Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prior hujus capitis pars, a vers. 1 usque ad 13, est dogmatica; posterior, a vers. 13 usque ad finem, est ethica. Initio enim praemissa salutatione Deum benedicit, quod fideles per Christum regenerarit et destinarit ad haereditatem aeternam: in cujus spe docet Christiano exultandum esse in quibusvis tribulationibus; atque haec omnia praedicta esse a Prophetis. Inde, vers. 13, incitat eos ad vitam puram et sanctam, qua Christum imitentur, ejusque haereditatem et gloriam assequantur.
Textus Vulgatae: I Petri 1:1-25
1. Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, 2. secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi: Gratia vobis, et pax multiplicetur. 3. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, 4. in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis, 5. qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. 6. In quo exultabitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus: 7. ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi. 8. Quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata: 9. reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum. 10. De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt Prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, 11. scrutantes in quod, vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: 12. quibus revelatum est, quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere. 13. Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: 14. quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis: 15. sed secundum eum, qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis. 16. Quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. 17. Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. 18. Scientes quod non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis: 19. sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati: 20. praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos; 21. qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo. 22. Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius: 23. renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum. 24. Quia omnis caro ut foenum, et omnis gloria ejus tanquam flos foeni: exaruit foenum, et flos ejus decidit. 25. Verbum autem Domini manet in aeternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
Versus 1: Petrus Apostolus Jesu Christi, Electis Advenis Dispersionis
1. Petrus Apostolus Jesu Christi. — Syrus, «Epistola Petri Apostoli Simonis Cephae,» quia scilicet Syrus vertit ex Graeco, in quo Cephas vocatur Petrus; unde Petri nomen ad Syros aliasque gentes et linguas transiit, quia usitatissimum erat in Ecclesiis Graecis et Latinis. Nota: Petrus primo vocatus est Simon Bar Jona, id est filius Jonae; pater enim Petri vocabatur Joannes, hebraice Joanan, et per crasin Jonan et Jona. Unde Christus ait ei Joann. xxi, 15: «Simon Joannis, diligis me plus his?» Deinde a Christo syriace vocatus est Kepha (hebraice Keph), id est, ut Graeci et Latini pronuntiant, Cephas, hoc est petra, vel Petrus: Petros enim idem est quod petra: nam si esset diversum et derivatum tantum a petra, Petreus dicendus erat, non Petrus, uti retractans advertit S. Augustinus, lib. Retract., xxix, et serm. 16 et 29 De Sanctis. Porro nomen Cephas, id est Petrus, Simoni indidit Christus, quia destinabat eum facere suum in Ecclesia Vicarium, ideoque ei suum nomen (Christus enim vocatur petra et lapis angularis Ecclesiae, juxta illud I Corinth. x, 4: «Petra autem erat Christus») indidit, et juxta nomen fidei animique sui firmitatem et constantiam communicavit. Unde ejus typus fuit Joseph, qui Genes. xlix, 24, vocatur pastor et lapis Israel, quia, ut explicat Eccli. xlix, 17, «princeps fuit fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, et stabilimentum populi.»
Petrus ergo idem est quod petra et fundamentum Ecclesiae. «Petra enim dicitur,» inquit S. Augustinus, serm. De Cathedra Petri, et S. Ambrosius, serm. 47, «eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tanquam saxum immobile totius operis Christiani compagem molemque contineat. Petra ergo pro devotione Petrus dicitur, et petra pro virtute Dominus nuncupatur. Recte consortium meretur nominis, qui consortium meretur et operis.» Sic et S. Hilarius, can. 16 in Matth.: «O, inquit, in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum,» inquit, «dignaque aedificatione illius petra, quae inferni leges, et tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret.» Et S. Chrysostomus in Psalm. L: «Petrus, inquit, appellatus,» inquit, «qui saxea fide praeditus.» S. Leo, epist. 89, cap. 1: «Tu,» inquit, «es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, ut aeterni aedificatio templi, mirabili munere gratiae Dei, in Petri soliditate consisteret.» S. Gregorius, lib. VI Registri, epist. 37: «Quis nesciat, inquit,» inquit, «S. Ecclesiam in Apostolorum Principis soliditate firmatam? quia firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a petra vocaretur.» S. Germanus Constantinopol., in Theoria vet. Eccles.: «Vertex, inquit,» inquit, «ornatus et corona duodecim lapillorum Apostoli sunt: petra vero sanctissimus Apostolus, primus Hierarcharum Christi.» Idem docent Tertullianus, Origenes, S. Athanasius, S. Basilius, S. Epiphanius, S. Nazianzenus, S. Paulinus et alii, quos citat Bellarminus, lib. I De Roman. Pont., cap. x et xi.
Hinc apte Syrum Kepha alludit et consentit cum Graeco kephalē, id est caput, quia Petrus est caput Ecclesiae. Sic Hebraeum Pascha consentit cum Graeco paschein, quia in Paschate passus est Christus. Et Hebraeum Jesus cum Graeco iasis, id est medela, sanitas: quia Jesus est medicus et sanator omnium infirmitatum. Unde Kepham kephalēn interpretantur S. Anacletus, epist. 3, et Optatus Milevitanus, lib. II Contra Parmen., etsi hoc ejus non sit genuinum etymon, ut patet. Forte Christus indens Simoni nomen Cephas respexit ad scopulosum collem praealtum vicinum Hierosolymae, ex quo tota urbs cerni poterat, qui vocabatur Kepha, et postea variata dialecto Kipho, de quo Josippus Gorionides, lib. II Belli Judaici, cap. xxv. Quod enim hic collis est Hierosolymae, hoc Petrus est Ecclesiae.
Apostolus, — kat' exochēn, quia Apostolorum princeps; sed hoc ex modestia et humilitate subticet Petrus: unde Pontifex Romanus S. Petro succedens vocatur Apostolicus, ejusque cathedra sedes Apostolica. Porro Apostolus idem est quod legatus Christi. Audi Clementem, lib. II Recogn.: «Nos,» inquit, «Apostoli illius qui nos misit, verba exponere missi sumus: proprium vero aliquid dicere non habemus in mandatis, sed verborum illius, ut dixi, aperire veritatem.»
Electis, — supple, scribit hanc epistolam, precaturque omne bonum dicens: «Gratia vobis et pax multiplicetur.» Electos accipe ad fidem et gratiam, non ad gloriam: non enim voluit S. Petrus dicere omnes fideles efficaciter electos esse ad gloriam; multo minus voluit eos omnes de hac sui electione certos et securos facere, cum multi defecerint non tantum a gratia, sed et a fide, factique sint haeretici asseclae Simonis Magi, Menandri, Cerinthi, etc. Id ita esse patet ex eo quod subdit S. Petrus: «In sanctificationem Spiritus,» q. d. Scribo electis non immediate ad gloriam, sed ad sanctitatem et gratiam; et II Thessalon. ii, 13: «Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus, et in fide veritatis.» Antistrophon S. Petro est illud Pauli, Ephes. i, 4: «Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate.»
Magna est haec electio, quia ad magnum bonum, puta ad fidem et gratiam, quae est semen gloriae et felicitatis aeternae. Unde cap. ii, vers. 9: «Vos,» inquit, «genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum,» etc.
Advenis. — Primo, Lyranus: «advenis,» inquit, hoc est proselytis, qui scilicet ex gentilismo conversi erant ad judaismum, et inde ad Christianismum. Verum graece non est prosēlytois, sed parepidēmois. Secundo, Maldonatus, in cap. vii S. Joan., vers. 35, per «advenas» accipit Gentiles; hi enim quia toto orbe erant sparsi, vocabantur dispersio, et dispersi, juxta illud S. Joannis ibidem: «Numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes?» cum Judaei in Judaea viverent collecti et uniti. Tertio, S. Hieronymus, lib. De Scriptor. Ecclesiast., in Petro; S. Athanasius in Synopsi; Didymus, Œcumenius, Catharinus, Cajetanus et alii hic per «advenas» accipiunt Judaeos ad Christum advenientes et conversos. Quarto et genuine, «advenae dispersionis Ponti, Galatiae,» etc., vocantur Judaei Christiani, qui tum alias, tum recenter ob persecutionem a nece Stephani a Judaeis excitatam, Actor. viii, 1, e Judaea dispersi fugerant in Pontum, Galatiam, etc., ibique proinde erant hospites et advenae, non incolae et inquilini, etsi ibi sedem et domum fixissent. Unde S. Jacobus iisdem scribens ait, cap. 1, vers. 1: «Duodecim tribubus quae sunt in dispersione, salutem.» Hi enim vocantur graece parepidēmois, id est incolae, qui advenae sunt, et domicilium habent in aliena terra: parepidēmeō enim idem est quod «peregre eo, advenio, hospes sum.»
Mystice, tacite monet et innuit S. Petrus fideles in hoc mundo, ubivis gentium sint, aestimare debere se esse hospites et peregrinos, ut nulli loco vel rei cor affigant; sed quasi advenae pertranseant ad patriam caelestem, dicantque cum David: «Advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei,» Psalm. xxxviii, 13; cogitentque illud Pauli: «Fratres, jam non estis hospites et advenae, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei,» Ephes. ii, 19. Christiani ergo sunt cives caeli, hospites et advenae terrae. Vere S. Augustinus, Quaest. XCI in Levit.: «Omnis homo, inquit,» inquit, «advena est nascendo, quoniam compellitur migrare moriendo.» Vide eumdem serm. 32 De Verbis Domini.
Ex dictis liquet hos advenas gente et genere fuisse Judaeos, fide et religione Christianos: e Judaea enim erant exules et profugi; sed sub his omnes fideles Ponti, etiam cives et inquilinos e gentilismo ad Christum conversos intelligit, tum quia primi qui Christi fidem in Pontum, etc., invexerunt, fuerunt advenae Judaei: hi enim Judaeos et Gentiles in Ponto degentes converterunt. Jure ergo advenarum, quasi parentum suorum in Christo, nomine censentur, praesertim quia S. Petro peculiaris cura Judaeorum incumbebat, sicut Paulo Gentium, Galat. ii, 7; tum quia pauci Ponti cives hoc tempore ad Christum conversi erant. Scripta enim est haec Epistola paulo post apertum per Cornelium fidei ostium Gentibus, anno Christi 43. Major ergo pars Christianorum in Ponto erat advenarum: quare omnes S. Petrus vocat advenas per synecdochen.
Advenis dispersionis Ponti. — Hoc est, advenis Ponti ex dispersione: proscriptio enim peperit dispersionem, dispersio fecit exules et advenas Ponti; vel, q. d. Advenis dispersis per Pontum; saepe enim Hebraei abstracta usurpant pro concretis.
Ponti. — «Pontus» regio est Asiae Minoris vicina Ponto Euxino: unde ab eo nomen accepit. Ponti rex fuit Mithridates. Ex Ponto oriundus fuit Marcion haeresiarcha; unde a Tertulliano, lib. I Contra eum, cap. 1, «vocatur mus Ponticus qui Evangelia corrosit.» Ponticus quoque fuit Aquila, priscus Scripturarum interpres. Ponitur Pontus hic primo loco. Unde Tertullianus, Cyprianus, Hieronymus, Cassiodorus citantes hanc Epistolam, vocant Epistolam ad Ponticos, sicut primam S. Joannis vocant Epistolam ad Parthos. Porro S. Leo, serm. 1 De S. Petro et Paulo, asserit S. Petrum Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam, Bithyniam, legibus Evangelicae praedicationis implevisse. Praedicavit ergo in Ponto Petrus, Ponticosque ad fidem convertit. Ubi nota efficaciam Evangelii et praedicationis S. Petri, utpote qui homines feros et barbaros ad legem et sanctimoniam Christianam traduxerit.
Quam enim Pontici fuerint barbari, docet Tertullianus, lib. I Contra Marcionem, cap. 1: «Pontus, inquit,» inquit, «qui Euxinus natura negatur, nomine alluditur. Caeterum hospitalem Pontum nec de situ aestimes: ita ab humanioribus fretis nostris, quasi quodam barbariae suae pudore secessit; gentes ferocissimae inhabitant, si tamen habitatur in plaustro. Sedes incerta, vita cruda, libido promiscua et plurimum nuda, etiam cum abscondunt, suspensis de jugo pharetris indicibus, ne temere quis intercedat: ita nec armis suis erubescunt. Parentum cadavera cum pecudibus caesa, convivio convorant. Qui non ita decesserint, ut escatiles fuerint, maledicta mors est. Nec feminae sexu mitigantur secundum pudorem, ubera excludunt, pensum securibus faciunt, malunt militare quam nubere. Duritia de caelo quoque: dies nunquam patens; sol nunquam liber; unus aer, nebula; totus annus, hibernum; omne quod flaverit, Aquilo est. Liquores ignibus redeunt, omnes glacie negantur, montes pruina exaggerantur. Omnia torpent, omnia rigent; nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet quae fabulas scenis dedit, de sacrificiis Taurorum, et amoribus Colchorum, et crucibus Caucasorum. Sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum, quam quod illic Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta inhumanior, Amazonia audacior, nubilo obscurior, hieme frigidior, gelu fragilior, Istro fallacior, Caucaso abruptior.» Rursum in Ponto Pluto et Proserpina, inferorum dii, humanis hostiis placabantur: ibi quoque antrum erat extracti Cerberi, et Herculis descensus ad inferos, urbsque ipsa Cerberion vocabatur, ac regno Pontico sive Bosphorano inferni nomen inditum. Accolae vocabantur Tauri Cimmerii (unde «Cimmeriae tenebrae»), sive Cimbri, seu Cerberei, Heniochi, Colchi, Cappadoces, Paphlagones. Nonne infernus erat Cimmerii regio diis inferorum sacra, ubi striges ubi Acherontis palus, ubi Cerberus? Vide Suidam, Strabonem et alios Cosmographos.
Versus 2: Secundum Praescientiam Dei Patris, in Sanctificationem Spiritus
2. Secundum praescientiam Dei Patris. — «Praescientia» significat providentiam et praedestinationem Dei, qua Ponticos elegit ad fidem et gratiam Christi et Christianismi, providendo eis praedicatores aliaque opportuna media, quibus praesciebat eos auscultaturos et obedituros, ac oblatam Christi fidem et gratiam libere amplexuros. Unde praescientia haec partim inchoata est et conditionata, partim perfecta et absoluta. Inchoata est, quatenus per eam praescit Deus quid quilibet homo hac vel illa conditione, v. g. vocatione et gratia, sit facturus et libere electurus. Perfecta est, quatenus posita per Dei praedestinationem et decretum conditione, puta tali vel tali vocatione, videt Deus absolute voluntatem hominis libere ei consentire, credere et obedire. Prior praescientia a Theologis vocatur «simplicis intelligentiae»; posterior, «visionis»: hinc et electorum electio juxta priorem est inchoata tantum et conditionata, juxta posteriorem vero perfecta est et absoluta. Prior significatur per «in sanctificationem» (in sanctificationem), uti legunt Latina; posterior per «in sanctificatione» (in sanctificatione), uti legunt Graeca, de quo mox.
Porro maluit Petrus dicere «praescientiam,» quam praedestinationem, quia praescientia latius patet et plura innuit: nimirum primo, praedestinationem hanc fidelium ad fidem et gratiam factam esse sapientissime, utpote ab aeterna Dei omniscii praescientia et providentia. Secundo, eam esse arcanam et inscrutabilem, utpote factam arcano divinae mentis consilio et praescientia. Tertio, eam esse suavem aeque, ac efficacem et infallibilem. Suavem, quia liberum arbitrium non coegit, sed suaviter allexit ad fidem, providendo illa media quibus praesciebat et praevidebat liberum arbitrium libere consensurum, et usurum ad suam salutem; efficacem et infallibilem, quia providentia Dei cum omnia prospiciat et praevideat, quibus rationibus movenda sit voluntas hominis, dum eas illi suggerit, efficaciter et infallibiliter eam movet, flectitque ad libere consentiendum. Hoc est quod de aeterna Dei Sapientia ait Sapiens, cap. viii, vers. 1: «Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.» Quarto, eam praevenire nostra opera et merita, ac proinde esse liberalem et gratuitam, dignamque omni laude et gratiarum actione. Hoc enim significat «prae-» et «pro-» in «praescientia» et «providentia.» Quinto, hanc Dei in suos electos quasi filios providentiam esse paternam, summam et divinam: illam enim significat «Dei Patris.» Sexto, praescientiam hanc Dei non tantum esse speculativam, sed et practicam: includit enim Dei voluntatem, amorem et decretum dandi gratiam, qua ad fidem, justitiam et salutem perducamur.
Porro S. Cyrillus, lib. De Recta fide ad Reginas, et Œcumenius hic, «praescientiam» referunt ad Petrum Petrique apostolatum, quasi ille ipse collatus sit per Dei praescientiam, id est providentiam; et proinde non dignitate, sed tempore duntaxat inferior sit Jeremiae, qui cap. 1, a Deo audivit: «Priusquam formarem te in utero, novi te.» Melius alii passim «praescientiam» referunt ad «electis,» q. d. Scribo electis, qui ad fidem a Deo electi et directi sunt per suavem ejus praescientiam et providentiam. Antistrophon Petri est illud Pauli: «Non repulit Deus plebem quam praescivit,» Rom. xi, 2. «Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui,» Rom. viii, 29. «O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?» Rom. xi, 34.
Dei Patris. — «Pater» hic accipi potest tum notionaliter, ut significet primam personam S. Trinitatis, quae genuit Filium; tum essentialiter, ut significet Deum, qui tribus personis est communis. Hic enim est pater respectu hominum, angelorum et creaturarum omnium.
In sanctificationem Spiritus. — Œcumenius haec refert ad «Apostolus.» Unde omnia haec sic contexit et explicat: «Petrus ex praecognitione Dei Patris missus Apostolus ad segregandos ipsi in Spiritu, et obedientes reddendos eos, qui aspersionem sanguinis Jesu expiatricem admiserunt, vobis electis peregrinis ex dispersione Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, gratia et pax multiplicetur.» Alii melius referunt ad «electis,» q. d. Electi estis a Deo ad sanctificationem Spiritus, tum activam, ut scilicet Spiritus Sanctus vos per gratiam infusam sanctificet; tum consequenter passivam, ut scilicet anima et spiritus vester a Deo, misso in vos Spiritu Sancto, sanctificetur; «Spiritus» ergo significat primo, hanc sanctificationem esse proprium opus Spiritus Sancti, ita tamen ut reliquae duae personae S. Trinitatis non excludantur, sed potius in eo per divinam perichōrēsin, id est circumincessionem, ut ait Damascenus, includantur. Unde mysterium S. Trinitatis tresque ejus personas nominat hic S. Petrus: scilicet primam, dicens «Dei Patris»; secundam, dicens «Jesu Christi»; tertiam, dicens «Spiritus.» Rursum apposite Patri tribuit electionem, praescientiam et praedestinationem, Spiritui Sancto sanctificationem, Filio aspersionem sanguinis: eo enim nos redemit et abluit a peccatis nostris. Secundo, «Spiritus» significat hanc sanctificationem non esse carnis, uti erat illa legis veteris, sed spiritus. Tertio, in sanctificatione nobis infundi spiritum, puta habitum gratiae, charitatis caeterarumque virtutum, quibus imbuta mens nostra fiat spiritalis, imo spiritus; ut instar spirituum angelicorum, spirituali et angelica puritate et sanctitate placeat et serviat Deo. Porro hunc spiritum haurimus et participamus a Deo et Spiritu Sancto, per illumque ei similes efficimur, juxta illud: «Qui adhaeret Domino, unus spiritus est,» I Cor. cap. vi, vers. 17.
Nota: Pro «in sanctificatione» graece est en hagiasmō, id est «in sanctificatione,» vel etiam «in sanctificationem»: saepe enim ἐν ponitur pro εἰς: utrumque verum, et huic loco congruum. Inchoate enim elegit nos Deus in sanctificationem, quando nos ab aeterno destinavit, et in tempore vocavit ad sanctitatem; perfecte vero elegit nos in sanctitate, quando jam libere credentes baptizatos et sanctificatos amat, et elegit ad suam gratiam, amicitiam, filiationem et haereditatem. Idem dicit Paulus, Ephes. cap. i, 4, et 1 Thessalon. v, 23: «Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus, sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.» Moraliter discant hic Christiani quanti facienda sit sanctitas, utpote ad quam ab aeterno a Deo electi sint, qui ad hoc misit Christum in mundum, ut scilicet «serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris,» ut canit Zacharias, Lucae i, 75. «Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra,» ait Paulus, I Thessal. iv, 3. Christiani ergo sibi a Deo et Christo dici putent illud Dei per Mosen: «Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a caeteris populis, ut essetis mei,» Levit. xx, 26; et xxii, 32: «Ego Dominus qui sanctifico vos.» Orent ergo assidue cum Davide: «Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me.»
In obedientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi. — Praepositio «in» potest primo, significare causam meritoriam, ut sit idem, quod «per,» q. d. Electi sumus ad sanctitatem per obedientiam Christi usque ad mortem, et per sanguinem ejus in cruce effusum, quo in baptismo aspersi et lustrati sumus. Ita Lyranus et Cajetanus. Hebraeum enim ב, id est «in,» sumitur pro «per,» «propter,» «ex,» adeoque omne genus causae significat, ut ostendi Can. 25 in S. Paulum.
Secundo, «in» significat causam finalem, q. d. Fideles electi sunt a Deo ad sanctitatem, hoc fructu et fine, ut ejus jussis obediant, et indies fructum majorem effusionis sanguinis Christi, puta perseverantiam et vitam aeternam, consequantur in caelo: hoc enim per aspersionem sanguinis Christi nobis reseratur, ut ait Paulus, Hebr. ix, 11. Per metonymiam ergo et metalepsim ponitur sanguis Christi pro reseratione caeli et caelesti gloria, sicut causa ponitur pro effectu, meritum pro mercede: ut S. Petrus tres effectus praedestinationis divinae assignet, scilicet electionem, obedientiam et vitam aeternam per merita sanguinis Christi, sicut S. Paulus eosdem assignat, dum eos nominat vocationem, justificationem et glorificationem, Rom. viii, 30.
Tertio, «in» significare potest causam materialem, q. d. Electi sunt a Deo qui Christo obedientes se praestiterunt, et sanguinem Christi pro se effusum per fidem amplexi, eo se asperserunt et purificarunt. Ita S. Cyrillus, De Fide ad Reginas, et Œcumenius.
Secundus sensus profundus est, sed obscurus et novus: nusquam enim ita accipitur aspersio sanguinis. Primus ergo planus est et usitatus; si quis tamen secundum cum multis sequi malit, dicat aspersionem sanguinis Christi metonymice poni pro fructu aspersionis sanguinis Christi, hoc sensu, q. d. Vocati estis ad sanctitatem, hoc fine ut Christo obediendo, ejusque sancta praecepta et monita sequendo, ejusque redemptionem, sanguinem et mortem indies commemorando, magis magisque ejus fructum percipiatis; ut scilicet indies in omni virtute et sanctitate crescatis et proficiatis, usque ad finem vitae, itaque caelestis gloriae thesauros consequamini.
Nota: Sanguinem Christi hic fidelibus proponit S. Petrus, quasi balneum quoddam pretiosissimum ad sanctificationem, hoc est, ad sanandos omnes animi morbos, omnesque virtutes (quae non aliud sunt quam sanitates animae) conciliandas et augendas efficacissimum, quod proinde crebro omnique die et hora usurpare debeamus. Alludit ad aspersionem sanguinis victimarum veteris Testamenti, in qua omnis illius aevi purificatio et sanctimonia consistebat, uti ostendi Levit. i; maxime vero alludit ad aspersionem leprosi mundandi: hic enim die octavo aspergebatur sanguine victimae, eoque mundabatur ab immunditia legali, quae arcebat eum quasi irregularem a templo hominumque convictu, qua hucusque ob lepram retritus fuerat, Levit. xiv. Leprosus enim typice figurabat peccatorem, qui a lepra peccati mundatur per aspersionem, id est, applicationem sanguinis Christi, quae fit per baptismum aliaque Sacramenta, item per fidem, contritionem et bona opera. Hoc est quod praedixit Isaias, cap. lii, 15: «Iste asperget gentes multas,» q. d. Christus suo sanguine per aquam baptismi multos abluet a peccatis, justificabit et sanctificabit. Hoc est quod orat David Psalm. L: «Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor,» q. d. Sicut olim leprosus typice mundabatur per aspersionem hyssopi sanguine victimae tincti, ita aspersione sanguinis Christi, qui vere est hyssopus sanguineus Agni immaculati mundans peccata, elue et emunda meum reatum homicidii et adulterii.
