Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubet uxores fideles subesse viris, etiam infidelibus, eaque occasione uxoris aeque ac viri utrimque officia persequitur. Secundo, vers. 8, fideles omnes hortatur ad concordiam, charitatem, modestiam, humilitatem, patientiam. Tertio, vers. 18, proponit eis exemplum Christi, cui per baptismum incorporati sunt, ut ejus puritatem et mores imitantes cum eo conscendant in caelum, vitaque aeterna donentur.
Textus Vulgatae: I Petri 3:1-22
1. Similiter et mulieres subditae sint viris suis: ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, 2. considerantes in timore castam conversationem vestram. 3. Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: 4. sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. 5. Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se subjectae propriis viris. 6. Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans: cujus estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. 7. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem, tanquam et cohaeredibus gratiae vitae: ut non impediantur orationes vestrae. 8. In fide autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: 9. non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. 10. Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. 11. Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: 12. quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. 13. Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulator fueritis? 14. Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. 15. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe. 16. Sed cum modestia et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. 17. Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. 18. Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. 19. In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit: 20. qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam. 21. Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi, 22. qui est in dextera Dei, deglutiens mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur: profectus in caelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
Versus 1: Similiter et Mulieres Subditae Sint Viris Suis
Vox similiter respicit subditos et servos, de quibus egit capite praecedenti, vers. 13 et 18, q. d. Jussi subditos subesse principibus, servos heris; nunc similiter jubeo uxores subesse maritis; hoc enim jubet lex naturae, divina et humana, tam Gentilis quam Christiana. Sancit hoc S. Petrus tam diserte, eo quod per Gentiles spargeretur rumor, sed falsus, Christianos quasi Christi filios velle se eximere ab omni servitute et subjectione, ac praesertim uxores a consortio conjugum; idque partim ex eo, quod luxuriosi Gentiles uxoribus praepostere contra naturam abutebantur: hoc autem uxoribus ne permitterent vetabant Apostoli,
Ideoque nonnullae a maritis, quibus legitimum conjugii usum persuadere non poterant, faciebant divortium, uti faciebat matrona illa, de qua Eusebius, lib. IV Histor., XVII, et aliae de quibus S. Linus in passione S. Petri; partim ex eo, quod multae virgines a parentibus desponsatae viris infidelibus, ante consummatum matrimonium a sponsalibus et sponsis resilirent ob amorem vel votum virginitatis, quam adeo ab Apostolis celebrari audiebant. Sic enim S. Flavia Domitilla desponsata Aureliano, ante connubium conversa a suis eunuchis, Nereo et Achilleo, velum virginitatis a S. Clemente Papa accipiens, nuptias sponsumque respuit: eaque de causa tam ipsa, quam S. Clemens, Nereus et Achilleus martyrium subierunt. Sic S. Thecla conversa a S. Paulo, resiliit a nuptiis Tamyridis cui desponsata erat, eaque de causa multa et atrocia sustinuit. Sic S. Iphigenia hortatu S. Matthaei refutavit connubium Hyrtaci regis: qui ea de causa S. Matthaeum morte et martyrio affecit. Sic et Susanna neptis Diocletiani Imperatoris respuit nuptias Maximiani Imperatoris, qui proinde eam occidit, martyremque effecit. Sic S. Agnes, S. Felicula, et pleraeque aliae virgines, eo quod nuptias et sponsos rejicerent, martyrio coronatae sunt. Inde ergo calumnia conflata est in Christum et Christianismum quasi nuptiis contrarium et sponsorum jura evertentem, adeo ut mariti vetarent uxores fieri Christianas, ne jus et imperium in illas perderent. Huic calumniae ut occurrat Petrus, jubet uxoribus ut subsint viris, in iis scilicet quae conjugale jus exigit, aut permittit. Causam dat S. Augustinus in Quaest. super Gen. CLIII: Est ordo, inquit, naturalis in hominibus, ut serviant feminae viris: quia et illic justitia est haec, ut infirmior ratio serviat fortiori: et haec in dominationibus et servitutibus clara justitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione.
Unde Euripides in Iphigenia: Praestat, ait, unicus vir, estque lucis hujus munere Dignior, quam multa sane feminarum millia. Quia Christus assumpsit humanam naturam in sexu virili, qui dignior est, perfectior et honorabilior, ait S. Augustinus, lib. LXXXVIII Quaest., et ex eo S. Bonaventura, in III, dist. XII, art. 3, quaest. 1. Excellit enim, inquit, sexus virilis muliebrem, primo, quantum ad dignitatem in principiando, quia omnes tam viri quam mulieres ex uno viro Adamo prodierunt. Secundo, quantum ad virtutem in agendo: vir enim magis robustus et industrius est quam femina. Tertio, quantum ad auctoritatem in praesidendo. Quin et Pythagoras asseruit marem in omni genere animalium esse naturae et virtutis principium. Et Aelianus, lib. XI, cap. XXVI: Sexus, ait, masculus etiam inter bruta videtur a natura praeferri: siquidem draco mas insignis est crista et barba hirsutus: gallinaceus et ipse cristatus, paleas insuper velut barbam gerit: cervus cornutus, leo jubatus, cicada mas canorus est.
Simili modo S. Paulus multis docet uxores debere subesse viris, et in signum hujus subjectionis gestare in capite velamen, I Cor. XI, 10. Vide ibi dicta. Citat Clemens Alexandrinus, lib. IV Strom., hanc Euripidis sententiam: Quaevis pudica mulier est viri serva: quae autem non est pudica, eum qui una versatur, superat amentia. Nam melius nec praestantius ullum est, Concordes quam ut cum in tecto versantur eodem Vir simul et mulier. Quocirca monstrum est uxor viro imperans, et vir uxoris imperium patiens. Judaeis id summo probro vertit Isaias, cap. III, vers. IV, dicens: Effeminati dominabuntur eis; et Aristoteles, II Polit., III, taxat Spartanas viris imperantes. Nam, ut ait Philo apud Antonium in Melissa, tom. II, serm. 34: A muliere dominari summum est viro dedecus. Quocirca Assuerus uxorem volentem dominari, regisque jussa respuentem repudiavit, Esther II, 20. Vere S. Augustinus, De Catech. rud.: Cum femina, ait, dominatur in virum, perversa et misera domus est. Plutarchus, in Praecept. connub. cap. V, asserit uxores quae malunt stolidis viris imperare quam parere sapientibus, similes esse illis quae ducere potius volunt caecos, quam intelligentia visuque praeditos sequi. Viros vero effeminatos ridet Jeremias cap. LI, vers. 30, dicens: Devoratum est robur eorum, facti sunt quasi mulieres; et Homerus Iliad. II: O imbelles, mala vituperia, Achivae, neque amplius Achivi; et Homerum secutus Virgilius, IX Aeneid.: O verae Phrygiae, neque enim Phryges. Et Turnus, Aeneid. XII, per contemptum Aeneam vocat semivirum Phrygem.
UT ET SI QUI (mariti) NON CREDUNT VERBO (Christi et Evangelii, puta praedicationi Evangelicae), PER MULIERUM CONVERSATIONEM SINE VERBO (sine sermone; Syrus, per bonos mores absque labore) Lucrifiant. — ut earum anima et salus quasi ingens lucrum acquiratur, et accedat Christo et Ecclesiae. Hinc jubet Paulus I Cor. VII, 13, mulieres conversas ad fidem non facere divortium a maritis infidelibus, sed eis cohabitare, ut sua sancta conversatione tam eos quam filios ad Christum traducant, uti traduxit S. Natalia S. Adrianum, Clotildis Clodovaeum, S. Caecilia S. Valerianum, S. Martha S. Marium, S. Monica Patricium et S. Augustinum, S. Gorgonia Vitalianum. Mulier enim cum sit gratiosa et ametur a viro, eique jugiter adsit, in ejus animum sicut aqua in spongiam sensim sine sensu illabitur, illumque occupat et flectit quo vult, inquit S. Chrysostomus, hom. 60 in Joannem, praesertim cum accedit pia et sancta conversatio. Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 19 in epist. ad Hebr. Facere majorem vim habet ad docendum, quam docere.
Versus 2: Considerantes in Timore Castam Conversationem Vestram
2. Considerantes (scilicet viri, non mulieres, ut vult Hugo et Lyranus, considerantes enim cum sit masculinum, viros respicit) in timore castam CONVERSATIONEM VESTRAM. - Timor hic idem est quod reverentia qua mulieres Christum, et amore viceque Christi maritum, reverentur, caventque studiose ne eum etiam in re minima offendant, ac praesertim ut integram et omnimodam ei fidem et castitatem conjugalem servent. Posset vicissim accipi timor maritorum, quo scilicet mariti considerantes castam conversationem uxoris, eam reverentur et amant: indeque ad eam aemulandam et ad christianismum alliciuntur. Notat hic S. Petrus primam uxoris dotem esse fidem et castitatem: femina enim et natura, et fragilitate, et complexione (utpote calida et humida) in venerem valde est propensa. Propria feminarum passio est libido, ait S. Chrysostomus, hom. 40 in Matth., ejusque causam dat otium quo abundat: amor enim est animi cura vacantis passio. Hinc illud Ovidii, lib. I De Remedio amoris: Otia si tollas, periere Cupidinis arcus. Quaeritur, Aegistus quare sit factus adulter? In promptu causa est, desidiosus erat. Idipsum docet Salomon, Prov. XXX, 15, ubi inter quatuor insaturabilia secundum ponit os vulvae. Et Eccli. XXXVI, 23: Omnem, inquit, masculum excipiet mulier. Et Aristoteles, lib. IV Problem., cap. XXVII, scribit mulieres in venere esse insatiabiles. Nota est Messalinae Claudii Imperatoris uxoris portentosa libido. Narrat Diodorus, lib. II, et Herodotus, lib. II, quod cum Pheron, Sesostris filius, rex Aegypti, captus oculis fuisset, ideoque deorum opem per varia sacra implorasset, responsum et remedium acceperit, ut placato Deo qui in Heliopoli coleretur, faciem mulieris inspiceret, quae nullum nisi sibi proprium virum novisset, ab uxore propria incipiens multas expertus est, nullam tamen reperit incorruptam praeter hortulani cujusdam, quam restituto visu uxorem accepit; reliquas omnes vivas combussit. Aeschines Satyricus omnes feminas Ionicas moichadas, id est adulteras, appellare est ausus. Josephus, lib. II Belli, cap. VII, scribit Essaeos non ducere uxorem, eo quod nullam uni viro fidem servare credant: licet alia potior fuerit ratio, nimirum studium pietatis et contemplationis. Porro, inter Christianos scimus multas mulieres fuisse et esse castissimas, imo virgines: habet enim Ecclesia innumera sanctarum virginum agmina, in eoque insignis elucet gratia Christi et christianismi, quae naturam fragilem ita corrigit, consolidat, evehit et perficit. Plutarchus, in Problem., ait olim novae nuptae praeferri solitum ignem et aquam, ut significaretur eam castam et puram esse debere: ignis enim purgat, aqua lustrat.
Versus 3: Quarum Non Sit Extrinsecus Capillatura
S. Fulgentius, lib. II cap. XI, capillorum implicatio; Tigurina, quarum ornatus sit non externus, qui situs est in plicatura capillorum; Syrus, in cincinnis capillorum; S. Ambrosius, Exhort. ad Virgin., in plicatu capillorum; graece enim aliqui legunt ἐμπλοκῆς τριχῶν, id est implicationis capillorum. Alii per diastolen, ἐν πλοκῇ τριχῶν, id est in plicatura capillorum. Sed eodem redit sensus. Intelligit enim capillorum πλέγματα quaelibet, sive ea fiant eos crispando, sive retorquendo, sive innodando, sive in cirros et cornua calamistris discriminando, sive alienos accersendo. Hoc est quod ait Paulus, I Timoth. II, 9: Ornantes se non in tortis crinibus. Solent enim feminae studere compositioni et ornatui capillorum; unde Terentius in Heaut., act. 2: Dum poliuntur et comuntur, annus est. Imo alienis capillis verticem struunt, ait S. Hieronymus ad Marcell., ut videantur in fronte erigere crinium fastigia et turres; quas incusans Juvenalis, satyr. 6, ait: Tot adhuc compagibus altum Aedificat caput. Et Tertullianus, De Cultu femin., cap. VII: Quid, ait, tanta ornandi capitis onerositas salutem subministrat? Et S. Hieronymus ad Laetam, De Instit. filiae: Nec caput, ait, gemmis oneres, nec capillum irrufes, et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris; solebant enim crines et vultum cerussa, stibio aliisque pigmentis colorare: et qui haec parabant a cinere fucorum vocabantur Cinerarii et Ciniflones, ait Tiraquellus, leg. II Connub., num. 27. Praeclare Esther, cap. XIV, 16, Deum alloquens: Tu scis, ait, necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei. Si id culpabile in feminis, multo magis in viris, qui se effeminant apertam professi mulierositatem, ait Tertullianus De Veland. virg. Jure S. Gregorius, hom. 6 in Evang.: Pensate, ait, quae culpa sit hoc etiam viros appetere, quo curavit Pastor Ecclesiae et feminas prohibere. S. Tiburtius asseruit Torquatum Christiani nomen mentiri, eo quod capillos crisparet: ita habet ejus Vita.
Porro totus hic versus graece sic clare habet: Quarum cultus (ornatus) sit non exterius implicationis capillorum, aut circumpositionis auri, aut amictus vestimentorum, sed absconditus est cordis homo (qui consistit) in incorruptione mansueti et quieti spiritus, q. d. Cultus feminarum sit non externus, sed internus, puta interior homo spiritalis, nimirum incorruptus animi placidi et quieti spiritus. Secunda est haec dos et virtus mulieris, nimirum modestus et honestus corporis cultus: prima enim est castitas, ut dixi.
AUT CIRCUMDATIO AURI. — Tigurina, aut in circumpositione auri, quomodocumque ea fiat, sive aureas gestando vestes, catenas, bullas; sive capillos aureis filis vittisque colligando; sive vestes limbis et fimbriis aureis distinguendo. Porro non vetat S. Petrus omnem capillaturae et auri usum, sed tantum immodicum, et qui statum superet.
Hoc responsum sit Cajetano, qui censet haec ad fideles aevi S. Petri sanctissimos pertinere, non ad matronas nostri saeculi. Quis autem modus sit adhibendus, docet S. Basilius in Isaiae cap. III. Quare merito S. Hieronymus, lib. I Contra Pelagium, Pelagium refellit, quod diceret omnem omnino ornatum a S. Petro prohiberi.
AUT INDUMENTI VESTIMENTORUM CULTUS. — Tigurina, aut in amictu palliorum. Solent enim tot induere vestes, totque tunicis, peplis, velis, palliis, etc., iisque sericis et pretiosis se amicire et ornare mulieres cultus studiosae, ut Isaias eas enumerando multos versus impleat cap. III, vers. 18, et Tiraquellus in Connub. lege III, num. 27 et seq. multa alphabeta, multasque paginas. Imo nonnullae in vestitu suo omnes viri opes exhauriunt, juxta illud Propertii: Matrona incedit census induta nepotum, quod detestans Ovidius, lib. III De Arte aman., exclamat: Quis pudor est census corpore ferre suos? Et Seneca, lib. VII De Benefic., cap. IX, ait insanis quibusdam bina ex auribus pendere gemmarum patrimonia.
Versus 4: Sed Qui Absconditus Est Cordis Homo, in Incorruptibilitate Quieti et Modesti Spiritus
(hoc est, mens et animus, supple et repete, hic sit mulierum cultus et ornatus, ut praecessit: hic autem situs est) IN INCORRUPTIBILITATE QUIETI ET MODESTI spiritus, - q. d. Absconditus cordis homo est incorruptus animi mansueti et modesti spiritus: hicque verus et unicus est feminarum cultus. De duplici homine, interiore scilicet et exteriore, vide S. Augustinum, lib. I De Nuptiis et Concup., cap. XXX, et S. Ambrosium, De Instit. virg., II, et ea quae dixi Rom. II, 29, et Ephes. IV, 24. Philosophice Cajetanus absconditum hominem censet vocari animam immortalem in corpore absconditam, cujus cor est voluntas. Melius S. Ambrosius, epist. 27: Exterior homo, ait, plurima in se membra habet; interior autem cordis homo totus sapientiae est, plenus gratiae, plenus decoris. Dicitur cordis, non quod in corde resideat (anima enim potius residet in capite), sed quia cordi, id est appetitui, praeest, eumque regit et moderatur. Tigurina vertit, sed occultus sit ornatus, qui est in corde homo, si is careat omni corruptela, ita ut spiritus placidus sit ac quietus, q. d. Optimus ornatus mulieris est mansuetudo, modestia et pax animi; haec enim omnes animi potentias, passiones et motus componit, ornat, ditat. Hic enim est decor occultus et tecta venustas, ait Nazianzenus in Praecept. ad virg., et Psaltes Psalm. XLIV, 14: Omnis, ait, gloria filiae regis ab intus. Tritum est illud: Mulieri ornamentum mores, et non aurum. Ornamentum, ait Crates, est quod ornat; ornat autem quod honestiorem mulierem facit: talem vero praestat non aurum, non smaragdus, non coccus, sed gravitas, moderatio, pudor: ita Plutarchus in Lacon. Plinius in Panegyr. Trajani laudat ejus uxorem, quod in cultu esset modesta. Pythagoras Crotoniensibus matronis persuasit ut auratas vestes, aliaque ornamenta velut instrumenta luxuriae deponerent, eaque omnia in Junonis aede deae consecrarent: vera enim ornamenta matronae esse pudicitiam, non vestes, uti refert Justinus, lib. XX. Sic et Aristoteles in Oeconom. ait, ornatum mulieris non esse cultum, sed modestiam, ac studium honeste et decore vivendi. Clemens Alexandrinus, lib. II Paedagog., cap. XII, docet verum mulieris ornamentum esse verecundiam; et eas quae se auro ornant, imitari barbaros, qui maleficos auro vinciunt. An non enim, ait, colli vinculum est torques aureus moniliaque, et quae catenarum locum obtinent? Hinc et ἁλύσεις, id est catenae, appellantur. Unde Philemon pellucidas vestes vocat compedem auream. Ac recensitis plurimis mulierum ornamentis: Miror, ait, eas non enecari, dum tantum onus bajulant: vide eumdem, lib. III, cap. I et II. S. Chrysostomus, hom. 21 ad Popul.: Vis, ait, ornare faciem? orna non margaritis, sed modestia et honestate: sicque vir gratiorem cernet aspectum. Ille nempe ornatus et zelotypiae suspicionem injicere saepe solet, et inimicitias, et contentiones, et pugnas, etc.; modestia autem ornatus omnem quidem improbam suspicionem expellit: omni autem vinculo firmius conjugium conciliat. Non enim tam decorum facit formae natura fieri aspectum, quam eam spectantis affectus. Affectum vero nihil sic ut modestia et honestas inducere solet, etc. Circa margaritarum cultum insania, est pompa satanica. Aurum enim cepisti non ut corpus vincias, sed ut pauperes salves et enutrias. Idem, hom. 41 in Genes.: A cultu, ait, corporis innumera fiunt mala: arrogantia quae intrinsecus nascitur, despectus proximi, fastus spiritus, animae corruptio, voluptatum illicitarum fomes, etc. S. Gregorius Nazianzenus scripsit orationem contra mulieres ambitiosius se ornantes, in qua sic orditur: Cavete, o mulieres, ne caput vestrum nothis et adulterinis crinibus, tanquam turribus quibusdam, muniatis, mollia colla e scapulis delicate ostentantes: neu Dei formas foedis coloribus inungatis, sic ut jam non facies, sed larvas gestetis. Et post nonnulla: Verendum est, ne Deus iratus sic te alloquatur: Dic, age, o aliena mulier, ecquis tandem, et undenam est tuus fictor et procreator? Non te depinxi canis, sed imaginem mei finxi. Qui fit igitur, ut pro chara imagine idolum habeam? Additque externi cultus studiosas internum negligere, ideoque interne Hecubam, externe Helenam repraesentare. S. Cyprianus, De Habitu Virgin., affirmat deteriorem esse ornatum superfluum ipso adulterio: quia, ut ait S. Augustinus, lib. I De Serm. Domini in monte, ibi pudicitia, hic natura adulteratur. Idem, epist. 73 ad Possidon.: Verus, ait, ornatus Christianorum et Christianarum, non tantum nullus fucus mendax, verum ne auri quidem vestisque pompa, sed mores boni sunt. Eleganter Propertius, lib. I Elegiar., I: Quid juvat ornato procedere vitta capillo? Teque peregrinis vendere muneribus? Naturaeque decus mercato perdere cultu? Nec sinere in propriis membra nitere bonis? Salse, sed vere S. Cyprianus De Habitu Virg.: Ornamentorum, ait, et vestium insignia, et lenocinia formarum, non nisi prostitutis et impudicis feminis congruunt: et nullarum fere pretiosior cultus est, quam quarum pudor vilis est, etc. Sericum et purpuram indutae Christum induere non possunt: auro et margaritis et monilibus adornatae, ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt. Plura citavi Isaiae III, 18.
IN INCORRUPTIBILITATE QUIETI ET MODESTI SPIRITUS. — S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., in incorruptione mitis et silentis spiritus. Declarat quis sit absconditus, id est, interior homo, puta homo cordis, id est, mentis et animi; ac in quo consistat, aitque consistere, in incorruptibilitate, graece ἀφθάρτῳ, id est, in incorruptione, hoc est, in integritate, quieti, graece πραέος, id est mitis, mansueti, placidi, et modesti (mansuetudinis enim comes, imo filia est tranquillitas et modestia) spiritus. Incorruptionem quieti spiritus vocat primo, castitatem et puritatem spiritus, eamque opponit corruptioni corporis, quam uxores passae sunt in conjugio, q. d., ait S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum: Quoniam exterior vester homo (corpus) corruptus est, et beatitudinem incorruptionis quae proprie virginum est, habere desiistis: imitamini incorruptionem spiritus, saltem per seram abstinentiam, et quod corpore non potestis, mente praestate. Has enim Christus divitias et hos vestrae conjunctionis quaerit ornatus. Sic et alii per incorruptionem accipiunt castitatem conjugalem. Ubi nota, mansuetudinem, humilitatem et modestiam parere incorruptionem, id est castitatem, uti Rom. I, 24, ostendi: idque docet S. Gregorius, XXVI Moral., XII, vol. 13; et S. Bernardus, serm. 1 In festo omnium Sanctorum, ita explicat illud Christi Matth. V: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, id est, inquit, carnem suam. Incorruptio autem facit proximum esse Deo, Sap. VI, 20. Casti ergo, humiles et modesti sunt, quasi dii quidam terrestres, juxta illud: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes, Psalm. LXXXI, 6. Hinc et Poetae, ait Clemens Alexandrinus, lib. IV Strom., in fine, electos appellarunt θεοειδεῖς, id est deiformes; et δίους, id est, divos; et ἀντιθέους, id est, diis aequales; et Διὶ ἀταλάντως, id est, consilio Jovis pares; et θεοῖς ἐναλίγκια μήδ' ἔχοντες, id est prudentia divis similes; et θεοείκελοι, id est, Deo similes. Euripides itaque: In meo, inquit, tergo sunt pennae aureae, et aptantur grata Sirenum talaria, iboque in immensum sublatus aethera, Jovem conventurus. Ego autem Christi spiritum optaverim, ut me in meam sustollat Jerusalem.
S. Hilarius scripsit epistolam ad Abram filiam suam, in qua promittit ei margaritam pretiosissimam, si margaritas vulgares contemnat: Margarita haec, ait, virtutis ejus est, ut, si quis eam induitur non aegrotet, non senescat, non moriatur. Rursum, ut eam habere non possit, si quis margaritam aliam habuerit, nam speciosa est, pretiosa, incomparabilis et coelestis, praestans salutem et aeternitatem, nec dignatur ibi esse, ubi aliae sunt: nimirum, margarita haec est virginitatis status, quam S. Hilarius filiae optavit et persuasit. Sic et S. Agnes dixit se a Christo ornatam esse inaestimabilibus margaritis.
Secundo, incorruptio spiritus est integritas animi mansueti et tranquilli, qui nullis exagitatur cupiditatum procellis, nullis passionum aegritudinibus, nulla ira, superbia, invidia, etc., corrumpitur, sed illaesus, integer et incorruptus consistit. Hanc enim parit mansuetudo et modestia: hisce ergo ornari vult mulieres; ac mansuetudinem quidem opponit invidiae, iracundiae, superbiae: modestiam vero levitati, petulantiae, inconstantiae, garrulitati, murmurationi, in quae vitia naturaliter propendent mulieres ornatum externum sectantes, internum negligentes, ait S. Chrysostomus, hom. 74 in Matth. Nam si, inquit, conscientiam singulorum cernere possemus, multos ibi vermes, multam saniem et incomparabilem reperiremus foetorem: cupiditates dico improbas, quae vermes spurcitia mirum in modum excedunt, impii enim quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum, Isaiae LVII, 20.
Tertia haec est virtus mulieris; nimirum mansuetudo, pax et modestia, cujus fructus est incorruptio, ut scilicet faciat hominem a vitiis omnibus incorruptum, integrum, imperturbabilem.
