Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Post catechesin dogmaticam mysteriorum et doctrinae Christi, pergit ad ethicam virtutum et morum Christianorum, instruendo fideles iam per baptismum renatos, quibus virtutibus, quasi cibis, ali et crescere debeant in virum perfectum in Christo: nimirum primo, ut sicut modo geniti infantes rationabile, sine dolo lac concupiscant. Secundo, ut magnitudinem vocationis suae aestiment, et iuxta eam condigne vivant, offerendo Deo spirituales hostias, quasi genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, vers. 4 et sequent. Tertio, vers. 11, ut quasi peregrini abstineant a carnalibus desideriis. Quarto, vers. 13, ut suis principibus et heris, licet Ethnicis et discolis, obedientiam debitam exhibeant. Quinto, vers. 19, ut patienter sustineant persecutiones et afflictiones quaslibet exemplo Christi, qui quasi agnus tradidit se Iudaeis ad crucem et mortem.
Textus Vulgatae: I Petri 2:1-25
1. Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, 2. sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. 3. Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. 4. Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum: 5. et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum. 6. Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. 7. Vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, 8. et lapis offensionis et petra scandali his, qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. 9. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. 10. Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei, qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. 11. Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. 12. Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam: ut in eo, quod detrectant de vobis, tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis. 13. Subiecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive regi quasi praecellenti: 14. sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: 15. quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: 16. quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. 17. Omnes honorate: fraternitatem diligite, Deum timete: Regem honorificate. 18. Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. 19. Haec enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniuste. 20. Quae enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? Sed si benefacientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum. 21. In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius. 22. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius: 23. qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur, tradebat autem iudicanti se iniuste. 24. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus: cuius livore sanati estis. 25. Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.
Versus 1: Deponentes Igitur Omnem Malitiam, et Omnem Dolum
1. Deponentes igitur. — Vox «igitur» connectit haec praecedentibus, ex iisque quasi principiis conclusionem elicit, q. d. Dixi cap. praeced., vers. 23, vos renatos esse in baptismo ex semine incorruptibili per verbum Dei vivi, ita ut iam novi homines esse coeperitis, puta fideles, Christiani et sancti in Christo: igitur studiose satagite, ut depositis gentilismi moribus et vitiis, infantiam et innocentiam Christianam, quam in coelesti hac regeneratione et nativitate inchoastis, constanter retineatis, in eaque quotidie adolescatis et crescatis, ut nihil nisi Deum et Christum quem induistis, sapiatis, gustetis, spiretis. Pro «deponentes» graece est apothemenoi in aoristo, id est, cum deposueritis: quia scilicet in baptismo iam deposuerant omne peccatum et culpam, at non omne vitium, quia remanebant in eis pristini mali habitus. Iubet ergo Petrus, ut sicut iam deposuerunt omne peccatum, ita et satagant omnes eius radices et habitus pravos exuere et deponere. Unde Noster apte vertit, «deponentes»; Syrus, «cessare facite», q. d. Cum deposueritis culpam, deponite pariter et extirpate omnem ad eam inclinationem et habitum. Unde et Pagninus et Tigurina vertunt, «deposita igitur omni malitia, etc., rationabile sine dolo lac concupiscite». Quocirca antistropha huic Petri sententiae est illa Pauli, Ephes. IV, 22: «Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris; renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis», etc. Et S. Iacobi, cap. 1, vers. 21: «Propter quod abiicientes immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum (quasi rationabile lac), quod potest salvare animas vestras». Praeclare S. Cyprianus, De Zelo et Livore, citans illud I Corinth., cap. XV, vers. 47, Sicut portavimus imaginem terreni (Adae), portemus et imaginem coelestis (Christi): «Imaginem coelestem portare non possumus, nisi in eo quod esse nunc coepimus, Christi similitudinem praebeamus. Hoc est enim mutasse quod fueras, et coepisse quod non eras, ut in te divina nativitas luceat, ut ad Patrem Deum deifica disciplina respondeat, ut honore et laude vivendi Deus in homine clarescat».
Malitiam. — «Malitia», graece kakia, primo, est malignitas, quae in tergiversatione et calliditate sentitur, ait S. Hieronymus in capite IV ad Ephes. Secundo, «est nocendi amor, et cum quis malo delectatur alieno», ait S. Augustinus, hom. 20 inter 50. A quo famosus ille latro apud Poetas dictus est Cacus. Nam, ut ait S. Augustinus, lib. XIX De Civit., XII: «Cacus tam erat malitiae singularis, ut ex hac ei nomen inventum sit, nam malus graece kakos dicitur, quod ille vocabatur, et propter insatiabilem feritatem semihominem quam hominem dicere maluerunt». Tertio, «malitia» est interna perversitas, ex qua quis data opera male agit: ex malitia enim oritur maleficentia, sicut ex bonitate beneficentia. Malitia ergo est animi pravitas, odium, invidia, machinatio doli, fraudis omnisque mali. Quarto, kakia sumi potest pro kakologia, id est, malitia, pro maledicentia et maleficentia, puta pro obtrectatione, criminatione, noxa. Inde Callimachus pictor dictus est «kakizotechnos», quia sui operis et picturae iugis erat calumniator, ait Plinius, lib. XXXIV, cap. IX. Sic ex adverso bonitas subinde vocatur ipsa benignitas et beneficentia, ut cum dicimus «bonus Deus», «bonus pater», «bonus dominus», id est, benignus et clemens. Quinto, «malitia» est omne vitium et peccatum, ait Aristoteles, lib. VII Ethicor., sicut e contrario bonitas vocatur quaelibet virtus et honestas, ut cum dicimus, «bonus vir», «bonus iudex», «bonus servus», id est, iustus et exequens officii sui debitum. Omnibus his modis hic accipi potest, aptius tamen secundo. Agit enim S. Petrus de malitia quae opponitur charitati fraternitatis, de qua proxime sermo praecessit, quaeque generat dolum, simulationes, invidias, detractiones, ut sequitur: haec autem est improba adversus proximum cogitatio, eique nocendi amor.
Et omnem dolum. — «Dolus» est machinatio fraudis ad circumveniendum aliquem, quae proinde hominum societatem evertit. Quocirca Donatus censet dolum dici a dolando, id est laedendo et minuendo: nam et graece dolos laesio dicitur. Verum dolus fraudem potius, fucum et simulationem significat quam laesionem. Unde et tinctores, cum lanae alium colorem inducunt, dicuntur dolun, et dolones vocantur pugiones et sicae, quibus quis alium ferit fraudulenter et dolose. Hinc etiam vocatur «dolus malus», cui opponitur «bona fides». Est enim dolus bonus, quo usus est Paulus dicens: «Cum essem astutus dolo vos cepi», II Corinth. XII, 16. Audi Ulpianum, lib. I, ff. De Dolo malo: «Dolum malum Servius ita definit, machinationem quamdam alterius decipiendi causa, cum aliud agitur et aliud simulatur». Et inferius: «Labeo sic definit, dolum esse omnem calliditatem, fallaciam; machinationem ad circumveniendum, fallendum, decipiendum alterum adhibitam. Labeonis definitio vera est: malum dolum adiecit: veteres enim bonum dolum dicebant, et pro solertia hoc nomen accipiebant, maxime si adversus hostem latronemve quis machinetur». Sic et Cicero, lib. III Offic.: «Cum ex eo (Aquilio) quaererem quid esset dolus malus? respondebat, cum esset aliud simulatum, aliud actum». Et lib. III De Natura Deorum: «Inde everriculum malitiarum omnium, iudicium de dolo malo, quod Aquilius protulit: quem dolum idem Aquilius familiaris noster tum teneri putat, cum aliud sit simulatum, aliud actum». Quare dolosus videtur habere «duplex cor, unum in quo videas veritatem, alterum in quo conspicias mendacium», ait S. Augustinus, tract. 7 in Ioan. Hinc Nathanaelem laudat Christus, dicens: «Ecce vere Israelita in quo dolus non est», Ioan. 1, 47. Tales sint Christiani, ut idem de iis dicat Christus. Deus enim est «Deus veritatis», Galat. II, 11. Diabolus vero est «pater mendacii», et consequenter doli, Ioannis VIII, 44.
Et simulationes. — Graece hypokriseis; Christiana enim veritas, sinceritas et simplicitas est columbina, ovina et agnina, quaeque abominatur omnem hypocrisim et simulationem, ait Oecumenius. Et, ut ait S. Augustinus in Psalm. LXIII: «Simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas». Veritas enim est virtus, «qua quis et vita et sermone talem se demonstrat, qualis revera est», ait Aristoteles, IV Ethic., cap. VII. Hinc Diogenes Cynicus videns quemdam mollem leonis exuviis amictum, quasi alterum Herculem incedere: «Non tu desines virtutis stragula pudefacere?» Ita Laertius, lib. VI, cap. II. Quocirca sapienter Alfonsus, Aragonum rex, dicebat, propterea Deum tantopere in hypocritas saevire, quod dum homines decipiunt, interponant Deum ipsum tanquam sceleris mediatorem; ideoque ut plurimum viventes adhuc plecti in oculis hominum quos Dei nomine fefellissent. Hoc est quod dicitur Iob XXXVI, 13: «Simulatores et callidi provocant iram Dei». S. Augustinus, homil. 2 inter 50, hypokriseis vertit adulationes, scilicet pro genere ponens speciem maxime insignem; adulatores enim sunt summi et nocentissimi hypocritae.
Invidias. — «Invidia proprium est diaboli peccatum», ait S. Basilius, hom. De Ira, Invidia et Avaritia, et S. Augustinus, lib. De Discipl. Christi, cap. 1. Diabolus enim in coelo invidit humanitati Christi unionem hypostaticam sibi a Deo revelatam, in terra vero invidit Adae et posteris gloriam coelestem, e qua ipse per peccatum exciderat. Unde «invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur autem illum omnes qui sunt ex parte illius», Sap. II, 25. Rursum S. Augustinus, serm. 18 De Temp., invidiae damna recensens: «Haec est quae angelum de coelo proiecit, hominem de paradiso exulavit, Abelem occidit, contra Ioseph fratres armavit, Danielem in lacum leonum misit, caput nostrum cruci affixit, et Iudam suspendio sustulit. Fratres mei, super tecta praedicate, quod invidia est illa fera pessima quae fidem tollit, concordiam dissipat, iustitiam disperdit, et omnia mala generat. Haec muros Ierusalem evertit, Romam depopulavit, Carthaginem destruxit, Troiam devastavit». Invidiam paucis ita describit Pindarus in Nemeis, ode 8: «Opsonium invidis sunt sermones; attingit vero probos semper invidia, et cum deterioribus non contendit».
Sed eamdem egregie pingit S. Basilius, Admonit. ad filium spiritualem, cum hasce invidi et pacifici antitheses assignat. Prima: «Qui amplectitur pacem in mentis suae hospitio, mansionem praeparat Christo, quia Christus pax est, et in pace requiescere cupit: vir autem invidus omnibus modis execratur». Secunda: vir pacificus in tranquillitate est semper cor eius; invidus autem similis navi cum iactatur a fluctibus maris. Tertia: homo pacificus securam possidet mentem; invidus autem in perturbatione est semper. Quarta: pacificus est ut vinea honesta abundans fructu copioso; invidi autem opus indigentia ac miseria detinetur. Quinta: ex abundantia laetitiae pacificus homo dignoscitur; ex vultu marcido et furore pleno invidus demonstratur. Sexta: pacificus homo consortium angelorum merebitur, invidus homo particeps daemoniorum efficitur. Septima: sicut pax secreta mentis illuminat, ita invidia occulta cordis obcaecat. Octava: pax effugat omnem discordiam; invidia autem iracundiam cumulat. Idem, hom. De Invidia, eius indolem per haec epitheta et similitudines describit: «Fugiemus, fratres, intolerabile malum. Serpentis id est praeceptum, diaboli inventum, inimici satio, punitionis arrhabo, pietatis impedimentum, via ad gehennam, regni coelorum privatio». Nam et ipso fatentur ore hoc vitium invidi: aspectus illis est aridus et obscurus, gena subtristis, supercilium demissum, anima ipsa morbo suffusa. Praeclare S. Athanasius, Exhort. ad Monach.: «Esto ab aliquibus frater tuus propensus honoretur, nec illos quasi minus amicos habeas, nec hunc quasi aemulum praelatae venerationis attendas. Quinimo iudica circa te augmentum illius honoris accrescere, sciens scriptum: Si enim gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra: vos autem estis corpus Christi, et membra».
Et omnes detractiones. — Multiplex enim et pene infinitum est detractionum genus, quod omnem fraternam charitatem, quam impense hic commendat S. Petrus, laedit et interimit. Vide dicta Iacobi III, 6. Audi S. Augustinum, hom. 20 inter 30, haec omnia paucis enucleantem: «Quid est malitia, nisi nocendi amor? Quid dolus, nisi aliud agere, aliud simulare? Quid adulatio, nisi fallaci laude seductio? Quid invidia, nisi odium felicitatis alienae? Quid detractio, nisi mordacior, quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno. Dolus duplicat cor, adulatio linguam, detractio vulnerat famam».
Versus 2: Sicut Modo Geniti Infantes, Rationabile Sine Dolo Lac Concupiscite
2. Sicut modo geniti infantes. — Syrus: «Estote sicut infantes simplices». Commendat fidelibus iam renatis in Christo, etiam veteranis et canis, ut infantium innocentiam, puritatem, humilitatem, obedientiam, docilitatem, facilitatem, simplicitatem et sinceritatem imitentur: esto enim hae in infantibus, utpote ratione carentibus, non sint virtutes, sed virtutum duntaxat imagines, in baptizatis tamen sunt verae virtutes, quia per baptismum eis induntur. Unde Lactantius in Carmine De Resurrectione Domini de iis ita canit: «Rex sacer, ecce tui radiat pars magna trophaei, cum puras animas sacra lavacra beant. Candidus egreditur nitidis exercitus undis, atque vetus vitium purgat in amne novo». Et S. Paulinus: «Inde parens sacro ducit de fonte sacerdos infantes niveos corpore, corde, habitu». Baptizati enim vestiuntur candida, ut illa internum candorem baptismo receptum repraesentent: idque factitatum a tempore Apostolorum, ut patet ex S. Dionysio, Caelest. Hier., cap. II et V. Hinc Clemens Alexandrinus scripsit librum Paedagogi, in quo cap. V et VI, docet omnes Christianos in Scriptura vocari pueros, puellos et pullos, eo quod debeant aemulari puerilem sinceritatem, humilitatem et puritatem. Christus enim edixit: «Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum», Matth. cap. XVIII, vers. 3. Sic S. Paulus: «Facti sumus sicut parvuli in medio vestri, tanquam si nutrix foveat filios suos», I Thess. II, 7. Rursum, in hac vita omnes fideles in gratia et sanctitate sunt infantes; in futura vero resurrectione erunt viri. Hinc cucullis ab olim utuntur monachi, ut habitu profiteantur infantilem simplicitatem et innocentiam. Audi Cassianum, lib. I De Habitu Monachi, cap. IV: «Cucullis namque perparvis usque ad cervicis humerorumque demissis confinia, quibus tantum capita contegant, indesinenter diebus utuntur ac noctibus, scilicet ut innocentiam et simplicitatem parvulorum iugiter custodire, etiam imitatione ipsius velaminis commoneantur; qui reversi ad infantiam Christi, cunctis horis cum affectu et virtute decantant: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei». Denique in Dominica in albis solent legi haec verba loco epistolae. Atque in huius rei symbolum et mnemosynon dabatur eis agni effigies; haecque est origo cerearum imaginum, quas vulgo Agnos Dei vocant, uti demonstrat Iosephus Vicecomes in Observat. Eccles., lib. V, cap. LI De ritibus Baptismi.
