter idem iudicium patribus qui secundum spiritum, non secundum carnem vixerunt, irrogavit, hanc eis sententiam pronuntians: Quia carnis concupiscentias mortificastis, dono vos vita spiritus; et licet ab hominibus carnalibus iudicemini plane esse mortui, ideoque vixisse misere in carne, tamen apud Deum vivatis felices in spiritu, nimirum immortales, beati et gloriosi in anima, ac suo tempore cum Christo vobiscum passo et crucifixo resurgatis in corpore immortali, beato et glorioso.

Unde tropologice hoc iudicium Christi et patrum necesse est ut subeat quilibet Christianus, nimirum ut iudicetur et mortificetur carne tum ab aliis, tum a seipso, indeque vivificetur spiritu tum per gratiam, tum per gloriam. Huc referri potest expositio moralis potius quam litteralis S. Augustini, epist. 99, qui per «mortuos» accipiens non inferos, sed infideles et iniquos, sic explicat: «Propterea,» inquit, «in hac vita et mortuis evangelizatum est, id est, infidelibus et iniquis, ut cum crediderint, iudicentur quidem secundum homines in carne, hoc est in diversis tribulationibus, et in ipsa morte carnis: unde idem Apostolus alio in loco dicit, tempus esse ut iudicium incipiat a domo Domini, vivant autem secundum spiritum, quia et in ipso fuerant mortificati, cum morte infidelitatis et impietatis detinerentur.» Et ita Oecumenius: «Dicunt,» ait, «eos qui ita Christo mortui sunt, ut morti Christi conformentur, et mundo, id est, mundanis concupiscentiis mortui sunt, et soli Christo vivunt, ob anteactam ignave ac negligenter vitam seipsos in carne condemnare, atque id nihil aliud esse quam spiritu, id est, ex Christi institutione, vitam traducere: quippe cum priorum vitae actionum damnatio alacriores ac promptiores ad ea quae prae manibus habent exercenda, ipsos efficiat.» Sic et Hugo, Vatablus et alii.


Versus 7: Omnium Autem Finis Appropinquavit. Estote Itaque Prudentes, et Vigilate in Orationibus

7. Omnium autem finis appropinquavit.«Autem» non respicit proxime praecedentia de iudicio mortuorum, sed id quod superius dixit de abstinendo a luxuriis, comessationibus et pristinis vitiis: huius enim abstinentiae causam reddit, quod voluptatum aeque ac rerum omnium finis appropinquet; proprie vero respicit «paratus est iudicare,» q. d. Instat nobis Christus iudex, quia instat finis omnium: ergo par est sobrie et caste vivere, ac Christo passo conformari, ut coram eo iudice securi et laeti comparere, et vitae sanctae transactae rationem reddere possimus. Hoc est quod monet Christus, Lucae xxi, 34: «Attendite ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa.»

Porro, «finis» hic primo accipi potest vitae, q. d. Brevis est vita nostra, iamque multi 30, 40, 50 eius annos vixerunt: parum ergo eis restat: imminet ergo vitae finis, mors et iudicium particulare.

Secundo, et potius, «finis» hic intelligitur mundi et saeculi: hoc enim innuit «omnium,» q. d. Mundus iam stetit per quatuor annorum millia, vergitque ad senium et occasum: mundus sex vitae suae aetates transegit, agit iam septimam et ultimam; ergo eius finis appropinquat. Prima enim mundi aetas fuit ab Adam ad Noe et diluvium. Secunda, a Noe ad Abraham. Tertia, ab Abraham ad Mosen. Quarta, a Mose ad Davidem. Quinta, a Davide ad captivitatem Babylonicam. Sexta, a captivitate Babylonica ad Christum. Septima iam agitur a Christo usque ad finem mundi. Hinc S. Ioannes epist. I, cap. ii, vers. 18, ait: «Filioli, novissima hora est;» et S. Paulus, I Corinth. x, 11: «Haec,» inquit, «scripta sunt ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.» Hinc ait in praeterito «appropinquavit,» quia maior saeculorum pars et numerus iam praeteriit.

Mystice Oecumenius: «Finis,» inquit, «omnium,» scilicet Prophetarum, «est Christus, q. d. Quoniam omnium perfectio, qui est Christus, accessit, vos quoque debetis huic conformari, in omnibus absolutos ac perfectos vos reddere in temperantia, in sobrietate orationum.»

Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.«Itaque» significat haec educi et concludi ex iam dictis, q. d. Quia finis omnium appropinquat, par est, ut ad eum vos comparetis, prudenter in omnibus agendo et vigilando in orationibus, iuxta illud vulgo tritum:

Quidquid agas, prudenter agas, et respice finem.

Alludit, imo refricat illud Christi: «Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit;» et Matth. xxv, 13: «Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam;» et cap. xxvi, vers. 41: «Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.»

Pro «estote prudentes» graece est sōphronēsate, quod Oecumenius, Pagninus, Vatablus, Isidorus, Gagnaeus et alii vertunt, «sobrii estote»: «quippe,» ait Oecumenius, «cum sobriorum sit oratio et precum effusio, id est, vigilantium, et non eorum qui mundanarum rerum ebrietate sopiti opprimuntur.» Hinc sobrietas dicitur sōphrosynē, eo quod sōzei tēn phronēsin, id est, servet prudentiam et mentis sanitatem. Syrus vertit, «estote casti»: sobrietatis enim comes et filia est castitas. Noster generalius et planius vertit, «prudentes estote.» Prudentia enim omnium virtutum est dux et auriga, ut aiebat S. Antonius, quae singulas hominis actiones ordinat et moderatur, itaque hominem componit et disponit, ut secure finem omnium exspectet, et fidenter coram tribunali Christi rationem vitae suae redditurus se sistat.

Nota, quoad etymon «prudens dicitur quasi porro videns,» ait Isidorus, lib. XX Etymol., xv. «Perspicax enim est, et incertorum casus videt.» Prudentia ergo dicitur quasi «porro videntia,» vel «providentia.» Definitio eius haec traditur a S. Augustino, lib. I De Lib. arbit., cap. XIII: «Prudentia est rerum appetendarum et fugiendarum scientia.» Ab Aristotele, lib. VI Ethic., v: «Prudentia est recta ratio agendorum.» Ab aliis plane et plene sic definitur: «Prudentia est virtus intellectus, qua in quovis negotio occurrente novimus quid honestum sit, quid turpe; quid faciendum, quid fugiendum.» Partes integrantes prudentiae a nonnullis traduntur sex. Prima est «providentia,» quae est consideratio futurorum eventuum, qui possunt sequi ex opere. Secunda est «ratio,» puta promptitudo ratiocinandi et colligendi unum ex alio. Tertia est «docilitas,» sive promptitudo ad discendum. Quarta est «solertia,» sive sagacitas, quae est medii inventio tempore brevissimo, ait Aristoteles. Quinta est «circumspectio,» puta consideratio circumstantiarum ne qua desit in opere. Sexta est «cautio,» puta cura ut vitentur pericula et incommoda operi coniuncta. Officia et actus prudentiae praecipui sunt quatuor: «Concilium,» ex bona deliberatione; «iudicium,» ut melior res et medium aptius ad finem eligatur; «constantia,» in retinendo eo quod recte iudicatum est; «diligentia,» in exequendo. Hisce totidem vitia et actus imprudentiae opponuntur, nimirum «praecipitatio,» quae militat contra consilium; «inconsideratio,» contra iudicium; «inconstantia,» contra constantiam et iudicii firmitatem; «negligentia,» contra diligentiam et vigilantiam rationis in exequendo. Prudentia ergo est mensura et regula virtutum omnium quae sunt in voluntate, a qua ratio honesti et virtutis in singulas derivatur et descendit. Illud enim est opus virtutis, quod conforme est iudicio et dictamini prudentiae. Prudentiae enim officium est praescribere modum virtutibus, quidnam scilicet in singulis functionibus sit rationi commensum, non exorbitans per excessum vel defectum. Quocirca perfecta prudentia tantum est in viris probis, qui affectus habent domitos: in aliis enim affectus saepe mutant et pervertunt iudicium rationis ac prudentiae, ait D. Thomas, II II, Quaest. XLIX.

Denique prudentia circa particularia versatur, ut singula fiant convenienti loco, tempore et modo.

Moraliter disce hic primam et principem virtutum omnium esse prudentiam. Praeclare Nazianzenus in Iambico De Fortuna et Prudentia: «Malim,» inquit, «prudentiae guttam, quam integrum secundioris fortunae pelagus.» S. Basilius in Constit. Monast., cap. xv: «In omni, ait, quae suscipitur actione, antecedere prudentia debet. Nam prudentia remota, nihil cuiusvis generis est, quod licet bonum videatur, non in vitium recedat, si aut alieno tempore, aut non adhibita moderatione fiat.» Idem orat. 21 De Felicitate et Prudentia: «Vera, inquit, prudentia nihil aliud est quam rerum faciendarum omittendarumque cognitio, quam qui sequitur, nullo tempore a virtutis operibus deflectet, nec unquam pravitatis spiculo configetur.» S. Augustinus, concione 1 in Psalm. xxxvii: «Prudens, ait, dictus est porro videns: si prudens, porro videns, ergo fide videt.» Idem, in epist. ad Rom., propos. 49: «Prudentia est spiritus, quando neque in bonis temporalibus spes nostra est, neque in malis timor.» Idem, lib. VI Musica: «Prudentia est affectio animae vel motus qui intelligit aeterna superiora esse, et inferiora esse temporalia,» ideoque illa prae his appetenda.

Idem sensere Gentiles, qui haec prudentiae partim dant elogia, partim praecepta. Socrates rogatus, «quid esset prudentia: Animae, inquit, concinnitas.» Ita Stobaeus, serm. De Prudentia. Idem: «Ut navis vacua, inquit, instrumentis convenientibus, sic vita prudentiae affectibus instruenda est et munienda. Nec equo sine fraeno, nec divitiis sine prudentia tuto quis uti poterit.» Idem discipulos docebat tria: primo, «ut in animo haberent prudentiam;» secundo, «in lingua silentium;» tertio, «in vultu verecundiam.» Ita Maximus, serm. 41. Philo, lib. I Alleg.: «Quod, inquit, inter metalla est aurum, hoc inter virtutes est prudentia.» Plutarchus: «Ut Cyclops exoculatus, ait, quoquoversus manus porrigat, nullo certo innititur scopo: ita magnus Rex cui desit prudentia, quidquid aggreditur ingenti rerum tumultu, sed nullo iudicio.»

Prudentiae praecepta haec assignat. Primum est Biantis apud Laertium: «Considera; et postea rem aggredere.» Item: «Aggredere tardus agenda, aggressus age constans.»

Secundum est Periandri apud Laertium: «Ea facito quorum te non poeniteat.» Idem rogatus quid in minimo esset maximum? respondit: «Prudentes cogitationes animae in corpore humano.»

Tertium: «Prudentia perfecta nihil in rebus humanis admiratur.» Ita Democritus apud Stobaeum, serm. 3.

Quartum: «Prudentia virtutibus omnibus utitur, atque earum modum, ordinem et occasionem qua oculus quidam mentis undequaque lucidissimus ostendit, ideoque prudentia sui possessores efficit Deo similes.» Ita Iamblicus apud Stobaeum, serm. De Prudentia.

Quintum: «Prudens vir ad vitam quasi ad viam quandam, non pretiosius viaticum, sed quod magis necessarium est comparat.» Ita Criton, ibid.

Sextum: «Prudentiae sunt tria munia: primo, praeteritorum meminisse; secundo, agere praesentia; tertio, futura cavere.» Ita Isocrates apud Stobaeum, serm. 1.

Septimum: «In praelio soli cordati milites sunt causa victoriae.» Ita Agesilaus apud Plutarchum in Lacon.; unde de Scipione iuniore dixit Cato illud Homeri de Tiresia, Odyss. II:

Ille sapit solus, volitant alii velut umbrae.

Ita Plutarchus in Apophth.

Celebre est illud Euripidis: «Unum consilium rectum magnam militum manum vincit.» In bello ergo aeque ac caeteris rebus plus valet prudentia, quam arma et vires.

Octavum: «Sicut exercitum ducit Imperator, gubernator navigia, mundum Deus, animam ipsam mens; sic ipsam felicitatem praesentis vitae temperat regitque prudentia.» Ita Architas apud Stobaeum, serm. 11 De Virtute, quae est in ordine prima.

Nonum: «Prudentia te docet ut in cunctis semper idem sis, tam in prosperis, quam in adversis, sicut manus eadem est sive in palmum extendatur, sive in pugnum contrahatur.» Ita S. Auctor serm. ad Fratres in eremo, serm. De Prudentia, tom. X S. Augustini.

Decimum: «Uti cicatrix admonet cavendum esse vulnus, ita memoria praeteritorum malorum reddit cautiores.» Ita Plutarchus.

Undecimum: Fibri «Pontici genitalia sibi amputant in venatu, quod ob haec se peti intelligant: ita prudentis est rem abiicere ob quam periclitatur.» Ita Plutarchus. Sic Christus iubet erui oculum; manum, pedem, si ea ipsi sunt scandalo et ruinae, Matth. xviii, 8. Prudentia ergo docet postponere bona famae, famam vitae, vitam conscientiae:

Omnia si perdes, famam servare memento.

Duodecimum: «Eum ausculta cui quatuor sunt aures,» hoc est, audi eum qui diuturno complurium rerum usu prae caeteris sapit, uti fere sunt senes, qui res privatas et publicas diu tractarunt.

Decimum tertium: «In bellicis difficultatibus providendum est ut potius in nocendo aliquid amittatur, quam cum aliquo detrimento militum noceatur.» Ita Caesar, lib. VI De Bello Gallico.

Decimum quartum: «Loco sapientiae est alienam stultitiam aperiri, et quiete intueri hostem imprudentia ruentem.» Ita Tacitus, lib. II Histor.

Decimum quintum: «Prudentium et Deum colentium est, pullulantis belli causas, praesertim cum amicis, protinus incidere; imprudentium vero et Deum sibi iratum quaerentium est, tumultus occasionem excitare.» Ita Procopius, lib. II Belli Persici.

Decimum sextum: «Prudentium est, amicis inimicitias condonare; stultorum et barbarorum est, amicos cum inimicis tollere.» Ita Dionysius Halicarnassius, lib. V. Idem, lib. XI: «Prudentes,» ait, «publica commoda privatis simultatibus potiora ducunt.»

Decimum septimum: «Ex malis minimum elige, ex bonis maximum. Quae divinitus accidunt, necessario; quae ab hostibus, fortiter ferto.» Ita Thucydides, lib. II. «Ne temere cuilibet credas, nec propter rerum successum insolescas: sed cuncta exspecta quae hominibus accidere possunt.» Ita Polybius, lib. VIII.

Decimum octavum: «Nemo bonus vir imperii cupiditate tenetur, sibive gravium negotiorum curam exoptat; et in huiusmodi re expedit munus impositum considerate subire, ut tuto idipsum liceat exequi.» Ita Dionysius, lib. XXXVI. Ergo vita privata est vita beata.

Decimum nonum: «Praevenienda sunt hostium consilia, antequam cum damno crescant.» Ita Dionysius, lib. XXXVIII.

Vigesimum: «Qui suae incolumitatis curam gerit, duo observet: unum, ut negotio praefectus difficultatem eius a se removeat; alterum, ut rei bene gestae nomen servet.» Ita idem, lib. XLIX.

Vigesimum primum: «Priusquam incipias, consulta; et ubi consulueris mature, facto opus est.» Ita Sallustius in Catilina.

Vigesimum secundum: «Praesentibus bonis uti praestat, quam fugientia quaerere.» Ita Procopius, lib. I Belli Persici. Sic secura periculosis, certa dubiis, perpetua temporariis, multa paucis, facilia difficilibus, publica privatis, divina humanis, coelestia terrenis anteponenda sunt: haec enim dictat prudentia.

Vigesimum tertium: «Plurimum iuvat in rebus obeundis temporis uti opportunitate.» Ita Procopius, lib. I Belli Wandal.

Vigesimum quartum: «Insignis est prudentia quod non facere non possis, id facere ut libenter fecisse videaris.» Ita Pachymeres, lib. IX.

Vigesimum quintum: «Super arduis rebus diu multumque et graviter deliberandum, ut quod honestissimum est et aequissimum amplectamur, sed imprimis interpellandus est Deus, ut quod optimum est nobis suggerat.» Ita Cominaeus, lib. II.

Vigesimum sextum: «Satius est sua tueri, quam aliena cum periculo appetere.»

Rursum: Prudentis est sua non ostentare, consilia celare, rumoribus non terreri, in alieno malo fugienda intueri, iuxta illud:

Felix quem faciunt aliena pericula cautum.

Vigesimum septimum: «Accommodes te tempori, nec te in aliquibus mutes, sed potius aptes,» ait Seneca, De Quatuor Virtut.

Vigesimum octavum: Aristoteles ad Alexandrum: «Annales, ait, patrum discute, inde poteris bona exempla extrahere, quia acta praeterita dant certum documentum de futuris.»

Vigesimum nonum: «In prudentia duo vitia vitanda sunt: unum, ne incognita pro cognitis habeamus, hisque temere assentiamus; alterum, ne nimis magnum studium, multamque operam in res obscuras atque difficiles, easdemque non necessarias conferamus.» Ita Cicero, lib. I Offic.