Ita S. Ambrosius, De Apolog. David, cap. xii. Sic Apostolus, Hebr. x, 22: «Aspersi,» ait, «corda a conscientia mala,» id est, in cordibus sanguine Christi per baptismum lustrati et purgati a peccatis. Unde explicans subdit: «Et abluti corpus aqua munda» baptismi. Aspersio ergo sanguinis idem est quod lustratio et purificatio a peccatis, quae fit per sanguinem Christi.
Porro haec aspersio, id est, applicatio sanguinis Christi, adhibetur animae, primo, per baptismum aliaque Sacramenta, praesertim Eucharistiae: in ea enim realiter comedimus corpus et bibimus sanguinem Christi. Secundo, per fidem et orationem, obsecrando scilicet ut Deus per merita sanguinis Christi nobis peccata remittat, gratiam donet, virtutes largiatur et augeat. Sic Ecclesia omnes orationes et collectas concludere solet dicendo: «Per Dominum nostrum Jesum Christum,» etc. Tertio, per rememorationem et meditationem passionis Christi; hac enim gratos nos exhibemus Christo, ejusque pretiosam redemptionem celebramus, ac per eam beneficia speramus, poscimus et impetramus. Atque hac de causa Christus sacrificium Missae et Eucharistiae instituit, ut in eo jugiter tantam passionis ejus dignationem recoleremus, et cum omni gratiarum actione celebraremus, juxta illud: «Hoc facite in meam commemorationem.» Et: «Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat,» I Cor. xi, 26. Quarto, uniendo operationes et passiones nostras actionibus et passionibus Christi: hoc enim Christo perhonorificum, Patri gratissimum, nobis utilissimum est. Hoc est quod ait Paulus Hebr. xii, 24: «Accessistis, etc., ad Testamenti novi mediatorem, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel,» quia sanguis Abel clamat vindictam, Christi misericordiam.
Gratia vobis et pax multiplicetur. — Gratiam intellige tum increatam in Deo, tum creatam in nobis. Increata est, benevolentia, amor, favor, quo Deus suos prosequitur; creata, est gratia donaque quae Deus ex amore gratis in animam infundit. Gratiae effectus et comes est pax triplex, scilicet pax cum Deo, nobiscum et cum proximis. Itaque S. Petrus tam pacem quam gratiam in fidelibus augeri et perfici precatur, exemplo Christi, qui discipulos post resurrectionem salutans, ait: «Pax vobis,» praesertim quia ipse eam non tantum promisit, sed et dedit, dicens: «Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis,» Joan. cap. xx; unde S. Cyrillus, lib. XII in Joan., cap. liii et liv, et lib. X, cap. vii: Lex, ait, quaedam Ecclesiae tradita est: in sanctis enim congregationibus haec saepius ad invicem dicimus. Pacem enim et ad nos, et ad Deum habere, fons et origo omnium bonorum est. Quare Paulus quoque omne bonum fidelibus optans dicit: «Gratia vobis et pax.» Porro Cyrillus pacem, quam Christus optabat et relinquebat Apostolis, censet esse Spiritum Sanctum, quia scilicet ipse est pax causalis; causat enim pacem. Sic Christus dicitur esse pax nostra, Ephes. ii, 14, id est, pacificator noster, qui pacem inter nos et Deum conciliavit.
Versus 3: Benedictus Deus et Pater Domini Nostri Jesu Christi, Qui Regeneravit Nos in Spem Vivam
3. Benedictus Deus. — Orditur a benedictione, gratiarum actione et laude Dei, quia celebrat ingens beneficium redemptionis Christi, nostraeque per eum vocationis ad gratiam et gloriam aeternam. Idem facit Paulus, toto cap. 1 ad Ephesios, quo mire hoc Dei beneficium extollit, scrutatur et admiratur. Quin et Gentiles nonnulli suas epistolas et libros a Deo inchoant. Ita Aratus sua Phaenomena orditur: «A Jove principium,» etc., uti recensui Actor. xvii, 28. Porro haec Dei laus et benedictio est vox angelica, et inchoatio vitae beatae. Beati enim in caelis absorpti in mare divinitatis non nisi Deum laudant et glorificant, Apoc. iv, 8 et 10.
Moraliter nota, corda et ora Sanctorum esse quasi altare thymiamatis, quod jugiter thymiama divinae laudis exhalat, et quasi apiarium, imo favos, qui perenniter doxologiae mella stillant, ut cum S. Job, tam in prosperis quam in adversis dicant: «Sit nomen Domini benedictum»; et cum Psalte Psalm. xxxiii: «Benedicam Dominum in omni tempore»; et cum tribus pueris in camino ignis: «Benedicite omnia opera Domini Domino, laudate et superexaltate eum in saecula,» Daniel. iii; et cum Zacharia: «Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae,» Luc. cap. i; et cum B. Virgine: «Magnificat anima mea Dominum.» Ita Paulus omnes pene suas Epistolas orditur a gratiarum actione, vel benedictione Dei.
Pater Domini nostri Jesu Christi, — tum quoad divinitatem, per generationem ei communicatam ab aeterno; tum potius quoad humanitatem, quam per operationem Spiritus Sancti in tempore ipsi efformavit in utero B. Virginis, qua ratione tota S. Trinitas dicitur Pater Christi et Christianorum: nomen enim Jesus est nomen humanitatis Christi, non divinitatis. Passim quippe Apostoli celebrant mysterium incarnationis Christi, tum quia novum, tum quia per illud peracta est redemptio nostra: quia non nisi per ejus fidem et merita justificamur et salvamur.
Qui secundum misericordiam suam magnam. — Causam cur Deum benedicat, dat magnam ejus misericordiam nobis per Christum exhibitam. Alludit ad illud Psalm. L, 1: «Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.» Et Psalm. cxliv, 9: «Miserationes ejus super omnia opera ejus.» Et Psalm. cvii, 5: «Magna est super caelos misericordia tua.» S. Petro succinit Paulus, II Cor. i, 3: «Benedictus Deus, etc., pater misericordiarum, et Deus totius consolationis.» Et Ephes. ii, 4: «Deus autem, qui dives est in misericordia, per nimiam suam charitatem qua dilexit nos.»
Porro misericordia Dei magna, id est maxima et immensa est, primo, ex causa efficiente, quia promanat a Deo, ejusque amore in nos immenso: tanta ergo est, quanta est deitas, cum qua unum est idemque. Secundo, ex objecto, quia scilicet donavit nobis Filium suum unigenitum, ut in eo viscera sua in nos effudisse videatur, juxta illud Zachariae: «Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus nos visitavit Oriens ex alto,» Lucae 1. Magna ergo est, quia Deus immensus se exinanivit usque ad mortem, mortem autem crucis, ut hominis sibi inimicissimi misereretur, eumque ab aeterna miseria liberaret. Tertio, ex subjecto, quia nos homines, quasi vermes vilissimos plenos peccatis, omnique miseria ad se evocavit, et evexit ad suam gratiam et gloriam, juxta illud: Abyssus humanae miseriae abyssum divinae misericordiae invocat, Psalm. xli, 8. Quarto, ex copia donorum, quia innumera beneficia, gratias et dona nobis contulit, et conferre non cessat. Unde S. Augustinus, conc. 2 in Psalm. lviii: «Totum, ait, quidquid sum, Domine, de misericordia tua est: ut enim essem, quid feci? ut essem qui te invocarem, quid egi? Quia ergo nemo te in misericordia largior, a quo accepi ut essem, ab illo accepi ut bonus essem, Deus meus, misericordia mea.» Quinto, magna est loco et tempore, quia ad omnes homines omnium locorum, temporum et saeculorum se extendit, juxta illud Psalm. xxxii, 5: «Misericordia Domini plena est terra.» Rursum in Sanctis durat in aeternum. Sexto, ex fine, quia ducit nos ad magnum suum regnum, suaeque haereditatis et gloriae immensae nos participes facit et consortes, juxta illud Psaltis: «Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium,» Psalm. cxli, 6. Magna ergo est, primo, quia a magno manat Deo; secundo, quia per magnum datur Christum; tertio, quia magnam levat miseriam; quarto, quia magna dat dona; quinto, quia magnas ambit gentes, loca et tempora; sexto, quia magno nos beat Caelo et Deo.
Regeneravit nos in spem vivam. — Regeneratio est duplex: Prima est justificatio et sanctificatio, qua a morte peccati suscitamur et revocamur ad vitam gratiae perditam in lapsu Adami; haec dicitur regeneratio, id est, iterata et secunda generatio: quia prima generatio fuit in Adamo, qua Deus Adamum, et in eo posteros omnes creavit in gratia, per eamque filios suos effecit, ideoque in spiritu eos genuit. Secunda generatio, hoc est regeneratio, est qua lapsi et mortui per Christum revocamur ad primaevam vitam et gratiam quam habuimus in Adamo, ante lapsum. Regeneratio secunda est resurrectio: per illam enim a morte suscitamur, et in novam vitam quasi regeneramur, puta caelestem, beatam et aeternam; haec dicitur regeneratio respectu primae generationis, qua a parentibus nostris geniti sumus in vitam hanc naturalem et mortalem. Utroque modo hic accipi potest.
Juxta primam enim sensus erit, q. d. Deus per Christum, Christique baptismum et gratiam nos regeneravit, id est justificavit, et ad vitam gratiae revocavit, «in spem vivam,» id est, hoc fine et fructu, ut scilicet per gratiam speremus consequi gloriam et vitam aeternam.
Juxta secundam sensus erit, q. d. Christus nos suo sanguine aspergens, purificans, sanctificans et vivificans regeneravit, id est, resuscitavit nos ad gloriam et vitam beatam, «in,» id est, per spem vivam. «Spe enim salvi facti sumus»; haec enim spes ex parte Dei promittentis ita est viva, certa et efficax, ac si rem speratam, puta vitam beatam, nobis reipsa daret, et in manus consignaret. Quo sensu ait Paulus: «Habemus per fidem accessum in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei,» Rom. cap. v, vers. 2; et: «Conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus,» Ephes. ii, 6, q. d. Christus resurgendo et ascendendo in caelum nos secum evexit, sibique assidere fecit in caelo: adeo enim certi sumus, si Christo inhaereamus, nos illi assessuros in caelo, ac si jam ei assideremus: «quo enim praecessit gloria capitis, eo spes vocatur et corporis,» ait S. Leo. Unde S. Augustinus in Meditat. xv: «Haec tota, ait, mihi est spes, omnisque fiducia est in ipso Jesu Christo, qui uniuscujusque nostrum portio est, caro et sanguis. Ubi ergo portio mea regnat, ibi me regnare credo: ubi caro mea glorificatur, ibi me gloriosum esse recognosco: ubi sanguis meus dominatur, ibi me dominari sentio.»
Tertio, sic exponi potest, ut spes viva vocetur, ipsa regeneratio, q. d. Regeneravit, id est rursum generavit et vivificavit nos, dando nobis non rem, puta gloriam, sed ejus spem vivam: haec enim spes viva est quasi anima et vita Christiani, qua vivit vigetque in laboribus et tribulationibus pro Christo, quia scilicet sperat ab eo vitam aeternam: illam enim vitam per spem praecipit, ut videatur jam illam possidere, illaque vivere, ac proinde per spem jam videtur regeneratus et resuscitatus. Inde enim spem vocat «vivam,» quia scilicet fideles remunerat et vivificat; de quo mox plura. Ubi adverte to «in» phrasi Hebraea significare augmentum spei vivae, q. d. Regenerat nos Deus, indiesque magis in Christianismo vividos et vegetos facit per spem, quam indies majorem magisque vivam in nobis suscitat, per nova auxilia et robora gratiae, per continuam opem, directionem et protectionem, per varias consolationes, quas in mediis tribulationibus et desolationibus majores et copiosiores quotidie nobis suggerit et aspirat.
In spem vivam. — Dicitur spes viva, primo, quia sperat vitam aeternam. Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, legit «in spem vitae.» Alii, apud S. Augustinum, lib. I De Peccat. merit., cap. xxvii, legunt «in spem vitae aeternae.» Metonymice ergo «spes viva» ponitur pro vita sperata, sive pro re viva obtinenda per spem. Significanter vero ait, «vivam,» ut indicet vitam praesentem esse mortalem et mortuam, magisque esse mortem quam vitam. Nam, ut ait S. Gregorius, homil. 37 in Evangel.: «Temporalis vita aeternae vitae comparata, mors est potius dicenda, quam vita. Ipse enim quotidianus defectus corruptionis quid est aliud, quam quaedam prolixitas mortis?»
Secundo, quia spes haec non est fallax et dubia, qualis est mundanorum sperantium opes et honores, sed verax et certa, ut, nisi per nos steterit, certo gloriam speratam simus adepturi, ait Beda. Tertio, quia haec spes nunquam moritur, nec interit, sed semper vivit, donec ad rem speratam nos perducat. Quarto, spes dicitur «viva,» quia fidelium vitam sustentat, ut in mediis tribulationibus vivant laeti, in viva spe gloriae: spes ergo dat eis vitam et animos, facitque eos vivere et vigere in quibusvis adversitatibus. Unde Philo, lib. Quod deterius potiori insidiatur: «Quid enim,» ait, «homini magis potest esse proprium, quam spes et exspectatio possessionis bonorum accipiendorum a solo munificentissimo Deo? Quod genus hominum, si vera fateri volumus, proprie hominum est; tanquam hi qui non sperant in Deum, extra naturam rationalem censeantur.» Ita Paulus: «Quod autem nunc vivo in carne,» inquit, «in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me,» Galat. ii, 20. Homo enim desperans languet instar mortui, sperans vero vivit et valet, juxta illud Tibulli, lib. II:
Credula vitam
Spes fovet, et melius cras fore semper ait.
Spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
Semina.
Spes etiam valida solatur compede vinctum.
Vide S. Bernardum, serm. 7 in Psalm. Qui habitat: «In spe, ait, vivimus, fratres, nec deficimus in tribulatione, quod in exspectatione simus ineffabilium gaudiorum. Neque enim vana nobis haec exspectatio, aut dubia spes videtur innixa aeternae promissionibus veritatis. Deinde etiam ex perceptione praesentium munerum, firma est exspectatio futurorum; et praesentis gratiae virtus nimis credibiliter attestatur felicitatem promissae gloriae sine dubio secuturam. Nempe Dominus virtutum ipse est Rex gloriae, gratiam et gloriam dabit Dominus. Viriliter ergo sustineat in hoc saeculo pietas colluctationem, et persecutionem quamlibet aequanimiter patiatur.»
Quinto, spes dicitur «viva,» id est, vegeta et virens. Sicut enim Ezechiel, cap. xxxvii, 4, Judaeorum in Babylone desperationem de liberatione et reditu in Jerusalem repraesentat per ossa arida, ita eorumdem spem excitat et vivificat per visionem, qua vidit haec ossa reviviscere. Unde S. Gregorius, lib. XXXI Moral., cap. xxxiv vel xviii: «Arentia, ait, corda sunt hominum, quae in hujus saeculi spe peritura plantata, aeternitatis fiduciam non habent: virent autem, quae illi haereditati inhaerent. Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me,» Psalm. iv, 10, et: «In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum,» Psalm. xxx, 1.
Sexto, sicut aquae stantes et stagnantes dicuntur mortuae, fontanae vero et fluentes dicuntur vivae, quia vita, id est, vitalis operatio, consistit in actione et motu: ita spes viva dicitur, quae hominem excitat ad vivas et heroicas actiones virtutum, quibus gloriam speratam adipiscatur. Hinc ait S. Paulus: «Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem, etc. Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis,» etc.
Denique Clemens Alexandrinus, lib. I Paedagog. cap. vi, spem censet vocari «vivam,» eo quod spes fidei det vitam, ejusque quasi sit anima. «Ecclesia,» inquit, «constat corpore, scilicet fide, anima vero spe, uti Christus constat carne et sanguine. Revera enim sanguis fidei est spes, in qua continetur, sicut fides ab anima. Cum autem spes expiraverit, perinde ac si sanguis effluxerit, vitalis fidei facultas dissolvitur.»
Hac spe viva excelluit S. Martinus, cum Juliano Apostatae metum exprobranti respondit: «Ego signo crucis, non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus»; et cum a latronibus captus dixit se nihil prorsus timere: «Scio enim,» inquit, «Deum in majoribus periculis magis adesse suis in se confidentibus.» Et cum in morte diabolo dixit: «Quid hic astas, cruenta bestia? nihil in me funeste reperies»; et suis: «Sinite me caelum potius quam terram aspicere, ut suo jam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur.» Plura recensui Jeremiae cap. i, 18, et xvii, 8.
Per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis. — Refer hoc primo ad «in spem vivam,» q. d. Spes nostra est viva, sive sperans vitam aeternam, quia in hanc praecessit Christus caput nostrum per resurrectionem, ut nos secum quasi membra in eamdem induceret. Spes enim viva dicit: Spero me resurrecturum, quia Christus redemptor meus resurrexit, non tantum pro se, sed et pro me, ut scilicet me a morte ad vitam et gloriam suscitaret. Secundo, refer ad «regeneravit,» q. d. Deus nos regeneravit, id est, suscitavit tam a peccato ad gratiam, quam a morte ad vitam aeternam per resurrectionem Christi: haec enim fuit causa non tantum exemplaris, sed et efficiens nostrae resurrectionis, idque primo, quia Christus sua passione et morte, cujus finis et terminus fuit resurrectio, meruit nobis utramque suscitationem.
Secundo, quia Christus resurgens mortem plane devicit, eamque non tantum in se, sed et in nobis quasi ejus domitor et triumphator profligavit. Unde ait Paulus Roman. iv, 25: «Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.» Et cap. vi, vers. 4: «Ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus: si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus.»
Tertio, quia Christus, qui resurrexit in die judicii, partim per se, partim per angelos, nos resuscitabit, juxta illud Philip. iii, 20: «Nostra autem conversatio in caelis est; unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.»
Praeclare S. Hieronymus ad Heliodorum, in Epitaphio Nepotiani: «Qui,» inquit, «per Osee quondam tibi rigidus minabatur: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne; illius morte, tu mortua es, illius morte, nos vivimus: devorasti, et devorata es; dumque assumpti corporis sollicitaris illecebra, et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt. Gratias tibi, Christe Salvator, tua agimus creatura, quod tam potentem adversarium nostrum, dum occideris, occidisti.»
Spes ergo nostra, aeque ac amor et jubilus cordis nostri, est Christus. Audi S. Bernardum, serm. 9 in Psalm. Qui habitat: «Quoniam tu es, Domine, spes mea. Quidquid igitur agendum sit, quidquid declinandum, quidquid tolerandum, quidquid optandum, tu es, Domine, spes mea. Haec una mihi omnium promissionum causa, haec tota ratio meae exspectationis. Praetendat alter meritum, sustinere se jactet pondus diei et aestus, jejunare bis in sabbato dicat, se non esse sicut caeteros hominum glorietur: mihi adhaerere Deo bonum, ponere in Domino spem meam. Sperent in aliis alii: forte hic in scientia litterarum, hic in astutia saeculi, ille in nobilitate, ille in dignitate, ille in alia qualibet vanitate confidat: propter te omnia detrimenta feci, et ut stercora arbitror, quoniam tu es, Domine, spes mea. Si mihi praemia promittuntur, per te obtinenda sperabo. Si insurgant adversum me proelia, si saeviat mundus, si fremat malignus, si ipsa caro adversus spiritum concupiscat, in te ego sperabo. Fratres, hoc sapere, ex fide vivere est; nec alius ex sententia dicere potest: Quoniam tu es, Domine, spes mea, etc. Utquid enim, si haec sapimus, ut quid cunctamur abjicere omnes spes miseras, vanas, inutiles, seductorias, et huic uni tam solidae, tam perfectae, tam beatae spei tota devotione animi, toto fervore spiritus inhaerere?»
Ex mortuis. — Ex numero, statu et loco mortuorum, puta ex sepulcro et inferno.
Versus 4: In Haereditatem Incorruptibilem, Incontaminatam et Immarcescibilem, Conservatam in Caelis
4. In haereditatem. — Refer ad «regeneravit,» q. d. Regeneravit nos Deus in baptismo, suosque filios effecit, ut haereditatis suae faceret participes et haeredes. Ideo enim parentes generant filios, ut eos habeant haeredes. Posset quoque referri ad «spem vivam,» q. d. Regeneravit nos in spem vivam, quae sperando tendit in haereditatem, sive quae est spes haereditatis incorruptibilis. Hebraei enim saepe per ב bet, id est «in,» cum accusativo, significant regimen genitivi.
Porro haereditas haec, quam Deus filiis suis dilectis et electis dabit, est regnum caelorum, ipseque Deus totus quantus quantus est. Beati enim videndo et contemplando Deum, eo fruuntur, gaudent et beantur in aeternum. Ita S. Augustinus, serm. 19 De Temp.: «Unam,» ait, «cum sanctis angelis civitatem habemus, a Domino possidebimur, haereditas ejus erimus, et ipse haereditas nostra erit; quoniam et modo dicimus: Dominus pars haereditatis meae. Et de nobis dictum est: Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam.»
Incorruptibilem. — Natura et substantia. Opponit hoc epithetum haereditati, primo, Judaeorum, quorum haereditas in terra promissa lacte et melle manante, puta in Chanaan, fuit corruptibilis, quia caduca et modici temporis. Secundo, haereditati Chiliastarum, sive Millenariorum, qui dicebant Sanctos mille annos duntaxat regnaturos in hac vita, quorum auctor fuit Cerinthus, S. Petro coaevus et antagonista: de quo plura Apocal. cap. xx, vers. 4. Tertio, errori Origenis, qui ex Platone docebat, post annum magnum, puta post duodecim, vel, ut alii, 36 annorum millia, omnia revolvenda et reditura ad pristinum vel primaevum statum; ideoque Beatos in caelo ad praesentem vitam redituros. Ita Didymus. Quarto, haereditati terrenae, quam parentes filiis corruptibilibus corruptibilem relinquunt; Christiana enim haereditas est immortalis, incorruptibilis, aeterna, quae nec morte, nec senio, nec tempore ullo mutatur, aut corrumpitur; quia haec haereditas est caelum empyreum, quod est incorruptibile, imo est ipse Deus immortalis, ut paulo ante dixi. Animae enim immortali immortalis haereditas et felicitas uti debetur, ita et adaequatur. Vere S. Augustinus, in Ps. cxlix: «Deus,» ait, «erit haereditas nostra, quae nec minuitur copia possessorum, non fit angustior numerositate cohaeredum: sed tanta est multis quanta paucis; tanta singulis, quanta omnibus» — cum in creata haereditate longe aliud eveniat. Tunc pariter corpus hoc corruptibile induet incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem, ut ait Apostolus, I Corinth. xv, 53.
Et incontaminatam. — Opponit id errori Judaeorum, Chiliastarum, Mahometi et Saracenorum, quia paradisum exspectant, in quo omni voluptate carnis fruantur, omnique luxu et libidine se contaminent. Rursum errori Origenis, qui dicebat animas Beatorum post annum magnum e caelis et consortio angelorum redituras ad carnem hanc miseram et contaminatam. Contra hos ait Petrus caelestem haereditatem fore uti incorruptibilem, ita pariter puram semper et incontaminatam ab omni non solum culpa, sed et a qualibet sorde, vitio et naevo. Quocirca Apocal. xxi, 27, de ea dicitur: «Non intrabit in eam aliquod coinquinatum.» Et Psalm. xxiii, 3: «Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam.»