Rationabile. — Ita Romana: graece enim est logikon. Perperam ergo nonnulli legunt, «rationabiles». Iubet itaque S. Petrus concupisci lac «rationabile». Primo, q. d. Humanum, non materiale, sed rationabile, quod ex rectae rationis dictamine, quasi mentis ubere manat. Secundo, a rationabile, q. d. Prudens, moderatum, discretum; sic enim iubet Paulus rationabile esse obsequium nostrum, Rom. XII, 1. Tertio, Clemens Alexandrinus, I Paedag. cap. VI, Vatablus et alii logikon vertunt, «verbale»: verbum enim doctrinae et oris manat ex mente, eiusque verbo, quasi lac ex ubere. Quarto, Syrus logikon vertit, «ruchana», id est spiritale, q. d. Lac hoc non est carnale, sed spiritale; pascit mentem, non ventrem; esca est spiritus, non corporis; impinguat rationem et spiritum, non adipem et carnem.
Sine dolo. — dolou aneu, id est sincerum, ut vertit Syrus. S. Augustinus, hom. 20 inter 50, legit, «lac innocens». Haeretici enim gypsum lacte miscent, id est, venenum erroris doctrinae orthodoxae inspergunt, ut ait Irenaeus, lib. III, cap. XIX. Solet enim, uti vino, ita et lacti misceri ac propinari venenum; unde et lactare a lacio, id est illicio, significat fallere et in fraudem inducere.
Lac concupiscite. — Quaeres, quodnam hoc lac? Respondeo primo, est doctrina Evangelica, de qua paulo ante dixit: «Hoc est verbum quod evangelizatum est in vos»; illaque tam rudior quae rudibus, quam sublimior quae provectioribus traditur. Haec vocatur «lac», primo, ob eius suavitatem et dulcedinem, cum lex vetus fuerit severa instar austeri vini, vel aceti, iuxta illud Cant. cap. I, vers. 1: «Meliora sunt ubera (dantia lac) tua vino»; sic Psal. XVIII, vers. 11, eloquia Dei dicuntur «dulciora super mel et favum». Secundo, quod animam nutriat, uti lac corpus; nec tantum nutriat, sed et impinguet, delectet, ac miris consolationibus mulceat; lac enim non tantum est cibus, sed et potus infantium: ita Clemens loco citato. Tertio, quod animam faciat nitidam, speciosam et fulgidam instar lactis. Unde de Nazaraeis dicitur Thren. cap. IV, 7: «Nitidiores lacte». Quarto, quia pura est et sincera, sicut in lacte nihil est mixtum, nihil alienum, nihil fucatum. Quinto, quia sicut lac est puerorum deliciae, sic et doctrina Christi mentem dulcorat, sopit, tranquillat, inebriat. Hinc Pindarus hymnorum suavitatem et elegantiam per lac melle mixtum significat, cum, ode 3 in Nemeis, ait: «Ego tibi hoc mitto mel mixtum cum albo lacte». Iubet ergo S. Petrus ut fideles hoc lac doctrinae Evangelicae assidue hauriant ab uberibus matris Ecclesiae, eoque se saginent, adolescant et crescant, iuxta illam vivendo, illamque in actus et mores conferendo et convertendo. Et hoc significat, «concupiscite»: fames enim et concupiscentia lactis facit illud optime concoqui, et converti in sanguinem purum.
Secundo, lac symbolum est candoris, sinceritatis, benevolentiae. Hoc enim lac opponit Petrus dolo, simulationi, invidiae. Per illud ergo significat se velle, ut Christiani in sua conversatione non sint acidi, asperi et fellei, sed mellei et lactei, id est candidi, amabiles, suaves, benigni, benefici, fraterne invicem diligentes. Hinc et Homerus, ait Clemens, viros iustos vocat galaktotrophous, id est lacte vescentes. Alludit S. Petrus ad illud Cant., cap. V, 1: «Comedi favum cum melle meo, bibi vinum cum lacte meo; comedite amici, et bibite, et inebriamini, charissimi». Rursum alludit ad escam quam Emmanueli, id est, puero Iesu, assignat Isaias, VII, 15, dicens: «Butyrum et mel comedet»; ac Christianis: «Venite, emite, etc., vinum et lac». Huius rei symbolo olim recens baptizatis dabatur lac et mel (quin et etiamnum iisdem dant Aethiopes) ut significaretur, primo, eorum infantia in Christo; secundo, vitae Christianae suavitas; tertio, humilitas et mansuetudo infantilis. Unde Tertullianus, lib. I Contra Marcionem, cap. XIV: «Mellis et lactis societate suos infantat Deus». Et lib. De Corona militis, cap. III: «Inde suscepti lactis et mellis concordiam praegustamus». Hoc est quod aiebat S. Agnes: «Mel et lac suscepi ex ore eius».
Tertio, Clemens Alexandrinus, Paedag. cap. VI, per lac verbale accipit Verbum incarnatum, puta Christum, de quo explicans subdit: «Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus», idque primo, quia, sicut lac ab ubere manat, ita Christus, qua Deus a Patre, qua homo a matre procedit tanquam puer lacteus et lactens. Secundo, quia per Christum quasi lac ad mamillam Patris confugimus, ut ex ea gratiam omneque bonum sugamus. Tertio, quia verba Christi erant lactea, id est suavia et gratiosa. Quarto, lacte notatur Christi humilitas. Unde S. Augustinus, tract. 3 in epist. S. Ioannis: «Lac nostrum Christus humilis est». Quinto, quia Christus est lac, id est, alimentum parvulorum et humilium. Sexto, quia Christus sanguine constat: sanguis autem concoctus fit lac. Audi Aristotelem, lib. IV De Generat. animal., cap. viii: «Eadem materia est quae alit, et ex qua generationem natura constituit: eaque sanguineus humor in sanguinem habentibus est. Lac enim sanguis concoctus est, non corruptus». Unde Empedoclem reprehendit quod lac vocaverit pus album: pus enim putredo est.
Quarto, per «lac rationabile» nonnulli accipiunt Eucharistiam, quae olim baptizatis, etiam infantibus, dabatur mox a baptismo, idque ex Apostolica traditione, uti docet S. Dionysius, Eccles. Hierarch., cap. v; unde et Graeci etiamnum pueris dant Eucharistiam. Ita Salmeron hic, Turrianus, lib. II De Eucharistia, cap. xx et xxi, et innuit Clemens Alexandrinus, lib. I Paedag. vi. Sic S. Petrus, cum in carcere Mamertino Romae convertisset et baptizasset S. Processum et Martinianum cum familia, «participes eos fecit corporis et sanguinis Domini». Idem factitatum SS. Getulio, Cereali, Amantio, Primitivo et Procopio aliisque martyribus recens baptizatis, tradunt eorum Acta. Per lac ergo Eucharistiam hic accipi probant. Primo, quia lac hoc non est mortuum, nec brutum, sed vivum et rationale, puta homo rationalis, scilicet Christus in Eucharistia. Secundo, quia Eucharistia quoad species habet lactis colorem; quoad saporem dulcissima est, ut lac; quoad vim nutriendi, summe animas pascit et roborat. Unde subdit Petrus: «Ut in eo crescatis in salutem», quo alludens S. Dionysius, Eccles. Hierarch., cap. v: «Tribuit sacerdos Sacramentum infanti, ut in eo nutriatur et crescat sacris augmentis». Tertio, quia ante Eucharistiam debemus deponere omnem dolum, simulationem, invidiam. Quarto, quia lac est sanguis Christi, quo nutrimur in Eucharistia. Quinto, quia Eucharistiae competit τὸ concupiscite: ipsa enim quasi cibus et vita mentium summa aviditate sumi debet, ait S. Chrysostomus, homil. 60 ad Popul. Sexto, quia subdit S. Petrus: «Si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dominus»; quae verba sumpta sunt ex Psal. xxxIII, vers. 9: «Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus», q. d. Gustate suavitatem carnis Christi in Eucharistia, inquit S. Basilius et Augustinus.
Hic sensus appositus videtur, sed partialis. Per lac ergo adaequate accipe omnem cibum spiritualem, quem suis fidelibus praestat Christus, nimirum doctrinam, gratiam, virtutes (praecipue candoris, sinceritatis et charitatis), Sacramenta, praesertim Eucharistiam. Hisce enim eos alit in vitam aeternam, facitque crescere in virum perfectum, Ephes. IV, 13.
Tropologice lac hoc doctrinae vitaeque Christianae comedunt fideles, ut idem aliis communicent in eosque transfundant, itaque lac passivum fit activum. Unde in feminis lac signum est foecunditatis et maternitatis. Quocirca S. Pauli doctoris Gentium caput recisum pro sanguine dedit lac. Hinc et S. Basilius docet S. Iulittam euntem ad martyrium lac suis propinasse, tum spirituale exhortationis, tum corporale.
Versus 3: Si Tamen Gustastis Quoniam Dulcis Est Dominus
3. Si tamen. — Graece eiper, id est, siquidem; potest quoque eiper accipi pro epeideper, id est quandoquidem, ut sit causale, tumque sententia erit efficacior.
Gustastis (aliqui codices habent «gustatis»: certe sub «gustastis» intelligit «gustatis» more Hebraeo. S. Hieronymus, in cap. xL Ezech., pro «gustastis» legit, «credidistis», quia gustus hic fit per fidem; plus tamen significat «gustastis», scilicet effectum, fructum et gustum deliciarum et consolationum ex fide manantium, quas fidelibus infundit Deus).
Quoniam (quod) dulcis est Dominus, — Christus; unde pro «dulcis» graece est chrestos, id est, ut S. Hieronymus, in cap. xviii Ezechiel. «suavis»; Pagninus et Vatablus, «benignus»; Clarius, «bonus»; alii, «utilis», «probus», «humanus», «fructuosus», «facilis ad gratificandum», «indulgens», «commodus», «clemens». Haec enim omnia significat chrestos, et talis fuit Christus, talesque fuerunt primi Christiani, ac debent esse eorum sequaces et posteri, ait S. Iustinus, Apolog. II. Christos ergo, id est Christus, per iota, id est unctus, fuit chrestos, per eta, id est benignus, suavis, officiosus omnibus. Unde Gentiles olim Christum vocabant «Chrestum», et Christianos «Chrestianos», teste Lactantio, lib. IV, cap. vii, et Tertulliano, Apol. III. Alludit S. Petrus, imo citat Psalm. xxxIII, vers. 9: «Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus».
Porro hanc Domini dulcedinem gustarunt, et etiamnum gustant fideles, cum doctrina Christiana quasi lacte divino imbuuntur, ac baptismo et vita Christiana initiantur. Dulcedinem hanc parit puritas et securitas conscientiae, fiducia in Deum, spes gloriae, ac consolationes spiritales, quas novitiis in fide et religione infundere solet Deus. Cuius rei figura fuit manna, quo Hebraeos ex Aegypto in desertum Deum sequentes aluit. Manna, inquam, «quod in se habebat omne delectamentum et omnem saporis suavitatem», Sapient. xvi, 20. Hanc Dei dulcedinem gustarat S. Petrus, cum visa humanitatis Christi gloria in monte Thabor quasi ebrius exclamavit: «Domine, bonum est nos hic esse: faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Mosi unum, et Eliae unum», Matth. xvii, 4; et Psaltes: «Quam magna multitudo dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te!» Psal. xxx, vers. 20; et Sponsa: «Introduxit me in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem», Cantic. cap. II, vers. 5; et S. Paulus: «Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis», II Corinth. 1, vers. 3. Et Sapiens cap. XII, vers. 1: «O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus!» et Isaias, cap. LXVI, vers. 11: «Ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius»; et S. Hieronymus, epist. ad Ctesiphontem: «Omne quod habemus bonum, gustus est Domini: quanto plus bibo, tanto plus sitio fontem vitae».
Versus 4: Ad Quem Accedentes Lapidem Vivum, ab Hominibus Reprobatum, a Deo Electum
4. Ad quem (Dominum, puta Christum) accedentes lapidem vivum. — S. Petrus a metaphora novae nativitatis et lactis spiritalis, quod fidelibus assignavit, transit ad aliam apud Hebraeos similem, fabricae scilicet, et lapidum eius. Hebraei enim filios vocant banim, quasi abanim, id est lapides, ex quibus Christus bana, id est aedificat, suum binian, id est fabricam et domum, puta Ecclesiam. Porro ad Christum accedimus non ambulando, sed per fidem, spem et charitatem ei credendo, in eum sperando, eum amando; Deus autem tam benignus est, ut quandocumque etiam media nocte ad eum accedimus, aures et manus nobis praebeat, nosque amantissime excipiat. Ita S. Augustinus, in Psalm. LXXXVI: «Erigeris in hanc fabricam affectu pio, religione sincera, fide, spe, charitate: et ipsum aedificare ambulare est».
Nota primo: Petrus quia petra, delectatur nomine et metaphora petrae et lapidis, simulque modeste significat se factum esse petram precario et gratis a Christo, qui est vera et prima Ecclesiae petra, a quo Petrus et caeteri fideles fiunt petrae; Christus ergo est primus Petrus, id est, petra et lapis. Primo, quia ipse est lapis angularis et fundamentalis Ecclesiae. Secundo, quia uti lapis suo pondere ex alto ruit in praeceps, ita Christus amoris sui erga nos pondere de coelis descendit in terram. Tertio, quia fortis est et constans, ut petra. Quarto, quia uti lapis Davidis percussit et occidit Goliath, ita Christus percussit et enervavit daemonem. Quinto, quia Christus est petra refugii fidelibus in se sperantibus, iuxta illud Psalm. CIII: «Petra refugium herinaciis». Hinc David iubilans ait: «In petra exaltavit me». Et: «Statuit super petram pedes meos», Psalm. xxxix, 3, et Psalm. xxvi, 5.