Trigesimum: «Prudentia est virtus intelligentiae et rationis, per quam in consulendo delectus haberi potest bonorum et malorum, quae pertinent ad felicitatem,» ait Aristoteles, lib. I Rhet., IX.

Trigesimum primum: «Prudentiae est futuram iniuriam praecavere: indolentiae vero quod factum est non ulcisci,» ait Democritus.

Denique septem Graeciae Sapientum hae fuere gnomae et praecepta sapientiae. Bias inquit: «Veritas odium parit.» Chilon: «Nosce teipsum.» Cleobulus: «Ne quid nimis.» Thales: «Sponde, noxa praesto est.» Pittacus: «Occasione utere.» Periander: «Moderare iram.» Solon: «Nemo ante mortem beatus.»

Vigilate in orationibus. — Nēpsate significat primo, «sobrii estote;» secundo, «vigilate;» tam enim vigilia quam sobrietas requiritur ad orationem. Meminerat S. Petrus sui lapsus ex eo quod, Christo orante in horto, ac monente: «Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem,» ipse somno et moerore victus dormitasset, nec orasset: unde contigit eum in tentatione negare Christum; suo ergo malo doctus monet alios, ut hunc scopulum in quem ipse impegerat, caveant, ac tam noctu quam diu in oratione sint assidui, acres et vigiles. Nimirum, «vita mortalium, praesertim fidelium, est vigilia,» tum quia ipsi hostibus undique cinguntur, contra quos iugiter excubare oportet; tum quia diem Domini certo exspectant, et nesciunt quando is venturus sit. Unde S. Hilarius in cap. xxiv S. Matth.: «Paratos, inquit, nos esse convenit, quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitat.» Et S. Ambrosius, lib. V De Fide, cap. vii, hanc vigiliae causam assignat: «Ut dum certa, inquit, futuri iudicii momenta nescimus, semper tanquam in excubiis constituti, et in quadam virtutis specula collocati, peccandi consuetudinem declinemus, ne nos inter vitia dies Domini deprehendat.» Plura de vigilia eiusque causis, vide apud S. Chrysostomum, hom. 62 ad Popul., et S. Augustinum in illud Psalm. LXII: «Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.»

Porro S. Petrus vult nos vigilare, id est, assiduos, acres et alacres esse in orationibus, tum quia orationes sunt arma efficacissima contra omnes tentationes et hostes; tum quia orando praeparare nos convenit ad diem Domini, ut sciamus, scilicet eum assidue cogitando, amando, laudando, invocando exspectemus. Unde S. Basilius, hom. in S. Iulittam: «Accumbens mensae,» ait, «ora: edens panem, largitori gratias rependito. Tunicam indueris? gratias age benigno datori. Amiciris pallio? fac in te aurescat interior erga Deum charitas, qui integumenta largitus est.» Et sane si cuilibet beneficium aliquod, licet exiguum, in nos conferenti illico gratias agimus, multo magis Deo identidem et singulis horis nova dona tum corpori, tum animae nostrae largienti, crebro et quasi continue gratias agere debemus, iuxta illud S. Augustini, Soliloq. cap. xviii: «Sicut nulla est hora vel punctum in omni vita mea quo tuo beneficio non utar: sic nullum debet esse momentum quo te non habeam ante oculos, in mea memoria, et te non diligam ex omni fortitudine mea;» et paulo ante: «Tuum igitur sit totum id quod vivo, et totus totum me tibi offero. Totus spiritus, totum cor, totum corpus, tota vita mea vivat tibi; vita mea dulcis, quoniam totum me liberasti, ut totum me possideres.» Idem, epist. 77 ad Aureliam: «Quid melius aliud,» ait, «et animo geramus, et ore promamus, et calamo exprimamus, quam Deo gratias? Hoc nec dici brevius, nec audiri laetius, nec intelligi gratius, nec agi fructuosius potest.»


Versus 8: Ante Omnia Autem, Mutuam in Vobismetipsis Charitatem Continuam Habentes: Quia Charitas Operit Multitudinem Peccatorum

8. Ante omnia, mutuam in vobismetipsis (graece eis heautous, id est, «in vos, inter vos»: ita Pagninus, Vatablus et alii, puta «mutuam» in invicem, ut dixit; agit enim de charitate proximi, non Dei, ut patet ex seq.) Charitatem continuam habentes. — Graece ektenē, quod primo significat extensam, continuam, perseverantem; secundo, vehementem et celerem; ita Pagninus et Vatablus; tertio, liberalem, profusam; quarto, cordialem et ex imo totoque corde manantem: ektenōs enim idem est quod «impense, omnibus viribus, vehementer, prolixe, liberaliter, toto animo.» Talem enim charitatem habuit erga nos habetque Christus, atque ex ea sanguinem, spiritum, vitamque pro nobis effudit, imo nobis in cibum dedit. Unde S. Bernardus: «Consanguinei,» inquit, «sumus in sanguine Christi.» Vide ergo quantopere invicem diligere debeamus, scilicet ut sanguinem et consanguineos tam nostros, quam Christi. Talem charitatem habuit S. Paulus, de quo S. Chrysostomus, hom. 13 in II ad Corinth.: «Cor Pauli,» ait, «dilatavit charitas: nihil latius corde Pauli, quod totum orbem complexum est.» Vide dicta initio Act. in effigie Pauli, et I Cor. xiii, et Coloss. III, 14, ubi Paulus S. Petro succinens: «Super omnia autem haec, inquit, charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.» Hoc est quod dicitur Cant. viii, 6: «Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio. Lampades eius lampades ignis atque flammarum: aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam.»

Porro modum charitatis mutuae praescribit S. Basilius, serm. De Institut. Monach., nimirum eum debere imitari Deum et solem. «Sicut igitur,» inquit, «Deus (et sol) promiscue omnibus lucem impertitur, sic imitatores Dei, charitatis ipsorum radium aequaliter communicare omnibus debent, quia ubi deliquium patitur charitas, eo prorsus eius loco odium succedit.» Idem in Regulis brevior., interrog. 162, interrogat: «Cuiusmodi mutuam inter nos alii erga alios charitatem habere debeamus?» ac respondet, qualem Dominus ostendit et docuit cum dixit: «Diligite invicem sicut dilexi vos. Maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis; quod si ponenda est anima, qui non multo magis in iis quae minoris sunt pretii, necessario adhibenda est animi promptitudo? non ea re ut humanis officiis faciamus satis, sed eo consilio ut Deo placeamus, et utilitati cuiusque consulamus.» Idem, orat. 1 De amore in Deum et proximum: «Eam,» ait, «inter nos charitatem habere convenit, qualem homo, natura ipsa duce, erga unum membrorum suorum gerit, aequalem universo corpori sanitatem optando, eo quod etiam dolor uniuscuiusque membri parem corpori molestiam exhibeat.» Et paulo anterius: «Commoneat te mutuus amor vespertilionum, qui longa quadam veluti catena constricti inter se cohaerent, ne unquam separationem ac vitam solitariam societate atque communione praestantiorem esse existimes.»

Quia charitas operit (kalypsei, id est, «operiet,» hoc est, «operire potest et solet») multitudinem (id est, universitatem) peccatorum. — Sic dicitur Christus passus pro multis, id est pro omnibus, Matth. xxvi, 30; et quod multi, id est omnes, resurgent in die iudicii, Daniel. cap. xii, 2. Quaeres primo, quaenam hic intelligatur charitas? Respondeo primo, S. Bernardus, serm. 25 in Cant., intelligit charitatem Dei, quae praedestinatorum suorum ante mortem peccata operit. «Stat,» inquit, «propositum Dei, stat sententia pacis super timentes eum, ipsorum et dissimulans mala, et remunerans bona: ut miro modo eis non modo bona, sed et mala cooperentur in bonum.» Et mox: «Hos ergo adverti quasi nunquam peccasse, quoniam et si quae deliquisse videntur in tempore, non apparent in aeternitate, quia charitas Patris operit multitudinem peccatorum.»

Secundo, Clemens Alexandrinus, lib. II Strom., cap. vi, intelligit charitatem Christi: haec enim electorum suorum operit peccata, dum eis applicans suam passionem impertit gratiam, quae omnia eorum peccata abstergit. Verum uterque hic sensus accommodatitius potius est quam genuinus. Agit enim S. Petrus de charitate mutua, qua scilicet fideles invicem se diligunt, non de charitate Dei, aut Christi. Unde tertio et genuine, intellige charitatem fidelium. Ita Tertullianus, Ambrosius, Augustinus, Clemens, Prosper, et alii mox citandi. Iam cum duplex sit eorum charitas, una qua diligunt Deum, alia qua diligunt proximum, aliqui intelligunt hic charitatem qua diligunt Deum. Haec enim operit, id est, tegit et abolet peccatum, tum per actum contritionis: contritio enim est dolor de peccatis manans ex amore Dei super omnia, ideoque abolet omnia peccata mortalia, iuxta illud Christi de Magdalena: «Remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum,» Lucae VII, 48; tum per actum martyrii, de quo hunc locum accipit Tertullianus in Scorpiaco, cap. vi: «Sic, inquit, dilectio operit multitudinem delictorum, qua Deum scilicet diligens ex totis viribus suis, quibus in martyrio decertat; ex tota anima sua, quam pro Deo ponit, hominem martyrem excudit.» Simili modo actus dilectionis Dei super omnia extrudit omne peccatum mortale, et peccatorem iustificat, etiamsi de iis propter oblivionem actualem dolorem et contritionem non eliciat, iuxta illud Prov. VIII, 17: «Ego diligentes me diligo,» uti passim docent Theologi; actus enim charitatis nequit consistere cum statu peccati: vide Franciscum Suarez, III part., tom. IV, disp. IX, Quaest. I, concl. 2. Verum alii magis proprie accipiunt hic charitatem non Dei, sed proximi, et fraternam, tum quia alludit, imo citat Prov. x, 12, ubi dicitur: «Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas,» pro quo Septuaginta vertunt, «omnes autem non contendentes operiet amicitia.» Sic eandem extendit S. Iacobus, dicens cap. v, vers. 20: «Qui converti fecerit peccatorem, etc., operiet multitudinem peccatorum.» Charitas ergo tegit et abolet peccata coram Deo tripliciter: primo, dispositive, quia actus contritionis est ultima dispositio ad gratiam et iustitiam: contritio enim est actus charitatis; secundo, formaliter, quia habitus charitatis et gratiae formaliter iustificant hominem; tertio, meritorie: iustificati enim actibus contritionis et charitatis merentur remissionem peccatorum venialium.

Porro charitas operit peccata propria, non tantum quoad culpam, sed etiam quoad poenam, quia eius remissionem a Deo impetrat. Atque inde videtur orta haec phrasis, ut peccatum cum condonatur, dicatur tegi, quod scilicet antequam condonetur, continuo verberet oculos Dei et hominum, eosque irritet ad ulciscendum. Proprie vero videtur orta ex homicidio, quod, quia summum est scelus, hinc exemplum est et speculum caeterorum. Unde «sanguis,» id est, effusio sanguinis, in Scriptura significat omne peccatum. In homicidio enim sanguis effusus ferit oculos cognatorum, amicorum et iudicum, praesertim Dei, ad eius ultionem: unde cum illud condonatur, dicitur sanguis tegi; cum non condonatur, dicitur apparere et clamare vindictam. Hoc est quod ait Deus Ezechiel. XXIV, 6, 7, 8: «Vae civitati sanguinum, etc. Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere: ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur. Propterea haec dicit Dominus: Vae civitati sanguinum, cuius grandem faciam pyram,» ut grandi incendio comburatur Ierusalem a Chaldaeis. Ex adverso Ioel, cap. III, vers. 21, ait: «Mundabo sanguinem eorum, quem antea non mundaveram,» id est tegam et condonabo peccata per merita Christi. Sic Nehemias loquens de Sanaballat et hostibus Iudaeorum, orat Deum: «Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur;» sed iugiter illud aspice, ut punias et vindices; et Psalm. LXXXIV, 3, ait David: «Remisisti iniquitatem plebis tuae; operuisti omnia peccata eorum:» «operuisti,» id est, remisisti; prior enim versus de more explicat posteriorem.

Secundo, charitas operit peccata proximorum, scilicet iniurias (has enim significat Hebr. pescaim, id est praevaricationes, Proverb. x, 12) et offensas, quibus alii alios offendunt, et ad iram provocant. Has enim operit charitas, tum in animo eius qui offensus est, obliterando iniurias, sicut apud Athenienses erat lex amnēstias, id est oblivionis iniuriarum; tum in animo eius qui offendit, operit animositatem, incitando eum ad redamationem ut culpam agnoscat, seque offenso reconciliet: offensi enim charitas allicit charitatem offendentis, et vice versa: magnes enim amoris est amor. Sensus ergo genuinus huius loci est, q. d. Mutuam charitatem colite. Haec enim ubi animum occupavit, operit mutuas offensas, quibus crebro alii alios dictis aut factis lacessimus et offendimus, itaque parit pacem et concordiam. Hunc esse sensum patet primo, ex antecedentibus et sequentibus, quae omnia spectant charitatem mutuam; secundo, ex Proverb. cap. x, 12, quem locum hic citat S. Petrus. Ibi enim odium dicitur suscitare rixas, charitas autem peccata, id est, rixas iam suscitatas, vel suscitandas operire; ubi Scholiastes clare vertit, «omnes iniuriam facientes operit amor.» Iam ex hoc sensu generali varii educuntur particulares: nam, ut ait Clemens Alexandrinus, II Strom.: «Multis modis intelligitur charitas, per mansuetudinem, per benignitatem, per tolerantiam, per invidiae et aemulationis vacuitatem, per odii remotionem, per iniuriae oblivionem.»

Quaeres secundo, quae et cuius delicta operit charitas, an propria, an aliena? Respondeo, utraque, imo universa, ut ait Salomon, et ex eo S. Petrus. Primo ergo charitas proximi operit peccata propria, hominemque Deo reconciliat, quia charitas proximi oritur ex charitate Dei, quae omnia peccata abolet, hominemque sanctificat: amat enim proximum ex amore Dei, tanquam vivam eius imaginem (et «participium,» ait Origenes Prologo in Cantic.) creatam ad eius amicitiam, filiationem, haereditatem et gloriam. «Charitas,» inquit S. Augustinus in Psalm. XXXIII, «duos habet pedes: noli esse claudus. Qui sunt duo pedes? duo praecepta dilectionis Dei et proximi: istis pedibus curre ad Deum.» Et sic intelligi potest illud Prov. x, 12, quod hic citat S. Petrus: «Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas,» q. d. Sicut odium iras hominum Deique suscitat: ita charitas Dei hominumque amicitiam conciliat, omniaque peccata tegit et operit; odium offendit Deum et homines, charitas vos Deo et hominibus exosos, vel offensos et immensos reconciliat: sic enim constat antithesis inter prius et posterius hemistichium. Ita charitatem propria peccata operire docent Tertullianus in Scorpiaco, cap. vi; D. Augustinus, tract. 1 et 5 in epist. S. Ioannis; Clemens, II Strom., cap. vi; Ambrosius, De Fuga saeculi, cap. II; Ephrem, tract. De Paenit.; Prosper, ad Demetriad., et alii multi, qui charitatem hic tam Dei quam proximi accipiunt. Licet enim Salomon Prov. x, 12, videatur potius loqui de charitate proximi, tamen S. Petrus eius sententiam generalem extendit ad charitatem Dei, quia hac illi connexa est, imo ex hac illa oritur.

Primus est, q. d. Si suas proximo remiseris iniurias, ille tuo hoc amore provocatus tuas pariter tibi remittet, sicque utrisque Deus suas quoque remittet, iuxta illud Christi Matth. vi, 14: «Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater coelestis delicta vestra.» Unde et nos orare iubet: «Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Qui enim offensas proximis remittit, meretur de congruo, si peccator sit, ut peccata mortalia; et de condigno, si iustus sit, ut venialia sibi a Deo condonentur.

Secundus, odium per rixam manifestat delicta; charitas vero silentio vel prudentia sua eadem operit, id est celat vel excusat, nisi quantum fraterna correctio ea argui et corripi requirit. Ita Oecumenius et Lyranus hic, et S. Chrysostomus, hom. 4 in Acta: «Charitas,» inquit, «multitudinem peccatorum tegit: inimicitiae autem etiam ea quae non sunt, suspicantur.» Sic et S. Bernardus, epist. 17. Unde S. Augustinus explicans illud Matth. xviii, 13, «Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum»: «Ipsa charitas,» inquit, «postulat ut secreto corrigantur quae peccantur secretius: ubi contingit malum, ibi moriatur: nam si solus nosti, et vis coram omnibus arguere, non es corrector, sed proditor.» Charitas ergo proximi peccatum non evulgat, ne illud exulceret, sed tegit vel privatim corripit, ut sanet. Vere Abbas Pastor in Vitis Patrum, lib. V, libello 9, num. 6: «Quacumque,» ait, «hora tegimus peccatum fratris nostri, teget etiam Deus nostrum; et quacumque hora prodiderimus culpas fratrum, et Deus nostras similiter prodet.» Qua enim mensura mensi fueritis, remetietur vobis: ita Constantinus Magnus in Concilio Nicaeno oblatos sibi libellos famosos, quibus Episcopi se invicem de criminibus accusabant, noluit legere, sed in ignem coniecit, dicens se, si crimen aliquod Episcopi videret, illud pallio suo operturum, ne in populi oculos incurreret; eaque ratione omnes eorum lites et querelas discussit, uti refert Theodoretus, lib. I Histor., cap. xi.