Modesti (graece ἡσυχίου, id est tranquilli, silentis, pacifici, et consequenter modesti) spiritus. — S. Ambrosius, lib. I Offic., cap. XVIII: Modestia, ait, quam a modo scientiae quid deceret appellatam arbitror, etc. S. Augustinus, lib. De Vita beata, sub finem: Modestia utique dicta est, inquit, a modo, et a temperis temperantia. Ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quicquam, nec minus. Addit S. Ambrosius: Oremus in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples, ut ait Petrus, I Epist. cap. III, vers. 4. Magna igitur modestia, quae cum sit etiam juris sui remissior nihil sibi usurpans, nihil vindicans, et quodammodo intra vires suas contractior, dives est apud Deum, apud quem nemo dives. Dives est modestia, quia portio Dei est. Deus enim est ipsa increata et essentialis modestia tam ad intra, quam ad extra; adeo ut in toto mundo intelligi, at non sentiri possit. Habitus enim mentis in corporis statu cernitur. Sic et S. Maria, audita angeli salutatione, prae verecundia non resalutavit, nec ullum responsum retulit, nisi ubi de suscipienda Domini generatione cognovit, ut qualitatem effectus disceret, non ut sermonem refelleret, ait idem lib. I in Lucam. Et lib. II De Virg. eam ita pingit: Nihil torvum in oculis, nihil in verbis procax, nihil in actu inverecundum, non gestus fractior, non incessus solutior, non vox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis, figura probitatis.
Narrat Dionysius Carthusianus in cap. III De Divin. Nom. S. Dionysii Areopagitae, S. Dionysium cum e Graecia in Judaeam venisset, et B. Virginem convenisset, tanta charitate fulgentem ejus vultum conspexisse, ut prae nimio stupore deficiens in terram ceciderit, dixeritque, nisi ratione naturali et fide cognovisset aliam esse divinitatem, se hanc ipsam Virginem loco Deae habiturum fuisse. Sed audi ipsum S. Dionysium haec de se narrantem epistola ad S. Paulum (licet Bellarminus, De Script. Eccles., et alii negent illam esse S. Dionysii) quam recitat noster Christophorus a Castro in Historia Deiparae, cap. XIX, num. 10: Fateor, inquit, coram omnipotentia Dei, et clementia Salvatoris, et gloria majestatis Virginis matris ejus, quoniam cum a Joanne, etc., ductus fui ad deiformem praesentiam altissimae Virginis, tantus me divinus splendor circumfulsit exterius, et plenius irradiavit interius; tanta etiam in me omnium odoramentorum superabundavit fragrantia, ut nec corpus infelix, neque spiritus posset totius ac tantae aeternae felicitatis insignia sustinere. Defecit cor meum, defecit et spiritus tantae gloriae majestatis oppressus. Testor qui aderat in Virgine Deum, si tua divina concepta mente non me docuissent, hanc ego verum Deum esse credidissem. Unde non mirum quod B. Virgo solo aspectu et praesentia, his quos viseret, integritatis insigne conferret, uti ait S. Ambrosius De Institut. Virg. cap. VII. S. Hieronymus, in cap. IX Matthaei, dans causam, cur Matthaeus Christum vocantem illico iit secutus: Certe, inquit, fulgor ipse et majestas divinitatis occultae, quae etiam in humana Christi facie relucebat, ex primo ad se videntes trahere poterat aspectu. Et in cap. XXI, dans causam, cur Christo per flagellum exigente nummularios e templo, mensasque subvertente, etc., quae magnus non fecisset exercitus, nemo restiterit: Igneum enim, ait, atque sidereum radiabat ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat in facie. Unde Nazianzenus, epist. 193 ad Dioclem: Unum, ait, bonorum est, ut Christus nuptiis intersit (porro ubi Christus est, modestia quoque est), operae pretium est, ut, sicut caetera omnia, sic et Christianorum matrimonia modesta et composita sint. Modestia porro in gravitate sita est. Idem, in Carm. De Vita sua, ait se propter aemulos sponte renuntiasse patriarchatui Constantinopolitano duabus de causis: Hinc namque redibat, ait, commodum duplex mihi, modestus ipsos dum traho ad modestiam, simulque amorem colligo et clarum decus.
Laudat Nebridium S. Hieronymus, epistola ad Salvinam, ejus uxorem jam viduam, quod de sorore generatus Augustae, et in materterae nutritus sinu, in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum, quorum mensae ministrat orbis, et terrae ac maria serviunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae verecundiae fuit, ut virginalem pudorem vinceret, et ne levem quidem obsceni rumoris in se fabulam daret. Deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus, non est inflatus superbia, sed cunctis amabilis, ipsos principes amabat ut fratres, venerabatur ut dominos: ministros autem et universum ordinem palatii, quo regalis frequentatur ambitio, sic sibi charitate sociarat, ut qui merito inferiores essent, officiis se pares arbitrarentur. Difficile factu est gloriam virtute superare, et ab his diligi quos praecedas. S. Gregorius, IV Dialog. XVII, narrat Musam puellam jussu B. Virginis mores leviores commutasse in modestos, itaque ab eadem evocatam in coelum.
Spiritus. — S. Athanasius, epist. ad Serapionem, accipit Spiritum Sanctum; hic enim dives est apud Deum, quia divinitatis consors est et particeps, q. d. Qui se puros et incorruptos custodiunt, in se excipiunt Spiritum Sanctum, qui quietus et modestus, eos facit pariter quietos et modestos. Modestia enim est fructus Spiritus Sancti, Galat. V, 22. Verum ad litteram hic spiritum humanum accipe cum S. Ambrosio, lib. I Officior., cap. XVIII; hic enim modestus et quietus, est vestis et ornatus mulierum: manat tamen a Spiritu Sancto, estque ejus donum.
Qui (spiritus incorruptus, quietus et modestus) EST IN CONSPECTU DEI LOCUPLES. — Quia super terrena omnia se elevans Deum possidet, haeresque est coeli et regni aeterni. Nam, ut ait Seneca, epist. 67, ratio nihil est aliud, quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa. Audi S. Ambrosium, lib. IV, epist. 27: Vere dives, qui in conspectu Dei potest dives videri, in cujus conspectu terra exigua, mundus ipse angustus est. Sed solum illum Deus divitem novit, qui sit dives aeternitati, qui non opum, sed virtutum fructus recondat. Quis autem ante Deum dives, nisi quietus et modestus spiritu, qui nunquam corrumpitur? Nonne tibi videtur dives, qui habet pacem animi, tranquillitatem quietis, ut nihil concupiscat, nullis exagitetur cupiditatum procellis, nec vetera fastidiat et nova quaerat, et semper desiderando fiat in summis divitiis inops? Ea est pax vere dives, quae superat omnem mentem. Dives pax, dives modestia, dives fides (fideli enim totus mundus possessio est), dives simplicitas: sunt enim et divitiae simplicitatis, quae nihil discutit, nihil contractum, nihil suspectum aut fraudulentum putat, sed puro se effundit affectu. Dives bonitas: quam si quis servaverit, pascitur in divitiis coelestis haereditatis. Merito justus semper foeneratur, iniquus indiget. Hic justitias foeneratur mandato Dei paupeet egenis: at vero insipiens et quod putat se habere, nequaquam possidet. An putas illum possidere, qui thesauro suo die ac nocte incubans avara et misera torquetur sollicitudine. Ille vero eget, etsi alii dives videtur: sibi pauper est, qui non utitur eo quod habet, qui adhuc alia rapit, alia desiderat. Ubi enim nullus cupiditati modus, qui fructus divitiarum? Nemo est dives, qui quod habet, secum auferre non potest. Quod enim hic relinquitur, non nostrum, sed alienum est.» Subdit exempla: «Dives Henoch, qui quod habuit secum transtulit, et omnem illum bonitatis suae sensum coelestibus intulit receptaculis: qui ideo raptus est, ne cor ejus malitia mutaret. Dives Elias, qui virtutum suarum thesauros curru igneo sublimis sedibus aethereis invexit. Et tamen iste non mediocres divitias haeredi reliquit, quas ipse non amitteret. Quis hunc pauperem vel tunc dixerit, cum victus quotidiani indigens alimonia mitteretur ad viduam, ut pasceretur ab ea; quando ad ejus vocem coelum claudebatur et aperiebatur; quando ad ejus verbum hydria farinae, et vas olei non deficiebat per triennium, sed abundabat, nec minuebatur usu, sed replebatur? Quis illum pauperem dixerit, ad cujus voluntatem descendebat ignis, quem invia flumina non concrudebant; sed in suum fontem recurrebant, ut sicco Propheta transiret pede? Duos finitimos vetus historia describit, regem Achab et pauperem Nabuthen: quem horum pauperiorem, quem ditiorem credimus? Alter regali fulcro divitiarum praeditus, inexplebilis insatiabilisque opibus suis exiguam pauperis vineam desideravit. Alter despiciens animo βασιλέων τὰς πολυχρύσους τύχας, imperialesque gazas, suo erat contentus palmite. Nonne videtur hic magis dives, hic magis rex, qui sibi abundabat, suas regebat cupiditates, ut nihil alienum concupisceret? Ille autem egentissimus, cui aurum suum vile, alienus palmes pretiosissimus aestimabatur.» Deinde idipsum hoc sorite demonstrat: «Quid est divitem esse, nisi abundare? Quis autem abundat, qui sit animo contractior. Qui autem animo contractior, utique angustior. Quae igitur in angustiis abundantia? Non ergo dives, qui non abundat.» Unde pulchre David: «Divites, ait, eguerunt et esurierunt. Nihil ergo affectu sapientis ditius, nihil insipientis egentius; ibi abundantia, ubi satietas: ubi autem fames cupiditatum, ubi inexplebilis appetentia, ibi utique paupertas, etc. Secundum haec Petrus Apostolus definivit, non in auro et argento et indumentis feminarum esse ornamentum, sed in occulto cordis homine atque abscondito: unde nulla se exuat cultum pietatis, ornatum gratiae, vitae aeternae haereditatem.» Idem per umbram vidit Socrates, cujus haec vox et oratio exstat apud Clementem Alexandrinum, lib. V Strom.: «O Pan et dii alii, date mihi, ut intus sim pulcher et honestus: siquidem est pulcherrimum id quod est sapientissimum. Dicebat enim virtutem esse animae pulchritudinem, contra autem vitium animae turpitudinem.»
Versus 5: Sic Enim Aliquando et Sanctae Mulieres Sperantes in Deo Ornabant Se
5. SIC ENIM ALIQUANDO ET SANCTAE MULIERES SPERANTES IN DEO (et consequenter credentes et amantes Deum) ORNABANT SE. — Το sperantes in Deo partim refert ad sanctae, q. d. Quia sanctae, ideo sperabant in Deo: Sancti enim cor per spem quasi anchoram defixerunt in Deo; partim ad «ornabant se,» q. d. Quia sperabant in Deo, ideo modeste ornabant se, non capillatura, auro et vestibus pretiosis, sed obedientia, subdendo se maritis, castitate, ac spiritu quieto et modesto. Nota, «sperantes,» id est timentes, amantes, colentes, q. d. Deum colebant, ideo ornabant se obedientia, castitate, modestia; quia scilicet sciebant hunc ornatum Deo placere, ab eoque praecipi, ac per eum sperabant se in matrimonio a Deo omni fructu et gratia benedicendas et cumulandas. Spes enim hic per synecdochen omnem Dei cultum complectitur, aeque ac ei conjunctus timor alibi omnem Dei cultum comprehendit, ut cum dicitur: «Timete Dominum, omnes Sancti ejus:» timete, id est reveremini, et colite. «Nihil deest timentibus eum. Timor Domini plenitudo sapientiae,» etc. Qui enim Deum timet et sperat, per hunc timorem et spem impellitur, et quasi cogitur ad ei obediendum et serviendum. Ita de Josaphat rege veri Dei cultore dicitur II Paral. XVII, 3: «Non speravit in Baalim, sed in Deo patris sui,» id est non coluit Baalim, sed Deum patris sui. Unde subdit: «Et perrexit in praeceptis illius et non juxta peccata Israel,» qui coluit Baalim, id est idola. Psal. IV, 6: «Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino,» id est sacrificate et colite Dominum; Psal. XXXIII, 9: «Gustate et videte quoniam suavis est Dominus;» hinc: «Beatus vir qui sperat in eo,» id est eum colit et amat, itaque ejus dulcedinem gustat. Unde subdit: «Timete,» id est colite, «Dominum omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.» Psalm. XXXVI, 3: «Spera in Domino, et fac bonitatem.» Similia sunt Psalm. LXXXIII, 13; Psalm. CXIII, 9; Thren. III, 25. Ita Rebecca, viso Isaac sponso suo, modeste pallio se velavit, ac ex camelo desiliens ei honorem, reverentiam, submissionem et obsequium obtulit, atque tota vita praestitit, Genes. XXIV, 64. Rebeccam socrum secutae sunt nurus Rachel et Lia, ex eisque progenitae Noemi, Anna, Abigail, Esther, Judith et Ruth Moabitis. Sic mulieris fortis ornatum pingens Sapiens, Proverb. cap. XXXI, vers. 25: «Fortitudo, ait, et decor indumentum ejus.»
Ita S. Gorgoniam sororem suam laudat S. Gregorius Nazianzenus, orat. 11: «Non illam, ait, aurum ornavit, non flavae comae, non crinium nodi et imposturae, pretiosum caput summa cum insania scenam efficientium, non circumfluae et pellucidae vestis magnificentia, non lapidum splendores propinquum aerem colorantes, non pictorum artes et praestigiae, terrenusque fictor in contrarium fabricans, insidiosisque coloribus Dei figmentum obducens, et per honorem infamiam inurens, ac divinam formam meretricum procacibus oculis idolum proponens, ut adulterina pulchritudo naturalem imaginem, quae Deo futuro aevo servatur, surripiat. Verum cum externos multos et varios mulierum ornatus cognitos haberet, nullum tamen moribus suis, atque intus condito splendore praestantiorem agnoscebat. Unus illi rubor placebat, quem pudor affert; unus candor, quem parit abstinentia. Nam pigmenta et fucos, ac fluxam formae venustatem, scenicis et trivialibus relinquebat, quibusque probrum ac dedecus est erubescere.» Unde post plura mortificationis ejus, austeritatis, pietatis et devotionis heroica opera recensita exclamat: «O femineam naturam, quae propter omne salutis certamen virilem naturam superasti; atque illud conspicuum fecisti, masculum et feminam, corporis, non item animae discrimen esse! O ingentem post baptismum castitatem, et sponsam Christi animam in puro corporis thalamo! O Christi exinanitionem, et servi formam, et passiones ipsius mortificatione honoratas!»
S. Ignatius, epist. 12 ad Antioch., monet uxores ita revereri viros, ut illos ne quidem ex nomine compellare audeant.
Clemens Alexandrinus, lib. IV Stromat.: «Mulierem, inquit, quae cum honestate amat maritum, describit Euripides sic monens: Bonisque verbis prosequi oportet, si quid conjux dixerit; Si haud dixerit, laborare ut ad gratiam dicat mariti. Dulce est conjugem, mali si quid evenerit, Cum viro tristarier, doloris et gaudii esse participem. Sic morum mansuetudinem ostendens, et benevolentiam, vel in calamitatibus.» Deinde subjungit uxoris dignam esse vocem: Aegrotus et si sis, aegra simul feram, Tuaque patiar mala; et certe mihi Non quidquam acerbi. Una cum amicis nam decet Fieri beatos: quid nisi hoc amicitia est? Idem Clemens, lib. III Pedagogi, cap. xi: «Res, ait, est pulcherrima mulier domus custos, quae et se et maritum propriis ornamentis induit, per quae omnes exultant: filii quidem propter matrem, maritus propter uxorem, ipsa propter eos, omnes autem propter Deum. Ut paucis igitur dicam, virtutis penus est fortis mulier.» S. Ambrosius in cap. XXXI Proverb., cap. III: «Bona, ait, conjux virum suum dominum vocat, sicut Sara obediebat Abrahae, dicebat Petrus Apostolus, dominum eum vocans. Bona, inquam, conjux non solum vocat virum dominum suum, sed hoc sapit, hoc sonat, hoc gestat corde, hoc profitetur ore, tabulas matrimoniales instrumenta emptionis suae deputat (solebat enim olim uxor a maritis coemi, et per coemptionem duci); est ergo ancilla dans opera ancillis.» Sic S. Natalia maritum suum Adrianum vocabat dominum. Sic S. Monica Patricio viro suo serviebat quasi domino, ait S. Augustinus, IX Confess., IX. Vide sex praecepta quae uxori ex Aristotele dedi, Ephes. V. 22, et vers. ult., in fine capitis. Vide et exempla honoris et amoris conjugum, quae recensui Gen. cap. II, vers. 24.
Denique S. Hieronymus scribens ad Celantiam, hoc ei et uxoribus praeceptum dat: «Praecipue in conjugio venerabili et immaculato Apostolica
Versus 6: Sicut Sara Obediebat Abrahae, Dominum Eum Vocans: Cuius Estis Filiae
6. SICUT SARA OBEDIEBAT ABRAHAE, — adeo ut eum ex patria Chaldaea abeuntem, relictis parentibus et cognatis, secuta sit, et cum eo continuo peregrinata per Chananaeam, ibique periculis etiam castitatis pro eo se objecerit. Vide dicta Gen. XII, 13 et seq.
DOMINUM EUM VOCANS, — dicens, Gen. XVIII, 12: «Postquam consenui, et dominus meus (maritus meus Abraham) vetulus est, voluptati operam dabo?» Sara proprio nomine vocabatur Jescha, uti dixi Genes. XI, in fine; postea dicta est Sarai, id est, domina vel princeps mea, idque ut videtur, ab Abraham, qui videns se ab ea honorari vocarique dominum, vicissim eam honorare voluit, ideoque vocavit eam Sarai: ita noster Lorinus. Cujus rei magnum indicium est quod primitus vocata sit Sarai, id est domina mea, quomodo a nullo alio congrue vocari potuit quam ab Abraham marito. Deinde a Deo promittente ei filium Isaac, ex quo nasciturus erat Christus, vocata est absolute Sara, id est domina: quia per Christum Filium suum dominatura erat toti orbi, Genes. XVII, 15. Discant ergo uxores a Sara honorare maritos, sic vicissim ab eis honorabuntur; discant eis parere, quia parendo imperabunt, et obtinebunt ab eis quidquid volent. Ita hodie videmus viros graves uxores suas vocare dominas. Nimirum, verum est illud Senecae: «Casta ad virum matrona parendo imperat.» Unde mystice Origenes, hom. 6 in Gen.: «Sara, ait, quae interpretatur princeps, vel principatum agens, formam tenet ἀρετῆς, quod est animi virtus. Haec ergo virtus conjuncta est et cohaeret sapienti et fideli viro, sicut et ille sapiens qui dicebat de sapientia: Hanc quaesivi adducere sponsam mihi; ideo ergo dicitur ad Abraham: Omnia quaecumque regulae ordo teneatur: servetur in primis viro auctoritas sua, totaque a te discat domus quantum illi honoris debeat; tu dominum illum obsequio tuo, tu magnum illum tua humilitate demonstra: tanto ipsa honoratior futura, quanto illum amplius honoraveris. Caput enim (ut ait Apostolus) mulieris est vir: nec aliunde magis reliquum corpus ornatur, quam ex capitis dignitate.» Uxor enim transit in domum, stirpem et familiam mariti, ab eoque omne suum decus, nobilitatem et dignitatem accipit. Porro hac de causa ducendam esse uxorem in statu parem, non superiorem, ne marito superbe praeesse velit, monent sapientes Chilon et Pittacus. Audi Ausonium De septem Sapientibus, in Solone: «Par pari, inquit, jugato conjux: quod impar est, dissidet.» Et Ovidius, in epist. De Amore, ad Herculem: Si qua voles apte nubere, nube pari. Unde illud vulgo tritum: «Tu tibi sume parem.»
CUJUS ESTIS FILIAE. — Hinc liquet S. Petrum proprie et directe haec scribere Judaeis: hi enim erant filii et filiae Sarae ad litteram; consequenter tamen scribit et Gentibus: hi enim erant filii et filiae Sarae et Abrahae secundum spiritum, quia ejus fidem, pietatem et opera sancta imitabantur, Rom. IX, 8. Ita Didymus. Unde subdit Petrus benefacientes; Syrus in operibus bonis, scilicet imitando Sarae eleemosynas et beneficentiam. Hanc enim significat graecum ἀγαθοποιοῦντες, licet idem verbum ad honorem et benevolentiam marito exhibendam, ac quaevis alia bona opera extendi possit. Porro uxoris officia et opera bona egregie depingit Sapiens, Proverbiorum XXXI, et Tobiae cap. X, vers. 13, et S. Paulus ad Titum II, 4 et 5.
NON PERTIMENTES ULLAM PERTURBATIONEM, — quasi, si vos subdatis maritis, eisque benevolae, beneficae et obsequentes sitis, imperiosius ab iis tractandae sitis; quin potius obsequium vestrum conciliabit vobis maritorum amorem, pacem, honorem; magnes enim amoris est amor: ita Oecumenius. Rursum, q. d. Nolite timere perturbationes, id est, molestias conjugii: si enim benefaciatis, digneque conjugio vivatis: Deus sua gratia eas vobis faciet faciles. Haec enim gratia est effectus sacramenti matrimonii, conjugibus a Deo praeparata, ut matrimonii onera fortiter sustineant, sibique bene consciae nihil timeant. Tertio et nervose, q. d. Si qua domi oriatur perturbatio, uti saepe fit; si maritus irascatur, si proles litigent, si inter ancillas, famulos, cognatos, vicinos oriatur lis et contentio, nolite timere, nolite percelli; sed fortiter omnia quasi viragines sustinete, ac vestra prudentia et gratia sopite et conciliate. Estote imperturbabiles; ita omnes domus perturbationes sedabitis, facietisque ut tota familia instar vestri sit tranquilla et pacifica. Minus caste aliqui «perturbationem» accipiunt libidinis (hanc enim significat Graecum πτόησις apud Aristotelem De Gener. animal., cap. v), q. d. Ne timeatis per obsequia erga maritum inflammandam in vobis libidinem, quia illa charitatem pariunt, non cupiditatem.
Versus 7: Viri Similiter Cohabitantes Secundum Scientiam, Quasi Infirmiori Vasculo Muliebri Impertientes Honorem
7. VIRI SIMILITER COHABITANTES — mulieri, ut sequitur. «Cohabitantes,» id est cohabitent, scilicet ut utantur eodem tecto et lecto, ne ab uxoribus faciant divortium vel domus, vel thori, neve ad alias divertant aut foris pernoctent. Est hebraismus. Hebraei enim utuntur participio pro indicativo, quo carent; cujus rei multa sunt exempla, Rom. XII, 10 et seq.
Secundum scientiam. — «Scientia» hic significat prudentiam et discretionem, quae dictat viro, ut infirmitati uxoris se accommodet, eique honorem deferat, ut eam tractet quasi sociam, non quasi ancillam: ita Lyranus, Dionysius et alii. Est enim vir in domo id quod rex in regno, ait Aristoteles in Oeconom. Sicut ergo rex debet esse praeditus prudentia politica, qua regnum regat congrue pro subditorum capacitate et dispositione, ita vir praeditus sit oportet prudentia oeconomica, qua uxorem, filios et familiam ita regat, ut inter omnes constet unio, pax et amor. Rursum, ut omnes doceat Dei legem et voluntatem, quid scilicet in quavis re agere vel cavere debeant ut Deo placeant, ejusque gratiam et gloriam consequantur. Est enim vir in domo quasi oculus, lucerna et sol totam domum docens et illuminans: ita Beda (1).
QUASI INFIRMIORI VASCULO MULIEBRI (S. Ambrosius, De Paradiso, cap. IV, legit: «Tanquam infirmiori vasi mulieri») impertientes honorem. — Infirmae sunt mulieres tum sexu et complexione, tum animo et judicio, tum arte industria et sapientia ad res gerendas; unde viri est externa, mulieris domestica curare. Haec infirmitas facit eam pronam, ut facile aestimet se despici et contemni: jubet ergo S. Petrus ei occurri, eamque sublevari per honorem, ut uxores videntes se honorari a maritis, suo statu contentae vivant, maritumque ament, et cum eo pacifice vivant quasi una caro, id est, una persona civilis et oeconomica, Genes. II, 24.
Per honorem S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., et Hesselius accipiunt abstinentiam ab usu matrimonii, ut statis temporibus vacent orationi, ut sequitur. «Si abstinemus nos, ait, a coitu, honorem tribuimus uxoribus: si non abstinemus, perspicuum est honori contrariam esse contumeliam;» quo indicat usum matrimonii esse contumeliam, id est, esse vile quid, carnale et pudendum; qua de causa hic actus turpis vulgo vocatur, et a Scriptura ignominiae et turpitudinis revelatio, Levit. XVIII, 7.