Pro «incontaminatam» graece est amianton, id est impollutam, defaecatam, incontaminatam, immaculatam, puram. Unde amiantus lapis vocatur, qui in Cypro nascitur, scissili alumini similis, quo utpote lento, telas conficiunt, quae in ignem conjectae accenduntur quidem, aguntque flammas, sed nulla amissa parte nitidiores evadunt, teste Dioscoride, lib. V, capite cxiii, et Plinio, lib. XXXVI, cap. xix, qui ait: «Amiantus alumini similis, nihil igni deperdit.» Unde idem, lib. XIX, cap. 1, eumdem «linum vivum» appellat, sed fallitur, dum censet vere esse linum, quod in India nascatur, cum sit lapis, vel alumen. Quare amiantus divinitatis, utpote purissimae, est imago et symbolum; qua de causa Brachmanes ex amianto vestes sibi conficiebant, ut divinitatis de se specimen ederent: ex eo quoque funebres regum vestes texebantur, ut illis tecti corporum in rogum injectorum cineres a cinere lignorum secerni possent, ait Mathiolus in Diosc. lib. I, cap. cxiii, et Plinius, lib. XIX, cap. 1.
Nota secundo, «incontaminatam,» id est incontaminabilem, ut vertit Pagninus et Tigurina; hoc enim significat Graecum amianton, aeque ac amaranton significat «immarcescibilem,» potius quam «non marcescentem.» Haereditas enim caelestis non tantum actu est pura et incontaminata, sed et habitu ac potentia, quia contaminari nequit, nec ulla ullius rei labe infici potest. Sic Aggaei ii, dicitur: «Veniet desideratus,» id est desiderabilis, «cunctis gentibus.» Hebraei enim saepe participia passiva usurpant pro verbalibus in bilis, quibus carent, ut Sophon. ii, 1: «Gens non amabilis,» Hebr., «non amata.» II Reg. 1: «Saul et Jonathas amabiles,» Hebr. «amati.» Psal. cxxxvi: «Mirabilia opera tua,» Hebr. «mirata.» Idem imitantur Graeci et Latini, ut Gal. ii: «Quoniam reprehensibilis erat,» graece kategnōsmenos, id est «reprehensus erat.» Virg., VII Aeneid.: Dives inaccessos ubi Solis filia lucos «inaccessos,» id est «inaccessibiles.» Idem, lib. VIII: «Haeret inexpletum lacrymans,» id est «inexplebiliter.»
Significat ergo «incontaminatam,» haereditatem caelestem fore plane puram: primo, ab omni peccato etiam levissimo, imo ab omni potestate peccandi; secundo, ab omni sorde sordisque periculo; tertio, ab omni carnali voluptate, imo ab omni concupiscentia, juxta illud Christi: «In resurrectione neque nubent, neque nubentur; sed erunt sicut angeli Dei,» Matth. xxii, 30.
Fidelium enim haereditas et beatitudo in caelis erit spiritualis, angelica, divina: quam proinde S. Joannes, Apoc. xxi, 19, vidit per aurum, smaragdum, beryllum, jaspidem aliasque gemmas purissimas, aeque ac pretiosissimas repraesentari. Unde S. Augustinus in Medit. paradisum caelestem describens: «Solis gemmis, ait, haec structura nectitur; auro mundo tanquam vitro urbis via sternitur, abest limus, deest fimus, lues nulla cernitur.»
Tropologice Beda: «Fideles,» ait, «ut assequantur haereditatem caelestem, in hac vita faciunt haereditatem Dei 'incorruptibilem,' ne ullo lethali crimine corrumpantur; 'incontaminatam,' ne mediocribus culpis inquinentur; 'immarcescibilem,' ne levissimis et quotidianis culpis marcescant; denique 'conservatam in caelis,' quia hac sanctitate praediti Beatorum coetui, citra ullam dubitationem, si perseveraverint usque in finem, aggregabuntur.»
Hanc incontaminatam et immortalem haereditatem ambiebat S. Casimirus, Casimiri Poloniae regis filius, qui in morbum incidens, cum a medicis audiret se eo levari non posse nisi uxorem duceret, ac parentes ad id eum urgerent, respondit generose: «Nullam aliam novi vitam, nisi caelestem illam incontaminatam immortalitatem, ob quam eligo virgo mori,» instar armelini, qui luteo aggere circumdatus, eum transire et fugere non vult, ne luto se inquinet, sed sinit se a venatoribus capi, itaque tacite ait: «Malo mori quam foedari.» Virgo ergo, et virginitatis victima occubuit anno aetatis 24, Christi 1484, jure caelo, et caeliti Virginum Martyrumque mysticorum choro ascriptus.
Immarcescibilem, — amaranton, id est, quae nequit marcescere. Unde S. Augustinus, lib. I De Peccat. merit., cap. xxvii, legit «florentem.» Est enim metaphora a floribus, foliis et fructibus, qui mox ut plantae effloruerunt et maturuerunt, illico marcescunt, flaccescunt, putrescunt. Unde iis adversus «amarantus» flos nomen habet ab immortalitate, quoniam non marcescit: de quo Plinius, lib. XXI, cap. viii: «Amaranto,» inquit, «non dubie vincimur. Est autem spica purpurea verius quam flos aliquis, et ipse sine odore: mirumque in eo gaudere decerpi, et laetius renasci. Provenit augusto mense, durat in autumnum. Alexandrino palma, qui decerptus asservatur. Mirumque postquam defecere cuncti flores, madefactus aqua reviviscit, et hibernas coronas facit.» Verum Clemens Alexandrinus, lib. II, cap. VIII, docet plenum amarantum in caelo duntaxat reperiri: «Pulchra,» inquit, «amaranti corona illi reposita est, qui recte se gesserit: hunc florem terra ferre non potest, caelum solummodo eum ferre potest.» Juxta quod sensus B. Petri erit, q.d. In caelo tandem amaranti coronam assequi licebit: nec enim tellus florem aliquem immarcescibilem parit. Sanctorum ergo haereditas et corona erit amarantina et immarcescibilis, quia non tantum quoad substantiam erit incorruptibilis, sed et quoad qualitatem, speciem et voluptatem, semper in eodem flore, vigore et decore permanebit.
Secus est in marmoribus et gemmis, quae licet sint incorruptibiles, politae tamen tantum ad tempus vigent et splendent; nam cum tempore splendorem illum et speciem deperdunt, fuscantur et quasi senescunt. Ex adverso in caelis Sanctorum gloria et felicitas semper erit recens, semper florens, semper virens: unde post centum annorum millia tam suavis, tam jucunda erit, tamque mentem Beatorum delectabit, quam oblectabat primo die, quo illum perceperunt. Cujus rei causa est, quod haec gloria et delectatio quaquaversum sit constans, immutabilis, sui semper similis, immarcescibilis et infinita, quasi mare quoddam gaudiorum. Hoc est quod de ea canit S. Augustinus in Medit.: «Hiems horrens, aestas torrens illic nunquam saeviunt. Flos perpetuus rosarum ver agit perpetuum. Candent lilia, rubescit crocus, sudat balsamum; virent prata, vernant sata, rivi mellis influunt, pigmentorum spirat odor, liquor et aromatum, pendent poma floridorum non lapsura nemorum.»
Secus est in gaudiis terrenis, quae omnia licet maxima videantur, longo tamen usu fastidiunt et nauseam pariunt, imo quo magis gustantur, eo minus sapiunt: in iis ergo sapere parit desipere, uti notat S. Gregorius, homil. 36 in Evangel. Hoc est quod ait Sapiens, Eccli. XXIV, 29: «Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient.» Et S. Petrus, cap. I, 12: «In quem desiderant angeli prospicere.»
Beati ergo visione Dei ita satiantur, ut tamen aeque semper ad eam anhelent, eumque jugiter intueri desiderent. In nullo ergo minuitur eorum felicitas, sive quoad rem possessam, sive quoad ejus speciem et pulchritudinem, sive quoad ejus sensum, gustum et voluptatem; tanto enim sui sensu, gustu et voluptate afficit Beatos post mille annos, atque affecit primo die. Immarcescibilis ergo est. Primo, quia aetate non senescit. Secundo, quia tempore non deflorescit. Tertio, quia specie non flaccescit. Quarto, quia sapore non marcescit. Quinto, quia maturitate non putrescit. Sexto, quia rugositate non decrescit. Septimo, quia aestimatione non vilescit. Ex adverso omnis hujus vitae voluptas, ait Seneca, lib. De Vita beata, VI, «tunc cum maxime delectat, extinguitur, nec multum loci habet: itaque cito implet, et taedio est, et post primum impetum marcet: nec id unquam certum est, cujus in motu natura est: ita non potest quidem ulla esse substantia, quod venit transitive, celerrime in ipso usu sui periturum: eo enim pervenit, ubi desinit; et dum incipit, spectat ad finem.»
Conservatam in caelis in vobis, — eis hymas, id est, in vos, id est, vobis. Unde Syrus, quae parata est vobis. S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, «quae servatur in caelis in vobis, id est vobis.» Hinc Paulus ait eam «absconditam in Deo,» Coloss. cap. III, vers. 3. Hinc et Christus electis dicet in die judicii: «Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi,» Matth. cap. XXV, 34. Haec ergo haereditas nobis quasi filiis a Deo certo paratur et servatur, ut de ea dubitare non debeamus, si tamen ejus filiationem, gratiam et amicitiam constanter usque ad mortem retineamus; idque significari putat Glossa voce conservatam, quasi ea significetur cooperatio nostra, nostrique liberi arbitrii. Verum minus recte: nam graece est tetērēmenēn, id est servatam.
Nota: Haereditatem caelestem explicat S. Petrus per quatuor praedicamenta, Substantiae, Qualitatis, Quando et Ubi, sive temporis et loci. Substantia enim ait eam esse incorruptibilem, qualitate incontaminatam, tempore immarcescibilem, situ et loco caelestem: in caelis enim eam nobis asservari. Porro inter haec quatuor est apta connexio et ordo; nam ex primo cetera ordine consequuntur. Quia enim haereditas est aphthartos, id est incorruptibilis, natura sua, hinc qualitate est amiantos, id est incontaminata: quae enim per essentiam sunt incorruptibilia, illa pariter sunt immixta, incomposita; ideoque pura, simplicia et incontaminata, ut Deus, caelum, angeli, anima rationalis; quae vero sunt corruptibilia, eadem pariter sunt mixta, composita, ideoque impura et contaminata, uti sunt omnia corpora ex elementis conflata. Rursum, quia haec haereditas est amiantos et incontaminata, idcirco est et amarantos et immarcescibilis: quae enim marcescunt, aliquid in se labis, faecis, sordis et impuritatis habent, quod dum sensim egerunt et quasi evomunt, marcoris est causa; quae vero plane sunt pura, haec nihil in se habent, quod marcorem egerere aut ebullire possit. Denique quia ipsa est amarantos et immarcescibilis, ideo et caelestis et expers terrae: terra enim et terrena, quia faeculenta, marcescunt; caelum vero, quia purum et nitidum, est immarcescibile, ac consequenter talia pariter sunt caelestia omnia. Merito ergo S. Augustinus, sermone 2 De omnibus Sanctis: «Tanta,» ait, «est pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis aeternae, hoc est, incommutabilis veritatis atque sapientiae, ut, etiamsi non liceret in ea amplius manere quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitae pleni deliciis et circumfluentia temporalium bonorum, recte meritoque contemnerentur.» Vere enim dixit Psaltes: «Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia,» Psalm. LXXXIII, 11. At vero jam non uno die, sed millenis, imo infinitis, adeoque in aeternum, in ea manebimus ejusque deliciis perfruemur. Quam ergo illa ambienda, ceteraque omnia despicienda sunt! Quam ad illam anhelandum, dicendumque cum nostro S. Ignatio: «Quomodo sordet mihi terra, cum caelum aspicio!»
Versus 5: Qui in Virtute Dei Custodimini per Fidem in Salutem
5. Qui in virtute Dei (graece dynamei, id est potentia, robore) custodimini per fidem in salutem. — Sensus est, q.d. Quibusnam Deus optim. max. haereditatem illam immarcescibilem conservat? Vobis, quos quasi filios, velut pater non tantum genuit, sed et robusta potentique manu contra omnes infidelium, daemonis, mundi et carnis insultus custodit, educat, ducitque per fidem ad salutem aeternam, quae est haereditas illa immarcescibilis. Unde pro custodimini graece est phrouroumenous, quae vox proprie ad castrenses excubias, et arcium urbiumque custodias pertinet: has enim suis praestat Deus, uti praestitit Ezechiae et Hierosolymae obsessae a Sennacherib, juxta promissum Isaiae, cap. XXXVIII, vers. 6: «De manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam, et protegam eam.» Et Zachariae, II, 5: «Ego ero ei,» ait Dominus, «murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.» Et Psalm. XXVI, 1: «Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Si consurgant adversum me castra, non timebit cor meum.» Et Psal. XXXIII: «Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.» Immittet, scilicet se et suum praesidium, suas acies et castra, suas angelorum sibi subditorum legiones, sua tela et fulmina. Unde Hebraice est חונה chone, id est castrametabitur; S. Hieronymus, circumdat; Chaldaeus, immoratur. Ubi recte notat S. Basilius angelum ob magnitudinem comparari integro exercitui, ob robur et fortitudinem muro, qui in circuitu nos tuetur et protegit. Talia fuere castra angelorum tutelarium Jacobi patriarchae, qui proinde locum ubi illa sibi apparuerunt, vocavit Mahanaim, id est gemina castra, Gen. XXXII, 2. Talis fuit «mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisaei,» angelorum utique, ut Elisaeum contra Syrorum acies defenderent, IV Reg. VI, 17. Similes excubias et custodias Deus benignissimus ceteris suis fidelibus et sanctis exhibet, ut merito de iis cecinerit Psaltes: «Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur,» Psalm. XXXIII, 21. Unde et easdem sibi precatur: «A resistentibus dexterae tuae,» ait, «custodi me ut pupillam oculi,» Psalm. XVI, 8. Custodit ergo suos Deus tum per se, tum per suos angelos. Unde discimus neminem sibi suaeque custodiae debere confidere, sed eam tribuere Deo. Ipse enim est custos Ecclesiae et gregis sui. «Nisi enim Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam,» Psalm. CXXVI, 1. Hoc est quod ait Dominus per Isaiam, XLIII, 2: «Si transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.» Et Psalm. XC: «Scuto circumdabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano.» Et mox: «Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum.»
Per fidem. — Fides ergo est fidelium custodia; fides, inquam, non nuda et mortua, sed viva et gratia ac charitate animata, uti dixi Jacobi II, 14. Unde S. Chrysostomus et Beda per fidem accipiunt Christianam religionem, Christique gratiam, quae nos justificat. Fides ergo et gratia est instrumentum, et quasi custodia militaris, qua Deus fideles custodit, tum ne in pristinum gentilismum et errores relabantur; tum ut tentationibus carnis et diaboli resistant; tum ut persecutiones pro Christo et veritate fortiter sustineant; tum ut Christiana et heroica fidei et virtutum opera edant, qualia recenset Paulus a priscis fidei heroibus patrata, Hebr. XI. Fides enim qua quis credit se, si Deo serviat, pro eoque laboret et patiatur, ab eo aeternis maximisque praemiis donandum, excitat fidelem ad omnia audendum et tolerandum. Fideles ergo per fidem resistunt diabolo, I Petri V, 9; ejusque ignea tela extinguunt scuto fidei, Ephes. cap. VI, vers. 16. Unde: «Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra,» ait S. Joannes, I epist. V, 4. Quo simul monet novellos fideles ut fidem gratiamque Christi nuper receptam, integram et illibatam constanter teneant, in eaque perseverent, si hos fidei fructus, si Dei opem et salutem, et caelestem haereditatem assequi cupiant. Ita Œcumenius; Christus enim fideles in fide sua constantes protegit e caelo, uti pro eisdem oravit vivens in terra: «Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos.» Et mox: «Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis,» Joan. XVII, 11.
In salutem. — Salus est aeterna vita et gloria Beatorum; vox in significat finem, fructum et praemium fidei, quasi dicat: Fides tendit et ducit ad salutem, salusque est fidei terminus, fructus et praemium. Fides enim et gratia est salus inchoata, gloria vero est salus consummata.
Paratam revelari (quae parata est ut reveletur: ita Pagninus) in tempore novissimo. — Salus haec animae cujusque fidelis plene expiatae statim a morte revelatur, secreto in judicio particulari; sed in tempore novissimo, puta in die judicii, publice coram toto mundo revelabitur, non solum in anima, sed et in corpore cujusque beati: tunc enim corpus cum anima resurget ad gloriam immortalem. Nimirum haec salus est haereditas incorruptibilis, incontaminata et immarcescibilis, ad quam Deus Sanctos ab aeterno destinavit et elegit, quamque eis paravit et conservat in caelis.
Nota: Revelari significat salutem et gloriam caelestem nobis obscuram esse, et per fidem quasi per umbram et aenigma tantum a nobis conspici; in die vero judicii fore revelandam, cum fides vertetur in speciem, spes in rem, promissio in donationem, exspectatio in possessionem. Hoc est quod ait S. Joannes, epist. I, cap. III, vers. 2: «Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.» Et ex Isaia S. Paulus: «Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum,» I Corinth. II, 9.
Versus 6: In Quo Exultabitis, Modicum Nunc si Oportet Contristari in Variis Tentationibus
6. In quo exultabitis. — Pronomen quo nonnulli censent referre tempus novissimum, quod proxime praecessit, q.d. In tempore novissimo, puta in die judicii, exultabitis, dum videbitis vos pro modica tentatione, quam in hac vita sustinetis, beari et donari gloria aeterna. Unde Syrus vertit, «laetabimini in aeternum.»
Melius alii in quo censent referre omnia praecedentia, q.d. «In quo,» id est, qua in re, si videlicet recogitetis, quod Deus vos regeneravit in spem vivam haereditatis aeternae, revelandae in tempore novissimo, utique exultabitis in hac regeneratione et spe viva haereditatis caelestis, etiam in mediis tentationibus; quia hae cum sint modicae et breves, haereditatem illam merentur, eoque recto tramite vos ducunt. Ita Œcumenius. Potest quoque futurum exultabitis more Hebraeo accipi pro imperativo exultate, aut pro indicativo exultare debetis, aut pro conjunctivo aequum est ut exultetis. Unde graece est agalliasthe, quod partim est indicativi modi, significans exultatis, ut vertit Pagninus et Tigurina; partim imperativi, significans exultate. Ita Christus «proposito sibi gaudio sustinuit crucem,» Hebr. XII, 2. Sic et S. Agatha et Martyres ibant ad ignes, equuleos et tormenta, quasi ad epulas, nuptias et triumphos. Christiani ergo est gaudere in omni tribulatione, tentatione et tristitia. Licet enim tribulatio affligat corpus, sensum et portionem inferiorem animae, in eaque causet dolorem et tristitiam, tamen eadem causat laetitiam, eamque ingentem in portione superiore animae, puta in ratione, mente et spiritu, dum cogitat tribulationem sibi parituram coronam aeternam. In spe ergo et merito hujus coronae gaudet, dum est in tribulatione et tristitia; atque haec spes tristitiam commutat in laetitiam, uti Christus in Cana commutavit aquam in vinum, adeo ut in ea prae gaudio exiliat et exultet, nolitque ea carere, imo durare et augeri eam optat. Graecum agalliasthai, id est exultare, dicitur quasi agan hallesthai, id est, valde saltare; sicut S. Joannes Baptista prae gaudio ob Christum incarnatum, exiliit in utero matris, Lucae I.
Consonat S. Petro S. Paulus, dicens II Corinth. VII, 4: «Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.» Et S. Jacobus, cap. I, vers. 1: «Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis»; ubi multas hujus gaudii causas recensui.
Modicum nunc si oportet contristari. — Pagninus, nunc ad breve tempus afflicti, si opus sit, q.d. Exultabitis nunc modico tempore afflicti et contristati, si necesse sit, si videlicet afflictio et tristitia ingruat et irruat, uti in hac vita omnibus, praesertim fidelibus, saepe contingit. Vita enim nostra circumsessa est molestiis, persecutionibus et tentationibus, quae necessario pariunt tristitiam, ideoque in ea contristari est unum oportet, ut vulgo dicitur, quod evitari nequit; sed ferendum est, juxta illud: «Quidquid id est, superanda omnis fortuna ferendo est.»
Alludit ad id quod Christus abiturus suos praemonuit, dicens: «Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me. Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos vero contristabimini: sed tristitia vestra vertetur in gaudium,» Joan. XVI, 19. Omnes enim dolores et moerores, aeque ac gaudia hujus vitae, sunt modicum nunc, id est, exiguum quid, tum quantitate, tum duratione, instar puncti et momenti, juxta illud Pauli: «Id quod in praesenti momentaneum est et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis,» II Corinth. IV, 17.
Nota primo: Singula verba habent emphasin, novamque rationem tolerantiae et exultationis suggerunt, q.d. Exultate in tentationibus. Primo, quia illae modicae sunt respectu immensae gloriae et coronae, quam eis in caelo adornat Christus, juxta illud Sapient. III, 5: «In paucis vexati, in multis bene disponentur.» Secundo, quia breves; durant enim unum nunc, id est momentum. Haec enim «vita est momentum unde pendet aeternitas.» Tertio, quia oportet et necesse est eas tolerari. Quis non subdat se necessitati? quis contra fatum pugnet? Quarto, addit si, dicens si oportet, q.d. Tribulationes non semper, nec omnibus, sed aliquando nunc his, nunc illis ingruunt: sponte ergo capessite vestram aleam, vestram vicem et sortem. Ita Œcumenius. Quinto, quia sunt tentationes, id est exercitationes et explorationes, quibus Deus exercet et explorat vestram patientiam et virtutem.
Nota secundo, si quadrupliciter posse accipi. Primo, proprie, ut notet conditionem, q.d. Non dico absolute vos oportere contristari, sed conditionate, ut si oporteat vos contristari, idipsum patienter toleretis. Secundo, causaliter, ut idem sit quod quia, q.d. Quia oportet vos in vita hac tot aerumnis vallata saepe contristari, ideirco idipsum tolerate, et ex necessitate facite virtutem. Tertio, comitanter, ut sit idem quod cum, q.d. Non dico oportere vos semper contristari, sed si, id est, cum oportet, cum scilicet illa ingruit. Quarto, per concessionem pro esto, q.d. Exultabitis in spe gloriae, esto modicum nunc oporteat vos contristari.
Moraliter modicum hoc passionum, cui debetur aeternum praemiorum, excitare nos debet ad praestandam in iis omnem animi alacritatem, fortitudinem et constantiam. Nam, ut ait S. Eucherius ad Valer.: «Nihil est magnum re, quod parvum tempore; nec longis dilatatur gaudiis, quidquid arcto fine concluditur.» S. Basilius, lib. De Leg. Gentil., laudat Biantem dicentem se studere virtuti, ut illam quasi viaticum senectutis possideret. «At tu,» inquit, «o Christiane, ad futuri saeculi, cujus non est finis, possessionem, compara viaticum, puta virtutes: illi enim comparata omnia tempora, nihil sunt.»
S. Augustinus in Psal. XXXVI: «Pro aeterna,» ait, «requie aeternus labor subeundus erat. Aeternam felicitatem accepturus, aeternas passiones sustinere deberes: nam etsi mille annorum esset, appende mille annos contra aeternitatem, quid appendis cum infinito quantumcumque finitum? Decem millia annorum, decies centena millia, et millia millium, quae finem habent, cum aeternitate comparari non possunt. Paucorum dierum est tota vita hominis: etiamsi laeta duris non miscerentur, quae plura et longiora sunt certe, quam dura; et ideo breviora et pauciora sunt dura, ut durare possimus. Si ergo per totam vitam suam homo in laboribus et in aerumnis esset, in doloribus et in tormentis, in carcere et in plagis, in fame et siti, omnibus diebus, horis omnibus per totam vitam suam usque ad aetatem senectutis, pauci dies sunt tota vita hominis: quo labore transacto veniet regnum aeternum, veniet sine fine felicitas, veniet aequalitas angelorum, veniet hereditas Christi, veniet cohaeres Christus: pro quanto labore quantam mercedem accipimus?» Et S. Chrysostomus, hom. De Lazaro: «Si quis in centum annis vidisset per unam noctem suave somnium, multisque deliciis per somnium fruitus centum deinde annis cruciaretur, num is vellet unam noctem quam somniavit, centum annis aequiparare? Hoc de futura vita cogita. Nam quod est somnium unum ad centum annos, hoc est praesens vita ad futuram, imo multo minus: quod est exigua gutta ad pelagus immensum, hoc sunt mille anni ad futuram illam fruitionem; quantumque interest inter somnia et res veras, tantum interest inter hujus vitae statum et illius.»