Tertius, odium, id est correptio profecta ex odio, non corrigit mores, sed irritat, ut peccans se in peccato obfirmet, illudque impudenter propugnet et iactet: charitas vero, id est correptio facta ex charitate et amore, omnia peccata, omnesque contentiones et rixas lenit, et sopit, et sedat, iuxta illud S. Augustini, in cap. 1 ad Galat.: «Quidquid lacerato animo ingeritur, punientis est impetus, non charitas diligentis: dilige, et dic quidquid voles.»

Quartus, si iniurias proximi ex charitate silenter et patienter tuleris, eas velut ignem aqua operies et restingues, ac vinces in bono malum, et carbones ignis congeres super caput eius, quibus eum ad redamandum accendes. Unde Septuaginta Prov. x, 12, vertunt, «Omnes autem non contendentes operiet amicitia.»

Quintus, si proximorum inter se inimicitias, lites, iniurias, scandala et delicta quaelibet tollere cupis, charitatem erga eos ostende: charitate enim eos expugnabis, tibique devincies, ac omnia conteges et abolebis.

Quaeres tertio, quomodo charitas tegat peccata. Respondeo primo: Charitas tegit, id est abolet peccata, sicut aqua tegit ignem, dum eum obruit et extinguit: sic Deus dicitur tegere peccata, cum ea non aspicit ut puniat, sed condonando a conspectu suo, et consequenter ex rerum natura (quod enim in ea est, a Deo necessario videtur) amovet, aufert et abolet, uti dixi Rom. IV, 7.

Secundo, charitas tegit, id est involvit, palliat, et leniendo ac palliando excusat iniurias et peccata proximi. Sapiens enim Prov. x, 11 et 12, opponit haec duo: «Os impiorum operit iniquitatem,» et: «Universa delicta operit charitas,» q. d. Impius et impietas palliat, et pallio sanctitatis tegit suam iniquitatem; charitas vero proximorum offensas pallio amoris velat et obtegit.

Ita Dionysius Carthusianus, in Proverb. cap. x, vers. 12. Charitas ergo est quasi cyclas aurea, quae omnes naevos et defectus contegit ut non videantur. Sic matrem suam S. Monicam laudat S. Augustinus, IX Confess., IX: «Quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se praebebat pacificam, ut cum ab utraque multa de invicem audiret amarissima, qualia solet eructare turgens atque tumens discordia, quando praesenti amicae de absente inimica per acida colloquia crudelitas exhalatur odiorum; nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas valeret.»

Modum tegendi et excusandi peccata docet S. Bernardus, serm. 40 in Cant.: «Excusa, inquit, intentionem si opus non potes, puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum. Quod si omnem omnino dissimulationem rei certitudo recusat, suade nihilominus ipse tibi, et dicito: Vehemens fuit nimis tentatio: quid de me illa fecisset, si in me accepisset similiter potestatem.» Et Seneca, lib. II De Ira, cap. XXX: «Naturam, inquit, excutiemus voluntatemque facientium. Puer est? aetati donetur, nescit an peccet. Pater est? aut tantum profuit ut illius iam iniuria ius sit, aut fortassis ipsum hoc meritum eius est quo offendimur. Mulier est? errat. Iussus est? necessitati quis nisi iniquus succenset. Laesus est? non est iniuria pati quod prior feceris. Iudex est? plus illius credas sententiae, quam tuae. Rex est? si nocentem punit, cede iustitiae: si innocentem, cede fortunae. Mutum animal est, aut simile muto? imitaris illud si irasceris. Morbus est, aut calamitas? levius transiliet sustinentem. Deus est? tam perdis cum illi irasceris, quam cum illum alteri precaris iratum. Bonus vir est qui iniuriam fecit? noli credere. Malus? noli mirari. Dabit poenas alteri, quas debet tibi, et iam sibi dedit qui peccavit.»

Docet ergo Salomon, et ex eo S. Petrus, veram rationem conciliandi et conservandi charitatem inter homines esse, si ea quasi tegmine tegantur, pallientur et obliterentur omnes sermones, gestus, actus displicentes, qui litigandi occasionem praebere possunt.

Tertio et aptius, charitas tegit iniurias et peccata, sicut emplastrum tegit plagas et vulnera eis medendo, easque curando. Tegere ergo peccata, est ea involvere, alligare, ungere, cataplasmare ad sanandum; qui ergo diligit, est quasi chirurgus alligans et sanans emplastro amoris et amantis correptionis omnes offensas, lites animaeque plagas. Sic Deum tegere peccata quasi emplastro ut ea sanet et curet, docet Augustinus, in Psal. XXXI, concione 2: «Deus,» inquit, «tegat vulnera tua: medicus tegat et curet; emplastro enim teget: sub tegmento medici sanatur vulnus.» Idem docet Nazianzenus, orat. De Baptismo.

Quarto, charitas non sanat tantum vulnus et plagam animae, v. g. lites et inimicitias, sed et eamdem prorsus tegit, ita ut nullum post se hiatum, livorem vel cicatricem relinquat, puta nullum rancorem, nullum dolorem, nullam memoriam, iuxta illud praeceptum S. Clementis, imo Apostolorum, lib. II Constit., cap. XLV: «Tu ut clemens medicus peccatores omnes cura, utens accommodatis ad salutem medicamentis, non modo urendo, secando, novaculam adhibendo, sed etiam alligando, exsiccando, iniiciendo medicamenta lenia cicatricem obducentia, emolliendo sermonibus consolatoriis.»

Tropologice teguntur peccata primo, cum vitam emendamus: tunc enim opera mala priora posterioribus bonis obtegimus et velamus «assumendo honestae vitae tegmen, ut praeteritorum criminum ante oculos Dei turpitudo celetur,» ait B. Petrus Damianus, serm. 3 De S. Georgio. Sic et S. Ambrosius, lib. II De Paenitent., cap. v, et S. Gregorius, XXVII Moral., cap. II. Secundo, cum eorum reliquias, puta inclinationes, cogitationes et habitus pravos mortificamus et extirpamus. Ita S. Nazianzenus, orat. De Baptismo.

Anagogice teguntur peccata praeterita iustorum, quia licet in die iudicii publice indicanda et toti mundo manifestanda sint, uti contra Magistrum, in IV, Dist. XLIII, littera D, passim docent Theologi, tamen id cedet ad Sanctorum non confusionem, sed gloriam: gloria enim S. Magdalenae erit, quod e peccatis emerserit, et ad tantam sanctitatem evaserit.

Moraliter disce hic quanta sit vis charitatis. Illa enim abolet omnes offensas, non tantum praeteritas, uti iam dixi, sed et praesentes ac futuras. Praesentes, tum quia abolet praesentes offensas, lites, rixas, inimicitias; tum quia tegit et excusat imperfectiones, imprudentias, indiscretiones, etc., quae in opere charitatis committuntur, iuxta illud: «Zelus purgat facinus.» Sic zelus purgat homicidium Mosis, Phinees, Mathathiae a scelere, quia id commiserunt ex ardenti charitate in Deum et suam gentem, ut illam ab idololatria cohiberent, ab eaque Dei iram et vindictam averterent.

Futuras quoque tegit, quia eas impedit efficitque ne committantur. Ita S. Ambrosius, in Psal. CXVIII, serm. 16, ad illud, «Propterea ad omnia mandata tua corrigebar»: «Merito, ait, corrigebatur, quoniam diligebat. Charitas enim operit multitudinem peccatorum. Vide quanta operiat, quanta corrigat. Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, etc. Ergo si lex immaculatum facit, recte charitas operit multitudinem peccatorum, quia plenitudo legis est dilectio.» Sic charitas sapiens inimicitias et inimicos concilians, impedit eorum lites, rixas, pugnas et caedes, quae alioqui ex iis certo emanaturae essent. Et hoc significat Salomon dicens Prov. x, 12: «Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas,» q. d. Ubi est odium inter homines, vel levissima de causa oriuntur lites et iurgia: ubi est amor, etiam magnae offensae teguntur, vel potius non cognoscuntur. Candor enim amici omnia candide interpretatur, imo celat amici commissa, et crimen pro crimine non habet. E contrario, odium in peiorem partem rapit omnia, et subinde crimen fingit ubi nullum est; aut ex parvo magnum efficit, ex musca faciens elephantum. Sicut enim per vitrum nigrum omnia apparent nigra, per album vero lucidum et aureum omnia videntur alba, lucida et aurea: sic per odium omnes actiones eius quem odimus, videntur tetrae et odiosae; per charitatem vero, omnes actiones eius quem amamus videntur lucidae, gratae et aureae, quia earum malitiam et vitium tegit amor, et in iis non videt nisi id quod pulchrum est. Rursum charitas est mel dulcorans omne verborum et verberum fel: ipsa est victrix iniuriarum, quia amans, imo amens est amor.

Quocirca vere Clemens Alexandrinus, lib. IV Strom.: «Haec,» ait, «est charitas diligere Deum et proximum, ea extollit altitudinem quae non potest explicari: charitas operit multitudinem peccatorum, charitas nos Deo conglutinat, omnia facit in concordia: in charitate consummati sunt omnes electi Dei. Absque charitate nihil est gratum Deo; eius perfectionis non est explicatio.»

Et S. Augustinus, in Psal. xxi, conc. 2: «Tunica,» inquit, «Christi inconsutilis est charitas et unitas Ecclesiae, desuper texta, id est de coelo a Patre et Spiritu Sancto. In ipsa sors mittitur, nemo illam dividit;» et lib. VI Contra Iulianum: «Quisquis,» ait, «tenuerit veritatem et charitatem, nec errans, nec invidus erit. Nam et error veritate, et livor charitate pellendus est.» Idem alibi asserit quod compago membrorum Ecclesiae et Christi sit charitas. Idem, serm. 7 De S. Stephano: «Charitas,» inquit, «in Stephano superavit saevitiam Iudaeorum. Charitas in Paulo cooperuit multitudinem peccatorum. Charitas est igitur omnium fons et origo bonorum, munimen egregium et via quae ducit ad coelum. In charitate qui ambulat, nec errare poterit, nec timere. Ipsa dirigit et protegit, et ipsa perducit.» Charitas ergo est pallium peccatorum omnium aeque ac virtutum omnium, «imo charitas est pallium Dei et divinae maiestatis,» uti scite quidam Sanctorum dixit, iuxta illud Isaiae, LIX, 17: «Opertus est quasi pallio zeli.»


Versus 9: Hospitales Invicem Sine Murmuratione

9. Hospitales invicem sine murmuratione. — Graece «sine murmurationibus.» Charitati subnectit hospitalitatem quasi sociam, imo filiam, ab eaque excludit murmurationem. Solent enim hospites tenaces et arcti animi queri de advenarum multitudine, sumptu, diuturnitate, edacitate, loquacitate, libertate aliisque vitiis. Tales erant incolae Ponti ad quos scribit S. Petrus, nimirum duri et inhospitales, ut patet ex verbis Tertulliani quae citavi initio epistolae. Unde Pontus ab accolarum feritate, dictus est axenos, id est inhospitalis; sed per fideles S. Petri discipulos factus est euxenos, euxinus, inquam, et hospitalis. Pontus enim ob rigida frigora, aeremque caliginosum et nubilum, rigidos durosque progignit homines. «Pontus,» inquit Plinius, «antea ab inhospitali feritate Axenos appellatus est.» Ammianus, lib. II: «Achaei,» ait, «intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali; et a contrario per cavillationem Pontus Euxinus appellatur.» Ovidius de Ponto: «Quem tenet Euxini mendax cognomine Pontus.»

Quare merito S. Petrus Ponticis iam conversis ad Christum commendat hospitalitatem candidam «in invicem,» puta erga Christianos, praesertim Apostolos virosque apostolicos, qui Evangelii causa, vel ob persecutiones, tunc crebro mutabant hospitia et regiones, ideoque plurium hospitum hospitalitate indigebant. Apud Iudaeos aliosque plures advenis suae gentis ius est hospitii ad tres dies; iis exactis expirat, dicuntque illud:

Post tres saepe dies piscis vilescit et hospes.

Quanta fuerit primorum Christianorum hospitalitas, patet ex Luciano in Peregrino, et ex Vita S. Pachomii, qui per eam conversus fuit ad Christianismum, ac ex Vita S. Praxedis et S. Pudentianae, quae omnes Christianos hospitio excipiebant: unde domus earum vocabatur Thermae Novati; ubi postmodum hospitatus est S. Iustinus Martyr, aliique Christiani, adeo ut hoc commune et celebre fuerit eorum hospitium.

Praeclare S. Augustinus, De Verbis Domini secundum Lucam, serm. 32: «Agnoscite,» ait, «hospitalitatem, per quam perventum est ad Dominum. Suscipite hospitem, cuius et tu es comes in via, quia omnes peregrini sumus. Ipse est Christianus, qui et in domo sua, et in patria sua peregrinum se esse cognoscit. Patria nostra sursum est, ibi hospites non erimus.» Idem, serm. 68 De Temp.: «Offert,» ait, «Abraham peregrinis hospitium, qui non habebat tectum;» hinc tres angelos repraesentantes S. Trinitatem hospitio recipere meruit. «Ecce ad humanam mensam coelestis sublimitas recumbebat, cibus capitur, pransitatur, et contubernali colloquio inter hominem et Deum familiaria verba miscentur. Et quia apud Deum infructuosa hospitalitas esse non potest, statim pretium mercedis accepit. Datur filius (Isaac) seni, datur posteritas desperanti.» Et sermone 70: «Videte, fratres, quam ferventi animo hospites excipere debeatis. Ecce ipse Abraham currit, uxor festinat, puer accelerat, nullus est piger in domo sapientis;» et mox: «Lot quia hoc quod potuit, benigno animo obtulit, de perditione Sodomorum liberari promeruit. Attendite, fratres, quia etiam Lot dum hospites non repellit, angelos excipere meruit. Ecce hospitalem domum angeli ingrediuntur, clausae hospitibus domus (Sodomitarum) flammis sulphureis concremantur.»

Idem, lib. II De Quaest. Evangel., Quaest. LI: «Tene hospitalitatem, si vis agnoscere Salvatorem: quod tulerat discipulis infidelitas, reddidit hospitalitas.» Idem, De Visitat. infirmorum, sermone 1: «Hospitem Deum habes, hospitium acceptum fac hospiti tuo, et tunc securus dices hospiti tuo, ut in eundo deducat te, et in conducendo perducat te, et in perducendo hospitetur te. Dico tibi, si gratum illi exhibueris hospitium tuum, gratum et gratius exhibebit tibi suum. O quam beatus eris, si hospes Dei fueris, si in civitate illa coelesti, scilicet Ierusalem, mansionem acceperis, si Deus inde aliquas tibi gratias agens dixerit: Hospes fui, et collegisti me, et quamdiu uni ex minimis meis fausti, mihi fecisti. Veni, benedicte Patris mei, percipe regnum. Non promittit tibi Deus hospitium, promittit tibi regnum. Regnabis cum Christo, eris haeres Dei, cohaeres autem Christi.» Vide S. Gregorium, hom. 23 in Evang., ubi ait: «Peregrini ad hospitium non solum invitandi, sed etiam trahendi sunt;» idque citatis hisce S. Petri verbis confirmat exemplo viri valde hospitalis, cui quasi peregrinum se obtulit Christus.


Versus 10: Unusquisque, Sicut Accepit Gratiam, in Alterutrum Illam Administrantes

10. Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. — Est hoc secundum charitatis officium: primum enim fuit hospitalitas. «Gratiam» hic non tam gratum facientem, quam gratis datam intellige: hanc enim significat Graecum charisma, id est donum. Iubet ergo ut dona et talenta nobis a Deo data, in proximorum utilitatem expendamus: ad hoc enim nobis ea dedit Deus; eorum enim nos fecit ministros, dispensatores et oeconomos, ut habent Graeca, non dominos, ac proinde huius dispensationis exactam a quolibet exiget rationem, dicendo: «Redde rationem villicationis tuae,» Lucae xvi, 2. Praeclare Philo, lib. De Cherubim: «Sat puto, inquit, liquere nos alienis uti possessionibus, nec gloriam possidendo, nec divitias, nec honores, nec imperia, nec aliud quidquam vel corpori vel animae proprium, imo ne vitam quidem, usumfructum habemus solum.» Sic S. Urbanus Pontifex et Martyr, doctor S. Caeciliae eiusque sponsi S. Valeriani, dixit bona Ecclesiae esse vota fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, ideoque in eos, non in cognatos, esse expendenda, seque et Pontifices eorum tantum esse dispensatores. Ita habet eius Vita.

S. Petro succinit S. Paulus, I Cor. xii, 7: «Unicuique, ait, datur manifestatio spiritus ad utilitatem.» Et Rom. xii, 6, ubi multiformem, vel, ut Syrus vertit, divisam et distinctam, Christi gratiam explicat, dicens: «Habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis, differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.» Vide ibi dicta.

Nota: «Sicut accepit» significat ea gratis, candide, humiliter, liberaliter ad commodum aliorum, non proprium (sic enim ea a Deo accepit), esse expendenda: ita S. Gregorius, XXVIII Moral., cap. vi vel xi: «Tunc, ait, bene multiformis Dei gratia dispensatur, quando acceptum donum eius qui non habet, creditur; quando propter eum qui impenditur, sibi datum putatur. Tunc nos charitas a iugo culpae liberos reddit, cum vicissim nos nostro per amorem servitio subiicit: cum et aliena bona nostra credimus, et nostra aliis quasi sua offerentes exhibemus.» Idem, hom. 7 in Ezech.: «Humiliter, ait, impendite bonum proximis, quia scitis vobis, non a vobis esse quae habetis.»


