Cornelius a Lapide

Commentarius in Primam S. Petri Epistolam: Prooemium


Index


Prooemium

Tria hic de more praemittenda sunt: primum, de auctoritate et dignitate huius Epistolae; secundum, de eius argumento; tertium, de auctore.

Quoad primum. Haec Epistola est legitima S. Petri, ac Scriptura Canonica, confessione omnium Catholicorum, nullusque unquam de eo dubitavit, teste Eusebio, lib. V Hist. cap. III; quocirca concilia, Pontifices et Patres, qui catalogum librorum Canonicorum contexunt, in eo indubitate collocant hanc Epistolam. Citat eos exacte et fuse Iodocus Coccius in Thesauro Cathol., tom. I, lib. VI, pag. 720.

Scripta est Romae (hanc enim teste Babylonem vocat cap. v, vers. 13) missa per Silam, sive Silvanum, cap. v, vers. 12, sub annum, ut videtur, a nativitate Christi 45: quo anno Petrus Romam appulit, eoque ex Antiochia Cathedram Pontificiam transtulit. Id patet ex eo, quod in fine Epistolae inducit S. Marcum salutantem fideles. S. Marcus autem Roma discessit missus a S. Petro Alexandriam, anno Christi 45, cum prius Romae suum scripsisset Evangelium, uti dixi in Chronotaxi. Hic annus Christi 45, fuit Claudii Imperatoris tertius, Pauli a conversione decimus.

Scripta est haec Epistola ante omnes Pauli Epistolas. Ita Baronius, qui et addit videri ex S. Hieronymo eam a S. Petro scriptam esse hebraice, sed conversam in Latinum a S. Marco; verum S. Hieronymus tantum dicit S. Petrum variasse stylum: stylum enim secundae Epistolae diversum esse a stylo primae; quod verum est, etiamsi dicamus utramque eadem lingua Latina, vel Graeca ab eo fuisse conscriptam. Passim Interpretes censent graece esse scriptam, utpote ad Graecos, scilicet Cappadoces, Asianos, Bithynios, Ponticos: unde et in dubiis ad textum Graecum, quasi originalem recurrunt.

Porro scripta est primario ad Christianos e Iudaeis ad Christum conversos, qui dispersi erant per Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam et Bithyniam, ut patet ex titulo Epistolae et cap. III, vers. 6. Ita S. Athanasius in Synopsi; Eusebius, lib. III Histor., cap. IV; S. Hieronymus, De Script. Eccel., in Petro; Didymus, Oecumenius, Beda, Caietanus et Titelmannus hic, et faciet cap. I, vers. 4, 8, 9, et epist. II, cap. III, vers. 15 et 16. Hi enim fuere primi Christiani, quos paulo ante praedicando converterat S. Petrus; quorum proinde peculiarem ipse curam egit, ut patet Galat. Secundario tamen et consequenter scripta est quoque ad Christianos e gentilismo conversos. Horum enim aeque ac illorum Pastor, Episcopus, et Pontifex universalis a Christo creatus erat S. Petrus, Ioannis XXII, 45. Unde cap. II, vers. 10, Gentium vocationem ex Oseae, cap. II, vers. 10, confirmat et celebrat. Idipsum insinuat cap. I, vers. 18, et cap. IV, vers. 3; epist. II, cap. I, vers. 1. Ita S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. LXXXIX; S. Thomas, Beda, Glossa, Lyranus hic; Ribera in Oseae II, num. 4, et alii. S. Bonifacius, primas Moguntiae Episcopus et Germaniae Apostolus, qui martyr in Frisia occubuit, tanti fecit S. Petri Epistolas, ut eas petierit aureis litteris sibi describi ab Eadburga Abbatissa, uti patet ex epistola eius apud Baronium, tom. IX, pag. 39. Olim circumferebantur quinque libri S. Petri, scilicet Acta, Praedicatio, Evangelium, Apocalypsis et Iudicium, sed suspectae fidei et adulterini, teste S. Hieronymo, lib. De Script. Eccles., in Petro, et Ruffino in Expositione Symboli. Sic et Itinerarium S. Petri nomine S. Clementis editum, Gelasius inter apocrypha retulit cap. Sancta Romana, dist. 15.