Ita brevitatis passionum et aeternitatis praemiorum cogitationem, quasi stimulum acrem ad profectum suis discipulis commendabat S. Antonius. Audi eum apud S. Athanasium: «Hoc sit primum cunctis in commune mandatum, nullum in arrepti propositi vigore lassescere, sed quasi incipientem augere semper debere quod coeperit, praesertim cum humanae vitae spatia aeternitati comparata brevissima sint.» Et mox: «Promissio vitae sempiternae vili pretio comparatur. Scriptum est enim: Dies vitae nostrae septuaginta anni: si autem in potentatibus, octoginta. Quando ergo octoginta aut centum annos laborantes in Dei opere vixerimus, non pari tempore regnaturi sumus in futuro, sed pro annis praedictis omnium nobis saeculorum regna tribuentur. Non terram hereditabimus, sed caelum; corpus quoque corruptum relinquentes, idipsum cum incorruptione recipiemus. Ergo, filioli, non vos aut taedium defatiget, aut vanae gloriae delectet ambitio.» Et rursum: «Cur ergo non facimus de necessitate virtutem? Cur non ad lucrandum regna caelestia ultro relinquimus, quod lucis istius fine perdendum est?»
Contristari. — Gagneius et Hesselius censent legendum contristati: graece enim est lypēthentes, id est «afflicti, contristati»: sed eodem redit sensus, et clarius molliusque vertas, si cum Nostro sententiam sic evolvas et revolvas: «Si oportet contristari,» q.d. Non dico absolute, nec jubeo semper vos contristari, sed si oportet vos contristari, patienter fertote. Rursum, q.d. Exultabitis in spe gloriae, si oporteat vos modicum nunc contristari: quo insinuat non accersendam, nec quaerendam esse persecutionem et tribulationem, sed potius infirmis declinandam et fugiendam: si tamen ingruat, patienter et fortiter esse sustinendam. «Quid necesse est, ait Seneca, epist. 24, mala accersere, et satis cito patienda cum venerint, praesumere, ac praesens tempus futuri metu perdere? Est sine dubio stultum, quia quanquam futurus sis miser, esse jam miserum.»
In variis tentationibus, — peirasmois, id est «in tentationibus et experimentis,» ut vertit Tigurina, q.d. Tribulationes variae, quibus quis nunc morbo, nunc paupertate, nunc calumnia, nunc persecutione, nunc cupiditate appetitur, eum iisque conflictatur, sunt tentationes et experimenta, quibus Deus explorat quanta in nobis sit virtus et constantia, eamque excitat, acuit, roborat et indurat: omnes ergo generose sustinere oportet. Sapiens, inquit Seneca, praebet se fato, sicut silex ferienti. «Duritia silicis, inquit ipse De Vita beata, XXVII, nulli magis quam ferientibus nota est. Praebeo me non aliter quam rupes aliqua in vadosa mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo aut loco eam movent, aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt.»
Versus 7: Ut Probatio Vestrae Fidei Multo Pretiosior Auro Inveniatur in Laudem et Gloriam
7. Ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro. — Vox ut explicat oportet: dat enim causam cur oporteat nos affligi et contristari in variis tentationibus. Causa enim est ut fides et constantia nostra probetur, roboretur, celebretur et coronetur. Unde pro probatio graece est dokimion, id est exploramentum, experimentum, proba fidei, hoc est, fides probata et explorata: haec enim laudatur, non ipsa probatio fidei, quae fit a daemone et tyranno, ac multos saepe in lapsum et ruinam adigit. Rursum haec est pretiosior auro per ignem probato et a scoriis defaecato. Sicut enim aurum non tantum tactu Lydii lapidis, sed multo magis et certius probatur per ignem in fornace, ignis enim aurum purum separat a scoria: ita Christiani fides probatur igne tribulationis, qui fideles et constantes separat ab infidelibus et inconstantibus; rursum fideles a suis naevis et cupidinibus avellit, purosque Deo exhibet. Porro haec fides non est sola et nuda, ut patet, sed charitate formata et constantia armata: quia enim charitate solida Deum et Christum amat, hinc constanter ejus amore tentationem sustinet, alioqui enim illi succumberet. Haec autem charitas fidelis et constans longe est pretiosior auro; Graeca addunt apollymenou, id est pereunte et perdente; si enim aurum quod perit multosque perdit per ignem probatur, multo magis fides charitate formata, quae in omne aevum perennabit, ac fideles servabit et salvabit in aeternum, tribulatione probanda et exploranda est. Quod ergo ignis est auro, hoc tribulatio est justo: ignis aurum non perdit, sed servat, purumque et splendidum efficit; sic et tribulatio justum non perdit, sed roborat et illustrat.
Audi Plinium auri dotes recensentem, lib. XXXIII, cap. III: «Nec pondere,» ait, «aut facilitate materiae praelatum est ceteris metallis, cum cedat per utrumque plumbo; sed quia rerum uni nihil igne deperit, tuto etiam in incendiis rogisque durante materia. Quinimo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem. Aurique experimento ignis est, ut simili colore rubeat quo ignis. Atque ipsum obrysum vocant. Primum autem bonitatis argumentum est, quam difficillime accendi. Secundo: Mirum, ait, prunae violentissimae igni indomitum, palea citissime ardescere; atque ut purgetur, cum plumbo coqui. Tertio, altera causa pretii major, quod quam minimum usus deterit. Quarto, nec aliud laxius dilatatur, aut numerosius dividitur. Quinto, super cetera non rubigo ulla, non aerugo, non aliud ex ipso quod consumat bonitatem, minuatve pondus. Sexto, contra salis et aceti succos domitores rerum constantia. Septimo, super omnia netur ac texitur lanae modo, et sine lana.»
Haec facile est applicare justo: nam primo, igne, id est tribulatione, nihil virtutis in eo deperit, sed potius accrescit. Secundo, mirum est quod justus igni tribulationis resistat, et palea humanae miseriae per commiserationem inardescat. Tertio, nihil virtutis ex eo conversatio cum saecularibus deterit, sed suam ipse vim et spiritum in eos affricando exerit. Quarto, dilatat sua charitatis viscera in omnes latissime et minutissime. Quinto, nulla ex eo prodit invidiae aut tristitiae aerugo, quae ejus bonitatem minuat. Sexto, constanter resistit sali et aceto, id est, irae et mordacitati. Septimo, flexilis est, sinitque se quibusvis rebus, licet vilibus et molestis inseri, ut aliis prosit eosque ornet. Ita S. Job, cap. XXIII, vers. 10: «Ipse scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.» Et David Rex: «Probasti nos, Deus, igne nos examinasti: sicut examinatur argentum, etc. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium,» Psalm. LXV, 10. Ita S. Laurentius assatus in craticula: «Probasti,» ait, «cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas,» puta infidelitas, quia in medio igne fideliter et constanter tibi adhaesi, Psalm. XVI, 3. Ita de Martyribus et patientibus dicitur, Sapient. III, 6: «Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos.» Et Eccli. XXVII, 6: «Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.» Sic tres pueri Danielis socii probati sunt an essent fideles Deo suo, in igne fornacis Babylonicae, Daniel. III. Ita Machabaei ab Antiocho in sartagine frixi probarunt suam fidem Deo, II Machab. VII. Ita Sancti in fine mundi affligentur igne acerrimae persecutionis ab Antichristo, «ut conflentur, et eligantur, et dealbentur,» Daniel. XII, 36. Dura itaque est haec probatio, durum examen, durum tentamen, sed modicum et breve respectu aeternae coronae, quam eis in caelo adornat Deus. Ita S. Sebastianus, SS. Marcum et Marcellianum acriter tentatos et afflictos, ut a Christi fide deficerent, hac ratione animavit, et ad martyrium confirmavit: «Tormenta,» inquit, «vel levia sunt, vel gravia et acria. Si levia, tolerabilia sunt; si acria, non durant, sed patientem ad mortem adigunt, et per mortem ad immortalitatem transmittunt. Tolerate ergo tam acria quam levia, quia illa brevia, haec modica sunt; illa cito extinguent, haec brevi extinguentur.» Ut fias Laurentius, ignem subeas oportet; ut Vincentius, equuleum hilariter patiare necesse est; Jobum finxit omnigena calamitas, Tobiam formavit caecitas, Josephum calumnia, Davidem persecutio, Danielem leones, Machabaeos sartagines.
Inveniatur in laudem et gloriam et honorem, in revelatione Jesu Christi. — «Inveniatur,» scilicet fuisse et cessisse vobis in laudem, etc., quia scilicet vestra fides tot tentationibus probata vos laudabiles et gloriosos effecit in caelo et terra. Spectarunt enim eam angeli, et laudarunt: viderunt et audierunt homines, eamque celebrarunt et admirati sunt. Secundo, «inveniatur,» id est sit, vel cedat, q.d. Ut fides vestra ita probata, sit vobis laudi, cedatque vobis in gloriam et honorem in die judicii, quando Christus judex eam toti mundo declarabit, laudabit et corona aeterna donabit. Inveniri enim saepe per metalepsin ponitur pro esse, quia quod est, inveniri potest; quod non est, inveniri nequit. Sic de angelis e caelo cum Lucifero ruentibus dicitur, Apoc. XII, 8: «Neque locus inventus est eorum amplius in caelo,» id est, nullus fuit eis amplius locus in caelo, sed in tartaro. Sic Eccli. XXXI, dicitur: «Beatus vir qui inventus est sine macula»; inventus est, id est, fuit immaculatus, ut talis inveniri posset. Unde explicans subdit: «Qui post aurum non abiit,» etc.
Nota: Christus in die judicii laudabit fidem et virtutem justorum: quae sane laus erit maxima, tum quia fiet coram omnibus angelis et hominibus, qui unquam fuerunt, sunt, vel erunt; tum quia fiet a Christo, qui est aeterna veritas ac majestas: ipse enim est Rex regum et Dominus dominantium; tum quia haec laus durabit per omnem aeternitatem in praemio et laurea aeterna, quam pro meritis cuique dabit Christus. «Dicet ergo: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui,» Matth. XXV, 21. Veni, Petre, qui Romanam Ecclesiam tuo labore et sanguine fundasti: accipe coronam tui laboris et sudoris. Veni, Paule, qui omnes gentes docuisti: accipe coronam tui doctoratus et apostolatus. Veni, Stephane, qui lapides mei amore excepisti, et dulces aestimasti: accipe coronam martyrio tuo debitam. Veni, Francisce, qui summe te humiliasti: accipe summum gloriae thronum. Veni, Thecla, quae tot tantaque supplicia pro me tam generose sustinuisti. Veni, Agnes, quae pro castitate supra annos et vires decertasti. Veni, Caecilia; veni, Agatha; veni, Catharina, quae haec et illa sigillatim tam heroice egistis et tolerastis: accipite singulae lauream castitatis, lauream martyrii, quisque suam suoque agoni et victoriae adaequatam. Tunc itaque fiet illud Jerem. XXX, 19: «Egredietur de eis laus voxque ludentium; et multiplicabo eos, et non minuentur; et glorificabo eos, et non attenuabuntur.» Laudem enim Christi communi voce et acclamatione approbabunt et celebrabunt omnes angeli et Sancti. Et illud Isaiae LXI, 3: «Reddet eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris: et vocabuntur in ea fortes justitiae, plantatio Domini ad glorificandum.» Id repraesentatum est per laudem Davidis, quia triginta viros sui exercitus fortissimos sibi selegit, laudavit et juxta se gloriose collocavit in domo fortium, II Reg. XXIII, 8. Similiter enim Christus suos fortes laudabit et glorificabit in caelo, quod est civitas fortium.
Porro haec Christi laus non tantum pro meritis praemium cuique dabit, sed et honorem, juxta illud Joan. XII, 26: «Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus,» vocando eum suum fidelem servum, amicum, filium, haeredem, exaltando illum e terra in caelum, dando ei sedem honoratam et sublimem juxta se, secundum id quod promisit Apostolis et viris Apostolicis: «Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel,» Matth. XIX, 28.
Rursum haec laus dabit gloriam non tantum beatificam, quae in visione Dei consistit, sed et eam quae in claritate nominis et famae sita est, facitque homines celebres et gloriosos, ut scilicet omnes angeli et homines gloriosa cujusque sancti facinora depraedicent et glorificent. «Gloria,» inquit Quintilianus, «est consentiens laus bonorum.» Et Cicero pro Marcel.: «Gloria,» ait, «est illustris ac pervagata multorum et magnorum vel in suos cives, vel in patriam, vel in omne genus hominum fama meritorum.» Quid majus, quid numerosius angelis et Beatis qui sanctos quoslibet, eorumque virtutes celebrabunt. Hic ergo discamus illud Statii, lib. I: «Tu sola animum mentemque peruris, Gloria.» Et illud Mutii Scaevolae manum urentis: «Tam vile est corpus gloriam spectantibus.» Rursum haec gloria non tantum verbalis erit, sed et realis; quia consistet et perdurabit in regno glorioso, quod eis dabit Christus, juxta illud Sapient. v, 16: «Accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini.» Honorabit ergo et glorificabit electos Christus, cum eos creabit reges, donabitque regno caelesti et aeterno, juxta illud Apocal. v, 10: «Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram.» O quam gloriosum est regnum, in quo cum Christo regnant omnes Sancti hic afflicti et abjecti! amicti stolis albis sequuntur Agnum quocumque ierit.
In revelatione Jesu Christi, — puta in die judicii: haec enim vocatur dies revelationis, tum quia in eo revelabitur Christus, qui jam nobis est absconditus et invisibilis; tum quia in eo revelabuntur cujusque opera et merita, quae hic absconduntur, imo saepe a malevolis per calumniam denigrantur, obscurantur et infamantur. Impii enim pios hic traducunt quasi hypocritas, quod pietatem simulent, ejusque inanem umbram et laudem hominum captent. Christus ergo justus judex eorum pietatem, virtutem, integritatem et sinceritatem revelabit, totique mundo patefaciet et celebrabit.
Versus 8: Quem Cum Non Videritis Diligitis; In Quo Credentes Exultabitis Laetitia Inenarrabili
8. Quem cum non videritis diligitis. — Esto enim aliqui proficiscentes in Judaeam, poterant ibi Christum vidisse, multi tamen domi manentes eum non viderant: hi ergo credebant in Christum non visum, sed auditum, eumque summe diligebant. Haec scilicet est natura fidei et dilectionis eam consequentis. «Quid est enim fides, nisi credere quod non vides?» ait S. Augustinus, tract. 40 in Joann. «Fidei autem opus est dilectio,» ait idem in Psal. XXXI. Œcumenius censet haec referri ad excitandam fidelium spem et robur in adversis. «Si enim, ait, oculis carnis ipsum non intuiti, ex sola auditione amatis, considerate quantum amorem ubi eum videritis, prae vobis feretis, praesertim cum in gloria vobis revelabitur. Si enim passio ejus ita vos attraxit, quando vobis in splendore insuperabili apparebit, quem in modum animum vestrum affecturus est.» Unde S. Augustinus, lib. I De Pecc. merit., XXVII, sic legit: «Quem ignorabatis, in quem modo non videntes creditis, quem cum videritis exultabitis gaudio inenarrabili.»
Porro mira fuit primorum fidelium erga Christum affectus et dilectio, ut pro eo gauderent non tantum bonis spoliari, probris affici, verberari, fustigari, sed et morte mulctari. Unde illud Ignatii, epist. ad Rom.: «Amor meus crucifixus est.» Et quis cogitans Jesum, id est, Deum pro se incarnatum, passum, crucifixum, non eum totis visceribus diligat? Quis non amet amorem? quis non diligat dilectionem? Jesus enim primo, qua Deus, est summa bonitas, summa sapientia, summa potentia, summa clementia, summa majestas; ergo summe diligibilis, juxta illud Matth. XXII: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.» Secundo, qua homo plenus est gratia, veritate et virtute, adeoque in eo omnes thesauri sapientiae et gratiae sunt reconditi, atque ex eo quasi capite in nos velut membra derivantur. Ergo ipsum ut caput nostrum, omnisque boni fontem et parentem diligere debemus. Tertio, per humanitatem nostram a se assumptam, nos sibi et Deo arctissime copulavit, nosque sibi cognatos et fratres effecit: descendendo enim ad nostram naturam, eamdem ad Deitatis thronum ascendere fecit. Praeclare B. Petrus Chrysologus, serm. 150: «Christus,» ait, «venit suscipere infirmitates nostras, et suas nobis conferre virtutes; humana quaerere, praestare divina; accipere injurias, reddere dignitates; ferre taedia, referre sanitates: quia medicus qui non fert infirmitates, curare nescit; et qui non fuerit cum infirmo infirmatus, infirmo non potest conferre sanitatem.» Quis talem tantumque medicum infirmus non diligat? Quarto, summis beneficiis nos sibi devinxit, quando ut redemptor, salvator, doctor et legislator noster annuntiavit nobis voluntatem Dei Patris, ejus fidem edocuit, spem confirmavit, miraculis probavit, accendit charitatem sanctissimae vitae exemplis, mores formavit, sanguine suo peccata nostra eluit et expiavit, tormentis suis plurimis et acerbissimis pro nobis Patri satisfecit, propria morte mortem nostram superavit, resurrectione denique et ascensione sua in caelos aeternae vitae aditum nobis reseravit. Quinto, his adde particularia beneficia, gratias et dona, quae cuique fideli elargitus est et in dies singulis multa et magna elargitur. Quis haec mente revolvens, aestimans et ponderans amore Jesu non accendatur, liquefiat et diffluat? Ut cum sponsa dicat in Cant.: «Dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies et inclinentur umbrae. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi: inter ubera mea commorabitur; omnia poma, dilecte mi, nova et vetera servavi tibi. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.» Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. IV Strom., cap. VII, docet virum perfectum maximo repleri gaudio, cum pro Christo suo, quem non videt, multa patitur.
In quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exultabitis. — «Creditis» non est in Graeco, sed includitur in «credentes,» q. d. «Quem cum non videatis, creditis tamen.» Noster Turrianus, tract. II De Euchar., XVI et seq., atque ex eo Salmeron, haec ad litteram accipiunt de Eucharistia, q. d. In Eucharistia, quam post baptismum sumitis, non videtis Christum; creditis tamen eum realiter esse praesentem, ideoque eum manducantes exultatis laetitia inenarrabili, uti in sacra ejus communione exultavit S. Monica, dicens: «Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum,» ac S. Franciscus, S. Catharina Senensis aliique Sancti, juxta illud Psal. XXXIII, 9: «Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.» Unde et sequitur: «In quem desiderant angeli prospicere»; et: «Propter quod succincti lumbos mentis vestrae,» etc. Hisce enim verbis videtur alludere ad Agnum typicum, quem comedebant succincti ad iter in terram promissam, qui erat typus Eucharistiae, quae est cibus et viaticum proficiscentium in caelum. Eidem haec adaptat S. Thomas, opusc. LVIII De Sacram. Altar., cap. XV. Verum hic sensus potius accommodatitius est aut mysticus, quam litteralis. Loquitur enim Petrus absolute de fide in Christum, quem oculis non vidimus, sed fide credimus esse nostrum Redemptorem. Nam, ut ait S. Gregorius, homil. 26 in Evang.: «Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.»
Exultabitis — non tantum in futura beata vita, sed etiam in praesenti, plena molestiis et tribulationibus. Unde Graeca habent agalliasthe, id est «exultatis,» juxta illud Pauli Petro concinentis: «Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete,» Philip. IV, 4. Vide dicta ibidem, et Jacobi cap. I, vers. 1. Porro perperam hinc infert Catharinus, Sanctos certos esse se esse in statu gratiae: exultatio enim Sanctorum in hac vita non est limpida, sed mixta cum timore et tremore, Psalm. cap. II, vers. 11.
Laetitia inenarrabili, — tum ob spem futurae gloriae fidelibus a Christo promissae, quae est inenarrabilis, juxta illud Psalm. XXXV, 9: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos»; torrente, non vitro, non calice, non poculo; torrente, quo eos inebriabis, imo obrues et sepelies, quasi in oceano gaudiorum: talis enim est divinitas, cujus visione et fruitione beabimur. Ita S. Ephrem, lib. I De Resurrect. et Jud., cap. II: «Has, inquit, promissiones habentes ineffabiles, exultemus exultatione inenarrabili et gloriosa.» Tantum enim in caelis est Beatorum gaudium, ut de eo suis dicat Christus Matth. XXV, 23: «Intra in gaudium Domini tui,» q. d. Gaudium hoc tantum est, ut corde tuo capi nequeat, ac proinde non illud in te, sed tu in illud intraturus es, tum quia per fidem et gratiam possidemus Christum, cujus suavitas est inenarrabilis; tum quia Christus cordi suorum consolationes et gaudia ineffabilia, quasi praegustum quemdam caelestis beatitudinis suggerit et instillat, ut cum S. Xaverio dicant: «Satis est, Domine, satis est. Nec enim vasculi cordis mei angustia tanta capit gaudia.» Et cum Psalte: «Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus,» Psalm. CXXI, 1. Et cum S. Francisco: «Tanta est gloria quae me exspectat, quod omnis poena me delectat.» Rursum: «In sola cruce est perfecta laetitia.» Porro idem sui Ordinis fratribus dicebat: «Quod si Dei servus studeat laetitiam spiritalem interius exteriusque semper conservare, quae ex cordis munditia oritur, ac per devotionis exercitia fovetur, nihil ei daemones nocere poterunt, imo confusi dicent: Siquidem homo iste tam in adversis, quam prosperis laetitia vallatur, non inveniemus aditum ad ipsum. Tunc autem exultant daemones, quando laetitiam hanc spiritalem extinguere vel impedire possunt.» Rursum: «Beatus ille religiosus qui non haurit jucunditatem et laetitiam, nisi in sanctis eloquiis et operibus Domini; et per haec ipsa alios provocat ad amorem Dei cum gaudio et laetitia. Vae autem religioso, qui delectatur verbis inanibus et otiosis alios ad risum provocantibus.» Denique hoc est «manna absconditum, quod nemo scit nisi qui accipit. Non illud eruditio, sed unctio docet: nec scientia, sed conscientia comprehendit; sapientia est cujus pretium nescit homo: de occultis trahitur, nec in terra suaviter viventium invenitur ista suavitas. Nimirum suavitas Domini est,» ait S. Bernardus, De Convers. ad Cleric., cap. XXI.
Glorificata, — id est gloriosa, tum ob rem, tum ob spem gloriae caelestis. Hinc dicitur «glorificata,» q. d. Laetitia haec vestra vestita et perfusa est gloria, quia ob gloriam caelestem, quam speratis, laetamini, adeoque haec laetitia est praegustus illius gloriae. Unde Cajetanus: «glorificata,» inquit, dicitur, tum ex parte materiae, quia est de glorificato Jesu, quem diligitis, et in quem creditis; tum ex parte formae, quia participatio quaedam est gloriosae laetitiae Beatorum. Aliter Hugo: «Glorificata,» inquit, id est, gloriosa reputata a Christo, aut ab eo nobis gloriose data. Et Thomas Anglicus: «Glorificata,» inquit, id est, a Deo laudata, q. d. Impii rident laetitiam fidelium ob spem futurae gloriae, at vero Deus in judicio eam laudabit et glorificabit.
Versus 9: Reportantes Finem Fidei Vestrae, Salutem Animarum
9. Reportantes finem (puta mercedem) fidei vestrae, salutem animarum vestrarum. — «Reportantes,» tum in praesenti, tum potius in futuro, id est reportaturi, cum scilicet exultabitis in caelo, uti praecessit: in praesenti enim reportamus salutem animarum inchoatam per gratiam et justitiam; in futuro reportabimus salutem plenam, per felicitatem et gloriam, q. d. Ex fide qua creditis in Christum quem non videtis, eumque summe diligitis, partim consecuti estis, partim consequemini finem fidei, qui est salus animarum vestrarum: salutem enim inchoatam consecuti estis per gratiam, quae vos effecit filios et haeredes Dei, ideoque certam dat spem, imo jus ad beatitudinem regnumque caeleste, salutem vero consummatam per gloriam consequemini post mortem in caelis. State ergo in fide, pro eaque adversa quaelibet constanter tolerate, scientes quia fides et tolerantia vestra non erit inanis in Domino, sed ad finem optatissimum et beatissimum felicitatis aeternae vos perducet. Merito ergo S. Augustinus, lib. I Confess., cap. I: «Fecisti, inquit, nos Deus ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te.» Et in Soliloq. cap. XII: «Omnis copia quae Deus meus non est, egestas est.» Nam, ut idem ait cap. XXX: «Nihil est quod animam impleat, nisi tu, Deus, ad cujus imaginem est creata.» Et lib. XIII Confess., cap. VIII: «Satis ostendis quam magnam creaturam rationabilem feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid te minus est, ac per hoc non ipsa sibi.»
