Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Pergit perstringere divitum in pauperes saevitiam, insolentiam et luxum. Inde, vers. 7, pauperes et afflictos hortatur ad patientiam, exemplo Iob et Prophetarum. Mox, vers. 12, vetat iurare, tristes iubet orare, laetos psallere, aegros ungi oleo, peccatores peccata sua confiteri. Denique, vers. 16, commendat studium orationis et salutis proximorum.
Textus Vulgatae: Iacobi 5:1-20
1. Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. 2. Divitiae vestrae putrefactae sunt: et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3. Aurum et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. 4. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabaoth introivit. 5. Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. 6. Adduxistis, et occidistis iustum, et non restitit vobis. 7. Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. 8. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. 9. Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit. 10. Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris et patientiae, Prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. 11. Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. 12. Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: ut non sub iudicio decidatis. 13. Tristatur aliquis vestrum? oret. Aequo animo est? psallat. 14. Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini. 15. Et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et, si in peccatis sit, remittentur ei. 16. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua. 17. Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. 18. Et rursum oravit: et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. 19. Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: 20. scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
Versus 1: Agite Nunc, Divites, Plorate Ululantes in Miseriis Vestris
1. Agite nunc, divites; plorate. — S. Iacobus, in fine cap. praeced., taxavit divitum culpam, puta avaritiam et insolentem exultationem: hic eamdem reprimit assignando poenam, puta miserias eis obventuras: unde quod cap. praeced., vers. 3, hortatus est eos ad luctum et ploratum, hic perurget. Sicut enim faber insistit tonsioni ferri, donec illud ad arbitrium suum flectat et formet: ita et concionator diu multumque tundere debet dura et vitiosa hominum corda, ut ea ad poenitentiam novamque vitam inflectat. Per «divites» accipe philodivites, id est, divitiarum cupidos et tenaces; sicut per «sophos» intelliguntur philosophi, id est, amatores sapientiae. Qui enim cor non habent divitiis affixum, sed coelo, ii divites licet sint censu, pauperes tamen sunt spiritu. Vocat tamen divites, quia divites solent esse philodivites: divitiae enim sunt viscosae, sibique cor possidentis illigant, ut saepe eas cupiat per fas et nefas. Unde illud: «Dives, aut iniquus, aut iniqui haeres.» Hinc Thomas Anglicus «divites» explicat, in pecunia aeque ac in peccatis. Nam, ut ait Eccli. xi, 11: «Si dives fueris, non eris immundus a peccato.» Et Christus, Luc. vi, 24: «Vae,» ait, «vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.» Ubi ponderanda est particula causalis «quia,» iuxta illud Epuloni dictum: «Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.» Nam, ut ait S. Hieronymus, epist. 34, «difficile, imo impossibile est, ut praesentibus quis et futuris fruatur bonis; et hic ventrem, et ibi mentem expleat, ut de deliciis transeat ad delicias.»
Porro vae illud ploratum ciens, a Christo et Scriptura divitibus intentatum, non tantum est futurae, sed et praesentis vitae; quod explicans S. Cyprianus, lib. II, epist. 2, ait: «Hos inter divitias suas trepidos cogitationis incertae sollicitudo discruciat: non cibus securo, somnusve contingit: suspirat ille in convivio, bibat licet gemma, et cum epulis marcidum corpus torus mollior alto sinu condiderit, vigilat in pluma: nec intelligit miser speciosa sibi esse supplicia, auro se alligatum teneri, et possideri magis quam possidere divitias.» Consentanee Ambrosius, lib. De Nabuthe, cap. xiv: «Bene,» inquit, «viros divitiarum appellavit David, Psal. lxxv, vers. 6, non divitias virorum, ut ostendat eos non possessores divitiarum esse, sed a suis divitiis possideri.» Recte item omnino Seneca, epist. 119: «Sic divitias habent quomodo habere dicimur febrim, cum illa nos habeat. E contrario dicere debemus: Febris illum tenet. Eodem modo dicendum est: Divitiae illum tenent, imo et torquent.» Acute observat S. Gregorius, expendens verba illius divitis, Lucae XII, 17: «Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?» «O angustia,» inquit Gregorius, lib. XV Moralium, XI, «ex satietate nata! de ubertate agri angustiatur animus avari.»
Concludat S. Augustinus, tract. 9 in Ioan.: «O homo, qui laboras, amando avaritiam, cum labore amatur quod amas: sine labore amatur Deus. Avaritia iussura est labores, pericula, tristitias, tribulationes; et obtemperaturus es. Quo fine? ut habeas quo impleas arcam et perdas securitatem. Securior forte eras antequam haberes, quam cum habere coepisti. Ecce quid tibi iussit avaritia. Implesti domum, timentur latrones: acquisivisti aurum, perdidisti somnum. Deus sine labore cum amatur, acquiritur et tenetur.» Legendus omnino etiam eiusdem sermo vigesimus secundus de verbis Apostoli, ubi et de somno, quem capere tales nequeunt, plura ingerit.
Plorate ululantes. — Syrus: «plorate et ululate.» Ululare proprie est luporum et canum cum rabida fame cruciantur: inde transfertur ad summas in extrema clade complorationes et eiulatus, quales solent esse feminarum cum hostis urbem capit, omniaque ferro et flamma vastat, q. d. O divites crudeles, more luporum fame rabidorum ululate; quia cum Titus vastabit Iudaeam, et magis cum Deus detrudet vos in tartara, extrema inopia, dolore et quasi lupina ac canina fame et siti cruciabimini, adeo ut in ardentissimis flammis cum divite Epulone postulantes vel guttam aquae ad refrigerandam linguam, non sitis obtenturi, eo quod pauperibus fame et siti afflictis, panem et potum postulantibus negaveritis, imo mercedem operae et labori ipsorum promissam debitamque fraudaveritis. Ita Hugo. Ita poetae fingunt Tantalum quasi schema avari et avaritiae, apud inferos siti torqueri et fame. «Mento summam aquam attingens siti enectus Tantalus,» ait Cicero, IV Tuscul.; et Virgilius, VI Aeneid., de Tantalo:
Epulaeque ante ora paratae
Regifico luxu; furiarum maxima iuxta
Accubat, et manibus prohibet contingere mensas.
Hinc Plato, in Cratylo, Tantalum dictum censet quasi ταλάντατον, id est infelicissimum. Secundo, «ululate, o divites,» in tanta clade, sicut pueri et mulieres ululant in communi domus urbisve ruina, quia vixistis ut mulieres habentes cor affixum rebus vilissimis, puta terrae et luto. Unde S. Chrysostomus, hom. 25 in Matth.: «Nihil,» ait, «mulierosius quam vinci ab avaritia.» Quocirca Beda censet hic moneri divites, ut fletibus et eleemosynis inferorum supplicia redimant: «Divites enim qui pietatis et misericordiae opera neglexerint,» inquit, «non modo visibilis gehennae ignis cruciabit; sed etiam memoria inanium divitiarum, quibus suas culpas redimere potuerunt, et ante iudicium animas eorum, et post resurrectionem etiam carnes exuret, cum sibi irasci coeperint, quare culpas eleemosynis non redemerint; unde dicitur diviti: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua.»
In miseriis (ἐπί, id est super, propter miserias) quae advenient vobis — a vindice Deo, tum in hoc saeculo, tum in futuro. «Miser» dicitur qui omnem felicitatem amiserit, ait Isidorus, lib. X Etymol. Unde Œcumenius censet hic praedici excidium Hierosolymae et Iudaeae, quo divites omnes tam Christiani quam Iudaei bonis, libertate et vita spoliati sunt. Sic Prophetae divitibus insolentibus sui aevi intentant cladem et captivitatem Babylonicam; ut Amos, vi, 1: «Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel.» Et Isaias v, 8: «Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis, etc. Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?» Et Christus, Lucae cap. vi, vers. 24: «Vae vobis divitibus qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.» Pathetice auctor serm. ad Fratres in eremo, tom. X. S. Augustinus, serm. 62: «Cogitate,» ait, «fratres charissimi, ubi sint reges, ubi potentes, ubi amici, ubi parentes. Ecce quomodo de tanta potentia vel laetitia tanta provenit miseria et angustia: de tantis divitiis tot inopiae; de tantis satietatibus tanta fames; de tam levi delectatione tam longa infirmitas; de tam brevi luce tam longae tenebrae; de tam parva suavitate odoris vel luxuriae, tanti dolores, ac foetores damnationis perpetuae; et de vestimentorum abundantia tanta nuditas.» Istas catastrophas saepe Deus iustus scelerum vindex facit in hac vita, uti oculis cernimus, et semper faciet in futura.
Symbolice Hugo: Recte, ait, dicitur, «quae advenient»; quia miseria poenae veniet ad miseriam culpae, ut simul coniungantur, et quamdiu durat culpa, duret et poena; quia vero in inferno culpa perennis erit, sic etiam poena.
Versus 2: Divitiae Vestrae Putrefactae Sunt, et Vestimenta Vestra a Tineis Comesta Sunt
2. Divitiae vestrae putrefactae sunt. — Haec est iusta causa luctus et ploratus. Syrus: «opes vestrae corruptae sunt, et foetuerunt»; ex corruptione enim oritur putredo, ex putredine foetor. Divites avari malunt sua frumenta, vina, panes, carnes, pisces, ova, etc., in arcis putrescere, quam ea dare pauperibus, iisque emere coelestes et aeternas opes, quae sane ingens est stoliditas, aeque ac crudelitas. S. Augustinus (vel quisquis est auctor), lib. De Duodecim abusionibus, tom. IX, inter duodecim hanc ponit quartam. Prima abusio, inquit, est sapiens, et praedicator sine bonis operibus; secunda, senex sine religione; tertia, adolescens sine obedientia; quarta, dives sine eleemosyna; quinta, femina sine pudicitia; sexta, dominus sine virtute; septima, Christianus contentiosus; octava, pauper superbus; nona, Rex iniquus; decima, Episcopus negligens; undecima, plebs sine disciplina; duodecima, populus sine lege. Hinc Seneca avaros vocat opum arcas, lib. De Remed. fortuit.: «Magnam,» inquit, «pecuniam habet, hominem illum iudicas? arca est. Quis aerario, quis plenis loculis invidet? Et iste, quem dominum pecuniae aestimas, pecuniae loculus est. Multum habet: utrum avarus, an prodigus est? Si avarus, non habet; si prodigus, non habebit. Iste quem beatum credis, saepe dolet, saepe suspirat; multi illum comitantur: mel muscae sequuntur, cadavera lupi, frumenta formicae: praedam sequitur ista turba, non hominem.» Nam, ut ait Isocrates in Eginetico: «Multi pecuniae, non hominis cognati sunt.»
Notat S. Chrysostomus, orat. De Divit. et Pauper., pecunias graece dici χρήματα a χρῆσθαι, id est uti, quod iis utendum sit, illaeque expendendae in nostram et aliorum utilitatem: servi esse, asservare eas quasi in custodia; domini, eas expendere. Avaris ergo quasi servis χρήματα non sunt χρήματα, sed κτήματα ἀχρήσιμα, id est possessiones inutiles; imo χρεία, id est formicarum domicilium. Quocirca idem Chrysostomus, hom. 45 in Ioannem, prudenter monet, ut opes fugaces per manus pauperum in coelum, quasi in asylum transmittamus, eas ibi post mortem reperturi. Et S. Augustinus, serm. 50 De Tempore: «Quid,» ait, «sunt pauperes, nisi laturarii nostri, id est baiuli? Das laturario tuo, ad coelum portat quod das.» Et mox: «Perdes quod dedisti, sed sequeris quo misisti. Non sine thesauro remanebis, sed quos habebas in terra sollicitus, habebis in coelo securus.» Et S. Ambrosius, lib. De Nabuthe, cap. xiv, inquit: «Custos es, non dominus facultatum, qui aurum terrae infodis: minister utique eius, non arbiter. Vende potius aurum, et eme salutem; vende lapidem, et eme regnum Dei; vende agrum, et eme tibi vitam aeternam.» Et mox: «Nescis, o homo, struere divitias: si vis dives esse, esto pauper saeculo, ut sis dives Deo. Dives fidei, dives est Deo. Qui dives est in misericordia, hic dives est Deo. Dives in simplicitate, dives est Deo. Dives sapientiae et scientiae, dives est Deo.» Et cap. xv: «Quicumque igitur patrimonio suo tanquam possessione non utitur, qui largiri pauperi, et dispensare non novit, is suarum servulus est, non dominus facultatum: quia aliena custodit ut famulus, non tanquam dominus suis utitur. In huiusmodi ergo affectu dicimus, quod vir divitiarum sit, non divitiae viri.»