Hisce de causis Christus multoties in Scripturis adumbratus est per lapidem. Primo, Zachar. III, cum ait: «Super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus, et auferam iniquitatem terrae in die una». Secundo, per lapidem super quo dormiens Iacob vidit scalam in coelos porrectam, Gen. xxviii. Tertio, per lapidem super quo orans et lassa brachia sustentans Moses, victoriam impetravit Iosue et Hebraeis contra Amalec, Exodi xvii. Quarto, per lapidem qui percussus a Mose dedit aquam populo sitienti, Num. xx. Quinto, per lapidem speluncae, in quo positus Moses vidit gloriam Dei transeuntis, Exodi xxxIII. Sexto, per lapidem, quo David interemit Goliath, I Regum xvii. Septimo, per lapidem tabularum, cui Deus digito suo Decalogum inscripsit, Deuter. xxvii, 2. Octavo, per lapidem quem Iosue in testimonium erexit, Iosue xxiv, 26. Nono, per lapidem cui imposita est arca testamenti, I Regum vi, 25. Decimo, per lapidem adiutorii, I Regum vii, 12. Porro Christus est lapis non qualis qualis, sed pretiosus, uti dicitur vers. 6, puta marmoreus, gemmeus, adamantinus.
Nota secundo: S. Petrus Christum vocat lapidem non inanimem, sed animatum et vivum, graece zonta, id est viventem, quia ipse est Deus et homo vivus. Nam primo, qua Deus, est vivus, imo ipsa vita essentialis et increata. Hoc est quod ait S. Ioannes, Evangel. I, 4: «In ipso vita erat, et vita erat lux hominum»; et epist. I S. Ioan. I, 2: «Vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam». Secundo, Christus qua homo, est vivus, quia a morte resurrexit ad vitam immortalem et gloriosam. Tertio, Christus est vivus, id est, vivificans omnes per sua merita et mortem, iuxta illud Ioannis, cap. vi, vers. 58: «Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me»; et Ioan. v, 25: «Venit hora, et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent». Super Christum ergo quasi lapidem vivum aedificatur Ecclesia, quasi corpus Christi vivum et ab eo vivificatum.
Porro grammatice ad litteram «lapis vivus» vocatur, qui in sua rupe aut vena nascitur, indeque exciditur aut eruitur (unde Christus vocatur lapis excisus de monte, Daniel. II, 24). Plinius, lib. XXXVI, cap. xviii: «Theophrastus et Mutianus esse aliquos lapides qui pariant, credunt». Item pyrites, qui plurimum habet ignis, vivus appellatur, ait Plinius, lib. XXXVI, cap. xix. Rursum «lapis vivus» est magnes, quia ferrum movet et trahit. Vitam enim habent quae se movent. Haec omnia facile est adaptare Christo.
Ab hominibus quidem reprobatum. — Iudaei enim, Scribae, Pharisaei et Pontifices spreverunt Christum, eumque quasi lapidem inutilem, imo noxium reprobarunt et reiecerunt a fabrica suae Synagogae.
A Deo autem electum — in fundamentum Ecclesiae, per resurrectionem, ascensionem in coelum, missionem Spiritus Sancti, et nominis celebritatem in toto orbe illi subiecto. Graecum entimon, et «pretiosum», ut vertit Tigurina, et «honorabilem» significat.
Versus 5: Et Ipsi Tanquam Lapides Vivi Superaedificamini, Domus Spiritualis, Sacerdotium Sanctum
5. Et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini. — Id est, superaedificate vos Christo per charitatem, eiusque opera quae fidem vivificant. Beda ait quosdam legere «sursum aedificamini», ut scilicet tendatis in coelum, ibique sit mens, cogitatio et conversatio vestra. Lapides vivos vocat «viros robore firmatos», ait S. Ambrosius in cap. III S. Lucae.
Nota analogias lapidis in fabrica, et fidelis in Ecclesia. Primo enim, sicut lapis poliri et quadrari debet, ut sit aptus ad fabricam, ita et fidelis poliri et quadrari debet per tribulationes et tentationes, iuxta illud S. Ambrosii et Officii divini in dedicatione Ecclesiae: «Tunsionibus, pressuris expoliti lapides suis coaptantur locis, per manus artificis disponuntur permansuri sacris aedificiis». Secundo, sicut lapis et fabrica suas habet dimensiones, sic et fidelis. Audi S. Ignatium, epistola ad Ephesios: «Iesus Christus fundavit vos super petram ut lapides electos, aptos ad divinum aedificium Patris, sublatos in altum per Christum, qui pro nobis crucifixus est, perpendiculo usos Spiritu Sancto; fide vero subductos, et charitate elevatos a terra in coelum». Tertio, lapis ut collocetur in domo, debet esse durus et fortis. Ita S. Bernardus, serm. 61 in Cant.: «In petra exaltatus, in petra securus, in petra firmiter sto, securus ab hoste, tutus a casu; tremit mundus, premit corpus, diabolus insidiatur, non cado: fundatus enim sum supra firmam petram». Quarto, lapis inferior portat superiorem: ita «in S. Ecclesia unusquisque et portat alterum, et portatur ab altero», ait S. Gregorius, hom. 13 in Ezech., iuxta monitum S. Pauli, Galat. cap. vi, 2: «Alter alterius onera portate». Quinto, lapis unus alteri calce conglutinatur: sic et fidelis unus alteri charitate compaginatur.
Antistropha huic S. Petri sententiae est illa Pauli, Ephes. II, 19: «Ergo iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei superaedificati supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino». Alludit S. Petrus ad Isaiae LIV, 11: «Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam iaspidem propugnacula tua». Et ad illud Christi: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam», Matth. xvi, 18.
Domus spiritualis. — S. Augustinus in Psalm. LXXXVI, et alii legunt, «in domum spiritualem», q. d. Super Christum aedificamini, ut sitis domus Dei, non materialis, lignea scilicet, vel lapidea; sed mystica et spiritalis per fidem, spem, charitatem, religionem Dei et Christi. Porro haec domus sive templum spirituale Dei, partim est universale, puta Ecclesia; partim particulare et singulare, puta anima cuiusque fidelis et sancti. Singuli enim fideles, quasi lapides vivi, coagmentant fabricam Ecclesiae quasi unius domus et templi universalis; iidem in hac fabrica Ecclesiae quasi templi ampli, sunt quasi templa particularia, iuxta illud I Corinth. III, 16: «Nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis?» et II Corinth. VI, 16: «Vos enim estis templum Dei vivi». Hoc sensu et Syrus vertit, «estote templa spiritalia». Sed prior sensus est congruentior. Obiiciunt haeretici: Ecclesia est domus Dei spiritalis; ergo non est visibilis, sed invisibilis. Respondeo negando consequentiam: «domus spiritalis» enim hic opponitur domui materiali, quae ex lignis et lapidibus constat, non visibili.
Sacerdotium sanctum. — S. Hieronymus et Ambrosius legunt, «in sacerdotium sanctum», q. d. Super Christum aedificamini, ut sitis sacerdotium, non impurum, profanum et sacrilegum, quale est idololatrarum et haereticorum; sed purum, sacrum et sanctum. Ecclesia enim sicut est regnum quod regit, et in quo regnat Christus, sic est et sacerdotium, in quo, et per quod Christus sacrificat et sacrificia offert Deo Patri. Ecclesia enim per veros sacerdotes vera et propria offert sacrificia Deo; per singulos vero fideles offert sacrificia impropria et mystica laudum, precum et bonorum operum. Fidelis ergo laicus dicitur estque sacerdos, sed mysticus, primo, quia membrum est Ecclesiae, quae veros habet sacerdotes; et Christi, qui est summus Sacerdos. Secundo, quia per veros sacerdotes eis assistendo, serviendo, alendo, cooperando, verum in Missa Deo offert sacrificium. Tertio, quia offert Deo vitulos labiorum. Quarto, quia offert Deo passionem et mortem Christi, qui vivam in cruce se fecit victimam Deo, praesertim dum sumit S. Synaxin. Quinto, quia in coelo seipsum totum ad perpetuam Dei laudem quasi in sacrificium offeret. Sexto, quia fideles sancti Deo sunt coniunctissimi, quasi eius amici, domestici, filii et haeredes.
Offerre spirituales hostias Deo, — in spirituali domo et templo, puta in Ecclesia. «Spirituales» partim opponitur carnalibus hostiis sacerdotum Aaronicorum: Christiani enim sacerdotes non offerunt hostias carnales eas mactando, excoriando, cremando, sed hostiam mysticam, puta Eucharistiam, in qua Christi caro sub speciebus panis et vini absconditur, ac integra offertur, immolatur et sumitur; partim opponitur hostiis veris, ut «spirituales» idem sit quod impropriae et figuratae, quales offerunt fideles laici; de qualibus ait Paulus, Rom. XII, 1: «Obsecro vos, fratres, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem»; et Lactantius: «Quisquis omnibus praeceptis caelestibus obtemperat, hic est vere Dei cultor, cuius sacrificia sunt mansuetudo animi, et vita innocens, et actus boni: quae omnia qui exhibet, toties sacrificat, quoties bonum aliquid et pium fecerit».
Acceptabiles Deo per Iesum Christum. — Ipse enim est redemptor et mediator noster a Deo constitutus, per quem omnia nostra Patri offerre debemus, ut ei accepta, grata, meritoria et impetratoria sint. Quocirca Ecclesia omnes orationes terminat, dicendo: «Per Dominum nostrum Iesum Christum», etc. Hoc est quod ait Apostolus, Rom. cap. v, vers. 2: «Per ipsum habemus accessum per fidem». Et ad Hebr. vii, 25, ait Christum semper Deo assistere, «ad interpellandum pro nobis».
Versus 6: Ecce Pono in Sion Lapidem Summum Angularem, Electum, Pretiosum
6. Propter quod continet Scriptura: — Isaiae cap. xxviii, vers. 16, ubi aeque ac Ephes. II, 20, hunc versum explicui.
Versus 7: Vobis Igitur Honor Credentibus; Lapis Quem Reprobaverunt Aedificantes
7. Vobis igitur honor credentibus, — q. d. Vos, o credentes in Christum, non confundemini, sed honorabimini a Christo in die iudicii, quando ab eo accipietis gloriam et coronam regni caelestis, iuxta illud Psalm. cxxxviii, 17: «Nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum».
Non credentibus. — Legit interpres apistousi; iam legunt apeithousi, id est inobedientibus, qui scilicet noluerunt Christo obedire, sive ut in eum crederent, sive ut legi eius parerent.
Factus est in caput anguli. — Factus est lapis capitalis, angularis, primarius et fundamentalis domus Dei, puta Ecclesiae.
Versus 8: Lapis Offensionis et Petra Scandali His Qui Offendunt Verbo
8. Et lapis offensionis et petra scandali. — Citat Isaiae cap. viii, vers. 14. Hoc est quod canit Simeon: «Positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel», Lucae ii, 34.
His qui offendunt verbo. — Multi explicant, q. d. Qui peccant per verbum, puta verbis suis contradicendo et resistendo Christo, eumque blasphemando. Ita Hugo, Lyranus, Thomas Anglicus et Dionysius. Verum graece est proskoptousi to logo, id est, qui impingunt in verbum, qui scilicet ad verbum Evangelii offenduntur et scandalizantur. Unde Syrus vertit, «qui offendunt ad petram, eo quod non acquiescant sermoni». Iudaeis enim praedicatio Christi crucifixi erat scandalum, Gentibus stultitia, 1 Cor. cap. 1, 23.
Nec credunt in quo et positi sunt. — Primo. Beza ex hoc loco contendit, reprobos ante praevisionem operum et peccatorum a Deo positos, id est, destinatos esse ad inobedientiam et rebellionem, sicut electi a Deo solo ante praevisionem meritorum destinati sunt ad fidem, obedientiam et salutem. Haec ille, sed impie et imperite: nam primo, si Deus destinat illos ad inobedientiam et rebellionem, ergo primus ipse peccati est auctor, quod est blasphemum. Secundo, ergo destinati ad hoc a Deo non peccant rebellando. Tertio, si Deus decernit inobedientiam, ergo eamdem exequitur et operatur. Secundo, Catholici nonnulli sic explicant, q. d. Infideles positi, id est, destinati sunt ad non credendum a se, suaque voluntate et malitia, deinde a Deo positi sunt in ordine reproborum. Rursum et potius, infideles ob priora sua scelera merentur relinqui a Deo, excaecari et obdurari, ut non credant Evangelio. Tertio, Erasmus, Vatablus, Caietanus et Titelmannus sic explicant, q. d. «Nec credunt», scilicet in fundamentum, vel lapidem angularem, in quo positi et collocati fuerant, puta in Christum. Quarto et genuine, pro «in quo» graece est eis ho, id est, in quod, ad quod, scilicet ad credendum, q. d. Positi sunt ad credendum in Christum, nec tamen credunt, quia credere nolunt. Omnes enim homines, et maxime Iudaei, positi, id est, creati sunt et ordinati per legem et Prophetas ad hoc, ut in Christum lege et Prophetis praesignatum credant. Ita Beda et Lyranus. Deus enim creavit et ordinavit homines ad bonum, non autem ad malum.
Versus 9: Vos Genus Electum, Regale Sacerdotium, Gens Sancta, Populus Acquisitionis
9. Vos autem. — Pronomen «vos», primo, potest accipi collective, q. d. Vos, o fideles, in unum coetum collecti, vos, o congregatio Christianorum, vos, o Ecclesia Christi, estis regale sacerdotium, gens sancta, etc. Secundo, distributive, q. d. Vos, o singuli fideles, estis genus electum, etc. Sicut ergo Deus olim Iudaeos, ita nunc Christianos elegit in suum populum et Ecclesiam, ac per eos toti mundo benedicit et benefacit. Unde pulchre S. Iustinus, epistola ad Diognetum, docet Christianos esse in mundo quasi animam in corpore: «Sparsa est anima per omnia corporis membra, et Christiani per omnes mundi urbes. Habitat quidem in corpore anima, non est tamen de corpore: et Christiani in mundo habitant, non sunt tamen e mundo». Moraliter hinc docet S. Hilarius, et Clemens Alexandrinus, Christianos debere fugere omnem umbram luxuriae, superbiae, quia omnes sumus genus electum, imo reges et sacerdotes.