Versus 10: De Qua Salute Exquisierunt atque Scrutati Sunt Prophetae
10. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt. — Exezētēsan kai exēreunēsan, id est accurate, diligenter, sollicite, magna contentione et studio perquisiverunt et perscrutati sunt. Probat fidem et gratiam Christi et Christianismi non esse nuperum hominis inventum, sed priscum Dei decretum Prophetis omnibus revelatum, qui studiose illud indagarunt, serio praedixerunt et avidissime exspectarunt, ut Jacob, Genes. XLIX, 18: «Salutare tuum exspectabo, Domine»; et mox vocat eum «desiderium collium aeternorum.» Moses, Exod. IV, 13: «Obsecro, Domine, mitte quem missurus es.» Isaiae XLV, 8: «Rorate caeli desuper, et nubes pluant justum.» Habac. II, 4: «Super custodiam meam stabo, ut videam quid dicatur mihi.» Daniel, toto cap. IX, etc. Hinc Irenaeus, lib. IV, XIII; Eusebius, lib. I Histor., cap. IV, et fuse S. Augustinus, lib. XII, XIII et XIX Contra Faustum, cap. XIII, XVI et XVII, docent omnes Patriarchas, Prophetas, veteresque Sanctos ab Adamo usque ad Christum fuisse Christianos, non nomine, sed fide et professione, quia credebant in Christum venturum, uti nos credimus in praeteritum, scilicet natum jam et crucifixum, hacque fide justificati et salvati sunt, ideoque magna spe et amore ad eum anhelabant, juxta illud Christi: «Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit et gavisus est,» Joan. cap. VIII, 56. Ubi recte notat S. Thomas, quo quisque Sanctorum, sive ante, sive post Christum, illi fuit vicinior et proximior, eo magis ab illo radiis fidei et gratiae fuisse collustratum: unde Apostoli et primi fideles a Christo primitias spiritus accepisse dicuntur, Roman. VIII, 23. Sic ante Christum B. Virgo, Joannes Baptista, Zacharias, Anna, Simeon, Joachim et Anna, parentes B. Virginis, etc., Christi fide, gratia et sanctitate ceteris remotioribus praecelluerunt: quo enim quis vicinior est soli et igni, eo magis eo illustratur et calefit. Loquor ordinarie et communiter. Nam aliquos, ut Abrahamum, Mosem, Davidem et Isaiam multis vicinioribus Christo ejus fide et spiritu magis afflatos fuisse ex Genesi, Psalmis et vaticiniis eorum liquet.
Versus 11: Scrutantes in Quod vel Quale Tempus Significaret in Eis Spiritus Christi
11. Scrutantes in quod vel quale tempus significaret (edēlou, id est declararet, demonstraret venturam istam gratiam Christi et Christianismi) in eis Spiritus Christi, — to en autois pneuma Christou, id est, Spiritus Christi qui erat in eis, tum inhaerendo per gratiam, tum inspirando per prophetiam. Nam «Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines,» ait S. Petrus, epist. II, cap. I, vers. 21. Ita Daniel, cap. IX, intellexit in medio 70 hebdomadae, id est, anno 487, occidendum esse Christum; Jacob, post ablatum sceptrum a Juda, Gen. XLIX, 10; Malachias, cap. III, vers. 1, mox post adventum et praedicationem S. Joannis Baptistae.
Praenuntians eas quae in Christo sunt passiones. — Graece ta eis Christon pathēmata, id est in Christum, vel Christo obventuras et infligendas passiones et plagas. Unde quidam Latini codices legunt, quae in Christo futura erant. Pro «praenuntians» graece significantius est promartyromenon, id est praetestificans, sive testificans antequam eveniret, q. d. Deus Christo testes dedit Prophetas, et ne quis eos ab eo subornatos diceret, praemisit ante Christum, ut suis oraculis quasi testimoniis divinis Christo venturo viam sternerent, fidemque certam conciliarent.
Et posteriores glorias. — «Posteriores,» id est quae post passionem secuturae erant quasi passionum merces et praemium, quales fuerunt resurrectio, ascensio in caelum, missio Spiritus Sancti, conversio Gentium: Christus enim «propter passionem mortis gloria et honore coronatus est,» Hebr. II, 9. Dicit hoc Petrus, ut scandalum crucis tollat: multi enim tunc ridebant, quin et nunc Pagani et Turcae rident Christianos, quod credant in Deum crucifixum. Hisce respondet Petrus dupliciter: Primo, passiones has crucis a Deo decretas in lytrum scelerum nostrorum, et ne cui scandalo essent, per Prophetas ab olim fuisse praenuntiatas. Secundo, has passiones Christi desiisse et compensatas fuisse ingenti et aeterna gloria, tum in caelis apud Deum et angelos, tum in terris apud omnes gentes, quae Christum crucifixum crediderunt, susceperunt et adorarunt. Hoc est quod ait Christus discipulis incredulis: «Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?» Lucae cap. XXIV, vers. 26. Hoc est quod plena voce Paulus: «Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam,» I Corinth. cap. I, vers. 23. Pulchre hanc Christi gloriam explicat S. Cyrillus, De Fide ad Reginas: «Humilitas,» ait, «passionis meritum est exaltationis.» Et S. Augustinus, tract. 104 in Joan.: «Humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium.» Christianus ergo cum Christo patiatur et humilietur, ut cum eodem glorificetur et exaltetur. «Si enim compatimur, et conglorificabimur,» Rom. cap. VIII, 17. Christus «favos post fella gustavit,» ait Tertullianus, lib. II De Corona milit., cap. XIV: sic et Christiani cogitent se post fella gustaturos mella; impii vero post guttam mellis, oceanum fellis in gehenna se potaturos.
Versus 12: Quibus Revelatum Est, Quia Non Sibimetipsis, Vobis Autem Ministrabant
12. Quibus revelatum est, quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea. — q. d. Prophetae non sibi prophetarunt, sed posteris: puta non Judaeis, sed Christianis; praedixerunt enim Christi adventum, vocationem, gratiam et salutem obventuram Christianis, non Judaeis. Unde Syrus vertit, «nostra nobis vaticinabantur,» hoc est quod ait Paulus: «Haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt,» I Corinth. X, 11, q. d. Ergo par est, ut ea quasi ingentia Dei beneficia nobis ab olim collata, cum ingenti gratiarum actione et devotione complectamur, utque vos, o Judaei, credatis et obediatis Apostolis, sicut credidistis et obedivistis Prophetis: utrique enim idem eodem spiritu de Christo praedicant, et quod Apostoli annuntiarunt, Prophetae praenuntiarunt. Ita Œcumenius. Praevidit S. Petrus Marcionem haeresiarcham, qui doceret alium fuisse Deum auctorem veteris Testamenti, alium novi, eumque perstringit, q. d. ait Beda: «Idem spiritus Christi erat in Prophetis prius, qui postmodum in Apostolis; ideoque eamdem fidem utrique populis praedicaverunt, illi Christum adhuc venturum, isti jam venisse; ac per hoc unam Ecclesiam, cujus pars carnalem Domini adventum praecesserit, pars altera sit secuta.»
Ministrabant ea. — Hesselius «ministrabant» neutraliter accipit, q. d. Vobis serviebant, vobis commodabant, vestrae utilitati ministrabant ea quae de Christo praedixere Prophetae. Verum melius alii active accipiunt, q. d. Prophetae subministrarunt vobis sua oracula. Unde ipsi tum Apostolorum, tum Christianorum fuere quasi ministri et diaconi: hoc enim significat Graecum diēkonoun; «ministrabant» ergo idem est quod «prophetabant»: prophetia enim sua ministrarunt nobis. Diaconi ergo Christi et Christianorum fuere Prophetae, Apostoli vero eorumdem sunt Evangelistae, quia eis evangelizarunt Evangelium, id est, laetissimum nuntium de Messiae adventu, redemptione et salute. Vide II Corinth. III, ubi Apostolus Mosen et Prophetas vocat ministros mortis et damnationis, quia promulgarunt legem veterem, quae praevaricatores Judaeos mortis reos efficiebat, et condemnabat; Apostolos vero vocat ministros vitae, gratiae et gloriae: hanc enim attulere per Christi Evangelium.
Per eos qui evangelizaverunt, — puta Apostolos, quorum unus, imo princeps sum ego. Quare minus recte putant aliqui S. Petrum hic se excludere, nec evangelizasse Ponticis, Galatis, Cappadocibus, etc., cum potius modeste ceteris se jungat et includat.
Spiritu Sancto misso de caelo. — Refer ad «evangelizaverunt,» q. d. Sicut Prophetae per spiritum Christi praedixerunt Christum venturum, ita Apostoli evangelizaverunt vobis eumdem jam praesentem, inspiratione Spiritus Sancti, quem receperunt in Pentecoste specie linguarum ignearum, ut ipse per eorum linguas ardentes sermones, quasi sagittas ignitas mitteret, quibus corda audientium Dei et Christi cognitione et amore accenderet. Ita Œcumenius.
In quem desiderant angeli prospicere. — Pro «quem» graece est eis ha, id est «in quae,» scilicet mysteria Christi, praesertim salutis et gloriae beatificae desiderant angeli prospicere, ut scilicet ea videant perfecta et completa. Ita Syrus, Didymus, Œcumenius, Gagneius, Cajetanus, Catharinus, Vatablus hic et Irenaeus, lib. IV, cap. LXVII, et lib. II, cap. XXIX; S. Ephrem, tract. De Armat. spiritali, cap. I; Cyrillus, lib. De Incarn. Unigen., cap. XXVIII. Ubi adverte: Pronomen proprie refert Christi pathēmata, id est passiones, et posteriores glorias, quae proxime praecesserunt. Unde colligas, angelos mire delectari visione humanitatis Christi, ejusque plagarum et stigmatum sacrorum, ac gloria tum corporis, tum animi, qua longe angelos omnes transcendit. Unde Sophronius, Patriarcha Constant., orat. 1 De Natura Christi, per «in quae» accipit Christi nativitatem, Bethlehem et praesepe, in quae desiderant angeli prospicere. Unde et Christo nato «ex abundanti gaudio cecinerunt: 'Gloria in altissimis Deo,'» ait Œcumenius. Simili modo incredibiliter delectantur angeli aventque spectare martyrium, agones et fidelium passiones quaslibet, dum eas generose Christi amore sustinent eorumque coronam et gloriam, ut sedes ex quibus ruerunt daemones, inter angelos impleant. Unde Apostolus: «Spectaculum, ait, facti sumus mundo, et angelis, et hominibus,» I Corinth. IV, 9. Et S. Cyprianus, epist. ad Tibaritanos: «Praeliantes, ait, nos et fidei congressione pugnantes spectat Deus, spectant angeli, spectat et Christus. Quanta est gloriae dignitas, quanta felicitas praesente Deo congredi et Christo judice coronari!»
Verum noster Interpres legit eis ho, scilicet pneuma, id est spiritum, qui proxime; vel eis hon, scilicet Christum, qui remotius praecessit. Primo ergo ad Spiritum Sanctum haec referunt S. Thomas; Isidorus; Petrus Damianus; quin et S. Basilius et Didymus, lib. De Spiritu Sancto, et Athanasius, Epiphanius et Cyrillus Alexandrinus. Secundo, ad Christum haec referunt Beda, Glossa, Auctor libri De Spiritu et Anima, apud S. Augustinum, tom. III, cap. LIX; S. Bernardus, serm. 1 et 4 De omnibus Sanctis, ubi Christum vocat angelorum delicias; Hugo, Thomas Anglicus, Titelmannus. Videtur enim S. Petrus alludere ad Cherubim Mosis, qui jugiter intuebantur propitiatorium, quod repraesentabat propitiatorem Christum, Exodi XXV, 20. Porro angelos mire desiderasse Christum natum, patientem et resurgentem videre, patet Isaiae LIII, Psalm. XXIII, et alibi. Christus enim, qua homo, est caput non tantum hominum, sed et angelorum, Coloss. I, 16. Unde nonnulli Theologi cum Clemente Alexandrino, lib. VII Strom., et Origene, hom. 1 et 2 in Levit., censent non tantum homines, sed et angelos suam gratiam et gloriam Christo Christique meritis acceptam ferre. Hinc S. Bernardus, serm. 22 in Cantic.: «Qui erexit, inquit, hominem lapsum, dedit angelo stanti ne caderet, sic illum de captivitate eruens, sicut hunc de captivitate defendens; et hac ratione fuit utrique redemptio, solvens illum, et servans istum.»
Prior expositio de Spiritu Sancto videtur verisimilior, tum quia ille proxime praecessit, tum quia facilis fuit lapsus ex ho, scilicet pneuma, in ha, quomodo legunt Graeci et Graeca. Porro desiderant angeli prospicere, primo, in ipsum Spiritum Sanctum: eum enim videndo, vident pariter Patrem et Filium, omnium enim una est essentia, hacque visione beantur. Secundo, in opera et dona Spiritus Sancti, quibus fideles et Ecclesiam ornat; haec enim deferunt, procurant, promovent et dirigunt angeli, utpote administratorii Spiritus Sancti circa regimen Ecclesiae et salutem fidelium. Ita Cyrillus Alexandrinus, serm. «quod Verbum Dei factum sit homo»; S. Basilius et Didymus, lib. De Spiritu Sancto; S. Athanasius, epist. ad Serapionem; S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. V; S. Epiphanius, haeres. 74, et alii, qui ex hoc loco contra Macedonium probant divinitatem Spiritus Sancti. Hinc et beatitudinem angelorum, aeque ac hominum, consistere in visione Dei et Spiritus Sancti: haec enim omne eorum desiderium satiat et explet. Unde haereditatem incorruptibilem ad quam nos per Christum vocatos dixit S. Petrus, vers. 3, hic explicat, asseritque sitam esse in prospectione et visione Spiritus Sancti, id est Dei. Poterat dicere S. Petrus, Angeli desiderant prospicere in Deum, sed maluit dicere, in Spiritum Sanctum, eo quod paulo ante dixisset Spiritum Sanctum praenuntiasse per Prophetas, et annuntiasse per Apostolos Christi passiones et glorias; et quia totum hoc opus oeconomiae Christi, nostraeque redemptionis, vocationis, sanctificationis et salutis, quod hic celebrat Petrus, fuit opus summae gratiae et amoris divini, qui appropriatur Spiritui Sancto. Hoc est quod ait Paulus: «Manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria,» 1 Timoth. III, 16.
Porro angeli in Spiritum Sanctum prospicere desiderant, id est desideranter et cupide prospiciunt, desiderando satiantur, et satiando desiderant. Audi S. Gregorium, XVIII Moral., cap. XXVIII: «Deum, ait, angeli vident, et videre desiderant, et sitiunt intueri, et intuentur. Ne autem sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; et ne sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Et desiderant sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper accenditur.» Et Beda: «Contemplatio divinae praesentiae ita angelos beatificat, ut ejus semper visa gloria satientur, et semper ejus dulcedinem quasi novam insatiabiliter esuriant.» Id significat Graecum parakypsai, id est, inclinato pronoque capite, studiose et exacte prospicere et introspicere. Beati enim totos mentis oculos, totam aciem, totam mentem in Deo contemplando defigunt, adeoque quasi extra se exeunt, ut toti in Deum abeant et transeant.
Mystice noster Turrianus, tract. 2 De Eucharistia, cap. XVI, XVII et XVIII, et ex eo Salmeron (imo ipsi censent hunc esse sensum litteralem): «in quem,» scilicet Christum in Eucharistia, inquiunt. In ea enim non videmus Christum, sed tamen realiter praesentem credimus, atque in eum ibidem desiderant angeli parakyptein, id est studiose, accurate, sollicite, fixis oculis introspicere, tum ut ipsum, tum ut modum essendi (qui est angelicus, ut totum Christi corpus sit in quolibet hostiae puncto totum et integrum), tum ut ejus dignationem et gratiam, quam astantibus et communicantibus copiose elargitur, introspiciant. Huc respexit S. Marcus in Liturgia, dicens: «Post consecrationem in animo beneficia confers, et eis qui in te fiduciam collocant illa tribuis, quae in se angeli prospicere desiderant.» Quocirca angelorum chori sacerdoti celebranti assistunt, ut tanta mysteria venerabundi aspiciant, honorent et venerentur. «Quis enim fidelium,» ait S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. LVIII, «habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena caelestibus jungi, unum quoque ex visibilibus atque invisibilibus fieri?» Et S. Ambrosius, in capite I Lucae: «Non dubites, ait, assistere angelum quando Christus assistit, quando Christus immolatur.» Quin et S. Jacobus in Liturgia: «Taceant, ait, mortales, et stent cum metu et tremore, nihil terrenum cogitantes. Rex enim regum, Christus Dominus Deus noster, exit ut mactetur, et detur in cibum fidelibus, eum vero chori angelorum antecedunt.» Quare exclamat S. Chrysostomus, hom. De Sacra et Divina mensa: «O miraculum, mensa tam magnifice instructa, in qua Agnus Dei pro te mactatur, ad quam assistunt Cherubini, descendunt Seraphini, qui senis praediti alis vultus demittunt, ubi omnes angeli cum sacerdote pro te legationem obeunt!»
Versus 13: Propter Quod Succincti Lumbos Mentis Vestrae, Sobrii Perfecte Sperate
13. Propter quod succincti lumbos. — Est hic altera capitis pars, ethica scilicet (prior enim fuit dogmatica), qua fidelium mores, ut Christo et Christiano sint digni, efformat. Vox «propter quod,» haec praecedentibus connectit et ex iis quasi principiis congruam conclusionem educit, q. d. Cum haereditas incorruptibilis, et caelestia bona a me et Apostolis praedicata, per Christum vobis, o Christiani, parata sint, eaque tanta sint, ut non tantum Prophetae, sed et angeli ea videre desiderent, quid restat, nisi ut, terrenis cogitationibus calcatis, quasi succincti lumbos mentis totis animi affectibus, quasi plenis passibus tendatis ad caelum? Sectentur avari quasi talpae opes terrenas, ambiant superbi quasi chamaeleontes auram honoris, gulosi quasi porci inhient escis: vos vero cives, imo reges caeli a Deo scripti et destinati, longe ardentiori studio quaerite, et accincti, id est expediti, contendite ad regnum aeternum, ut contemptis omnibus mundi illecebris, opibus, minis, odiis, persecutionibus, speretis et assequamini gratiam, id est, gloriam istam revelandam in die judicii.
Nota primo: Lumbos succingimus ad quatuor usus: primo, ad iter; secundo, ad opus; tertio, ad bellum; quarto, ad ministerium. Unde S. Augustinus in Psalm. XCII: «Succingi, inquit, est iter aggressuri; cingi, operis quippiam facturi; accingi, praeliaturi; praecingi, ministraturi.» Christianis haec omnia competunt; nam primo, quasi peregrini iter faciunt in caelum; secundo, quasi operarii opus Dei peragunt; tertio, quasi milites Christi praeliantur cum mundo, carne et daemone; quarto, quasi famuli ministrant Christo: debent ergo esse succincti lumbos mentis, id est, debent esse mente et animo non impedito, sed prompto, libero et expedito ad quatuor jam exposita.
Est primo, catachresis: lumborum enim succinctio facit hominem expeditum, ideoque eum significat. Secundo, est metaphora, eaque duplex, prior sumpta ex vestitu Judaeorum et veterum: hi enim praelongis vestibus et tunicis utebantur; unde opus, vel iter facturi eas succingebant. Hinc fidelibus in morte sibi occursuris, ait Christus Lucae XII: «Sint lumbi vestri praecincti.» «Qui enim discinctus est,» ait Haymo, «ipsis suis vestimentis impeditur, ne libere ambulet; qui vero praecinctus est, quaquaversus discurrere potest.» Posterior, quod lumbos menti tribuit, quo significat Christianos mentem, sublatis omnibus impedimentis, debere exhibere paratam, alacrem et acrem ad opus et iter hoc ingrediendum. Succingit ergo lumbos mentis, qui e mente errores, praesertim prava principia practica, ac noxias cogitationes et cupiditates pellit. Ita Œcumenius, Gagneius et Thomas Anglicus, qui pulchre ait hominem interiorem, id est animam, suo modo exteriori homini proportionari. Dicitur enim habere pedem, id est affectionem; oculum, id est rationem; manum, id est operationem; narem, id est discretionem; lumbos et renes, id est delectationes.
S. Petrus ergo per lumbos mentis, mentis vires, facultates, affectiones, amores et cupiditates intelligit, easque cingi et restringi jubet, ne libere fluant, et propositum in caelum ad Deum cursum remorentur. Secundo, ut expediti Deo ad evangelizandum, multa cum eo patiendum, et quidlibet aliud vocanti respondere possint: «Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum,» Psalm. LVI, vers. 8. Tertio, ut mens suis lumbis, id est, viribus et affectibus imperet, eosque ad libitum evagari non sinat, sed regat et dirigat tum ad suam salutem, tum ad Dei obsequium et gloriam. Mens enim sibi suisque affectibus imperans, est regina plene lateque dominans, magis quam Rex vel Imperator orbis, juxta illud Horatii: «Latius regnes avidum, domando spiritum, quam si Libyam remotis Gadibus jungas, et uterque Poenus serviat uni.»
Nota secundo: Cingulum primo, symbolum et causa est fortitudinis et constantiae: quocirca Gentiles cingulum dicabant Marti. Et Cicero oratori hoc dat praeceptum: «Arctiori cingulo latera cingat, ut ea ad dicendum sint firmiora et fortiora.» Sic Proverb. XXXI, 17, de muliere forti dicitur: «Accinxit fortitudine lumbos suos, roboravit brachium suum.» Et Deus dicitur «accinctus potentia,» Psalm. LXIV, 7. Unde David ait: «Praecinxisti me virtute ad bellum,» Psalm. XVII, 13. Significat ergo Petrus Christianis non segniter agendum, sed eos debere intendere animum, ac fortiter et constanter incumbere Christo, Christianismo, ac saluti et gloriae aeternae, ad quam a Christo vocantur. Ita Œcumenius. Hinc apud Graecos euzōnos, id est «bene cinctus,» idem est, ac fortis et strenuus. Contra vero discinctus apud Latinos sonat dissolutum et imbellem: quia summo ducebatur probro, si militem ignavum juberet Imperator diem transigere discinctum, ait Suetonius in Augusto, cap. XXIV. Huc facit illud, III Reg. cap. XX, vers. 11: «Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus,» id est pugnaturus, aeque ac jam a pugna quiescens, parta scilicet victoria.
Secundo, cingulum symbolum est castitatis, tum quia ipsum restringit lumbos, ac consequenter libidinem, quae in lumbis habet originem; tum quia castitatem tueri est actus magnae fortitudinis. Hinc illud Christi: «Sint lumbi vestri praecincti,» multi exponunt sic, q. d. Mortificate luxuriam, studete castitati. Ita S. Augustinus, hom. 23 in Evang.; S. Basilius, in cap. XV Isaiae; S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, et alii. Sic et S. Petri verba hic exponunt nonnulli. Unde et sequitur: «Sobrii perfecte sperate,» sobrietas enim est comes, imo mater castitatis. Ita Beda: «Succingit, inquit, lumbos mentis, qui hanc ab impura cogitatione restringit. Et qui mente et corpore castus Domini adventum exspectat, merito quando revelatur, sperat.» Et S. Gregorius, XXXII Moral., cap. II: «Lumbos carnis, inquit, succingere, est luxuriam ab effectu refrenare; lumbos vero mentis succingere, est hanc etiam a cogitatione restringere.» Et Petrus Chrysologus: «Cincti, inquit, castitatis balteo, quod est insigne militiae Christianae, fluxae carnis detruncemus ignaviam, etc. Dominus lumbos nostros astringi jubet balteo castitatis, et totum carnis nostrae pendulum, fluidum, resolutum, constringi mandat continua zona virtutis, ut carne succincta ad Domini occursum liber, velox, expeditus nostrae mentis reddatur incessus.»