Quoad secundum. Argumentum Epistolae est duplex. Primum ad fidem spectat, secundum ad mores. Primo enim confirmat et celebrat admirabile Dei consilium et beneficium de Verbi incarnatione, passione, redemptione, vocatione Iudaeorum et Gentium ad Christi gratiam, salutem et gloriam aeternam. Hanc enim esse orthodoxam doctrinam a Prophetis praedictam, ab Apostolis iussu Dei praedicatam, quam proinde constanter sequi et retinere debeant, ac pro ea tuenda dura omnia, ipsamque mortem et martyrium fortiter obire. Quocirca omnes Christi exemplo ad persecutionum tolerantiam et in fide constantiam exhortatur.

Secundo, a fide transit ad mores, eosque ad Christi normam et disciplinam efformat. Docet ergo Christianos debere obedire regibus, principibus et magistratibus licet ethnicis; servos dominis, uxores maritis, adolescentes senioribus, fideles pastoribus et doctoribus, ac vicissim quid viri uxoribus, pastores subditis debeant, edocet. Exhortatur ad prudentiam, vigilantiam in orationibus, charitatem mutuam, hospitalitatem, patientiam, humilitatem et temperantiam. Prae caeteris autem patientiam et Christi patientis exemplum refricat et inculcat, idque singulis capitibus, eo quod Christiani tunc novi, ob novam Christi religionem ubique multa a Iudaeis et Gentibus paterentur, non tantum verba et probra, sed et spolia, carceres, verbera, mortem et martyrium. Scripta est maiestate et spiritu Apostolico, sublimi et exultanti. Profunde enim scrutatur et admiratur bona in Christo Christique cruce et redemptione latentia, coelitus nobis impertita.

Nota: Eaedem subinde sententiae reperiuntur apud S. Petrum, S. Paulum, S. Iacobum et Ioannem; cuius ratio est: Prima, quod omnes Apostoli eodem agebantur Spiritu Sancto, qui easdem veritates et sententias eis suggerebat, idque ad testimonium tum veritatis, tum concordiae. Secunda, quod omnes eosdem de virtutibus Christianis haberent sensus et dictamina: ubi autem idem est conceptus et sensus, facile idem sequitur sermo et sententia: verbum enim oris respondet verbo mentis; ab eo enim gignitur et producitur. Tertia, quod, sicut ante separationem ediderunt commune Symbolum fidei, sic et verisimile sit eos in communi sermone, aeque ac doctrina et concionibus usurpasse plures easdem gnomas et axiomata Christiana, ad formandos mores fidelium, quae deinde scriptis mandarunt. Talia sunt: Christiano gaudendum esse in tribulatione; beatos esse qui persecutionem patiuntur; exultandum esse in adoptione filiorum Dei facta per Christum; sperandam esse immarcescibilem gloriae coronam; Deum superbis resistere, humilibus autem dare gratiam; charitatem esse legis plenitudinem; charitatem operire multitudinem peccatorum; thesaurizandum esse in coelis, non in terra; conversationem nostram debere esse in coelis; semper orandum esse, vincendum in bono malum; gloriandum in spe vitae aeternae; studendum esse eleemosynae et saluti animarum.