Secundo, Oecumenius per honorem accipit lenitatem, ut, ait, viri leniter cum quadam reverentia persuadeant uxoribus in voluptatem pronis, ut abstinentiam a conjugio tempore orationis admittant. Tertio, alii ex adverso per «honorem» accipiunt debitum conjugale, quasi jubeat illud uxoribus reddi; sed honeste, non petulanter et inhoneste instar equi et asini. Hoc est quod ait Paulus, I Thessal. IV, 3: «Ut abstineatis a fornicatione, ut sciat unusquisque vas suum (uxorem suam) possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et Gentes quae Deum ignorant;» ita ex Turriano noster Lorinus. Quarto, melius et plenius, Oecumenius rursum «honorem» generaliter et proprie ut sonat accipit, ac praesertim ut mitem, inquit, se vir uxori et placibilem exhibeat, neque domesticarum rerum quae ipsius fidei creditae sunt, nimis severam aut accuratam ab ea rationem exigat. Rursum, ut honorifice eam tractet et compellet, dicendo, v. g. cum Abraham, Sarai, id est domina mea, quid cupis, quid a me postulas? Mulier enim natura sua est timida, verecunda et pusillanimis: timoris hujus, pudoris et pusillanimitatis pharmacum est honor, si videat scilicet se a marito honorari. Sic Claudius Imperator Messalinam uxorem, licet impuram, vocabat dominam. Nestor apud Homerum, Odyss. III, conjugem vocat dominam; sic quoque S. Adrianus compellavit suam S. Nataliam. Hinc Itali, Hispani et Galli permulti uxores vocant dames, Graeci δέσποινας, id est dominas. Huc spectat illud Martialis, lib. XI, in Paulam epigram. 8: Haerebit dominae vir comes ipse suae. Et Virgilius, Aeneid. VI: Hi dominam Ditis thalamo deducere adorti, Et Catullus in Epithal. Julia: Ad domum dominam voca.
Praeclare S. Basilius, hom. 7 Hexaem.: «Vos, ait, o viri, conjuges vestras diligite, etiamsi locis longinquis in conjugii societatem convenistis, naturae vinculum legibus ac benedictione obstrictum, unio ac jugum distantium esto.» Et inferius, cum exemplo viperae et murenae docuisset, uxori mores viri asperos ferendos esse, subdit: Audiat et ipse vir accommodatam seque decentem admonitionem: vipera virus ob nuptiarum venerationem evomit, tu duritiam animi, tu feritatem, tu crudelitatem ob unionis reverentiam non deponis?»
Et S. Chrysostomus, hom. 26 in I ad Corinth.: «Considera mulierem debile vas esse. Tu autem, vir, propterea princeps factus et capitis loco datus, ut subditae feras imbecillitatem: velis igitur tuum illustrare principatum; quod facies, si subditae non insultaveris; et quemadmodum rex tanto clarior apparet, quanto praefectum suum clariorem ostendit; quem si inhonoraret, et contumelia illius dignitatis magnitudinem afficeret, non parvam gloriae suae partem auferret: itidem et tu si illam quae secundum post te locum obtinet, contumelia afficis, non parum tui principatus honori derogas. Quotiescumque aliquid molesti domi contigerit, si quid uxor peccaverit, consolare, et noli moerorem augere. Licet enim omnia projicias, nihil molestius continget, quam non habere benevolam domi uxorem: licet quodcumque dixeris peccatum, nullum magis dolendum inveneris, quam cum uxore seditionem habere. Itaque propterea omnium maximo in honore habenda est hujusmodi dilectio. Quod si invicem onera ferenda sunt, multo magis uxoris, et si pauper sit, noli exprobrare; et si stulta, noli ei insultare, sed esto modestior: etenim tuum membrum est, et caro una facti estis. Sed stulta est, ebria, iracunda: igitur dolendum est, non irascendum; et Deo supplicandum est, et ipsa admonenda et adjuvanda consilio, et omni conatu adnitendum ut illis liberetur affectibus. Quod si verberaveris, exasperabis morbum: asperitas enim mansuetudine, non alia asperitate dissolvitur.» Subdit exemplum Socratis, qui rogatus quomodo mores uxoris pravae et temulentae toleraret, respondit, «ut gymnasium et palaestram philosophiae (patientiae) domi habeam. Ero enim, inquit, cum aliis mansuetus, cum in ea quotidie toleranda erudiar.»
TANQUAM COHEREDIBUS GRATIAE VITAE. — Dat causam cur viri honorare debeant uxores, quia scilicet, esto natura et sexu sint infirmae et impares, tamen gratia et vocatione viris sunt pares; vocatae enim sunt ad eamdem cum viris gratiam et gloriam. Honorent ergo illas, quasi sibi cohaeredes in Ecclesia tam militante, quam triumphante. Nota: Gratia vocatur «vitae,» id est, primo, vitalis, quia scilicet gratia dat animae vitam spiritualem, ut vivat spiritu Dei. Secundo, quia gratia ducit ad vitam aeternam: gratia enim est semen gloriae, quocirca a Christo vocatur fons aquae salientis in vitam aeternam, Joan. IV, 14. Unde pro ζωῆς, id est vitae, Graeca Regia habent ζώσης, id est vivae, vivificantis, et vitam aeternam conferentis. S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., legit, tanquam cohaeredibus multiplicis gratiae. Gratia enim Christi et Christianismi multiplex est, multasque virtutes et dona complectitur. Porro to cohaeredibus, scilicet, mulieribus: has enim intellexit «in vasculo muliebri.» Sic enim Hebraei saepe per enallagen commutant numeros, aeque ac personas et genera, praesertim cum in uno alterum includitur, ut hic fit. Graeca habent συγκληρόνομοι, id est cohaeredes, in nominativo, ut referatur ad viros. Sed eodem redit sensus. Si enim vir est cohaeres uxori, ergo et uxor viro: cohaeres enim cohaeredis est cohaeres: haec enim sunt correlativa.
UT NON IMPEDIANTUR ORATIONES VESTRAE. — Graece ἐγκόπτεσθαι, id est, refringantur, intercipiantur, abrogentur, extirpentur. Tigurina, ne interrumpantur preces vestrae, ut significet assidue, id est crebro esse orandum etiam conjugibus. Sensus est, q. d. Si vir uxori honorem non deferat, sed illam viliter, dure et indigne tractet, si illi irascatur, indignetur, objurget, verberet, illa vicissim viro indignabitur, cum eo jurgabitur et rixabitur, ac plaustra conviciorum et maledictorum in illum regeret. Itaque impedietur utriusque pietas et oratio: huic enim nil tam contrarium, quam ira et rixa, animusque turbatus, impatiens et vindictae avidus. Unde Christus jubet nos reconciliari fratri, antequam munus nostrum Deo offeramus, Matth. V, 23. Ita Hugo, Lyranus, Dionysius et alii. Secundo, alii, q. d. Impertite honorem, id est, debitum conjugale uxori, ita tamen ut non impediantur orationes vestrae, sed cum sumenda est Eucharistia, aut alias orationi vacandum, ab usu conjugii abstineatis, uti monet Paulus, I Corinth. VII, 5. Unde S. Hieronymus, Glossa et Beda per honorem accipiunt abstinentiam a conjugio, uti paulo ante dixi. Verum haec expositio supplet «ita tamen,» quod non est in Graeco, imo a Graeco excluditur, habet enim sic: εἰς τὸ μὴ ἐγκόπτεσθαι τὰς προσευχὰς ὑμῶν, id est, ad non infringendum orationes vestras, quod ad omnia praecedentia, quae dicta sunt tam de mulieris officiis erga virum, quam de viri erga mulierem, referendum est, q. d. Vos, o mulieres, subjectae estote viris, eis obedite, ac tollite omnem perturbationem. Vos similiter, o viri, mulieribus impertite honorem, ne interrumpantur preces vestrae, ut vel vir offensus a muliere, vel mulier offensa a viro, vel uterque amarum erga alterum gestans cor, pie, tranquille et fructuose orare non possit, sed uterque alteri obsequens, concordans et quasi concinens, concordem cum altero Deo offerat orationem. Hanc enim concordiam mire amat poscitque Deus, praesertim a conjugibus et confoederatis, juxta illud Eccli. XXV, 1: «In tribus placitum est spiritui meo, quae probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.» Quare oratio viri et mulieris concordium est alata duabus alis, quibus facile evolat ad Deum, ibique suavem edit harmoniam et concentum. Oratio vero discordium, si videlicet unus ab altero discordet, vel una, vel utraque caret ala (ala enim est concordia), ac proinde ad Deum evolare nequit, estque velut harmonia hiulca et dissonans; vim enim orationis unius impedit et elidit alter consors et conjux, qui offensus tacite et saepe actu et explicite petit vindictam, ut Deus vocem consortis non audiat. Et hoc significat Graecum ἐγκόπτεσθαι, q. d. Ne incidatur, vel excidatur et enervetur vis orationis vestrae. Inciditur enim et eliditur per dissidium et discordiam; coalescit vero et corroboratur per concordiam, juxta illud Christi: «Dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quacumque petierint, fiet illis a Patre meo,» Matth. XVIII, 19.
Versus 8: In Fide Autem Omnes Unanimes, Compatientes, Fraternitatis Amatores, Misericordes, Modesti, Humiles
8. IN FINE. — Perperam Beda, Lyranus, Glossa et Hugo legunt in fide. Graece enim est τὸ δὲ τέλος, hoc est, ut Syrus, finis vero, q. d. Finaliter, postremo, ad extremum; Tigurina, in summa; quod ex Seneca, epist. 40, dicimus, summa summarum, dum rem vel orationem concludere volumus. Vide Franciscum Lucam. S. Petrus enim postquam dedit praecepta propria servis, uxoribus, maritis, concludit dando praecepta fidelibus omnibus communia, ne prolixe et cum taedio singula singulis hominum statibus assignare cogatur.
OMNES UNANIMES. — Pingit hic S. Petrus Christianum, perfectum, et virtutibus quasi dotibus suis omnibus adornatum. Requirit ergo ab eo novem virtutes: primo, unanimitatem; secundo, compassionem; tertio, fraternum amorem; quarto, misericordiam; quinto, modestiam; sexto, humilitatem; septimo, charitatem, qua bonum pro malo reddat; octavo, patientiam et constantiam in persecutionibus; nono, sanctimoniam, ut Christum in corde sanctificet: hae sunt novem virtutes Christianorum, quasi novem chori angelorum, adeoque ad eos fideles transmittunt; et sicut omnes chori angelorum inter se connexi et consociati sunt, ita et hae virtutes. Una enim alterius, imo caeterarum omnium individua est comes, ut soror esse videatur, imo saepe vel mater, vel filia. Unanimitas enim parit compassionem, compassio fraternum amorem, amor misericordiam, misericordia modestiam, modestia humilitatem, humilitas charitatem, charitas patientiam, patientia sanctimoniam.
Pro unanimes graece est ὁμόφρονες, id est ejusdem mentis et animi, idem sentientes, consentientes. Jubet Petrus ut fideles mente et voluntate sibi invicem consentiant, ut quod unus vult, velit et alter; quod S. Paulus clare et crebro suis inculcat, dicens: «Idipsum invicem sentientes,» Rom. XII, 16. Et: «Implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem habentes charitatem, unanimes idipsum sentientes,» Philipp. II, 2. Et: «Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum, ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi.» Aliqui addunt, «unanimes in oratione;» sed hoc est glossema ipsorum, quod textum Scripturae explicat, at non plane nec adaequate: Petrus enim exigit ut fideles sint unanimes non tantum in oratione, sed et in rebus omnibus.
Porro S. Petrus primam fidelium et Ecclesiae virtutem assignat unanimitatem, quia ipsa est vinculum indissolubile eorumdem, quod eos contra omnes hostes facit invictos et insuperabiles. Est haec communis Philosophorum omniumque gentium vox et sententia. Antisthenes, inquit Laertius, lib. VI, cap. 1, «dixit fratrum inter se concordiam quovis muro firmius esse munimentum.» Agisilaus, rex Lacedaemonum, rogatus cur Lacedaemon moenibus non cingeretur, ostendens cives armatos et unanimes: «Hi, inquit, sunt Spartae moenia,» significans unanimitatem civium quibusvis moenibus esse fortiorem, juxta illud Homeri: Scutum haesit scuto, galeae galea, atque viro vir. Civibus ergo quos jungit concordia, nullus potest esse murus inexpugnabilior. Ita Plutarchus in Lacon., qui et addit: Lycurgus rediens Lacedaemonem, videns civium manipulorum acervos in messe ordine positos, ridens dixit: «Ut tota Lacedaemon videretur multorum esse fratrum, qui inter se diviserunt haereditatem.» Idem rogatus a civibus, quo pacto contra hostes tuti esse possent, respondit: «Si pauperes manseritis, et contentiones mutuas deponetis,» significans immodicas opes et discordiam duas esse urbis exitiales pestes.
Scipio Africanus, capta Numantia, Tyresium principem rogavit, qua ratione Numantia prius invicta jam manus hosti dedisset, cui ille: «Concordia victoriam, discordia exitium praebuit.»
Micipsa apud Sallustium, in Jugurtha, jam moriturus filios suos ad concordiam exhortans, auream de ea edidit gnomen: «Concordia enim res parvae crescunt, discordia autem maximae dilabuntur.»
Severus Romanus Imperator moriens vocavit M. Antonium et Getam filios, aitque: «Facite ut conveniat inter vos, locupletate milites, caeteros omnes contemnite,» Ita Dion et Xiphilinus in Vita Severi.
Scilurus octoginta habens filios, moriturus fasciculum telorum singulis porrexit, jussitque rumpere. Id cum singuli recusassent quasi impossibile, ipse singula exemit, itaque sigillatim facile confregit omnia, addiditque: «Si concordes fueritis, validi invictique manebitis: contra, si dissidiis et seditione distrahamini, imbecilles eritis, et expugnatu faciles.» Ita Plutarchus in Apoph. regum.
Clarius et particularius idipsum docet Eccles. cap. IV, vers. 9: «Melius est, ait, duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suae. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se, et si dormierint duo, fovebuntur mutuo: unus quomodo calefiet? Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei: funiculus triplex difficile rumpitur.»
Ratio a priori hujus rei est, quod origo concordiae sit ipsa SS. Trinitas: haec enim est prima essentialis et increata concordia, eaque tanta, ut tribus personis divinis non tantum sit una eademque mens et voluntas, sed una eademque singularis et individua essentia, quae proinde creaturis quo magis sibi vicinae sunt, eo majorem ex se impertit concordiam. Quocirca inter tot milliones angelorum summa est concordia, aeque ac in orbibus omnibus coelestibus, astris et stellis, licet plurimos et contrarios motus habentibus. Unde illud Job XXV, 2: «Qui facit concordiam in sublimibus.» Et cap. XXXVIII, 37: «Concentum coeli quis dormire faciet?»
Ex adverso in inferno summa est discordia. Quocirca homines in terra concordes aemulantur vitam coelitum et angelorum: discordes vero sequuntur vitam infernalium et daemonum, inter quos perpetua est lis et rixa. Rursum, Christus ut concordiam inter homines et angelos, inter coelum et terram, inter Deum et Adami posteros sanciret, descendit in terram, carnemque assumpsit, ut existens Deus homo in se uniret Deum et homines. Insuper Spiritus Sanctus est personalis amor et concordia Patris et Filii: qui ergo concordes sunt, templum sunt Spiritus Sancti aeque ac Christi, juxta illud ipsius promissum: «Ubicumque sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum,» Matth. cap. XVIII, vers. 20.
Hac de causa primitivi Christiani obtemperantes huic praecepto S. Petri, impense studuerunt unanimitati, ut patet ex Apologiis Tertulliani, Justini, Athenagorae et aliorum, imo ex S. Luca, Actor. IV, 32: «Multitudinis, ait, credentium erat cor unum, et anima una.» Celebrat S. Cyprianus, epist. I ad Cornelium, concordiam populi Romani, quod omnes unanimiter cum suo Pontifice Cornelio obtulerint se martyrio: «Virtus, inquit, illic Episcopi praecedentis publice comprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est; dum apud vos unus animus et una vox est, Ecclesia omnis Romana confessa est, etc. Docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhaerere, plebem sacerdotibus in periculo jungi, in persecutione fratres a fratribus non separari, concordiam simul junctam vinci omnino non posse; quidquid simul petitur a cunctis, Deum pacis pacificis exhibere.» Et mox: «Quale fuit illud sub oculis Dei spectaculum gloriosum? quale in conspectu Christi ejus, Ecclesiae suae gaudium, ad pugnam quam tentaverat hostis inferre, non singulos milites, sed tota simul castra prodisse?»
Memorabile est quod in Vita S. Macarii legimus, nimirum ipsi revelatum esse, quod omni sua oratione, jejunio et studio virtutum necdum pervenisset ad mensuram meriti duarum mulierum, quae cum maritis in eadem domo per quindecim annos vixerant in pace et concordia, adeo ut nunquam una alteri verbum asperius dixerit.
Praeclare S. Antiochus, homil. 80 De Concordia: «Quemadmodum, inquit, examen apum favum sibi conficit mellis, ita fratrum congregatio regnum repraesentat Dei; sicut tubarum clangor bellantium promovet et excitat alacritatem, ita et practicae virtutis doctrina studia discipulorum mire exacuit.» Et S. Maximus, serm. 6 De Fraterna dilect.: «Nihil, inquit, est concordiae comcongregationem et Ecclesiam. Vide dicta cap. I, vers. 22, et cap. II, vers. 17.
Misericordes, — ex intimis animi visceribus; hoc enim significat εὐσπλαγχνίαν. Misericordia, ait S. Augustinus, lib. IX De Civitate, cap. v, « est alienae miseriae quaedam in corde nostro compassio, qua utique, si possumus, subvenire compellimur. Servit enim motus iste rationi, quando ita praebetur misericordia, ut justitia conservetur, sive cum indigenti tribuitur, sive cum ignoscitur paenitenti. Hanc Cicero locutor egregius non dubitavit appellare virtutem. Sic enim ille Caesarem alloquens (oratione pro Q. Ligario) ait: Nulla de virtutibus tuis, nec admirabilior, nec gratior misericordia est. » Errant ergo Seneca et Stoici censentes misericordiam esse vitium, puta passionem et aegritudinem animi mollis et commiserantis, uti dixi Act. xvii, 18.
Compatientes. — Syrus, patientes cum iis qui patiuntur. Graecum συμπάθεις valde est significans. Tigurina vertit, similiter affecti; Vatablus, mutuo affectu tangamini; Pagninus, iisdem afflictionibus affecti; συμπάθεια enim est naturalis consensus et convenientia, ac quasi concentus membrorum, vel rerum similium, qua passionem unius membri sentit et patitur aliud membrum, quasi illi commembrum. Unde a Plinio vocatur consensus membrorum, et collegium naturae, cui antipathiam sive naturae repugnantiam opposuit. Jubet ergo S. Petrus ut fideles invicem compatiantur, mutuasque afflictiones sentiant, et sentiendo ac condolando sublevent, perinde ac anima per naturalem unionem et sympathiam sentit molestias corporis, eique condolet: vel perinde ac caput per sympathiam sentit dolores stomachi, et cujuslibet membri, eique condolet et succurrit. Hoc est quod ait Paulus, Rom. xii, 4: « Gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus. » Et I Cor. cap. xii, vers. 26: « Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. » Sympathia enim haec membrorum tam est in bono, quam in malo: in bono enim congaudent, in malo condolent. Et Galat. vi, 2: « Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. » Vide ibi dicta.
Praeclare S. Maximus, De Charitate, lib. III, num. 78: « Ille, ait, germanus est amicus, qui ingruente infortunio tribulationes, et difficultates, et calamitates in tempore tentationis una cum proximo perinde ut suas, sine animi consternatione et perturbatione tolerat. »
Et S. Chrysostomus apud Antonium, in Meliss., parte II, cap. lv: « Quanto fortior fueris, tanto aequius est te imbecilliorem ferre. Non enim sibi soli fortis esse debet qui robore praeditus est, sed etiam aliis. Quod si dicis te fortem esse, et illius imbecillitatem contemnis, duplicem dabis poenam: nam quisque de salute proximi sollicitus esse debet. »
FRATERNITATIS AMATORES. — Tigurina, fraterna praediti charitate. Haec est philadelphia fidelium, qua invicem, id est, totum fidelium coetum amant ut fratres, ut sicut frater impense amat totam suam fraternitatem, id est, totum coetum fratrum, puta omnes et singulos fratres: ita fidelis fraterne amet omnes et singulos fideles, totamque eorum congregationem et Ecclesiam.
Modesti, Humiles. — Modestiae comes et soror est humilitas. « Mansuetudo et humilitas, sunt velut sorores collactaneae, » ait S. Bernardus, serm. in illud Apocal. xii, Signum magnum. Unde graece pro his duobus est una vox φιλόφρονες: quod Tigurina et Pagninus vertunt, affabiles; alii, quibus benigna et benevola est mens; φρὴν enim est mens. Budaeus in Epist. poster., « benevoli, amicabiles, humani, faciles, commodi, comes, festivi, blandi, benigni; » φιλοφροσύνη enim est comitas, benignitas, affabilitas, benevolentia, hilaritas, benigna exceptio, hospitalitas, familiaritas, liberalitas, quae omnia promanant a modestia et humilitate, adeoque praecipua et gratissima modestiae pars est comitas et benevolentia. Adde, videri in Graecis unam vocem deesse; id colligo tum ex eo, quod aliqui Codices habeant φιλόφρονες, id est modesti, comes, benigni, etc., alii φιλοταπεινόφρονες, id est, amantes humilitatis; et ita legit Oecumenius. Videtur ergo olim utraque vox fuisse in Graeco; sed scioli aliqui putantes unam superfluere, eam vel expunxerunt, vel ad marginem rejecerunt: tum ex eo quod Noster duabus vocibus vertit, modesti, humiles; ergo videtur ipse in Graeco pariter legisse duas voces eis respondentes. Jubet itaque S. Petrus fidelibus ut sint modesti, id est humani, placidi, cunctis affabiles, et in vita communi faciles, ut omnes sibi et Christo concilient, ideoque neminem licet vilem et pauperem fastidiant, nullum offendant verbis, aut moribus asperis. Sunt enim aliqui instar Timonis misanthropi tam morosi, difficiles et agrestes, ut cum illis vix possis agere, aut loqui, quia assidue grunniunt, murmurant, detrahunt, irascuntur, rixantur. Porro modesti et comes vocantur φιλόφρονες, quasi omnia sapientes, vel quasi amantes sapientiae et prudentiae; φρονεῖν enim est sapere, et φρόνησις, prudentia; quia vera sapientia et prudentia est modestia: haec enim Dei et hominum oculos animosque ad se allicit, omnia impetrat, omnia persuadet. Ex adverso arrogantia, immodestia, asperitas omnibus exosa est, omnia turbat, omnia evertit. Hinc et modestia, aeque ac temperantia, vocatur σωφροσύνη, quasi σώζουσα τὴν φρόνησιν, id est, conservans mentem et sapientiam, ait Aristoteles, lib. VI Ethic., cap. v; et ut Socrates apud Platonem, quasi σωτηρία τῆς φρονήσεως, id est, salus mentis et sapientiae.
Quaeres, quae et qualis virtus sit modestia? quae ejus officia? quomodo acquirenda? Dico primo: Modestia totum hominem exteriorem honeste et decenter componit, sicut interiorem componunt aliae virtutes. Modestia ergo est compositio membrorum, sensuum, vestium, incessus, sermonis, aspectus, vultus, omniumque motuum et actuum externorum. Quocirca ipsa est virtutum purpura, ut ait S. Ambrosius; nec ita purpura ornat Reges et Cardinales, sicut modestia decorat fideles; itaque ipsa est cyclas aurea et gemmea ornans Christianum, juxta illud Cant. i, 11: « Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento. » Et: « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. » Et: « Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus, » Psalm. xliv, vers. 10 et 14. Quare modestia primo, est ornamentum et vestis regia hominis, quae mire ipsum speciosum reddit. Sicut enim corpus pulchrum ornat animam, et vestis pulchra ornat corpus: ita modestia exornat et vestem et corpus et animam. Modestia enim dicitur a modo et moderatione, quia omnibus hominis actibus et gestibus modum ponit, eosque decore moderatur. Unde S. Augustinus in Regula: « In omnibus, inquit, motibus vestris nihil fiat quod cujusquam offendat aspectum, sed quod vestram doceat sanctitatem. » Religiosi nonnulli ab aliis non discriminantur veste, ut modestia quasi vestis eos discriminet.
Hinc secundo, modestia mire placet Deo, ejusque et angelorum oculos valde recreat, aeque ac eosdem offendit immodestia et inverecundia. Sicut enim homines delectat videre reginas cyclade regia ornatas, ita angelos delectat videre homines vestitos et ornatos modestia. Unde sponsus ait Cant. vii, 1: « Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis? » Et S. Paulus: « Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus, » 1 Cor. iv.
Tertio, modestia valde aedificat proximos: illi enim internam virtutem cernere nequeunt, nisi per externam modestiam. Modestus ergo est quasi statua virtutis. Tales fuerunt Essaei, qui adeo fuere modesti, ut in coetu nullus spueret, nemo vel minimum ederet sibilum aut strepitum ut angeli viderentur. Vide de iis Philonem, Josephum, et ex iis Eusebium.