Versus 11: Si Quis Loquitur, Quasi Sermones Dei

11. Si quis loquitur (loquatur) quasi sermones Dei. — Explicat hic multiformem gratiam, eamque generatim dividit in duas species genericas, quae plures alias sub se continent, nimirum in locutionem, id est praedicationem et doctrinam; ac ministerium, quale est distribuere eleemosynas, servire aegris, recipere hospites, etc. Vide dicta Roman. xii, 6, ubi S. Paulus duas species indigitat, prophetiam et diaconiam, quae in re idem sunt quod doctrina et ministerium. Iubet ergo ut doctor et praedicator loquatur sermones non suos, sed Dei, id est, doceat vera, sancta et Deo digna, scilicet ea quae Christus docuit in Evangelio, quaeque Deus illi inspirat, non quae spiritus humanus aut mundanus suggerit. In primitiva enim Ecclesia Spiritus Sanctus in coetu fidelium inspirabat uni exhortationem, alteri hymnum, alteri prophetiam, ut quisque ea ad praesentium aedificationem depromeret et eloqueretur, uti docet S. Paulus, I Cor. xiv, 26. Huc facit illud Pindari in Nemeis, ode 8: «Crescit virtus exaltata per sapientes, sicut arbor fecundata per rorem.»

Secundo, ut eos loquatur non superbe, sed humiliter: «Qui enim verba quae proferunt, ex propriis non habent, cur quasi de propriis tument?» ait S. Gregorius, III part. Past., cap. xxv. Rursum, ut eos loquatur non frigide, sed ardenter: tales enim sunt sermones Dei et Spiritus Sancti, qui proinde linguas ardentes primis doctoribus, puta Apostolis, dedit in Pentecoste, ut iisdem suos sermones ardenter eloquerentur, iisque accenderent corda audientium, iuxta illud: «Ignitum eloquium tuum vehementer,» Psal. cxviii, vers. 140. Praeclare Climacus, gradu 26: «Sicut, inquit, is qui fert aromata, etiamsi nolit ex odore proditur: ita et qui spiritum Dei habet, ex verbis suis agnoscitur.» Quocirca S. Augustinus, lib. IV De Doctrina Christiana, instruit doctorem et concionatorem, ut ante lectionem et concionem Deum ardenter oret, ut is non tantum ea quae dicenda sunt, sed et modum ac ardorem quo dicenda sunt ad feriendum hominum corda, suggerat, itaque non tam doctor quam Deus per os doctoris loqui videatur. «Ut intelligenter, inquit, ut libenter, ut obedienter audiatur, pietate magis orationum, quam oratorum facultate agi non dubitet, ut orando pro se ac pro illis quos est allocuturus, sit orator antequam doctor. Ipsa hora iam ut dicat accidens, priusquam exerat proferentem linguam, ad Deum levet animam sitientem, ut eructet quod biberit, vel quod impleverit, fundat.»

Ita S. Paulus primus Eremita visitatus a S. Antonio, cum eo non nisi sermones Dei loquebatur; sic enim de eo scribit S. Hieronymus: «Dum in mutuos miscentur amplexus, propriis se salutavere nominibus, gratiae Domino in commune referuntur. Et post sanctum osculum Paulus cum Antonio ita exorsus est: En quem tanto labore quaesisti, putridis senectute membris operit inculta canities. En vides hominem pulverem mox futurum. Verum quia charitas omnia sustinet, narra mihi, quaeso, quomodo se habet humanum genus: an in antiquis urbibus nova tecta consurgant; quo mundus regatur imperio; an supersint aliqui qui daemonum errore rapiantur.» Mox corvo afferente panem: «Eia, inquit Paulus, Dominus nobis prandium misit vere pius, vere misericors: sexaginta iam anni sunt quod accipio dimidii semper panis fragmentum; verum ob adventum tuum militibus suis Christus duplicavit annonam, etc. Dehinc paululum aquae in fonte prono ore libaverunt: et immolantes Deo sacrificium laudis noctem transegere vigiliis.» Orto mane, S. Paulus ad Antonium sic locutus est: «Olim te, frater, in istis regionibus habitare sciebam: olim te conservum meum mihi promiserat Deus. Sed quia iam dormitionis meae tempus advenit, et quod semper cupiebam dissolvi et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi corona iustitiae; tu missus es a Domino, qui humo corpusculum meum tegas, imo terrae terram reddas. His Antonius auditis flens et gemens ne se desereret, atque ut comitem talis itineris acciperet, precabatur;» et ille: «Non debes, inquit, quaerere quae tua sunt, sed quae aliena. Expedit quidem tibi sarcina carnis abiecta Agnum sequi; sed et exteris expedit fratribus, ut tuo adhuc instituantur exemplo,» etc. Tales sint religiosorum sermones, talia servorum Dei colloquia, tales fidelium visitationes.

Ita S. Dominicus iugiter aut cum Deo, aut de Deo loquebatur, idemque suis inculcabat: unde idipsum praestitit D. Thomas Aquinas, aliosque docuit, dicens: «Viro Religioso non nisi cum Deo, aut de Deo loquendum esse.» Ita David Anachoreta, privatus loquela, a Deo obtinuit ut de rebus divinis loqui posset, ut habet Ioannes Moschus in Prato Spirit., cap. CXLIII. Tales fuere nostri primores S. Ignatius, S. Xaverius, P. Faber, P. Canisius, qui in hospitiis, plateis et aulis principum non nisi religiosa loquebantur, ubique caelestia divinarum laudum rerumque mella manantes, ideoque innumeras Deo animas pepererunt. Hoc est quod ait Malachias, cap. II, vers. 7: «Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.» Ubi notat S. Hieronymus non dici «proferent,» sed «custodient,» ut scilicet loquantur opportune, dentque conservis cibum in tempore suo: ita ut os sacerdotis sit arca quaedam salutaris doctrinae, unde omnes necessaria depromant, quae ibi Deus ad communem utilitatem et doctrinam recondidit. Auctor Imperfecti, homil. 38: «Sicut stomachus, ait, accipiens cibum coquit, sic et sacerdotes accipiunt scientiam sermonis per Scripturam ex Deo, et excoquunt eam in se, id est, tractantes et meditantes apud se, universo populo subministrant.» Et S. Ambrosius, serm. 13, sacerdotes comparat apibus. Sicut apes, inquit, de divinarum Scripturarum flosculis suavia mella conficiunt, et quidquid ad medicinam pertinet animarum, oris sui arte componunt. Porro non sufficit sacerdoti Dei sermones loqui voce, nisi eosdem loquatur et vita: vita enim dat voci efficaciam. Nam, ut ait S. Ambrosius, epistola 6, «separavit Deus sacerdotes a populo, praecepit Moysi ut montem cum sacerdotibus ascenderet, populus autem deorsum staret. Vides divisiones? nihil in sacerdotibus plebeium requiri, nihil populare, nihil commune cum studio, usu et moribus inconditae multitudinis; sobriam a turbis gravitatem, seriam vitam, singulare pondus dignitas sibi vindicat sacerdotalis. Quomodo enim potest observari a populo, qui nihil habet secretum a populo, et dispar a multitudine? Quid in te miretur, si in te sua re cognoscat? si nihil in te aspiciat praeter ultra se inveniat? Supergrediamur igitur plebeias opiniones, et strata quaedam gregalis conversationis.» Hinc Deus Levit. x: «Sanctificabor, ait, in iis qui appropinquant mihi.» Ubi aliqui vertunt: «Agnoscar sanctus ex munditia et sanctitate ministrorum,» puta sacerdotum. Theodoretus, Quaest. III in Levit., quaerit quare victima pro sacerdote oblata tota cremaretur, ac respondet: ut integritatem sacerdotis demonstraret, qui non aliquatenus, sed se totum plane Deo dedicavit.

S. Basilius, in Moral., Reg. LXXX, cap. x, quaerit quales esse debeant praedicatores Evangelii? ac respondet primo, debere esse tanquam Apostolos; secundo, tanquam praecones caeli; tertio, tanquam regulam pietatis; quarto, tanquam oculum in corpore: quae sigillatim probat ex Scriptura verbisque Christi.

«Tanquam Apostolos, ait, et ministros Christi, et dispensatores fideles mysteriorum Dei, sola ea quae a Domino praecepta sunt, integerrime et re et verbo implentes. Ecce mitto vos sicut oves in medio luporum. Euntes docete omnes gentes; sic nos existimet homo tanquam ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Quod autem superest, quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.

Tanquam praecones regni caelorum, ad destructionem eius qui habet imperium mortis in peccato. Euntes autem praedicate, dicentes: Appropinquavit regnum caelorum. Testificor ego coram Deo et Domino Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius praedica verbum Dei.

Tanquam formam aut regulam pietatis, ut per eos ad rectitudinem omnem dirigantur illi qui Dominum sequuntur, et illorum perversitas detegatur, qui in quavis re illius imperium detrectant. Quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum, iuxta destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, in eadem permaneamus regula. Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Sollicite autem cura teipsum probatum exhibere Deo, operarium inconfusibilem, rite tractantem verbum veritatis.

Tanquam oculum in corpore, ut videlicet habere delectum et bonorum et malorum sciant, atque ut Christi membra ad singula quibusque accommodata officia dirigant. Lucerna corporis est oculus. Si ergo oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.»

S. Gregorius Nazianzenus, oratione I Apolog.: «Haec summa est, inquit, ut virtute tales exstent, ut (uno verbo dicam) caelestes sint: ac possint purgari primum, deinde purgare; sapientia instrui, atque ita alios sapientes reddere; lumen fieri, et alios collustrare; accedere ad Deum, et alios adducere; sanctificari, et aliis sanctitatem afferre.» Doctores ergo et sacerdotes eam praestent morum integritatem, quae caeterorum censura sit et disciplina: quod efficient, «si loquantur ut oracula, vivant ut numina.» Idem faciant Religiosi: horum enim est loqui sermones Dei, ut eorum vox sit vox Dei, non mundi, ut suum Patriarcham imitentur Ioannem Baptistam, qui ait: «Ego vox clamantis in deserto: Parate viam Domini. Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum,» Matth. III, 2 et 3.

Si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat (chorēgei, id est subministrat, suggerit, suppeditat) Deus, — ita Syrus. Hoc est alterum genus charismatis, scilicet diaconia, sive ministerium, puta administratio sanctorum Sacramentorum, eleemosynarum et quarumlibet aliarum rerum. Dicit ergo, ut cui aliquod tale ministerium et munus in Ecclesia a Deo obtigit, is illud administret et exerceat, non sua, sed Dei virtute, quam scilicet illi Deus suggerit et suppeditat: quo innuit primo, eos suum debere munus agere, non alienum invadere; ac nihil sibi posse arrogare, sed totam suam virtutem, facultatem et efficaciam Deo, cuius est tribuere. Ita Oecumenius. Secundo, eos debere ministrare in virtute, id est, non tantum recte et fideliter, non accipiendo personas; sed et valenter, strenue, generose vincendo omnes difficultates, nullius potentiam vel invidiam timendo, scientes se Dei esse ministros, ab eoque agi, regi et protegi; hoc enim significat Graecum ischys, id est virtus, robur, fortitudo. Sic Christus in virtute spiritus regressus est in Galilaeam, Luc. cap. IV, 14. Idem imitentur Christiani, ut quidquid inchoant et agunt, inchoent et agant in virtute spiritus, ut videantur eo agi et impelli divina vi Spiritus Sancti, uti agebatur Samson ad opera sua fortia et heroica. Tertio, in dando et erogando esse liberales, memores se non dare sua, sed Dei, qui in dando est liberalissimus, ac vult ut ministri hanc suam liberalitatem imitentur, ideoque quo liberalius erogant, eo plura liberalius eis impertit. Nam, ut ait Auctor Imperfecti, homil. 43 in Matth.: «Ubi paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus est, ut quid sacerdos eius austerus? Vis apparere sanctus? circa vitam tuam esto austerus, circa alienam benignus.» Quarto, ut non quaerant sua lucra, sed animarum ad Dei gloriam: «Ut in omnibus, inquit, honorificetur (graece doxazētai, id est glorificetur) Deus per Iesum Christum,» quia per merita Christi mediatoris haec dona suis ministris elargitur Deus. Quocirca vere S. Augustinus, Soliloq. cap. xv: «Qui de bono tuo, o Domine, inquit, gloriam sibi quaerit, et non tibi, hic fur est et latro, et similis est diabolo, qui voluit furari gloriam tuam.» Et S. Bernardus, serm. Contra ingratit.: «Felix est, inquit, qui ad singula dona gratiae redit ad eum in quo est plenitudo omnium gratiarum;» et serm. 13 in Cant.: «Ad locum, inquit, unde exeunt, revertuntur flumina gratiarum, ut iterum fluant; remittatur ad suum principium caeleste profluvium, quo uberius terrae refundatur.»

Cui (tam Christo, quam Deo) est gloria et imperium. — Syrus, gloria et honor. Solent viri sancti et caelestes rerum et orationum omnium exordia et fines ad Deum referre, iuxta illud: «A te principium, tibi desinet;» ideoque in eius doxologiam erumpere instar beatarum mentium, quarum vitam ipsi praelibant et inchoant. Beati enim in caelis iugiter Deo accinunt: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est,» Apocal. IV, 8. «Sedenti in throno et agno benedictio, et honor, et gloria, et potestas, in saecula saeculorum,» Apoc. III, 13, et VII, 12. Vide ibi dicta.


Versus 12: Charissimi, Nolite Peregrinari in Fervore, Qui ad Tentationem Vobis Fit

12. Charissimi.«Ex ipso nomine, ait Oecumenius, significat non quia odio habeantur, sed quia valde chari sint, nimirum Deo, vehementerque amentur, afflictiones ipsis contingere.»

Nolite peregrinari. — Transit a charitate ad patientiam, fidelibus tunc ob persecutiones maxime necessariam: graece est mē xenizesthe, id est, nolite admirari et aestimare rem peregrinam, quod multa adversa vobis quasi Dei servis obtingant et ingruant. Nolite, ait Oecumenius, hoc ab amicis Dei extraneum ducere, cum hoc eis proprium et gloriosum sit, quod ut aurum igne tribulationis probentur, purgentur et illustrentur, quodque Christo patienti conformentur, ut eidem resurgenti configurentur. Unde Beda, Hugo et alii sic explicant, q. d. Nolite vos peregrinos aestimare a Deo et Christo, quasi ab eo proiectos, ideoque afflictos. Lyranus vero, q. d. Nolite ob afflictiones peregrinari, id est alienare vos a fide et amore Christi, aut fugere in alienas oras. Verum primus sensus quem dedi, proprius est et genuinus.

Quare insulsi sunt haeretici, qui vel ignorantes, vel malitiose haec torquent contra peregrinationes ad limina SS. Apostolorum, Compostellam ad S. Iacobum, Hierosolymam ad loca sancta, etc., quasi eo peregrinari vetet hic S. Petrus. Nil enim tale significat xenizesthai, sed id quod dixi. Unde Syrus, S. Cyprianus, epist. 56, et S. Hieronymus in cap. IV Amos, vertunt, «nolite mirari»; Tertullianus in Scorp., cap. XII, «ne expavescatis ustionem»; S. Fulgentius ad Thrasim., «nolite expavescere fervorem tanquam novi aliquid.» Et sic mox explicat S. Petrus, dicens: «Quasi novi (graece xenou, id est peregrini) aliquid vobis contingat.» Quocirca incongruus pariter est sensus Aureoli in Compl. S. Script., q. d. Ne leviter discurratis abrepti fervore quodam voluntatis, imaginantes vos alibi novi aliquid reperturos. Et ille Hugonis, q. d. Nolite in fervore devotionis vovere aut astringere vos ad impossibilia, vel nimis ardua, quae postea praestare non valeatis, aut velitis; xenizein enim opponitur idiazein: unde sicut idiazein significat consuescere, et agere rem consuetam more consueto, sic ex adverso xenizein significat agere rem peregrinam, stupere rem novam et insolitam, rei insolentia et novitate terreri et percelli. Sic S. Basilius, epist. ad Melesium: Scribam, inquit, Eccioni tō xenizonti, id est, rem inauditam tibi narraturum, noveram quod huiusmodi criminatio in stuporem te adduceret propter rei novitatem. Sic Constantinus Caesar, lib. IX Agricult., cap. v, docet plantam debere inseri in terra sibi congrua et connaturali, ne, inquit, xenizētai, id est, ob novitatem abalienetur, atque solum sibi peregrinum aversetur. Apte ergo hic vertas cum Salviano loco citato et aliis: Ne commoveamini, ne turbemini, ne percellamini in afflictionibus quasi re nova, insolenti et peregrina. Eadem significatione sumitur a Latinis vox peregrinus et peregrinor: peregrinus enim dicitur qui in sua civitate non est, sed in peregrina. Unde Cicero pro Rabirio: «Adeone, ait, ignarus es disciplinae consuetudinisque nostrae, ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistratum gerere videare?» Et lib. V Tuscul.: «Ille, ait, omnem infinitatem peregrinabatur, ut nulla in extremitate consisteret.» Sic dicuntur peregrinari aures et oculi, cum rem peregrinam et novam audiunt, vident et stupent. Sic Horatius, lib. I, epist. 12: «Animus, inquit, peregre est.» Sic Isaiae xxviii, 21, dicitur opus a Deo alienum et peregrinum esse punire et affligere, quia eius proprium est misereri, parcere et benefacere. Et forte ad hunc Isaiae locum alludit hic S. Petrus.