Tertio, cingulum signum est animi honesti, modesti et compositi; qualis enim est homo exterior, puta vestis et vestitus, talis est et interior. Unde Sylla fuit notatus, quod male praecinctus incederet, quasi id signum esset animi incompositi et intemperantis. Talis ergo succingit lumbos mentis, quia omnibus mentis affectibus, amoribus et timoribus dominatur, ut eos stringere et laxare ad libitum possit, velut venator canem, auceps accipitrem. Sic et de Julio Caesare adhuc puero omen fuit, «Syllae optimates admonentis, ut male praecinctum puerum caverent. Eum enim optimatum partibus exitio futurum: nam Caesari multos Marios inesse,» ait Suetonius in Vita Julii Caesaris, cap. 1 et XLV.
Quarto, cingulum signum est fidelitatis: conjuges enim cinguntur cingulo conjugali, ut moneantur mutuo servare fidem conjugalem. Quinto, continentiae et mortificationis appetituum erga res saeculares et fluxas. Ita S. Augustinus, serm. 39 De Verbis Domini, et S. Gregorius, XXXIV Moral., cap. XXXV. Lumbos et mamillas, inquit, succingit, «qui cunctos mutabilium cogitationum motus, per solius amoris vincula restringit,» ut dicat cum Psalte: «Quid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum,» Psalm. LXXII, 25.
Quaeres, quo cingulo cingendi sunt lumbi mentis? Respondeo, veritate. Hoc enim veritatis cingulum assignat Paulus, Ephes. VI, 14. Vide ibi dicta: quibus adde expositionem S. Gregorii Nazianzeni, orat. 42: «Quaero, inquit, quid lumbis, cum veritate commune sit, et quae Pauli mens fuerit cum diceret: State igitur succincti lumbos vestros in veritate; num forte quod speculatio concupiscentiam coerceat, nec aliorsum ferri sinat? Nec enim fieri potest, ut qui cujuspiam rei amore flagrat, parem ad alias voluptates vim habeat»; hoc est, ut explicat Nicetas: «Christi contemplatio lumbum nostrum et concupiscentiam constringit, eamque totam ad rerum divinarum amorem transfusam et derivatam diffundi ac dispergi non sinit.» Christus enim est veritas, I Joan. cap. V, vers. 6. Oratio ergo et contemplatio Christi rerumque caelestium minuit et infringit concupiscentiam omnem quae in lumbis residet. Quocirca oratio est mater mortificationis, continentiae, castitatis. Et vicissim mortificatio orationem purificat et accendit. Idem Nazianzenus, orat. 40: «Quid lumbi, inquit, quid renes? sint lumbi vestri succincti, ac per continentiam restricti, sicut Israeli olim ex legis praescripto pascha comedenti: nemo enim pure ac perfecte ex Aegypto excedit, nec exterminationem fugit, nisi haec domuerit ac fraenaverit. Renes autem laudabilem immutationem sentiant, vim totam cupiditatis ad Deum transferentes, ut dicere queamus: Domine, ante te omne desiderium meum; et: Diem hominis non concupivi. Viros enim spiritualium desideriorum nos esse convenit. Nam ita demum draconem illum, cujus vires maximae in umbilico et lumbis sitae sunt, oppresserimus, extincta videlicet eversaque ea potentia, quam in his partibus obtinet.» Ratio est, quia anima in homine est una et eadem; quare cum illa sit limitatae virtutis, si ipsa vires suas totas exerat et expendat in speculatione et amore rerum caelestium; non habet ultra quidquam quod expendat in amore et speculatione rerum carnalium. Unde videmus homines meditationi et orationi addictos, vix sentire stimulos carnis.
Ita noster B. Aloysius Gonzaga adeo orationi et meditationi perpetim erat intentus, ut nullam in ea mentis evagationem, vel distractionem sentiret, ac miraretur quod homo colloquens cum Deo in praesentia tantae majestatis distrahi, aliove mentem flectere posset; indeque eximium castitatis donum est assecutus, ut instar S. Thomae Aquinatis nullos impuros carnis animive motus sentiret, et ad eos videretur insensibilis, quasi angelus foret, non natura, sed virtute.
Sobrii. — Primo, q. d. Non ebrii, nec indulgentes vino, gulae et ventri. Nam «vina parant animos veneri,» et vice versa, «sine Cerere et Baccho friget Venus.» Unde S. Hieronymus, epist. 83 ad Oceanum: «Vinolentia, ait, scurrarum est et comessatorum, venterque mero aestuans facile despumat in libidinem.» Vide dicta Ephes. V, 18, ad illud: «Nolite inebriari vino in quo est luxuria.» Sicut enim ebrietas, venterque satur et plenus ineptus est ad iter, ad opus, ad praelium, ad obsequium: ita ad haec omnia paratus est sobrius, paratque sobrietas. Vere Origenes, hom. 3 in Levit.: «Sobrietas, inquit, omnium virtutum mater est, sicut e contrario ebrietas omnium vitiorum.» Et mox: «In ebrietatis aegritudine corpus simul et anima corrumpitur, spiritus pariter cum carne vitiatur, omnia membra debilitat, pedem, manum, linguam resolvit, oculos tenebrat, mentem velat oblivio: ita ut hominem se esse nesciat, nec sentiat.» Et S. Basilius, hom. 14: «Ebriorum animae vino submersae sunt.» Et mox: «Mentis lumine per ebrietatem te privas, inter bestias ratione carentes annumerari potes.» Et S. Chrysostomus, hom. 58 in Matth.: «Diabolo, ait, nemo magis amicus est, quam qui deliciis et ebrietate maculatur,» etc.
Secundo, Œcumenius et Syrus «sobrii» nectunt cum «perfecte»; quasi S. Petrus non semiplenam, qualis fuit Judaeorum, sed plenam et perfectam sobrietatem a Christianis requirat, quae mentem eorum faciat succinctam et paratam ad iter caeleste: plena autem sobrietas est abstinentia non tantum carnis, sed et mentis, puta continentia animique moderatio, qua cupiditatibus omnibus dominatur. De qua Seneca, epistola 39: «Magni animi, inquit, est magna contemnere, ac mediocria malle quam nimia: illa enim utilia vitaliaque sunt, at haec, eo quo superfluunt, nocent. Sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami onere franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia foecunditas. Idem animis quoque evenit, quos nimia felicitas rumpit.»
Tertio, Graecum nēphontes verti potest «vigilantes,» uti vertit Vatablus et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum; unde et Syrus vertit, «excitamini perfecte.» Sobrietas enim est mater vigilantiae, aeque ac ebrietas somni et ignaviae. Quocirca S. Petrus haec duo quasi individuos comites jungit cap. V, vers. 8, dicens: «Sobrii estote et vigilate.» Vita enim fidelium est vigilia: excubare enim debent inter tot hostes, quibus undique cinguntur. Rursum Christi doctrina sublimis, aeque ac gratia et gloria, poscit mentem vigilantem, attentam, acrem, studiosam, operosam.
Perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam. — Requirit S. Petrus a fidelibus non qualem qualem, sed perfectam spem, eamque innuit parari sobrietate: abstinentia enim a voluptatibus carnalibus facit nos sperare caelestes, ad easque capiendas et praelibandas mentem habilem, acrem et alacrem facit. Pro «offertur» graece est pheromenē, quod S. Hieronymus et alii vertunt, «defertur»: quia scilicet Deus hanc gratiam non tantum promittit, sed et offert, defert, et quasi in manum sinumque dat; ita tamen ut non cogat, sed liberum relinquat voluntati eam acceptare, vel respuere, uti definit Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. V.
Pro «gratiam» graece charin, alii legunt charan, id est «gaudium.» Ita Syrus; gratia enim hic licet proprie accipi possit, q. d. Sperate in fidem et gratiam, quod illa vos perducet ad salutem; melius tamen «gratiam» accipias pro gloria, hanc enim fideles et justi sperant; et haec plenum affert gaudium, juxta illud Christi: «Intra in gaudium Domini tui,» Matth. XXV, 26. Haec etiam est gratia, quia licet ipsa sit merces bonorum operum, tamen haec ortum habent a gratia. Unde Rom. VI, 23, dicitur: «Gratia Dei vita aeterna.»
Haec plena spes adegit et excitavit S. Petrum, S. Andream, Philippum et Simonem, ad exultanter conscendendum crucem, Jacobum et Paulum ad gladios et secures complectendum, S. Laurentium ad calcandam craticulam, Sebastianum ad sagittas, Stephanum ad lapides, Ignatium ad leonem, Clementem ad naufragium, Polycarpum ad ignem, Theclam ad serpentes, tauros, equuleos, omniaque genera tormentorum fortiter et alacriter superanda. Vere Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis: «Fiducia Christianorum, inquit, resurrectio est mortuorum.»
In revelationem Jesu Christi. — Ita Romana, q. d. Sperate hanc gratiam, id est gloriam, usque in diem revelationis Christi, donec scilicet veniat dies judicii: tunc enim a Christo judice illa, quasi merces laborum et patientiae vobis dabitur. Aut sperate in revelationem Jesu Christi, id est, in Jesum Christum, quod in revelatione suae gloriae et potestatis judiciariae, puta in die judicii, hanc gratiam, id est gloriam, vobis consignabit. Aut sperate in diem revelationis Christi, quia ille dies vobis hanc gratiam afferet. Graeca habent en apokalypsei, id est, «in revelatione,» q. d. Sperate in hanc gratiam nunc, quando ea per meam et Apostolorum praedicationem vobis revelatur. Aut potius, q. d. Sperate hanc gratiam vobis datam iri in revelatione Christi, puta in die judicii. «Revelationem» significat nos hanc vitam agere in fide, id est, in aenigmate et obscuritate, qua res a nobis creditae et speratae non apparent, non cernuntur, sed quasi arcanae et absconditae sunt apud Deum: nam hae omnes eorumque dignitas et majestas revelabitur in die judicii, ut tunc facie ad faciem eas contemplemur, iisque fruamur. Sic Paulus ait: «Mortui estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria,» Coloss. III, 3.
Versus 14: Quasi Filii Obedientiae, Non Configurati Prioribus Ignorantiae Vestrae Desideriis
14. Quasi filii obedientiae. — Haec pendent a praecedentibus, q. d. State succincti lumbos, id est expediti et constantes, ac sobrii sperate futuram gloriam, uti decet filios obedientiae, id est obedientes praeceptis Christi, meis et Apostolorum, quales vos estis. Decet enim filios obedire parentibus. S. Petrus ergo requirit a fidelibus obedientiam, non qualem qualem, sed filialem ex filiali amore et reverentia. Rursum «filii obedientiae» vocantur dediti et plane addicti obedientiae, ut ex ea quasi matre progeniti, planeque obedientiae indolem et naturam hausisse et imbibisse videantur. Insuper «filii obedientiae,» quasi devoti et consecrati obedientiae; quomodo Religiosi vocantur filii obedientiae, quia ei se devoverunt, ejusque votum Deo nuncuparunt. Et tales fuere primi Christiani, nimirum obedientissimi Christo et Apostolis, adeoque votum vel professionem obedientiae Apostolis ediderunt, uti ostendi Actor. V, 1. Sic vocantur filii perditionis, incredulitatis, diffidentiae, id est, plane perditi, increduli, diffidentes. Item filii irae, mortis, gehennae, id est, addicti vindictae, morti et gehennae.
Moraliter significat S. Petrus Christianos debere esse obedientissimos quasi filios obedientiae, filios Christi et primorum Christianorum, qui fuerunt obedientissimi. Christus enim «factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis,» Philipp. cap. II, 8. Item quasi fratres angelorum: angeli enim sunt «potentes virtute, facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus,» Psal. CII, 20. Hinc alati pinguntur et ignei, quia celerrime et efficacissime Dei jussa exequuntur, juxta illud: «Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis,» Psal. CIII, 4.
Non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis. — Ostendit qualem obedientiam a fidelibus quasi filiis requirat, scilicet non fidei tantum, ut credant in Christum, ut volunt haeretici; sed operum quoque, ut non sectentur pristina desideria et cupiditates, quae sectati sunt in gentilismo, sed studeant sanctitati, ut in omni conversatione sancti sint. Unde Syrus vertit, «non communicetis amplius concupiscentiis primis, quibus concupiscebatis sine scientia.» Nota «configurati,» id est conformati; qui enim sequitur cupiditates, iis se conformat et configurat, ut earum formam et figuram induere videatur. Vides ebrium? vides formam, mores et gestus ebrietatis. Vides gulosum? vides figuram, hiatum et voracitatem gulae et veneris. Vides ambitiosum? vides figuram, tumorem et gestus ambitionis. Ex adverso qui se configurant et conformant Christo ejusque virtutibus, ipsius formam, mores et actus induunt. Sicut enim charta praelo appressa, et configurata laminae in qua incisa et sculpta est effigies Christi, illi configuratur, ejusque imaginem induit, ut referat et exprimat Christi formam et habitum: ita prorsus qui Christo quasi normae, regulae et exemplari mentem et voluntatem plane applicat, ei se configurat, ejusque formam, mores et virtutes in se exprimit. Hoc est quod jubet Paulus, Ephes. IV, 22: «Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.» Pro quo S. Petrus ait, «ignorantiae,» ut significet eos in gentilismo fuisse in profunda caligine et nocte infidelitatis, gulae, libidinis, superbiae, etc., quae honesta, recta et pulchra putabant Gentiles, adeoque iis gloriabantur: jam vero per Christianismum traductos esse ad claram diem et lucem fidei, cognitionis Dei, sobrietatis, castitatis, omnisque virtutis. Subdit S. Paulus: «Renovamini autem spiritu mentis vestrae; et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.»
Versus 15: Sed Secundum Eum Qui Vocavit Vos, Sanctum, et Ipsi in Omni Conversatione Sancti Sitis
15. Sed secundum eum qui vocavit vos (ad fidem, gratiam et salutem) Sanctum (Deum et Christum, qui est «Sanctus sanctorum et justitia sempiterna,» Daniel. IX, 24), et ipsi in omni conversatione sancti sitis. — Vetus unius septem Sapientum dictum fuit: «Sequere Deum»; vetustius Dei per Mosem: «Sancti eritis, quia ego sanctus sum,» Levit. XI, 45. Recentius, sed plenius est Christi: «Estote ergo perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est,» Matth. V, 48; et Pauli, Ephes. V, 1: «Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi.»
Porro sanctitatem opponit desideriis, id est concupiscentiis; quo significat sanctitatem consistere in puritate, quae acquiritur fugiendo et mortificando carnales et terrenas cupiditates, ut sicut Deus sanctus, id est, segregatus est a terra terraeque faecibus, ita pariter sit et fidelis sanctus. Unde Origenes, hom. 11 in Levit.: «Sanctus, inquit, graece dicitur hagios, quod eum quasi extra terram esse significat; quicumque enim se consecraverit Deo, merito extra terram et extra mundum esse videbitur.» Clare vero S. Dionysius, cap. XII De Divin. Nomin.: «Sanctitas, ait, est ab omni scelere libera, perfectaque ac omni ex parte incontaminata puritas: quae ita in Deo eminet, ut merito Sanctus sanctorum nuncupetur, et celeberrimo illo hymno trisagio a beatis mentibus in caelo celebretur.» Et S. Basilius, De Spiritu Sancto, cap. IX: «Anima, inquit, purgata a probro quod eam per malitiam contaminarat, et ad nativam pulchritudinem reversa, ac veluti imagine regia veterem formam puritate reddens, hoc uno demum modo potest ad Paracletum appropinquare. Ille vero veluti sol purum nactus oculum, ostendet tibi in seipso imaginem illius, qui videri non potest.» Et mox: «Hic eis qui a tumultu cupiditatum purgati sunt illucescens, per communionem quam cum ipso habent, spiritales reddit. Et sicut corpora illustria perlucidaque, contacta radio solis, fiunt et ipsa supra modum splendida, et alium fulgorem ex sese profundunt: sic et animae spiritu afflatae, ac spiritu illustratae fiunt et ipsae spiritales, et in alios gratiam emittunt.»
Porro S. Petrus plenam et universalem a fidelibus sanctitatem requirit; ait enim: «In omni conversatione sancti sitis.» Aliqui enim in templo videntur angeli, sed in domo sunt diaboli. Requirit ergo continuum exercitium non unius, sed omnium virtutum, utque earum habitus solidos et intensos sibi comparent. Habitus enim virtuti dat non solum facilitatem, sed et constantiam, ut ea praeditus contra quaslibet tentationes sibi similis, fortis firmusque consistat, ac virtutem in omni conversatione exerat, ex eaque omnia agenda agat. Sensus ergo est, q. d. Omnis conversatio vestra, o Christiani, in gentilismo fuit impura, maculata, et saepe bestialis. Multi enim vestrum in templo fuere superstitiosi, in curia contentiosi, in foro ambitiosi, in platea contumeliosi, in officina fraudulenti, in agro rapaces, in domo rixosi; multi in mensa fuere lupi, in cubiculo vulpes, in opere asini, domi pavones, foris accipitres, in lecto porci, in tribunali tigrides, in circulis canes, in plateis leones. At nunc in Christianismo oportet, ut omnis conversatio vestra in agendo, loquendo, ambulando, comedendo, studendo, disputando, dormiendo, operando, regendo, etc., sit pura, Christiana, sancta, angelica; ut in templo sitis ardentes in oratione ut Seraphini; in schola et cubiculo speculantes ut Cherubini; in judicio placidi et aequi ut Throni; in cupiditatibus fraenandis excelsi ut Dominationes; in regimine prudentes ut Principatus; in tentatione mundi calcanda generosi ut Potestates; in luctu cum daemone fortes ut Virtutes; in officio et opere publico fideles ut Archangeli; in mensa, platea, foro, lecto, etc., honesti, pudici, compositi, sancti ut Angeli. Vide S. Bernardum, tract. De modo bene vivendi, ad sororem, ubi ostendit qualis debeat ejus esse conversatio in templo, cubiculo, mensa, colloquio, lectione, somno, etc.
Id praestiterunt primi Christiani, qui proinde proprio nomine vulgo vocabantur Sancti, uti passim eos vocat S. Paulus. Audi S. Justinum philosophum et martyrem, Christianorum sui aevi, id est, anno Christi 150, vitam et mores graphice depingentem, epist. ad Diognetum, I: «Patrias, inquit, habitant proprias, sed tanquam inquilini. Omnium participes sunt, ut cives; et omnia patiuntur, ut peregrini. Omnis peregrina regio patria eorum est, et omnis patria est peregrina. Uxores ducunt ut alii omnes; et liberos procreant, sed non abjiciunt foetus. Mensam communem apponunt, sed non impuris communem. In carne sunt; sed non secundum carnem vivunt. In terra vivunt; sed conversationem in caelis habent. Sanctis legibus obtemperant, et conversatione sua leges superant. Diligunt omnes, et omnibus odio sunt. Ignorantur, et condemnantur. Morti dantur, et vivificantur. Pauperes sunt, et multos ditant. Omnibus indigent, et omnibus abundant. Ignominia afficiuntur, et in ignominiis celebrantur. Blasphemantur, et justificantur. Maledicuntur, et benedicunt. Injuriis afficiuntur, et honorem deferunt. Bene faciunt, et tanquam mali computantur. Cum puniuntur, gaudent, quasi vivificati. A Judaeis impugnantur ut alienigenae, et ab incredulis persecutionem patiuntur: nec causam odii sui causari possunt qui eos oderunt.»
Tales fuere Esseni, scilicet primi Christiani Alexandriae sub S. Marco. Quam enim sancti fuerint Esseni in omni conversatione, ab hoste et obtrectatore Christi et Christianorum Porphyrio jurato disce, mirare et imitare. Sic enim ipse eos depingit apud Eusebium, lib. IX Praepar. Evangel., cap. I: «Esseni Judaei sunt genere: amant se invicem plus quam alii homines; voluptatemque omnem aspernantur ut vitiosam, continentiam et integritatem animi, omni perturbatione liberam, primariam virtutem habentes. Uxores non ducunt; sed alienos pueros adhuc teneros, et omni instructioni aptos in liberorum loco adoptant, et tanquam suos educant, atque in suis moribus confirmant. Adeo divitias spernunt, ut quaedam apud illos sit communium rerum admirabilis communicatio. Nemo apud illos plus aliis possidet; omnia eis sunt communia. Nemo altero ditior aut pauperior est. Una est inter omnes societas, ut inter fratres. Albis semper vestibus vestiuntur; communibus suffragiis sibi creant procuratores et gubernatores, et indivisas inter omnes res habent. Unam civitatem non incolunt, sed facile ex una in aliam migrant, semperque ad eos qui ejusdem sectae sunt proficiscuntur; a quibus ita excipiuntur, quasi semper una vixissent: unde fit ut nullum proficiscentes secum sumptum efferant.»
Tum orationes, opera, et convivia eorum sic describit: «Erga Deum maximam pietatem exercent. Nam antequam sol oriatur, nullum profanum apud illos verbum dicitur, sed avita oratione utuntur, qua orant ut sol oriatur; postea a praefectis singuli ad agros et ad opera mittuntur: et cum quinque horas laboraverint, denuo in unum locum colliguntur: et frigida aqua perfusi, in domum veniunt, in quam neminem intrare licet praeter ejusdem sectae. Sic in caenaculum, tanquam in templum, veniunt, ubi cum in magna tranquillitate sedeant, panis omnibus ordine apponitur, et singulis fercula. Sacerdotum omnium primus, oratione facta, primus comedere incipit; nec ante orationem aliquid gustare omnino fas esse putant. Et cum coenaverint, multo diligentius orant. Sic incipientes et finientes laudes Dei, diligenter eas canunt.» Et infra subdit: «Tenuitate et paucitate rerum utuntur, ut vix amplius quam semel in septem diebus alvi purgatione opus habeant. Ex qua continentia ad tantam patientiam et animi robur perveniunt, ut nec equuleo, nec igne, nec ullo alio tormentorum genere impelli possint, vel ut verbis legislatorem infament, vel ut illicitum aliquid edant, quemadmodum praesertim ostenderunt in bello, quod ab Romanis adversus eos gestum est: in suos enim tortores nulla adulatione utebantur, nec lacrymas effundebant qui tormentis afficiebantur; sed jucunde in poenis ridentes, eosque a quibus torquebantur deridentes, sic libentissime exspirabant, quasi in patriam suam redirent.» Hactenus Eusebius.
In hoc speculo te et tuos mores aspice, o Christiane, et si te ab eis longe remotum invenias, eos sectari et assequi stude; ne tibi tuisque similibus illud Salviani, lib. IV De Providentia, conveniat: «Frustra, ait, nobis de Christianitatis praerogativa et nomine blandimur, qui ita agimus et vivimus, ut hoc ipsum, quod Christianus dicimur populus, exprobratio Christi videatur esse.» Et mox: «Ubi catholica lex, quam credunt? Ubi praecepta pietatis et castitatis, quae discunt? Evangelia legunt, et impudici sunt; Apostolos audiunt, et inebriantur; Christum sequuntur, et rapiunt; vitam improbam ducunt, et legem rectam se habere dicunt, etc. In nobis Christus contumeliam patitur, in nobis lex Christiana maledictum sustinet, dum dicitur: 'Ecce quales sunt qui colunt Christum': plane falsum est, quod dicunt, quod bona discunt. Nam si bona discerent, boni essent. Talis utique secta est, qualis et sectatores: sunt sine dubio quod docentur: sancta fierent a Christianis, si sancta docuisset Christus. Ille qui colitur, ergo de cultoribus suis aestimari potest.»
Versus 16: Quoniam Scriptum Est, Sancti Eritis, Quoniam Ego Sanctus Sum
16. Quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. — Hoc scriptum est Levit. xx, 26. Sensus, ait Didymus, est, q. d. «Sicut ego sum fons sanctitatis, ut sanctus per substantiam meam exsistens, ita et vos quos diligo studete sanctitatem participare, ut sitis quales ego sum.» Quare Nazianzenus eximie, in Iambico 15: «Quid, inquit, est sanctitas? Deo assuescere.» Sic Noe et Henoch, cum Deo ambulantes, sancti facti sunt, Genes. v, 24, et vi, 9.