Dico secundo: Modestia est effectus et actus externus virtutis et compositionis internae, ideoque impossibile est ut quis continuo et in omnibus actibus sit modestus et compositus, nisi prius mores, affectus et passiones internas edomuerit et composuerit. Compositio enim exterior manat ab interna, et, ut ait Hugo Victorinus: « Habitus mentis in statu corporis agnoscitur. » Quocirca angeli ut docerent nos modestiam, saepe apparuerunt in corpore assumpto, ut in eo angelicos mores et modestiam exprimerent; quin et Verbum divinum ideo incarnatum est, ut in carne divinos mores exprimeret. Repraesenta ergo tibi angelorum et Christi in carne conversationem et modestiam, in eoque quasi speculo te intuere, et ad illud mores tuos reforma et conforma. « Age quasi quidam obambulans in terra Deus, et sanctus in carne angelus. »
Dico tertio: S. Thomas, II II, Quaest. clx, art. 2, ponit quatuor species modestiae. Prima, inquit, est humilitas, quae moderatur appetitum excellentiae. Secunda est studiositas, quae moderatur curiositatem sciendi. Tertia est modestia, quae moderatur sensus et actus hominis. Quarta est modestia vestitus. Verum large sumit modestiam: proprie enim modestia est compositio hominis exterioris, cujus actus sunt varii. Primus, modeste componere singula membra. Secundus, componere habitum et vestitum. Tertius, componere incessum et conversationem. Quartus, componere sensus, praesertim oculos, ne sint vagi, sed modesti et demissi; aures, ne pateant vanis, curiosis, detractoriis; linguam, ne proferat otiosa, nociva, maledica, iracunda, superba, etc. Modestiae enim opponitur immodestia, petulantia, levitas.
Porro, modestia componit mores ubique, puta in cubiculo, in oratorio, in schola, in templo, in mensa. Saeculares maxime notant sacerdotes et Religiosos in mensa, quia facile in ea exceditur cibo, potu, garrulitate. Caveant ergo sibi Religiosi, ac modestiam servent, praesertim quando in saecularium mensis versantur, si suum decus, nomen et famam tueri volunt. Quocirca si sapis, sic oculos, vultum, vocem, habitum, gressum, motusque omnes compone, ut deceant Deum, ut te ornent, ut proximum aedificent: alioqui enim decus latet in animo, dedecus patet in voce, vultu, habitu: sciat Religiosus, cogitet sacerdos, se sui gradus, Ordinis et monasterii decus et dignitatem suo habitu circumferre. Saeculares enim ex uno aestimant judicantque caeteros, ac dicunt: Vidi unum Religiosum talis Ordinis, vel unum sacerdotem talis Ecclesiae tam modestum, pium, devotum; vel tam immodestum, dissolutum, irreligiosum: ergo caeteri sunt tales. Utinam hoc singuli cogitarent, eoque quasi fraeno se cohiberent: sane magnam de se suoque coetu opinionem concitarent!
Dico quarto: Modestia maxime spectatur in verbis, praesertim in correptione et castigatione. Ea ergo sit humilis, lenis, modesta, suavis. Sic Christus corripuit Samaritanam, dicendo: « Voca virum tuum, » Joan. iv. Non dixit: Tu es meretrix; sed suaviter per ambages induxit illam, ut ipsa id sponte fateretur. Rursum plus monuit vita quam verbo: sicut et S. Basilius, « cujus oratio erat tonitru, quia vita erat fulgur, » ait Nazianzenus in ejus Encomio.
Sic S. Bonaventura adeo erat modestus, humilis, suavis, devotus, ut quotquot eum audirent vel viderent, illico ejus amore caperentur.
S. Mechtildis ita colebat silentium, ut muta videretur: sin cum ea quis colloqueretur, angelum se audire putabat. Ita habet ejus Vita.
Eximius in modestia fuit S. Lucianus, quem Maximianus Imperator cominus intueri non est ausus, sed per velum, ne ab eo dementaretur et Christianus volens nolens efficeretur. Vide dicta Philip. iv, 5.
Dico quinto: Modi et media acquirendi modestiam sunt varii. Primus, cogitare se versari in praesentia Dei, angelorum et hominum, ab eisque ubique videri, audiri, notari. Spectaculum enim facti sumus Deo, angelis et hominibus. Ita noster Edmundus Campianus, Angliae martyr: « Ubicumque, inquit, fuero, meminero me in orbis theatro versari. » Si enim modesti et circumspecti sumus dum scimus nos in oculis Pontificis, Episcopi, Regis, imo Rectoris, aut viri gravis versari, quid faciemus scientes nos stare coram Deo, illumque nos nostraque omnia penitissime intueri et contemplari, ut ea judicet et puniat vel praemiet? Rursum instar Henoch, Noe et Eliae ambulare cum Deo, cum eoque crebro agere et colloqui; item cum sanctissimis angelis, sic enim eorum mores induemus. Cogita si angelus e coelo lapsus nobiscum ageret, qua gravitate, decore, honestate ageret: cogita te, tuamque animam esse quasi angelum e coelo lapsum. Insuper ora Deum ut te tuumque cor, os et linguam, totumque corpus et mentem possideat, componat, dirigat ad suam laudem, ut in omnibus tuis motibus et moribus ipse honoretur et glorificetur, adeoque non tam tu, quam Deus per te agat, videat, loquatur, operetur.
Secundus est modestia interna et pax animae; ex ea enim naturaliter sequitur modestia externa, sicut ex cithara per chordas rite in se composita sequitur sonus harmonicus. Quare mortificandae et componendae sunt passiones animae, praesertim ambitio, ira, tristitia. Sicut enim in mari est tranquillitas, si nullus in eo sit ventus; fluctus autem et tempestas oritur ex spiritu et vento in eo incluso, qui illud agitat et collidit: sic et morum compositio vel perturbatio externa oritur ex interna. Laudat S. Gregorius Nazianzenus, orat. 41, sororem suam Gorgoniam a mortificatione, pudore, modestia, contemptu mundi, adeo ut cuperet dissolvi et esse cum Christo. Quare Deus illi diem obitus revelavit; et quia in plena animi pace vixerat, eidem immortua est, dicendo: « In pace in idipsum dormiam et requiescam. »
Tertius est, habere monitores qui mores nostros notent, nosque sicubi minus compositi sint, moneant. Ita S. Carolus Borromaeus duos sacerdotes ad hoc alebat, ut in actiones suas omnes invigilarent, seque, si quid indecore faceret, libere monerent. Hinc tota ejus vita adeo fuit composita, concinna et sancta. Scitum est illud Zenonis apud Laertium, lib. VII:
Optimus ille quidem qui paret recta monenti; oculatius enim nos intuentur alii, quam nos ipsi.
Quartus, reflectere crebro in actiones singulas, an quid immodeste et indecenter faciamus in Missa, mensa, incessu, colloquio, etc., idque corrigere, ac constanter et fortiter correctioni incumbere per assiduam reflexionem, praemeditationem, orationem, donec illud plane emendaverimus: ut assequamur illud S. Ambrosii, lib. I Offic., cap. xxii: « Disceptatio sine ira, suavitas sine amaritudine sit, monitio sine asperitate, hortatio sine offensione. » Et mox: « Oratio sit pura, simplex, dilucida atque manifesta, plena gravitatis et ponderis, non affectata elegantia, sed non intermissa gratia. »
Quintus, considerare mores Christi dum viveret, praedicaret, circumcursaret vicos et castella, ac praesertim in passione et cruce; qui, ut ait S. Petrus, cap. ii: « Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste. » Sane portentosa, jucunda, et quae valde commoveat, est consideratio humanitatis Christi, quod in ea Deus dignatus sit nobiscum agere, vesci, docere, proficisci, pati contradictiones, irrisiones, blasphemias, summa animi aequitate et pace, ut pudeat hominem irasci, esse impatientem, immodestum, cum videt Christum se exhibuisse tam mansuetum, patientem et modestum, ut nos eadem imitari doceret. Ita S. Bernardus, serm. 45 in Cantic.: « Cum nomino, ait, Jesum, hominem mihi propono mitem et humilem corde, benignum, sobrium, castum, misericordem, et omni denique honestate ac sanctitate conspicuum, eumdemque ipsum Deum omnipotentem, qui suo me et exemplo sanet, et roboret adjutorio. Sumo ergo mihi exempla de homine, et auxilium a potente, etc. Semper tibi in sinu sit, semper in manu, quo tui omnes in Jesum et sensus dirigantur et actus. Denique et invitaris: Pone me, inquit, signaculum in corde tuo, signaculum in brachio tuo. »
Sextus est, versari cum modestis. Versare cum Catonibus et Scipionibus, ait Seneca. Modestus enim facit alios modestos, sicut Deus tranquillus tranquillat omnia; sic qui aspicit quietum et modestum, se componit ad quietem et modestiam. Exemplum dat S. Ambrosius in Psal. cxviii, serm. 40, in ave dicta Icterus, quod ictericos sanet, eorumque morbum in se attrahat, teste Plinio, lib. XXX, cap. xi. Ait ergo de ea S. Ambrosius: « Si est tanta vis in naturalibus, ut animal ipsum prosit ictericis, ita ut mortui quoque corpus prodesse dicatur, si fuerit demonstratum iis, qui in hujusmodi inciderint passionem, dubitare possumus quod justi sanet aspectus? Nonne vel ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere iis, qui fideliter eum videre desiderant? Sed quemadmodum justus laetificat cor innocentium cum videtur, ita et improbi justorum cognitione torquentur, quia vel tacitis Sanctorum moribus arguuntur. Torquet castitas incontinentiam, avaritiam liberalitas, impietatem fides. » Affert exemplum basilisci, qui si prior viderit hominem, eum enecat; sin ab ipso prius fuerit visus, enecatur, ex eoque concludit: « Ergo si tanta virtus vel in oculis serpentis, vel in oculis est hominis, ut si alter alterum prior viderit, possit occidere, non est virtus in oculis justi, qui repletus virtutis est gratia, cum praesertim tantum operetur fides, ut et illa quae fimbriam Domini tetigit, sanaretur, Matth. ix, et ille cui intendit Dominus Jesus, statim ex ejus oculis gratiam sanitatis hauriret? Luca ix. Sed qui videt justum, debet scire quid videat: non illum videt in corpore, non in vestimento, non in patrimonio, non in vultu, sed intus videt, etc. Sane in eo qui foris est, illum qui intus est, frequenter aspicimus. »
Talis fuit S. Cyprianus, de quo ait Pontius Diaconus in ejus Vita: « Tantum sanctitatis et gratiae ex ore lucebat, ut confunderet intuentium mentes gravis vultus et laetus: nec severitas tristis, nec comitas nimia, admixta utrimque temperies, ut esset ambigere, vereri an diligi mereretur, nisi quod et vereri et diligi merebatur. »
S. Franciscus suos mittebat ambulatum per urbem, dicens: « Ite concionatum, » vestro scilicet modesto et religioso incessu, eoque plus animos civium commoverunt, quam si eis concionati fuissent. Morum enim concio est viva, verborum mortua. Pontifex cum suis Praelatis visitans S. Bernardum in Claravalle, ipsius et monachorum modestia adeo commotus et compunctus est, ut plerique eorum prae devotione uberes funderent lacrymas. Ita habet Vita S. Bernardi. Plura recensui vers. 4.
Humiles. — « Humilitas est virtus qua quis ex verissima sui cognitione sibi ipsi vilescit, » ait S. Bernardus, De Grad. humil. Aurea est S. Nili gnome apud S. Antonium in Melissa, serm. 73 De Modestis: « Beatus cujus est vita excelsa, spiritus autem humilis. » Et S. Chrysostomus: « Nihil est tam Deo gratum, quam seipsum cum postremis numerare. » Et S. Basilius: « Simus vita elati, sed spiritu humiles; et virtute quidem inaccessibiles, conversatione autem facillimus sit ad nos aditus. » Et Evagrius: « Armatura tutissima animi modestia, » ibidem. Porro S. Antiochus, serm. 70 De Humilitate: « Verissimae, ait, humilitatis insigne hoc est, nullas in quempiam intorquere contumelias, sed ab aliis in te contortas generose et infracto ferre animo. Ut enim arborum ramos exuberans copia fructuum deorsum versus inflectit: ita et accessio dives virtutum sensum hominis se possidentis demittit atque humiliat. Quocirca S. Ephrem, serm. 1 De Evers. superd., humilitatem indigitat principium et finem bonorum omnium. Dorotheus, doctrina 14, absolutam omnium virtutum perfectionem, imo earum calcem et caementum, quod omnes inter se conglutinat. S. Augustinus, epist. 56, primas, secundas, tertias, etc., in sapientia Christiana assignat humilitati: sicut Demosthenes primas, secundas, tertias, etc., in oratore assignavit pronuntiationi et actioni. Idem, serm. 10 De Verbis Domini: « Cogitas, ait, magnam fabricam construere celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis. » Et mox: « Hoc in te fode fundamentum humilitatis, et pervenies ad fastigium charitatis. » Et serm. 27: « Confluit aqua ad humilitatem vallis, denatat de tumoribus collis. » Et serm. 157 De Temp.: « Videte magnum miraculum. Altus est Deus: erigis te, et fugit a te; humilias te, et descendit ad te. Quare hoc? quia excelsus Dominus, et humilia respicit, ut attollat; alta, id est superba, de longe cognoscit, ut deprimat. » S. Basilius, Admon. ad filium spirit.: « Fili, inquit, omnibus humilitati stude; quod est omni virtute sublimius, ut ad perfectionis fastigium possis conscendere; cum justae institutiones non aliter nisi per humilitatem impleantur, et multorum temporum labores per superbiam in nihilum deputentur. Vir humilis Deo est similis, et in templo pectoris sui gestat eum. Superbus autem cum sit Deo odibilis, diabolo similis est. Humilis vero licet in habitu videatur vilis, gloriosus est in virtutibus; superbus autem homo, etsi decorus videatur aspectu et clarus, sed tamen inutilem eum manifestant opera ipsius, et per hos incessus et motus dignoscitur ejus superbia, et ex verbis ejus publicabitur levitas ipsius. Cupit semper laudari ab hominibus, et virtutibus, quibus alienus, se praedicare gestit. Non se patitur cuiquam esse subjectum, sed semper primatum cupit, et ad majorem gradum se conatur immergere. Et quod ex meritis obtinere non potest, ambiendo festinat. Ambulat semper tumens ut uter vacuus et inanis. Et sicut navis absque gubernatore cum jactatur a fluctibus, ita et is circumfertur inter omnes actus suos. Humilis e contrario despuit omnem honorem terrenum, et ultimum se esse judicat omnibus hominibus. Nam etsi mediocris appareat in vultu, eminens apud Dominum intuetur; cum consummaverit omnia mandata Domini, nihil se fecisse testatur, et omnes virtutes animae suae celare festinat: sed divulgat Dominus omnia opera ipsius, et profert in medium, et mirificat gesta ipsius, et exaltabit, et clarum faciet eum, et in tempore precum suarum quod postulat, impetrabit. »
Versus 9: Non Reddentes Malum pro Malo, nec Maledictum pro Maledicto, sed e Contrario Benedicentes
9. NON REDDENTES MALUM PRO MALO, — non retaliantes injuriam injuria, convicium convicio. Non vetat hic Petrus justum judicium et justam vindictam, sed eam quae vel privata exercetur auctoritate, vel non amore justitiae, sed libidine ulciscendi, aut odio infligitur. Ita Hesselius. S. Petro succinit S. Paulus: « Non vosmetipsos, inquit, defendentes, charissimi, sed date locum irae, » etc. Vide ibi dicta. Praeclare S. Chrysostomus, homil. 48 in Matth.: « Nihil, ait, ita laedentes coercet, ut patientia modestiaque laesorum, etc. Non extinguitur ignis igne, sed aqua: sic injuria et ira non extinguitur irae talione, sed mansuetudine, humilitate, beneficiis. » Chrysostomum magistrum secutus Isidorus Pelusiota ejus discipulus, lib. III, epistola 21 ad Eustathium: « Inimicitia, ait, scribenda est in aqua, ut statim e mente et memoria effluat: amicitia vero incidenda in aes, ut jugiter menti inhaereat. » Inculcat hoc Petrus fidelibus, quia hic est apex virtutis: in injuriarum enim tolerantia et inimicorum amore consistit vitae Christianae perfectio. Unde S. Basilius formulam vitae perfectae Religiosis et Anachoretis praescribens, Admonit. ad Juniores, id pene solum inculcat: « Quisquis, ait, solitariam vitam semel es complexus, o homo fidelis, et idem pietatis cultor, fac condiscas ac docearis Evangelicae conversationis formulam, corpus in primis ut sanctae servituti mancipes; animum erudito, nihil de se sublime sapere; cogitationes instruito, purae ut sint; irae impetum exinanito. Vim tibi injecit aliquis? in Domini unius gratiam huic praeterquam vult addito. Re quapiam spoliatus es? spoliatorem in jus ne vocato, neu lite decernito. Odio haberis? osorem amato. Persecutione percelleris? sustineto. Execratione te devovit aliquis, aut maledicentia? hunc tu ad irrogatae contumeliae cognitionem adhortator, aut certe pro ejusmodi intercedito. Peccatis in posterum designandis mortuus esto. Cruci Christi configitor. Omnem animi tui sollicitudinem in ipsum transcribito Dominum, ut inveniri tandem promerearis ubi angelorum myriades, coetus primogenitorum, perquam festivi Apostolorum throni, primariae auctoritatis subsellia Prophetarum, Patriarcharum sceptra, coronae Martyrum, justorum praeconia. Inter justos olim istos, ut allegi possis, et annumerari toto pectore concupiscito. In Christo Jesu Domino nostro. Ipsi gloria in saecula. Amen. »
SED E CONTRARIO BENEDICENTES, — q. d. Male precantibus bene precamini, maledicta benedictionibus, vituperia laudibus, asperos sermones blandis, quin et maleficia beneficiis compensate, uti jubet Christus, Matth. v, 44. Rationem dat S. Basilius in Reg. brev., resp. 176, quia maledici et malefici nobis sunt occasio et causa heroicae patientiae, ideoque nos faciunt beatos, juxta illud Christi, Matth. v, 11: « Beati eritis cum maledixerint vobis homines, »
Hoc sapiebat Religiosus ille, de quo in Apophth. Patrum, numer. 76, qui quo majori afficiebatur injuria et irrisione, eo magis gaudebat, dicens: « Isti sunt qui nobis occasionem praebent ad profectum nostrum: qui autem beatificant nos, conturbant animas nostras. Scriptum est enim: Quoniam hi qui beatificant vos, ipsi decipiunt vos. »
Et S. Franciscus, qui jubebat suis ut ipsum conviciis et probris afficerent, iisque auditis dicebat: « Benedicat tibi Deus, quia talia filium Petri Bernardonis audire decet. » Ita S. Bonaventura in ejus Vita. Laudat et Seneca, lib. II De Ira, xxxiii, dictum aulici, « qui rogatus quomodo rarissimam rem in aula consecutus esset senectutem? Injurias, inquit, accipiendo et gratias agendo. »
Praeclare Nazianzenus apud Antonium in Melissa, part. I, serm. 55: « Concedamus, ait, aliquid exiguum ut majus impetremus, nempe concordiam: patiamur nos vinci, ut vincamus. Videte athletarum consuetudinem, et luctatorum certamina, qui saepe hoc ipso quod suppositi sunt, adversarios sibi incumbentes vincunt. Bonum est mansuetudine audaciam vincere, et meliores efficere eos qui injuriam faciunt, quae toleramus patiendo. Unusquisque nostrum multum Christo debet. Veniam demus, ut impetremus; remittamus, ut nobis remittatur. »
In Vitis Patrum, in Vita S. Apollonii, narratur, quod cum ipse a Philemone choraula multis afficeretur injuriis, ac vocaretur impius, seductor, scelestus, responderit: « Misereatur tibi Dominus, fili mi, et nihil horum quae locutus es, reputet ad peccatum. » Hac benedictione compunctus Philemon ad Christum se convertit, adeoque gloriosum pro eo cum Apollonio subiit martyrium. Hoc est quod suis praecipit Christus, Matth. cap. v, vers. 43: « Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. » Nam, ut ibidem ait S. Chrysostomus, « tempus orationis est tempus mansuetudinis: ideo a se Deum expellit, qui illum a proximo avertit. » Imo, ut ait S. Augustinus, serm. 4 De Sanctis: « Facit Deo injuriam, qui seipsum judicem constituit, et Deum tortorem, » cum ex adverso subjungat Christus: « Ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. »
QUIA IN HOC VOCATI ESTIS, UT BENEDICTIONEM HEREDITATE (S. Fulgentius, lib. I ad Thrasimundum, legit haereditatis) possideatis, — q. d. Ad hoc vocati estis ut per injuriarum tolerantiam, nimirum benedicendo maledicentibus, benedictionem Dei tum praesentem, tum aeternam, puta beatitudinem et gloriam aeternam haereditetis. Quaeres cur caelestem haereditatem et felicitatem vocat benedictionem? Respondeo, primo, quia ipsa summa est Dei benedictio, id est, summum donum: Dei enim benedicere est efficax, idemque quod benefacere. Secundo, quia electi coelo adjudicandi a Christo in die judicii benedicentur, dum audient: « Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi, » Matth. xxv, 34, quo alludit hic Petrus. Tertio, quia alludit pariter ad Deuter. cap. xxvii, vers. 13, ubi sex nobiliores tribus benedicunt servantibus legem Mosis, ignobiliores maledicunt eam violantibus: quo schemate repraesentata est benedictio aeterna electis, et maledictio reprobis a Christo irroganda in die judicii. Quarto, quia benedictionis mercedem congrue significat nomine benedictionis: congruum enim est ut qui injuriantibus benedicit, benedicatur et beetur a Christo: imo id ab eo promissum est, ideoque debitum. Ait enim Matth. v, 11: « Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. » Quinto, quia Sanctorum felicitas magna ex parte consistit in benedictione, id est, in continua laude et jubilo Dei: laus enim Dei est negotiosum Beatorum otium, et otiosum negotium.
Nota, praeter alias virtutes, amorem inimicorum et injuriarum tolerantiam dare nobis jus ad coelum, illudque nobis pandere: sicut ex adverso injuriarum memoria, ira et amaritudo, etiam levis, illud nobis occludit; de qua re audi exemplum memorabile.
S. Anno, Archiepiscopus Coloniensis, paulo ante mortem per visionem raptus in coelum, vidit consessum illustrem sanctorum Episcoporum Germaniae et Galliae sui aevi, atque inter eos sedem splendidam sibi paratam, ad quam cum pergeret, prohibitus est ab Arnulpho, Wormatiensi Episcopo, quod diceret prius illi eluendam esse maculam unam, quam in veste ad pectus habebat. Experrectus intellexit maculam hanc esse injuriae memoriam, et animi acerbitatem in cives Colonienses, eo quod ipsum expulissent. Quare illico cum iis in gratiam rediit, itaque maculam detersit, ac paulo post plane immaculatus in coelum migravit. Ita narrat Lambertus Schafnaburgensis in Descript. Annon., ad annum Domini 1075.
Denique ad hanc S. Petri sententiam facit illud Clementis Alexandrini, lib. IV Strom.: « Admiror, ait, Epicharmum, qui aperte dicit: Si fueris mente pius, nihil mali patieris mortuus. Superius manet in coelo spiritus. » Et poetam lyricum canentem: « Impiorum autem animae sub coelo volant in cruentis doloribus, sub malorum jugis inevitabilibus; piorum autem mentes in coelis habitabunt, cantibus beatum magnum canentes in hymnis. »
Versus 10: Qui Enim Vult Vitam Diligere, et Dies Videre Bonos, Coerceat Linguam Suam a Malo
10. QUI ENIM VULT VITAM DILIGERE, — id est, qui optat et diligit vitam, hic longaevam et prosperam, ac in coelo aeternam et beatam, q. d. Qui vult beate vivere, tum in hac vita, tum potius in futura. Unde Clemens Alexandrinus explicat sic: « Qui vult aeternus et incorruptibilis fieri. » Probat S. Petrus id quod dixit, nimirum maledicentibus esse benedicendum, ut benedictionem haereditate possideamus, ex Psalm. xxxiii, 13, ubi dicitur: « Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? (pro quo S. Petrus verbis duntaxat parum immutatis ait: « Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos »). Prohibe linguam tuam a malo, » etc.
ET DIES VIDERE BONOS. — « Videre, » id est, sentire, gaudere, frui. Videre enim et visus in Scriptura pro quolibet sensu et gustu capitur per catachresin.
« Dies boni » vocantur commodi, laeti, felices, tum hujus, tum potius futurae vitae, puta dies gratiae et gloriae. Unde Clemens Alexandrinus, « dies bonos » explicat sanctos. Nam, ut ait S. Augustinus in Psalm. xxxiii: « Semper dies mali in saeculo, semper dies boni in Deo. » Et S. Basilius ibidem: « Dies hujus saeculi mali sunt, quoniam et hoc saeculum cum sit mensura mundi, de quo dictum est, quod mundus totus in maligno sit positus, naturae assimilatur mundi, per quem dimetitur: partes hujus temporis sunt dies ipsi; idcirco dicit Apostolus: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Jacob autem: Dies, inquit, annorum meorum pauci admodum et mali (id est miseri et aerumnosi) sunt. » Dies ergo boni, inquit S. Basilius, sunt non hujus, sed futuri saeculi, « et quos sol hic sensibilis peragit, decidui sunt et dispereunt. » De futuris autem dicitur: « Melior est dies unus in atriis tuis super millia, » Psalm. lxxxiii, 11.