Quoad tertium. Auctor Epistolae est S. Petrus Apostolorum Princeps, qui Bethsaidae in Galilaea natus, piscatuque victitans, a Christo vocatus, factus est eius in terris vicarius, totiusque Ecclesiae Pastor et Pontifex: de cuius admirabili sapientia, poenitentia, austeritate, charitate, zelo, propagatione fidei per totum orbem (in quem ipse discipulos suos evangelizatum misit), passione, martyrio, privilegiis, miraculis, veneratione, fama et gloria, vide Baronium aliosque Historicos. Sane Dionysius Areopagita, De Divin. Nomin., cap. III, S. Petrum vocat supremam gloriam, ornamentum coeleste, summum capitis verticem, basin et columnam Theologorum fortissimam et antiquissimam. Petrus enim Ecclesiae non tantum est monarcha, sed et post Christum petra fundamentalis. Ideo enim Christus vocavit eum Petrum, cum prius vocaretur Simon, ut significaret eum fore petram Fidei et Ecclesiae, quam nec tyranni, nec Philosophi, nec haeretici, nec scelerati, non dico evertere, sed nec concutere possent. Hoc est quod ei promisit Christus, qui est aeterna Veritas, dicens: «Beatus es Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi: quia tu es Petrus, et super hanc petram (super te scilicet, quem voco facioque Cepham, id est, petram Ecclesiae) aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis,» Matth. xvi, 17. Rursum uni inter omnes Apostolos Petro dixit, iussitque tertio Christus: «Pasce oves meas,» Ioan. xxi. Et iturus ad crucem et mortem: «Simon,» ait, «ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos,» Lucae xxii, 32.

E quibus Christi promissis et donis collige, summam S. Petri auctoritatem, ac privilegia amplissima. Privilegia enim duodecim uni S. Petro respectu totius Ecclesiae (privata enim omitto, vide ea apud Bellarminum, lib. I De Rom. Pont., cap. xvii, et seq.) a Christo concessa sunt. Et primum, quod a Christo creatus sit petra et fundamentum Ecclesiae. «Cum ego (Christus) sim inviolabilis petra, etc., tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint mihi tecum participatione communia,» ait S. Leo, serm. 3. De Annivers. sui Pontif. Cephas ergo est Cepha. Petrus est Petra, nimirum «Cephalon, et Capitoli immobile saxum.»

Secundum, quod Petrus fuerit caput, superior, rector et iudex omnium Apostolorum. Quocirca S. Hieronymus, in epist. 89 ad S. Augustinum: «Tantae,» ait, «Petrus auctoritatis fuit, ut Paulus in Epistola sua scripserit: Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum.» Theodoretus, epist. ad Leonem: «Paulus,» ait, «praeco veritatis, tuba Sanctissimi Spiritus, ad magnum Petrum cucurrit, ut iis qui Antiochiae de legalibus institutis contendebant, ab ipso afferret solutionem.» Hinc et S. Evodius, successor S. Petri in sede Antiochena, Epist. quae dicitur τὸ φῶς, docet Christum ex mulieribus solam baptizasse Virginem matrem suam, ex viris solum Petrum: a Petro vero baptizatos fuisse Andream, Iacobum et Ioannem, et ab iis caeteros. Et S. Epiphanius, haeres. 51: «Petrum,» ait, «elegit, ut dux esset discipulorum.»

Tertium, quod S. Petrus fuerit hierarcha, quodque ab eo omnis ordo hierarchicus, puta omnium Episcoporum, sacerdotum caeterorumque Ecclesiae ministrorum ordinatio, aeque ac iurisdictio descendat. Unde Innocentius, epist. ad Concilium Carthag., quae est 91 inter epist. S. Augustini: «A quo (Petro)» inquit, «ipse episcopatus, et tota auctoritas nominis huius emersit.» Iulius I, epist. 1 ad Orientales: «B. Apostoli Petri sedes,» ait, «nobis sacerdotalis mater est dignitatis.» S. Leo, serm. 3 De Assumpt. sua ad Pont.: «Si quid,» ait, «cum eo (Petro) commune caeteris voluit esse principibus, nunquam, nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit.» Idem, epist. 89: «Huius,» ait, «muneris Sacramentum, ita Dominus ad omnium Apostolorum officium pertinere voluit, ut in Beatissimo Petro Apostolorum omnium summo principaliter collocaret; ut ab ipso quasi quodam capite, dona sua velut in corpus omne diffunderet.»