Versus 17: Et si Patrem Invocatis Eum Qui Sine Acceptione Personarum Judicat
17. Et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. — Pergit S. Petrus urgere fideles ut in omni conversatione sancti sint, ac in sancto Dei timore jugiter ambulent, variis rationibus et stimulis. Primus est in hoc versu, nimirum quod ipse Sanctus qui eos vocavit, est eorum Deus, Pater et Judex quem adorant et invocant; q. d. Cole ergo eum ut Deum in sanctitate; obedi ei in sanctitate ut filii obedientes patri obediunt; time eum in sanctitate ut Judicem: judicat enim sine personarum acceptione, nec divitem prae paupere, herum prae servo, nobilem prae humili respicit, sed unumquemque secundum sua merita, secundum sua opera judicat. Quare dum hac in vita, hac carne, hacque terra advenae et peregrini commoramini, in sancto timore ambulate, et vel ut Patrem Deum filiali amore timete et reveremini, vel saltem ut Judicem servili timore, ut omnes ejus offensas et peccata fugiatis, omnia que eo placita sunt, et ab eo praecepta ejusque lege sancita faciatis, sicque Gehennam evadatis et ab eo haereditatem aeternam in caelis assequamini, ut servi timentes et obedientes filii. Hoc est quod Mal. cap. 1, vers. 6, ait: «Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo Pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum.»
Nota: Deum vocat «Patrem,» quod commune est tribus Personis, Patri, Filio, et Spiritui Sancto. Est enim Pater, id est, Creator, Conservator, Provisor, Gubernator angelorum, hominum et omnium creaturarum. Sic Christus in Oratione Dominica jussit nos orare et incipere: «Pater noster, qui es in caelis,» Matth. vi, 9. Ex quo loco perperam contendunt Calvinus et Calvinistae Deum invocandum esse a nobis solo Patris nomine, nec ullo modo S. Trinitatis, dicendo: «Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.» Unde ipsi nomen S. Trinitatis e suis kalendariis, orationibus, et litaniis expunxerunt. Perperam, inquam: nam Christus jussit nos baptizare invocando S. Trinitatem, dicendo: «Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.» Hinc S. Dionysius invocat S. Trinitatem, De Mystica Theologia, cap. 1; S. Augustinus, ultimo lib. De Trinitate, ultimo capite, et alii passim; quin et tota Ecclesia in Festo S. Trinitatis, et saepe alibi. Vide Feuardentium, dial. 1 Contra Calvinum. Non sine causa viri sapientes Calvinum Arianismi et Judaismi insimularunt, ita ut Hunnius librum hoc titulo scripserit: Calvinus Judaizans. Nam si non licet invocare Filium, Spiritum Sanctum, S. Trinitatem; ergo Filius non est Deus, nec Spiritus Sanctus, nec S. Trinitas. Quisquis enim est verus Deus, eum non solum possumus, sed et debemus adorare et invocare.
Nota secundo: Solus Filius, qua homo, erit personalis judex omnes homines judicans; Pater tamen et Spiritus Sanctus etiam judices erunt, quia per Christum hominem judicabunt, sicut rex per suum praefectum judicat. Ita S. Augustinus, tract. 21 in Joan.
Magnum ad sanctam conversationem stimulum est timor Dei, qui omnia videt, omnia judicat, et omnia vindicat. Unde Apostoli eum continenter inculcabant, et concionatores saepe inculcare debent. S. Clemens refert S. Petrum saepe dicere solitum: «Quis peccare potest, si semper sibi judicium Dei ob oculos ponat?» S. Paulus hoc ipsum vehementer timebat: «Ne forte, inquit, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar,» I Cor. ix, 27; et: «Cum metu et tremore salutem vestram operamini,» Philipp. ii, 12; et: «Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum,» II Cor. v, 10, etc. «Serviamus placentes Deo cum metu et reverentia: etenim Deus noster ignis consumens est,» Hebr. xii, 28. Vide ibi dicta, et Joel iii, 2, et Apoc. vi, in fine, et cap. xxii, vers. 12, ubi Christus ait: «Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.» Merito ergo Propheta regius: «Servite, ait, Domino in timore, et exultate ei cum tremore,» Psalm. ii, 11. Quis non tremat ante Deum, ante Judicem supremum, ante Vindicem rigidum, qui et animam et corpus potest perdere in Gehennam, in cujus manibus sunt sortes nostrae, vita et mors, caelum et infernus, aeterna nostra salus et damnatio? «Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti,» ait S. Job cap. ix, 28. Hieronymus, epist. 3: «Ego, inquit, sordibus peccatorum coinquinatus, die noctuque cum timore operor reddere novissimum quadrantem, et quod mihi possit dici: 'Hieronyme, veni foras.'» Et ad Eustochium, lacrymas, jejunia, et poenitentias suas in eremo recensens: «Ego, inquit, ob metum Gehennae tali me carceri ipse damnaveram.» Idem Heliodorum ad suam eremum invitans, ait eum omnes moras superaturum, «si amor Dei et metus Gehennae mentem ejus occupet.»
Nota tertio: Per «incolatum» intelligit peregrinationem hujus vitae. Unde Graece est paroikias chronon, id est, breve tempus quo in hac vita et terra advenae et peregrini iter facimus; q. d. In terra peregrini estis, et per eam quasi hospites transitis ad caelum; nolite ergo capi et inhaerere terrenis illecebris, sed eis contemptis, ad patriam pergite et transite. Hinc paroeci dicebantur incolae, paroecia incolarum vicinia, sive coetus fidelium, qui ad unum eumdemque templum pertinent; et Parochus dicebatur qui eis praeest, vel eis Sacramenta et Eucharistiae panem ministrat. Nam Parochus apud Romanos erat qui hospitibus panem et caetera ad victum necessaria suppeditabat, ut Cicero testatur, lib. III ad Atticum, epist. 2.
Sic David sui incolatus semper meminit, dicens Psalm. cxix, 5: «Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est; habitavi cum habitantibus Cedar; multum incola fuit anima mea!» Sic Abraham, Isaac, Jacob, omnesque Patriarchae et Prophetae in terra promissionis quasi in aliena habitarunt, «confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram,» Hebr. xi, 9 et 13. «Quotidie,» ait S. Hieronymus ad Heliodorum, «morimur, quotidie commutamur, et tamen aeternos nos esse credimus.» Seneca, lib. VI Quaest. natur., cap. xxxii: «Tempus, ait, transit, deseritque eos qui maxime concupiscunt; nec quod erit meum est, nec quod fuit; in puncto fugientis temporis pendeo, et magnum est paululum fuisse.»
Versus 18: Scientes Quod Non Corruptibilibus Auro vel Argento Redempti Estis
18. Scientes quod non corruptibilibus redempti estis. — Hic alterum stimulum applicat Petrus fidelibus, ut in omni conversatione sancti sint, scilicet quod ipsi empti, redempti et traducti sint ad eam ab inani et impura conversatione in gentilismo pretio inaestimabili, scilicet sanguine et morte Christi, unigeniti Filii Dei. Videant ergo ne in ea maneant, ne, si ad pristina vitia redeant, sanguinem Christi conculcent, ejus iram et ultionem provocent, qui hunc sanguinis sui contemptum eique illatam injuriam acerrime puniet et ulciscetur. Ita Beda: «Quanto, inquit, majus est pretium quo redempti estis ab incentiva carnalis vitae corruptione, tanto magis vobis timendum est, ne redeundo ad vitiorum corruptionem Redemptoris vestri animum offendatis.»
De vana vestra conversatione paternae traditionis. — Graece patroparadotou, id est, a patribus traditae, scilicet de conversatione sub lege Mosis, item in Gentilismo: loquitur enim eodem modo Judaeis et Gentilibus ad Christum conversis. Vana erat traditio et conversatio Judaismi, quia ponebat purificationem et sanctitatem in victimis et corporalibus lustrationibus; et quia excludebat fidem et gratiam Christi, qui sanctitatem in interiore virtute posuit; et quia, lege Christi jam promulgata, erat inutilis, imo mortifera. Ita Cajetanus et Gagnaeus. Vana erat traditio Gentilium, quia adorabant idola lignea et lapidea, atque ab eis salutem et omne bonum petebant et exspectabant, et quia inanes et impuras illecebras carnis et mundi sectabantur.
Versus 19: Sed Pretioso Sanguine Quasi Agni Immaculati Christi et Incontaminati
19. Sed pretioso sanguine Christi quasi Agni immaculati. — Sanguis Christi, utpote Dei, est infiniti pretii; redempti ergo sumus pretio infinito. «Empti estis pretio magno; glorificate et portate Deum in corpore vestro,» ait Paulus I Cor. cap. vi, 20. Hoc magnum pretium est «Christus ipse, totus nobis datus, totus in nostros usus expensus,» ait S. Bernardus, serm. 3 De Circumcisione. Porro Christum vocat «quasi agnum,» id est, agno similem in puritate, innocentia, castitate, mansuetudine, obedientia: quibus quasi agnus pro peccatis nostris est oblatus. Alludit ad agnum a Judaeis in Paschate offerri solitum, qui erat typus Christi pariter in Paschate offerendi. Hic enim debuit esse amōmos, id est irreprehensibilis et immaculatus, Exod. xii, 5. Hujus Agni Paschalis lana significat exemplum, lac doctrinam, caro Eucharistiam, sanguis redemptionem, ait Thomas Anglicus. S. Paulinus eximie, epist. ad Florentium: «Idem, ait, Agnus et Pastor in aeternum nos reget, qui ex lupis oves nos fecit, et nunc Pastor est ovium illarum custodiendarum, quibus fuit Agnus pro sacrificio.» Rursum alludit ad Isa. liii, 7: «Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.» Et Jer. xi, 19: «Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi.» Sed maxime alludit ad testimonium S. Joannis Baptistae de Christo: «Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi,» Joan. i, 29. Hoc nomine «Agni» gaudet alter S. Joannes Apostolus, eoque Christum passim vocat, Apoc. v et seq., quibus omnibus significat Christianos omnes a Christo Agno agnos esse debere, et agninos mores imitari, ut S. Agnes et re et nomine fecit: Agnes enim dicitur quasi ab agna, agnella, ait S. Augustinus, serm. 101 De diversis. Vere S. Ambrosius, lib. VII in Lucam, cap. xii: «Bene, ait, dicitur pretiosus sanguis Christi, quia immaculati est corporis sanguis, quia Filii Dei est sanguis, qui redemit nos non tantum a maledictione legis, sed et a perpetua mortis impietate.»
Porro non solum nos redemit solvendo lytrum pro peccatis admissis, sed et a vitiis et statu vitae pravae, transferendo nos ad virtutes et statum vitae sanctae, mutando mentem nostram, eamque sua gratia, quae nos movet et impellit ad omne bonum, imbuendo. Hoc est quod ait Paulus, Galat. iii, 13: «Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum.» Et I Cor. i, 30: Christus «factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio.» Unde eleganter et pie S. Ambrosius, lib. III De Fide, cap. iii, ostendens quantum Christo debeant Christiani: «Sapientia, ait, mea crux Domini est; redemptio mea mors Domini: pretioso enim sanguine redempti sumus, sicut dixit Petrus Apostolus; suo sanguine Dominus redemit nos sicut homo, et sicut Deus dimisit peccata.» Eximie S. Leo, serm. 3 De Passione: «Inter omnia, ait, opera misericordiae Dei, nihil est mirabilius nihilque sublimius quam Christum pro mundo crucifixum.»
Hinc theologi docent sanguinem Christi in passione effusum non fuisse separatum a divinitate, ut censebat Franciscus Mayronius; sed mansisse cum ea, aeque ac cum corpore, hypostatice conjunctum; sanguis enim Christi erat justum et sufficiens pretium pro peccatis nostris, ratione esse sanguis Personae divinae, scilicet Verbi, quae est infinitae dignitatis. Mansit ergo sanguis Verbi; mansit ergo Verbo hypostatice conjunctus. Nam si ab eo per effusionem separatus fuisset, desisset esse dignum pretium pro peccatis nostris: tunc enim fuisset sanguis purae creaturae, et sic limitatae et exiguae dignitatis, ac proinde insufficiens ad satisfaciendum pro peccatis, quae continent immensam offensam immensi Dei. Hic locum habet axioma theologorum ex Damasceno, lib. III, cap. xxvii: «Quod Deus assumpsit, nunquam deposuit.» Ergo semel assumpto sanguine, eum non deposuit.
Moraliter, S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. iii, pulchre docet quantam servitutem Christo emptori et domino nostro debeamus: «Non scis, inquit, te a Christo redemptum esse, te emptum non auro, et non argento, sed pretioso sanguine agni. Ergo a Domino redemptus es; servus es creatus, servus es redemptus; et tanquam Domino servitutem debes, et tanquam Redemptori.» Non enim qualiscumque redemptio, sed copiosa redemptio Christi, Psalm. cxxix, 7. Unde Urbanus VI, in Extravag. Unigenitus, de pretio et thesauro sanguinis Christi, ex quo eruuntur Indulgentiae et Jubilaei, tractans, ita ait: «Pretioso sanguine agni immaculati nos redemit, qui in ara crucis innocens immolatus, non guttam sanguinis modicam, quae tamen propter unionem ad Verbum pro redemptione totius humani generis suffecisset, sed copiose veluti quemdam fluvium noscitur effudisse.» Sanguis enim Christi erat sanguis Personae divinae, scilicet Verbi, sustinentis hypostatice hanc carnem et sanguinem. Ergo toti Christi sumus et esse debemus, non tantum titulo creationis, sed multo magis redemptionis. Sic «non nostri sumus, sed Christi, qui emit nos et salvavit nos,» ait Cyrillus, lib. IV in cap. xlv Isaiae. Ipse enim «emit nos non aere, sed sanguine,» ait S. Ambrosius, lib. VII in cap. xii Lucae.
Sicut ergo Lusitani emunt mancipia Aethiopum, et Itali Turcarum, et illa sunt tota domini, et quidquid faciunt et acquirunt, totum domino cedit: ita Christus emit nos non auro, sed proprio sanguine, ideoque sumus mancipia Christi, et quidquid habemus et possumus, totum ejus est et in ejus famulatum est expendendum. «Totum se Christus tibi dedit; totum te Christo dedito.» Christus expendit pro te omnes suas opes, vires, labores, spiritus; expendite tu eosdem tuos pro illo. «Felix qui omnibus fortunis suis Christum emit,» ait S. Nazianzenus in suo poemate. Sic S. Paulus passim se vocat servum Christi. Sic S. Maria Magdalena se totam devovit Christo. Sic S. Franciscus totus habitabat in Christo crucifixo, et Christus in eo. Sic S. Elzear uxori se per epistolam quaerenti rescripsit: «In latere Christi crucifixi, ait, habito; ibi me invenies; frustra me alibi quaesiveris.»
Rursum hic disce quam pretiosa sit anima: ejus enim pretium est sanguis, anima et vita Christi Filii Dei; eo enim ut pretio eam emit: quanti ergo studere debemus piscationi et saluti animarum, quasi pretiosissimarum gemmarum, quas Christus tanti aestimavit? siquidem eae sunt pro quibus Christus descendit de caelo, laboravit, sudavit per 34 annos, mortuus est et crucifixus; pro quibus impendit corpus, animam, omnes labores suos, et seipsum totum. Vis videre quanti pretii animam tuam valeat, et cujusvis hominis, etiam mendici, Indi, Aethiopis? Valet Christum, valet Deum: vita enim Christi, ut pretium, in trutina divinae justitiae aestimata et appensa est. Non enim Angelus, nec Archangelus, nec Seraphim, nec Cherubim, nec ipsa B. Virgo huic debito animae tuae satisfacere potuit, sed solus Christus; solus enim sanguis Christi fuit sufficiens lytrum et dignum pretium ad solvendum debita et peccata nostra.
Solidius et sapientius S. Chrysostomus, hom. 11 in II ad Corinth.: «Quoniam, inquit, per mortem Jesu Christi vivimus, certe debemus vivere illi pro quo vivimus.» Et S. Ambrosius, De Elia et Jejunio, cap. xx: «Dic, si forte videris diaboli adversus te tentationes pugnantes: 'Quid mihi tecum, Belial? Servus sum Christi, sanguine ejus redemptus, illi me totum mancipavi. Quid mihi tecum? Opera tua non novi: nihil tuum quaero, nihil tuum possideo, nihil tuum desidero.'» Et S. Bernardus, Tract. De Diligendo Deo: «Si, inquit, totum me debeo pro me facto, quid addam jam pro me refecto, et hoc modo refecto? Neque enim tam facile refectus, quam factus. Nam qui semel et solo dicto fecit me, in refaciendo certe et dixit multa, et fecit mira, et tulit dura, nec sola dura, sed et indigna. Quid retribuam Domino pro semetipso? Etiamsi millies rependere possim, quid ego sum ad Deum?»
Agni immaculati. — Respicit ad agnum Paschalem, qui debebat esse sine macula, non coloris, sed vitii, scilicet integer et perfectus, non claudus, non caecus, non mancus, non mutilus, ut significaret Christum in omnibus integrum et perfectum esse in sapientia et virtute, sine ullo defectu erroris vel labe et macula peccati: hoc enim significat Hebraeum מום mum: unde Graecum amōmos, id est, immaculatus, innocens, inviolatus, inculpatus, irreprehensibilis, omni reprehensione major.
Et incontaminati. — Nonnulli putant Christum vocari «immaculatum» quia fuit purus a macula originalis peccati; «incontaminatum» quia fuit purus ab omni macula peccati actualis. Sed haec duo videntur synonyma, quae S. Petrus per amplificationem accumulat, ut ostendat Christum plane et omnimodo immaculatum et purum fuisse. Si tamen quis ea distinguere velit, dicat Christum fuisse «immaculatum» in se et in suis interioribus actibus; «incontaminatum» in habitu, conversatione et exterioribus vestibus. Macula enim quam debebat carere agnus Paschalis, consistebat in interiori vitio corporis, ut jam dixi; aspilos vero, id est incontaminatus, proprie est macula coloris in veste ex vino vel pinguedine. Unde Marcellus, in Dioscoride, lib. I, cap. xxxix: «Spila, ait, sunt notae quae vestibus adhaerentes eas decolorant, quarum similitudine interdum in humana facie et reliquo corpore maculae oriuntur, nullo aut levi defectu solum cutis superficiem variantes»; quas Plinius furunculos vocare videtur. Quare Christus longe purior agno Paschali fuit: nam ille fuit amōmos, sed non aspilos; poterat enim habere maculas coloris albi, nigri vel rubri; sed Christus fuit aeque aspilos ac amōmos, id est, plane purus, omni macula carens et coloris et corporis; tum externa, tum interna; tum morum, tum mentis; tum actionum, tum cogitationum.
Versus 20: Praecogniti Quidem Ante Mundi Constitutionem, Manifestati Autem Novissimis Temporibus
20. Praecogniti quidem ante mundi constitutionem. — «Praecogniti,» id est, praedestinati, ut Syrus et Tigurina vertunt. Nam Dei scientia hic, ut et in S. Paulo, saepe practica intelligitur, scilicet conjuncta cum voluntate, decreto et praedestinatione Dei. Hoc dicit Petrus, tum ut elidat superbiam Judaeorum qui, ut ait S. Cyrillus, lib. ii in Joan., cap. xxviii: «semper haerent legi Mosis, et virtutem mysterii nostri recenti consilio Patris excogitatam putant»; tum ut antiquitatem et magnitudinem amoris Dei erga homines declaret; q. d. Deus Pater non heri, non ab initio mundi, sed ante ejus creationem, ab omni aeternitate cogitavit de nobis, dilexit nos, voluit beare nos, et propterea praedestinavit incarnationem et mortem Christi, ut per eam nos sibi reconciliaret et salvaret.
Nonnulli haec Petri verba extendunt ad illam Scoti et suorum sententiam, quae censet Christum incarnandum fuisse etiam si Adam non peccasset, scilicet ut Deus per Christum angelis et hominibus ostenderet divitias bonitatis, sapientiae et potentiae suae; sed Christum tunc fuisse impassibilem: nam crux et mors Christi a Deo post praevisum peccatum Adami decretae sunt, ut remedium ejus. Eorum ratio est, quia alioqui, inquiunt, si Christus propter nos praedestinatus et incarnatus est praecise, certe nobis ille gratias deberet agere, et nos essemus priores Christo coram Deo in ejus mente et praedestinatione, ac proinde Christus esset nostra gloria, sicut mulier est gloria viri, ut S. Cyrillus argumentatur, lib. III Thesauri, cap. ii. At haec hic videntur aliena. S. Petrus enim tantum ait Christum praedestinatum esse ante mundi constitutionem, non tamen ante praevisionem peccati Adami, neque ante praevisionem et praedestinationem fundationis sive creationis mundi, quia hoc falsum est. Deus enim praedestinavit Christum ad ornatum universi; ergo non praedestinavit Christum ante universum, sed post, vel potius cum eo cum quadam mutua interdependentia: Deus enim decrevit creare talem mundum, in quo, cum Adam lapsus esset, Christus nasceretur qui eum erigeret, et sic gloriam Dei per totum mundum celebraret; ita ut non voluerit creare mundum nisi cum Christo et propter Christum, et e converso non voluerit Christum incarnari nisi cum mundo et in mundo. Ubi enim Christus incarnatus esset, nisi in mundo? Ubi gloriam suam per Christum ostendisset, nisi in mundo, angelis et hominibus? S. Joannes S. Petrum sustinet, qui Apoc. xiii, 8, vocat Christum agnum «qui occisus est a constitutione mundi.» Et S. Paulus, qui vocat hoc mysterium Christi tacitum aeternis temporibus, et praedestinatum ante saecularia tempora, «quod nunc patefactum est per Scripturas Prophetarum, secundum praeceptum aeterni Dei, ad obedientiam fidei,» Rom. xvi, 26, et ad Titum i, 2.
Manifestati autem, — per Christi incarnationem, crucifixionem, resurrectionem, ascensionem in caelum, missionem Spiritus Sancti, et Apostolorum praedicationem.
Novissimis temporibus, — scilicet postquam circa quatuor millia annorum a mundi creatione elapsa essent. Causae hujus dilationis Christi variae fuerunt. Prima est dignitas et majestas Christi, quam Abraham, Moses, et omnes Patriarchae, Prophetae, et caeremoniae Legis debuerunt praecedere et praefigurare. Secunda, quo magis dilatus, eo avidius susciperetur. Tertia, ut per tot annorum millia morbus et corruptio humanae naturae omne peccatorum venenum evomeret, et sic patesceret quanta esset necessitas Christi, qui hoc omne malum curaret. Unde S. Paulus ait Christum venisse in plenitudine temporum, id est, cum tempora a Deo praeordinata ad ejus incarnationem evoluta et impleta essent, Galat. iv, 4.
Propter vos, — pro omnibus Christus praedestinatus et natus est, sed primum, propter primitivos fideles: hi enim primi fuere participes fructus et gratiae Christi. S. Petrus pungit fideles sui aevi, ut ardenter redament Deum et Christum qui eos tantum amat eisque tantum est vicinus: ex tot enim aeculis, et ex centenis millibus illius saeculi, paucos Judaeos et Gentiles credentes elegit, in quos hoc novum et recens beneficium Christi Salvatoris, scilicet gratiam et salutem contulit. Unde Paulus, sui amoris erga Christum delicias exprimens, Galat. cap. ii, 20: «Vivo, ait, in fide Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.» Quasi pro solo Paulo traditus et crucifixus esset Christus. Mors enim Christi tantum profuit Paulo, quantum profuisset si pro eo solo Christus mortuus esset. Pie et vere S. Augustinus, lib. III Confess., cap. ii: «O tu bone, ait, Omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tanquam si solum cures, et sic omnes tanquam singulos.»
Versus 21: Qui per Ipsum Fideles Estis in Deo, Qui Suscitavit Eum a Mortuis et Dedit Ei Gloriam
21. Qui per ipsum (immaculatum Agnum Christum, scilicet per passionem Christi, ejus merita, vocationem, praedicationem et gratiam) fideles estis in Deo. — Graece pisteuontas eis Theon, creditis in Deum (ita Syrus), scilicet in vivum et verum Deum, cum prius credidissetis in falsos deos Gentilium, scilicet in idola et daemones (unde S. Prosper, lib. I De Vocatione Gentium, cap. xxiii, legit: «Qui per ipsum fideles estis in Deo,» id est, fide creditis in Deum): declarat quod dixerat, «propter vos,» scilicet Christus manifestatus est, quia revera vos fideles et veri Dei cultores effecit. Hinc patet fidem non esse a nobis nec ex viribus nostri ingenii et naturae, sed esse opus et donum gratiae Christi: ut post Concilium Arausicanum et Milevitanum Concilium Tridentinum definit, sess. VI, can. 3. Christus enim est auctor et parens totius oeconomiae gratiae, quae fidem ut principium, spem, charitatem, aliasque virtutes, omniaque dona quibus ad salutem et aeternam gloriam perducimur, ut ad finem et terminum redemptionis Christi, complectitur.