Regale sacerdotium. — Citat Exodi xix, 6, ubi Moses Synagogam Iudaeorum vocat «regnum sacerdotale», vel, ut Hebr. est, «regnum sacerdotum»: simili enim modo Petrus et Septuaginta verba Mosis eleganter et prudenter invertens, vocat «regale sacerdotium». Causa huius inversionis, quia scilicet in Synagoga Iudaeorum regnum eminebat sacerdotio, in Ecclesia vero Christi sacerdotium eminet regno. Unde Syrus vertit, «vos estis sacerdotium ad regnum». Ecclesia ergo est regnum Christi, non temporale, laicum et profanum, sed caeleste, sacerdotale et sacrum. Eadem, vice versa et potius, est Christi sacerdotium non legale, non gentilitium, non plebeium, sed regale, eximium, illustre, magnificum, caeleste et divinum: idque primo, quia primus eius sacerdos et conditor, puta Christus, fuit summus Pontifex et Rex, imo Deus et Dei Filius. Hinc eius typus fuit Melchisedech rex et pontifex, ad quem hic alludit S. Petrus, Hebr. vii, 1. Secundo, quia victima eius est regalis, eximia et divina, puta Christus, qui in ara crucis quasi regalem hostiam pro nobis obtulit se. Tertio, quia modus offerendi est regalis. Quarto, quia fructus eius est regalis: nam peccata abolet, Deum placat, gratias et virtutes omnes conciliat, denique meretur et ducit ad regnum caelorum. Meminerint ergo sacerdotes cum celebrant, se obire regale sacerdotium.
Secundo, non solum Ecclesia, sed et singuli fideles sunt sacerdotale regnum, et regale sacerdotium, sive, ut vertit Chaldaica, Exodi xix, 6, «reges et sacerdotes». Reges, tum quia regunt suos sensus, membra, potentias, passiones, iisque dominantur; tum quia familiares, imo filii sunt Iesu Christi, Regis regum, et Domini dominantium, qui in nobis regnat cum Patre et Spiritu Sancto. Hinc baptizatorum capiti olim imponebatur corona. Audi Severum Alexandrinum, lib. De Baptismo: «Elevant baptizatos ad altare, eisque dant mysteria, Eucharistiam, et sertis eos coronat sacerdos». Et S. Chrysostomus, hom. ad Baptizat.: «Mementote mei quando coronam solis radiis splendidiorem sentietis in capite». Et Cyrillus Hierosolymitanus in sua Procatech.: «Iam spirituales colligitis flores ad plectendas caelestes coronas». Idem significat Prudentius, cum ita canit in Psychomachia: «Post inscripta oleo frontis signacula, per quae Unguentum regale datur, et chrisma perenne».
Pari modo fideles sunt sacerdotes, quia Dei cultui addicti, mysticas et metaphoricas laudum et virtutum hostias illi offerunt, uti dixi vers. 5. Perperam ergo haeretici hinc colligunt, omnes Christianos esse proprie sacerdotes: nam tales sunt sacerdotes, quales et reges. Atqui reges sunt mystici et metaphorici, non veri et proprii. Adde Iudaeos omnes, quibus primitus hos titulos regum et sacerdotum dedit Moses, non fuisse veros sacerdotes (sed solos posteros Aaronis). Caietanus, Catharinus et Salmeron addunt, Christianorum sacerdotium esse regale, quia reges dirigit, iisque imperat; Pontifices enim esse reges spirituales, ac regibus praeesse. Itaque sacerdotale regnum Ecclesiae imprimis cernitur in Episcopis et episcopatu. «Sacerdotium summa est omnium bonorum quae in hominibus consistunt», ait S. Ignatius, epist. ad Smyrnenses. Idem, epist. ad Philadelph., ait: «Caesares ipsi episcopo pareant». Maxime vero idipsum cernitur in Summo Pontifice et Pontificatu. Huius regni sacerdotalis insigne est cidaris, sive tiara, quam triplici corona redimitam capite gestat.
Regalis utique fuit S. Vigilii vox, cum a Iustiniano Imperatore sollicitatus ad Eutychianam haeresim, intrepide ei in faciem restitit, dixitque: «Ego ad Iustinianum Christianissimum Imperatorem venire optavi, sed Diocletianum inveni». Similis fuit S. Martini ad Constantem Imperatorem Monothelitam, cum ab eo captus: «Potius sinam me discerpi in mille partes, quam tuae haeresi vel in puncto subscribam». Porro in tanto fastigio servat Pontifex decus humilitatis, vocans se servum servorum. Quare prodigii est instar illud: «Servus servorum, dominans dominis dominantium».
Moraliter, contemplentur hic fideles dignitatem suae vocationis ad regnum et sacerdotium Christi, eique condigne vivant, omnia faciendo et ordinando ad gloriam Dei. «Omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt», ait S. Ambrosius: «ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spiritales». Elegantissime vero Leo: «Omnes in Christo regeneratos crucis signum efficit reges, Sancti vero Spiritus unctio consecrat sacerdotes, ut praeter istam specialem nostri mysterii servitutem, universi spiritales et rationales Christiani agnoscant se regii generis, et sacerdotalis officii esse consortes. Quid enim tam regium, quam subditum Deo animum corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale, quam vovere Domino conscientiam puram et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre?» Simili modo ait Seneca, epist. 37: «Si vis tibi omnia subiicere, subiice te rationi: multos reges, si ratio te rexerit».
Prae reliquis autem martyrium est regale sacerdotium, quia Martyr regali animo, ardenti charitate se suaque omnia, vitam et mortem Deo in holocaustum offert. Rursum Religio est regale sacerdotium, quia in ea Religiosi se totos quasi victimas spontaneas, imo quasi holocausta, Deo offerunt. «Ipse homo Dei nomine consecratus ac devotus, in quantum mundo moritur ut Deo vivat, sacrificium est», ait S. Augustinus, lib. X De Civit. cap. vi; et S. Gregorius, lib. IX Moral.: «Nos quippe ipsos sacrificium Deo offerimus, cum vitam nostram divino cultui dedicamus».
Gens sancta. — Primo, quia uti Synagoga Iudaeorum olim, ita nunc Ecclesia Christianorum ex omnibus gentibus Deo est segregata, dicata et sanctificata. Secundo, quia plurimos habuit et habet Sanctos, Apostolos, Martyres, Confessores, Virgines. Tertio, quia omnes ad sanctitatem vocati sunt, iuxta illud Hebr. xii, 22: «Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum». Quarto, quia sancta est Christianorum religio, fides, doctrina, Sacramenta, sacrificia. Quinto, quia eius auctor Christus est Sanctus Sanctorum, Daniel ix, 24, eiusque rector est Spiritus Sanctus. Sexto, quia nullibi nisi in Ecclesia invenitur vera sanctitas. Septimo, quia eorum lex, et vita legi conformis est sancta. Audi S. Basilium in Moralibus, regula LXXX: «Quid proprium Christiani? Fides quae per charitatem operatur. Quid proprium Christiani? ut per baptismum denuo ex aqua et spiritu generetur, ut unus fiat spiritus cum Christo. Quid proprium Christiani? mundari ab omni inquinamento carnis et spiritus, et perficere sanctitatem in timore Dei et charitate Christi, et nullam habere maculam, neque rugam. Quid proprium Christiani? providere Dominum in conspectu suo semper. Quid proprium Christiani? quotidie ac singulis horis vigilare, et assidue paratum esse ad eam perfectionem per quam placeat Deo».
Populus acquisitionis, id est, acquisitus. Syrus: «congregatio redempta», quam scilicet Christus suo sanguine acquisivit, redemit et emit. Minus recte Vatablus et Erasmus vertunt, «qui Christo in lucrum accessit». Esto enim id verum sit, tamen id praecise non significat peripoiesis, sed acquisitionem et emptionem, ex qua non tam Christo quam ipsismet emptis ingens lucrum gratiae, gloriae et hereditatis caelestis accessit. Hinc Paulus fideles ait positos in acquisitionem salutis per Christum, ipsosque vocat filios fidei in acquisitionem animae, Hebr. x, 39, et I Thessal. v, 9. Christo tamen ex eadem accessit ingens gloria. Nam, ut ait S. Bernardus in Sententiis: «Haec pars Christi quam tulit de manu Amorrhaei in gladio praedicationis et arcu incarnationis». Idcirco Christus nos summe amat, quia caro ei constitimus: emit enim nos sanguine suo. S. Augustinus, lib. I De Peccat. mor., cap. xxvii, et S. Ambrosius in Psal. cxviii, octon. 6, legunt, «populus in adoptione», rem reddentes, non verba: peripoiesis enim non significat adoptionem, sed vindicias, sive vindicationem in libertatem, acquisitionem, possessionem, conservationem, salutem. Sensus est, q. d. Christiani sunt populus peculiaris, hoc est possessio, peculium et cymelium Dei. Unde et Oecumenius acquisitionem interpretatur possessionem et hereditatem. S. Augustinus, De Verbis Domini secund. Lucam, serm. 35, in fine: «Magna res, fratres: et haereditas ipsius sumus, et haereditas nostra est; quia et colimus eum, et colit nos. Ego sum, inquit Christus, vitis, vos estis palmites, Pater meus agricola est. Ergo colit nos; sed, si fructum reddamus, parat horreum». Hinc S. Basilius in Moralibus docet fideles esse oves, palmites, sponsas, templa, victimas, filios Christi, ideoque debere ita vivere, ut sint lux mundi et sal terrae.
Ut virtutes annuntietis eius. — Quas virtutes? Primo, q. d. Ut vos quasi regales sacerdotes Christi narretis, praedicetis et celebretis immensam eius in nos clementiam, sapientiam, patientiam, humilitatem, charitatem, iustitiam ceterasque virtutes, quas in vita et morte pro nobis redimendis exhibuit Christus. Alludit ad Hebraeos, qui transito mari Rubro Deo gratias agentes, celebrarunt eius magnalia dicentes: «Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem deiecit in mare», Exod. xv, 1. Secundo, arete, id est virtus, significat industriam: Christus enim magna industria assumpsit carnem passibilem, in eaque crucifixus est, ut diabolum falleret. Hinc canit Ecclesia in hymno Dominicae Passionis: «De parentis protoplasti fraude Factor condolens, ipse lignum tunc notavit, damna ligni ut solveret». Tertio, arete significat virtutem et fortitudinem bellicam; deducitur enim ab Ares, id est Mars. Christus enim ingenti fortitudine vicit diabolum, mundum, carnem, omnesque tyrannos et Gentes non ferro, sed ligno; non feriendo, sed moriendo. Quarto, virtus significat opus eximium et magnificum, quod insignem parit laudem et decus. Quinto, «virtutes» Christi accipi possunt non passive, sed active, quas scilicet ipse agit et operatur in nobis, scilicet miram, imo divinam humilitatem, charitatem, patientiam, castitatem, constantiam. Alludit ad oraculum Davidis, Psal. xxi, vers. 32: «Annuntiabitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli iustitiam eius populo qui nascetur». Et illud Isaiae, cap. xliii, vers. 21: «Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabit».
Qui de tenebris (infidelitatis, ignorantiae Dei et salutis, errorum et peccatorum) vos vocavit in admirabile lumen suum, fidei scilicet, cognitionis Dei, prudentiae et virtutum: quibus verbis S. Petrus alludit ad Isaiae ix, 2: «Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis»; et cap. lx, vers. 1: «Surge, illuminare Ierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est». Hac sententia tacite monet fideles S. Petrus, ut lumen hoc et solem iustitiae qui eis caelitus affulsit, sequantur, in eiusque luce ambulent et vivant, iuxta illud Pauli, Ephes. v, 8: «Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate». Porro hoc lumen vocat «admirabile», tum quia mira de Deo, de S. Trinitate, de Christo, de praedestinatione, de vocatione Gentium mysteria revelat et ostendit; tum quia mira docet de virtutum officiis; tum quia Sancti per illud heroica et mira virtutum opera patrarunt. Ita mirus fuit amor Christi in S. Petro, mirus amor crucis in S. Andrea, mira vis praedicandi in S. Paulo, mira puritas in S. Ioanne, mira fortitudo in S. Stephano, mira constantia in S. Athanasio, mira poenitentia in S. Magdalena, mira contemplatio in S. Antonio, mira religio in S. Basilio, mira humilitas in S. Francisco, mirus fervor in S. Dominico, mirus candor in S. Bernardo, mirus ardor in S. Laurentio. Haec omnia ostendunt et praedicant virtutes, et gloriam Christi. Idque patebit in die iudicii, «cum venerit glorificari in Sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt», ait S. Paulus, II Thessal. i, 10.
Versus 10: Qui Aliquando Non Populus, Nunc Autem Populus Dei
10. Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei. — Citat Oseae I, 6.
Versus 11: Charissimi, Obsecro Vos Tanquam Advenas et Peregrinos Abstinere a Carnalibus Desideriis
11. Charissimi. — Graece «agapetoi», id est diligibiles, amabiles, digni dilectione, chari, dilecti.
Obsecro. — parakalo, id est hortor, vel obsecro. Nota modestiam S. Petri summi Pontificis, dum subditis non praecipit, sed obsecrat. Hoc subinde imitandum Praelatis, ut docet S. Bonaventura, tract. De Sex alis Seraphim.
Tanquam advenas (S. Cyprianus, lib. I, epist. 5, legit «hospites») et peregrinos. — Anima enim nostra coelestis et a Deo creata venit in terram, et corpus hoc mortale, ibique est advena, indeque quasi peregrina tendit et cupit redire ad coelum. Rursum Ierusalem coelestis, cuius conscripti sumus cives, descendit de coelo, ut inde fideles suos secum rapiat ascendens in coelum, Apoc. xxi. Insuper positi fuimus a Deo in paradiso quasi eius inquilini, inde ob peccatum expulsi, exules et peregrini vagamur in terra. Ita S. Augustinus in Psalm. cxviii. Quocirca Christus ut nos ab hoc exilio revocaret in patriam paradisi, descendens in terram, natus est in diversorio, vixit in hospitio, mortuus est in patibulo. Quid est ergo Christianus? est instar Christi peregrinus terrae et civis caeli. Porro, «peregrini officium est, aiebat S. Franciscus, colligi sub alieno tecto, pacifice pertransire et anhelare ad patriam». Unde S. Basilius in Ascetic.: «Oculos habeto ad terram deiectos, animum ad coelum erectum».
Prima ergo conditio, dos et virtus peregrini est, ut sciat se esse peregrinum. Multi enim peregrini deliciis viarum inescati, iis inhaerent et obliviscuntur patriae, quia hospitium pro domo et patria adamant, ait S. Gregorius. Quot quantique mortales hic domos, praedia, hortos, palatia construunt; aurum, argentum et census sine fine coacervant; servos, equos, officia, beneficia accumulant, quasi hic perpetuo mansuri? Vere vilem eorum sortem et mentem miserans Poeta exclamat: «O curvae in terras animae et coelestium inanes?» Et Seneca, epist. 99: «Caeterum tam improbi sunt, tamque obliti quo eant, ut mirentur aliquid ipsos amittere, amissuri uno die omnia. Quidquid est cui dominus inscriberis, apud te est, tuum non est. Nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum, invictum est». Brevius vero, clarius et acutius S. Augustinus, Quaest. xci in Levit.: «Omnis homo advena est nascendo, quoniam compellitur migrare moriendo».