Et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, — σητόβρωτα γέγονεν, id est, facta sunt tineosa, sive tineis obnoxia, puta talia ut a tineis rodantur, quibus pauperes nudos vestire debebatis, qui proinde in die iudicii sceleratam vestram avaritiam accusabunt et damnabunt. Unde Œcumenius haec referens ad sequentia: «Divitiae,» ait, «vestrae, quas sicut ignem thesaurizastis, comedent carnes vestras: putredo autem divitiarum, et corrosio indumentorum a tineis, et aerugo auri et argenti contra vos testificabuntur, et avaritiam vestram arguent, quod nemini eas distribuere volueritis. Idcirco,» inquit, «in extremis diebus, adventus scilicet Domini, divitias vestras sicut ignem, in perniciem vestram reconditas et thesaurizatas reperietis.» Hinc avaris istis et tineosis Deus minatur se fore tineam eos corrodentem: «Et ego,» inquit, «quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Iuda,» Oseae v, 12. Nota physice ex Plinio, lib. XI, cap. liii: «Pulvis,» inquit, «in lanis et veste tineas creat, praecipue si araneus una includatur: sitit enim, ut omnem humorem absorbens, ariditatem ampliat.» Hinc Horatius, lib. II, satyra 3:
Cui stragula vestis,
Blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca.
Quae stultitia, quae saevitia, dare vestes comedendas tineis, quibus in pauperes distributis, emisses coelum? in quibus conciliasses tibi gratiam non tantum pauperum, sed et Dei coelitumque omnium? Vere enim dicat fidelis illud M. Antonii: «Hoc habeo, quodcumque dedi,» teste Seneca, lib. VI De Benef., cap. iii.
Porro tineas a vestibus arcent herbae odoriferae iis oppositae, ut lavandula, rosmarinus, mentha; aut amarae, ut absinthium, teste Plinio, lib. XXVII, cap. vii; aut si olei amurca decocta cistam perlinas, teste Catone, lib. De Re rustica, cap. xcviii. Ita mysticam tineam et cariem, id est, corruptionem animae, quae fit per otium et avaritiam, arcent odorata virtutum opera, et amara carnis mortificatio, et oleata charitatis et misericordiae exercitia.
Moraliter nota: Sicut eleemosyna eleemosynarios efficit divites, uti patet ex Vita S. Ioannis Eleemosynarii, et ex S. Chrysostomo, hom. 33 ad Populum, cuius hic est titulus: «Quod eleemosyna sit ars omnium quaestuosissima»; ita ex adverso immisericordia et avaritia avarum, licet divitem, depauperat, adeo ut opes eius seipsas instar tineae consumant: sicut feruntur pennae aquilae, si pennis aliarum avium misceantur, eas vorare et consumere. Solet enim Deus segetes, fruges et opes avarorum immissis locustis, tineis, aurugine, hostibus disperdere, iuxta illud Prov. cap. xi, vers. 26: «Qui abscondit frumenta, maledicetur; benedictio autem super caput vendentium.»
Ita Ioannes Moschus in Prato Spir., cap. lxxxv, narrat in monasterio abbatis Theodosii triticum omne fuisse corruptum, eo quod monachi consuetam et statutam a Theodosio eleemosynam, ob annonae caritatem pauperibus subtraxissent, ac pro quingentis modiis, quos de more daturi erant pauperibus, quinque millia modiorum perdidisse. Unde abbas eos arguens: «Quantum,» inquit, «nobis ipsis nocuimus? Duo profecto mala egimus, unum, quia mandatum Patris nostri praeterivimus; alterum, quia spem in Deum non habuimus, sed in horreo nostro. Vel ex hoc discamus, fratres, quia Deus est qui disponit omne genus humanum; quodque S. Theodosius invisibiliter pro nobis filiis suis curam sollicite gerit.» Noster Delrio, tom. II Magic., lib. III, part. 1, Quaest. VII, ex Petro Bisaio narrat Suevum quemdam opulentum, instante annonae caritate, coemisse omne frumentum, ut caro venderet: cumque pauperi illud solito pretio nollet vendere, pauperem ei diras imprecatum, atque illico visos fuisse nigros boves (utique daemones erant specie boum) in horreo, qui omne frumentum absumpserunt. Idem de multis monasteriis legimus, imo vidimus, scilicet ea fuisse opulenta quamdiu liberales dederunt eleemosynas; at ubi eas restrinxerunt, Deum pariter restrinxisse suam manum, ac proventus annuos minuisse. Festive quidam cuidam huius depauperationis causam perquirenti, hanc dedit: «Date, et dabitur vobis,» sunt sorores iugiter sibi associatae a Christo, Lucae vi, 38: vos unam expulistis, nimirum «date»; sororem ergo expulsam secuta est soror altera, nimirum «dabitur vobis.»
S. Paulinus, Nolae Episcopus, integram in mari perdidit navim frumento onustam, eo quod uxor eius iussa dare pauperi panem qui unus domi erat reliquus, eum non dedisset; uti habet eius Vita.
Memorabilius est quod scribit Sigebertus, et ex eo Baronius, anno Domini 605, omnia edulia navis cuiusdam fuisse conversa in saxa, eo quod nauclerus pauperi petenti eleemosynam dixisset se in navi nil nisi lapides habere, ac pauper diras ei imprecatus, optasset omnia verti in lapides. Aliis prodigiis idipsum saepe declaravit Deus, quibus opes et bona a se huic illive provinciae data subtraxit, eo quod aliqui sibi solis tyrannice ea vindicarent, aut tributis ea onerarent. Audi tria talia recensentem Athenaeum, lib. III. Primum: «Philarchus,» inquit, «scribit cum antea et nunquam et nusquam Aegyptia faba sereretur, aut sata cresceret, praeterquam in Aegypto, Alexandro tamen, Pyrrhi filio regnante, in Epiri palude quadam enatam casu fuisse, ac toto biennio abunde fructus peperisse. Cum vero praesidium Alexander ibi collocasset, quo arcerentur, non ii tantum qui decerpere vellent, sed illi etiam qui eo commearent videndi gratia, exsiccatam fuisse paludem, et in posterum non solum eius fabae non genuisse plantas, sed nec iam inde aquam in ea fuisse conspectam.»
Secundum accidit et in Epiro per miraculum. Nam procul a ceteris aquis rivulus, mari vicinus, gelidam aquam fundens emicuit, cuius potus aegris plurimum auxiliabatur, ideo confluentibus illo multis etiam e locis remotioribus, ut aquam biberent; Antigoni vero duces cum res principis administrare diligentius cuperent, et bibituros vectigalis nomine pendere quippiam iussissent, evanuit illa scatebra.
Tertium: «In Troade cum antea cuivis permitteretur salem Tragasaeum auferre gratis, mox ut Lysimachus inde salarium tributum exigi mandavit, illic postea nihil salis visum est. Admiratus id Lysimachus tributum remisit, continuoque sal rursum exstitit.» Haec Athenaeus. Similia plura exstant in historiis. Avaritia ergo dona Dei aufert, et fontem divinae liberalitatis exsiccat: quia non patitur Deus ut quae ipse omnibus liberaliter erogat, a paucis usurpentur, onerentur aut restringantur.
Versus 3: Aurum et Argentum Vestrum Aeruginavit; Thesaurizastis Iram
3. Aurum et argentum vestrum aeruginavit, — custoditum in arca situm, et aeruginem vel potius auruginem contraxit. Sicut enim aeris vitium et corruptio dicitur aerugo, ac ferri ferrugo, sic auri dicitur aurugo. Verum sicut aes significat quamvis pecuniam, etiam auream et argenteam, quia prima veterum pecunia fuit aerea, teste Plinio, lib. XXXIII, cap. iii, unde et aerarium vocatur gazophylacium; sic pariter eius vitium vocatur aerugo. «Ferrum et aes,» ait Philo, lib. De Mundi opificio, «aliasque huiuscemodi naturas compertum habemus sua ipsa sponte exolescere, cum videlicet rubigo gliscens eas absumit instar morbi serpentis.» Sensus est, q. d. Vos, avari, aurum et argentum in arcis asservatis ut corrumpatur et aeruginet; quare illud quasi idolum vestrum colitis, ac Deum verum spernitis, quia non vultis communicare ea quae ipse voluit esse communia; sed pecuniam quasi numen quoddam custoditis et conditis in arca, adeo ut illam tangere et expendere non audeatis. Unde Apostolus avaritiam vocat «idolorum servitutem,» Gal. v, 20, et Ephes. v, 7: vide ibi dicta. Hinc veteres pecuniam fecere deam, ac deos fecere Aesculanum et Argentinum, teste S. Augustino, lib. IV De Civit., xxi. Unde Propertius, lib. III, eleg. 13:
Aurum omnes victa iam pietate colunt.
Hinc S. Basilius, hom. 7 Contra divites avaros, eos comparat gryphis et draconibus, qui generantur in locis ubi gignitur aurum, ut illud custodiant; uti narrant, vel potius fabulantur Poetae.
Nota aurum et argentum vere aeruginem contrahere. Id enim docet S. Iacobus hic, et Baruch, cap. vi, vers. 3 et 23, ac Sapiens, Prov. xxv, 4. Item experientia et ratio: quia sicut alia metalla, sic et aurum vetustate vitiatur, minuitur, consumitur: quod vitium vocat Iacobus aeruginem; proprie tamen aeruginem et rubiginem, id est, situm coloris icterici, sive viridis et humidi, contrahit aes et ferrum, non aurum et argentum, uti docet Plato apud Rhodiginum, lib. XIII, cap. xxi, et Sappho ita de auro canit: «Quia Iove prognatum aurum, ipsum neque tinea, neque cossus rodit»; et Plinius, lib. XXXIII, cap. iii: «Super cetera,» inquit, «non rubigo ulla, non aerugo, non aliud ex ipso, quod consumat bonitatem, minuatve pondus,» scilicet tam facile et cito, ac fit in aliis metallis: aegre tamen et tarde consumitur quoque bonitas auri, et pondus minuitur. Rursum nota ipso, quia cetera metalla sensim ex se eiciunt sordes et quasi faeces, uti oleum eicit amurcam, quae causant aeruginem; aurum vero si purum sit, nihil sordium eicit; aliunde tamen, puta ex terra locoque humido, viscoso, mucido, situm et mucorem aeque ac quaevis alia res contrahit; atque ex calce, vitriolo, aqua forti corrosionem et vitium quasi aeruginem patitur, ut experientia constat. Denique aurum saepe non est purum, sed aurichalco, aliaque re mistum, et tunc aeruginem contrahere omnes consentiunt: imo qui cudunt monetam auream, auro miscent aes, ut illud colliget; idque ea proportione, ut undecim partes sint auri, duodecima sit aeris. Hinc Festus censet aurum dici a custodiendo, quod scilicet se custodiat, aut custodiatur ab avaris: graece enim ὡρεῖν, custodire dicitur; unde et thesauri nomen. Alii aurum dici censent, quod mentes hominum avertat. Hippocrates ab inventore, quem vocatum dicit Auryon, putat dici aurum. Alii ab aurora, quod illi colore sit simile. Praeclare Isidorus Pelusiota, lib. II, epist. 146 et 233, ostendit divitem dies noctesque tam dire cruciari, ut inferorum supplicium iam perpeti videatur. Iugi enim terrore agitatur dum latrones timet, potentiores veretur, famulis non credit; et aliquando a filiis non solum mortuus, sed et vivus spoliantur.