Quartum, quod Christus S. Petro eiusque successoribus promiserit et dederit assistentiam Spiritus Sancti, ad regendam Ecclesiam et ad docendam veram fidem, ut in ea errare non possit, sed quod ille haereseos damnat, tota Ecclesia pariter ut haereticum damnet. Unde Innocentius I, epist. ad Concilium Milevit., quae est 93 apud S. Augustinum: «Quoties,» ait, «fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem, deferre debere.» Id patet ex usu et praxi omnium saeculorum. Pontifices enim Romani omnia in fide dubia declararunt et resolverunt, omnesque haereses condemnarunt.

Quintum, quod Petrus et Pontifex quilibet Christi personam et auctoritatem repraesentet; sicut prorex repraesentat regem. Hinc et Petrus Christo in vita, zelo, propagatione fidei, morte et martyrio fuit persimilis et coniunctissimus. Unde S. Gregorius in psalm. IV Paenit.: «Petro,» inquit, «ait Christus: Venio Romam iterum crucifigi. Qui enim in seipso iam pridem crucifixus fuerat, in Petro iterum se crucifigendum dicebat.» Et Tertullianus, lib. De Praescript.: «Habes,» ait, «Romam unde nobis quoque auctoritas praesto est. Felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur, ubi Paulus Ioannis exitu coronatur.» Et S. Maximus, sermone 5 De Natali S. Apost.: «Petrus,» ait, «et Paulus martyrium pertulerunt in urbe Roma, quae principatum et caput obtinet nationum, ut scilicet ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitatis.» Et S. Paulinus, Natali 3 S. Felicis:

«Ipsaque coelestium sacris procerum monumentis
Roma Petro Pauloque potens.»

Sextum, quod S. Petrus eiusque successores Romani Pontifices toti Ecclesiae praesint quasi monarchae; ideoque Ecclesiam faciant unam, unumque Christi regnum et monarchiam. Sicut enim unum est imperium quod unum habet imperatorem, unum regnum quod ab uno regitur rege, unum universum quod unus condidit et moderatur Deus, unum coelum quod unus illuminat sol: ita pariter Ecclesia non posset esse unum visibile Christi regnum, nisi haberet unum visibile caput, cui tota subesset, et a quo regeretur; quod aliud esse nequit quam S. Petrus eiusque successores: perinde ac corpus humanum sine capite uno consistere nequit; alioqui enim esset acephalum, carens ratione, regimine et rectore. Unde S. Ambrosius, serm. 11: «Hanc,» ait, «solam Ecclesiae navim ascendit Dominus, in qua Petrus magister est constitutus, dicente Domino: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Sicut enim Noe arca, naufragante mundo, cunctos quos susceperat illaesos reservavit; ita et Petri Ecclesia, conflagrante saeculo, omnes quos amplectitur repraesentabit illaesos; et sicut tunc, transacto diluvio, ad arcam Noe columba signum pacis detulit: ita et, transacto iudicio, ad Ecclesiam Petri Christus gaudium pacis referet.» Et S. Augustinus, serm. 124 De Tempore, agens de poenitentia S. Petri: «Totius,» ait, «corporis morbum in ipso capite curat Ecclesiae, in ipso vertice componit membrorum omnium sanitatem.» Et S. Leo, serm. 3 De Assumpt. sua ad Pont.: «De tanto mundo,» ait, «unus eligitur Petrus, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus Apostolis cunctisque Ecclesiae Patribus praeponatur: ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint, multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus.» Sicut ergo membrum corporis esse nequit quod a capite est divisum, quodque capitis vi et influxu non vegetatur et regitur: ita pariter membrum Ecclesiae esse nequit, qui a Petro et Pontifice Rom. schismate vel haeresi est divisus; nec ad ovile Christi pertinet, qui ad gregem Petri non spectat: quos enim Christus curat et regit, per Petrum Pastorem suum curat et regit. Unde S. Hieronymus, epist. 1 ad Damasum, de nomine hypostasis: «Super illam,» ait, «petram (cathedrae Petri) aedificatam Ecclesiam scio: quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est: si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio.» Et infra: «Quicumque tecum (o Damase Pontifex) non colligit, spargit: hoc est, qui Christi non est, Antichristi est.» S. Cyprianus, lib. I, epist. 8 ad Plebem: «Deus,» ait, «unus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et cathedra una super Petrum Domini voce fundata. Aliud altare constitui, aut sacerdotium novum fieri praeter unum altare, et unum sacerdotium non potest. Quisquis alibi collegerit, spargit.» Idem, epist. 3 ad Cornelium, lib. I: «Neque enim,» ait, «aliunde ortae sunt haereses, aut nata sunt schismata, quam inde, quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus iudex vice Christi cogitatur, cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversus collegium sacerdotum quidquam moveret.»