COERCEAT LINGUAM SUAM A MALO: — lingua enim non coercita, sed effraenis, linguaci conciliat dies malos, id est miseros et calamitosos: vide dicta Jacobi III, 2 et seq.
ET LABIA EJUS NE LOQUANTUR DOLUM. — « Dolum » Graeci definiunt, maleficium occultum cum praescriptione bona. « Cortex bonus macula subjacente, » ait Eugubinus in Psalm. xxxiii. Vide dicta vers. 1.
Versus 11: Declinet a Malo, et Faciat Bonum: Inquirat Pacem, et Sequatur Eam
11. DECLINET A MALO, ET FACIAT BONUM. — Hisce duobus praeceptis concluditur omnis justitiae lex, omnis virtutis norma et praescriptio.
INQUIRAT PACEM — cum Deo, secum et cum proximis. Hanc pacem Christus e coelo quasi donum divinum in terras detulit. Unde eo nato cecinerunt angeli: « Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, » Lucae cap. ii, vers. 14. Hinc eam impense celebravit et praedixit Isaias cap. ii, 4, et cap. xi, 6 et seq.
ET SEQUATUR EAM. — Διωκέτω, id est, persequatur eam fixis oculis, toto corde et conatu, sicut venator persequitur leporem. Ita S. Hieronymus ad Rusticum. Haec enim pax exuperat omnem sensum, Philip. iv, 7. Haec quasi regina sedet in animae throno, ejusque potentias, sensus et membra tranquille et hilariter regit, juxta illud: « Pax Christi exultet in cordibus vestris, » Coloss. iii, 15. Vide ibi dicta. Vere S. Augustinus De Continent., cap. vii: « Pax perfecta, ait, tunc erit nobis, quando natura nostra creatori suo inseparabiliter cohaerente, nihil nobis repugnabit ex nobis. »
Versus 12: Quia Oculi Domini super Iustos, et Aures Eius in Preces Eorum
12. Quia oculi Domini super justos. — q. d. Dominus benignis, paternis et beneficis oculis respiciet justos, qui praecepta jam dicta servarint.
ET AURES EJUS IN PRECES EORUM, — ut eas audiat et exaudiat, iisque annuat et postulata concedat.
VULTUS AUTEM DOMINI SUPER FACIENTES MALA. — « Vultus, » scilicet iratus, trux et minax, ut mala et malos indignans videat et plectat. Hinc Aben-Esra et Eugubinus in Psalm. xxxiii, pro vultus, vertunt, excandescentia; unde et sequitur : « Ut perdat de terra memoriam ipsorum. » Sic Latini vultuosum vocant tetricum, morosum et asperum. Ingens est hic stimulus ad declinandum a malo, et faciendum bonum, nimirum cogitare quod Deus quasi agonotheta bonos et bona intueatur vultu amoeno, ut praemiet; malos et mala austero et minaci, ut puniat acerrime. « Nihil, ait Tertullianus, lib. De Paenitent., cap. vi, occultum quod non reveletur : quantascumque tenebras factis tuis superstruxeris, Deus lumen est, et illius oculi luci bres super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et corda hominum intuentes in absconditas partes. » Porro Deus cum sit incorporeus, non habet oculos et vultum, sed oculi vocantur ipsa mentis ejus acies lucidissima, qua omnia intuetur; vultus vocatur ipse ejusdem intuitus, qui quam impiis sit terribilis, colligere licet ex eo, quod Christi hominis et judicis vultus in die judicii tam erit reprobis formidabilis, ut ipsi optaturi sint manere in inferno, nec inde egredi in vallem Josaphat, ne eum aspicere; eoque percelli cogantur. Unde « reges et principes, inquit S. Joannes, Apocalyps. cap. vi, vers. 16, dicent montibus et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni: quoniam veniet dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare? »
Hunc vultum cogita quando te tentat daemon, quando in secreto concupiscentia te ad peccatum sollicitat. Vere Boetius : « Magna, inquit, nobis incumbit necessitas bene agendi, quando in conspectu judicis cuncta cernentis omnia agimus. » Et Clemens Alexandrinus, lib. V Strom. : « Non est, ait, aliquis adeo magnus ut superet justitiam, neque adeo parvus ut lateat. » Et S. Bernardus in Medit. cap. vi: « Illum, inquit, semper ante oculos habere debemus, per quem sumus, vivimus et sapimus. » In Vita S. Dosithei legimus illum a B. Dorotheo magistro hoc accepisse vitae documentum: « Nunquam corde tuo Deus excidat. Cogita semper Deum tibi praesentem, et te coram illo stare, » illumque id assidue ruminantem a vita militari et dissoluta se convertisse ad religiosam et sanctam. S. Ephrem, tractatu De Patientia: « Semper, ait, Dei memineris, et caelum mens tua evadet. » S. Hieronymus in Ezech. cap. v: « Memoria Dei excludit omnia flagitia. » Clemens Alexandrinus III Paedag., v: « Hac sola ratione fit ut quis nunquam labatur, si Deum sibi ipsi semper adesse existimet. »
Versus 13: Et Quis Est Qui Vobis Noceat, si Boni Aemulator Fueritis?
13. ET QUIS EST QUI VOBIS NOCEAT, SI BONI AEMULATORES FUERITIS? — « Boni, » id est bonitatis, ut vertit Syrus et Vatablus, Graece enim est τοῦ ἀγαθοῦ μιμηταί, id est boni (in genitivo) imitatores. Per bonum accipe vel Deum et Christum cum S. Augustino, serm. 107 De Diversis, cap. vi et vii; vel potius ipsum bonum honestum, puta virtutem, de quo paulo ante dixit : « Declinet a malo et faciat bonum; » eo enim respicit. Ita Lyranus, Hugo, Cajetanus et Thomas Anglicus. Bonum enim honestum est quasi idea et norma virtutis, quae omnibus ad imitandum proponitur, ut eam moribus exprimant, et in seipsis depingant. Sic S. Joannes ait, epistola cap. III, 11: « Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. » Vere S. Prosper, epigram. 1:
Perfecte, ait, bonus est et vere dicitur insons, Nec sibi, nec cuiquam quod noceat, faciens. Nam quicumque alium molitur laedere, primum Ipsum se jaculo percutiet proprio.
Vox « aemulatores » significat vehemens studium et ardorem boni, sive virtutis, illamque ardentius amandam et prosequendam esse, quam sponsus amat et prosequitur sponsam dilectissimam. Huc spectat illud : « Qui non zelat, non amat; » et illud S. Ambrosii, De Instit. virg. cap. xi: « Cur, inquit, saeculo potius laboramus, et fraudamus animam nostram tantae bonitatis dispendio, qui nulli alii nisi huic Domino servire deberemus? » Sic enim nihil et nemo nobis nocebit. Vere enim S. Augustinus loco paulo ante citato : Impius, ait, sibi nocet, non alteri, cui nocere cupit. Et S. Chrysostomus scripsit ultimum opus ad Olympiadem, in quo hanc cygnaeam vocem canit, multisque confirmat : « Quod nemo laeditur nisi a seipso; » extat tomo operum ejus V.
Occurrit S. Petrus objectioni. Dicet enim quis : Si declinemus a malo et sectemur bonum; si mala toleremus nec vindicemus, patebimus omnium injuriis et rapinis. Respondet S. Petrus: Nemo vobis nocere, graece κακῶσαι, id est affligere, poterit, si bonum patientiae et virtutis sectemini, tum quia virtus omnia mala superat ; tum quia Deus virtutis eique studentium est tutor et protector. Quocirca « diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, » Roman. viii, 28. Hoc est quod orans profitetur Ecclesia: « Nulla nobis nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. » Sic Valerianus sua ignea craticula non nocuit S. Laurentio, sed profuit, quia ejus charitatem magis accendit. Sic adversa omnia quasi agmine uno irruentia in S. Job ei non nocuerunt, sed robur animi ejus toti orbi ostenderunt. Sic Ariani persequentes assidue S. Athanasium terra marique, ejus virtutem auxerunt et illustrarunt. Sic Decii, Aureliani, Nerones, Domitiani, Diocletiani, suis tormentis non nocuerunt S. Vincentio, S. Sebastiano, S. Mauritio, S. Tiburtio, S. Georgio caeterisque Martyribus, sed eis laureas martyrii adornarunt, nec eis aliud extiterunt quam fabri et aurifices coronarum caelestium.
Praeclare Origenes, hom. 23 in Num.: alta, ait, in hoc mundo sunt disposita, ut nihil prorsus otiosum sit apud Deum, etiamsi malum illud sit. Malitiam Deus non facit, tamen cum ab aliis inventam possit prohibere, non prohibet, sed cum ipsis a quibus habetur, utitur ea ad necessarias causas. Per ipsos enim in quibus est malitia, claros et probatos efficit eos, qui ad virtutum gloriam tendunt. Nam si perimeretur malitia, non esset utique qui contrairet virtutibus. Virtus autem non habens aliquid contrarium non claresceret, nec splendidior et examinatior fieret. Non probata vero nec examinata virtus, nec virtus est. » Dat exemplum in Josepho: « Tolle malitiam fratrum ejus, tolle invidiam, tolle illud omne parricidale commentum quo saevierunt in fratrem, usque quo venderent eum. Si haec auferas, vide quantam peremeris dispensationem Dei. Simul enim abscindes cuncta illa quae apud Aegyptum non tantum per Joseph, sed et per Mosen pro salute omnium gesta sunt: periisset Aegyptus, periissent et finitimae regiones fame, interiisset ipse Israel. Nusquam plagae in Aegyptios, nec virtutes illae quas fecit Deus per Mosen et Aaron. Nemo per mare Rubrum siccis vestigiis incessisset, nemo terram promissam intrasset, cibum mannae mortalis vita nescisset. Nulla de sequenti petra aquarum fluenta prorupissent. Lex a Deo hominibus data non fuisset. » Et inferius: « Si auferas malitiam et proditionem Judae, abstuleris pariter crucem et passionem Christi : et si non sit crux, non exuuntur principatus et potestates, nec triumphantur in ligno crucis. Si non fuisset mors Christi, utique nec resurrectio fuisset, nec extitisset aliquis primogenitus ex mortuis, nec spes nobis resurrectionis fuisset. Aufer peccatum et malitiam diaboli, simul auferes nobis certamen adversus ejus insidias, nec exspectabitur corona victoriae ei qui legitime certaverit. Si non haberemus qui adversum nos obsisterent, agones non essent, nec victoribus munera ponerentur, nec regnum caelorum vincentibus pararetur : neque momentaneum hoc et leve tribulationis nostrae, supra modum pondus gloriae operaretur nobis in futuro. Et hoc valde mirabile est, quod malis vasis utitur Deus ad opus bonum.» Docuit id Origenes non tantum verbo, sed et exemplo. Ardebat enim desiderio martyrii, adeoque puer eo procurrisset, nisi parentes vestes ejus abscondissent, teste Eusebio.
Versus 14: Sed et si Quid Patimini propter Iustitiam, Beati. Timorem Autem Eorum ne Timueritis
14. SED ET SI QUID PATIMINI PROPTER JUSTITIAM, BEATI. — Alludit, imo citat illud Christi Matth. v, 10 : « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum, » pro quo Clemens, lib. IV Strom., III, legit : « Beati qui persecutionem patiuntur pro justitia, et propter me, quoniam habebunt locum ubi non patientur persecutionem.»
Nota primo, τὸ sed et si quid patimini, q. d. Leve et quasi nihil est quidquid patimini : « non enim sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. »
Nota secundo, « propter justitiam, » id est, quia justi, quia Christiani, quia « justitiam, » id est virtutem, sequuntur, v. g. quia servant Dei legem, castitatem, temperantiam, statuta Ecclesiae vel ordinis, quia tuentur res pupillorum, fidem, agros et res Ecclesiae, quia student reformationi Ecclesiae, Cleri vel monasterii. Licet enim Philosophi propter justitiam, ut Socrates propter doctrinam unius Dei, videantur passi; tamen ubi vera fides non est, nec charitas, ibi nec vera est justitia, inquit S. Augustinus, epist. 50 Contra Donatistas post Collat. cap. xvii. Justitia ergo hic non proprie et stricte accipitur, pro virtute quae cuique reddit jus quod illi debet, sed generalim pro quavis virtute. Martyr enim est qui patitur mortem, non pro sola justitia, sed et qui pro fide, castitate, aut qualibet alia virtute, uti passim docent Theologi. Sic S. Agnes, S. Felicula aliaeque virgines occisae pro castitate, sunt martyres. Sic Machabaei occisi pro lege Mosis, ac nominatim pro temperantia, quia scilicet nolebant vesci carne porcina lege vetita, sunt martyres. Sic S. Thomas Cantuariensis, S. Stanislaus, et alii occisi pro libertate ecclesiastica, sunt martyres. Porro recte S. Augustinus, lib. III Contra Crescentium, XLVIII: « Martyrem, inquit, facit non poena, sed causa. »
Nota tertio : Patientes propter justitiam sunt beati, beatitudine tum rei, tum spei. Rei, quia possident bonum patientiae, quod opus perfectum habet, Jacob. 1, ideoque beat et beatum facit : beatitudo enim hujus vitae consistit in patientia et charitate. Spei, quia certo sperant regnum caelorum patientibus promissum, uti subdit et explicat Christus, Matth. v, 12. Adde, Deum patientibus adesse, eisque augere robur, spem, charitatem, etc. eosque miris consolationibus mulcere, juxta illud S. Pauli: « Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra, » II Cor. i, 5. Quocirca S. Cyprianus, lib. IV, epist. 6 ad Tibaritan. : « Exultare, ait, nos voluit in persecutionibus Dominus, quia quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, tunc Martyribus patent caeli. » Idem, Exhortat. ad Martyr. : « Hoc (martyrium), ait, est baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius: baptisma, in quo baptizant angeli; baptisma, post quod nemo jam peccat; baptisma, quod fidei nostrae incrementa consummat; baptisma, quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat. In aqua baptismo accipitur remissio peccatorum; in sanguinis, corona virtutum. »
TIMOREM AUTEM EORUM (qui vos affligunt faciuntque pati propter justitiam) ne timueritis. — « Timorem, » id est terrorem, minas et plagas : alioqui enim timor timet, non timetur; timet autem non timorem, sed rem timendam. Est ergo metonymia. Timor enim ponitur pro timoris non actu, sed objecto, puta pro terriculamentis, quae timorem incutiunt, uti sunt minae, equulei, gladii, ignes, crux, mors; unde Syrus vertit, neque formidetis eos qui vobis terrorem incutiunt. Fideles itaque nihil horum timere debent, tum quia in se breves sunt et leves, tum quia gratia Christi his omnibus eos superiores efficit, tum quia per haec transeunt ad coronam et regnum aeternum. « Mors enim poena nascentis, si pro justitia pietateque pendatur, fit gloria renascentis, » ait S. Augustinus, lib. VI De Civit. xii. Quocirca S. Ambrosius in Psal. cxviii, octon. 21: « Nullis ergo, ait, justus frangatur injuriis, nullis moveatur periculis, nullis tentetur procellis, sive mors ingruat, sive vita, sive angeli caelorum, neque dejiciatur adversis, nec extollatur secundis, nusquam sit ejus infirmus affectus. » Et post multa : « Ubi pax et multa pax, ibi crux Christi non opprobrio, sed saluti est. Non fuit opprobrio Petro crux Christi, quia tantum ejus gloriae dedit, ut inversis Christum honoraret vestigiis, metuens ne si ea specie crucifixus esset qua Dominus, affectasse Domini gloriam videretur. Crux ergo opprobrium perfido, fideli autem gratia, fideli redemptio, fideli resurrectio est, quia pro nobis passus est Dominus, quia illa nos redemit sanguine, illa ad paradisum resurrectione revocavit. »
Ita S. Ignatius non timebat leones, sed ambiebat; unde epist. ad Rom. : « Ignis, ait, crux, bestiae, confractio ossium, membrorumque divisio, et totius corporis contritio, et tormenta diaboli in me veniant, tantum ut Christo fruar. » « Cumque jam damnatus esset, ait S. Hieronymus De Script. Eccles., in Ignatio, ad bestias, et ardore patiendi rugientes leones audiret, dixit: Frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inveniar; » justus enim confidit ut leo, in Deo nempe defixus ait :
Si fractus illabatur orbis, Impavidum ferient ruinae.
Ita Confessores et Martyres coram judicibus et Imperatoribus stabant imperterriti, imo illos sua constantia et animositate terrebant et percellebant. Sic S. Andreas perculit Aegeam vocando eum filium diaboli, eique minando aeterna gehennae incendia. Idem fecere Machabaei Antiocho regi et tyranno, II Machab. vii.
Ut alios taceam, hac in re excelluit S. Hilarius, qui Constantino Imperatori Ariano saevienti in Orthodoxos, eisque extremam perniciem minitanti, animo interrito et leonino restitit, ejusque furorem repressit, in faciem ei omnia scelera et sacrilegia exprobrando, eumque Antichristum nuncupando. Audi in Apolog. ad Constantium, liberas, igneas et adamantinas ejus voces, Episcopo et Martyre, imo Hilario dignas : « Atque utinam illud potius, omnipotens Deus et universorum Creator, sed unius Domini nostri Jesu Christi pater, aetati meae et tempori praestitisses, ut hoc confessionis meae in te, atque in Unigenitum tuum ministerium Neronianis Decianisve temporibus explessem! Nec ego per misericordiam Domini Dei Filii tui Jesu Christi, calens equuleum metuissem. qui dissectum Isaiam scissem; nec ignes timuissem, inter quos Hebraeos pueros cantasse meminissem; nec crucem et fragmenta crurum meorum vitassem, postquam in paradisum translatum latronem recordarer; nec profundum maris, et Pontici aestus absorbentem rheumam trepidassem, cum per Jonam et Paulum docuisses fidelibus esse in mari vitam. Adversus enim absolutos hostes felix mihi illud certamen fuisset. At nunc pugnamus contra persecutorem fallentem, contra hostem blandientem, contra Constantium Antichristum, qui non dorsa caedit, sed ventrem palpat; non proscribit ad vitam, sed ditat in mortem; non trudit carcere ad libertatem, sed intra palatium honorat ad servitutem; non latera vexat, sed cor occupat; non caput gladio desecat, sed animam auro occidit; non ignes publice minatur, sed gehennam privatam accendit; non contendit ne vincatur, sed adulatur ut dominetur: Christum confitetur, ut neget; unitatem procurat, ne pax sit; haereses comprimit, ne Christiani sint; sacerdotes honorat, ne Episcopi sint; Ecclesiae tecta struit, ut fidem destruat. Te in verbis, te in ore circumfert, et omnia omnino agit, ne tu ut Deus, ita pater esse credaris. » Et paucis interjectis : « Proclamo tibi, Constanti, quod Neroni locuturus fuissem, quod ex me Decius et Maximianus audirent : contra Deum pugnas, contra Ecclesiam saevis, Sanctos persequeris, praedicatores Christi odis, religionem tollis, tyrannus non jam humanorum, sed divinorum. Haec tibi a me atque illis socia atque communia sunt; at vero nunc propria tua accipe: Christianum te mentiris, Christi novus hostis es; Antichristum praevenis, et arcanorum mysteria ejus operaris. Condis fidem, contra fidem vivens; doctor profanorum es, indoctus piorum; Episcopatus tuis donas, bonos malis demutas; sacerdotes custodiae mandas, exercitus tuos ad terrorem Ecclesiae disponis. Synodos contrahis, et occidentalium fidem ad impietatem compellis : conclusos urbe una minis terres, fame debilitas, hieme conficis, dissimulatione depravas. Orientales autem dissensiones artifex nutris, blandos elicis, fautores instigas, veterum turbator es, profanus novorum es. Omnia saevissima, sine invidia gloriosarum mortium peragis. Novo inauditoque ingenii triumpho de diabolo vincis, et sine martyrio persequeris. Plus crudelitati vestrae, Nero, Deci, Maximiane, debemus; diabolum enim per vos vicimus. Sanctus ubique beatorum martyrum sanguis exceptus est; dum in his daemones mugiunt, dum aegritudines depelluntur, dum admirationum opera cernuntur; elevari sine laqueis corpora, et suspensis pede feminis vestes non defluere in faciem, uri sine ignibus spiritus, confiteri sine interrogantis incremento fidei. Ut tu omnium crudelitatum crudelissime, damno majore in nos, et venia minore desaevis. Subrepis nomine blandienti, occidis specie religionis, impietatem peragis, Christi fidem Christi mendax praedicator extinguis. Non relinquis saltem miseris excusationes, ut aeterno judici suo poenas, et aliquas laniatorum corporum praeferant cicatrices, ut infirmitas defendat necessitatem. Scelestissime mortalium, omnia persecutionis mala ita temperas, ut excludas et in peccato veniam, et in confessione martyrium. Sed haec ille pater tuus artifex humanarum mortium docuit, vincere sine contumacia, jugulare sine gladio, persequi sine infamia, odire sine suspicione, mentiri sine intelligentia, profiteri sine fide, blandiri sine bonitate, agere quod velis, nec manifestare quae velis. »
Et non conturbemini. — Justus enim subinde timet, at non conturbatur. Isaias habet: « Ne paveatis, » totus enim hic locus a S. Petro citatur ex Isaia, viii, 12, ubi sic legimus : « Timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. Dominum exercituum ipsum sanctificate (id est, ut sanctum celebrate, colite, glorificate): ipse pavor vester et ipse terror vester; et erit vobis in sanctificationem. » Vide ibi dicta, ne hic cogar repetere. Nota hic : nil ita timorem discutit, hominemque facit ad omnia interritum, atque sanctitas et sanctificatio, id est spes, amor et laus Dei. Qui enim timet, id est reveretur, sperat et amat Deum, non timet homines, nec hominibus placere cupit, aut displicere metuit, sed soli Deo. Nam, ut ait S. Hilarius in Psalm. III: « Placere tantum hominibus velle, Deo est displicere. » Placere autem hominibus ut salventur, « hoc non est hominibus, sed Deo placere, cum per id quod Deo placetur, et hominibus sit placendum. Ex causa enim placendi Deo, causa etiam hominibus probabilis fit placendi. »
Versus 15: Dominum Autem Christum Sanctificate in Cordibus Vestris, Parati Semper ad Satisfactionem Omni Poscenti Vos
15. PARATI SEMPER AD SATISFACTIONEM (Graece ἀπολογίαν, id est defensionem) OMNI POSCENTI VOS RATIONEM, DE EA, QUAE IN VOBIS EST, SPE. — Syrus, de spe fidei, id est, de spe quam gignit acuitque fides, juxta illud Hebr. xi, 1 : « Fides est substantia rerum sperandarum. » Unde S. Fulgentius, lib. I ad Thrasimundum, legit, de fide et spe. Quia enim infideles urgebant primos credentes in Christum rogabantque, cur creditis in hominem crucifixum et occisum? Cur tam rigidam legem Christi capessitis? Cur tot et tanta adeoque tormenta et martyria pro ea toleratis? Hinc eis jubet S. Petrus, ut in promptu habeant id quod eis respondeant, nimirum se credere in Christum crucifixum, non ob sua, sed ob nostra scelera, ut ea expiaret, ideoque ipsum tertio die a morte ad vitam gloriosam resurrexisse; quare se credere in ipsum, ut Redemptorem mundi ac peccati, mortis et inferni debellatorem et triumphatorem. Rursum se cum eo et pro eo tanta pati, quia certa fide et spe credant et sperent se per eum et cum eo ituros in caelum, ac in fine mundi una cum corpore resurrecturos in vitam beatam et aeternam, prae qua omnes hujus mundi deliciae, omnesque minae et poenae nihil aliud sunt, quam ludicra puerorum. Id enim respondisse Martyres infidelibus passim ingenti libertate, ardore et spiritu in eorum Actis legimus, ac nominatim in Actis S. Caeciliae, quae ab infidelibus rogata cur aetatem, nobilitatem, opes et vitam pro Christo prodigeret? tanta alacritate et ardore respondit, se id facere ut Christo pro se mortuo vicem reddat; ideoque libentissime pro eo mori, certamque esse se pro hoc vitae contemptu accepturam vitam meliorem, imo beatam et aeternam, ut quadringentos ad Christum converterit.