In fervore, — non amoris et dilectionis, sed afflictionis et tentationis; graece enim est en pyrōsei, id est in ustione, ut legit Tertullianus, Scorp. cap. XII; in ardore, ut S. Cyprianus, epist. 56; Pagninus, «ne miremini de vestra per ignem examinatione»; Oecumenius et Tigurina, «dum per ignem probamini et exploramini»; pyrōsis enim est probatio et exploratio per ignem; minus recte aliqui vertunt uredinem, puta icterum sive rubiginem, quae segetes urendo arefacit instar morbi regii, ideoque hebr. schiddaphon vocatur.

Alludit ad illud Eccli. xxvii, 6: «Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis;» et ad illud: «Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium,» Ps. lxv, vers. 12. Afflictio enim est quasi fornax ardens, urens et cruciaus afflictum. Est ergo ipsa pyrōsis, id est incendium, ustio, concoctio, sed in qua, et ex qua fit pyrōpos, id est pyropus, gemma instar ignis effulgens et effulgurans, iuxta illud: «Tanquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausti hostiam accepit illos,» Sap. III, 6. Ubi prudenter notat S. Ephrem, serm. De Patientia, quod sicut figulus, vel aurifaber, fornacem attemperat vasi fictili, vel auro quod coquit, ne illud nimis urat, vel nimis parum: ita et Deus tentationem accommodat viribus hominis, et gratiae quam ei dat, nec patitur hominem supra vires tentari, ut ait S. Paulus, I Cor. x, 13. Rursum accommodat eam vitiis hominis, quae per hunc tribulationis ignem decoquere et exurere cupit et destinat. Sensus ergo est: Nolite peregrinari in fervore, hoc est, nolite admirari ut rem peregrinam, fervorem, id est ardorem, tentationis et afflictionis, qui vobis obtingit. Est catachresis: peregrinari enim ponitur pro «rem peregrinam admirari»; est hebraismus, «in fervore,» id est «fervorem»: Hebraei enim verba contactus, sive realis, sive mentalis, quale est admirari, construunt cum beth, id est in. Mirabantur enim nonnulli primi Christiani (uti iam mirantur ii qui a peccatis ad Deum convertuntur) se mox a conversione ad Christum, undique persecutionibus, tentationibus et aerumnis exagitari. Hisce respondet S. Petrus, id non esse mirandum, cum ex rei natura id sequatur. Fides enim et pietas odium infidelium et impiorum contra se excitat, quia eis bellum indixit. Cordate Salvianus, lib. III De Providentia: «Quid, ait, mirum est si mala cuncta perferimus, qui ad toleranda universa militamus?» Hac de causa Christus crucifixus post resurrectionem duobus discipulis euntibus in Emmaus apparuit quasi peregrinus in Israel, ut repraesentaret ipsosmet esse peregrinos. Eorum enim affectum et habitum in se sumpsit, ut illos doceret: quia scilicet novis discipulis, novisque Christianis novum et peregrinum videbatur, quod Christus, qui promissus erat fore Rex Israel et Salvator orbis, moreretur et crucifigeretur. Verum ipse hunc eorum errorem correxit, ostendens ex lege et Prophetis oportuisse Christum (et consequenter Christianum quemque) pati, et ita intrare in gloriam suam, Luc. xxiv, 26. Quare sapienter S. Chrysostomus, hom. 8 in II ad Tim.: «Nefas, ait, est pugilem Dei vacare deliciis, non licet epulari luctantem. Luctamen enim sunt praesentia omnia, certamen, bellum, stadium: aliud est quietis tempus, hoc aerumnis deputatum est atque sudoribus. Nullus ubi ad certamen se exuit unctusque est, requiem quaerit.» Et S. Leo, serm. 1 De Quadrages.: «Intelligamus, ait, quanto studiosiores pro nostra salute fuerimus, tanto nos vehementius ab adversario impetendos.» Causam dat S. Hilarius in Matth. IV, dicens: «In sanctificatis nobis maxime diaboli tentamenta grassantur: victoria ei est magis exoptata de sanctis.» Et S. Hieronymus, epist. ad Eustoch., De Custod. virgin.: «Non quaerit diabolus homines infideles, de Ecclesia Christi rapere festinat: escae eius secundum Habacuc electae sunt; Iob subvertere cupit, et devorato Iuda ad cribrandos Apostolos expetit potestatem.» Et S. Gregorius in illud Iob XL, «Absorbebit fluvium»: «Illos, ait, magnopere rapere nititur, quos despectis terrenis studiis iungi iam caelestibus contemplatur.» Et Origenes, homil. 9 in I Iudic.: «Venisti, ait, ad aquam baptismi: istud est certaminis et pugnae spiritualis initium, hinc tibi adversus Zabulum nascitur pugnae principium.» Quare sicut Christus mox a baptismo abiit in desertum, ibique tentatus est a diabolo: ita fidelis quisque regeneratus, et ad virtutis apicem caelumque aspirans, habeat hoc praemeditatum, sibi acriter cum hoste esse luctandum, imo se omnes daemones totumque infernum ad duellum et singulare certamen reipsa provocasse. «Fili, inquit Eccli. cap. II, 1, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem.» Id expertus S. Antonius, teste S. Athanasio, alios docebat et monebat, dicens diabolum acerrime infestare et vexare Monachos et virgines quae se Deo dicaverunt, tum quod ipsorum heroica virtus dedecori sit daemoni, qui ad eam aspirare noluit, ideoque ipsa sudes sit in oculis eius, assidue eum pungens et crucians; tum quod aegre ferat Deum, quem pro hoste et tortore habet, ita ab iis coli et honorari; tum quod eorum virtuti et gloriae invideat.

Qui ad tentationem vobis fit. — Alludit peirasmos, id est tentatio, ad pyrōsis, id est fervorem; tentatio enim est quasi ignis, fervor et ardor, qui hominis animum, virtutem et constantiam tentat, id est explorat, purgat, perficit, iuxta illud Daniel. xi, 35: «Et de eruditis ruent ut conflentur, et eligantur, et dealbentur.» Vide ibi dicta.

Quasi novi aliquid vobis contingat. — q. d. Non est novum et peregrinum fideles et pios tentari et tribulari, ut vos, o novelli Christiani, putatis, sed vetus et proprium, imo ab initio mundi hucusque semper factitatum. Sic enim pium Abel persecutus est impius Cain, filios Dei persecuti sunt filii hominum et Nemrod, Abrahamum Chananaei, Loth Sodomitae, Iosephum fratres, Iacobum Laban, Isaacum Philistini, Mosen Pharao, Hebraeos Aegyptii, Davidem Saul, Isaiam Manasses, Ieremiam, Ezechielem, Amos caeterosque Prophetas Iudaei, iuxta illud Hebr. xi, 37: «Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terrae.»

Quare idipsum suos saepe praemonuit Christus, ut ad id se compararent: «In mundo pressuram habebitis,» Ioan. xvi, 32. «Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient, et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum,» Matth. cap. x, vers. 21.


Versus 13: Sed Communicantes Christi Passionibus Gaudete

13. Sed communicantes Christi passionibus, gaudete. — Duas affert causas cur in afflictione non tristari, sed gaudere debeant: prior, quod in tribulatione communicent Christi passioni. Unde S. Fulgentius, lib. III ad Thrasim., legit, sed ut communicantes, quod summum est decus et gloria, aeque ac commodum et meritum: nam patientes per passionem suam passioni Christi quasi inseruntur et inoculantur, uti ramus arbori, itaque ab eo omnem vigoris et gratiae succum, vimque tolerandi, merendi et perseverandi exsugunt. Posterior, quod cum Christo passo resurrecturi sint ad gloriam immensam. Graeca habent alla katho koinōneite, id est, sed in eo quod communicatis; vel, ut Tertullianus, Scorp. XII, «etenim secundum quod communicatis;» quae lectio significat tantum gaudendum esse, quantum patiendo communicamus passionibus Christi, ut quo magis crescit passio, eo magis crescat et gaudium: adeoque mensura gaudii sit mensura tribulationum, iuxta illud II Corinth. I, 6: «Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra;» et illud Psalm. xciii, 19: «Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam.» Hinc S. Cyprianus, epistola 56, legit: «Sed quotiescumque communicatis passionibus Christi, gaudete.» Hinc patientes dicuntur, primo, pati non tam suam crucem quam Christi, iuxta illud: «Exeamus igitur ad eum extra castra improperium eius portantes,» Hebr. xiii, 13. Ita «Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi,» Hebr. xi, 24. Ita Paulus cum suis ait: «Semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris,» II Corinth. iv, 10. «Et si compatimur, ut et conglorificemur,» Rom. viii, 17. «Ego stigmata Iesu in corpore meo porto,» Galat. vi, 17.

Secundo, Christus vicissim dicitur pati in fidelibus quasi caput in suis membris. Hinc Christus ait Saulo: «Quid me persequeris?» Actor. ix, 4; non ait: «Quid meos fideles,» sed: «Quid me persequeris?» quia ipsi mea sunt membra, mecumque unum corpus Ecclesiae mysticum efficiunt: ipsos ergo persequendo, me persequeris, quia qui membra persequitur, caput ipsum petit et persequitur. Ita S. Paulinus, epist. ad Aprum: «Ab initio saeculorum, ait, Christus in omnibus suis patitur. Ipsum est enim initium et finis, qui in lege velatur, in Evangelio revelatur, mirabilis semper et patiens et triumphans in Sanctis suis Dominus. In Abel occisus a fratre, in Noe irrisus a filio, in Abraham peregrinatus, in Isaac oblatus, in Iacob famulatus, in Ioseph venditus, in Moyse expositus et fugatus, in Prophetis lapidatus et sectus, in Apostolis terra marique iactatus, et multis ac variis beatorum Martyrum cruciatibus frequenter occisus. Ipse igitur etiam nunc infirmitates nostras et aegritudinem portans, quia ipse est homo semper pro nobis in plaga positus, et sciens ferre infirmitates, quas nos sine ipso nec possumus ferre, nec novimus. Ipse, inquam, nunc pro nobis et in nobis sustinens mundum, ut perferendo destruat, et virtutem in infirmitate perficiat. Ipse et in te patitur opprobria, et ipsum in te odit hic mundus; sed gratias ipsi, quia vincit cum iudicatur, et triumphat in nobis.»

Tertio, patientes dicuntur Christo incorporari, adeoque unum effici et esse cum Christo. Sic enim Apostolus nos vocat commortuos, complantatos, concrucifixos Christo, Rom. vi, 5, et II Timoth. ii, 11; unde idem ait: «Christo confixus sum cruci; vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus,» Galat. ii, 20; et S. Ignatius, epist. ad Romanos: «Amor meus crucifixus est.» Quocirca in afflictionum tolerantia et persequentium dilectione consistit vitae Christianae apex et summa. Unde S. Basilius formulam vitae perfectae viris Religiosis et Anachoretis praescribens admonitione ad iuniores, idipsum pene solum inculcat.

Gaudete. — S. Cyprianus legit: per omnia gaudete, iuxta illud S. Iacobi i, 2: «Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis,» ubi multas huius gaudii causas recensui. «Finis passionum Christi resurrectio,» ait Origenes in cap. i ad Rom. Sic et finis passionis Christianorum est resurrectio et gloria aeterna: merito ergo in passione gaudeant.

Ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes, — agalliōmenoi, id est, exsilientes prae gaudio. Unde S. Cyprianus, epist. 56, legit, «gaudentes exsultatis.» Exsultare enim est super modum exsilire, ait Nonius. Tanta enim erit beatitudinis et gloriae caelestis magnitudo, ut cor humanum illam capere nequeat, sed extra et supra se quasi exsiliat, imo prae gaudio finderetur et rumperetur, ni Deus illud omnipotenti sua manu contineret et stringeret. Ita Psaltes adhuc in hoc exsilio positus ex spe futurae gloriae: «Cor meum, ait, et caro mea exsultaverunt in Deum vivum,» Psal. lxxxiii, 3; et: «Iubilate Deo, omnis terra, cantate, et exsultate, et psallite,» Psal. xcvii, 4; et: «Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos,» Psal. cxxv, 6; et Malach., cap. iv, vers. 2: «Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius, et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento»: ubi plura de hoc salutu dixi; et Sophonias, cap. iii, vers. 14: «Lauda, filia Sion; iubila, Israel; laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem.» Vide Baruch, cap. v.

Ita in Vita S. Evergisli Archiepiscopi Coloniensis legimus, quod, cum de more ingressus templum S. Gereonis, in quo corpora ipsius sociorumque Martyrum requiescunt, illud psalmi recitaret: «Exsultabunt Sancti in gloria,» responderint ipsi e sepulcris: «Laetabuntur in cubilibus suis,» Psalm. cxlix, vers. 5.


Versus 14: Si Exprobramini in Nomine Christi, Beati Eritis

14. Si exprobramini. — Graece oneidizesthe, id est, ut Tertullianus, Scorp. xii, legit, «si dedecoramini»; S. Cyprianus, epist. 56, «si exprobratur vobis»: Gentilibus enim nomen Christi et Christiani erat probrum et probrosum; unde illud quasi infame exprobrabant fidelibus.

In nomine Christi, — id est, ob nomen Christi, scilicet quia estis Christiani, quia Christi nomen colitis et invocatis. Syrus, pro nomine Christi, vel quia pertineatis ad Christum, quasi existentes de domo, familia et Ecclesia Christi. Ita Nero, qui primus persecutus est Christianos, «Christianos» fecit probrum, cum probrosum hoc in eos tulit edictum: «Quisquis Christianum se esse confitetur, is tanquam generis humani convictus hostis, sine ulteriori sui defensione capite plectitor.» Acute et argute Tertullianus, Apolog. III, perstringit Gentiles quod odissent nomen Christi, cum Christus graece idem sit quod «unctus»; aut, ut Gentiles pronuntiabant, Chresti, cum chrēstos idem sit quod suavis, commodus, utilis. «Oditur ergo, inquit, in hominibus innocuis etiam nomen innocuum,» imo nomen sanctum, amabile, angelicum, divinum; tale enim est «Iesus Christus.»

Beati eritis. — Graece makarioi, id est beati, supple eritis in caelo, et estis in terra, ob decus nominis Christi, et ob spem certam gloriae, utpote ab eo patientibus pro se promissae.

Quoniam quod est honoris, gloriae et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit, — q. d. Gloria, virtus et spiritus Dei super vos requiescit, agitque ad omne arduum, puta ad heroicam patientiam. Syrus vertit, Spiritus gloriosus Dei super vos requiescit. Graeca iam habent: hoti to tēs doxēs kai to tou Theou pneuma eph' hymas anapauetai, id est, quoniam spiritus gloriae et spiritus Dei (id est spiritus gloriosus Dei, est hendiadys) super vos requiescit. S. Cyprianus, epist. 56, pro pneuma legit onoma; vertit enim, quia maiestatis et virtutis Domini nomen in vobis requiescit; Tertullianus, Scorp. cap. xii, quoniam gloria et spiritus Dei requiescit in vobis.

In eo ergo qui patitur pro Christo, requiescit Dei, primo, honor; secundo, gloria; tertio, virtus, graece dynamis, id est, potentia et robur; quarto, spiritus, qui gloriae, honoris, virtutis omnis est auctor in patiente, quasi in templo et thalamo suo mira cum voluptate requiescit; quia patiente significat, inquit Dionysius, quod Deus reputet honorabile quid, gloriosum, virtuosum, sive triumphale invictam patientiam in adversis. Ita spiritus fortitudinis requievit in Christo, Isaiae XI, 2. Hisce verbis significat quanta dignitas et decus sit pro Christo pati, scilicet quod in eo situs sit omnis honor, gloria, virtus et maiestas Dei, adeo ut nihil dignius, honorificentius, divinius, Deoque gratius et gloriosius excogitari possit, imo ipsa S. Spiritus persona et maiestas in eo qui patitur, requiescat. Ipse enim quasi dux eum qui pro Christo patitur, quasi suum militem auctorat, animat, roborat, protegit, perficit ut vincat, eumque ad triumphum et coronam aeternam perducit. Summa enim et nobilissima fortitudo est, pati pro Christo, pro orthodoxa fide, pro vera religione, pro cultu Dei ipsoque Deo: pati, inquam, verba et verbera, calumnias, probra, tormenta, ipsamque mortem. Unde S. Augustinus, sermone De S. Victoria: «Ibi,» inquit, «est corona gloriosior, ubi Christus infirmior: quia profecto virilis animus in feminis maius aliquid fecit, quando sub tanto pondere fragilitas feminea non defecit, etc. Ille in eis apparuit invictus, qui pro eis factus est infirmus. Ille eas ut vinceret fortitudine implevit, qui ut eas fortes efficeret, semetipsum exinanivit. Ille eas ad hos honores laudesque perduxit, qui pro eis opprobria et crimina audivit. Ille fecit feminas viriliter et fortiter mori, qui pro eis dignatus est de femina misericorditer nasci.» Rursum idem S. Augustinus, serm. 78 De Temp., illud Gen. XXV, «Maior serviet minori,» puta Esau Iacobo, mystice sic exponit: Impii servient piis, persecutores patientibus, tortores Martyribus; quia torquendo non aliud faciunt quam fabricare eis lauream martyrii. «Quomodo,» ait, «mali serviunt bonis? non obsequendo, sed persequendo: quomodo persecutores Martyribus, quomodo limae vel mallei auro, quomodo molae serviunt tritico, quomodo panibus coquendis furnalia, ut illi coquantur, illa consumantur; quomodo in fornace aurificis palea servit auro, ubi sine dubio palea consumitur, aurum probatur.»