Septimum, quod ius et imperium Petri non tantum sublimius, sed et amplius sit quam quorumvis Regum et Imperatorum, tum quia ad fideles per totum orbem dispersos se extendit; tum quia pertinet quoque ad infideles, ut eos Christo et Ecclesiae aggregari curet; tum quia exserit se ad anthropophagos, Indos et Barbaros, qui vivunt sine rege, sine lege, sine Deo. Unde S. Prosper in Carm. de Ingratis:

«Sedes Roma Petri, quae pastoralis honoris
Facta caput mundo, quidquid non possidet armis,
Religione tenet.»

S. Cyrillus in Thesauro: «Petro,» ait, «omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi Domino Iesu obediunt.» Et rursum: «Debemus nos, ut qui membra sumus, capiti nostro Romano Pontifici, et Apostolicae sedi adhaerere.» Quocirca veteres in litteris Canonicis (quas formatas vocabant), ut latorem earum testarentur esse orthodoxae fidei et communionis Catholicae, inscribebant nomen Petri. In Formatis enim ex decreto Concilii Nicaeni, haec nomina quasi verae fidei tesseram, per primas eorum litteras inscribebant: «Pater, Filius, Spiritus Sanctus, Petrus. Amen,» ut significarent earum latorem habere communionem cum cathedra et successore S. Petri, Romano Pontifice, ideoque esse Catholicum. Unde Optatus Milevitanus, lib. II, ut se probet Catholicum, Donatistas vero esse schismaticos, enumerans Pontifices qui sederunt in cathedra Petri usque ad Siricium, addit: «Hic noster est socius, cum quo nobis totus orbis, commercio Formatarum, in unam communionis societatem concordat,» De Donatistis vero subiicit, eos procul abesse ut Formatis communicent cum cathedra S. Petri. Vide Baronium, anno Christi 325.

Octavum, S. Petri ius et imperium non tantum in terram, sed et ad inferos et superos pertinet. Nam non tantum hominibus terrigenis, sed et animabus in Purgatorio coelum pandit. Est enim ipse claviger coeli: eius enim claves a Christo accepit, Matth. cap. xvi. Unde Arator in fine Actor. Apostol.:

«Dignaque materies Petri Paulique coronae
Caesareas superare minas, et in arce tyranni
Pandere iura poli, summoque in agone tribunal
Vincere, ne titulos parvus contingeret hostis.»

S. Bernardus, lib. II De Consid. ad Eugenium: «Tu,» ait, «Episcopo coelum claudere, tu ipsum ab Episcopatu deponere, etiam et tradere Satanae potes.» Et Optatus Milevitanus, lib. VII Contra Parmen.: «Bono unitatis,» inquit, «B. Petrus praeferri omnibus Apostolis meruit, et claves regni coelorum communicandas caeteris, solus accepit, etc. stant tot innocentes, et peccator accipit claves: ut unitatis negotium formaretur, provisum est, ut peccator aperiret innocentibus, ne innocentes clauderent contra peccatores, et quae necessaria est unitas, esse non posset.» Et Petrus Chrysologus, serm. 107: «Petrus,» ait, «est custos fidei, petra Ecclesiae ianitorque coelorum.»