Quare perperam haeretici ex hisce S. Petri verbis urgent laicos indoctos, ut secum de fide disputent : hoc enim ad sacerdotes et doctores pertinet. Responsionem exigit S. Petrus, non disputationem, eamque dandam infidelibus in origine Ecclesiae, non haereticis, confirmata jam fide omnium saeculorum consensu. Laici ergo rogati ab haereticis, cur credant, v. g. Christum esse praesentem in Eucharistia? respondeant : Quia id credit et credidit Ecclesia omni saeculo, quae est columna et firmamentum veritatis, utpote sponsa Christi, gubernata et protecta, a Spiritu Sancto, quare stolidum esse hoc post tot saecula in dubium revocare. Ita Tertullianus, lib. De Praescrip. adversus haeret., cap. xvii, ubi et addit rationem : « Quoniam, ait, nihil proficiet congressio Scripturae, nisi plane ut aut stomachi quis ineat eversionem, aut cerebri. »
Audi Bedam : « Duobus modis, ait, de spe et fide nostra rationem poscentibus reddere debemus. Primo, ut et justas spei ac fidei nostrae causas omnibus intimemus, sive fideliter sive infideliter quaerentibus. Secundo, ut ipsam fidei ac spei nostrae possessionem illibatam semper teneamus, etiam inter pressuras adversantium ostendentes per patientiam, quam rationabiliter eam servandam didicerimus, pro cujus amore nec adversa pati, nec mortem subire formidemus. »
Excelluit hac laude Origenes, qui rationem fidei et spei suae et nostrae assidue cunctis reddidit, ideoque indefesse docens, legens et scribens, fidelium praeceptor, infidelium catechista, martyrum pater extitit, ut illud Horatii de Graecis jure illi accommodetur:
Origeni ingenium, Origeni dedit ore rotundo Musa loqui, praeter Christum nullius avara.
Hinc cognominatus est Adamantius. Adamas enim indomiti nomen obtinuit, quod, cum sit lucidissimus, ne chalybis quidem duritiae, nec malleorum ictibus ignibusque cedat. Origenis autem animus fuit adamantinus, utpote quem nec vitae austeritas, nec perpetui labores, nec dura paupertas, nec aemulorum improbitas, nec suppliciorum timor, nec ulla mortis facies a sancto instituto vel tantillum dimovere potuit. Phrasis ejus vivida, distincta, dilucida, ipsa brevitate vitat fastidium. Amabat quae loquebatur et de amatis cum voluptate loquitur : idcirco fervet. Cum de martyrio agit, sentias enthusiasmum quemdam. Quocirca adamatus ille adamantius multos Episcopos, Doctores et Martyres quasi adamantes Christo genuit, ut S. Gregorium Thaumaturgum, Athenagoram, Theodorum, Ambrosium, Firmilianum, Clementem Alexandrinum, et alios plures. Utinam senior et honoratior non dedisset maculam in gloriam suam!
Denique caute ait S. Petrus « parati, » non « dantes, » quia semper paratos nos esse oportet, at non semper actu dare rationem fidei et spei nostrae, v. g. cum irrisores poscunt rationem ut irrideant, cum incapaces sunt, cum per hoc rogantibus, vel aliis damnum aut periculum creatur, juxta illud Christi : « Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, » Matth. vii, 6.
Versus 16: Sed cum Modestia et Timore, Conscientiam Habentes Bonam: ut in Eo Quod Detrahunt Vobis, Confundantur
16. Sed cum modestia et timore, — q. d. Date rationem spei vestrae et fidei poscentibus, at non arroganter et impudenter, sed modeste et timide ac reverenter. Sic enim loquendum esse de Deo et rebus divinis docet Nazianzenus, orat. 26 De Moderatione in disputat. servanda. Pro cum modestia graece est μετὰ πραΰτητος, id est, cum mansuetudine; Syrus, cum humilitate: mansuetudinis enim et humilitatis comes et index certus, est modestia.
Praeclare S. Athanasius, vel quisquis est auctor, Exhortat. ad Monach. : « Magis, ait, benignitatis adhortatione, et illiciente blandimento via veritatis ostensa, nubem erroris aperit, ut non trahi incipiat unusquisque, sed sequi praecedentem; semper duriora flectenda sunt, ne viribus inclinata curvatio, priusquam in circulum veniat fatiscens, fragmen effundat. »
CONSCIENTIAM HABENTES BONAM. — Tuta enim est, nihilque timet bona conscientia, ac vim et efficaciam dat sermoni et apologiae, praesertim cum per puram sanctamque conversationem (ut solet) hominibus se spectandam exhibet. Ita Oecumenius. S. Petrus, ait, « consulit ut responsiones a vita etiam nostra comprobentur, id quod conscientiam vocat; » et mox : « ita ut actiones quoque bonas prae vobis feratis. Nam si humane et mansuete feceritis, et conscientiam vestram bonam esse, id est, conscios vos bonorum esse, et non malorum, ut dicunt qui vos calumniantur, probabitis.» Praeclare Cicero in Tusculan.: « Nullum theatrum virtuti, ait, majus conscientia est; » et Juvenalis, satyr. 13:
Hoc est summa boni, mens quae sibi conscia recti est.
Praeclarius S. Bernardus, serm. 71 in Cantic., explicans illud, Ego flos campi et lilium convallium : « Habent, ait, mores colores suos, habent et odores : odorem in fama, colorem in conscientia. Colorem operi tuo dat ejus bonitas, et cordis intentio; odorem, modestiae et virtutis exemplum. Justus lilium est in se candidum, sed proximo odoratum: proximo enim famam, nobis debemus et providemus conscientiam.
UT IN EO QUOD DETRAHUNT VOBIS, CONFUNDANTUR. — Cum enim sancta conversatione valide confutatis eorum detractiones et calumnias, erubescunt de falsitate et calumnia sua. Hoc est quod dixit cap. praeced., vers. 12: « Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis. » Huc facit illud Origenis, hom. 7 in Judic.: « Patientia Christianorum vincat impudentiam persequentium; » calumniam incestus vincat angelica castitas; superbiae, profunda humilitas; crapulae, sancta sobrietas; avaritiae, eleemosynarum largitas, etc. Id studiose fecisse primos Christianos tempore S. Petri et deinceps, patet ex epistola Plinii ad Trajanum, et ex Apologiis Justini, Athenagorae, Tertulliani, Arnobii et caeterorum, adeo ut Justinus in Apologia ad Antonium asserat Gentiles plures, exemplo sanctitatis Christianorum, mutasse mores, et ex crudelibus ac truculentis factos humanos et mites, dum « patientiam injurias tolerantium (Christianorum) perspicerent, aut fidem eorum in contractibus experirentur. »
Versus 17: Melius Est Enim Benefacientes (si Voluntas Dei Velit) Pati, Quam Malefacientes
17. MELIUS EST ENIM BENEFACIENTES (SI VOLUNTAS DEI VELIT) PATI, — scilicet si velit Deus nos pati, si afflictiones nobis immittat, aut immitti permittat. Hoc addit ad consolationem fidelium, ut sciant nihil acerbi sibi accidere nisi ex nutu et ordinatione Dei, qui omnia ordinat ad suam gloriam et ipsorum salutem. Resignent se ergo in manus Dei Patris, et divinae ejus de se providentiae, nec dubitent quin Deus eis daturus sit vires ad patiendum, ac deinde patientiae lauream. Ita Oecumenius. Perstringit, ait Beda, quosdam qui si pro culpa patiantur, patienter ferunt : sin inculpati patiantur, murmurant, itaque bonum innocentiae perdunt per culpam impatientiae, cum potius illud augere et ornare deberent merito patientiae. Ita Socrates damnatus ad mortem Apollodoro comploranti dicentique : « Innocens morieris. Quid, inquit, num me nocentem mori malles? » Ea igitur mors libentius subeunda est, in qua criminis innocentia excusatur. Ita Xenophon in Apolog. Socrat.
Aliter legit S. Augustinus De Bono persever. II, scilicet, « si spiritus Dei velit, » sicque explicat, q. d. Si spiritus Dei dederit, vobisque afflaverit donum patientiae, quo fortiter dura pro Deo et Christo patiamini.
QUAM MALE FACIENTES, — q. d. Bonum est pati nocentem, at melius est pati innocentem. Unde colligas, bonum esse malefacientes pati et puniri; hic enim est actus justitiae vindicativae, qua et vindicatur scelus praeteritum, et satisfit reipublicae quisque laesioni et scandalo : quare fures et latrones dum puniuntur et patienter poenam sustinent, faciunt actum virtutis, non unius, sed plurium, puta poenitentiae, patientiae, justitiae, qua pro injuria illata Deo, proximo et reipublicae satis patiendo satisfaciunt, et facinorosis statuuntur in exemplum, quo timore similis supplicii a scelere se contineant. Sicut ergo summum peccatorum malum est impunitas, ita summum eorum bonum est punitio. Praeclare Beda hic : « Si mihi detur optio, inquit, malim cum S. Tobia sive divinis, sive humanis subjacere justus verberibus, quam ab injustitia verberum vi ad justitiae studia trahi. Rursumque malim a culpis flagello retrahi (ut Saulus), quam pro insanabili pondere peccatorum aeternae ultioni subjici, ut Elymas. »
Sane signum reprobationis aeternae est, cum fures et scelerati sinuntur a Deo impune grassari, et in suis sceleribus triumphare et mori. Signum divinae electionis est, si eos tradat in manus justitiae: tum enim per Confessarios inducuntur ad contritionem et animi mutationem, seque disponunt ad pie moriendum. Sane vir sapiens non temere dixit, « proportionaliter plures e patibulo quam e lecto ad caelum ascendere. »
Idem per umbram viderunt Gentiles. Cato Censorius dictitabat, « se malle pro collato beneficio nullam reportare gratiam, quam pro maleficio perpetrato non dare poenam, » significans nihil esse periculosius impunitate, quae semper ad deteriora invitat. Idem dicebat : « Magistratus qui maleficos impunitate donarent, lapidibus obruendos esse quasi reipublicae perniciosissimos. » Idem dicebat, « se omnibus peccantibus ignoscere, praeterquam sibi. »
Multum dissimilis illi Mevio, qui carpens alios, sibi condonabat omnia. Sibi ignoscit, quem non poenitet admissi; non ignoscit, qui de se poenas sumit, aut a judice irrogatas libens subit. Ita Plutarchus in Apopht. Roman.
Agesipolis, Cleombroti filius, cum quispiam ei dixisset ipsum cum aequalibus obsidem fuisse: « Merito, inquit, decet enim nostra peccata nostrasque culpas nos ferre. »
Socrates censuit urbes optime gubernari, cum impii dant poenas, teste Platone. Solon rogatus « in quo salus reipublicae consisteret? Si boni, ait, praemiis invitentur, mali poenis coerceantur, » teste Cicerone ad Brutum. Ubi addit idem dixisse Lycurgum, qui fuit legislator Lacedaemoniorum, sicut Solon Atheniensium.
Bias damnaturus reum ad mortem, lacrymatus est, et cum dixisset quidam : « Quid est quod fleas, cum penes te sit vel absolvere, vel condemnare hominem? » respondit: « Quia necessarium est naturae quidem condolere, legi autem suffragari. » Ita Maximus, serm. 6.
Junius Brutus et Manlius Torquatus proprios filios delinquentes damnarunt ad mortem, ut publicam legum disciplinam suorum sanguine sancirent, ne quis eam violans impunitatem sibi polliceretur.
Versus 18: Quia et Christus Semel pro Peccatis Nostris Mortuus Est, Iustus pro Iniustis, ut Nos Offerret Deo
18. QUIA ET CHRISTUS SEMEL PRO PECCATIS NOSTRIS MORTUUS EST (ita Graeci legunt ἀπέθανε; alii tamen legunt ἔπαθε, id est, passus est) justus pro injustis. — Probat fideles, licet innocentes, debere pati exemplo Christi, qui innocens et justus passus est pro injustis, puta pro peccatoribus totius mundi, quorum peccata in se luenda suscepit. Illud ergo velut ducis sui exemplum eis jugiter intuendum et imitandum proponit, uti et fecit cap. praecedenti, vers. 21, et cap. seq., vers. 13. Idem facit Jeremias Thren. IV, 20, dicens : « Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus. » Patiamur ergo pro Christo, quia ipse pro nobis passus est : ille erat innocens, nos nocentes; dicamus cum S. Francisco: « Da, Domine, amore amoris tui mori, qui amore amoris mei dignatus es mori. » Praeclare S. Paulinus, epist. 4 ad Severum, sub finem : « Quid ergo, ait, illi retribuemus pro omnibus quae retribuit nobis? Retribuit enim, sed ut bonus Dominus, bona pro malis, cui nos mala pro bonis ingesseramus. Benedicebat, et maledicebamus. Ille sanabat, et nos blasphemabamus : justificabat impios, et cum iniquis deputabatur. Quid ergo illi pro malis meis quae pertulit, quid pro bonis suis quae contulit, referam? Quid pro suscepta carne? quid pro alapis, pro opprobriis? quid pro flagellis, pro cruce, obitu, sepultura rependam? Esto reddamus crucem pro cruce, funus pro funere : numquid poterimus reddere quod ex ipso, et per ipsum, et in ipso habemus omnia, et ipsi qui habemus sumus? Ipse enim fecit nos, et non ipsi nos, et anima nostra semper in manibus ejus. Reddamus ergo amorem pro debito, charitatem pro munere, gratiam pro pecunia. »
Nota τὸ semel, q. d. Primo, Christus simul et semel omnia cruciatuum genera subiit, totumque passionum mare absorpsit, ut nos doceret guttas breves, exiguas et dispertitas passionis ebibere. Secundo, « semel, » q. d. Christus unico heroico patientiae actu omnem passionum vim expunxit, omniumque factus est victor et triumphator : ergo et vos una heroica resolutione decernite quaelibet adversa Christi exemplo libenter pati: ita omni passioni evadetis superiores, cunctisque adversis et cruciatibus dominabimini. Tertio, q. d. Unica Christi passio et patientia tanta fuit, ut ea redemerit totum mundum, imo mille mundos si existerent, ac proinde nihil ei patiendum restat aut restare potest. « Una enim oblatione consummavit in aeternum sanctificatos, » Hebr. x, 14. Ita et vos plane et plene offerte vitam et mortem vestram Christo, ac nihil amplius ad offerendum et patiendum reliquum erit : sed ut Christus post unicam mortem illico transivit ad vitam et gloriam aeternam, sic et vos post modicam passionem et mortem ad eamdem transibitis, S. Petro vivamus, mentemque erigamus ad bona spiritualia et coelestia. Vel, ut Glossa: Christus nos obtulit Patri velut victimam per mortificationem carnis nostrae, et absolutos carne in aeternum regnum introducet, ut ibi agamus vitam spiritualem, beatam et divinam. Id probat ex iis qui mersi sunt diluvio; hos enim mortificatos carne, Christus vivificavit spiritu, cum ad inferos descendens eis praedicavit. Verum vera lectio est, quod Christus sit «mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.» Ita enim legunt Romana, Graeca, Syrus, S. Augustinus, epist. 99; S. Cyprianus, vel potius Ruffinus in Expos. Symboli; Cyrillus, De Fide ad Reginas; Petrus Alexandrinus in Concilio Ephesino, tom. II, cap. vii: ipse enim ex hisce Petri verbis probat Christi divinitatem; S. Hieronymus in cap. LIV Isaiae, qui legit occisus; Oecumenius, Vatablus, Cajetanus, Hesselius et alii hic. Sensus est, q. d. Christus secundum carnem est morte affectus et occisus, sed vivificatus spiritu.
Quaeres: Quo spiritu, et quomodo? Respondeo: Primo, S. Athanasius, lib. De Spiritu Sancto, per «spiritum» accipit Spiritum Sanctum, q. d. Christus resurrexit a mortuis, vi et virtute Spiritus Sancti. Vel, ut S. Augustinus, epistola 99, et Oecumenius, vi et potentia divinitatis, quae est spiritus purissimus, juxta illud II Cor. xIII, 4: «Et si crucifixus est Christus ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.» Secundo, Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom., accipit spiritum fidelium, q. d. Christus mentem et spiritum fidelium vivificat, in eoque vivit per fidem et gratiam. Tertio et genuine per «spiritum» accipe animam: hanc enim opponit carni Christi, et haec praedicavit inferis, ut sequitur, q. d. Christus mortificatus et occisus est secundum carnem, at vivificatus secundum animam, idque tripliciter. Primo, q. d. Carne Christi moriente, anima ejus non est mortua, sed vivificata, id est, remansit viva et gloriosa. Sic enim Hebraei subinde vivificare sumunt pro vivum relinquere aut remanere, ut cum, I Regum viii, 2, dicitur de Davide: «Mensus est duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum,» q. d. David Moabitas hostes a se victos partim occidit, partim in vita servavit; et I Reg. xxvii, 11: «Virum et mulierem non vivificabat (id est, vivum non relinquebat, sed occidebat) David.» Similia sunt, Actor. vii, 19, Psal. cxxxvii, 7, et alibi. Verba enim activa apud Hebraeos significant actum nunc inchoatum, nunc continuatum (ut hic), nunc consummatum. Ita Hesselius. Secundo, Christi anima post mortem carnis fuit vivificata, id est, plane viva, beata et gloriosa effecta, adeo ut triumphatrix dominaretur daemonibus et inferno, uti sequitur; qui vivificationis actus accessit Christo quando mortuus est carne, ait Cajetanus.
Tertio, plane et plene Christus vivificatus est spiritu, quando virtute spiritus, id est animae antistrophe succinit S. Paulus, Rom. vi, 9: «Scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.» Apposite Beda: «Qui ergo, inquit, justus patitur, Christum imitatur; qui in flagellis corrigitur, latronem, qui in cruce cognovit Christum, et a cruce cum Christo paradisum intravit; qui nec inter flagella desistit a culpis, sinistrum imitatur latronem, qui propter peccata ascendit in crucem, et post crucem ruit in tartarum.» Hinc refellitur error aliquorum dicentium Christum iterum passurum, ut daemones redimat. Ita putatur opinatus esse Origenes, uti est in Concilio V Oecumenico, et narrat Nicephorus, lib. XVII, cap. xxvii. Unde S. Epiphanius, epist. ad Joannem Hierosolymit.: Origenes, ait, censuit «diabolum rursum futurum esse quod fuerat (angelum sanctum), et ad eamdem rediturum dignitatem, et conscensurum regna coelorum.» Rursum, «quod animae» hominum «fuerint angeli in coelis, et postquam peccaverint, dejectas esse in istum mundum, et quasi in tumulos et sepulcra, sic in corpora ista relegatas, poenas antiquorum luere peccatorum; et corpora credentium non templa Christi esse, sed carceres damnatorum. Indeque ψύχας dici ἀπὸ τοῦ ψύχεσθαι, id est refrigerare, quia de coelestibus ad inferiora venientes calorem pristinum amiserunt; ac σῶμα, id est corpus, dici quasi σῆμα, id est monumentum, eo quod ita animam in se clausam habeat, sicut sepulcra et tumuli cadavera mortuorum.» Probat ex Psal. cxviii: «Priusquam humiliarer, ego deliqui;» et ex Psal. cxli: «Revertere, anima mea, in requiem tuam;» et Psal. cxiv: «Educ de carcere animam meam;» et alio loco: «Confitebor Domino in regione vivorum.»
Verum haec Origenis dogmata confutata sunt a S. Epiphanio, S. Hieronymo, epist. ad Avitum, S. Augustino et aliis, ac damnata ab Ecclesia. Porro Hieronymus ibidem clare errorem jam dictum assignat Origeni. Ait enim de eo: «Ad extremum intulit (quod et cogitasse sacrilegum est), pro salute daemonum Christum etiam in aere et in supernis locis esse passurum. Et licet ille non dixerit, tamen quod consequens sit intelligitur, sicut pro hominibus homo factus est ut homines liberaret, sic et pro salute daemonum Deum futurum quod sunt ii, ad quos venturus est liberandos,» q. d. Ex sententia Origenis colligas Christum fore daemonem, sicut factus est homo.
UT NOS (jam a se redemptos, purificatos et sanctificatos quasi filios et cohaeredes suos) OFFERRET DEO, MORTIFICATOS QUIDEM CARNE, VIVIFICATOS AUTEM SPIRITU. - Ita legunt Complutenses, Glossa, Lyranus aliique veteres Latini, et ex modernis Gagneius, Catharinus, Arias, et Suarez, III part., tom. II, disp. xliii, sect. 3, atque apposite explicant, q. d. Christus sua gratia facit nos mortificare carnem, eamque subjicere spiritui, ut illo
...sum, a mortuis resurrexit. Tunc enim anima quasi instrumentum divinitatis ejus carnem ingressa, eam rursum animavit et vivificavit, novamque vitam immortalem et gloriosam ei communicavit. Ita Vatablus et alii passim. Dicit hoc Petrus, ut Christi resurgentis exemplo excitet Christianos ad patientiam, utpote qui certo sperare debeant se per Christum resurrecturos, ut per mortificationem carnis transeant ad vivificationem spiritus, ideoque in aerumnis animare se dicendo: Licet multa patiamur in corpore, tamen cum Christo et per Christum salvamur in spiritu. Simili phrasi et sensu S. Paulus, I Cor. xv, 43: «Factus est, ait, primus homo Adam in animam viventem (id est animal et homo vivens), novissimus Adam (Christus) in spiritum vivificantem,» ut scilicet anima Christi gloriosa vivificaret corpus, illudque redderet immortale et gloriosum, corpus, inquam, tum suum, tum nostrum. Unde tropologice subdit: «Primus homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis. Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis,» per temperantiam, patientiam aliasque coelestes virtutes.
Quamobrem Clemens Alexandrinus, Adhort. ad Gentes, docet Christum sua incarnatione et adventu in orbem, terram (quin et infernum, cum post mortem eo descendit) in coelum commutasse, ideoque illi cum hymno acclamandum esse: «Salve lux, quoniam lux nobis e coelo exorta est, qui defossi eramus in tenebris, et inclusi in umbra mortis. Lux, inquam, sole purior, et vita quae hac est jucundior. Illa lux est aeterna, et vivunt, quaecumque eam participant. Fiunt omnia lux quae sopiri non potest, et occasus cedit orienti: hoc nova voluit creatura. Qui enim omnia obequitat sol justitiae, aeque obit humanitatem, imitans Patrem, qui aeque super omnes facit oriri solem suum, et rorem instillat veritatis. Is occasum traduxit in orientem, et mortem in vitam cruci affixit: ab exitio autem abreptum hominem in aethere suspendit, transplantans interitum et corruptionem in interitus et corruptionis vacuitatem: et terram mutat in coelum Dei agricola, etc. Veram vitam in memoriam redigens, et vere magnam et divinam, et quae auferri non potest, nobis haereditatem largiens, coelesti doctrina hominem Deum faciens;» et mox: «Pro modica fide dat tibi tantam terram quam colas; aquam, ut bibas; et aliam ut naviges; aerem, ut respires; ignem, ut opereris; mundum, ut inhabites. Hinc tibi concessit in coelos mittere coloniam;» et inferius: «Christus, ait, est Verbum veritatis, Verbum incorruptionis, qui hominem regenerat, ipsum reducens ad veritatem, stimulus salutis qui abigit interitum, qui mortem persequitur, qui aedificavit templum in hominibus, ut in hominibus Deum collocet. Fac ut templum sit castum ac mundum, et voluptates ac delicias; tanquam caducum et brevem florem relinque vento et igni;» et sub finem: «Curramus, tollamus jugum ejus, subeamus incorruptionem. Pulchrum aurigam hominum Christum diligamus. Pullum cum veteri duxit sub idem jugum, et juncta hominum biga currum dirigit ad immortalitatem, contendens ad Deum, ut evidenter impleat quod tacite significaverat: prius quidem in Jerusalem, nunc autem agens in coelos.»
Versus 19: In Quo et His, Qui in Carcere Erant, Spiritibus Veniens Praedicavit
IN QUO, — scilicet spiritu, puta anima Christi viva et gloriosa. Probat Christum, licet carne mortificatum, vivificatum tamen fuisse spiritu, ex eo quod spiritu, id est quoad animam, venerit in carcerem inferni, ibique spiritibus praedicarit. Unde Oecumenius ἐν ᾧ, id est, in quo, interpretatur causaliter ob quod, idcirco, quamobrem, q. d. Quia Christus mortuus est pro injustis, non tantum sui aevi et sequentis, sed et pro iis qui ejus incarnationem praecesserunt, puta qui fuerunt tempore Noe; idcirco descendit ad eos in infernum, ut eos inde liberaret, eisque suae mortis fructum, puta beatitudinem et visionem Dei, impertiret.
ET HIS QUI IN CARCERE ERANT. - Graece ἐν φυλακῇ, id est, in custodia; Syrus בשיול basciul, id est, in inferno: male enim Syri interpres vertit, in sepulcro; scheol enim Hebraeis et Syris proprie infernum significat, non sepulcrum. Perperam Beza pro erant vertit sunt. Ipse enim cum Calvino negat Christum quoad animam personaliter descendisse ad inferos, sed tantum quoad vim et operationem, liberando scilicet patres e limbo. Unde hunc S. Petri locum, ex quo clare probatur Christi realis descensus ad inferos, ita detorquet et explicat, q. d. Christus in spiritu, id est vi divinitatis suae, per Noe veniens, praedicavit incredulis tempore diluvii, qui ob incredulitatem tunc damnati, nunc sunt in carcere, puta in inferno. Perperam, inquam: nam primo, S. Petrus per spiritum accipit animam Christi, hanc enim opponit carni, non divinitatem. Secundo, quia divinitas Christi non venit, aut, ut graece, πορευθείς, id est profecta est, in carcerem, quia semper ibi et ubique praesens fuit; venit ergo quoad animam. Tertio, quia veteres vertunt erant, non sunt. Unde et Syrus, praedicavit, inquit, animabus illis quae detinebantur in inferno.