Et aerugo eorum in testimonium vobis (Syrus: «contra vos») erit, — q. d. Aerugo in Dei tribunali testis erit vestrae crudelitatis et avaritiae, taciteque vos accusabit et damnationis reos peraget, quod aurum vestrum malueritis corrumpi et perire potius, quam in pauperes expendere. Ita Caesarius Arelatensis, homil. 2, agens de eleemosyna, ait se terreri hac Iacobi sententia: «Quia forte aliquoties,» inquit, «evenit, ut per negligentiam vestimenta mea, quae debuerunt accipere pauperes, devorarentur a tineis: et timeo ne mihi ipsi panni ad testimonium proferantur in die iudicii, secundum illud quod Iacobus Apostolus terribiliter increpat, dicens: Agite nunc, divites, plorate et ululate,» etc.
Praeclare Seneca, lib. III De Ira, cap. xxxiii: «Avaritia,» inquit, «iterum sub terras refert qua male egesserat.» Praeclarius S. Basilius, hom. 7 in divites avaros: «Grandis profecto insania est,» inquit, «primum, in metallis aurum latitans omni diligentia in lucem proferre, ac ex humo recludere, ut ardeatis per omnem aeternitatem.» Thesaurus notat tria: primo, ingentem copiam irae et ignis; secundo, quod ea impiis reservetur in locis reconditis, puta in inferno, aeque ac in mente et decreto Dei; tertio, quod ab olim tempore, puta ab aeterno, illa ipsis reservata et praeparata sit: nam, ut ait Paulus Iurisconsultus, de acquirendo rerum dominio, L. nunquam: Thesaurus vocatur «vetus quaedam depositio pecuniae, cuius non extat memoria, ut iam dominum non habeat»; thesaurus enim vox est Graeca; dicitur enim quasi θέμενος εἰς αὔριον, id est, repositus in crastinum, id est, in futurum. Verum S. Bernardus, serm. De Tripl. miseric.: «Tibi,» inquit (peccatorem alloquitur), «thesauros irae thesaurizas pro prorogatis thesauris misericordiae, quos contemnis, et evacuas in misericordiam Dei»; imo vero pro denegatis thesauris misericordiae, et exhibitis immisericordiae, quibus pauperes vacuos a te abegisti. Denique vox thesauri significat avaros quotidie eum, contento et indefesso studio, per modicas additiones accumulare et augere, ita ut tandem in ingentem cumulum accrescat. «Tu minutatim imponis, sed postea cumulum invenies; attende minuta peccata quotidiana; de minutissimis enim guttis flumina implentur,» ait S. Augustinus, Contra Advers. legis et Prophet., 1. Idem, in Psalm. XLIX, docet iustos omnia sua misericordiae opera mittere in thesaurum coelestem; impium vero opera mala, ut immisericordiae, mittere in thesaurum gehennalem, qui eum post mortem exspectat.
Ita ex adverso Tiberius Imperator effusus erat in pauperes, ac Sophiae Augustae obicienti hac profusione minui fiscum, respondit: «Hic est magnus thesaurus, dicente Domino: Thesaurizate vobis thesauros in coelo. Ergo de quo Deus dedit, congregemus per pauperes in coelo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo.» Ita factum: nam mox ingentem sub cruce defossum reperit thesaurum, uti narrat Gregorius Turonensis, lib. V Histor., XIX.
Alludit Iacobus partim ad illud, Deuter. XXXII: «De vinea Sodomorum vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae, etc.; fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis?» Partim ad illud, Rom. II, 5: «Secundum duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram, in die irae et revelationis iusti iudicii Dei.» Illa enim Epistola ante hanc scripta est, imo huius scribendae fuit occasio, uti dixi in Proemio. Sapientior fuit Iob, qui libens pro Deo omnia sua perdidit, dixitque: «Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc.» Quae verba profunde expendens Origenes, lib. I in Iob: «Non ridebit,» inquit, «de me diabolus. Nudus exivi de utero matris meae, nudus ibo sub terram. Nihil habui cum venissem, nihil requiro cum iero. Nihil attuli natus, nihil hinc auferam sublatus. Nudus ibo, nudus peculio, sed et peccato; nudus divitiis, sed et impietatibus; nudus substantia, sed et iniustitia: haec enim substantiam consequitur. Non comitantur mecum neque malignitas, neque iracundia, neque superbia, neque cupiditas: nudus ero. Non sum ut illi de quibus dicitur: Quia non habuerunt tegumentum, inferno vestiti sunt: nudus malis omnibus ibo, bonis vero omnibus indutus, iustitia vestitus, sanctitate circumdatus, charitate ornatus, misericordia et bonis operibus coronatus. Beati sunt, et beati erunt, o gloriose Iob, qui te imitati fuerint, omnes qui post te cum fiducia potuerint dicere: Nudus exivi de utero, nudus et ibo in terram. Vae autem illis qui nudi venerunt, innumeris autem iniustitiis et impietatibus praegravati ibunt in terram: tales vestientur calamitate et miseria, in die iusti et personam non accipientis iudicii Dei.»
Versus 4: Ecce Merces Operariorum Clamat, et in Aures Domini Sabaoth Introivit
4. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat — in coelum, poscens vindictam a Deo tam atrocis iniuriae: operarii enim pauperes sunt, et laborando per aestus et frigora exhauriunt suum succum et sanguinem, nec habent unde ea restaurent. Victitant enim ex mercede diurna: quare si ea illis negetur, fame, siti et nuditate perire debent tam ipsi, quam eorum coniuges et filii. Unde hoc peccatum comparatur homicidio Eccli. XXXIV, 27: «Qui effundit sanguinem,» inquit, «et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.» Et VII, 22: «Ne laedas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.» Quocirca Deus Iudaeis praeceperat, ut ante vesperam operariis egentibus debitam mercedem solverent: «Non negabis,» inquit, «mercedem indigentis et pauperis fratris tui, sive advenae qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est; sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum; quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam, ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.»
Idem refricat iubetque filio suo Tobias, cap. IV, 15; quin et Christus in parabola operariorum Matthaei XX, 8, iubet singulis vespere dari denarium diurnum.
Porro in voce «clamat» est catachresis et prosopopoeia. Fingitur enim fraudatio mercedis esse persona tam crudelis, adeoque crudeliter in pauperes saeviens, ut eius tyrannis et saevitia non tantum hominibus sit exosa, sed et Deo, atque fraudantes apud eum accuset, et contra illos ab eo postulet vindictam. Clamor ergo hic non est aliud quam enormitas et atrocitas sceleris, ut excusari vel occultari nequeat, quae Dei aures et oculos verberat, eumque ad iram et vindictam impellit, adeo ut vincatur pietas Dei, ac punire cogatur, nec possit poenam differre, ait Salvianus, lib. I De Provid., cap. I et II. Sic terra oppressa dicitur clamare, Iob XXXI, 38: «Si adversum me terra mea clamat (petens vindictam pro iusto suo domino, quasi inique a me possessa, aut quasi non solverim operas mercenariis, iustamque mercedem colonis), et cum ipsa sulci eius deflent» hanc meam tyrannidem, qua colonis lacrymas fletumque excivi; «si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi: pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.» Notent hoc principes, qui suos colonos vel subditos cogunt laborare gratis; item ministri principum, qui militibus non solvunt stipendia, itaque eos cogunt vel fame et aerumnis mori, vel furari et opprimere agricolas, vel rebellare; unde oritur periculum, et exitium reipublicae, uti in Belgio saepius oculis meis ingenti dolore conspexi.
Porro quatuor sunt enormia peccata, quae in Scriptura dicuntur clamare in coelum. Primum est homicidium voluntarium, Genes. IV, 10: «Vox sanguinis fratris tui (Abel, quem occidisti, o Cain) clamat ad me de terra.» Secundum, peccatum Sodomiticum, Gen. XVIII, 20: «Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est,» etc. Tertium, merces operariorum defraudata, ut patet hoc loco. Quartum, oppressio pauperum, Exodi II, 23: «Ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.» Et Eccli. XXXV, 18: «Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad coelum.» Sic Ieremias minatur Iudaeis captivitatem Babylonicam, eo quod servos suos oppresserint, cap. XXXIV, vers. 11; et Amos, cap. VI, vers. 6.
Quae fraudata est a vobis, — ἀπεστερημένος, id est, quae ablata et erepta est a vobis sive per fraudem, sive per vim, sive per calumniam: quicumque enim damnum alteri iniuste infert, quomodocumque id faciat, dicitur eum sua re defraudare. Syrus: «quam perverse denegastis.»
Et clamor (graece αἱ βοαί, id est clamores) eorum (qui messuerunt: hoc enim est Graecum θερισάντων) in aures Domini Sabaoth introivit, — q. d. Clamor eorum exauditus est a Deo, qui etiam eorum faciet vindictam. «Ingressio orationis acceptatio eius est,» ait S. Augustinus in Psal. LXXXVII. Ex adverso: «Excommunicatur ab Ecclesia coeli oratio eius qui ad pauperis clamorem obturat aurem,» ait Hugo Card. ibid. Porro «sabaoth» habet emphasim: Deus enim dicitur sabaoth, id est exercituum, puta angelorum, fulminum, grandinum, leonum, luporum, febrium, pestilentiarum omniumque creaturarum: hae enim militant Deo, ut ad eius nutum insiliant in eius hostes, puta peccatores, eosque quasi carnifices plectant. Ita Deus sideravit Pharaonem et Aegyptios fulminibus et tonitruis in mari Rubro, eorumque opes et spolia dedit Hebraeis, ut rependeret mercedem operum et laborum eis debitam, et iniuste ab Aegyptiis negatam, iuxta illud Sapient. X, 17: «Reddidit Deus iustis mercedem laborum suorum, etc.; inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit eos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum, et decantaverunt: Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter.» Vide dicta Exodi XI, 2, et cap. XII, vers. 35.
Versus 5: Epulati Estis Super Terram, in Die Occisionis
5. Epulati estis, — ἐτρυφήσατε, id est, deliciati estis. «Epulae» significant tum delicias et copiam ciborum, vinorum, odorum, florum, unguentorum; tum splendorem mensarum, lancium, scyphorum aureorum, argenteorum, etc., quibus irritatur gula, libido, ira, rixa omnisque cupiditas: unde «epulas» dictas volunt quasi edipulas, ab edendo; vel epulas quasi epulentias vel opulentias, quod non nisi opulentorum sint, ut patet in divite Epulone, Lucae XVI, 19. Ita Isidorus, lib. II Etymol., cap. I. Idipsum significat Graecum τρυφή, scilicet luxum et delicias. Unde Sapient. XIX, vers. 11: «Postulaverunt,» ait, «escas epulationis,» graece τρυφῆς, id est cibos lautos, delicatos et exquisitos, quales habebat ille dives, Lucae XII, 19, dicens animae suae: «Requiesce, comede, bibe, epulare.» In quae verba scribens S. Basilius exclamat: «O verba stultissima! o dementiam singularem! Nam si porcinam habuisses animam, quid aliud enuntiare potuisses? Itane porcinus es, ita bonorum animae ignarus, ut eam exsaties carnalibus epulis?» Porro epulones sibi lauti et liberales, aliis parci et crudeles sunt, iisque non tantum eleemosynas, sed et mercedem labori debitam negant, ut corrogent opes quibus epulas instruant: unde apposite mercedi operariis negatae Iacobus subiicit epulas, quasi causam et finem: comites ergo individuae sunt epulatio et immisericordia, crapula et crudelitas. Audi Ezechielem, cap. XVI, 49: «Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum eius; et manum egeno et pauperi non porrigebant.» Et Ieremiam, cap. XXII, vers. 13, de Ioakim rege Iuda: «Vae,» ait, «qui aedificat domum suam in iniustitia, et coenacula sua non in iudicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem eius non reddet ei.» Et Amos, VI, 6: «Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Ioseph.»