Nonum, S. Petri potestas propagatur in posteros, et caeteris Patriarchis deficientibus, inconcussa perdurat hucusque per annos 1600, et durabit usque ad finem mundi. Unde S. Cyprianus, lib. I, epist. 3 ad Cornelium Pontificem: «Navigare audent,» inquit, «ad Petri cathedram atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, a schismaticis et profanis litteras ferre: nec cogitare eos esse Romanos, ad quos perfidia habere non possit accessum.» Et S. Hieronymus, epist. 1 ad Damasum, de nomine hypostasis: «Cum successore,» inquit, «piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego beatitudini tuae, id est cathedrae Petri communione consocior.» Hinc in Concilio Ephesino I, tom. II, cap. xvi, Coelestinus Romanus Pontifex vocatur «ordinarius successor et Vicarius B. Petri, Apostolorum Principis.» Et in Concilio Chalcedon, act. 2, lecta Epistola Leonis Pontificis, omnes acclamarunt: «Petrus per Leonem locutus est;» et in epist. ad Leonem, totum Concilium dicit: «Leonem vocis Petri interpretem fuisse,» id est, Petrum per Leonem esse locutum. Petrus, Episcopus Ravennae, epist. ad Eutychen., quae habetur ante Concilium Chalcedon.: «Hortamur,» ait, «te, frater, ut his quae a B. Papa Romanae civitatis scripta sunt, obedienter attendas. Quoniam B. Petrus qui in propria sede et vivit et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem.» S. Siricius Pontifex, epist. ad Himericum Episcopum Tarracon.: «Portamus,» ait, «onera omnium qui gravantur. Quinimo haec portat in nobis B. Apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur haeredes.»

Decimum, S. Petri potestas et dignitas superat potestatem Abrahae, Mosis, Aaronis, Melchisedech, omniumque veterum Pontificum, Patriarcharum et Prophetarum, iisque omnibus adumbrata et praefigurata fuit. Audi S. Bernardum ad Eugenium Pontificem, lib. II De Consider.: «Quis es? sacerdos magnus, summus Pontifex. Tu princeps Episcoporum, tu haeres Apostolorum. Tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es cui claves traditae, cui oves creditae sunt, etc.; nec modo ovium, sed et Pastorum tu unus omnium pastor.»

Undecimum, S. Petrus per discipulos a se missos fundavit per totum orbem Ecclesias. Ita habuit a S. Petro institutos Episcopos, Sicilia Pancratium, Marcianum, Beryllum; Capua Priscum, Neapolis Aspren, Tarracina Epaphroditum, Equicolae populi Marcum, Ptolemaeum Nepe, Romulum Fesuli, Paulinum Luca, Ravenna Apollinarem, Verona Euprepium, Patavium Prosdocimum, Ticinum Syrum, Aquileia Hermagoram; in Galliis Lemovicenses, Burdigalenses et Tholosani Martialem; Tungrenses, Colonienses et Trevirenses Maternum; Rhemenses Sixtum, Arelatenses Trophimum, Senonenses Sabinianum, Cenomanenses Iulianum, Vienna et Moguntia Crescentem, Catalaunum Memnimium, Bituricenses Urginum, Avernenses Austremonium, Sanctonenses Eutropium; Germania Eucharium, Egistum, Marcianum; Hispania Torquatum, Ctesiphontem, Secundum, Indalesium, Caecilium, Hesychium, etc., ut patet ex Martyrol. S. Petrum Byzantinis quoque primum dedisse Episcopum docet Agapetus Pontifex in litteris, quae recitantur in Synodo V, act. 2. Si Metaphrastae credimus, 29 iunii, Petrus, Roma pulsus a Claudio anno imperii eius 9, navigavit in Africam, et Carthaginensem erexit Ecclesiam, eique praefecit Crescentem discipulum; inde Alexandriam concessit, erectaque Ecclesia Alexandrina, ibique Marco instituto Episcopo, ac Thebis Rufo, Hierosolymam profectus est.