Secundo, peregrinus omnia quasi peregre videt, a se aliena et peregrina aestimat: unde eis cor non affigit. Ita et Christianus omnia in hoc mundo aestimat sibi peregrino esse aliena et peregrina. «Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri: dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora», ait David I Paralip. xxix, 15. Tertio, hospes una nocte versatus in hospitio abit, illudque aliis hospitibus venturis relinquit: ita facit et homo. Audi S. Augustinum serm. 32 De Verb. Dom.: «Unusquisque hic et in domo sua hospes est; si non est hospes, non inde transeat; si transiturus est, velit, nolit, hospes est. Nam dimittit illam filiis suis, hospes hospitibus». Quarto, S. Bernardus, serm. 7 De Quadrag.: «Peregrinus recta pergit per viam, contentus victu ac vestitu, sine sarcinis supervacaneis; unum iter suum curat, non aliena negotia». Ita faciat et Christianus.
Quinto, peregrinus anhelat ad patriam. Idem faciat Christianus. Audi S. Cyprianum, tract. De Mortal.: «Patriam nostram paradisum computamus: magnus nos illic charorum numerus exspectat, parentum, fratrum, filiorum copiosa turba desiderat, iam de sua incolumitate secura, et adhuc de nostra salute sollicita. Quid igitur non properamus, ut patriam nostram videre, et parentes salutare possimus?» Et S. Augustinus in Psalm. CXLVIII: «Qui non gemit peregrinus, non gaudebit civis, quia desiderium non est in illo». Sexto, peregrinus fortiter et constanter fert labores itineris, aestus, frigora, famem, sitim omniaque viarum et hospitiorum incommoda. Ita Christianus fortiter ferat omnes huius vitae et peregrinationis aerumnas. Talis fuit Abel, primus mundi peregrinus, sed civis coeli, quem occidit Cain. Septimo, peregrinus decore, honeste et iuste se gerit, nulli est iniurius, caute se habet in omnibus. Quocirca S. Paulus, cuius verba S. Petri antistropha sunt: «Apparuit gratia Dei et Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi». Octavo, peregrinus homines quoslibet quasi peregrinos aestimat: cor eius est in patria. Ita Christianus homines et feminas omnes huius saeculi peregrinos aestimat, cor habet apud Deum, angelos et Sanctos. Unde S. Basilius: «Aviditate coelesti anima flagrans, Christi amori copulatur cum in terris agens de coelestibus iugiter meditatur: calcat saeculi voluptates, nec ulla saeculi cura eam segregat ab amore Christi». Hinc S. Bernardus, De Modo bene vivendi: «Omnia quae in hoc mundo sunt, servis Dei contraria sunt, ut dum ista adversa sentiunt, ad coeleste regnum cum summo desiderio suspirent. Sancti viri peregrini sunt et hospites in saeculo: unde reprehenditur Petrus, quod tabernaculum in monte fieri voluerit; quia sanctis in hoc mundo tabernaculum non est, quibus in coelo patria et domus est».
Nono, peregrinus parat et munit se ad iter per calceos, pallium et vestes ceratas, baculum cui innitatur: ita fidelis contra omnes difficultates et tentationes se muniat solida humilitate, patientia, oratione, ac praesertim Christo, eiusque cruce et morte. Rursum peregrinus viaticum sibi parat ad iter necessarium: ita fidelis S. Eucharistia pro viatico utitur. Praeclare S. Basilius: «Ad futuri saeculi, cuius non est finis, possessionem, viaticum tibi para», puta S. Sacramenta, virtutes et merita, ex quibus vivas in aeternum. Decimo, peregrinus ridetur ab indigenis, praesertim pueris, quasi barbarus ob novum habitum, loquelam, gestum; sed contemnit et pertransit. Ita et Christianus ridetur a mundo et mundanis; sed pariter eos ridet, aitque cum Apostolo: «Tanquam purgamenta huius mundi aestimati sumus: omnium peripsema usque adhuc», I Cor. IV, 13. Prima ergo «virtus Christiani est, contemnere et contemni», ait S. Hieronymus.
Peregrinos abstinere a carnalibus desideriis. — Primo, quia peregrinus iis abstinet; non enim se gravat et opplet cibo et potu, sed leviter et moderate eum sumit, ut sit expeditus et agilis ad iter. Peregrinis enim congruit illa Epicteti gnome: «Sustine et abstine». Secundo, quia fidelis sibi peregrinam esse aestimat non tantum terram, sed multo magis carnalem concupiscentiam, quia concupiscit delicias spirituales et aeternas. Tertio, quia concupiscentia carnalis ei non tantum est impedimento ad viam, sed et veneno ad vitam. Porro carnalia desideria intellige non tantum gulae et libidinis, sed et irae, invidiae, superbiae, etc. Haec enim omnia sunt opera carnis, id est, concupiscentiae, quae non tantum in carne, sed et in anima ac mente residet, uti docet Apostolus Galat. v, 19. Per «abstinere» ergo intellige «continere» et «continentiam». Eminuerunt prisci Christiani in continentia. Nota est continentia S. Iacobi Alphaei, qui vino, carne, balneis, caeterisque deliciis abstinens, austeram egit vitam. Similis fuit S. Petri, S. Pauli et caeterorum Apostolorum. Ioannes Eremita tantae fuit continentiae, ut per 40 annos feminam non viderit. S. Antonius abbati Pambo poscenti monitum salutis et perfectionis, hoc dedit: «Noli esse in tua iustitia confidens, nec poeniteat te rei transactae, ac continens esto linguae tuae et ventris». S. Arsenius mulieri quae clam ad eum irrepserat, poscenti eius preces: «Oro Deum meum ut deleat tuam ex corde meo memoriam». Celebris est gnome abbatis Pastoris: «Nisi Nabuzardan archimagirus venisset, non concrematum esset templum Domini igne: ita et nisi quies, gula et venter venerit in animam, nequaquam mens corruit pugnans contra inimicum». Porro prudenter monet S. Gregorius: «Sic necesse est ut artem quisque continentiae teneat, quatenus non carnem, sed vitia occidat».
Quae militant adversus animam. — Caro enim «concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem», Galat. v, 17; unde: «Militia est vita hominis super terram», ait Iob, cap. xiv, vers. 4. Hanc militiam et luctam egregie in seipso depingit S. Augustinus, lib. VIII Confess. Nervose Tertullianus, ad Martyr., cap. III: «Stat conflictus et victoriae suorum Agonothetes Deus vivus; Xystarches, Spiritus Sanctus; Epistates, Christus Iesus; corona, aeternitatis; bravium, angelicae in caelis substantiae politia; gloria, in saecula saeculorum».
Versus 12: Conversationem Vestram Inter Gentes Habentes Bonam, ut Glorificent Deum in Die Visitationis
12. Conversationem vestram inter Gentes (Syrus: «coram omnibus filiis hominum») habentes bonam. — «Spectaculum enim facti sumus mundo, angelis et hominibus», I Cor. IV, 9. Et: «Proximo famam, Deo debemus et providemus conscientiam», ait S. Bernardus, serm. 71 in Cant. Notent hic Christiani se ita conversari debere, ut et fideles et infideles, ac haereticos sua sancta conversatione ad Deum, fidem et sanctitatem traducant. Maior enim est vis exempli quam verbi, vitae quam vocis, morum quam verborum. Quocirca S. Paulus coram Agrippa rege: «In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper», Actor. xxiv, 16. Quin et Cicero apud Lactant.: «Male mecum agitur, si me oratio magis quam vita purgat». Et Aristippus rogatus quid in hoc orbe esset admirandum, respondit: «Vir probus et moderatus: quia licet inter multos impios degat, non tamen pervertitur».
Ut in eo quod detrectant (detrahunt, obtrectant, calumniantur) de vobis tanquam de malefactoribus. — Dicebant enim Christianos esse contemptores principum, numinis et deorum, voluptuarios, usurpare promiscuos concubitus (quia id faciebant Gnostici haeretici, ex Christianis prognati), vesci carnibus humanis (scilicet carne Christi in Eucharistia, cuius rumorem inaudierant Gentiles, sed modum et mysterium non intellexerant), adeo ut omnes orbis plagas et clades tribuerent impietati Christianorum. Tertullianus, Apolog. XL: «Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si terra movet, si fames, si lues, statim Christianos ad leonem!» Quocirca pro innocentia Christianorum graves et doctas Apologias scripserunt S. Iustinus, Athenagoras, Clemens Alexandrinus, Cyprianus, Tertullianus, Arnobius et alii.
Ex bonis operibus vos considerantes (epopteuontes, id est introspicientes, plane et penitus inspicientes) glorificent Deum. — Ita S. Blandina atrociter torta, ut Christianis obiecta crimina iam dicta confiteretur, constanter et alacriter proclamando: «Christiana sum, et nihil apud nos mali geritur», obstupefecit tortores. Eadem revocata ad tormenta: «Multum erratis, o viri, quod putatis infantium visceribus vesci eos, qui ne multorum quidem animalium carnibus utuntur». Quocirca Plinius Secundus, Proconsul Asiae, inquisitione facta de vita Christianorum, scripsit ad Traianum, nihil se in eis criminis deprehendisse, nisi quod hymnos antelucanos Christo canerent: cui Traianus rescripsit, inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere. Unde exclamat Tertullianus, Apolog. II: «O sententiam necessitate confusam! negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes». Hac sanctitate Christianorum perspecta conversus est Iustinus Philosophus et Martyr, ut ipse narrat. Multi quoque iudices et tortores conversi fuere. Eadem victus Porphyrius, licet iuratus Christi hostis, scripsit librum De Essais, in quo eorum mores angelicos describit et dilaudat. Tam potens est virtus, ut ab hostibus non tantum testimonium, sed et elogium, ac praeconium extorqueat.
In die visitationis. — Primo, per «visitationem», Oecumenius et Arias accipiunt vestigationem et inquisitionem, q. d. Ut cum Plinius, aliique Praesides et Gentiles de vobis inquirunt, vestraque visitant, videntes vestra omnia esse sancta, glorificent Deum. Unde Tertullianus, Apolog. cap. ult.: «Cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra: exquisitior quaeque iniquitas vestra illecebra est magis sectae. Plures efficimur, quoties metimur a vobis. Semen est sanguis Christianorum». Secundo alii, «visitationem», graece episkopen, id est inspectionem, curam, correctionem accipiunt mysticam per illuminationem et gratiam, q. d. Ut Gentiles glorificent Deum, tunc quando Deus eos visitavit lumine gratiae suae, ut videant veritatem et sanctitatem Christi et Christianismi, eamque amplectantur. Tertio, Hugo et Thomas Anglicus accipiunt de visitatione, qua Deus visitat et flagellat fideles, ut ex eorum patientia extorqueat laudem ab infidelibus eis detrahentibus. Quarto, Beda per diem visitationis accipit diem iudicii. Tunc enim improbi, praesertim iudices et persecutores, videntes gloriam Martyrum et Sanctorum, Deum glorificabunt, dicentes: «Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est», Sap. V.
Versus 13: Subiecti Igitur Estote Omni Humanae Creaturae Propter Deum
13. Subiecti igitur estote. — Vox «igitur» hanc quasi conclusionem educit ex iis quae dixit de bona conversatione, q. d. Iussi vobis bonam conversationem, ergo pariter iubeo subiectionem et obedientiam: in hac enim illa vel maxime consistit et cernitur, praesertim primo illo Ecclesiae et S. Petri aevo. Male enim audiebat apud nonnullos Christiana religio, quasi doceret Christianos utpote Christi filios, et designatos haeredes regni coelorum, non debere subiici principibus, praesertim Ethnicis et infidelibus, inquit Oecumenius. Accedebat, quod primi Christiani origine erant Iudaei, qui sub hoc tempus rebellare coeperunt Romanis, imo Apostoli erant Galilaei: tunc autem orta fuit secta Galilaeorum a Iuda Galilaeo, qui docebat Iudaeos, utpote populum Dei, liberos esse debere a vectigalibus, nec subiicere se Imperatori Romano. Sic etiamnum Anabaptistae ex adverso dicunt, omnes Christianos esse pares, et liberos, ac proinde unum Christianum alteri non debere dominari. Contra hos omnes scribit Paulus, cap. xIII ad Roman. Vere S. Basilius, serm. De abdicatione rerum: «Animi in virtute progressus, in humilitate progressus est, contraque in postremis relinqui, non aliunde, quam ex elatione progignitur. Pietatis enim cognitio, humilitatis et mansuetudinis cognitio est, quando se animo scire submittere, Christum est scire imitari; contra autem arrogantia efferri, est diabolo se similem facere».
Omni humanae creaturae. — Primo, Syrus vertit, «omnibus filiis hominum», quasi Petrus velit Christianos summe esse humiles, ita ut se cuivis homini substernant. Primus enim gradus humilitatis est, subiicere se superiori; secundus, aequali; tertius, inferiori, iuxta illud Pauli Galat. v, 13: «Per charitatem spiritus servite invicem»; et Philipp. cap. ii, vers. 3: «In humilitate superiores sibi invicem arbitrantes». Verum hoc consilii est et perfectionis, non praecepti. Secundo et genuine, «omnem humanam creaturam» vocat Petrus omnem hominem, scilicet superiorem, cui subiectio debetur. Dicit «omnem», ne quis infideles et impios excipiat. «Creaturam ergo humanam» vocat principes et magistratus ab hominibus creatos, puta reges et duces, uti explicans subdit. Ita Oecumenius. Graecum enim ktisis, id est creatura, ponitur pro ordinatione et civilis gubernationis dispositione. Sic dicimus creari Pontificem, Cardinales, reges, principes, consules, cum scilicet per suffragia tales eliguntur et constituuntur. Porro hi dicuntur «humana creatura», vel quia creati ab hominibus, vel potius quia ipsi sunt humanae creaturae, id est homines creati principes a Deo; sunt ergo creaturae Dei, quia ex hominibus ad hanc dignitatem a Deo electi et evecti sunt, et quia prae caeteris ipsi sunt viva imago creatoris Dei.
Loquitur directe S. Petrus de principibus civilibus, iisque iubet subiici fideles, ne per Christum se ab eorum dominio exemptos putent; argumento tamen a pari vel minori, idem de principibus Ecclesiasticis, puta Episcopis et Praelatis, scilicet iis subiici debere laicos quoslibet in rebus spiritualibus, ex hoc loco concludit S. Basilius. Imo Christus Matth. x, 40: «Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit». Et S. Paulus, Heb. XIII, 17: «Obedite Praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri». Et S. Pauli discipulus S. Ignatius, epist. 9 ad Philadelph.: «Principes obediant Caesari, milites principibus, Diaconi Presbyteris sacrorum praefectis: Presbyteri, Diaconi et reliquus Clerus una cum populo universo, militibus, principibus, et Caesare, ipsi Episcopo pareant, Episcopus Christo, ut Christus Patri obedivit». Quocirca apposite S. Bernardus, epist. 183 ad Conradum Imperatorem: «Legi: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; quam sententiam cupio vos custodire in exhibenda reverentia Petri vicario, sicut ipsam vobis vultis ab universo servari Imperio».