Graeci codices addunt: «Qui (Spiritus) quidem apud alios blasphematur, apud vos autem glorificatur,» quo significat haec infidelium probra in Christianos in ipsum Spiritum Sanctum recidere, ac proinde fideles patientes in passione socium habere Spiritum Sanctum, qui tum haec probra excipiat et repellat, tum fideles in illis excipiendis et refutandis animet, dirigat et roboret. Rursum Spiritum Sanctum tantum a patientibus honorari et glorificari, quantum a persequentibus inhonoratur, vilipenditur et blasphematur. Quocirca Tertullianus ad Martyres, cap. III: «Bonum, ait, agonem subiturae estis, in quo agonothetes Deus vivus, est xystarches Spiritus Sanctus corona aeternitatis, bravium angelicae substantiae, politia in saecula saeculorum. Itaque epistates vester Christus Iesus, qui vos spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit.»

Porro causas cur pati pro Christo sit summa dignitas, varias hic insinuat S. Petrus. Prima est, quia hic est actus summus Christianae patientiae, fortitudinis, charitatis. Secunda, quia passiones sunt vestes regales, puta purpura, paludamentum, stemmata, insignia, et, ut Apostolus vocat, Galat. VI, 17, stigmata Christi. Quocirca Theodorus Studita ob defensionem sanctarum Christi imaginum iussus a Leone Armeno flagellari, sponte statim zonam solvit, positaque veste corpus nudum obtulit ad verbera: «Voluptati enim,» inquit, «mihi est corpusculi huius flagellatio, atque ista demum eius suprema depositio, quo citius nuda anima evolem ad eum quem desidero.» Ita Michael Studita, in eius Vita. Unde Theodorus ipse scribens ad Naucratium exsultans post verbera: «Annon,» ait, «diadema gestantium gloria mirabilior, stigmata ferre Christi, vivificas eius passiones ceu coronas?»

Tertia, quia Christus crucem et passiones in corpore suo sublimavit, et quasi deificavit; sicut enim humanitatem assumens ad Verbum, eam quasi deificavit, uniendo eam Deo, adeoque hominem faciendo Verbum, ut scilicet vere et proprie hic homo esset Deus: ita pariter crucem et passiones in corpore et anima suscipiens, eas cum corpore et anima Verbo univit, itaque quasi deificavit. Unde sicut vere dicitur Deus incarnatus et factus homo, ita et vere dicitur Deus passus, crucifixus, mortuus: Christus ergo in se suaque humanitate dedicavit et sacravit passiones et patientiam, aeque ac paupertatem, ut ait S. Bernardus, humilitatem, obedientiam, sui mundique contemptum.

Quarta, quod Christus, Spiritus Sanctus, totaque SS. Trinitas patientibus quasi sacrificiis et holocaustis, non brutis, sed humanis et rationalibus summe honoretur, uti ait hic S. Petrus.

Quinta, quod iis a Deo promissa et parata sit summa merces et corona in caelo, puta laurea martyrii, utque summe conformes sint Christo glorioso, qui conformes fuerunt eidem patienti et crucifixo.

Sexta, quod crux contactu corporis Christi sanctificata adoretur, nec tantum illa quae tetigit corpus Christi, sed et quaelibet alia, quae illius est repraesentatio et imago, ut videmus publice in Ecclesia eam adorari in Parasceve, iuxta illud Lactantii:

Flecte genu, lignumque crucis venerabile adora.

Unde de ea canit tunc Ecclesia:

Arbor decora et fulgida,
Ornata regis purpura,
Electa digno stipite
Tam sancta membra tangere.
Beata cuius brachiis
Saecli pependit pretium,
Statera facta corporis,
Praedamque tulit tartari.
O crux, ave, spes unica:
Hoc passionis tempore,
Auge piis iustitiam,
Reisque dona veniam.

Passiones ergo nos uniunt et assimilant Christo et Deo, imo faciunt socios Christi Deique crucifixi, in eumque nos quasi transformant. Quid nobilius quam similem et socium esse Christi? «Martyrio velut socio Christi cruore decoraris,» ait S. Cyprianus De Laude Martyrii.

Septima, quod passiones Martyrum mire illustrent Ecclesiam: nulla enim secta est quae tot habeat Martyres, qui pro sua fide, aut potius perfidia velint non tantum opes, sed et vitam profundere, quot habet religio Christiana. Rursum martyr illustre dat virtutis exemplum caeteris fidelibus, ut et ipsi pro Deo pati ac mori gestiant. Unde Tertullianus in Apolog.: «Sanguis Martyrum,» inquit, «est semen Christianorum.» Et Prudentius Peristephan:

Martyrum semper numerus sub omni
Grandine crevit.

Quocirca S. Gregorius Nazianzenus, orat. 18, quae est de S. Cypriano, Martyribus haec dat cognomina et elogia, quod sint «holocausta ratione praedita, victimae perfectae, oblationes Deo gratae et acceptae, veritatis praeconia, mendacii proscissiones, legis quae spirituali modo intelligitur expletio, erroris oppressio, vitii insectatio, peccati diluvium, mundi lustratio.» Quare tua, o S. Cypriane Martyr, «virtute maiorem in modum afficior, memoria recreor, ac prae gaudio quasi lymphatus feror, quodamque modo in eodem tuo martyrio versor, dimicationisque socius et particeps sum, ac totus ad te transeo.» Hucusque Nazianzenus, qui et paulo ante asserit se contemptis omnibus terrenis ad caelestia anhelare. «Huius rei,» inquit, «inexplebili quadam aviditate teneor, nec ab ea unquam divelli possum. Martyrum honoribus oblector, pugilum cruoribus exulto, atque aliorum quidem certamina et victoriae sunt, coronae autem meae, usque eo gloriam hanc praecipio, et eorum egregia facinora mea esse duco.»

S. Chrysostomus nobilis longi martyrii martyr Constantinopoli expulsus, ut itinerum molestiis et militum saevitia conficeretur, uti reipsa confectus fuit, ad Cyriacum pariter exulantem ita scribit: «Equidem cum urbe Constantinopolitana exigerer, nihil horum curavi, sed ita mecum ipse locutus sum: Si Imperatrix me proscribere volet, proscribat: Domini est terra et plenitudo eius. Si serra discindere volet, discindat: Isaiam habeo exemplum. Si me in mare vult proicere, Ionae reminiscar. Si in caminum vult coniicere, tres illos iuvenes habeo, qui id pertulerunt. Si me bestiis vult obiicere, Danielis meminero in lacum leonum coniecti. Si lapidare me vult, Stephanum habeo protomartyrem. Si caput mihi vult auferre, Ioannem habeo Baptistam. Sin substantiam vult adimere, adimat sane: nudus egressus sum de ventre matris meae, nudus revertar illuc. Exhortatur me Apostolus: Personam hominis Deus non respicit. Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Et me David ipse armat, dicens: Loquebar in conspectu regum, et non confundebar.»

Tertullianus, lib. ad Martyres, cap. IV, eis inter alia fortitudinis Gentilium exempla et decora proponit flagellationem Laconum. «Nam quae hodie,» ait, «apud Lacedaemonas solemnitas maxima est diamastigōsis, id est flagellatio, non latet. In quo sacro ante aram nobiles quique adolescentes flagellis afficiuntur, astantibus parentibus et propinquis, et uti perseverent adhortantibus. Ornamentum enim et gloria deputabitur maiore quidem titulo, si anima potius cesserit (excesserit e corpore et vita hac) quam corpus. Igitur si tantum terrenae gloriae licet de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem, bestias, tormenta contemnant sub praemio laudis humanae, possum dicere: Modicae sunt istae passiones ad consecutionem gloriae caelestis et divinae mercedis. Tanti vitreum? quanti verum margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum alii pro falso?»

S. Cyprianus, De Laude et Exhort. martyrii, hosce vel titulos, vel stimulos dat martyrio: Primum, «impavidos animos dat dolori.» Secundum, «mens crescit in pugna, pulsata licet crebrius haeret immobilis virtus, ut rupes pulsata fluctibus.» Tertium, «morte vitam condemnat, ut vitam morte custodiat.» Quartum, «miles triumphalibus de hoste spoliis onustus vulneribus suis gaudet.» Quintum, «nec timendum, quorum spes aeternitatis et vita caelestis est, ac salus de promissa immortalitate laetatur.» Sextum, «quorum animo despectus hic mundus, et alienata saeculi facies, cui semper hic mundus loco carceris: nec poteris amare martyrium, nisi ante oderis saeculum.»


Versus 15: Nemo Autem Vestrum Patiatur ut Homicida, aut Fur, aut Maledicus, aut Alienorum Appetitor

15. Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, — sed ut Christianus, ideoque Martyr Christi. Quare quod S. Cyprianus, epist. 73, et S. Hieronymus, epist. 58, dicunt Christum latroni (qui a dextris Christi crucifixus est) fecisse homicidii poenam martyrium, intellige testimonium, puta protestationem fidei in Christum, q. d. Christus fecit ut latro pro sceleribus crucifixus, in ipsa cruce crederet in Christum, eiusque fidem publice protestaretur, itaque fieret martyr, id est testis Christi, ac praemium gloriae tali testimonio debitum consequeretur, eaque ratione ipsi poenam homicidii convertit in triumphum huiusce martyrii.

Aut fur, aut maledicus (graece kakopoios, id est malorum patrator: ita Syrus; Tertullianus, Scorp. cap. XII, «ut maleficus»), aut alienorum appetitor.«Martyrem» enim «non facit poena, sed causa,» ait S. Augustinus, epist. 107 ad Festum; nec scaffold facit martyrem, sed scelestum. Unde S. Cyprianus, lib. III Testim., cap. XXXVII, citatis hisce S. Petri verbis: «Fidem,» ait, «non oportet, ob alia delicta, nisi ob nomen solum puniri.» Pulchre S. Augustinus, serm. De decem plagis: «Nemo, ait, habet iniustum lucrum sine iusto damno. Qui furatur acquirit vestem, sed perdit fidem: ubi lucrum, ibi damnum: lucrum in arca, damnum in conscientia.» Idem, De Vita Christiana, pingens ideam Christiani: «Ille vere, ait, Christianus est, qui omnibus misericordiam facit, qui nulla omnino movetur iniuria, qui alienum dolorem tanquam proprium sentit, cuius mensam nullus pauper ignorat, qui coram hominibus inglorius habetur, ut coram Deo et angelis glorietur; qui terrena contemnit, ut possit habere caelestia; qui opprimi pauperem se praesente non patitur; qui miseris subvenit; qui ad fletum fletibus provocatur alienis.»

Pro «alienorum appetitor,» graece est allotrioepiskopos, id est, alienarum rerum curiosus inspector, et consequenter appetitor: species enim et visio rei appetibilis, ciet appetitum. Unde curiosus inspector rebus inspectis inhiat. Tertullianus, «alieni speculator»; S. Cyprianus, lib. III ad Quirinum, cap. XXXVII, «curas alienas agens.» Scitum est illud Plauti: «Curiosus nemo est, qui non sit malevolus.» Praeclare S. Gregorius: «Grave,» ait, «curiositatis est vitium, quae dum cuiuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius ducit, semper ei intima sua abscondit, ut aliena sciens, se nesciens sit, et curiosus animus quanto peritus fuerit alieni, tanto fiat ignarus sui.» S. Bernardus De Modo bene viv., cap. LIV: «Stulti homines,» ait, «dum alienos errores volunt reprehendere, demonstrant suos. Tamdiu homo ignorat peccata sua quae debuerat flere, quamdiu aliena vitia exquirit curiose: sed cum homo ad semetipsum revertitur, et sese bene considerat, non exquirit quod in aliis reprehendat, quia in semetipso multa reperit quae lugeat.» Unde B. Gregorius: «Nos tanto minus debemus aliena corda reprehendere, quanto scimus visu nostro non posse alienae cogitationis tenebras illustrare;» et mox: «Curiositas damnosa peritia est, ad haeresim provocat, in fabulas sacrilegas praecipitat mentem, in causis obscuris reddit audaces, in rebus ignaris facit homines praecipites.»


Versus 16: Si Autem ut Christianus, Non Erubescat: Glorificet Autem Deum in Isto Nomine

16. Si autem ut Christianus, non erubescat (uti erubescunt homicidae cum plectuntur pro crimine, quia christianismus non est crimen, sed religio et sanctitas), glorificet autem Deum in isto nomine, — quia gloriosum est nomen Christi, ac consequenter et Christiani; a Christo enim vocatur Christianus quasi Christi assecla, discipulus, cultor, filius et haeres. Vide dicta Actor. XI, 26. Porro patitur ut Christianus non tantum qui pro fide, sed et qui pro virtute aliqua Christiana, ut castitate, iustitia, religione, etc., patitur: omnem enim virtutem dictat et docet fides Christi. Quare qui pro qualibet virtute Christiana occiditur et moritur, est martyr. Nam martyr est, qui pro qualibet veritate, quae ad pietatem pertinet, moritur, imo qui moritur pro veritate qualibet ut evitet mendacium; talis enim moritur pro virtute veracitatis, quae opponitur vitio mendacii, uti diserte docet D. Thomas, II II, Quaestione CXXIV, art. 5. Secus est de eo qui moritur pro tuenda aliqua veritate mathematica, physica, logica. Hic enim non est martyr, quia non moritur pro veritate ad pietatem pertinente, uti ibidem asserit D. Thomas.

Moraliter disce hic quantum sit pati ut Christianum, tantum scilicet quantum est martyrium: hoc autem summum est decus et gloria. «Quid enim gloriosius,» aiunt generosi Martyres ad S. Cyprianum, lib. V, epist. 12, «quidve felicius ulli hominum poterit ex divina dignatione contingere, quam inter ipsos carnifices interritum confiteri Dominum Deum? quam inter saevientia saecularis potestatis varia et exquisita tormenta, etiam extorto, et excruciato, et excarnificato corpore, Christum Dei Filium, etsi recedente, sed tamen libero spiritu confiteri? quam relicto mundo caelum petiisse? quam desertis hominibus inter angelos stare? quam impedimentis omnibus saecularibus ruptis in conspectu Dei iam se liberum sistere? quam caeleste regnum sine ulla cunctatione retinere? quam collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse? quam iudicis sui divina dignatione iudicem factum fuisse? quam immaculatam conscientiam de confessione nominis reportasse? quam humanis et sacrilegis legibus contra fidem non obediisse? quam veritatem voce publica contestatum fuisse? quam ipsam, quae ab omnibus metuatur, moriendo mortem subegisse? quam per ipsam mortem immortalitatem consecutum fuisse? quam omnibus saevitiae instrumentis excarnificatum et extortum, ipsis tormentis tormenta superasse? quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuisse? quam sanguinem suum profluentem non horruisse? quam supplicia sua post fidem amare coepisse? quam detrimentum vitae suae putare non exisse?» Deinde haec omnia confirmant verbis Christi, quibus animos exacuunt. «Ad hoc enim praelium quasi quaedam tuba Evangelii sui nos excitat Dominus dicendo: Qui plus diligit patrem aut matrem, quam me, non est me dignus; et: Qui plus diligit animam suam quam me, non est me dignus; et: Qui non tollit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus; et iterum: Beati qui persecutionem passi fuerint propter iustitiam: ipsorum enim est regnum caelorum. Beati eritis cum vos persecuti fuerint et oderint; gaudete et exultate: sic enim et Prophetas persecuti sunt, qui ante vos fuerunt, patres eorum; et iterum: Quoniam ante reges et potestates stabitis, et tradet frater fratrem ad mortem, et pater filium; et qui perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit; et: Vincenti dabo sedere super thronum meum, sicut et ego vici, et sedi super thronum patris mei. Sed et Apostolus: Quis nos separabit a charitate Christi? pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te interficimur tota die, aestimati sumus velut oves victimae; sed in iis omnibus supervincimus, pro eo qui nos dilexit. Haec et huiusmodi cum in Evangelio collata perlegimus, et quasi faces quasdam ad inflammandam fidem, Dominicis vocibus, suppositas nobis sentiamus, hostes veritatis iam non tantum non perhorrescimus, sed provocamus; et inimicos Dei iam hoc ipso quod non cessimus, vicimus; et nefarias contra veritatem leges subegimus; etsi nondum nostrum sanguinem fudimus, sed fudisse parati sumus. Nemo hanc dilationis nostrae moram, clementiam iudicet, quae nobis officit, quae impedimentum gloriae facit, quae caelum differt, quae gloriosum Dei conspectum inhibet: in huiusmodi enim certamine, et in huiusmodi ubi decertat fides praelio, mora martyres non distulisse, vera clementia est.»