Qui suscitavit eum a mortuis. — q. d. Ne quis Christum respuat quasi suspensum, occisum et crucifixum pro peccatis nostris, ecce ipse mox a Deo suscitatus est ad gloriam, factusque dominus caeli et terrae, angelorum et hominum, imo per eum Deus omnes ejus fideles ad eamdem gloriam suscitabit. Hoc est quod ait Paulus: «Propter quod (quia humiliavit se usque ad mortem crucis) et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum,» Philip. II, 9. Hoc est quod iturus ad passionem Christus oravit Patrem, et impetravit: «Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habui, priusquam mundus esset, apud te,» Joan. XVII, 5.
Ut fides vestra et spes esset in Deo. — q. d. Deus hoc fructu et fine suscitavit Christum ad gloriam, ut vos videntes et audientes eum quasi caput vestrum resurrexisse, mortem superasse suisque iter a morte ad vitam praeivisse, fide firma crederetis, et certa spe speraretis vos quoque quasi membra Christi, per ipsum eamdem gloriam adepturos, et ad eam resurrecturos, ideoque per eamdem gratiam, dona, omniaque media ad gloriam necessaria vel opportuna consecuturos. Vere S. Leo, serm. 8 De Passione: «Crux tua, ait, omnium fons est benedictionum, omnium est causa gratiarum, per quam credentibus datur virtus de infirmitate, gloria de opprobrio, vita de morte.» Et nonnullis interjectis: «Cum ergo Dominus lignum portaret crucis, quod in sceptrum sibi converteret potestatis, erat quidem hoc apud impiorum oculos grande ludibrium, sed manifestabatur fidelibus grande mysterium: quia gloriosissimus diaboli victor, et inimicarum virtutum potentissimus debellator, pulchra specie triumphi sui portabat trophaeum, et invictae patientiae humeris signum salutis adorandum regnis omnibus inferebat.» Et serm. 1 De Resurrect.: «Ex hoc initium nobis factum est resurrectionis in Christo, ex quo in eo qui pro omnibus mortuus est, totius spei nostrae forma praecessit,» praesertim quia Christus vi divinitatis suae seipsum suscitavit: «Quoniam deitas, ait idem ibidem, quae ab utraque suscepti hominis substantia non recessit, quod potestate divisit, potestate conjunxit.» Et S. Athanasius, De Incarn. Verbi: «Revixit, ait, per suam quae in ipso erat vitam.»
Versus 22: Animas Vestras Castificantes in Obedientia Charitatis, in Fraternitatis Amore
22. Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite attentius. — Omnibus hisce verbis non aliud dicit, quam casto, id est puro, amore fraterno invicem impense diligite, servite et obedite: sed hujus dilectionis puritatem multis verbis exaggerat et repraesentat. Suppono omnia haec pendere ab illo «propter quod,» vers. 13: ibi enim incipit altera capitis pars, scilicet ethica, quae hucusque, imo ad finem capitis protenditur, qua S. Petrus de more varia dat virtutum praecepta, vel monita, q. d. «Propter quod,» vel itaque, ut haereditatem incorruptibilem, de qua disserui, assequamini, succingite lumbos mentis, et animas vestras castificantes invicem diligite, etc.
Primo, «castificantes,» graece hēgnikotes, quod alludit ad vocem agni, q. d. A Christo agno immaculato progeniti, estote agni immaculati, et agnizate, id est, castificate et purificate animas vestras. Hinc Christus ait S. Petro: «Pasce agnos meos,» Joan. XXI, 15. Porro castitas haec a multis proprie capitur pro virtute castitatis, quae comprimit luxuriam. Hinc sanctimoniales ob professionem castitatis vocantur «Castimoniales» a S. Augustino in Psalm. LXXIII. Secundo et genuine, castificatio haec est purificatio affectionum animae, praesertim amoris, quae fit per charitatem, sive amorem divinum. Castitas ergo hic vocatur puritas affectionis, intentionis et amoris, ut patet ex sequentibus, q. d. Castificate, id est, castigate et purificate vestrum amorem et affectum ab omni impuritate, facite ut amor vester purus sit et sincerus, non quaerens sua, sed Dei et proximi commoda. Hoc est quod ait Joannes, epistola I, cap. III, vers. 3: «Omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se sicut et ille sanctus est»; ubi graece idem est verbum quod hic, scilicet hagnizei. Unde S. Augustinus, tract. 5 in epist. S. Joannis, vertit, «castificat semetipsum, sicut et ipse castus est.»
Secundo, «obedientia charitatis,» graece alētheias, id est veritatis, primo, accipi potest fides et obedientia qua credimus et obedimus Evangelio quasi legi veritatis et charitatis. Unde Vatablus vertit, «qui animas vestras purificastis obediendo veritati»; et Syrus, «cum sanctificaveritis animas vestras per obedientiam veritatis, et fueritis pleni charitate.» Sic Paulus ait, Galat. III, 1: «O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati?» Secundo, «obedientia charitatis» est obedientia filialis ex amore, non servilis ex timore: «Haec enim est necessitatis, illa charitatis, ait S. Bernardus, tract. De Praecepto et dispens., cap. IX, quae non certis astricta limitibus voti et professionis, fertur largiori voluntate in latitudinem charitatis, et ad omne quod injungitur spontaneo vigore liberalis alacrisque animi, modum non considerans, in infinitam libertatem extenditur.» Idem, serm. De S. Andrea: «Sola est charitas, inquit, quae obedientiam gratam facit, et acceptabilem Deo commendat.» Porro haec obedientia castificat animam, quia dum anima per humilem obedientiam subdit se Deo et legi, meretur ut ei vicissim subdatur corpus. Ita S. Augustinus in Psalm. CXLIII: «Tu Deo, inquit, tibi caro. Quid justius? quid pulchrius? Tu majori, minor tibi: servi tu ei qui fecit te, ut tibi serviat quod factum est propter te: si autem contemnis tu Deum, numquid subjicietur tibi caro? Qui non obtemperas Domino, torqueris a servo.»
Tertio, «obedientia charitatis» magis proprie et pertinenter ad propositum S. Petri, est obedientia et subjectio qua fidelis in omnibus subdit se legi, dictamini et impulsui charitatis, ut quidquid facit, faciat ex dicto et ductu charitatis, ac praesertim qua quis per fraternam charitatem fratri se subjicit, ei se accommodat, ei consulere satagit, ejus nutus sequitur, ejus commoda captat, ut idem sit, obedire charitati, quod «per charitatem spiritus servire invicem,» Galat. V, 13, et: «Subjecti invicem in timore Christi,» Ephes. V, 21. Ita se explicat S. Petrus, cap. II, vers. 13, dicens: «Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum.» Huic enim legi charitatis, utpote legi Christi, subdidit se quivis christianus in baptismo, dum amplexus est christianismum: hic enim est lex et professio charitatis. Quare si quis roget: Quid est religio Christiana? recte respondebis: Est religio et obedientia charitatis, in qua omnes profitentur se studere et obedire charitati. Huc ergo spectat tota sententia S. Petri, nimirum ut inculcet fidelibus charitatem fraternam, qua alter alteri serviat, se subjiciat et obediat, ut ejus commodis et saluti consulat.
Hinc patet quod charitas sit castratio, puta castificatio omnium amorum et appetituum, veraque et plena castitas animae: charitas enim castrat et resecat amorem proprium, et amorem carnis et mundi, puta amorem proprii honoris, lucri, voluptatis, quae est animae impuritas, quia eam multis vitiis maculat et conspurcat. Rursum charitas omnia metitur amore Dei, omnia ordinat et operatur ex amore Dei: quare omnis ejus actio pura est, sancta, spiritalis et deiformis, utpote manans ex amore Dei, eoque directa et regulata. Quocirca Graeca addunt dia Pneumatos, id est, per Spiritum, quia charitas diffusa in cordibus nostris per Spiritum Sanctum facit hominem spiritualem et purum, omniaque ejus opera spiritualia et pura. Aliqui «spiritum» jungentes «fraternitati,» quae sequitur, vertunt «per spiritum fraternitatis»: quia spiritus amoris fraterni castificat et purificat omnia nostra opera circa proximum, omniumque cum eo conversationem. Merito ergo S. Leo, serm. 8 De Quadrag.: «Charitas, inquit, robur est fidei, fides fortitudo est charitatis»; fides enim roborat charitatem, et charitas fidem.
Tertio, «in fraternitatis amore,» graece en philadelphia, id est, in charitate fraterna, quia Christiani sese invicem quasi filios Christi et fratres inter sese fraterno amore diligere debent: hanc philadelphian suis reliquit Christus, Joan. cap. XIII, vers. 34. Graece est eis philadelphian anhypokriton, id est, in amorem fraternum non hypocriticum, non fictum et simulatum, sed a simulatione alienum, simplicem, verum et sincerum. Sensus est, q. d. Cum castificaveritis, id est purificaveritis animas vestras, obediendo charitati per sincerum amorem fraternum. Hic enim sincerus amor defricabit ab anima omnem hypocrisim, omnem simulationem, omnem avaritiam, omnem amorem proprium, omnem cupiditatem, omnem ambitionem, ac pure quaeret id quod placitum est Deo, et proximo utile ac salutare.
Vere Isidorus: «Qui a fraterna, inquit, dilectione secernitur, a divina participatione privatur.» Et S. Ambrosius (vel potius S. Maximus), serm. 9: «Major, ait, est fraternitas Christi, quam sanguinis: sanguinis enim fraternitas similitudinem tantummodo corporis refert, Christi autem fraternitas unanimitatem cordis animaeque demonstrat, sicut scriptum est: Erat credentium cor unum et anima una. Vere ergo frater ille est, qui tam corpore, quam unanimitate germanus est. Verus, inquam, frater est, cujus idem spiritus et voluntas in fratre est. Melior est igitur fraternitate sanguinis fraternitas Christi: quoniam interdum illa sibi inimica est, Christi autem fraternitas sine intermissione pacifica est.» Hic ergo fraternitatis amor est centrum, basis, columen Ecclesiae, et quasi anima christianismi; ejus vero odium et invidia, est utriusque clades et ruina.
Quarto, «simplici»: multi «simplici» referunt ad corde, ut respondeat Graeco katharas, id est puro; unde sic vertunt, «ex corde invicem diligite.» Simplici ergo amore diligit, primo, is qui diligit sine hypocrisi, non ficte, sed vere et ex corde. Simplex enim dicitur quod caret compositione, partitione et mixtione. Simplex ergo cor est, quod amorem quem lingua praefert, corde gerit et refert; qui enim verbis amorem ostentat, corde odium fovet, complicatum et quasi duplex habet cor, unum in ore, alterum et contrarium in pectore. Secundo, qui non accipit personas; qui scilicet non praefert divitem pauperi, familiarem extraneo, nobilem ignobili, sed aequaliter diligit omnes, juxta legem tamen et ordinem charitatis. Tertio, qui non suum, sed fratris commodum quaerit: simplex enim amor recta tendit in amatum, nec reflectitur aut retorquetur in seipsum. Id enim facere «negotiatio est, non amicitia,» ait Seneca, epist. 9. Quarto, qui candidus est et apertus, non fucatus, ut si quid in fratre displiceat aperte dicat, et candide eum moneat. Quinto, qui fratrem diligit ad bonum, et in bono, non in malo, qui scilicet non favet, nec fovet illius vitia, sed virtutes; qui non adulatur ejus cupidinibus, sed eas redarguit, eisque resistit, ac strenue proximi salutem et perfectionem in omnibus procurat. Sexto, qui quod verbis dicit, rebus exhibet, juxta illud S. Joannis I, cap. III, vers. 18: «Filioli, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.» Veritas enim simplex est, mendacium duplex. Septimo, qui non tantum caret invidia, sed omnia sua liberaliter communicat, juxta illud Pauli: «Qui tribuit in simplicitate,» Rom. XII, 8; et: «Ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem,» II Corinth. IX, 11. Nam, ut ait S. Leo, serm. 10 De Quadrag.: «Incremento ditescunt proprio, qui profectu laetantur alieno.»
Audi S. Bernardum simplicitatem varie definientem, tract. De Vita solitaria: «Animalitas ad Deum conversa, inquit, fit sancta simplicitas, hoc est eadem semper circa idem voluntas, sicut fuit in Job, qui dictus est simplex et rectus, ac timens Deum. Proprie enim simplicitas est perfecte ad Deum conversa voluntas, unam petens a Domino, hanc requirens, non ambiens multiplicari in saeculo. Vel est simplicitas in conversatione, vera humilitas, scilicet virtutis magis conscientiam amplectens, quam famam, cum non refugit vir simplex videri stultus in saeculo, ut sit sapiens in Deo.»
Quinto, «diligite attentius»; graece ektenōs; Vatablus, «impense»; Clarius, «intense»; alii, «continenter»; alii cum Syro, «vehementer.» Turrianus, lib. IV De Dogmat. Charact.: «extense,» inquit, scilicet ut dilectio nostra se extendat ad aliud saeculum, puta ad animas in Purgatorio, ut eas suffragiis juvemus. Rursum, ut extendat se ad quamvis hominum conditionem et sortem, utque tam diligat proximum in rebus adversis, quam prosperis; imo magis ei tunc opituletur, cum magis ope indiget. Talem ergo charitatem erga fratres poscit S. Petrus. Vere S. Leo, serm. 1 De Jejunio X mensis: «Dedit, ait, nobis majores diligendi proximum causas Christianae gratiae latitudo, quae se per omnes partes totius orbis extendens neminem despectat, dum docet neminem negligendum, etc., sive illi hostes sint, sive socii, sive liberi, sive servi. Unus enim nos conditor finxit, unus nos creator animavit, eodem cuncti caelo et aere, iisdem utimur diebus et noctibus.» Ratio est, quia cor simplex et purum Christiana charitate dotatum, in proximo unum Deum Deique imaginem spectat, eumque diligit quasi aliquid Dei, quasi Dei opus et peculium, quasi Dei filium et haeredem ad cernendam caelestem ejus haereditatem secum ab aeterno praedestinatum, et in tempore vocatum, electum et adoptatum.
Sensus ergo totius hujus versus est, q. d. «Castificantes,» id est, partim castificastis, hoc est purificastis, animas vestras in baptismo, partim in dies eas magis castificare debetis obediendo charitati, ejusque legi, dictamini et impulsui per amorem fraternum, eumque simplicem, id est, purum et sincerum, non simulatum et fictum, atque ita ex vero imoque corde invicem diligite impense, intense et extense.
Versus 23: Renati Non ex Semine Corruptibili sed Incorruptibili per Verbum Dei
23. Renati non ex semine corruptibili. — Dat causam cur Christiani debeant fraterno amore invicem diligere, uti dixi versu praecedenti, quia scilicet omnes fratres sunt, renati ex eodem semine verbi Dei et Evangelii Christi, ac consequenter quasi filii Christi omnes haereditatem ejus incorruptibilem, de qua dixit initio capitis, sperant, ad eamque aspirant; ac reipsa assequentur, si filiationem hanc et amorem fraternitatis conservent, q. d. Mementote, o Christiani, vos in baptismo Christi regeneratos, ac per novam mysticam et spiritualem nativitatem renatos esse factosque filios Dei: ergo vivite digne tanta nativitate et filiatione divina, ac impense invicem velut fratres in Christo, fide, Ecclesia, gratia et gloria diligite. Renati itaque estis non ex semine humano et corruptibili, «sed» divino et «incorruptibili,» puta «per verbum Dei vivi.»
Semen ergo hoc incorruptibile est verbum Dei, puta Evangelium ejusque praedicatio; aut magis praecise, semen hoc est inspiratio divina, sive gratia praeveniens, qua Deus mentem, dum per aurem verbum Dei audit, excitat ad fidem, poenitentiam et novam vitam: hisce enim actibus quasi dispositionibus in anima positis illico Deus infundit gratiam sanctificantem, qua regeneramur, fimusque filii Dei, sicut positis in embryone dispositionibus requisitis, illico Deus infundit animam rationalem, qua generatur et nascitur homo. Sic Matth. cap. XIII, Christus multis parabolis docet verbum Dei esse semen. Porro verbum Dei est incorruptibile, tum respectu causae efficientis, puta loquentis, quia Deus et Christus qui illud proloquitur, est incorruptibilis; tum ratione subjecti, quia scilicet hominem quem regenerat facit incorruptibilem, ut scilicet quasi filius Dei adeat haereditatem ejus incorruptibilem, juxta illud Christi, Joan. cap. III, vers. 5: «Quod natum est ex carne, caro est: quod natum est ex spiritu, spiritus est.»
Secundo, nonnulli per «verbum Dei vivi» accipiunt verbum sive formam sacramenti Baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,» et aliorum Sacramentorum. In baptismo enim aqua est materia quasi mater, verbum est forma quasi pater, quae regenerant baptizatum in Filium Dei. Unde baptismus vocatur «lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,» ad Titum III, 5; et Ephes. V, 26: «Lavacrum aquae in verbo vitae,» id est per verbum, puta formam baptismi vivificantem, vitamque gratiae baptizato aspirantem. Hoc est quod ait Christus, Joan. III, 5: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.» Unde S. Chrysostomus, hom. 25 in Joan.: «Quod matrix, ait, est embryoni, hoc fideli est aqua, siquidem in aqua fingitur et formatur.» Et hom. 6 ad Coloss.: «In baptismo, ait, homo a Spiritu Sancto fingitur et componitur, sicut Christus in utero Virginis.» Praeclare vero S. Leo, serm. 5 De Nativit.: «Factus est homo, inquit, nostri generis, ut nos divinae naturae possemus esse consortes. Originem quam sumpsit in utero Virginis, posuit in fonte baptismatis. Dedit aquae quod dedit matri: virtus enim Altissimi et obumbratio Spiritus Sancti quae fecit ut Maria pareret Salvatorem, eadem facit ut regeneret unda credentem.» Verum prior sensus germanior est. Nam verbum Dei absolute positum significat Evangelium; verbum vero lavacri vel baptismi, significat formam baptismi, juxta illud S. Augustini, tract. 80 in Joannem: «Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum; non quia dicitur, sed quia creditur.»
Tertio, nonnulli per «verbum Dei» accipiunt Christum, qui est Verbum Patris permanens aeternum; per Christum enim Christique gratiam baptismum regeneramur in filios Dei: sed haec regeneratio fit mediante praedicatione et fide. Quare hic sensus in primo includitur, estque genuinus et sublimis, praesertim quia in regeneratione et adoptione hac caelesti non tantum datur nobis gratia Christi, sed et personaliter ipse Christus, aeque ac Pater et Spiritus Sanctus, ut vere simus «divinae consortes naturae» per ipsam deitatem, quae nobis communicatur, et in anima nostra quasi in templo inhabitat, de quo plura II Petri I, 4.
Moraliter nota quanta sit dignitas hujus regenerationis qua renascimur filii Dei. Audi Christum, Joan. cap. I, vers. 12: «Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.» Audi S. Chrysostomum in cap. VI ad Galatas: «Natura nostra quae senio peccati inveteraverat, repente baptismi lavacro renovata est, non aliter quam si denuo esset condita.» Audi S. Cyrillum Alexandrinum, lib. II in Joan., cap. XLIII: «Natum ex Spiritu spiritum hominis dicimus, non quia ex eo secundum naturam est, sed quia per ipsum ad Deum reformati ac proprio ejus charactere insigniti, ad suam, ut sic dixerim, qualitatem animo transformamur.» Audi S. Basilium, hom. De Baptismo: «Sicut quod secundum carnem natum est ex aliquo, tale est quale id ex quo natum est: ita et nos ex Spiritu nati spiritus fimus.»
Quocirca Christiani jam baptismo renati et filii Dei effecti, cogitent se mortuos peccatis, vivere debere Deo secundum spiritum instar angelorum. «Per baptismi operationem, ait S. Ambrosius in cap. XXIII Numer., moriuntur homines culpae veteri et iniquorum operibus, ut in novitatem vitae in consortio justorum transfigurati, in eorum mores resurgant.» Et Optatus Milevitanus, lib. V Contra Parmenium: «Est, ait, baptismus virtutum vita, criminum mors, nativitas immortalis, caelestis regni comparatio, innocentiae portus, peccatorum naufragium.» S. Cyprianus, lib. II, epist. ad Donat.: «Postquam, ait, undae genitalis auxilio superioris aevi labe detersa, in expiatum pectus ac purum desuper se lumen infudit, postquam caelitus spiritu hausto in novum me hominem nativitas secunda reparavit, mirum in modum protinus confirmare se dubia, patere clausa, lucere tenebrosa; facultatem dare, quod prius difficile videbatur; geri posse, quod impossibile putabatur ut esset.»
Et permanentis in aeternum. — q. d. Sicut Deus est aeternus, et permanet in aeternum, ita et verbum Dei, ex eoque nostra regeneratio, adoptio et filiatio est aeterna, permanetque in aeternum. Unde S. Paulinus, Natali 2 S. Felicis, Christum alloquens ait: «In te compositae mihi fixa sit anchora vitae.» Et Nazianzenus in Distichis: «Ut statua in medio tibi pectore corporis expers sit Deus, huic templum construe mente tua.»
Versus 24: Quia Omnis Caro ut Foenum, et Omnis Gloria Ejus Tanquam Flos Foeni
24. Quia omnis caro ut foenum, etc., verbum autem Domini manet in aeternum. — Probat id quod dixit, scilicet verbum Dei esse incorruptibile et permanere cum Deo et in Deo in aeternum, ex Isaia, qui cap. XL, vers. 6, ait, omnem carnem omnemque hominem instar foeni exarescere et mori, verbum autem Domini manere in aeternum. Dicit hoc Petrus, ut fideles avocet ab amore carnis et mundi, omniumque rerum terrenarum, itaque traducat ad simplicem amorem Dei et proximi.
Stimulus ejus est, quod res terrenae perpetuo fluant, illicoque transeant, juxta illud Psal. CI, vers. 12: «Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui; tu autem, Domine, in aeternum permanes.» Vere S. Augustinus, tract. 7 in Joan., ait: «Laetitia saeculi vanitas est; cum magna exspectatione speratur ut veniat, et non potest teneri cum venerit. Iste dies qui laetus est, cras utique non erit. Transeunt omnia, evolant omnia, et sicut fumus evanescunt. Vae qui amant talia! Omnis quippe caro foenum, et omnis gloria ejus ut flos foeni. Filii ergo hominum, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?» Vidit hoc per umbram, sed tenuem et obscuram, Plinius secundus, qui lib. II, epistola 1, deflens mortem Virginii Rufi consulis: «Si tamen, ait, fas est aut flere, aut mortem vocare, qua tanti viri mortalitas magis finitur, quam vita est. Vivit enim, vivetque semper in memoria hominum»: utinam Dei, si salutis sit capax!
Versus 25: Verbum Autem Domini Manet in Aeternum; Hoc Est Verbum Quod Evangelizatum Est in Vos
25. Hoc est verbum quod evangelizatum est in vos, id est, vobis. Ita Syrus, q. d. Hoc Isaiae verbum est verbum Evangelii de Christo, ejusque redemptione, vocatione, fide, gratia, salute et gloria quam vobis attulit. Vere de hujus verbi fide crediti efficacia S. Leo, serm. 2 De Ascens.: «Hanc fidem, ait, Domini ascensione auctam, et Spiritus Sancti munere roboratam, non vincula, non carceres, non exilia, non fames, non ignis, non laniatus ferarum, non exquisita persequentium crudelitatibus supplicia terruerunt. Pro hac fide per universum mundum non solum viri, sed etiam feminae; nec tantum impuberes pueri, sed etiam tenerae virgines, usque ad effusionem sui sanguinis decertarunt. Haec fides daemonia ejecit, aegritudines depulit, mortuos suscitavit.»