Porro damna epularum sunt: Primum, hebetudo mentis: mens enim in epulis et ventre quasi sepelitur, unde eius virtus et vigor enervatur. Quocirca Christus, Lucae XXI, 34: «Attendite,» ait, «vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate.» Et Osee, cap. IV, vers. 11: «Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.» Vide ibi dicta. Secundum, quod capitis stomachique dolores, febres, paralyses, apoplexias et innumeros morbos concilient vitamque abbrevient. Unde illud vulgo tritum: «Plures occidit crapula, quam gladius.» Quocirca Antisthenes quodam praedicante lautitias: «Hostium,» inquit, «filiis contingat in deliciis vivere.» Ita Laertius, lib. VI, cap. I. Crates videns quemdam epulis impinguari: «O miser,» inquit, «desine adversus temetipsum carcerem munire.» Ita Maximus, serm. 27. Rursum deliciae gulam longa irritatione cruciant. Unde Cyrus Persa avo suo Astyagi lautam coenam instruenti rogantique «annon coena ista Medica melior esset Persica,» respondit: «Nequaquam, ave; sed est multo simplicior et directior apud nos via ad satietatem, quam apud vos. Nam ad hanc nos deducit panis et caro: at vos eodem quidem quo nos, tenditis, sed per multas ambages sursum deorsum vagantes, vix tandem eo pertingitis, quo nos iamdudum perveneramus.» Ita Xenophon, lib. I. Huc spectat illud Dionysii, Siciliae tyranni, apud Eusebium, lib. VIII Praepar., cap. V: «Illis animalibus similes sumus, quibus comedendi bibendique non ad aliud, quam ad perniciem suam copia solet offerri.» Ardenter vero intonat S. Chrysostomus, hom. 54 ad Populum Antiochen.: «Tempus est belli, tempus certaminis; tu vero sedes in deliciis? Stat stridens dentibus adversarius, tu autem mensis vacas? Christus fame tabescit, et tu voracitate temetipsum distendis? Numquid mactandi sumus, quoniam nos ipsos saginamus?» et Clemens Alexandrinus, lib. II Paedagogi, cap. I, circa medium: «Est autem valde a ratione alienum et inutile, et nequaquam humanum, pecudum more pinguefactum morti nutriri.»
Tertium, quod epulonem ad paupertatem redigat. Hinc monet Sapiens, Prov. XXIII, 20: «Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: quia vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur, et vestietur pannis dormitatio.» Heliogabalus, postea Imperator, cum deliciose viveret, reprehensus a quodam qui dicebat: «An non times ne post delicias pauper fias?» respondit: «Quid melius, quam ut ipse mihi haeres sim, et uxori meae?» Ex epulis ergo oritur paupertas, ex paupertate furta, proditiones et eversiones urbium et rerum publicarum. Quocirca Lycurgus ex Sparta sustulit delicias omnemque luxum, teste Plutarcho in Lacon.
Quartum, quod animi harmoniam dissolvat, faciatque protervum, procacem, litigiosum, rixosum, pugnacem. «Cui vae? cuius patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui commorantur in vino et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color eius: ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet,» Proverb. XXIII, 29. Quocirca vere S. Basilius, hom. De Paradiso: «Corpus,» inquit, «abunde saginatum, et anima illi immersa, et ad peccandum proclivis facta, compendium quoddam est ad lasciviam et procacitatem, ac simul omnia ea quae vetita sunt.» Ita Diogenes cognomento Cynicus, id est canis, vel caninus, roganti «qualis ipse esset canis,» respondit: «Esuriens, sum Melitaeus; satur, sum Molossus»: eo quod esuriens blandiretur, satur morderet, omnesque carperet. Ita Laertius, lib. VI.
Quintum, quod hominem faciat ineptum ad vigilandum, laborandum, pugnandum, studendum, orandum, eumque reddat quasi bestiam et porcum, imo cadaver vivum, ut ait Sophocles in Antigono; unde epulones et ebriosi incapaces sunt disciplinae, monitionis, gratiae divinae, Sacramentorum et rerum salutis aeternae; ut pene eorum salus sit desperata. Tota enim eorum mens, totus sensus est in palato et ore, non in corde. Deliciae ergo non sunt aliud quam perditio sanitatis, temporis, honoris, castitatis, corporis et mentis. Deliciosi enim plus sapiunt palato quam cerebro, iuxta illud:
Sunt quibus in solo est sapientia tota palato.
Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. II Stromat., cap. I: «Iis,» inquit, «qui ad luxum mensarum propensi sunt, et suos sibi morbos enutriunt, praeest daemon helluo maximus, quem ego non verebor appellare ventridaemonem, daemonum autem pessimum et perniciosissimum.» Et inferius citat Platonem dicentem: «Mihi autem cum venissem, quae illic beata vita dicitur, Italicis et Syracusanis mensis plena, nullo modo placuit, bis die saturum vivere, etc. Ex iis enim nullus homo, ex iis qui sunt sub coelo, potest esse prudens, utpote qui mentem in ventre infoderit, similis pisci qui ὄνος, id est asinus, dicitur, quem dicit Aristoteles solum ex animalibus habere cor in ventre. Tales sunt ii qui in ventrem crediderunt, quorum Deus venter est, finis interitus,» ut ait Apostolus, Philip. III.
Et in luxuriis enutristis corda vestra. — «Luxuria» hic significat luxum epularum, vestium omniumque deliciarum: hisce enim enutriuntur et saginantur corda et corpora epulonum; atque incitantur ad libidinem. Hoc enim significat vox Graeca ἐσπαταλήσατε; Syrus vertit: «sannas egistis,» per metalepsin, quia scilicet epulones ubi mero incaluerunt, solent lascivire, protervire, et in dicteria, scommata et sannas erumpere.
In die occisionis. — Graeca addunt ὡς, id est sicut, q. d. Continue epulati estis adeo splendide, quasi quotidie ageretis epulum solemne et diem festum, in quo solent Deo offerri et occidi victimae, ex iisque convivium instrui, perinde ac si omnes dies essent festi et epulis destinati. Secundo, tollendo τὸ ὡς, id est sicut, uti tollit Noster, sensus est, q. d. Crebro instruxistis splendidissima convivia, in iisque vacastis ventri et veneri: ut taxet non tantum frequentiam, sed et nimium luxum conviviorum: dies enim occisionis est dies solemnis sacrificii et epuli, quo multae mactantur pecudes, aves et pisces ad instruendum magnificum convivium. Tales dies apud Gentiles erant Calendae, Hilaria, Saturnalia, Charistia, Sponsalia, Repotia, Natalitia, ludi, triumphi aliique laeti et celebres, quibus instruebant epulas sumptuosissimas.
Sic hodie nonnullis in locis ii qui de Magistratu sunt, perpetua quasi agitant convivia, eaque splendida, idque ex aerario non suo, sed communi populi, quod taxat hic Iacobus, tum quia excedunt in frequentia et splendore ferculorum; tum quia extruuntur ex labore et sudore pauperum; tum quia eos faciunt ineptos ad agitanda consilia et iudicia, quae illis ex officio incumbunt ad recte administrandam rempublicam; tum quia dant scandalum subditis, quibus praelucere debent exemplo modestiae et sobrietatis. Sic alii privati festa Paschae, Pentecostes, Nativitatis Christi celebrant pompa vestium et conviviorum, ad eaque se praeparant multis diebus; ita ut negligant sacram confessionem, communionem et devotionem, etc., quia caro suffocat spiritum, in quos invehitur S. Bernardus, serm. 3 De Adventu.
Mystice, q. d. Epulamini et saginatis corpora vestra quasi hostias ad mortem, ut paretis epulum lumbricis et bufonibus, aeque ac daemonibus et gehennae. Similes ergo estis porcis, qui saginantur ad mactationem, ait Theodorus Studita, serm. 37. Unde Syrus vertit: «In deliciis vixistis super terram, et sannas egistis, ac nutrivistis corpora vestra tanquam ad diem mactationis.» Sic ait Ieremias, cap. XII, 3: «Sanctifica eos in die occisionis,» id est, destina et praepara eos ad occisionem, ut scilicet impii Iudaei mactentur a Chaldaeis: unde vers. 9, invitans bestias ad cadavera eorum devoranda quasi ad epulum solemne: «Venite,» inquit, «congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad devorandum.» Et Psal. XLIII, 22: «Aestimati sumus sicut oves occisionis.» Et Ezech. XXXII, 4, de Pharaone: «Proiciam,» inquit, «te in terram, super faciem agri abiciam te, et habitare faciam super te omnia volatilia coeli, et saturabo de te bestias universae terrae.» Et cap. XXXIX, 3, de Gog et Magog: «Super montes Israel cades tu, et omnia agmina tua, et populi qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae dedi te ad devorandum.»
Alii permulti, τὸ «in die occisionis» referentes ad sequentia, explicant de Christo et Christianis, q. d. «In die occisionis,» id est Paschatis, quo occidere soletis agnum Paschalem, «addixistis et occidistis iustum,» puta Christum verum agnum qui tollit peccata mundi. Ita Œcumenius, Beda, Hugo, Dionysius, Gagneius, Catharinus, Serarius, Salmeron et alii. Rursum simplicius: «Iustum,» id est iustos Christianos, occidistis in die publico et solemni, quem occisioni eorum destinastis, inquit Lyranus, ac denique me Iacobum cognomento Iustum simili die mox occidetis.
Versus 6: Adduxistis et Occidistis Iustum, et Non Restitit Vobis
6. Addixistis — morti: graece enim est κατεδικάσατε, id est condemnastis. Ita Syrus, unde sequitur «et occidistis.» Sic S. Gregorius, hom. 17 in Evangel.: «Ne apud iustum iudicem,» ait, «nostra nos taciturnitas addicat,» id est condemnet. Quin et Cicero in Pisonem: «Huius ipsius domum evertisti,» ait, «cuius sanguinem addixeras,» effusioni scilicet, et morti. Perperam ergo Beda, Lyranus, Hugo, Dionysius et alii pro «addixistis» legunt «adduxistis.» Iudaei enim ad Christum conversi (quibus directe haec scribit Iacobus, ut patet cap. II et seq.) per orbem sparsi multis in locis erant potentes, ut pecuniis testes et iudices corrumpere possent ad condemnandos innocentes et iustos, quin et ipsi in nonnullis urbibus suos habebant iudices et magistratus.
Et occidistis iustum, — tum Christum, ut paulo ante dixi: unde graece est τὸν δίκαιον, q. d. illum iustum, eximium scilicet, et antonomastice, qui est princeps et parens iustorum omnium. Ita Œcumenius, Hugo et alii. Vel «iustum,» scilicet S. Stephanum, qui fuit plenus fide et Spiritu Sancto, ac diaconus S. Iacobi; vel potius iustum quemlibet. Est climax sive gradatio: crescit enim oratio, q. d. Vos, o divites, non tantum mercedem operariis negastis, sed et occidistis innocentes et iustos per calumnias, falsos testes, corruptos iudices, ut eorum bona invaderetis. Loquitur enim directe Christianis divitibus et avaris, ut patet ex praecedentibus, non Iudaeis Christicidis; nisi quis cum Beda dicat ad eos quoque indirecte extendi sermonem. Iacobus enim ita fideles instruit, ut infideles non negligat, sed eos satagat ad Christum convertere. Esto enim pontifices Hierosolymis agentes proprie occiderint Christum, tamen id fecerunt per plebem coram Pilato clamantem: «Crucifige, crucifige eum»; plebs autem haec collecta erat ex Iudaeis toto orbe dispersis, ad quos scribit: hi enim convenerant Hierosolymam, ut ibi de more celebrarent Pascha. Denique nonnulli pro «occidistis,» exponunt «expoliastis, depraedati estis,» ut ex eius opibus et praeda epulas vestras (de his enim egit paulo ante) instrueretis. Tam dira enim bonorum depraedatio, quae pauperes saepe fame et miseriis emori cogit, in Scriptura vocatur occisio, ut Eccli. XXXIV, 25: «Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum, homo sanguinis est; qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.» Et Ierem. II, 34: «In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum,» ubi de pauperum praedonibus loquitur. Similis locus est Prov. XXII, 22.