Et lib. IV, epist. 6 ad Tibarit. de Exhort. martyrii: «Ad agonem saecularem exercentur homines, et parantur, et magnam gloriam computant honoris sui, si illis, spectante populo et Imperatore praesente, contigerit coronari. Ecce agon sublimis et magnus, et coronae caelestis praemio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus, et super eos quos filios facere dignatus est, oculos suos pandens, certaminis nostri spectaculo perfruatur. Praeliantes nos et fidei congressione pugnantes spectat Deus, spectant angeli eius, spectat et Christus. Quanta est gloriae dignitas, quanta felicitas praeside Deo congredi, et Christo iudice coronari! Armemur, fratres dilectissimi, viribus totis, et paremur ad agonem mente incorrupta, fide integra, virtute devota. Ad aciem quae nobis indicitur, Dei castra procedant. Armentur integri, ne perdat integer quod nuper stetit. Armentur et lapsi, ut et lapsus recipiat quod amisit. Integros honor, lapsos dolor ad praelium provocet.» Et inferius exclamans ait: «O dies ille qualis et quantus adveniet, fratres dilectissimi, cum coeperit populum suum Dominus recensere, et divinae cognitionis examine singulorum merita recognoscere, mittere in gehennam nocentes, et persecutores nostros flammae poenalis perpetuo ardore damnare, nobis vero mercedem fidei et devotionis exsolvere! Qua erit gloria, et quanta laetitia admitti, ut Deum videas; honorari, ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias! Abraham, et Isaac, et Iacob, et Patriarchas omnes, et Prophetas, et Apostolos, et Martyres salutare; cum iustis et Dei amicis in regno caelorum datae immortalitatis voluptate gaudere; sumere illic quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit!»

S. Basilius, hom. 20 De 40 Martyr., ait eos hisce vocibus Deum celebrasse, ac sese invicem ad martyrium in gelido stagno obeundum animasse: «Gratias agimus tibi, Domine, quod cum isto amictu simul et peccatum exuere licet, quoniam ob serpentem eum induimus, ob Christum vero exuimus. Quas Domino, qui pro nobis est spoliatus, dignas gratias reddemus! Quid magnum servo, si ea quae passus est Dominus, subeat? Durum profecto frigus, sed dulcis paradisus. Affligens glacies, sed delectabilis requies. Brevi tempore durantes, sinus Abrahae nos perpetuo fovebit. Unam noctem cum aevo sempiterno commutabimus. Incendatur frigore pes, ut cum angelis continuo saltet. Torpescat frigore manus, ut facultatem habeat in Deum attollendi. Quot enim commilitores nostri ceciderunt fidem mortali regi servantes! Nos pro fide in verum Deum servanda hanc vitam non proiiciemus? Quando semel mori oportet, moriamur ut vivamus. Fiat sacrificium nostrum coram te, Domine, et velut hostiae viventes tibi placentes, nosmet hoc saevo gelu immolantes abs te recipiamur.» Unde sub finem de iis exclamat: «O sanctum chorum! o sacrum ordinem! o cuneum inexpugnabilem! o communes humani generis custodes, optimi curarum socii, precum ac votorum invicem suffragatores, legati apud Deum potentissimi, astra mundi, flores Ecclesiarum: vos non terra contexit, sed caelum excepit. Apertae sunt vobis paradisi portae: dignum profecto exercitibus angelorum, Patriarchis, Prophetis et iustis omnibus spectaculum, etc. In ipso vitae flore temporariam hanc vitam contempserunt, ut in membris suis Deum reciperent; moestos erexerunt, dubios in fide confirmaverunt, piis desiderium auxere; unum omnino pro pietate omnes trophaeum erigentes, una iustitiae corona ornati fuere.»

S. Augustinus, serm. 30 in Psalm. CXVIII: «Purpurata est,» ait, «universa terra sanguine Martyrum, floret caelum coronis Martyrum, ornatae sunt Ecclesiae memoriis Martyrum, insignita sunt tempora natalibus Martyrum, crebrescunt sanitates meritis Martyrum.» Idem, serm. 11 De S. Cypriano: «Illi,» inquit, «laus, illi gloria, qui dignatus est illum Martyrem praedestinare inter sanctos suos ante tempora, creare inter omnes opportuno tempore, vocare errantem, mundare sordidum, formare credentem, docere obedientem, regere docentem, adiuvare pugnantem, coronare vincentem.»

Porro Martyres hisce elogiis celebrat Ecclesia in hymno plurium Martyrum:

Sanctorum meritis inclyta gaudia
Pangamus, socii, gestaque fortia;
Nam gliscit animus promere cantibus
Victorum genus optimum, etc.
Hi pro te furias, atque ferocia
Calcarunt hominum saevaque verbera;
Cessit his lacerans fortiter ungula,
Nec carpsit penetralia.
Conduntur gladiis more bidentium.
Non murmur resonat, non querimonia;
Sed corde tacito mens bene conscia
Conservat patientiam.
Quae vox, quae poterit lingua retexere
Quae tu Martyribus munera praeparas?
Rubri nam fluido sanguine laureis
Ditantur bene fulgidis.


Versus 17: Quoniam Tempus Est, ut Incipiat Iudicium a Domo Dei

17. Quoniam tempus est (graece kairos, id est, opportunitas, occasio, tempus commodum et opportunum: tale enim est tum praesens vita, tum christianismus, novaque eius religio; tum moderna Iudaeorum et infidelium contra eum odia) ut iudicium incipiat a domo Dei. — Par enim est ut iudex prius suam domum examinet, quam alienam. «Iudicium,» ait Oecumenius et Didymus hic, non condemnationem, sed examinationem et explorationem significat; adde, et punitionem aliquam, ac castigationem, puta tribulationem, quae non temere, sed cum iudicio et congrua mensura a Deo peccatori immittitur, ideoque vocatur iudicium. Deus enim suam domum et familiam, puta Ecclesiam, et fideles domesticos suos per tribulationes iusti iudicii libramine examinat, a peccatis levioribus expurgat, erudit et perficit. Nihil enim relinquit indiscussum, nihil impunitum. «Natura comparatum est,» ait S. Basilius apud Oecumenium, «ut contra eos qui familiarissimi nobis sunt, cum in nos peccant, indignemur: familiarissimi autem Deo non sunt alii quam fideles, qui domum Dei, id est Ecclesiam, complent et construunt.» Ita Isaias ait, cap. XXIX, vers. 1: «Vae Ariel!» Ariel, id est vae Hierosolymae, templo et altari, quod est Ariel, id est quasi leo Dei. Vide ibidem dicta, et Ierem. cap. XXXV, vers. 18: «Castigasti me, et eruditus sum, quasi iuvenculus indomitus.» Et Sapiens, Proverb. III, 11: «Disciplinam Domini, fili mi, non abiicias, nec deficias cum ab eo corriperis: quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi in filio complacet sibi;» et Apocal. III, 19: «Ego quos amo, arguo et castigo.» Alludit S. Petrus ad illud Ezech. IX, 6: «A sanctuario meo incipite» percutere et interficere peccatores. Quare perperam Aureolus «a domo» exponit, q. d. Iudicium Dei in homines prodit ex domo et throno Dei, puta ex caelo. S. Augustinus, in Psalm. XCII, 20, legit: «Tempus est inchoationis iudicii ex domo Domini;» sicque explicat: «Tempus est ut modo iudicentur qui pertinent ad domum Domini.» S. Iustinus, Quaest. LXXIX ad Orthodoxos, dat exemplum Iosiae, regis Iuda, qui, licet pius, caesus est in praelio, ut lueret levia sua peccata. Probat S. Petrus Christianos debere pati ex eo, quod naevi, peccata et vitia quaedam singulis adhaereant, quae Deus per tribulationem vult punire et resecare. Non ergo novum et peregrinum eis debere videri, quod prae infidelibus exerceantur et affligantur, eo quod Deus velit domum suam perpurgare, et efficere purissimam, ideoque iudicium suum ab ea inchoet; extensurus illud deinde in reliquos homines, quos acrius examinabit et puniet, quia eos gehennae adiudicabit.

Unde sapienter S. Chrysostomus, hom. De Lazaro: «Ubi,» ait, «videris improbam vitam agentem, nec quidquam acerbi hic patientem, ne putaveris illum beatum, sed defle potius ac deplora, velut illic (in gehenna) omnia tristia perpessurum, sicut dives fecit. Rursus, ubi quem videris virtutis studiosum innumeris affligi molestiis, beatum existima, ut qui et hic omnia sua peccata diluerit, et illic multam habet paratam mercedem, sicut Lazaro evenit.» Urgens ergo Dei beneficium est, quod suos puniat in hac vita, «ne, cum iudicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat,» II Machab. cap. VI, vers. 13; et Amos, III, 2: «Tantummodo vos,» ait, «cognovi ex omnibus cognationibus terrae, idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras;» et Malach. III, 2: «Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum, et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum.»

Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? — quasi dicat: Si Deus suos fideles et sanctos ita iudicat, id est examinat, explorat, exercet et affligit, quid exspectent ab eo infideles, qui vitiis et deliciis diffluunt? quis finis eos manet? quae poena? quae gehenna? Hoc Dei in impios iudicium graphice depingit Sapiens, cap. V, vers. 18: «Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum;» et quae sequuntur. Praeclare Salvianus, lib. IV ad Ecclesiam Catholicam: «Si quis vult,» ait, «ex peccatoribus scire, quam graviter censenda a Deo sint magna crimina, discat quatiter in semetipsis puniant sancti etiam levia peccata, conscii scilicet iam ex ipsius Dei dictis futuri examinis, ac per Domini sui verba, etiam iudicia rimantes, et ideo semper in Dei opere, semper in compunctione, semper in cruce positi: beati qui cum omnium misereantur, sibi nunquam penitus ignoscant, in nullo sibi parcentes, sed totos se admodum Deo impendentes, et ideo in futuro iudicio digni praemio, quia hic apud se iugiter in reatu.»


Versus 18: Et si Iustus Vix Salvabitur, Impius et Peccator ubi Parebunt?

18. Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? — Citat Proverb. XI, 31: «Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?» ubi Septuaginta ita vertunt, uti hic S. Petrus eos de more secutus, sed eodem redit utraque versio. Pro «salvabitur» graece est sōthēsetai, id est salvatur, hoc est, ad salutem pertingit, multas poenas quasi paenitentias patiendo, et ex variis tribulationum fluctibus aegre eluctando.

Iustus vix salvatur, id est vix damnationi eripitur, et salutem aeternam adipiscitur: quid ergo exspectandum peccatori? utique non incerta salus, sed certa damnatio. Ita Didymus, Oecumenius, Beda et alii, ait S. Hieronymus, dialog. II Contra Pelagianos.

Dices: Iustus certo salvabitur: quomodo ergo ait «vix salvabitur?» Respondeo, pro «vix» graece est molis, id est cum labore et molestia, per multas tribulationes, afflictiones, persecutiones, paenitentias pro peccatis venialibus, ideoque vix, id est aegre et difficulter salvatur iustus. Adde et tentationes, licet de his proprie non loquatur S. Petrus, et Sapiens, Proverb. XI; ait enim: «Si iustus in terra recipit,» scilicet pro delictis castigationem et poenas peccatorum, «quanto magis impius et peccator?» supple, recipiet merita supplicia, non in terra, sed in inferno.

Secundo, S. Hieronymus, lib. II Contra Pelagianos, ex hoc loco contra Pelagianos probat iustos esse obnoxios peccatis venialibus. «Iustus, ait, in die iudicii vix salvatur; salvaretur autem facile, si nihil in se haberet maculae: ergo iustus est in eo quod floret multis virtutibus, et vix salvatur in eo quod in quibusdam Dei indiget misericordia;» additque, ideo Ecclesiam dici impleri spiritu timoris Domini. Et mox aliam, puta tertiam, dans causam et explicationem: «Nam licet, ait, nihil pravi sibi sit conscius, verumtamen sciens quoniam non in hoc iustificatur, donec eum iustificet iudex, aestuat et decertat.»

Noster tamen vertit «salvabitur,» scilicet, inquit, in die iudicii, non quasi ibi dubius sit futurus et incertus de salute iustus, qui in Dei gratia decesserit, sed quia ita recognoscetur et recensebitur tota vita hominis, eiusque anfractus et pericula, ac ex iis demonstrabitur quomodo vix salvatus sit. Levicula est expositio et anagramma Hugonis: Iustus, ait, vix salvatur, quia vi crucis quae exprimitur littera X, vel per quinque plagas, et per Iesum Christum, eo quod in dictione vix prima littera V est nota quinarii; secunda I; Iesu, tertia X, Christi: sed alia est littera x, ultima in vix, aliud chi graecum, quod est prima littera in voce Christos. «Impius,» graece asebēs, id est «alienus a cultu Dei,» est infidelis; «peccator» est fidelis, puta Christianus, sed in legem Dei peccans, ait Oecumenius. Sensus est, inquit Beda, quasi dicat: «Si tanta est fragilitas humanae vitae, ut nec iusti quidem in caelo coronandi sine tribulationibus, propter innumerabilem vitiatae naturae labem, transeant; quanto magis hi qui caelestis gloriae sunt extorres, certum damnationis suae exitum exspectant!» Rursum, pro «salvabitur,» hebr. est ieschullam, id est retribuetur ei; Caietanus, «emendabitur»; Rabbini, «pacem habebit»: salam enim duo significat: primo retribuere; secundo, esse pacificum. Unde Solomon, id est pacificus, Chaldaice ponno mitchasen, id est «roborabitur,» vel potius, ut alii, «patiens est, et vitia patitur»; hoc enim consentit cum Hebraeo, Graeco et Latino interprete, ut mox patebit.

Quaeres quomodo iustus vix salvabitur? si enim est iustus, moriturque iustus, certo salvabitur. Interpretes «salvabitur» tripliciter exponunt. Triplex est enim salus: prima, corporis; secunda, animae, dum convertitur a peccato ad iustitiam et gratiam Dei; tertia, animae cum aeternam salutem adipiscitur. Primo ergo aliqui ex S. Ambrosio, lib. II Apolog. David, cap. III, sic exponunt: Iustus vix tandem salvabitur, id est, aegre huius vitae miseriis et aerumnis eripitur, quibus Deus leviores eius culpas punit: quas ergo impii peccatorum gravissimorum poenas in aeternum dabunt? Huic sensui favet textus Hebraicus et Latina versio, Proverb. XI, 11, et quod S. Petrus agat de poenis quibus Deus iustos hic punit et expiat. Ita S. Augustinus, lib. XX Contra Faustum, cap. XIV: «Quid enim iustius, ait, Unico, cui tamen Deus non pepercit, et quid evidentius, quod nec iustis parcat, emendans eos varietate tribulationum, cum de hac re aperte sit dictum: Et si iustus vix salvus erit.» Secundo, idem S. Augustinus, in Psal. VI, exponit de secunda salute, puta de conversione peccatoris, qui difficulter convertitur, eo quod difficile sit relinquere voluptates et paenitere, q. d. Si iustus multo labore et angore vix salvatur, id est, resipiscit et convertitur, quot et quanti dolores, angores et supplicia manebunt peccatores ob culpam lethalem, quae nunquam delebitur? Tertio, alii passim accipiunt de tertia salute, q. d. ret volens appetiit, dum conatur surgere, cogitur invita tolerare. Inde quippe punita est, unde delectata: quia inde conversa habet laborem certaminis, unde perversa appetiit gaudium voluptatis. Subdit, cap. XVII, electos hac de causa trepidare eo magis, quo ad finem appropinquant, et huius eorum pavoris speciem in se expressisse Christum in horto, quando vicinus morti factus in agonia sudavit aquam et sanguinem. Unde cap. XVIII, subdit: «Consideramus quippe quod viam vitae praesentis nequaquam sine culpa transire potuimus, et quia nec hoc quidem sine aliquo reatu nostro est, quod laudabiliter viximus, si remota pietate iudicetur. Quid ergo facient tabulae, si tremunt columnae? Aut quomodo virgulta immobilia stabunt, si huius pavoris turbine etiam cedri quatiuntur? Solutioni ergo carnis appropinquans, nonnunquam terrore vindictae etiam iusti anima turbatur.» Et mox: «Sed quia iustorum animae a levibus quibusque contagiis ipso saepe mortis pavore purgantur, et aeternae retributionis gaudia iam ab ipsa carnis solutione percipiunt, plerumque vero contemplatione quadam retributionis aeternae, etiam priusquam carne exspoliantur, hilarescunt, recte dicitur: Videbit faciem eius in iubilo.»

Septimam dat S. Augustinus, IX Confess., XIII, nimirum profundum et abyssum inscrutabilem tum cordis humani, tum iudiciorum Dei. Orans enim pro anima matris suae S. Monicae: «Vae, ait, etiam laudabili vitae hominum, si remota misericordia discutias eam. Quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum invenire indulgentiae.» Notum est exemplum Doctoris Parisiensis, qui e feretro exclamavit: «Iusto Dei iudicio accusatus, iudicatus, condemnatus sum;» et tamen videbatur iuste et sancte vixisse: quo spectaculo S. Bruno commotus secessit in Carthusiam, eiusque ordinem instituit. Quin et S. Paulus: «Castigo, ait, corpus meum, etc., ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar,» 1 Cor. IX, 27.

Denique Thomas Anglicus cur iustus vix salvetur, septem dat causas iam dictis non absimiles. Prima, quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam. Secunda, quod caro concupiscat adversus spiritum. Tertia, quod caro sua corruptione aggravet animam. Quarta, quod non nisi violenti rapiant caelum. Quinta, quod arcta sit via quae ducit ad vitam, quodque virtutum ardua duraque sint opera. Sexta, quod incertum sit an simus iusti. Septima, quod iudicium Dei sit subtile et rigidum.