Tradunt Historici rerum Angliae, S. Petrum misisse in Angliam evangelizandi causa Iosephum ab Arimathia; alii ipsummet S. Petrum in Angliam profectum, Anglos convertisse. Sane ab olim mira fuit S. Petri erga Anglos pastoralis cura et vicissim Anglorum erga S. Petrum devotio. Ut alia omittam, memorabile est quod scribit Alredus, abbas Cisterciensis, qui floruit anno Domini 1164, in Vita S. Eduardi, regis Anglorum, nimirum, «cum Anglia a Danis vastata, regia stirpe extincta, proxima esset ruinae et exitio, Episcopum quemdam ardenter pro ea cum suspiriis et gemitibus ad Deum preces effudisse, ac mox apparuisse ei S. Petrum, et dixisse, nasciturum S. Eduardum, eumque fore regem iustum, sanctum et fortem, qui omnibus hisce Angliae malis mederetur. Regnum enim Anglorum esse regnum Christi, et suum. Ita factum: oraculi veritatem exitus comprobavit. Hac de causa S. Eduardus mire devotus fuit S. Petro, et S. Petrus vicissim in eum beneficus,» uti ostendi Actor. vii, 3. Audiant et legant haec Angli, ut videant a quanto pastore desciverint, ac postliminio ad eum redeant, eumque in successore Romano Pontifice venerentur. Ita pristinam eius curam et opem sentient. Audi Innocentium I Pontificem, epist. 4: «Manifestum est,» ait, «in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam et Siciliam, insulasque interiacentes nullum hominum instituisse Ecclesias, nisi eos, quos venerabilis Apostolus Petrus, aut eius successores constituerunt sacerdotes.»

Denique S. Chrysostomus, hom. 32 in Epist. ad Rom.: «Non ita,» ait, «coelum splendescit, quando radios suos sol ex se emittit, sicut Romanorum urbs duas illas lampades ubique terrarum effundens. Hinc rapietur Paulus, hinc Petrus. Considerate et horrete quale spectaculum visura sit Roma, Paulum videlicet ex theca illa repente cum Petro resurgentem in occursum Domini sursum ferri.» Et Elpis uxor Boetii, hymno De Apostolis:

«O felix Roma, quae tantorum principum
Es purpurata pretioso sanguine!
Non laude tua, sed ipsorum meritis,
Excellis omnem mundi pulchritudinem.»

Et S. Leo, serm. 2 De Natali Apostol.: «Non minuitur,» ait, «persecutionibus Ecclesia, sed augetur, et semper Dominicus ager segete ditiore vestitur, dum grana quae singula cadunt, multiplicata nascuntur. Unde duo ista praeclara divini germina seminis in quantam sobolem germinarent, beatorum millia Martyrum protestantur, qui Apostolicorum aemuli triumphorum urbem nostram purpurarunt, et longe lateque rutilantibus populis ambierunt, et quasi ex multarum honore gemmarum conserto uno diademate coronarunt.»

Porro effigiem S. Petri ex antiquis imaginibus ita pingit Nicephorus, lib. II, cap. xxxvii: «Petrus quidem haud crassa corporis statura fuit, sed quae aliquanto esset erectior, facie sub pallida et alba admodum; capilli et capitis et barbae crispi et densi, sed non admodum prominentes fuere; oculi quasi sanguine (quia assidue plorasse fertur) respersi, nigri; supercilia prope evulsa; nasus autem longior illius quidem, non tamen in acumen desinens, sed pressus simusque magis.»