Et non restitit vobis, — exemplo Christi, de quo ait Isaias, cap. LIII: «Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.» Ita fecere Sancti patientes et Martyres. Unde Tertullianus, lib. De Patientia, cap. XIV, patientis os in adversis tacens, ait taciturnitatis honore signatum. Alludit Iacobus ad illud Isaiae LVII, 1: «Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo.» Ita olim Iezabel per falsos testes occidit Naboth, ut eius vineam occuparet, III Regum, XXI. Graece est ἀντιτάσσεται, in praesenti, q. d. Christus adhuc tacet, et non resistit vobis, o Iudaei; sed post paucos annos resistet, rugietque ut leo, quando per Titum Hierosolymam et Iudaeam exscindet.
Christum ergo secuti sunt patientes et Martyres, qui tyrannis non restiterunt, etiam cum possent; imo ad rationem et lauream martyrii requiritur, ut non resistat, sed mortem pro Christo sponte acceptet, itaque voluntaria morte testimonium perhibeat fidei, eamque suo sanguine quasi obsignet, uti docet noster Lessius, lib. III De Iustitia, cap. I, dub. 3. Hinc Theologorum est axioma: Martyr non pugnat. Milites ergo qui pro fide pugnantes occumbunt, agunt ut milites, et militum locum et coronam sortiuntur, non Martyrum. Hoc est quod de Martyribus canit Ecclesia:
Caeduntur gladiis more bidentium:
Non murmur resonat, non querimonia;
Sed corde tacito mens bene conscia
Conservat patientiam.
Quocirca Thebaea legio duce Mauritio, cum posset resistere Maximiano Imperatori, noluit, sed depositis armis, ac positis genibus, iugulum ei praebuit. Idem fecerunt decem millia militum duce Zenone, ab eodem mactati Romae ad Aquas Salvias: hi enim militibus non resistendo facti sunt Martyres.
Versus 7: Patientes Igitur Estote, Fratres, Usque ad Adventum Domini
7. Patientes igitur estote, — Graece μακροθυμήσατε, id est, longanimes estote. Convertit sermonem a divitibus affligentibus ad pauperes afflictos, q. d. Tolerate, o Christiani, cum videtis vos a divitibus avaris et superbis, etiam Christianis, opprimi, ac tam iniusta et dira pati: licet enim diu videatur persistere eorum tyrannis et gloria, aeque ac vestra oppressio et aerumna, durate tamen, quia brevi adveniet Christus iustus iudex, qui illorum tyrannidem acriter puniet, et vestram patientiam large remunerabitur.
Usque ad adventum Domini. — q. d. Patientes estote per totam vitam usque ad mortem et iudicium, tum particulare, tum universale: hoc enim alibi passim vocatur «adventus Domini.» Quare minus recte Œcumenius «adventum Domini» dici censet, quo Christus venit ad excidium Hierosolymae per Titum et Vespasianum. Graece ἕως τῆς παρουσίας, id est, usque ad praesentiam Domini, q. d. Adveniet Dominus, seque praesentem vobis sistet, ac sua praesentia vos plane consolabitur.
Ecce agricola. — Exemplo agricolae docet, quam debeant esse longanimes, simulque docet eos hac in re debere imitari agricolas, eorumque spe se solari, q. d. Sicut agricolae multos magnosque subeunt labores arandi, serendi, sarriendi, secandi, etc., ob spem messis et fructuum, licet remotam et distantem, quam patienter et longanimiter exspectant, ideoque durant in continuis laboribus: ita et vos, o fideles, sustinete fortiter et longanimiter omnia adversa, praesertim quae a divitibus et potentibus tot tantaque iniuste patimini, spe mercedis et coronae caelestis quam dabit vobis Christus iudex, ac licet ea differatur aliquantum, durate tamen in vestra tolerantia, quia veniens veniet, et non tardabit multum, Habacuc II, 3; iuxta illud Christi promissum: «Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique iuxta opera sua,» Apocal. XXII, 12. Vere Euripides apud Stobaeum, serm. 55:
Agricolarum vita voluptatem capit,
Dum tristitiam spe futurorum solatur.
Et Tibullus, eleg. 6, lib. II:
Spes fovet agricolas, spes sulcis credit aratris
Semina, quae magno fenore reddat ager.
Praeclare S. Ambrosius in Ps. LXXII, quem inscribit: «De interpellatione David,» ad illud vers. 1, «Quam bonus Israel Deus,» etc.: «Bonus,» ait, «huic semper est Deus, qui novit, quo tempore metat: et ideo quasi bonus agricola, hic arat agrum suum quasi quodam rigidiore abstinentiae vomere; hic stirpat quadam falce virtutum amputatrice vitiorum; hic stercorat humiliando se usque ad terram, sciens quia Deus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem; hic custodit fructus suos, ut illic securius recondat.» Nec minus eleganter Chrysologus, serm. 103: «Credamus quod crux nostri corporis sit aratrum; fides, semen; sulcus, sepulcrum; resolutio, germen; exspectatio, tempus: ut cum ver Dominici adventus arriserit, corporum nostrorum matura tunc viriditas vitalem resurgat in messem, nescituram iam finem.» Quanta erit tunc et quam beata horum spiritualium agricolarum laetitia? O felices, inquient, labores, qui tam uberes nobis fructus protulerunt! Isaiae IX, 3: «Laetabuntur coram te sicut qui laetantur in messe.» Psalm. CXXV, 5: «Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent,» etc. Stat nimirum fixa Apostoli sententia ad Galat. VI, 8: «Quae enim seminaverit homo, haec et metet.» Et II Cor. IX, 6: «Qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.»
Pretiosum fructum terrae. — «Pretiosum,» primo, quia fructus hic agricolis magni laboris et operarum stat pretio. Secundo, quia in se pretiosus est, utpote vitam hominis sustentans, roborans et recreans. Tertio, quia magno pretio venditur.
Notat Clemens Romanus, II Const. cap. ult., S. Iacobum et fratrem eius Iudam fuisse agricolas, ideoque saepius exempla et similitudines mutuari ab agricultura. Sed huius rei penes auctorem sit fides.
Patienter ferens, — μακροθυμῶν, id est longanimiter agens, longanimiter laborans, longanimiter exspectans. Ita Tigurina, Pagninus et alii; unde codices Graeci addunt αὐτοῦ, id est in ipso, id est, ipsum scilicet fructum exspectans; Syrus: «super ipsos,» scilicet fructus.
Donec accipiat temporaneum et serotinum. — Graeca addunt ὑετόν, id est imbrem et pluviam. Ita Syrus. Imber temporaneus, id est praeproperus, est qui tempestive, puta in octobri, depluit iacta semente, ut eam faciat germinare; serotinus, qui sero, puta in aprili vel maio, ad maturandas fruges. Vide dicta Ierem. v, 24, et Osea vi, 4. Segetes enim suum habent diem, cuius quasi aurora et mane sunt germina, serum et vespera est messis. Porro omnis spes frugum omneque bonum agricolae consistit in pluvia, sementi et messi opportuna, ut, cum hanc habet, videatur messem habere in manu. Unde Moses: «Aperiet,» inquit, «Dominus thesaurum suum optimum, coelum, ut tribuat pluviam terrae in tempore suo,» Deuter. xxviii, 12. Quocirca nonnulli per temporaneum et serotinum accipiunt fructum de quo praecessit; ac per fructum temporaneum accipiunt praecocem et primum, per serotinum tardum et posteriorem. Sic sunt ficus praecoces in iulio, et serae in septembri. Sic in eadem arbore alia poma, pira, cerasa et pruna primo maturescunt, alia sero et tarde. Idem est in agris et segetibus. Ita Hugo, Thomas Anglicus, Salmeron, Fevardentius et alii.
Unde mystice Beda haec applicans patienti: Fructus, inquit, iusti et patientis temporaneus est gloria animae: haec enim statim datur post mortem; fructus vero serotinus est gloria corporis: haec enim dabitur sero, puta in fine mundi in die iudicii. Rursus, temporaneus est augmentum gratiae et iustitiae, quod illico datur in hac vita; serotinus, est corona coelestis, quae datur post vitam. Denique apposite ad priorem sensum de imbre: Imber temporaneus est gratia praeveniens, serotinus est gratia subsequens, ait Hugo. Unde orat Ecclesia: «Tua nos, quaesumus, Domine, gratia praeveniat et sequatur, ac bonis operibus iugiter faciat esse intentos.» Idem in tentatione, ariditate et desolatione orandum insinuat hic S. Iacobus.
Rursum, imber temporaneus est initium fidei et virtutis, puta inchoatio vitae sanctae; serotinus est eiusdem profectus et perfectio. Allegorice S. Hieronymus in Ierem. v, et Cyrillus in Zachar. cap. x, per «temporaneum» imbrem accipiunt vetus Testamentum, quia prius datum; per «serotinum,» novum Testamentum, quia serius datum, et quia nos ad perfectionem gratiae et gloriae perducit.
Versus 8: Patientes Igitur Estote et Vos, et Confirmate Corda Vestra
8. Patientes igitur estote et vos, — μακροθυμήσατε, id est, longanimes estote in patiendo iniurias divitum et potentum, q. d. «Si agricolae haec patienter ferunt pro temporalibus fructibus, quanto magis vos pro aeternis patientes esse debetis! Estote ergo patientes, et confirmate corda vestra, ut adveniente iudice Christo laeti et probati esse valeatis,» ait Anacletus Papa, epist. I.
Simili comparatione athletae, pugilis et stadiodromi Paulus incitat fideles ad constantiam in patiendo et certando: «Omnis,» inquit, «qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam,» I Corinth. ix, 25. Sane si quis attente consideret dolores et labores quos subeunt agricolae, athletae, milites, opifices pro modico lucro, erubescet quod pro Deo et coelo tam modica, tam frigide et aegre patiatur et agat.
Et confirmate corda vestra, — ut firmiter duretis in vestra tolerantia. Sic ait Apostolus: «Confortamini in Domino, et in potentia virtutis Dei. Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli,» Ephes. vi, 10. Vide ibi dicta. Et David: «Exspecta Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum,» Psalm. xxvi, 14. Antistropha huic Iacobi sententiae est illa eodem aevo, iisdem fidelibus a S. Petro scripta epist. I, cap. v, 10: «Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque.» Quae sane mirae est consolationis; simulque docet primo, hanc confirmationem magis esse gratiae Dei, quam nostrarum virium gratiae Dei cooperantium; secundo, Deum post modicam tolerantiam, copiosam immittere consolationem et robur, quo nos in patientia et virtute perficit, confirmat et solidat, ut proinde in qualibet tribulatione et tentatione debeamus esse patientes et generosi, certo scientes, si id fecerimus, Deum illico affore, et omnem vim tribulationis elisurum, uti quilibet in seipso experitur.
Quoniam adventus (παρουσία, id est praesentia) Domini appropinquavit, — ut post brevem hanc vitam iudicet et praemiet nostram patientiam. Sic Apostolus: «Ego,» inquit, «iam delibor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum eius,» II Timoth. iv, 6.
Versus 9: Nolite Ingemiscere, Fratres, in Alterutrum; Ecce Iudex Ante Ianuam Assistit
9. Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini. — q. d. In iniuriis et pressuris nolite nimis dolere et flere, impatientiam ostendere, murmurare et irasci vobis mutuo, ne propter impatientiam a Domino condemnemini: hoc enim significat graecum κατακριθῆτε, licet aliqui legant κριθῆτε id est «iudicemini,» et ita legit Noster; sed «iudicare» in Script. saepe idem est quod «condemnare» per metalepsin.