Impius et peccator ubi parebunt? — ubi apparebunt? quo ibunt? quis eos locus excipiet? quae sors? q. d. Impii in iudicio coram facie Christi apparere expavescent, dicentque montibus: «Cadite super nos; et collibus: Operite nos,» Apoc. VI, 16. Inde ibunt in infernum, apparebunt inter damnatos, gehenna eos excipiet, et aeterna incendia.

Unde Chaldaeus, Proverb. XI, 13, vertit, «impii in fine perdentur.» Alludit ad Ierem. XXV, 29: «Ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum, ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes;» et cap. XLIX, 12: «Ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem (furoris Domini), bibentes bibent: et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes,» q. d. Si Deus ita punit suos ob levia peccata, quomodo puniet alienos ob plurima et maxima crimina?

S. Gregorius, XXVI Moral., XVIII, putat alludi ad motum naturalem corporis in centrum, qui in fine velocior est quam in principio, q. d. Si Dei iustitia et ira cum primum movetur et concitatur, tantas calamitates iusto irrogat, qua tandem vi et impetu in fine motus sui contra impios rapietur et desaeviet? «Peccata, ait, nequaquam divina severitas inulta remanere permittet, sed iram iudicii a nostra (iustorum scilicet) hic correptione incipit, ut in reproborum damnatione tanquam in fine motus conquiescat. Eant ergo iam reprobi, et voluptatum suarum desideria multa iniquitate consumant, atque eo temporalia flagella non sentiant, quo aeterna eos supplicia exspectant.»

S. Augustinus in Psalm. XCIII, 20, censet alludi ad servum, qui dum videt filium a patre acriter flagellari, trepidat, et longe gravius supplicium exspectat. «Si flagellantur, inquit, filii, quid debent sperare servi nequissimi? quomodo ergo erunt tecum iniqui, quando nec tuis fidelibus parcis, ut exerceas et erudias eos?»


Versus 19: Itaque et Hi, Qui Patiuntur Secundum Voluntatem Dei, Fideli Creatori Commendent Animas Suas in Benefactis

19. Itaque et hi qui patiuntur. — Est epilogus dictorum, q. d. Cum iustus vix salvetur, et non nisi per multas tribulationes, par est ut qui patientur, commendent se Deo, tum ut vires patiendi suggerat, tum ut ultimum arctumque vitae agonem sine salutis periculo obeant, et securi ad palmam futurae vitae pertingant; ideoque preces cumulent benefactis, ut certam faciant suam electionem et salutem; benefacta intellige opera bona, tum patientiae et fortitudinis, tum eleemosynae, tum charitatis, praesertim erga persecutores et tortores, quos olim Martyres sua charitate convertere solebant, et ad Christum traducere.

Secundum voluntatem Dei, — quia voluntas Dei est ut patiamur pro Christo, fide et iustitia, non ob peccata et scelera; utque huic Dei voluntati nos conformantes toleremus fortiter et alacriter quaelibet adversa, quasi ab illo immissa, vel permissa ad nostrum bonum et decus. Hac ergo cogitatione solentur se afflicti, quod scilicet nihil eis mali obveniet, nisi a Deo sigillatim praevisum et provisum, qui omnem mali speciem, modum, durationem praefinivit et attemperavit, ita ut non amplius, nec diutius, nec aliter quid pati possim, quam a Deo fuerit praeordinatum, scilicet quam vires meae ferre queant, et quam meae purgationi, perfectioni et saluti expediat. Deus ergo utitur mala voluntate impiorum et hostium ad puniendos et exercendos suos fideles, sed eam fraenat, reprimit et regit, sicut sessor equum, ut non tantum mali inferat, quantum vellet, nec aliud aut aliter noceat, quam Deus permittit. Porro Deus vult nos pati, ut tamen velit nos prudentes esse, nec patiendi occasiones dare, imo fugere et amoliri, uti Christus iussit Apostolis Matth. X, 23, ut in persecutione fugerent ex una civitate in aliam. Stolidum ergo fuit dogma Lutheri non esse resistendum Turcae, eo quod ille sit flagellum Dei, eoque Deus uti velit ad nos castigandos.

Ita de Aureliano Imperatore, anno 6 imperii sui capto a Sapore, rege Persarum, anno Domini 278, scribit Eusebius, lib. VII Histor., XXV, quod, cum persecutionem contra Dei Ecclesias meditaretur, «dictatis iam litteris et scriptis, cum superesset sola subscriptio, divina dextera interveniens subscriptionem nefandae dexterae deturbaverit. Morte subita condemnatur, qui de piorum morte censebat: ut ostenderet Deus, quia non, cum voluerit tyrannus, cruciamur, sed cum probaverit ipse, corripimur.» Dicant ergo afflicti cum S. Iob: «Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum,» Iob 1, 21. Dicant cum Iuda Machabaeo: «Sicut fuerit voluntas in caelo, sic fiat,» 1 Machab. III, 60. Dicant cum Christo in agonia: «Fiat voluntas tua,» Matth. XXVI, quia, «haec vox capitis, ait S. Leo, serm. 7 De Passione, salus est totius corporis; haec vox omnes fideles instruxit, omnes Confessores accendit, omnes Martyres coronavit. Nam quis mundi odia, quis tentationum turbines, quis posset persecutorum superare terrores, nisi Christus in omnibus patiens Patri diceret: Fiat voluntas tua?»

Fideli Creatori commendent, — vel Christo, ut vult S. Hilarius, XII De Trinit., et S. Cyrillus, IX Thesauri, cap. 1; vel simplicius Deo, prout communis est toti S. Trinitati; hic enim est creator. Datur hic duplex ratio cur afflicti se commendare debeant Deo. Prima, quia Deus est creator, qui creaturas suas, praesertim animas rationales, amat. Secunda, quia est et fidelis, qui in se sperantes, seque ei commendantes acceptet, exaudiat, fideliter assistat, ita ut nunquam eos deserat, sed adsit, corroboret, liberet, tueatur et protegat, vel ut passionem evadant, vel ut in ea fortiter perdurent, vitamque ponant, uti fecere et faciunt Martyres: quare et morientes animas suas commendare solent (unde Syrus vertit, «commendant,» in indicativo), Deo dicentes cum Psalte et Christo moriente: «Pater, in manus tuas commendo spiritum meum,» Lucae XXIII, 46; et cum S. Stephano: «Domine Iesu, suscipe spiritum meum,» Act. VII, 58; et cum S. Paulo: «Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare,» 1 Timoth. I, 12; et cum S. Agatha: «Domine, qui me custodisti ab infantia, qui abstulisti a me amorem saeculi, qui me carnificum tormentis superiorem praestitisti, accipe animam meam;» et cum S. Agnete: «Omnipotens, adorande, colende, tremende Pater Domini nostri Iesu Christi, benedico Te, quia per Filium Tuum unigenitum evasi manus hominum impiorum, et spurcitias diaboli impolluto calle transivi. Ecce iam quod credidi video, quod speravi iam teneo, quod concupivi complector. Te confiteor labiis et corde, Te totis visceribus concupisco. Ecce ad Te venio vivum et verum Deum, qui cum Domino nostro Iesu Christo Filio Tuo, et cum Spiritu Sancto vivis et regnas in cuncta saecula saeculorum. Amen.» Ita S. Ambrosius, lib. IV epist. 34. Denique omnes Martyres in martyrio diffisi suis viribus se Deo commendarunt, itaque vires patiendi et secure moriendi impetrarunt: qui vero suis usi viribus orare neglexerunt, humiliati ceciderunt fidemque negarunt, itaque superbiae et iniuriae suae poenas dederunt, nobisque statuti sunt in exemplum.

Animas suas. — Unicam singuli habent animam spiritalem et immortalem, eam ergo quasi oviculam custodiant, ut in aeternum felix et beata sit: Deo ergo beandam commendent et offerant. Nam, ut ait Deus Ezech. XVIII, 4: «Omnes animae meae sunt;» et Sapiens, cap. XI, vers. 27: «Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas;» graece significantius, despota philopsyche, id est, Domine philanime et philanthrope. Porro cum anima cetera omnia Deo commendanda sunt. Unde Tertullianus, lib. De Patientia, de iniuriis propter Deum ferendis: «Si apud Deum,» inquit, «deposueris iniuriam, ipse est ultor; si damnum, est restitutor; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator.» Nominat «animas,» quia anima patientis et martyris, eodem instanti quo obit et abit e solo et salo, caelum adit; dumque denascitur luci caducae, renascitur luci gloriae aeternae. Mors ergo ipsi est occidens mortis, et oriens vitae; martyrium est ei occasus poenarum, et oriens palmarum. Unde Ecclesia diem mortis Martyrum vocat nativitatem, quia ille ipsis est natalis vitae melioris et beatae. Felix mors, quae est introitus et ianua vitae. «Non est exitus ille, sed transitus,» ait S. Cyprianus, De Mortalit. «Regnum Dei coepit esse in proximo, praemium vitae, et gaudium salutis aeternae, et perpetua laetitia, et possessio paradisi, etc. iam terrenis caelestia, et magna parvis, et caducis aeterna succedunt.»

In benefactis, — en agathopoiia; Syrus, in operibus bonis; Pagninus et Tigurina, «in beneficentia,» ut scilicet benefaciamus etiam persecutoribus et tortoribus: haec enim vicissim provocabit beneficentiam Dei in nos, ut animam sibi commendatam tueatur, excipiat et aeternis bonis beet. Ita S. Iacobus, frater S. Ioannis, ductus ad mortem, suum traditorem complexus, osculoque salutans, Christianum et Martyrem effecit, uti narrat Eusebius, lib. II Hist., VIII. Sic S. Polycarpum iis qui se ad capiendum venerant, «mensam apponi iussisse, deinde orasse ut cibum large et affatim sumerent; unamque horam qua libere orationi vacaret, postulasse,» scribit Eusebius, lib. IV, cap. XIV. S. Cyprianus, spiculatori qui sibi caput erat amputaturus, iussit dari 25 aureos, teste Pontio in eius Vita. Hoc est quod iubet Christus: «Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos,» Matth. V, 44. Additque causam: «Ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est.» Nam, ut ait S. Leo, serm. De omnibus Sanctis: «Misericordem te misericordia, iustum vult te esse iustitia, ut in creatura sua creator appareat, et in speculo cordis humani per lineas imitationis expressa Dei imago resplendeat.»

Rursum, pro «benefacta» accipe, cum Syro, quaelibet bona opera et virtutum exercitia. Unde Oecumenius accipit humilitatem. «Quo pacto,» inquit, «commendare seipsum Deo quispiam debet? In benefaciendo videlicet, id est, in humilitate, ut non glorietur et efferat se ob ea quae patiatur, sed quanto maiora videtur pati, tanto inutiliorem se existimet, et semper illud subiungat ac dicat: Iustus es in omnibus quae fecisti nobis.»

Docet ergo S. Petrus Christianum debere benefacere, non tantum in vita, sed et in morte, ut tota vita Christiani usque ad mortem inclusive sit continua actio et bonorum operum exercitium, ut tamdiu bene operetur, quamdiu sperat et spirat. Dicebat Vespasianus Imperator stando moriens: «Imperatorem decet stantem mori;» at Christianum decet patientem et laborantem mori, nimirum militibus Christi non ante vitam stipendia finiuntur: cum consummaverint, tunc incipient; sola mors missionem dat eis: unica sedes emeritorum est caelum.

Rursum Christiano non sufficit in tribulatione pati et exercere patientiam, sed eam ornare et cumulare debet beneficentia, aliisque virtutibus, ut ex spinis tribulationum et rosis bonorum operum alternando coronam suam plectat, ac sibi cycladem caelestem ex argento patientiae et auro charitatis contexat, atque Christum imitetur, qui crucifixus et moriens vestes suas tradidit tortoribus, latronem paradiso, Ioannem matri, animas patrum caelo, omnes homines Deo. Tota ergo vita Christi fuit continua malorum passio et bonorum actio. Talis sit et Christiani. Dicebat ille: «Romanum est fortia agere;» at «Christianum est fortia tam agere quam pati.»

Insuper sicut inter spinas vigent et efflorescunt rosae, a spinis vero separatae et collectae emoriuntur: ita fidelis inter cruces viget et efflorescit bonis operibus, a crucibus vero separatus et liber marcescit, torpescit, emoritur. Ita S. Petrus post Christum Christiani agminis ductor, in carcere Mamertino, vicinus morti S. Processum et Martinianum cum aliis quadraginta quinque ad Christum convertit et baptizavit.

Ita S. Stephanus non cessavit concionari et convincere Iudaeos, donec lapidibus oppilatum est os eius sacrum et angelicum.

Ita S. Paulus ductus ad martyrium suos milites et tortores convertit; et in carcere non cessavit fidem Christi praedicando voce, et manu scribendo epistolas, propagare, donec illi caput abscissum est.

Ita S. Andreas affixus cruci, in eaque biduum vivus pendens, Christi fidem praedicare nunquam intermisit, donec ad eum migravit, cuius mortis similitudinem concupierat, inquiunt presbyteri Achaiae, oculati testes in eius Actis.

Ita S. Cyprianus iam a praeside captus mortique vicinus, totus erat in suorum exhortatione, doctrina, corroboratione, adeoque singulis propria dabat vitae documenta, idque usque ad ultimum spiritum. «Videlicet,» ait Pontius in eius Vita, «tanta illi fuit cupido sermonis, ut optaret sibi passionis vota contingere, ut, dum de Deo loquitur, in ipso sermonis opere necaretur, et hi erant quotidiani actus destinati ad placentem Deo hostiam.» Et S. Augustinus, serm. De S. Cypriano: «Vicina,» ait, «corporis morte non moriebatur in animo pastoris vigilantia pastoralis, et cura tuendi gregis usque ad extremum vitae huius diem mente sobria tenebatur. Nec excutiebat ab animo diligentiam fidelissimi dispensatoris manus iam proxima cruenti carnificis. Ita se Martyrem cogitabat futurum, ut esse non obliviscereretur Episcopum. Amabat quippe eum qui Petro dixerat: Amas me? pasce oves meas. Et pascebat oves eius, pro quibus sanguinem fundere illum imitans properabat. Custodiri puellas praecepit, sciens se non solum habere simplicem dominum, sed et versipellem adversarium. Itaque adversus leonem aperte frementem in confessione virile pectus armabat; adversus insidiantem lupum in gregem, sexum femineum muniebat. Utinam idem mihi idem Deus largiatur!»

Ita S. Ambrosius commentationi Psalm. XLIII immortuus est. Audi Paulinum in eius Vita, quam scripsit ad S. Augustinum: «Ante paucos dies quam lectulo detineretur, cum quadragesimum tertium psalmum dictaret, me et excipiente et vidente, subito in modum scuti brevis, ignis (index Spiritus Sancti) caput eius cooperuit, atque paulatim per os ipsius tanquam in domum habitator ingressus est: et facta est facies eius velut nix, postea vero reversus est ad speciem suam. Quod cum fieret, stupore perculsus obrigui, nec potui scribere quae ab illo dicebantur, nisi postquam visio transivit. Nam scribendi vel dictandi illo die finem fecit, siquidem ipsum psalmum explere non potuit.»

Ita S. Hieronymus, quanquam varie morbis doloribusque tentaretur, tamen corporis incommoda piis laboribus et perpetua lectione ac scriptione superabat.

Ita Venerabilis Beda ne in morbo quidem a docendo et scribendo cessabat, quin vero ultima infirmitate in Evangelio S. Ioannis laboravit, et pene animam agens, ut absolveret accito scribae: «Accipe,» ait, «calamum, et scribe festinanter.» Et tandem: «Bene,» inquit, «consummatum est,» et cygneum canens, «Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,» spiritum Deo commendatum emisit et resignavit pro fidei labore, Dei visione beandum, anno Domini 731.

Cruces ergo et labores fidelium non finiuntur nisi cum vita. Cogitant enim illud Eccles. IX, 10: «Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos quo tu properas.» Haec cogitans S. Thomas Aquinas lethali morbo decumbens, Cantica Canticorum explicavit Cisterciensibus Fossae novae, itaque cygni instar cygneum canens spiritum Deo reddidit, docendo moriens, et moriendo docens. Similiter novi viros religiosos, qui postularunt a Deo ut non in lecto, sed in labore morerentur, ac impetrarunt; nam concionando mortui sunt: nimirum fideles cum Nazianzeno vivunt et thesaurizant aeternitati, eoque magis quo magis ad eam accedunt, adeoque cum agunt animam, ut benefactis animas suas fideli creatori commendent et resignent. Nulla enim maior est commendatio animae apud Deum, quam quae fit benefaciendo et virtutum opera exercendo. Moribundis ergo hoc detur consilium, ut crebro actus efficaces et intensos fidei, spei, paenitentiae, charitatis, religionis eliciant, ut eleemosynas copiosas elargiantur, ut legata pia instituant, ut afflictis, rudibus, egentibus consulant, ut domesticos, praesertim filios, ad concordiam et ad Dei timorem et obsequium exhortentur, ut si quem laeserunt, veniam postulent, si a quopiam laesi sunt condonent, omnemque iniuriam remittant, ut Ecclesiae eiusque ministris alimoniae partem assignent, ac anniversarias vel menstruas et hebdomadarias pro se preces, sacra et psalmodiam sanciant, etc.