SPIRITIBUS, - Syrus, animabus: graece enim est πνεύμασι. Male ergo quidam legunt πνεύματι, id est spiritu, quasi Christus non personaliter, sed in spiritu, id est, per vim et efficaciam, venerit in carcerem. Unde Joannes Benedictus vertit legitque spiritualiter. Sic habent et Biblia vetusta manuscripta Collegii Romani, sed perperam. Graeci enim et Latini codices, aeque ac Syrus et interpretes, constanter legunt πνεύμασι, id est spiritibus.
Quaeres primo: Quis hic carcer, qui spiritus, quaeque Christi ad eos praedicatio? docentque Christum patefecisse coelum eo usque clausum, primumque in illud ingressum in Ascensione: animas ergo justorum ante Christum non ascendisse in coelum, sed descendisse in infernum, puta in limbum patrum, ideoque Christum post mortem eodem descendisse, ut eos inde liberaret et educeret. Hoc enim est quod ait Psaltes et ex eo Petrus, Act. II, 27: «Quoniam non derelinques animam meam in inferno;» et Zachar. ix, 11: «Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua;» et Sapiens, Eccli xxiv, 45: «Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino;» et Christus, Matth. xii, 40: «Erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus.» Idem diserte docet S. Hieronymus, epist. ad Heliodorum: «Abraham, ait, erat in inferis;» S. Gregorius, lib. XII Moralium, cap. vi; S. Chrysostomus, hom. 4 in Marcum: «Antequam, ait, Christus aperiret paradisi januam, cum latrone omnes Sanctorum animae ad inferos deducebantur. Dicit enim Jacob, Genes. xxxvii: Lugens descendam ad inferos. Evangelium quoque Abraham et Lazarum in inferis collocat.» Idem docet D. Thomas et Scholastici, III part., Quaest. LII.
Quaeres secundo: Quibus spiritibus praedicavit Christus in inferno? et quid quave ratione? Primo, aliqui censent eum praedicasse damnatis, eosque convertisse et liberasse ex inferno, saltem aliquos eorum, qui minus fuerant mali et increduli. Id dicere videtur ex Hermete sive Pastore Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom.; Augustinus, lib. XII De Genesi ad litt., cap. xxxiii, ubi ait Christum solvisse dolores inferni, liberando peccatores a tormentis, quibus in eo cruciabantur; S. Epiphanius, haeresi 46, et Ambrosiaster in cap. iv ad Ephes.
Dubitasse videtur S. Nazianzenus, oratione 42, sub finem, ubi Nicetas ejus interpres Platonicus, hanc de Platonis (idem a pari dicas de Trismegisto, Seneca, Socrate et similibus) in Christum fide et salute historiam narrat. «Tale quiddam, ait, de Ethnico Platone in Patrum historiis circumfertur. Nam cum diu antea vita functus a quodam Christiano maledictis, ut improbus et impius laceratus esset, noctu ad conviciatorem suum venit, hominemque accusavit, ut inique ipsum maledictis insectantem. Ego enim, ait, me peccatorem esse haud quaquam inficias ivero. Verum cum Christus in infernum descendit, nemo ante me ad fidem accessit.» Citatur et S. Hilarius in Psalm. cxviii, littera Caph, ubi ait: «Descendente in inferna Domino, etiam his qui in carcere erant, et increduli quondam fuerant in diebus Noe, exhortationem praedicatam fuisse.» Sed perperam: nam per exhortationem intelligit consolationem sanctorum patrum, de quibus immediate ante dixit: «Scit exhortationem hanc Sanctos quiescentes in inferno desiderare.» Idipsum vero diserte asseruit...
Primo. Arias Montanus per carcerem accipit arcam Noe, per spiritus animas octo, puta Noe, filiorum et uxorum, quae salvae factae sunt per arcam; his enim praedicasse Christum per Noe, ut in arcam se reciperent, et, finito diluvio, ut egrederentur, et terram incolerent. Verum haec expositio solius est Ariae, et ab aliis passim merito exploditur, ob rationes paulo ante contra Bezam allatas; et quia arca fuit asylum ad salutem, non carcer ad poenam; atque octo animae homines erant, non spiritus.
Secundo, alii censent hic sermonem esse de vocatione Gentium, ideoque carcerem vocari tenebras gentilismi, puta infidelitatem, spiritus esse animas Gentilium: his praedicasse Christum per Apostolos, cum eos convertit, fecitque Christianos: hos enim esse injustos, pro quibus passum esse Christum paulo ante dixit S. Petrus. Sic Isaias, IX, 2, et XLII, 19, Gentiles vocat sedentes in tenebris et umbra mortis, ac vinctos. Ita Hesselius, q. d. Christus per Apostolos praedicans Gentilibus in gentilismo quasi carcere constitutis eduxit eos ad lucem et libertatem Evangelicam. Verum nemo non videt hoc esse symbolicum et mysticum, non litterale et germanum, praesertim quia Apostoli non praedicarunt incredulis, qui fuerunt tempore Noe (Noe enim praecessit Apostolos fere per tria annorum millia), quod tamen ait S. Petrus.
Tertio, S. Augustinus, epist. 99, et ex eo Beda, Hugo, Dionysius et S. Thomas, III part., Quaest. LII, art. 1, ad 3, per carcerem accipiunt corpus, quod est quasi carcer animae; per spiritus, animas corpori inclusas tempore Noe: his enim praedicavit Christus per Noe fabricantem arcam, ut poenitendo imminens diluvium evaderent. Verum hic carcer magis symbolicus et mysticus est, quam praecedens. Porro perperam Thomas Anglicus pro in carcere legit in carne.
Quarto ergo et genuine, per carcerem hunc caeteri Patres Graeci et Latini, aeque ac Doctores et Interpretes, quin et Beza accipiunt infernum, uti clare vertit Syrus, idque ita esse patebit ex sequentibus. Ita S. Athanasius, epist. ad Epictet.; S. Cyrillus, De Fide ad Regin.; S. Epiphanius, haeres. 77; Clemens Alexandrinus, VI Strom.; S. Justinus, Contra Tryphonem; S. Irenaeus, lib. III, cap. xxiii; S. Hieronymus, in cap. liv Isaiae; Ambrosiaster in cap. iv ad Ephes.; S. Hilarius in Psal. cxviii, 82. Unde ex hoc loco probant Christum realiter descendisse ad inferos. Vide Bellarminum, lib. IV De Anima Christi, cap. xiii, qui et refutat Calvinum in psychopannychia, id est animarum dormitione, dicentem has animas fuisse εἰς πολάζιν, id est in spelunca, puta in coelo, ut ipse censet, exspectantes Christi adventum et mortem: his Christum praedicasse non personaliter, sed causaliter, liberando eos e sua spelunca et exspectatione, ac donando eas beatitudine et gloria aeterna. Hoc enim constanter confutant Scripturae et Patres,
...sum vero diserte asseruit Marcion haeresiarcha. Docuit enim, ut ait S. Epiphanius, haeresi 42, Christum ex supernis ab invisibili innominato Patre descendisse propter animarum salutem, et ad redarguendum Deum Judaeorum, et legem ac Prophetas, et in infernum descendisse ut salvaret Cain, et Core, et Dathan, et Abiron, et Esau, et omnes gentes quae non noverunt Deum Judaeorum. Abel autem, et Henoch, et Noe, et Abraham, et Isaac, et Jacob, Mosen item, Davidque et Salomonem ibidem reliquisse, propterea quod cognoverunt Deum Judaeorum, et non Deo invisibili seipsos addixerunt.»
Verum hic est error, ac fabula et haeresis confutata a S. Augustino, lib. De Haeres., cap. lxxix; et Philastrio, lib. De Haeres., et S. Gregorio, VI Regist. epist. 15, vel alio computu 179: in inferno enim nulla est redemptio. Quapropter Christus descendens ad inferos, ait S. Gregorius, solos per suam gratiam liberavit, qui eum et venturum esse crediderunt, et praecepta ejus vivendo tenuerunt.» Quare Patres qui contrarium videntur indicare, commode et benigne exponendi sunt, uti in sequentibus exponam.
Secundo, alii censent Christum praedicasse damnatis, sed arguendo, irridendo, exprobrando eorum incredulitatem et scelera, eorumque damnationem confirmando. Ita Angelus Paz, lib. VII De Symbolo, cap. xx. Verum hoc non est praedicare.
Tertio, noster Turrianus, lib. IV pro epist. Roman. Pontif., cap. xii, et alii (nec aliud videtur voluisse S. Augustinus, lib. XII De Gen. ad litt., xxxiii) censent Christum praedicasse animabus in Purgatorio detentis, eisque evangelizasse primum sui jubileum, ac contulisse eis indulgentiam plenariam, liberando omnes e poenis. Idque Christum fecisse valde est probabile, ut dixi Act. II, 24, quanquam parum videtur credibile animas quae tempore diluvii iverant ad Purgatorium, in eo luisse poenas usque ad Christum, per annos 2928: tot enim praecise fluxerunt a diluvio usque ad mortem Christi; quod si tamen aliquibus id contigit, certe hi longum habuere Purgatorium. Extat revelatio de Praelato quodam celebri futuro in Purgatorio usque ad diem judicii.
Quarto, et magis proprie ac genuine, Christus praedicavit animabus patrum in limbo detentis avidissime exspectantibus Christi adventum, et sui liberationem. His enim proprie praedicavit, non ut tunc primum eos converteret, ut vult Beza; nam antequam e vita excederent, fuerunt conversi, et egerunt poenitentiam. Sed praedicavit primo, quia arguit olim antiquam eorum incredulitatem, q. d. Petrus: Oportet ergo et nos credere et sperare in Christum, ac propter hanc spem pati adversa quaelibet, ne pari modo arguamur aliquando ab eo, sicut illi qui increduli fuerunt tempore Noe, arguti et increpiti sunt ab eo in limbo. Secundo, «praedicavit,» graece ἐκήρυξεν, id est praeconizavit, praeconem egit, quia scilicet eis evangelizavit, et attulit laetissimum nuntium redemptionis, liberationis et beatitudinis, communicando eis visionem beatificam. Quocirca tunc ostendit se vivificatum spiritu, cum spiritus, id est animas, patrum in limbo vivificavit, id est vita gloriae, donavit, quin et multis etiam vitam corporis restituit, illud resuscitando, ut ait Matth. cap. xxvii, vers. 51. Ita Oecumenius, Dionysius, Lyranus, Catharinus, Bellarminus, Suarez et alii passim.
Porro haec praedicatio fuit locutio mentalis, qua Christus mentaliter locutus est animabus patrum eisque evangelizavit redemptionem, salutem et gloriam: sicut Deus loquitur angelis, et angeli sibi invicem.
Dices: Spiritus hi fuerunt increduli Noe praedicanti diluvium, ideoque omnes eo mersi sunt, ac proinde omnes videntur damnati: damnatis autem Christus non praedicavit, nec attulit salutem. Respondeo primo, multos ex iis qui prius Noe minitanti diluvium non credebant, postea cum reipsa illud inchoari cernerent, credidisse, quia illud oculis suis cernebant, ac proinde cum viderent de vita sua actum, antequam mergerentur poenituisse, ut animam salvarent, uti in naufragio omnes etiam obstinati peccatores compunguntur et poenitent: ita S. Hieronymus et alii quos citavi Gen. vi, 5. Secundo, esto daremus omnes qui diluvio mersi sunt, fuisse impoenitentes, ideoque damnatos, tamen multi ante diluvium per spatium centum annorum, quibus Noe fabricavit arcam, mortui sunt, poenitentes, ideoque salvati: iis ergo praedicavit Christus descendens ad limbum. Nam, ut alios taceam, Mathusalem, avus Noe mortuus est eodem anno quo factum est diluvium: hic autem videtur obiisse justus, ideoque salvatus, nam sancte fuit educatus a sancto patre, puta Henoch, qui ob sanctitatem raptus est in paradisum, Gen. v, 24. Similiter Lamech, pater Noe, mortuus est sex annis ante diluvium, uti ostendi Gen. v, 27. Lamech autem videtur fuisse justus, ideoque salvatus, tum quia filius fuit Mathusalem et nepos Henoch, utique a piis pie educatus; tum quia videtur fuisse propheta. De filio enim Noe cum nasceretur, dixit et praedixit: «Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum,» ideoque vocavit eum Noe, id est consolatorem, Gen. vi, 29.
Porro praedicavit Christus animabus in inferno, non tantum sermone, sed magis «opere, ait Oecumenius, his qui secundum carnem vixerant, ad judicium (judicando et condemnando illos); illis vero qui secundum spiritum, ad gloriam et salutem,» salvando et glorificando illos; unde Origenes, hom. 15 in Gen.: «Quod Christus, ait, dixit latroni: Hodie mecum eris in paradiso; non illi soli dictum, sed omnibus Sanctis dictum intellige, pro quibus in infernum descendit.»
Putant aliqui Christum brevissimo tempore, et vix una hora fuisse in inferno, ibique praedicasse:
...statim enim inde secum animas eduxisse. Ita V. Anselmus, in Elucidario, sub medium: «Tamdiu, ait, fuit Christus in inferno ac devastavit, quamdiu ad judicium veniens actus cujusque examinabit, in momento, in ictu oculi, id est, quam cito potes oculum movere.» Sic et Nicephorus, lib. III, cap. xxxi, ait Christum eadem hora qua ad inferos descendit, rediisse instar fulgetri. Idem insinuant Justinus, Quaest. lxxvi ad Orthod., et Euthymius in cap. xxiii Lucae. Sed verius est Christum tanto tempore quoad animam fuisse in limbo, quanto quoad corpus fuit in sepulcro, scilicet triduo non pleno, sed inchoato, nimirum a Parasceve usque ad Dominicam Paschae. Tunc enim anima rediens e limbo ad sepulcrum corpus resumpsit. Id enim insinuat Christus, dicens Matthaei xii, 40: «Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus,» ubi per cor terrae infernum intelligunt S. Hieronymus, Theophylactus et Gregorius Nyssenus, orat. 1 De Resurrect.; Tertullianus, lib. De Anima, cap. xxxi et lv; Irenaeus, lib. V, cap. xxxi, et Ambrosiaster in cap. iv ad Ephes.; S. Thomas ejusque asseclae, III part., Quaest. LII, art. 4.
Dices: Christus moriens ait latroni: «Hodie mecum eris in paradiso.» Ergo eadem die ex inferno transiit ad paradisum. Respondeo, paradisum esse ubi Christus se suamque divinitatem et beatitudinem suis communicat, q. d. Hodie mecum eris in aeterna felicitate et gloria, quam descendens ad limbum patribus communicabo. Tunc ergo infernus fuit paradisus. Ita S. Augustinus, epist. 57.
Denique S. Justinus, Contra Tryphonem, citat verba quaedam Isaiae, et Irenaeus, lib. III, cap. xxiii, eadem tribuit Jeremiae, quae jam in neutro inveniuntur, simillima hisce Petri, ut verisimile sit inde ea Petrum accepisse. Verba sunt ista: «Commemoratus est Dominus Israel mortuorum suorum, qui dormierant in terra sepultionis, et descendit ad eos evangelizare salutem quae est ab eo, ut salvaret eos.»
Causas cur Christus descenderit ad inferos, recensui Ephes. IV, 10, ad illud: «Ut impleret omnia.» Similes recenset S. Thomas, III part., Quaest. LII, art. 1, nimirum primam, ut plene subiret et lueret poenas peccatorum nostrorum, inter quas una est mors, et post mortem descensus ad inferos. Secundam, ut victo diabolo per passionem vinctos ejus eriperet, qui detinebantur in inferno. Tertiam, ut, sicut potestatem suam ostenderat in terra vivendo et moriendo, ita etiam potestatem suam ostenderet in inferno, illum visitando et illuminando, juxta illud Psal. xxiii: «Attollite portas, principes, vestras,» id est, ut Glossa, principes inferni, auferte potestatem vestram, qua usque nunc homines in inferno detinebatis: et sic in nomine Jesu omne genu flectatur, non solum coelestium, sed et infernorum, ut dicitur Philip. ii.
Tropologice vide et mirare hic divitias bonitatis et viscera misericordiae Dei nostri, quibus dignatus est descendere in ima terrae, locumque damnatorum, ut sanctos, qui ibidem detenti fuerant per tria et quatuor annorum millia, ipsumque avidissime exspectabant, liberaret. Christus ergo est quasi sol quidam divinus, qui non tantum radios beneficentiae suae, sed et seipsum sparsit per omnes orbis partes, summas, medias, imas, puta per coelum, terram et infernum, ut omnes sua luce et praesentia illustraret, laetificaret, vivificaret, gratia et gloria sempiterna donaret.
Versus 20: Qui Increduli Fuerant Aliquando, Quando Exspectabant Dei Patientiam in Diebus Noe
20. Qui increduli fuerant aliquando. - S. Epiphanius, haeres. 46, «incredulos» interpretatur qui veram Dei fidem habuerunt, sed illi alios habuerunt errores admixtos: hosce enim Christum ab errore liberasse, et per indulgentiam salvasse. Errores intellige invincibiles, vel inculpatos, aut certe veniales. Qui enim in errore et peccato mortali decesserunt, damnati fuere sine ulla spe veniae.
Secundo, S. Athanasius, tract. De Incarnat., et S. Hieronymus in cap. ix Zachariae, per incredulos accipiunt inobedientes (hoc enim significat Graecum ἀπειθήσασιν), qui scilicet in Adamo violarunt Dei praeceptum de non comedendo pomo vetito, quales sunt omnes homines: omnes enim peccarunt in Adamo. Verum S. Petrus ait hos incredulos fuisse in diebus Noe, non Adami.
Tertio, alii censent incredulos vocari infideles, quales erant pene omnes tempore Noe. Unde Hebraei in Berescit Rabba tradunt, tempore Enos homines abjurasse fidem unius Dei, fuisseque idololatras, ideoque Enos coepisse publice invocare nomen Domini, Genes. iv, 17. Quarto, noster Salmeron incredulos interpretatur homines aevi Noe, qui multa de Deo ignorabant, nec habebant fidem explicitam de Christi ortu et morte, sed tantum implicitam. Quinto, Arias per incredulos accipit filios Noe, qui initio patri Noe praedicenti diluvium non crediderunt, sed post plura ejus argumenta et signa fidem ei adhibuerunt, ideoque cum eo ingressi sunt in arcam. Sed hoc superius refutavi.
Sexto et genuine, increduli hi intelliguntur qui non credebant Noe culpanti peccata, et peccatoribus minitanti diluvium, qui aliquando, id est initio ei non crediderunt, postea tamen crediderunt, praesertim cum reipsa viderunt diluvium a Noe praedictum, tuncque compuncti et poenitentes mentem vitamque correxerunt, quia exspectabant Dei patientiam, ut sequitur.
Nota: Christus omnes justos ex inferno liberavit; S. Petrus tamen meminit tantum eorum qui fuerunt tempore Noe et diluvii, tum quia de eorum salute major erat ratio dubitandi: cum enim a Deo vindice mersi essent aquis, videri poterant et animae eorum relegatae in gehennam: ita Bellarminus, lib. IV De anima Christi, cap. xiii; tum quia vult mortari fideles per insigne exemplum ad adversitatum tolerantiam, ex earum utilitate, utpote quae etiam impiis in diluvio fuerit causa poenitentiae et salutis: ita Suarez, III part., tom. II, disp. xlv, sect. 3; tum quia diluvium et arca fuit typus baptismi, de quo proxime agere intendebat.
QUANDO EXSPECTABANT DEI PATIENTIAM. - Hesselius et alii censent legendum, quando exspectabat Dei patientia. Sic enim legit S. Augustinus, epist. 49; S. Hieronymus, in cap. liv Isaiae; Idacius, Contra Varimondum; Beda et Dionysius hic. Idem significant Graeca ὅτε ἀπεξεδέχετο (perperam Beda et Tigurina legunt ἅπαξ ἐξεδέχετο, id est, semel et simul exspectabant) ἡ τοῦ Θεοῦ μακροθυμία; et Syrus, cum longanimitas Dei praecepit ut fieret arca ob spem poenitentiae eorum. Haec lectio est plana et apposita: Dei enim patientiam commendat, quod incredulos et impios tempore Noe patienter exspectarit per centum annos ad poenitentiam. Cum enim potuisset juste eis statim immittere diluvium, per Noe comminatum, noluit, sed distulit ad centum annos, jubens Noe interim fabricare arcam, ut haec fabrica assidue feriret eorum oculos et mentem, cogeretque ad credendum Noe minitanti diluvium: unde non videtur dubitandum, quin nonnulli tam constanti comminatione Noe et fabricatione arcae territi ei crediderint, et poenitentiam egerint. Ad hanc enim eos exspectabat, et occulte agebat Dei patientia.
Verum quia graecum ἀπεξεδέχετο est verbum medium, significans tam exspectabatur, quam exspectabat, hinc alii vertunt, quando exspectabatur Dei patientia. Ita Pagninus, Tigurina, Vatablus et Rupertus, lib. IV in Gen., cap. xvii. Hoc autem idem est cum eo quod legimus in vulgata versione: «Quando exspectabant Dei patientiam;» idem enim est homines exspectare patientiam Dei, quod patientiam Dei exspectari ab hominibus. Et haec lectio apte cohaeret cum praecedentibus: dat enim rationem cur fuerint «increduli,» quia scilicet exspectabant Dei patientiam, hoc est, quia sibi nimium promittentes de Dei patientia, non putabant fore diluvium, sed Deum patienter laturum eorum mores et scelera, uti antea per sexcentos annos ab Enos usque ad Noe tulerat. Secundo, per Dei patientiam potest accipi ipsum diluvium, cujus immissionem Deus patienter et longanimiter prorogabat, exspectans peccatorum poenitentiam, ut sit catachresis et metonymia. Peccatores enim videntes differri diluvium, irridendo rogabant Noe: Cur non venit diluvium a te comminatum? Ecquando veniet? Respondebat Noe: Deus suo tempore illud immittet, sed differt et patienter vos exspectat ut poenitentiam agatis, itaque avertatis diluvium. Hinc illi responsum Noe irridentes diluvium vocabant Dei patientiam, dicentes: Ecquando veniet tua illa, quam praedicas, Dei tui patientia? Longa et sera est, vellemus videre illam et natare in tuo diluvio. Cum venerit, credemus tibi, tuisque de eo minis, non ante. Simili modo Judaei irridentes oracula Isaiae, dicentis: «Haec mandat Dominus,» dicebant: «Manda, remanda; exspecta, reexspecta; modicum ibi, modicum ibi,» Isaia xxviii, 10, q. d. Tu, Isaia, minaris nobis excidium, dicisque illud Deum tibi mandasse, ac per tot annos nihil illius vidimus, nec umbram adhuc videmus. Falsae ergo et illusoriae sunt tuae minae.
Moraliter: vide hic quanta patientia sit Dei, qui peccatores tamdiu exspectat ad poenitentiam. Sic exspectavit Judaeos per multos centenos annos, donec illi complerent mensuram peccatorum suorum, eaque completa tandem punivit eos per Titum et Vespasianum, Matth. xxiii, 32. Sic exspectavit Chananaeos et Amorrhaeos a Cham patre eorum, qui fuit tempore diluvii, usque ad Josue, qui eos excidit, per annos octingentos. Sic exspectavit alias gentes usque ad Nabuchodonosorem, per quem eas evertit. Sed tum indignans suam patientiam contemni, tarditatem supplicii gravitate compensat, juxta illud veterum: «Dii laneos habent pedes, sed ferreas manus.» Quocirca omnes totius mundi homines, excepto Noe cum filiis et nuribus, mersit diluvio. Sic exspectat quemlibet peccatorem per plures menses et annos: quin et viros justos et religiosos diu exspectat, ut serio a se abdicent vanitates omnes totosque dent se Deo et perfectioni.
Vide ex adverso quanta sit hominum pervicacia et ingratitudo, qua Dei patientiam eludunt, imo cum ea certant, nec a protervia sua desistunt donec a Deo obruantur et conterantur. Sapientiores fuerunt Ninivitae, qui, comminante Jona excidium, illico poenitentiam egerunt, ac per eam Deo se reconciliantes illud evaserunt.
Porro aliqui cum Hesselio haec aliter dispungunt, ac novam sententiam inchoant ibi: «In diebus Noe;» tuncque hunc dant sensum: Dei patientia ne perderet gentes incredulas, diu exspectavit donec veniret Christus, qui eorum peccata tolleret. Reos quoque et propter sua scelera condemnatos, qui in extremis suis convertuntur, diu patienter, cum impie agerent, exspectabat Deus. Vicissim Sancti veteris Testamenti exspectabant Dei patientiam, id est Christi adventum, propter quem Deus patiens erat super hominum malitia, ideoque patientiam suam usque ad ejus adventum prorogavit, in eoque illam terminavit.