Nota τὸ «in alterutrum.» Solent enim pauperes et afflicti, cum cor plenum habent dolore, erumpere in gemitus, ac queri nunc de divitum et fortunatorum nimia felicitate, potentia et tyrannide, nunc de sua iniuria et afflictione, nunc de proximorum meliori sorte et conditione. Ingemiscendo ergo divitibus obmurmurant, sibi sunt impatientes, proximis invident, itaque tandem de Deo queruntur, eiusque providentiam accusant, quod alios fortunet, se vero miseros efficiat et iniuste opprimi sinat: quin et subinde iniuriam passi ab uno, alteri innocenti similem inferunt iniqua talione, ut vel iniuriam suam sarciant, aut socium in poena sibi asciscant, itaque suum dolorem leviget; solatium enim est miseris in poena habere socium, sed hoc manifesta est iniustitia. Denique afflicti utrimque stimulante dolore subinde ingemiscunt, suasque iniurias exponunt Deo, et apud eum se invicem accusant, postulantque vindictam: Deus autem non raro utrosque exaudit et punit. Hic ergo gemitus oritur ex impatientia: eius auctor et choragus est diabolus. Nam, ut ait Tertullianus, lib. de Patientia, cap. v: «Natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo iam tunc, cum Dominum Deum universa opera sua homini subiecisse impatienter tulit. Decepit homines, quia inviderat; inviderat autem, quia doluerat; doluerat, quia patienter utique non tulerat.» Eius remedium assignat Apostolus, Galat. vi, 2: «Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.»
Porro gemitus signum est et effectus animi debilis, infirmi et feminei: «Omne enim invalidum natura est querulum,» ait Seneca. Veri enim fortes et generosi, quales fuere Martyres, in adversis et tormentis quibusque non gemunt, sed stant quasi incudes, imo exultant, triumphant, et tyrannos irrident, uti fecerunt Machabaei, II Machab. vii. Praeclare S. Chrysostomus, hom. 5 ad Popul., docet gemitum et tristitiam omnem esse inutilem, excepta ea quae suscipitur propter peccatum: huius enim ipsa proprium est remedium: «Pecunia, quis mulctatus est; doluit, non emendavit. Filium amisit; doluit, non resuscitavit mortuum. Contumeliis affectus est; doluit, non revocavit contumeliam. Infirmatur; dolet, morbum non aufert, imo auget. At peccavit quis; tristatus est, peccata delevit: nam quae secundum Deum tristitia est, paenitentiam in salutem stabilem operatur. Ergo tristitia tantum facta est propter peccatum, a quo nata est; ideo ut tinea ipsum corrodit et absumit.»
Ecce iudex ante ianuam assistit, — q. d. Christus iudex e coelo omnia vestra cominus intuetur, perinde ac si ante ianuam vestram apertam consistens, intueretur omnia quae in domo vestra geruntur; nolite ergo ingemiscere in alterutrum, quia ipse uti videt vestras afflictiones et iniurias, ut eas ulciscatur, ita pariter videt vestros gemitus et impatientiam, ut eam castiget. Sic dicimus litigantibus et pugnantibus: «Quiescite; nam praetor est ante ostium, qui vos comprehendet et in carcerem coniciet.» Hoc est quod ait Psaltes, Psalm. ci, 20: «Dominus de coelo in terram prospexit, ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum.»
Secundo, Christus «ante ianuam assistit,» id est imminet, brevique veniet ad iudicium tum particulare, tum universale, quo vestram patientiam laudabit et coronabit, persequentium vero tyrannidem damnabit et puniet. Nam ex iudicio particulari, quod cito adveniet, pendet sententia cuiusque in iudicio universali. Quidquid enim de me statuetur in morte, idipsum publice confirmabit Christus in die iudicii, ut ratum et fixum sit per omnem aeternitatem. Atque hac ratione verissimum est iudicii diem prope esse respectu singulorum, adeoque illum cuilibet imminere. Ita S. Augustinus, epist. 85 ad Hesichium: «In quo,» ait, «quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies: quoniam qualis in die isto quisque moritur, talis in die illo iudicabitur.» Unde concludit: «Vigilare debet omnis Christianus, ne imparatum inveniat eum Domini adventus: imparatum autem inveniet ille dies, quem imparatum invenerit suae vitae huius ultimus dies.»
Moraliter: Cum tentamur a concupiscentia ad peccatum, cogitemus: «Ecce iudex ante ianuam assistit»: iudex, inquam, qui acerrimus peccati est vindex. «Nobis magna est indita necessitas iuste recteque vivendi, qui cuncta facimus ante oculos iudicis, cuncta cernentis,» ait S. Augustinus in Soliloq., cap. xiv, et Boëtius, De Consolat., lib. V, prosa 6. Addit S. Augustinus: «Sic gressus meos semitasque consideras, et die noctuque super custodiam meam vigilas, omnes semitas meas diligenter notans speculator perpetuus, velut si totius creaturae tuae caeli et terrae oblitus, tantum me solum consideres, et nihil sit tibi curae de aliis: quia sicut unum totum simul perfecte consideras, sic singula quaelibet; sic igitur super custodiam meam stas, sicut si omnium oblitus sis, et mihi soli intendere velis.»
Versus 10: Exemplum Accipite, Fratres, Exitus Mali, Laboris et Patientiae, Prophetas
10. Exemplum accipite, fratres, exitus mali laboris et patientiae. — «Exitum malum» vocat asperam Sanctorum mortem, ait Gagneius. Sic Sapient. iii, 2, dicitur de Sanctis patientibus et Martyribus: «Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, et quod a nobis est iter exterminium, illi autem sunt in pace.» Sic Gentiles olim Christianos et Martyres vocabant βιοθανάτους, biothanatos, id est violenta morte morientes. Graece est κακοπάθεια, id est malorum passio, afflictio, dolorum perpessio, quae summa est in violenta morte et martyrio, quod in veteri Testamento fortiter subierunt Abel, Isaias, Ieremias, Ezechiel, Zacharias, etc.; in novo Ioannes Baptista, S. Stephanus, S. Iacobus Zebedaei, etc. Hortatur fideles ad patientiam et constantiam exemplo Martyrum tum veteris, tum novi Testamenti, ut illud velut speculum intueantur, et ad illud vitam suam conforment.
Ita Alexander Magnus ad magna se incitabat legendo et considerando heroica facta Achillis, Alexandri Scipio, Scipionis et Alexandri Iulius Caesar teste Plutarcho in Apophth. Rom., et lib. De Profectu virtut. Hoc est quod ait Paulus, Hebr. xiii, 7: «Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.» Et cap. xii, vers. 1: «Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta.»
Quocirca recte ait S. Augustinus, serm. 47 De Sanctis: «Solemnitates Martyrum exhortationes martyriorum sunt, ut imitari non pigeat quod celebrare delectat.» Ita S. Iustinus, Apolog. 1 et 2, testatur se fortitudine Martyrum conversum esse ad Christum. Vita enim et mors Sanctorum est quasi lex viva, quae suis factis et moribus edicit quid facto opus, quid lex, quid Deus, quid religio velit. «In Sanctorum vita cognoscimus quid in Scriptura legere debeamus,» ait S. Gregorius, hom. 40 in Ezech. Hinc Philo, lib. De Abraham, ait leges scriptas esse commentarios vitae Sanctorum. Vice versa S. Augustinus, lib. De Mendacio, cap. xv, docet vitam Sanctorum esse interpretationem Scripturarum.
Rursum S. Gregorius, lib. XXV Mor., vii, ait ignem olim iussum in altari ali lignis, ut significetur ignem charitatis nobis alendum per exempla Sanctorum. «Ignis enim iste,» ait, «in altari Domini, id est, in corde nostro citius extinguitur, nisi solerter adhibitis exemplis patrum et Dominicis testimoniis roboretur.» Et lib. XXVII, cap. v, vel VI, explicans illud Psalm. lxxv, 5, «Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis»: «Ex aeternis,» ait, «montibus Deus nos illuminat, quia per admirandam vitam Patrum praecedentium radio nos suae claritatis illustrat.» Viderunt idipsum Gentiles: unde Aeneas ad Ascanium filium, XII Aeneid.:
Te pater Aeneas, et avunculus excitet Hector.
Et alius:
Tunc bene fortis equus reserato carcere currit,
Cum quos praetereat quosque sequatur, habet.
Nunquam Theseus nec Saronem, nec Procustem, nec Creontem tyrannum, nec bicorporem Minotaurum interfecisset, nisi sibi Herculis exemplum proposuisset, eiusque facinora factis exprimere decrevisset.
Laboris. — Iam haec vox non est in Graeco, sed comprehenditur in praecedenti κακοπάθεια, id est, malorum passione.
Et patientiae, — μακροθυμίας, id est longanimitatis.
Qui locuti sunt in nomine Domini, — dicentes: «Haec dicit Dominus.» «Nomen» ergo significat personam, auctoritatem, iussum, voluntatem, instinctum Domini. Prophetae enim inspirati a Deo promebant oracula et mandata Dei, non sua.
Versus 11: Ecce Beatificamus Eos Qui Sustinuerunt; Sufferentiam Iob Audistis
11. Ecce. — Haec vox primo est nota admirationis, aeque ac laetitiae ingentis, quod per tantam miseriam perventum sit ad tantam gloriam, ait Thomas Anglicus. Secundo, est adhortantis ad imitandam Sanctorum patientiam, ut per eam eandem cum illis coronam adipisci mereamur.
Beatificamus (beatos praedicamus; Syrus, dat illis טובא tuba, id est bonum, puta summum, hoc est beatitudinem) eos qui sustinuerunt — exemplo Christi, qui ait: «Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum,» Matth. v.
Pro «qui sustinuerunt» graece est ὑπομένοντας, id est, qui sustinent. Ita Pagninus, Tigurina et alii; sed Interpres legit ὑπομείναντας, in aoristo, id est, qui sustinuerunt: non enim quis in vita, sed duntaxat post mortem dicendus est beatus, uti aiebat Solon ad Croesum. Hinc Ecclesia in Canone Missae nullos Sanctos recolit et celebrat, nisi eos qui multa sustinuerunt martyresque obierunt, ut S. Petrum, Paulum, Iacobum, Andream, Laurentium, Caeciliam, etc. Iam enim patefacto per Christum coelo, illico Martyres omnes e terra evolant in coelum, ibique visione et gloria Dei beantur; uti contra Calvinum, qui ait eos usque ad diem iudicii dormire sub altari, docet Ecclesia catholica.
Martyres ergo fuere «feliciter infelices,» ait S. Augustinus in Psalm. cxxvii, quibus in passione martyrii tanquam vasculis fractis (ad instar militum Gedeonis, Iudic. vii, 20) maior eorum gloriae fulgor emicuit, quae «impios Evangelicae praedicationis inimicos, inopinata illis Christi claritate superavit,» ait idem Augustinus, Quaest. in lib. Iudicum, cap. xx. Idem, lib. XIII De Civit., vi: «Mors,» inquit, «cum sit poena nascentis, si pro iustitia pietateque pendatur, fit gloria renascentis.» Idem, serm. 26 De Sanctis: «Reddere,» ait, «debemus Martyribus honorificentiam, qui nobis salutem effusione sui sanguinis pepererunt, qui tam sacratam hostiam pro nostra propitiatione Domino se obtulerunt, praesertim cum dicat ad Sanctos suos omnipotens Deus: Qui vos honorat, me honorat; et qui vos spernit, me spernit. Quisquis ergo honorat Martyres, honorat Christum; et qui spernit Sanctos, spernit Christum Dominum nostrum.»