Uxorem S. Petri martyrio laureatam tradit Clemens Alexandrinus, lib. VII Stromatum: «Aiunt,» inquit, «B. Petrum cum vidisset uxorem duci ad mortem, laetatum quidem esse propter vocationem, et quod domum reverteretur, valde tamen exhortando et compellando eam proprio nomine dixisse: Heus tu, memento Domini. Tale erat beatorum matrimonium.» Traditur ex ea genuisse S. Petronillam, quae ob speciem appetita in matrimonium a Flacco, mortem precibus a Deo impetravit, ne virginitatis decus perderet: cuius reliquias Romae in basilica S. Petri veneramur.

S. Petrus cum S. Paulo gloriosum Romae obiit martyrium, eo quod Simonem Magum (qui Neroni ob magicas artes erat in deliciis) prostravisset, crucifixus capite deorsum, pedibus sursum, uti petierat (ne Christo Domino aequaretur), in Vaticano, anno Domini 69, Neronis 13 et penultimo, die 29 iunii, cum Romae sedisset annos 24, menses 3, dies 11. Unde Tertullianus, lib. De Praescript., cap. xxxvi: «Romae,» inquit, «Petrus passioni Dominicae adaequatur, quia crucifixus est uti Christus.» Et in Scorpiaco, cap. xiv: «Orientem fidem Romae primus Nero cruentavit: tunc Petrus ab altero cingitur, cum cruci astringitur.» Et S. Chrysostomus, hom. in Princ. Apost.: «Gaudeas,» inquit, «Petre, qui ligno crucis fruitus es, et ad magistri similitudinem recta quidem figura, sicut Dominus noster crucifigi noluisti, sed magis inverso capite velut a terra ad coelum iter parans. O clavos illos beatos, qui membra illa sanctissima pertransierunt!» Sepultus est pariter in Vaticano iuxta viam Triumphalem: locum sepulturae Constantinus Magnus Imperator magnifica basilica exornavit, quam hoc seculo Pontifices de novo a fundamentis, sed longe maiorem per centum annos exaedificarunt, adeo augustam et magnificam, ut urbis et orbis miraculum esse videatur.

Solent Christiani ab omni aevo ex toto orbe eam religionis ergo visitare, ac ad ipsa eius limina pronos se prosternere, sanctumque Petrum venerari et eius opem suppliciter implorare. Audi S. Augustinum, serm. 28 De Sanctis: «Nunc ad memoriam Piscatoris flectuntur genua Imperatoris: ibi radiant gemmae diadematis, ubi fulgent beneficia Piscatoris.» Et epist. 42 ad Madaur.: «Videtis,» ait, «imperii nobilissimi eminentissimum culmen, ad sepulcrum piscatoris Petri submisso diademate supplicare.» Et S. Chrysostomus, hom. quod Christus sit Deus: «Relictis omnibus, ad sepulcra piscatoris et pellionis (Pauli qui e pellibus faciebat tabernacula) currunt et reges, et praesides, et milites: et Constantinopoli reges nostri magnam gratiam putant, si non prope Apostolos, sed si vel extra eorum vestibula corpora sua sepeliantur, fiantque piscatorum ostiarii reges.»

Romae ergo ubi Petrus martyr occubuit, ibi et victor resurrexit, ac supplantato Nerone, Imperatoribus et idololatria, urbem orbemque triumphator occupat: e Vaticano Romam, fidemque et Ecclesiam Romanam, quasi omnium Ecclesiarum matrem, magistram et dominam testur, dirigit et propugnat; ut hucusque haeresis et perfidia eam convellere non potuerint, nec unquam convulsurae sint; quia scilicet supra firmam petram aedificata est, ut portae inferi contra eam praevalere nequeant. Aspice nos ex alto, S. Petre, et tuos cives, imo clientes et filios protege, ac per vitae huius turbines dirige in viam salutis aeternae, ut peracto peregrinationis huius cursu, coeli ostia te pandente ingredi, ac tecum Christo Iesu Domino nostro frui in aeternum mereamur. Amen.