Politice hic disce, signum et effectum verae fidei esse humilitatem, subiectionem, obedientiam subditorum erga magistratus; infidelitatis vero et haeresis effectum esse superbiam, inobedientiam, rebellionem, uti vidimus a Lutheranis, et magis a Calvinistis in Scotia, Anglia, Germania. Sane Lutherus horum omnium parens sua rebellione et haeresi per suos discipulos centum millia rusticorum armavit contra principes. Ex adverso Catholici per primos trecentos annos obediverunt Imperatoribus Ethnicis, etiam persecutoribus, in omnibus, excepta fide et religione; nec quisquam necem aut rebellionem contra eos machinatus est fidei praetextu. Sane potuisset tota legio Thebaeorum fortissima, duce S. Mauritio, Maximiano resistere, armisque fidem et vitam tueri; sed noluit, totaque positis armis, genibus nixa fidei causa obtruncari se permisit. Id etiamnum experiuntur et sentiunt multi principes Ethnici apud Indos, Iapones et Sinas, qui Christianos et Christianam religionem amant et fovent, eo quod videant Christianos magis sibi obedire quam Ethnicos.
Orthodoxa ergo fides est columen reipublicae aeque ac Ecclesiae, cuius pestis est infidelitas et haeresis. Unde Solon legislator Atheniensium rogatus, «qua ratione consistere possit civitas?» respondit: «Si cives obtemperent suis magistratibus; magistratus autem legibus».
Propter Deum. — Primo, quia Deus sanxit magistratus iussitque eis obediri. «Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt», Rom. XIII, 1. Unde hanc causam illico subdit S. Petrus, dicens: «Quia sic est voluntas Dei». Secundo, quia rex et princeps est viva Dei in terris imago, estque quasi vicarius Dei, imo Deus quidam terrestris. Quocirca qui eum violat, Deum violat. «Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit», ait Paulus Rom. XIII, 2. Tertio, quia Deus singulos reges et principes vel per se, ut Saulem, Davidem, vel per suos constituit. Unde Tertullianus ad Scapulam, cap. II: «Christianus nullius est hostis, nedum Imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret». Quarto, Didymus et Oecumenius: «propter Deum», inquiunt, id est, eo modo quo Deus praecipit; nimirum ut eis obediatur, quando nihil contra Deum Deique legem praecipiunt: si enim id faciant, dicendum est cum S. Petro: «Obedire oportet Deo magis quam hominibus», Act. IV, 19; et cum Machabaeo: «Non obedio praecepto regis, sed praecepto legis», II Machab. VII, 30. Hoc est quod sanxit Christus: «Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo», Matth. XXII, 21. Quinto, «propter Deum», id est, ex Dei amore et reverentia subiecti estote magistratibus, q. d. Obedite iis non quasi coacti metu gladii et vindictae ipsorum, sed propter Deum, id est sponte et liberaliter ex Dei amore. Sexto, «propter Deum», ut scilicet Gentiles videntes vestram obedientiam Deum vestrum glorificent, ac ad Dei fidem et cultum alliciantur. Septimo, «propter Deum», ut reges et principes meminerint se Deo esse subditos, ac propter ipsum imperare et praecipere. Talis fuit Constantinus, Theodosius, Carolus Magnus, S. Ludovicus in Gallia, S. Stephanus in Hungaria, S. Leopoldus in Austria, S. Wenceslaus in Bohemia, S. Hermenigildus in Hispania, S. Henricus in Germania, S. Casimirus in Polonia, qui impense Ecclesiam et Pontificem Romanum coluerunt ac propugnarunt.
Versus 14: Sive Ducibus Tanquam ab Eo Missis ad Vindictam Malefactorum, Laudem Vero Bonorum
14. Sive ducibus. — Tigurina, «sive praesidibus»; Syrus, «iudicibus». Graece enim hegemones vocantur praefecti, praesides caeterique magistratus, qui a maiori pendent, eiusque quasi sunt vicarii.
Ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, — agathopoion id est, recte agentium. Hic enim est finis potestatis regalis et magistratus cuiusque, nimirum ut improbos puniendo, probos tueantur; itaque civilem hominum societatem conservent, quod fit per iustitiam, qua bonis praemium, malis poena irrogatur. Unde Socrates aiebat: «Optime gubernari civitates cum iniusti dant poenas». Cicero ad Brutum laudat sententiam Solonis, qui rogatus, «qua ratione optime gubernaretur Respublica», respondit: «Si boni praemiis invitentur, mali poenis coerceantur». Theophrastus interrogatus: «Quidnam vitam humanam conservaret?» respondit: «Beneficentia, honor et poena». Cato dicebat: «Iniuriam, etiamsi facienti nihil inferat periculi, universis tamen periculosam esse. Quocirca magistratus qui maleficos non coercent, lapidibus esse obruendos, ne poenae neglectus salutem Reipublicae labefactaret». Hinc Architas philosophus dixit magistratus esse instar arae, ad quam iniuria affecti confugiant. Porro recte apud Aegyptios Pontifex publice pro rege orans, hoc ei inter alia precabatur: «Ut leviores poenas infligeret quam delicta mererentur, et maiores gratias rependeret quam beneficia exposcerent».
Versus 15: Quia Sic Est Voluntas Dei, ut Benefacientes Obmutescere Faciatis Imprudentium Hominum Ignorantiam
15. Sive regi quasi praecellenti. — Syrus, «regibus propter imperium ipsorum». Praecellentia ergo regis est eius imperium et potestas regia: quare sub rege accipe Imperatorem, qualis tunc erat Romae, duces et principes absolutos, qui nulli subsunt. Rex enim dignitate et potestate subditis longe praecellit, iisdemque sapientia, beneficentia et virtute praecellere debet. Ipse enim est quasi sol in regno. Id animadvertit Athalaricus, Gothorum rex, qui apud Cassiodorum ita loquitur: «Tanto divinitati plura debemus, quanto a caeteris mortalibus maiora suscepimus; nam quid simile rependat Deo, qui potitur imperio?»
Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes (agathopoiountes; vel «beneficiis afficientes») obmutescere faciatis (phimoun, id est obturetis, obstruatis, oppiletis) imprudentium (aphronon, id est insipientium; nam, ut ait S. Hieronymus, «sine notitia Creatoris omnis homo pecus est») hominum ignorantiam. — Syrus: «ut per bona vestra obturetis os stultorum illorum, qui non norunt Deum». «Cum enim de nobis quasi arrogantes, insolentes et inobedientes simus, obloquantur, si et humiles et obedientes in quibus oportet, nos esse videant, magis erubescunt et obmutescunt», ait Oecumenius. Sapienter monet S. Athanasius, Exhort. ad Monach.: «Sic omne quod fingi potest, tanquam possit et credi, caveamus, ne in ullo famae nostrae vulnere serpat nata ab occasione suspicio. Ipsa famae semina priusquam linguis nutriantur, intereant».
Versus 16: Quasi Liberi, et Non Quasi Velamen Habentes Malitiae Libertatem, sed Sicut Servi Dei
16. Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. — Vox «quasi» non est assimilantis, sed asseverantis, q. d. Obedite principibus libere et liberaliter quasi liberi et ingenui Christi et obedientiae filii. Est occupatio: occurrit enim obiectioni: Christus nos fecit liberos: ergo nulli principi subiici et servire debemus. Rursum, ergo licet nobis facere quidquid lubet. Ita olim Gnostici (et nunc Libertini) hac libertate Christiana abutebantur ad omne dedecus et nefas. Respondet S. Petrus: Facti estis liberi a Christo, sed a peccato, non a lege Dei, nec ab obedientia principum: nolite ergo inobedientiae, turpitudini et malitiae vestrae praetexere libertatem Christi: hac enim non est libertas, sed nequitiae servitus. Idem monuit S. Paulus Galatas, cap. v, vers. 13, dicens: «Vos in libertatem vocati estis, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis». Nam, idem ait II Corinth. III, 17: «Ubi Spiritus Domini, ibi libertas». Porro, ut ait Oecumenius: «Si peccamus, libertate perdita servi efficimur inobedientiae» et peccati; et S. Augustinus, lib. De Quantitate animae, cap. xxxiv: «Ille (Deus) ab omnibus liberat, cui servire omnibus utilissimum est, et in cuius servitio placere perfecte sola libertas est». Idem, tractatu 21 in Ioan.: «Haec est spes nostra, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat. Servi enim eramus cupiditatis, liberati servi efficimur charitatis».
Sed sicut servi Dei, — qui libere et liberaliter serviunt et obediunt non tantum Deo, sed et omnibus magistratibus, quos Deus sibi vicarios nostrosque superiores ordinavit: servire enim Deo regnare est.
Versus 17: Omnes Honorate; Fraternitatem Diligite; Deum Timete; Regem Honorificate
17. Omnes honorate, — iuxta statum cuiusque, et honorem ei debitum. Hoc est quod ait Paulus, Rom. XII, 10: «Honore invicem praevenientes». Secundo, «honorate», id est, charitatis officiis et beneficiis omnes prosequimini. Honor enim non tantum reverentiam et obedientiam, sed et amorem, alimoniam omnemque opitulationem includit, ut cum dicitur: «Honora patrem et matrem», Exodi xx, 12.
Fraternitatem (id est fratres, puta Christianos: vel potius, «fraternitatem», hoc est fratrum, id est Christianorum, coetum et coniunctionem) diligite. — Iubet enim non tantum ut unionem, sed et coetum fidelium ac conventum ad communes preces, conciones, synaxes diligant et frequentent, iuxta illud Pauli Hebr. x, 23: «Non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam».
Deum timete, — non servili, sed filiali timore, quo filii ex amore timent offendere patrem, caventque sedulo ne quid faciant quod ei displiceat. Deo ergo proprium quasi tributum et debitum est hic timor, iuxta illud Psalm. II, 11: «Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore». Et Malach. I, 6: «Si Dominus ego sum, ubi est timor meus?» Et Psalm. XXXIII, 10: «Timete Dominum, omnes Sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum». Accedit quod, ut ait Poeta: «Primus in orbe deos fecit timor». Hinc Clemens Romanus, epist. 1: theos dicitur quasi deos, id est timor, quia summe timendus, colendus et amandus. Sic Iacob Deum vocat «timorem patris sui Isaac», id est quem timuit et coluit Isaac, Gen. xxxi, 42.
Regem honorificate, — honore eo qui regi, id est summae potestati civili, debetur. Honor hic includit obedientiam et orationem, ut scilicet subditi pro regibus orent, uti iubet S. Paulus I Timoth. II; utilissimum enim est orare pro principibus, tum civilibus quam Ecclesiasticis: ab illis enim pendet salus reipublicae, ab his Ecclesiae. Qui ergo pro iis orat, orat pro tota republica et Ecclesia. Prudenter Tertullianus in Scorpiaco, xiv: «Honorandus est Rex cum suis rebus insistit, cum a divinis honoribus longe est», cum scilicet eos aversatur, quos multi reges ambierunt.
Versus 18: Servi, Subditi Estote in Omni Timore Dominis, Non Tantum Bonis sed Etiam Discolis
18. Servi, subditi estote in omni timore dominis. — Primo, Lyranus et Hugo: «omni», id est, in toto, pleno et perfecto timore, qui includit amorem. Secundo, «omni», quia multiplex est timor, scilicet primo, poenae, ne ab heris, si inobedientes sint, puniantur. Secundo, culpae, ne Deum per inobedientiam offendant. Tertio, scandali, ne sua inobedientia provocent heros ad odium fidei; «sed in omnibus bonam fidem ostendentes, ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus», ait Paulus ad Titum, cap. II, vers. 9. Idem servis praecipit Paulus fuse Ephes. vi, 5. Vulgo enim iactabatur hoc proverbium, «totidem nobis hostes esse quot servos»; et Plato, lib. VI De Legibus, ait, «Iovem dimidium mentis servis ademisse».
Non tantum bonis et modestis (epieikesi, id est aequis, modestis, benignis, probis, clementibus), sed etiam discolis, — id est fastidiosis, graece skoliois, id est pravis, obliquis, tortuosis, asperis, morosis, difficilibus, severis et saevis. Perperam Hugo et Glossa: «dyscolos», inquiunt, vocatur agrestis, rudis, indoctus, ita dictus quasi alienus a schola et studiis. Dyskolos enim graece dicitur, ac significat morosum et difficilem, qui sibi et aliis taedium et fastidium creat.
Moraliter docet hic S. Petrus, obedientiam se extendere debere ad patientiam, eamque complecti, sicut Christus eam extendit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; perfectio ergo obedientiae est patientia, si videlicet patiatur humiliter et hilariter Superiorum suorum asperitatem, reprehensiones, iurgia, quin et minas ac verbera. Patientia enim et humilitas, humilisque obedientia sunt duae alae, quibus evolatur in coelum, ut ait quidam Sanctorum. Cassianus, Collat. XIX, cap. 1, celebrat obedientiam et patientiam cuiusdam religiosi, qui in conventu fratrum publice ab abbate Paulo palma percussus, nullum dedit signum commotionis, multo minus murmuris. S. Stephanus, ait S. Gregorius, homil. 35 in Evang., ad tantam patientiam excreverat, ut eum amicum diceret, qui sibi aliquid molestiae irrogasset. «Reddebat contumeliis gratias, damnum sibi illatum maximum lucrum putabat, omnes suos adversarios nihil aliud quam adiutores aestimabat». Idem, lib. I Dial., II, laudat Libertinum, qui a suo Abbate irato, scabello in vultum impacto, eum gerebat tumentem et lividum, dicebatque id suae esse culpae, non illius saevitiae: itaque Abbatem ad magnam mansuetudinem perduxit, et «humilitas discipuli magistra facta est magistri». Similis fuit obedientia et patientia S. Ioannis Damasceni, qui ob carmen a se compositum reiectus a suo seniore, iussusque cloacas et latrinas purgare, hilariter id praestitit. Sic S. Monica ab ancilla vocata meribibula, omnem vini cupidinem a se abdicavit, et «ancillae iniuria facta est dominae medicina», ait S. Augustinus, lib. IX Confess., VIII. Catharina Aragonia, uxor Henrici VIII regis Anglorum, ab eo repudiata, constanter repudium tulit, dicens, malle se fortunam tristissimam, quam blandissimam: quod in illa non desit consolatio, haec fortunatis mentem eripiat.