Sufferentiam Iob audistis, — ὑπομονήν, id est tolerantiam, sustinentiam, patientiam. Producit e multis patientibus unum Iob, quia ipse fuit speculum et exemplar singulare patientiae, ut ait S. Hieronymus, epist. 103, quod Deus toti mundo omnibusque saeculis speculandum et imitandum proponere voluit. Unde Suidas, verbo «Iob,» eum vocat «firmissimam columnam et incudem»; S. Cyprianus, tract. De Bono patientiae, «ad summum fastigium laudis patientiae virtute provectum»; S. Basilius, hom. 4 De Gratiarum actione, «adamantini cordis hominem, et ut scopulum in mari eminentem, et exemplum fortitudinis»; S. Hilarius, in Psalm. lxviii et cxviii, «universarum passionum humanarum gloriosum et beatum victorem»; Tertullianus, lib. De Patient., cap. xiv, «qui omnem patientiae speciem adversus omnem diaboli vim expunxerit — id est expresserit — in quo Deus feretrum de diabolo extruxerit, vexillum de inimico gloriae suae extulerit»; S. Chrysostomus, homil. 25 ad Popul.: «Martyrem, imo multis Martyribus maiorem.» Merito ergo beatificamus Iob, qui tam multa generose et invicte sustinuit. S. Ambrosius, lib. II De Interpell. Iob, II, 5: «Iob,» ait, «quasi athleta fortis in stercore sedens, in tantis vibicibus et saevis doloribus vulneris, totum corpus diris perfusus ulceribus, mysteria loquebatur: nec acquirendis propriae remediis aegritudinis, sed sacris vacabat sermonibus. Fortiores itaque sermones aegri hominis, quam illorum qui non aegrotabant.» Et mox: «Et quid dicam fortiorem inventum ceteris? fortior seipso inventus est. Fortior aeger, quam cum sanus fuerat, secundum quod scriptum est: Virtus in infirmitate consummatur. Ergo et Iob cum infirmaretur, tunc validior erat. Non enim aegrotabat animo, etsi doleret corpore: quia non erat in carne eius anima, cuius passionibus non adhaerebat; sed in spiritu, cuius virtute se texerat. Ideo ergo non carnis gemitus et corporis infirmitates, sed voces spiritus loquebatur, quibus urgeret, non quibus cederet.»
Quocirca exclamat S. Augustinus, serm. 103 De Temp.: «O virum putrem et integrum! o foedum et pulchrum! o vulneratum et sanum! o in stercore sedentem et in coelo regnantem!» Et S. Fulgentius, epist. II, cap. ix: «Beatus,» inquit, «fuit Iob, cum in divitiis iuste viveret; sed beatior, cum in paupertate iustior extitisset. Beatus fuit, cum decem circumdaretur filiis; sed beatior, cum una cunctorum simul orbitate percussus, in Dei dilectione permansit immobilis. Beatus fuit in corporis sospitate, sed beatior factus est in vulnere: beatior etiam in acervo squaloribus pleno, quam in palatio marmoribus adornato.»
Allegorice: Iob fuit expressus typus Christi patientis. Sicut enim Christus passus fuit in omnibus bonis corporis et animi, et a quovis hominum genere, ita et Iob. Primo enim Iob perdidit oves, boves, domum omnemque substantiam: Christus in passione bonis omnibus, quin et vestibus spoliatus nudus pependit in cruce. Secundo, Iob septem filios perdidit: Christus omnes Apostolos et discipulos: hi enim, eo comprehenso, fugerunt. Tertio, Iob percussus fuit ulcere a capite ad talos: Christus toto corpore, et in singulis membris acerbissimos dolores sustinuit. Quarto, Iob ab amicis gravia probra sustinuit, vocatusque est impius, hypocrita, tyrannus, leo, tigris: Christus in cruce irrisus est quasi blasphemus, seditiosus, percussus a Deo. Quinto, Iob ab uxore passus est maledicta: Christus passus est a matre non maledicta, sed compassionis tormenta. Sexto, Iob passus est in animo maerores, timores, scrupulos, anxietates: Christus in horto coepit pavere, taedere, contristari et maestus esse, adeoque in cruce exclamavit: «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?» Matth. xxvii, 46. Septimo, in Iob vexando et affligendo daemon omnes suas vires exseruit: multo magis eas exseruit in Christum. Octavo, Iob ab omnibus fuit derelictus, ita et Christus. Nono, Iob haec omnia sustinuit mira humilitate et constantia, cum esset princeps, imo rex Idumaeae, uti docent Isidorus, Philippus, Beda et alii passim, Praefat. in Iob, et satis colligitur ex eo, quod amici eius fuerint reges, ut patet Tobiae ii, 15. Christus tanta passus est cum esset Rex regum, et Dominus dominantium. Decimo, Iob omnes pene morborum et dolorum species sustinuit: ita et Christus vir fuit dolorum, quia vir amorum. Iob enim laborasse plusquam triginta morbis, puta podagra, chiragra, ischiade, arthritide, dysenteria, incubo, marasmo, angina, fame canina, igne sacro, cancro, erysipelate, asthmate, phthiriasi, febri hectica, lepra, apostemate, tonsillis, pleuritide, gonorrhaea, satyriasmo, vigilia, dolore renum, vermibus, plagis Aegyptiacis, dolore costarum, visceribus putidis, ulcere pulmonum, scabie, lue venerea, animi deliquio, etc. (ex quibus nonnulli fuerunt desperati et mortiferi), ex ipsis Iobi verbis toto libro sparsis colligit noster Pineda in cap. ii Iob, vers. 7; sed de his ibidem tractandum erit.
Quocirca apposite vocatus est איוב Iiob, latine et graece Iob, id est dolens, gemens, ululans, eiulans, a rad. iabab, quod Noster Iudic. v, 27, vertit «eiulare,» ut prima littera aleph non sit radicalis, sed heemantica, id est ascititia et formativa nominis, uti solet esse in nominibus Hebraicis, Syris et Arabicis (de quo vide nostrum Serarium in Tobiae cap. ii). Ita S. Gregorius, Chrysostomus, Hieronymus, Philippus Presbyter et alii in Iob cap. i, vers. 1. Rursum Iob, id est exosus, inimicitias patiens, a radice אהב ahab, id est inimicatus est, hostis fuit, adversatus est, quia scilicet tela omnia inimici, puta diaboli, in se excepit. Ita Origenes, hom. 14 in cap. xi Iosue, et ex eo Pineda. Tertio, S. Cyprianus contra Iudaeos ait Iob esse nomen Cyprium, et significare «charissimum Dei»: quia eius amore constanter tanta sustinuit. Sic et hebraice אהב ahab, quo cludit איוב Iiob, significat amare, diligere. Quarto, alii deducunt a radice אוב ob, id est pytho, divinus: quia scilicet Iob erat Propheta et oraculum Dei, ut littera iod sit inserta ex nomine tetragrammato Iehova, significans ipsius prophetiam esse ex Deo, non diabolo. Sic Abrahae a Deo addita est littera he ex nomine tetragrammato, ac pro Abram vocatus est Abraham, ut significaretur Abrahae cum Deo singularis coniunctio et amor, teste S. Hieronymo in Quaest. Heb. Quinto, איוב Iob, per metathesin dicitur quasi ab, id est pater, prior, antiquus, doctor, inventor; יונה iona, id est oppressionis, passionis et patientiae. Rursum alludit ad אביון ebion, id est pauper, a radice aba, id est voluit, concupivit, desideravit; quia pauper, cum omnibus careat, omnia desiderat: a culmine enim opum et felicitatis Iob deiectus est ad imam paupertatem et miseriam.
Porro tacite innuit hic S. Iacobus, afflictis et patientibus legendum esse librum Iob, ut ex eo discant patientiam. Similis Iobo fuit Tobias, caecitate percussus, «ut posteris daretur exemplum patientiae eius,» sicut et S. Iob, Tob. ii, 12. Praeclare Prosper, I parte Praed., cap. xxii: «Ex semine,» ait, «Esau Idumaea gens, in qua inter ceteros duces Iob ille fortissimus athleta Dei enituit, in exemplum omnis patientiae productus, ut agonistico certamine principem totius malitiae diabolum superaret, fultus auxilio Dei.»
Finem Domini vidistis. — Syrus: «finem quem praestitit ei Dominus, vidistis.» «Finis» ergo hic est merces patientiae, puta felicitas in quam desiit afflictio Iobi, dum paupertas transiit in opulentiam, infirmitas in sanitatem, ignominia in gloriam: reddidit enim Deus ei omnia duplicia, ac celebrem et gloriosum effecit toto orbe saeculisque omnibus, ut fontes suae misericordiae et liberalitatis in eum effudisse videatur. Ita Dionysius, Caietanus, Catharinus, Salmeron, Serarius, Stevartius, Fevardentius et passim recentiores.
Id significavit Iob nominibus filiarum trium, quas ibi suisque restitutus genuit. Primam enim vocavit Iemima, id est «diem»; secundam, Ketsia, id est «casiam»; tertiam, Kerenhapuch, id est «cornu stibii.» q. d. Haec omnia iis indidi in monumentum utriusque fortunae meae, prosperae et adversae: quasi iam ex nocte et tenebris infelicitatis ad diem et lucem felicitatis, ex foetore sterquilinii ad fragrantiam casiae, ex sordibus ad nitorem et elegantiam quasi stibio depictus rediisset. Ita Olympiodorus, Vatablus et alii in Iob cap. xxxxii. Unde pro «cornu stibii,» R. Abraham vertit, «cornu vel robur immutatum» (hoc enim Hebraeis significat Kerenhapuch), scilicet ex infirmitate et adversitate commutatum in hanc fortitudinem et prosperitatem, pristina maiorem. Septuaginta vero vertunt «cornu Amaltheae,» id est «cornu copiae»; fingunt enim Poetae Amaltheam capram fuisse nutricem Iovis, e cuius proinde cornu Iupiter omnia bona in homines effunderet. Quare vere Prosper, I part. De Promiss., cap. xxii: «Iob,» inquit, «dupla praemia victor accepit. Pugnantibus vero suis et sua gratia iuvante vincentibus, centupla hic se daturum Dominus pollicetur, et vitam aeternam in futuro saeculo largiturum. Quod in Valentiniano, Valentis fratre, vidimus impletum: qui dum pro Christo militiam tribunatus sprevit, huius mundi regnum adeptus est, et verus Christi confessor vitam acquisivit aeternam.»
Secundo, alii per «finem Domini» accipiunt mortem Christi in cruce, sive patientiam Christi usque ad mortem, et in morte perfectam consummatamque: quasi Iacobus iungat typum cum antitypo, puta Iob cum Christo, duoque fidelibus afflictis contemplanda et imitanda proponat exemplaria patientiae, Iobum et Christum; Christi enim patientia longe superavit patientiam Iobi: ut enim alia omittam, duravit usque ad finem vitae ipsamque mortem, cum Iobi afflicti duraverit tantum septem annos, si credimus Olympiodoro et auctori Catenae Graecorum in Iob cap. xlii, vers. 19 (nam noster Pineda valde probabiliter censet, longe brevius fuisse calamitatis Iobi tempus: vide eum cap. ii, vers. 7 et 8, sect. 12, num. 4); post eam enim successit felicitas usque ad mortem per annos 140, quibus fuit superstes, Iob xlii, 16. Unde Guerricus abbas, serm. 3 De Dominica Palmar.: «Sufferentia namque Iob,» inquit, «fuit usque ad reditum substantiae; sufferentia Domini usque ad exitum vitae.» Ita S. Augustinus, lib. De Symbolo ad Catechum., cap. iii, et epist. 120, cap. x: «Ut,» ait, «non talem remunerationem (qualem accepit Iob) speraremus, quando mala temporalia pateremur, non ait: Sustinentiam et finem Iob vidistis; sed ait: Sustinentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis; tanquam diceret: Mala temporalia sicut Iob sustinete, sed pro hac sustinentia non temporalia bona sperate, quae illi aucta redierunt, sed aeterna potius quae in Domino praecesserunt.»
Probat S. Augustinus hanc expositionem ex verbo «vidistis»; finem enim Christi multi illo aevo viderant; finem vero Iobi nemo. Sed ad hoc responderi potest, «videre» in Scriptura saepe sumi pro «cognoscere,» sive id fiat visu, sive auditu, sive quo alio sensu, ut alibi ostendi. S. Augustinum de more sequitur Beda, Glossa, Hugo et alii. Hic sensus sublimis est, sed symbolicus: prior ergo litteralis videtur et genuinus, quem confirmat id quod sequitur: «Quoniam Dominus misericors est et miserator,» scilicet in Iobum, dum illi finem felicem tribulationum dedit. Idem enim est dum dicitur: «Finem Domini vidistis,» cum eo quod quasi causam reddens sui dicti, illico subdit: «Quoniam Dominus misericors est et miserator.»
Anagogice «finis Domini» est Christi resurrectio, ascensio, missio Spiritus Sancti, nominis exaltatio, gloria et cultus apud omnes gentes. Ita S. Augustinus verbis iam citatis, Serarius et alii. Rursum «finis Domini» est merces et corona gloriae aeternae, quam Deus post mortem dedit Iobo, datque omnibus patientibus, de qua S. Cyprianus, lib. De Mortalitate: «Ad immortalitatem,» ait, «morte transgredimur, nec potest vita aeterna succedere, nisi hinc contigerit emigrare: non est exitus iste, sed transitus.»