CUM FABRICARETUR (graece κατασκευαζομένης, id est, cum pararetur) ARCA, - per centum annos, uti jam dixi. Vide quae de fabrica arcae dixi Gen. vi, 13 et seq.
IN QUA PAUCI, ID EST OCTO ANIMAe, - puta octo homines, scilicet Noe cum sua uxore, ac tres ejus filii cum totidem uxoribus, quos Deus reservabat in seminarium novae sobolis, ne periret totum genus humanum. Est synecdoche. Superstes quoque fuit nonus Henoch, abavus Noe, qui ex Paradiso, vel potius ex aethere (Paradisus...
Vatablus. Aliter legunt Complut. et Regia, nimirum ᾧ, id est cui, scilicet arcae et diluvio, antitype respondet baptisma. Ita Gagneius et Cajetanus. Sed alii Graeci et Latini legunt ὅ, id est quod.
Similis forma. — S. Augustinus, lib. De Bapt., cap. ult., legit, simili forma, id est, simili typo et analogia; Syrus, simili exemplo; S. Cyprianus, epist. 74, similiter; graece, ἀντίτυπον, q. d. Cui nunc antitypus, id est, ut typo res figurata respondet baptismus; arca fuit typus, arcae antitypus est baptismus, quia per arcam ut typum fuit praefiguratus, eique apta proportione et convenientia respondet, ceu antitypum typo, exemplar imagini, corpus umbrae. Typus enim est antitypi typus, et antitypum est typi antitypum.
Sensus est, q. d. Sicut arca olim servavit octo animas in vita corporali, ita nunc baptismus salvat animas in vita spirituali. Arca ergo fuit typus et figura baptismi: diluvium enim significat peccatum et mortem inundantem per totum genus humanum; Noe est Christus victor peccati et mortis; arca est Ecclesia, cujus ostium est baptismus; octo animae sunt omnes fideles baptizati ad hoc, ut ad octavam resurrectionis et gloriae aeternae pertingant.
Simili ratione Eucharistia a S. Basilio in Liturgia aliisque Graecis Patribus vocatur antitypa, tum passive, quia scilicet per typos agni paschalis, manna et panum propositionis fuit praefigurata, eisque congrua analogia respondet; tum active, quia ipsa est typus et repraesentatio Christi patientis, morientis et in coelo regnantis. Inde tamen non sequitur, Christum in ea realiter non esse praesentem, sed tantum non esse ibi visibilem, patientem, morientem et in coelo regnantem, atque speciebus sacramentalibus panis et vini quasi typis velari et repraesentari. Unde a Theodoreto, I Corinth. II, vocatur typorum archetypus. Antitypum ergo idem est quod sacramentum, et antitype idem est quod sacramentaliter. Sacramentum autem est signum rei non absentis, sed praesentis, licet occultae, v. g. corporis Christi in Eucharistia. Vide Bellarminum, lib. II De Euchar., XVI, et lib. IV, cap. XIV.
Per aquam. — Aquae enim diluvii elevabant arcam, et consequenter octo animas in ea degentes, ne humi manentes aquis obruerentur, sed eis per arcam superiores evaderent.
Disce hinc quanta fuerit corruptio illius aevi, tanta scilicet tamque universalis, ut solus Noe cum suis fuerit justus, ideoque dignus qui evaderet diluvium. Rursum quanta sit paucitas sanctorum et salvandorum: hujus enim typus fuit unus Noe in tanto hominum numero, aeque ac unus Lot in conflagratione Sodomae; ac Josue et Caleb, qui ex tot Hebraeorum millibus soli ingressi sunt terram promissam.
Tropologice, Noe est Christus et Apostoli, qui septiformem Spiritus Sancti accipiunt gratiam, ait Rupertus.
Anagogice, octonarius animarum electarum symbolum est octavae resurrectionis et felicitatis aeternae, ac Ecclesiae triumphantis, aeque ac militantis. Ita S. Hieronymus, Dialog. contra Lucifer., sub finem: « Octo animae hominum, ait, in arca Noe servatae sunt, et nos Ecclesiastes jubet dare partes septem, dare partes octo, id est, credere utrique testamento: ideo quidam Psalmi pro octava inscribuntur, et ex octonis versibus, qui singulis litteris subjecti sunt, in psalmo CXVIII justus eruditur. Beatitudines quoque, quas Dominus discipulis in monte pronuntians Ecclesiam delineavit, octo sunt. Et Ezechiel in aedificationem templi octonarium numerum assumit. » Subdit deinde alias analogias arcae et Ecclesiae. Primo, « in arca, ait, erant animalia munda et immunda: in Ecclesia sunt justi et peccatores. Secundo, emittitur de arca corvus et non redit, et postea pacem terrae columba nuntiat: ita et in baptismate Ecclesiae, teterrimo alite expulso, id est diabolo, pacem terrae nostrae columba Spiritus Sancti nuntiat. Tertio, a triginta cubitis incipiens usque ad unum cubitum, paulatim decrescens arca construitur: similiter et Ecclesia multis gradibus consistens ad extremum Diaconis, Presbyteris Episcopisque finitur. Quarto, periclitata est arca in diluvio: periclitatur Ecclesia in mundo. Quinto, egressus Noe vineam plantavit, et bibens de ea inebriatus est: natus quoque in carne Christus Ecclesiam plantavit, et passus est. Sexto, nudatum patrem irrisit major filius, et minor texit: et Deum crucifixum illuserunt Judaei, et honoraverunt Gentiles. »
Versus 21: Quod et Vos Nunc Similis Formae Salvos Facit Baptisma
21. QUOD ET VOS NUNC SIMILIS FORMAe SALVOS FACIT BAPTISMA. — « Quod, » id est quomodo; aut potius est hebraismus, quo relativum praeponitur antecedenti, qui latine sic convertitur: Et tunc salvos nos facit baptisma, quod est ἀντίτυπον, id est similis formae, ac typica similitudine respondet, subaudi, aquis diluvii, tanquam veritas typo, q. d. Sicut Noe cum suis in arca sublata aquis servatus est, sic et nos per baptismum. Ita
Non carnis depositio sordium, — q. d. Baptisma nos salvos facit, non quatenus est ablutio carnis, ut ex ea sordes eluat et deponat, uti faciebant Judaeorum baptismata et lavacra; sed quatenus est ablutio animae et conscientiae, eamque bonam, id est, puram et sanctam efficit.
SED CONSCIENTIAe BONAe INTERROGATIO IN DEUM. — « Interrogatio, » id est, probatio et exploratio. q. d. Baptismus nos salvos facit, quia facit ut probatam coram Deo habeamus conscientiam bonam, scilicet, puram et mundam, juxta illud Hebr. cap. X, vers. 22: « Aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda. » Interrogare enim saepe in Scriptura significat probare et explorare, quia per interrogationem facti, noxae, vel innocentiae veritas a reo indagatur et exploratur: est metalepsis. Sic Psalm. X, 4, dicitur:
« Palpebrae ejus interrogant filios hominum, » id est, oculi Dei explorant et lustrant omnes homines; et vers. 5: « Dominus interrogat, » id est explorat justum et impium; et Psalm. CXXXVIII, 23: « Interroga et cognosce semitas meas, » id est, ut paulo ante dixit: « Proba me, Deus, et scito cor meum: » in Psalmis enim saepe una pars versiculi est explicatio et confirmatio alterius.
Hinc secundo, eadem metalepsi « interrogatio, » id est responsio, tum quia interrogationi correlative respondet responsio, eamque poscit et elicit, adeo ut ex interrogatione saepe intelligatur responsio, sicut unum simile ex alio simili cognoscitur. Unde Eccli. XXXIII, 4, dicitur: « Qui interrogationem manifestat, parabit verbum, » id est, qui interrogationi manifeste et recte respondere cupit, hic prius cogitabit et studebit quomodo respondere debeat. Tum quia Hebraei, cum quid certo respondere et asserere cupiunt, idipsum interrogationis forma enuntiant. Vehementius enim movent acres interrogationes quam simplices assertiones, ut Gen. XIII, 8, dicit Abraham ad Lot: « Ecce universa terra coram te est. » Hebr. numquid non terra coram te est? In libris Regum identidem dicitur: « Numquid non haec scripta sunt in libro dierum regum Juda? » q. d. Omnino scripta sunt in chronicis regum, omnes sciunt ibidem scripta extare: frustra ergo ea hic ego repetam. Ezech. XXII, 2: « Et tu, fili hominis, nonne judicas civitatem sanguinum? » q. d. Omnino tuum est judicare eam, ut ostendas ei omnes abominationes suas. » Sensus ergo est, q. d. Baptismus facit bonam conscientiam, adeo ut ipsa audeat interrogari a Deo, ejusque tribunali in judicio confidenter se sistat, non metuens se damnatum iri, sed interrogata intrepide coram Deo omnium conscio respondeat se esse bonam et omni labe depuratam. Hunc sensum poscit antithesis, quae talis est: Baptismus est ablutio, depositio et submersio omnium sordium, non carnis, sed animae, puta omnium peccatorum; ideoque bonam et puram efficit conscientiam, adeo ut ipsa cuivis, etiam Deo, interroganti libere et vere respondere possit se esse talem. Alludit ad ritum Ecclesiae, quo baptizandus ab ea per sacerdotem rogatur, an velit baptizari, et an renuntiet Satanae et omnibus ejus pompis? Cui ille respondet: Volo baptizari; abrenuntio Satanae et pompis ejus, teste S. Dionysio, Eccles. Hierarch., paulo ante finem, et Cyrillo, lib. XII in Joan., cap. LXIV, et S. Augustino, epist. 23.
Hinc tertio, baptismus dat conscientiae bonae interrogationem non tantum passivam, sed et activam, quia scilicet facit illam securam de puritate, ut confidenter audeat interrogare, postulare et interpellare Deum, dicendo: Abba Pater, numquid non ego sum filius tuus? numquid non Tu es pater meus? ergo pasce, cura, rege, protege me ut filium tuum, dirige me ad Te in viam salutis aeternae, da ut Tibi totus placeam, totus serviam, totus uniar. Hoc est quod orare nos docuit Christus: « Pater noster, qui es in coelis, adveniat regnum tuum. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. » Ita Arias. Unde Syrus vertit, sed gratias agentes Deo cum pura conscientia. Hoc est pariter quod ait Paulus: « Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater. Ipse enim spiritus reddit testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei, » Rom. VIII, 15; et S. Joannes, epist. I, cap. III, vers. 21: « Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo. » Hinc fidelis quasi filius in omnibus dubiis, difficultatibus, tentationibus, etc., recurrit ad Deum, quasi infans ad matrem, eumque interrogat, invocat et consulit. Sic Thucydides ait: ἐπερωτῶ τὸν Θεόν, id est, consulo Deum.
Alii Graecum ἐπερώτημα, id est interrogatio, aliter vertunt. Primo, Cajetanus vertit, inquisitio, q. d. Baptismus facit hominem inquirere, seu procurare bonam conscientiam apud Deum. Et Oecumenius: Baptismus, ait, est velut arrhabo quidam et pignus bonae erga Deum conscientiae. Qui enim bene sibi conscii sunt, id est, qui inculpatam amplectuntur vitam, et illam penitus inquirunt, ac velut interrogant, hi etiam ad sacrum accurrent baptisma; unde Glossa, Gagneius et Suarez, III part., Quaest. LXII, disp. VII, sect. 1, censent hic tantum significari, qua dispositione accedendum sit ad baptismum, scilicet ut rogemus et cupiamus per baptismum mundari non corpus, sed conscientiam.
Accedunt S. Augustinus, tract. 8 in Joan., et S. Ambrosius, De his qui mysteriis initiantur, cap. III et IV, qui haec accipiunt de interrogatione et examine quo baptizandus examinatur, an bona conscientia, id est, bona fide et dispositione, puta non ficte, sed sincere, non impoenitens, sed poenitens et contritus, vel certe attritus, nimirum an cum vera fide et spe ac detestatione peccatorum, cumque serio proposito novae vitae accedat ad baptismum: intellige haec de adultis, quales erant pene omnes accedentes ad baptismum primo illo Ecclesiae aevo. Quare perperam ex hisce Petri verbis contendunt Anabaptistae, non esse baptizandos infantes, sed tantum adultos, qui interrogati respondere queant se velle baptizari. Pejus Erasmus praefat. in S. Matthaeum censet infantes baptizatos, cum adultos verint, rogandos esse, an rata habeant pacta et promissa in baptismo; et si negent, suae libertati dimittendos.
Secundo, Gagneius et alii ἐπερώτημα vertunt stipulatio, pactum, contractus, q. d. Baptismus nos salvos facit, quatenus est stipulatio et pactum inter Deum et baptizatum. Deus enim paciscitur in baptismo cum baptizato, eique ex pacto dat bonam conscientiam, puta remissionem peccatorum, gratiam, justitiam et promissionem vitae aeternae. Insuper promittit se ei fore Deum, patrem, provisorem et protectorem: vice versa promittit baptizatus se Deo fore fidelem famulum et filium, et novam vitam initurum, bonam conscientiam ab eo acceptam conservaturum usque ad extremum vitae spiritum, ejusque legi et mandatis in omnibus obediturum. Hac de causa olim in baptismo fidem Christianam professuri publice in coelum suspiciebant, ac manus dextras in altum erigebant, adhibito jurejurando coram testibus; ac jusjurandum manu baptizati subscriptum, ejusque annulo obsignatum in tabulas referebatur, uti ex Patribus docet Josephus Vicecomes, lib. II De Ritibus baptismi, cap. XXVII. Rursum aliqui ἐπερώτημα εἰς Θεόν vertunt stipulatio in Deum, q. d. Baptismus salvos nos facit non ex virtute aquae qua corpus abluit, sed quia ex pacto et promissione divina assistentem et inoperantem habet Spiritum Sanctum, qui conscientiam emundat et sanctificat. Ita S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. XV: « Itaque, inquit, si qua est gratia in aqua, non est ex ipsius aquae natura, sed ex spiritus praesentia. Non enim est baptismus depositio sordium corporis, sed bonae conscientiae interrogatio apud Deum. » Et mox: « Per Spiritum Sanctum datur in paradisum restitutio, in regnum coelorum reditus, in adoptionem filiorum reversio, datur fiducia Deum appellandi patrem suum, consortem fieri gratiae Christi, filium lucis appellari, aeternae gratiae participem esse, et, ut semel omnia dicam, esse in omni benedictionis plenitudine, tum in praesenti hoc saeculo, tum in futuro. »
Quocirca Patres saepe fideles monent, ut suae stipulationis et promissionis memores, eam opere praestent. Ita S. Ambrosius, lib. De iis qui myst. init., cap. II: « Repete, ait, quid interrogatus sis, recognosce quid spoponderis: renuntiasti diabolo et operibus ejus, mundo et luxuriae ejus ac voluptatibus: tenetur vox tua non in tumulo mortuorum, sed in libro viventium. » S. Augustinus, lib. IV De Symbol. ad catech., cap. 1: « Diabolo, ait, vos renuntiare professi estis, in qua professione non hominibus, sed Deo et angelis ejus conscribentibus dixistis: Renuntio. » S. Gregorius Nazianzenus, orat. 40, Baptismum definit, « secundae vitae ac purioris vivendi rationis pactum cum Deo initum, » indeque concludit: « Ac proinde vel maximo in metu omnes esse, atque omni custodia animas nostras servare debemus, ne hoc pactum violasse comperiamur (1). »
Tertio, Lutherus ejusque asseclae perperam ἐπερώτημα vertunt testimonium, sigillum, obsignatio, q. d. Baptismus salvos nos facit, non vi sua (est enim merum signum), sed quia est testimonium bonae, id est fidelis conscientiae, cujusque fidem obsignat et sigillat. Censent enim haeretici fidem solam justificare, Sacramenta vero tantum esse signa, protestationes et obsignationes fidei justificantis: intruserunt ipsi hoc suum dogma in scholia Vatabli, quae ἐπερώτημα explicant declarationem recti et fidelis animi erga Deum. Verum haec est haeresis damnata a Concilio Tridentino totaque Ecclesia, ac refutata hic a S. Petro. Ait enim: « Quod et similis formae salvos nos facit baptisma, » q. d. Sicut aquae diluvii elevantes arcam, et cum ea Noe cum suis, cum a morte non salvum declararunt, sed reipsa salvarunt, sic et baptisma reipsa nos salvos, id est, justos sanctosque facit, non autem justos tantum declarat.
Ex hoc loco patet, quanta sit baptismi vis et dignitas: quocirca eamdem Patres variis elogiis et titulis repraesentant. A materia enim, puta ab aqua et ablutione, vocant eum lavacrum vitale, aquam salutarem, fontem et fluvium aquae vitalis, undae genitalis lavacrum. Ita vocatur a S. Cypriano, epist. 2, 73 et 76, et Tertulliano, lib. De Bapt., Clemente Alexandrino, I Paedag., VI, et Damasceno, IV De Fide, X. A forma vocatur sigillum fidei, Sacramentum fidei, fidei confessio. S. Trinitatis sacramentum. Ita S. Basilius, lib. III Contra Eunomium, et S. Ambrosius, lib. I De Spiritu Sancto, cap. III. Ab effectu vocatur Sacramentum illuminationis et regenerationis, Sacramentum Christianorum, tessera militis Christiani, diluvium peccatorum, flumen gratiae, uterus Ecclesiae, mors peccatorum et vita virtutum. Audi S. Gregorium Nazianzenum, orat. 4 in S. Baptisma: « Baptismus, inquit, splendor est animarum, vitae in melius mutatio, conscientiae ad Deum interrogatio. Baptismus infirmitatis nostrae adjumentum. Baptismus carnis est abjectio, spiritus affectatio, verbi participatio, figmenti correctio, peccati diluvium, lucis communicatio, tenebrarum oppressio. Baptismus vehiculum ad Deum, peregrinatio cum Christo, fidei adminiculum, mentis perfectio, coelestis regni clavis, vitae commutatio, servitutis depulsio, vinculorum solutio, compositionis in meliorem statum conversio. Quid plura commemorare attinet? Baptismus omnium Dei beneficiorum praeclarissimum est et praestantissimum. Ut enim quaedam Sancta sanctorum vocantur, et Cantica canticorum, quod scilicet latius pateant, ac plura complectantur, praecipuamque dignitatem habeant: eodem modo baptismus quoque illuminatio dicitur, quod omnes alias illuminationes sanctitate superet. » Et mox eumdem vocat, donum, gratiam, unctionem, illuminationem, incorruptionis indumentum, regenerationis lavacrum, sigillum, ac denique excellentissimo quovis nomine appellandum. Donum dicitur, quia iis, qui nihil prius contulerunt, datur. Gratia, quia etiam debentibus. Baptismus, quia peccatum in aqua sepelitur. Unctio, quia sacer et regius: hujusmodi enim ea erant quae ungebantur. Illuminatio porro, quia splendor et claritas. Indumentum, quia ignominiae nostrae velamen est. Lavacrum, quia abluit. Sigillum, quia conservatio est ac dominationis significatio. Huic gratulantur coeli: hunc angeli propter splendoris cognationem celebrant: hic beatitudinis illius simulacrum gerit: hunc laudibus quidem et hymnis celebrare volumus, verum pro rei dignitate non possumus. »
PER RESURRECTIONEM JESU CHRISTI. — Primo, q. d. Hanc vim, conscientiam scilicet bonam sanctamque efficiendi, habet baptismus ex merito passionis Christi, cujus terminus et complementum fuit resurrectio ejusdem, juxta illud: « Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, » Rom. IV, 25. Vide ibi dicta. Secundo, « per resurrectionem, » quia per eam Christus vicit et deglutivit mortem, tum suam, tum consequenter et nostram, aditumque in coelum nobis aperuit, qui est secundus baptismi effectus, ut scilicet sicut dat nobis vitam gratiae, ita pariter post eam det vitam gloriae, faciatque haeredes vitae aeternae. Ita Beda et Lyranus. Tertio, quia Christi resurrectio est causa exemplaris et finalis nostrae sanctitatis et novae vitae, quam baptismo accipimus et inimus. Ita Glossa, Hugo et Thomas Anglicus. Accedit S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. XV: « Dominus, ait, ad vitam ex resurrectione nos praeparans, totam Evangelicam conversationem proponit, ut non irascamur, ut malorum tolerantes simus, et a voluptatum amore puri, ut a studio pecuniae mores sint liberi, etc. Proinde si quis definiens dicat, Evangelium esse formam vitae quae est ex resurrectione, mihi nequaquam videretur a vero aberrare. » Hoc est quod ait Paulus ad Rom. VI, 4: « Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. »
Denique solent Paulus et Apostoli tribuere resurrectioni nostram justificationem et salutem, quia illa quasi clausula et sigillum omnia Christi dogmata et sacramenta obsignavit. « Si enim Christus non resurrexit, inanis est fides et spes nostra, » I Cor. XV, 15.
Moraliter, nota summum bonum baptismi et Christianismi esse bonam conscientiam, ideoque eamdem esse genuinam tesseram veri Christiani. Hanc enim nobis Deus dedit in baptismo, hanc jussit tueri et augere per omnem vitam, de hac nos interrogabit in hora mortis, hanc a nobis reposcet in die judicii. Tunc enim examinabit nos non de opulentia, sapientia aut scientia, sed de bona conscientia. Tunc « non quaeretur de nobis quid legimus, sed quid fecimus; nec quam bene viximus, sed quam religiose viximus, » ait noster Thomas Theodidactus, lib. I De Imit. Christi, III. Quocirca de ea adeo sollicitus erat Paulus: « Gratias, ait, ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, » II Timoth. 1, 3; et Act. XXIV, 16: « Studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. » Eamdemque impense Christianis commendat: « Gloria nostra haec est, ait, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. » II Cor. 1, 12. « Finis praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta, » I Timoth. cap. 1, vers. 5; et 19: « Militans in illis bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; » et cap. III, vers. 9: « Habentes mysterium fidei in conscientia pura; » et cap. IV, vers. 2, ait haereticos habere cauteriatam conscientiam. Ad Titum, 1, 15: « Infidelibus, ait, nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. » Hebr. XIII, 19: « Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari. »
Praeclare Nazianzenus, orat. 40: « Si diabolus, ait, per avaritiam te oppugnet, regna omnia velut ad se attinentia ostendens, atque adorationem a te exigens, ut pauperem contemne; dic, signaculo fretus: Ipse quoque Dei imago sum, nondum ut tu a superna gloria propter superbiam dejectus sum; Christo indutus sum, in Christo transmutatus sum: tu me ipse adora. »
Versus 22: Qui Est in Dextera Dei, Deglutiens Mortem, ut Vitae Aeternae Haeredes Efficeremur
22. Qui est in dextera Dei. — q. d. Christus patiendo et descendendo in imum ascendit ad summum, puta ad dexteram Dei: ita et vobis, o Christiani, eveniet: tolerate ergo fortiter quaevis dura et vilia. Quomodo Christus sedeat in dextera Dei, dixi Coloss. III, 1.
DEGLUTIENS MORTEM. — Haec jam desunt in Graeco. Sensus est, q. d. Christus moriens et resurgens mortem suam et nostram abolevit, et quasi absorpsit, juxta illud Oseae XIII, 14: « Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne. » Et: « Absorpta est mors in victoria, » I Cor. XV, 54. Vide ibi dicta. Animat fideles ad patiendum et moriendum spe resurrectionis et immortalis ac beatae vitae, eis a Christo patefactae et promissae.
PROFECTUS IN COeLUM. — Syrus, evectus, non ab angelis, sed suapte vi, non tantum divinitatis, sed et humanitatis gloriosae, nimirum per dotem agilitatis ascendens super omnes coelos, uti dixi Actor. 1, 9.
Subjectis sibi angelis. — Christus enim non tantum qua Deus, sed et qua homo, ex vi et dignitate unionis hypostaticae, est primogenitus omnis creaturae, Coloss. 1, 15, hoc est, princeps omnium creaturarum, ac dominus universi, ideoque caput et Rex omnium angelorum, aeque ac hominum, uti ait Paulus, Coloss. 1, 18, et cap. II, vers. 10, et Ephes. 1, 22. Vide ibi dicta. Christus enim est caput totius Ecclesiae tam militantis, quam triumphantis, quae cum sit una, conflatur ex angelis aeque ac hominibus. Unde graves Theologi probabiliter censent angelos quoque ex meritis Christi gratiam et gloriam consecutos esse; hoc enim pertinuisse ad dignitatem Christi, et ad majorem consociationem Ecclesiae, quae constat angelis perinde ac hominibus. Vide Gregorium de Valentia, III part. disp. 1, Quaest. VIII, puncto 3, et Suarez III part., tom. I, disp. XLII, sect. I et II.
Quare merito S. Leo, serm. 1 De Ascensione: Revera, ait, magna et ineffabilis erat causa gaudendi, cum in conspectu sanctae multitudinis super omnium coelestium creaturarum dignitatem humani generis natura conscenderet, supergressura angelicos ordines, et ultra Archangelorum altitudinem elevanda, nec ullis sublimitatibus modum suae provectionis habitura, nisi aeterni Patris recepta consessu, illius gloriae sociaretur in throno, cujus naturae copulabatur in Filio.