Versus 19: Haec Est Enim Gratia, si Propter Dei Conscientiam Sustinet Quis Tristitias, Patiens Iniuste
19. Haec est enim gratia. — q. d. Hic est gratiae divinae effectus illustris, vel hoc valde gratum est Deo. Unde Syrus vertit, «illis enim est gratia apud Deum». Aut tertio, et nervosius, q. d. Haec est gratia, id est, gloria vestra. Unde explicans subdit: «Quae est enim gloria». Sic Paulus gloriam suam esse ait, non evangelizare: ad hoc enim necessitas praecepti Dei eum obligabat; sed evangelizare sine sumptu, id est gratis: hoc enim erat opus liberale et illustre supererogationis et consilii, non praecepti, I Corinth. IX, 16. Sensus ergo est, q. d. Haec est gratia, id est haec est gloria Christiani, in hoc consistit eximia virtus et perfectio Christiana, hoc est illustre discipulorum Christi officium, laus et decus, si propter Deum multa tristia patiantur.
Si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias. — Quaeres, quaenam est Dei conscientia? Respondeo primo, est conscientia secundum Deum, qua quis uni Deo placere studet et satagit, etiam cum offensa hominum, ideoque ut Deo placeat, patienter sustinet asperos heri mores eiusque duris imperiis obedit. Id enim facit, ut suae conscientiae et Deo satisfaciat: conscientia enim dictat talibus esse obediendum propter Deum, qui praecepit ut subditi suis dominis obsecundent. Haec conscientia vocatur Dei, tum quia Deo maxime probatur et placet, tum quia propter Deum, ut ei placeat, suscipitur. Secundo, Gagneius: «propter Dei conscientiam», ait, id est, propter Deum qui tuae patientiae, et herorum saevitiae ac nequitiae est conscius, ac utriusque erit iudex et vindex, ut tuam obedientiam et patientiam praemiis coelestibus coronet, heri saevitiam flammis gehennae puniat. Conscientia ergo Dei est, quae uni Deo patet, «cui, ut ait Seneca, epistola VIII, nihil clausum est. Interest enim animis nostris, et cogitationibus mediis intervenit». Conscientia ergo Dei est innocentia coram Deo, ut Christi exemplo explicat S. Petrus, vers. 22, quae in duris est murus aheneus, quando scilicet servi innocentes, qui nihil peccarunt, puniuntur ab heris perversis. Summum enim solatium et gloria est, testimonium bonae conscientiae, ait Apostolus, II Cor. I, 8 et seq. Tertio, «Dei conscientia» est, quae unius Dei honorem et gloriam spectat. Quarto et perfectissime: multi olim servi facti Christiani, ab heris infidelibus in odium Christi et fidei mulctabantur verberibus, plagis, vinculis, fame, et saepe morte ac martyrio: hi plane et plene patiebantur propter Dei conscientiam, id est, propter Deum, Deique fidem et cultum, quem in conscientia gerebant.
Sustinet tristitias, — id est tristia, acerba: Graece lypas, id est molestias, dolores, tristitias, moerores; omnis enim molestia et dolor parit tristitiam. Tristitia enim est aegritudo et contractio animi ob praesens malum. Occasione servorum a duris heris afflictorum, haec dicit S. Petrus, sed sermo eius generalis est, ideoque ad omnes qui quomodolibet innocentes patiuntur, pertinet, eosque ad fortiter tolerandum animat et consolatur.
Patiens iniuste, — quia est innocens, et multo magis si patiatur pro iustitia.
Versus 20: Sed si Benefacientes Patienter Sustinetis, Haec Est Gratia Apud Deum
20. Quae est enim gloria? — Poion kleos, id est, quale decus, qualis laus, quid illustre, quid magnum. Tertullianus in Scorpiac., cap. XII: «Quanta est gloria?» q. d. Exigua, vel nulla est gloria sufferre colaphos et plagas pro scelere; at magna est, eos sufferre pro innocentia et iustitia.
Colaphizati. — Haec propria est poena servorum: hisce enim heri alapas sive colaphos vel in faciem, vel in dorsum impingunt. Unde ille apud Terentium in Adelph.: «Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi». Hinc Martyribus, etiam nobilibus, v. g. S. Symphorosae, S. Torpeti, aulico Neronis, S. Marcellino et aliis colaphi impacti sunt, tum ad poenam, tum magis ad contumeliam, ut quasi servi servili poena castigarentur.
Sed si benefacientes. — Graeca addunt, kai paschontes, id est, «et patientes», quod noster Interpres per adverbium, sed eodem sensu, reddidit, vertens, «patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum». Syrus, «tunc crescit gloria vestra apud Deum».
Versus 21: In Hoc Enim Vocati Estis; Quia et Christus Passus Est pro Nobis, Vobis Relinquens Exemplum
21. In hoc enim vocati estis. — «In hoc», ad hoc, q. d. Christianorum vocatio est ad crucem et patientiam, iuxta illud Thren. III, 12: «Posuit me quasi signum ad sagittam, misit in renibus meis filias pharetrae suae». Ubi ostendi Christianum quemlibet esse quasi alterum S. Sebastianum, positum scilicet in scopum sagittariorum, in quem omnes suae maledicentiae et maleficentiae tela colliment et iaculentur.
Quia et Christus passus est pro nobis. — Est ratio ab exemplo Christi, q. d. Non miremini, o Christiani, vos vocatos ad crucem: nam et Christus dux et antesignanus vester ad eamdem vocatus, illam propriis humeris baiulavit, in eaque suspensus et enecatus est. Agite ergo, Christum ducem sequimini alacriter et intrepide: per crucem enim cum eo intrabitis in gloriam.
Vobis, — o servi. Loquitur directe servis, sed per hos quibuslibet aliis. Christum ergo servis in ducem proponit, quia Christus formam servi assumpsit, et quasi servus ac vile mancipium ad furcam damnatus est. «Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte» Calvariae a Christo «monstratum est», Exodi xxv, 40. Praeclare S. Cyprianus, tract. De Passione: «Christus postposito timore quasi utens potentiori auctoritate, inter sputamenta et colaphos, et reliqua ludibria, patientia et mansuetudine vesanas persecutorum mentes conturbat, et in eo quod inter iniurias et convicia se malitia Iudaica sentit contemptum, vehementius exacerbatur, et de impietate et malitia suavitas pietasque Christi triumphat».
Relinquens exemplum. — Christus enim tribus de causis venit in mundum: primo, ut sua morte nos redimeret; secundo, ut sua praedicatione doceret; tertio, ut sua vita sanctae vitae daret exemplum, imo exemplar perfectissimum. Hoc nimirum est principis et superioris, vitam suam subditis proponere quasi pictam virtutis tabulam, quam imitando sequantur et exprimant. Hinc S. Basilius, Constitut. Monast., Christum vocat nostrum exemplar, typum, archetypum et programma: quod quo magis intuemur, vitaque et moribus exprimimus, eo Christo similiores, sanctiores, Deoque gratiores evadimus. Praeclare S. Augustinus, De Verbis Apostoli, serm. 26: «Docuit nos exemplo passionis, cum quanta patientia in illo ambulemus, et firmavit nos exemplo suae resurrectionis, quid ab illa patienter sperare debeamus». Et S. Leo, serm. 2 De Passione: «Amplectamur salutaris paschae mirabile Sacramentum, et ad eius imaginem, qui deformitati nostrae conformis factus est, renovemur. Erigamur ad eum, qui pulverem abiectionis nostrae, corpus fecit gloriae suae; et ut resurrectionis eius mereamur esse consortes, humilitati et patientiae ipsius per omnia congruamus».
Ut sequamini (Tertullianus, Scorpiaci cap. XII, legit «obsequamini») vestigia eius — sanguine eius signata, ideoque inventu facilia, obvia et certa. Sic S. Stephanus secutus est Christi vestigia patiendo et pro lapidantibus orando, ait S. Augustinus.
Notent hoc molles haeretici, qui fidem Christi sequi volunt, non passionis vestigia, dicentes solam fidem in Christum sufficere ad salutem, Christum enim pro nobis plane satisfecisse. Audiant hi quod intonat hic S. Petrus et ex eo S. Gregorius in I Regum IX, 24: «Remansit, quia non omnia nostra Christus explevit: per crucem quidem suam omnes redemit; sed remansit, ut qui redimi et regnare cum eo nititur, crucifigatur. Hoc profecto residuum viderat, qui dicebat: Si compatimur, et conregnabimus», II Timoth. II, 12; et: «Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea», Coloss. I, 24. Esto enim Christus patiendo solverit plenum redemptionis nostrae pretium, vult tamen nos quoque pati, tum quia Deus vult nos Christum ducem nostrum a se datum sequi; tum quia non decet sub capite spinis coronato membra esse delicata, ait S. Hieronymus, sed potius decet membra capiti configurari, «ut conformes simus imagini Filii Dei», ait Paulus ad Romanos VIII, 29.
Versus 22: Qui Peccatum Non Fecit, nec Inventus Est Dolus in Ore Eius
22. Qui peccatum non fecit — eo quod humanitas eius hypostatice coniuncta Verbo, ab eo ita custodiebatur, et dirigebatur, ut peccare non posset. Eius enim custodia commissa erat Verbo quasi hypostasi. Si enim hic homo (puta Christus) peccasset, peccasset et Verbum, quod erat eius hypostasis et suppositum. Actiones enim sunt suppositorum, et originaliter a suppositis procedunt. Ita Theologi et ex iis Suarez. Quare horrenda est blasphemia Calvini dicentis, Christum fuisse vere peccatorem et damnationis reum, ex metu passionis calicem fugisse, ac in cruce desperasse. Longe aliter Paulus Christum vocat, «Pontificem innocentem, impollutum, segregatum a peccatoribus», Hebr. vii, 26; et: «Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso», II Cor. v, 21.
Hic declarat S. Petrus, quid vocarit, vers. 19, pati propter Dei conscientiam, nimirum pati propter innocentiam, pati scilicet propter causam falso aestimatam et imputatam, quae non est culpa, sed innocentia, hoc est, pati innocentem. Sic enim Christus, qui peccatum non fecit, innocens passus est, quia scilicet dicebat se esse Filium Dei, quae non erat falsitas nec culpa blasphemiae, sed confessio veritatis et innocentiae.
Nec inventus est dolus in ore eius, — etiam a Scribis et Pharisaeis, qui satagebant eum capere in sermone, ut accusare et occidere possent, Matth. XXII, 13. Citat S. Petrus Isaiam, cap. LIII, vers. 8, quod totum caput est de Christi passione, agnina patientia, obedientia et innocentia. «Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum».
Versus 23: Qui Cum Malediceretur Non Maledicebat; Cum Pateretur Non Comminabatur
23. Qui cum malediceretur (vocaretur potator vini; Samaritanus, possessus a diabolo, seditiosus, hostis Caesaris, subversor gentis), non maledicebat, — ouk anteloidorei, non remaledicebat, uti legit S. Hieronymus, q. d. Christus non reddebat talionem, maledictum non pensabat maledicto, maledicentibus vicissim non maledicebat, sed altissimum servabat silentium, ita ut Pilatus miraretur. Quod signum erat animi non tantum innocentis, sed et excelsi. Imo sancit discipulis suis: «Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos». Et: «Qui te percutit in maxillam, praebe et alteram», Luc. VI, 28. Quanta hic in Christo innocentia, patientia, charitas, animi celsitudo! Graeca addunt: «Cum percuteretur non repercutiebat, cum malediceretur non remaledicebat, cum pateretur non comminabatur». Licet enim Iudaeis et Scribis saepe vae maledictionis aeternae, Deique iudicium tam in vita quam in morte intentarit, ut Matth. xxiii toto capite, tamen id non fecit propter se, nec ex impatientia vel appetitu vindictae, sed propter ipsos et ex charitate, ut scilicet denuntiando sceleratis iras divinas et ignes aeternos, eos avocaret a scelere et gehenna.
Hinc apte S. Ambrosius Christianum ita pingit in Psalm. xxxvii: «Ad eius (Christi) similitudinem atque imaginem iustus suae vitae cupiens instituta formare, accusatus tacet, laesus remittit, dissimulat lacessitus, et non aperit os suum, ut illum imitemur, qui sicut agnus ad victimam ductus non aperuit os suum; ut cum possit habere quod referat, magis vult silere quam dicere». Illustre huius virtutis nuper dedit exemplum Illustrissimus Cardinalis Bellarminus, qui cum a quodam aemulo in omnibus pene sententiis suis carperetur et refutaretur, idque assidue, continuo tacebat; mirantibus aliis ac rogantibus, cur se suaque dicta et honorem Cardinalium non tueretur, respondit: «Melior est uncia charitatis et pacis libra victoriae».
Tradebat autem iudicanti (Pilato) se iniuste, — tum quia innocens ab eo condemnatus est, hancque innocentiam agnovit Pilatus, cum lavans manus dixit: «Innocens ego sum a sanguine iusti huius, vos videritis», Matth. xxvii, 24. Unde S. Leo, serm. 3 De Passione: «Lotis manibus et ore polluto, iisdem labiis Iesum misit ad crucem, quibus eum pronuntiavit innocentem». Tum quia Christus etiam qua homo, utpote hypostatice unitus Verbo, nec Pilato, nec ulli principi vel iudici suberat, sed ipse omnium erat iudex et princeps. Graeci codices contrarie legunt, nimirum: «Tradidit autem iudicanti iuste». Unde Syrus, «tradebat iudicium suum iudici iustitiae», scilicet «Deo Verbo inhabitanti in semetipso», ait Oecumenius, aut potius Deo Patri. Primo, q. d. Christus suam causam et iniuriam non vindicavit, sed eius vindictam reliquit Deo Patri, iuxta illud: «Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus», Rom. cap. xii, 19. Secundo, q. d. Christus suos persecutores, tortores et carnifices commendavit Deo Patri, pro eis orando ac dicendo: «Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt», Lucae xxiii, 34. Tertio, et magis apposite ac genuine, q. d. Christus quasi agnus ultro et liberaliter tradidit se Deo Patri ad mortem et crucem, ut ei obediret, utque obediendo, patiendo et moriendo satisfaceret pro peccatis omnium hominum: itaque nobis exemplum dedit, ut cum ab hominibus iniuste affligimur, non ad eorum iniustitiam respiciamus, illisque irascamur, sed de manu Dei iuste iudicantis illa accipiamus, dicentes cum S. Iob: «Dominus dedit, Dominus abstulit; sit nomen Domini benedictum». Verum nostra Latina lectio est verior magisque apposita. Hoc est quod ait Christus, Ierem. xi, 19: «Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam; et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra viventium». Et Isaiae L, 6: «Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus».
Quocirca ad tolerandas quaslibet iniurias, calumnias, probra, irrisiones, contradictiones, vilipensiones, molestias, dolores, aerumnas, efficacissimum est remedium, «et singulare refugium», inquit S. Bernardus, serm. 22 in Cantic., Christi passio, si illa attente ruminetur et invocetur. Ita faciebat S. Elzearius, comes Ariani. Rogatus enim quomodo ad tantam animi mansuetudinem et patientiam pervenisset, respondit: Per meditationem passionis Christi. «Quoties aliquam animi commotionem ad iram vel impatientiam sentio, cogito de Christi passione et patientia, nec ab ea cogitanda et ruminanda cesso, donec per eam detumescat et subsidat omnis animi aestus et commotio». Hac de causa S. Franciscus Xaverius quotidie per dimidiam horam ad minimum meditabatur de passione Christi. Abbas Stephanus in Prato Spirit. LXIV: «Ego die noctuque nihil aliud aspicio, nisi Dominum nostrum Iesum Christum in ligno pendentem». Idem fecit S. Augustinus. Sic enim in Manuali ait, cap. XXII: «Tuta et firma requies est infirmis et peccatoribus in vulneribus Salvatoris; securus illic habito, patent mihi viscera per vulnera. Quidquid ex me mihi deest, usurpo mihi ex visceribus Domini mei, quoniam misericordia affluunt. Cum me pulsat aliqua turpis cogitatio, recurro ad vulnera Christi. Cum me premit caro mea, recordatione vulnerum Domini mei resurgo. Cum diabolus mihi parat insidias, fugio ad viscera misericordiae Domini mei. In omnibus adversitatibus non inveni tam efficax remedium, quam vulnera Christi; in illis dormio securus, et requiesco intrepidus: Christus mortuus est pro nobis. Nihil tam ad mortem amarum, quod morte Christi non sanetur. Tota spes mea est in morte Domini mei. Mors eius meritum meum, refugium meum, salus, vita et resurrectio mea».
Versus 24: Qui Peccata Nostra Ipse Pertulit in Corpore Suo Super Lignum, Cuius Livore Sanati Estis
24. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum crucis, quasi hircus emissarius, cui Hebraei omnia peccata sua imponebant, Levit. xvi, 21. Syrus: «baiulavit omnia peccata nostra, eaque sustulit in corpore suo ad crucem». Athanasius: «Efferens peccata nostra in crucem una cum corpore suo». Alludit ad Isaiae LIII, 4: «Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit». Peccata nostra — id est, poenas peccatis nostris debitas: est metonymia. Culpa enim ponitur pro poena culpae debita, velut merces pro merito. Hoc est quod ait Paulus Colossens. II, 14: «Delens quod adversus nos erat chirographum decreti, affigens illud cruci». «Hoc enim chirographum, inquit Origenes, hom. 13 in Genesim, peccatorum nostrorum cautio fuit. Unusquisque enim nostrum in his quae delinquit, debitor efficitur, et peccati sui litteras scribit». Rursum significat hic S. Petrus, Christum peccata nostra secum affixisse cruci et crucifixisse, ut iis mortui iustitiae vivamus. Unde Clemens Alexandrinus: «Limitem (peccati et quasi peccandi terminum) habemus crucem Domini, cui crucifigimur, et a prioribus peccatis reprimimur». Et Origenes, hom. 8 in Iosue: «Visibiliter quidem Filius Dei in carne crucifixus est, invisibiliter vero in ea cruce diabolus cum principatibus suis et potestatibus affixus est cruci. Crux illa trophaeum diaboli fuit, in quo et crucifixus est et triumphatus». In cruce enim Christus «expolians principatus et potestates», ut ait Paulus, Coloss. II, 14, «traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso».
Hinc tertio, «a ligno regnavit Deus», Psal. xcv, 10, iuxta Septuaginta, ut citat S. Iustinus Contra Tryphonem. Victoriam enim et regnum totius mundi peperit sibi Christus per crucem. «Factus enim est principatus super humerum eius», Isaiae ix, 6. «Nam principatus Domini et regnum eius est crux», ait Theophylactus in Lucae cap. XXIII. Crux ergo fuit currus triumphalis Christi: unde admirans S. Augustinus, tractatu 117 in Ioann.: «Grande spectaculum, sed si spectet impietas, grande ludibrium; si spectet pietas, grande mysterium. Si spectet impietas, videt regem pro virga regni lignum sui portare supplicii; si pietas spectet, videt regem baiulantem lignum, quod fixurus erat etiam in frontibus regum».
S. Clara, exemplo sui magistri S. Francisci, assidue intuebatur oculis mentis Christum crucifixum, itaque ad mundi contemptum, desiderium crucis, paupertatem, amorem divinum omnemque perfectionem incendebatur. Docebat novitias plangere Christum crucifixum. Chordam tredecim nodorum ad carnem cingebat in memoriam vulnerum Christi. Notum est quod scribit S. Bonaventura De stigmatibus S. Francisci, ei de Christi passione meditanti a Christo impressis. S. Coleta adeo frequens et intenta erat in meditatione passionis Christi, ut extra se raperetur, et in Deum transformaretur ardentissimo desiderio et amore, praesertim feriis sextis. Similis fuit Lyduvina, quae versans assidue in viridario passionis, ex corde trahebat suspiria, ex oculis lacrymarum fundebat imbres, ac per triginta tres annos continuis morbis et doloribus acribus afflicta, summa patientia se Christo patienti conformavit. Harum omnium dux et antesignana fuit S. Magdalena, quae Christo patienti sola, pene caeteris metu diffugientibus, inter carnifices, Scribas et Pharisaeos constanter adstitit usque ad mortem, imo usque ad resurrectionem. Ita S. Elisabeth, Hungarorum regis filia, intensius intuens in imaginem Christi crucifixi, ita compuncta fuit, ut in lacrymas prorumpens sibi diceret: «En creator et redemptor meus nudo corpore, mea causa ignominiosam in cruce oppetit mortem: ego vero misera gemmis, auro, bysso et purpura contecta, vitam coelestibus indignam beneficiis perdo magis quam ago».
Iustitiae vivamus. — Quocirca exclamat S. Ambrosius: «O divinum crucis illius sacramentum, in qua haeret infirmitas, virtus libera est, affiguntur vitia, eriguntur trophaea!» Unde concludit: «Ergo et tu crucifige peccatum, ut moriaris peccato. Qui enim peccato moritur, Deo vivit. Vivamus ei, qui Filio proprio non pepercit, ut in illius corpore nostras crucifigeret passiones. Pro nobis enim mortuus est Christus, ut nos in illius corpore redivivo viveremus. Mortua est ergo in illo non vita nostra, sed culpa». Et S. Bernardus, epist. 105 ad Romanum: «Moritur iustus, sed secure: quippe cuius mors ut praesentis est exitus vitae, ita introitus melioris. Bona mors, si moriaris peccato, ut iustitiae vivas. Dum vivis in carne, morere mundo, ut post mortem carnis Deo vivere incipias».
Cuius livore — graece molopi, id est vulnere, vibice, plaga — sanati estis. — Christi enim corpus in passione ita flagellis et plagis fuit contusum, conscissum et lividum, ut totum videretur esse livor, imo lepra, ut ait Isaias, cap. LIII. Pie S. Ambrosius, lib. De Spiritu Sancto: «Plaga Christi nostra medicina est». Idem in cap. XXII Lucae: «Doles ergo, Domine, non tua, sed mea vulnera; non tuam mortem, sed nostram infirmitatem; et nos aestimavimus te esse in doloribus, cum tu non pro te, sed pro me doleres, et livore tuo vulnera nostra sanares». Sicut ergo avis dicta icterus ictericos sanat, quia morbum in se trahit, eoque emoritur. Sic Christus morbos animae nostrae in se trahens iis enectus est, et nos vivificati sumus.
Versus 25: Eratis Sicut Oves Errantes, sed Conversi Estis Nunc ad Pastorem et Episcopum Animarum Vestrarum
25. Eratis enim sicut oves errantes. — Excitat fideles ad humilitatem et gratitudinem, ut scilicet cogitent se fuisse oves a Deo, virtute, salute et coelo aberrantes, ac ad diabolum, scelera, damnationem et gehennam ruentes, sed a Christo pastore revocatas, reductas, et in recta ad salutem via positas. Immensas ergo agant gratias Christo suo pastori. Alludit ad Isaiae LIII, 6: «Omnes quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit». Et Psal. CXVIII, vers. ult.: «Erravi sicut ovis quae periit: quaere servum tuum, Domine». Et ad parabolam pastoris, qui relictis nonagintanovem ovibus centesimam aberrantem requisivit, et inventam imposuit in humeros, ac ad ovile reduxit, Luc. xv, 4. Hinc Romae in Basilica Lateranensi et aliis ecclesiis crebro pingitur Christus quasi pastor inter oves, qui ovem perditam humeris impositam gestat et reducit ad caulam. Unde S. Leo, serm. 18 De Passione, Adamo opponens Christum: «Ille per superbiae cupiditatem iter fecit ad miseriam, hic per humilitatis fortitudinem viam paravit ad gloriam».
Nota: Apte homines peccantes comparantur ovibus errantibus: Primo, quia ovis est animal simplex et mansuetum: sic et homo. Secundo, oves infestari tot morbis, quot homines. Tertio, oves ruminant et somniant aeque ut homines. Quarto, ovis sociale est animal: sic et homo. Quinto, oves brevi tempore vivunt: sic et homines sunt brevis aevi. Sexto, singulis ovilibus singuli duces constituuntur: sic singulae Respublicae, urbes et coetus hominum suos habent rectores. Septimo, ovis est animal gregale: sic et homo. Octavo, ovis facile deviat et aberrat: sic et homo. «Genus ovile, inquit Aristoteles, amens, et moribus, uti dici solet, stultissimis est». Nono, ovis saepe parit monstrum: sic et homo. Decimo: ovis errans praeda fit lupo: ita homo peccans diabolo; lupum arcent canes: ita diabolum concionatores.
Sed conversi estis nunc, — non a vobis, sed a Christo per gratiam suam vocante et trahente ad se, iuxta illud Ioan. vi, 44: «Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum»; et illud Pauli: «Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere», Philip. II, 13; et illud Psaltis, Psal. LVIII, 11: «Misericordia eius praeveniet me»; et illud: «Converte nos, Domine, ad te, et convertemur», Thren. cap. v, vers. 21; et illud Ierem. xxxi, 18: «Castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam».
Ad pastorem et episcopum animarum vestrarum, — Christum scilicet, iuxta illud Christi: «Ego sum pastor bonus», Ioan. x, 11; et illud Isai. xL, 11: «Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, in sinu suo levabit, foetas ipse portabit»; et Ezech. xxxiv, 23: «Suscitabo super eos Pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in Pastorem». Nonnulli per «Pastorem» accipiunt regem. Sic enim ab Homero Agamemnon rex vocatur Pastor populorum, et David ab Ezechiele vocatur Pastor: quod enim est pastor in grege, hoc debet esse rex in plebe. Christus ergo est pastor, id est rex animarum, quia in eis regnat per fidem et gratiam, easque regit et dirigit ad gloriam et regnum aeternum, iuxta illud Psal. XXII, 1: «Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit». Sic Christus, Apocal. xix, 16, vocatur «Rex regum, et Dominus dominantium». Hinc Christus veniens in mundum, primo ad suum praesepe per angelos vocavit pastores ovium, et Magos reges, qui erant pastores populorum, per stellam. Hinc et in Echinadis insulis audita est vox, Christo moriente, Pana magnum mortuum. Pan enim erat Deus Pastorum. Talis autem erat Christus.
Et episcopum animarum vestrarum. — Est ipse episcopus et corporum, quatenus salus corporum dirigitur ad salutem animarum. Christus ergo est episcopus, speculator, superintendens, regens, custodiens, dirigens animas quasi oves suas in vitam aeternam. Unde discant Episcopi, suum munus esse non suis commodis et honoribus, sed animarum saluti incumbere, ut docet S. Bernardus, lib. II ad Eugen., cap. VI: «Erigitur cathedra? specula est: inde denique superintendis, sonante tibi Episcopi nomine, non dominium, sed officium». Praeclare S. Epiphanius, haeresi 55, ostendit Christum esse Pastorem et Episcopum. «Qui pro toto mundo obtulit se, ipse victima, ipse sacrificium, ipse sacerdos, ipse altare, ipse Deus, ipse homo, ipse rex, ipse pontifex, ipse ovis, ipse agnus omnia in omnibus pro nobis factus, ut nobis vita omnibus modis fieret, et sacerdotii sui immutabile firmamentum in saecula efficeret». Nimirum ipse ita est Pastor, ut nos oves suas propria carne pascat, et proprio sanguine potet in Eucharistia. Quare merito S. Eucherius: «Imprudentissimum est, cum pro nobis tam multa fecerit Deus, nihil nosmetipsos fecisse pro nobis».
Ei ergo quasi Pastori animae nostrae amantissimo, vigilantissimo, potentissimo canamus iugiter cum S. Thoma totaque Ecclesia in festo Corporis Christi: «Bone Pastor, panis vere, Iesu, nostri miserere: Tu nos pasce, nos tuere, Tu nos bona fac videre, in terra viventium. Tu qui cuncta scis et vales, qui nos pascis hic mortales, tuos ibi commensales, cohaeredes et sodales fac sanctorum civium». Iesu bone, animam meam unicam, quasi oviculam tuam, ex toto corde tibi committo: tua est, quia tuo sanguine empta: tu eam rege et custodi: tu eam rectis itineribus, quae peccati non habeant scandalum, dirige ad portum salutis aeternae. Dico cum S. Nazianzeno, carm. 9: «Soli tibi solus ego sum, Christe, relictus. In te mihi robur omne situm est; in te fiducia tota salutis».
Christum ergo quasi principem Pastorum iugiter intueantur Episcopi et Pastores, in eo et ex eo cognoscant quantam animarum curam gerere debeant, ut Christo assimilentur: illius enim onus et officium, quasi eius vicarii in se susceperunt. Ita suorum curam gessit S. Gregorius Thaumaturgus, Episcopus Neocaesareensis, qui omnes pene suos cives ab infidelitate ad fidem Christi traduxit. Unde moriens cum quaesisset quot in civitate reliqui essent infideles, responsumque esset tantum superesse septemdecim, Deo gratias agens: «Totidem erant fideles cum cepi episcopatum». Similis et homonymus illi fuit S. Gregorius Magnus pontifex, in quo quantus fuerit animarum zelus, liquet ex tot tamque assiduis eius epistolis, homiliis, curis et gestis. Unde ipse, lib. II, epist. 25 ad Ioannem Episcopum Squilatinum: «Admonemus fraternitatem tuam, ut in commissis sibi animabus solerter invigilet, et animarum magis lucris, quam commodis vitae praesentis intendat».