Quoniam misericors Dominus est et miserator. — «Misericors» per habitum, «miserator» per actum quo continuo miseretur, adeo ut viscera misericordiae suae in Iobum et afflictos ad eos consolandos effundere videatur: unde pro «misericors» graece est πολύσπλαγχνος, id est multum visceralis, ex intimis visceribus commiserans, quem Hebraice vocant רחום rachum: σπλάγχνα enim sunt viscera.
Haec verba significant de Iobo ad litteram hic agi, non de Christo, uti dixi, praesertim quia Christo homini ratione unionis hypostaticae, et merito passionis, debita fuit resurrectio et gloria; licet misericorditer illi data dici possit hactenus, quod naturae humanae in Christo praecise spectatae (seclusa scilicet unione cum Verbo) debita non esset, sed gratuito collata a Deo, aeque ac ipsa unio hypostatica.
Versus 12: Ante Omnia Autem, Fratres Mei, Nolite Iurare; Sit Autem Sermo Vester, Est Est, Non Non
12. Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare, — q. d. Prae omnibus curate, ne temere iuretis. Videntur enim multi fideles tunc aeque ac nunc proclives fuisse ad iuramenta, ac sibi induxisse habitum iurandi. Quare ut hanc proclivitatem et lapsum linguae, ex vitiosa consuetudine contractum, emendet et corrigat Iacobus, monet ut maiorem curam et custodiam adhibeant linguae ne iurent, quam ulli alteri vitio: qui enim uni vitio valde addictus est, illi prae ceteris invigilare debet, si illud corrigere velit, ac circa illud facere examen particulare.
Minus ergo genuine explicat Lyranus, q. d. Ante omnia nolite iurare, hoc est, omnibus dictis vestris nolite, ut soletis, praeponere iuramentum; sunt enim nonnulli ita faciles ad iurandum, ut ante tertium quodlibet verbum iurent.
Alludit Iacobus, imo citat illud Christi Matth. cap. v, vers. 34: «Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per coelum,» etc. Ex quibus verbis perperam colligunt et docent Anabaptistae, Wiclef (cuius hac de re error damnatus est in Concilio Constantiensi, sess. VIII), et olim Waldenses, ac Pelagiani, teste S. Augustino, epist. 8, Quaest. V (ubi ridet eos, quod putarent se tantum iurare, si dicerent: «Per Deum,» non autem dicendo: «Testis est mihi Deus»), nullum iuramentum Christianis esse licitum. Favere videtur S. Chrysostomus et Theophylactus in Matth. v, et Œcumenius hic, qui dicunt iuramentum omne Christianis vetari a Christo; Iudaeis vero ut imperfectis fuisse permissum, aeque ac libellum repudii. Sed hi Patres benigne exponendi sunt, ut tantum velint dicere, Christianis a Christo severius prohiberi iuramentum quam Iudaeis: illos enim ob consuetudinem iurandi non tam acriter fuisse castigatos et punitos a Deo, ut castigantur Christiani a Christo.
De fide ergo est, licere quandoque Christianis iurare. Sic enim iuravit Paulus, II Corinth. i, 23: «Testem Deum invoco in animam meam.» Philip. i, 8: «Testis est mihi Deus.» Ac angelus Apoc. x, 6, iurat per viventem in saecula saeculorum. Quin et Deus, iuxta illud Psalm. cix, 4: «Iuravit Dominus, et non poenitebit eum.» Ratio est, quia iuramento honoratur Deus tanquam prima et infallibilis veritas, quae in testem vocatur. Est ergo iuramentum actus religionis et latriae, si, ut docet Ieremias, cap. iv, vers. 2, fiat «in veritate,» scilicet ne iuretur falsum; «in iustitia,» ne iuretur iniustum et malum; «in iudicio,» ne iuretur temere et sine magna utilitate, aut necessitate: «iudicio enim caret iuramentum incautum, veritate iuramentum mendax, iustitia iuramentum iniquum,» ait S. Thomas, II II, Quaest. lxxxix, art. 3.
Dices: Quomodo ergo Christus sancit: «Ego autem dico vobis non iurare omnino?» Respondet S. Bernardus, serm. 65 in Cantic., «non iurare omnino» esse consilium, non praeceptum. Alii fatentur esse praeceptum, sed vetans tantum ne iuretur per creaturas, idque ne decus primae veritatis iis detur, et Deo adimatur: id innuit S. Hieronymus in cap. v S. Matth. Alii per «iurare» intelligunt «peierare.» Verum haec omnia aliena, aut contorta videntur, et refelluntur ex verbis quae subdit Christus, Matth. v.
Pro responsione ergo nota duplicem a Christo perstringi errorem Pharisaeorum. Prior erat Exod. cap. xx, vers. 7, ubi dicitur: «Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum,» tantum prohiberi periurium, non iuramentum leve et vanum: Hebraea enim vox שוא scau, quam Noster vertit «vanum,» significat etiam «mendacium»: mendacium autem in iuramento est periurium. Imo Rabbini censent ibi tantum vetari, ne quis pronuntiet nomen Iehova, praeter summum pontificem; quod sane ridiculum est. Posterior, licitum esse per creaturas temere iurare et peierare. Id enim Pharisaeos sensisse patet, Matth. xxiii, 17. Christus utrique errori opponit vocem «omnino,» q. d. Ego autem dico vetoque non tantum iurari falsum, sed et verum, sive id fiat dicendo per Deum, sive per templum, sive per aliam creaturam: intellige ad mentem Pharisaeorum, «leviter et temere,» uti fit in communi hominum sermone. Vult enim Christus docere, teste S. Augustino et Chrysostomo, malam esse propensionem ad iurandum; et iuramentum, licet in se bonum sit, oriri tamen a malo (puta ex incredulitate hominum, qui non credunt nisi iuretur), nec esse per se appetendum; itaque non iurandum omnino, nisi malum hoc cogat, idque primo, ne ex assuetudine iurandi labamur in periurium, uti monet Ecclesiasticus, cap. xxiii, vers. 9 et 12. Ita S. Augustinus, epist. 154: «Nolite iurare omnino, propterea mihi dictum videtur, non quia verum iurare peccatum est, sed quia peierare immane peccatum est, a quo nos longe esse voluit, qui omnino ne iuremus admonuit.» Secundo, quia reverentia nominis divini hoc postulat. Tertio, quia ea deberet esse fides et veritas Christianorum, ut iniuratis credi posset, et de facto crederetur, inquit Clemens Alexandrinus, lib. VII Strom. Sic apud Romanos flamini Diali iurare non licebat, quod indignum videretur ei non credi quasi credita essent divina, ait Plutarchus in Problem. Roman. in xliii, ubi addit: «Iuramentum homini libero pro tormento est.» Romani enim a servis veritatem per tormenta extorquebant, a cive per iuramentum, a sacerdote per solum verbum.
S. Iacobus ergo exemplo Christi vetat «quodcumque iuramentum.» Primo, quia, ut ait S. Augustinus, serm. 28 De Verb. Apost.: «Falsa iuratio exitiosa est, vera iuratio periculosa est, nulla iuratio secura est.» Secundo, quia vult ut, quantum in te est, non affectes, non ames, nec quasi bonum cum aliqua delectatione appetas iusiurandum, ait S. Augustinus, cap. xv De Mendacio. Tertio, quia iurare in se est quasi malum morale ad irreverentiam erga Deum spectans, sed necessarium in hoc statu naturae lapsae et corruptae, uti malum in se est hominem occidere; sed sicut hoc (occidere) subinde ubi adsunt debitae circumstantiae licet, imo est laudabile, sic et iurare, si fiat cum veritate, iustitia et iudicio, nimirum ut non fiat libenter et leviter, sed tantum quia illud extorquet alterius incredula diffidentia. Unde S. Thomas, Opusc. IV, ait «iuramentum non aliter ac medicamentum, non nisi cogente necessitate usurpandum.» In paradiso ergo non licebat iurare, uti nec licet in coelo. Tanta enim est maiestas nominis Dei, ut illud in testem vocandum non sit, nisi cogat necessitas. Quare id facere ultro ob res parvas et viles, vile est, irreverens et iniurium Deo, perinde ac iniurium esset regi, si quis eum pro uno aureo citaret et vocaret in testem. Unde Aristoteles, I Metaph., cap. III, ait «iuramentum esse summo honore dignum.»
Neque per coelum. — Nam, ut iam dixi, Scribae, Pharisaei et similes censebant iuramentum per creaturas non esse iuramentum, nec obligare. Audi Christum, Matth. xxiii, 16, increpantem Pharisaeos: «Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est.» Sed iidem, avaritia excaecati, excipiebant ea quae oblata Deo, ipsorum loculos implebant, quasi haec sola sanctissima haberentur; ideoque si quis per ea iurasset, iuramento suo obligaretur. Unde subdit Christus: «Qui autem iuraverit in auro templi, debet. Stulti et caeci, quid enim maius est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Et quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud, debet. Caeci, quid enim maius est, donum, an altare quod sanctificat donum?» Rationem deinde dat a priori, quod nimirum qui iurat per creaturam, tacite ex communi hominum sensu iuret per Creatorem, qui est auctor et conservator creaturae: «Qui ergo,» ait, «iurat in altari, iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt? Et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo et in eo qui habitat in ipso. Et qui iurat in coelo, iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum,» ac proinde vere et proprie iurat Deumque in testem vocat, atque iuramento suo obligatur, perinde ac si per Deum immediate iurasset. Et Matth. v, 34: «Ego autem dico vobis non iurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum eius; neque per Hierosolymam, quia civitas est regis magni; neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum,» q. d. Ne putes licere iurare per caput tuum quasi illud sit tuum, tibique pleno dominio ad quemvis usum subditum; quia tuum non est, sed Dei: si ergo per caput tuum iuras, iuras per Deum qui illud tibi dedit. Alioqui enim qui per se caputque suum proprie iuraret, nec intenderet iurare per Deum, sed per se solum, esset idololatra; quia seipsum faceret primam atque infallibilem veritatem, et consequenter Deum.
Sit autem sermo vester: Est, est (graece ναί ναί, id est, certe, certe; Pagninus, etiam, etiam), Non, non. — q. d. Sermo vester sit simplex affirmatio aut negatio sine iuramento, ut quod est, dicatis simpliciter esse; quod non est, non esse. Ita Œcumenius. Aut, q. d. Pro iuramento utimini constanti et gemina asseveratione dicendo: «Est, est»; aut constanti et gemina negatione dicendo: «Non, non.» Vide de hac phrasi dicta II Cor. cap. 1, vers. 17.
Sane ea deberet esse hominum, praesertim fidelium sinceritas, probitas et fides, ut eorum simplici assertioni aut negationi crederetur. Ita Isocrates ad Daemonicum: «Decet,» ait, «bonos viros fideliores exhibere se iuramento, tantumque iurandum est ut te crimine, vel amicum gravi periculo liberes, non autem ob pecuniam.»
Solon tantam aiebat hominibus inesse debere probitatem, ut non opus esset ligare eos iuramento, teste Maximo, serm. 33. Socrates dicebat «bonos viros decere eos mores ostendere, qui essent iuramento firmiores,» teste Antonio in Melissa, part. II, serm. 63.
Ita Clinias, familiaris Pythagorae, maluit tria talenta pro mulcta solvere, quam iurando mulctam evadere, uti refert S. Basilius, serm. De Utilit. ex lib. Gentil. capienda. «Esseni (qui fuere primi e Iudaeis Christiani) omne quod dicunt, iuramento fortius habent,» ait Iosephus, lib. II Belli, cap. vii.
Ita S. Gregorius Nazianzenus legem sibi indixit nunquam iurare, idque usque ad mortem servavit, uti ipse refert in Carm. de Vita sua.
Vere Clemens Alexandrinus, lib. VII Strom.: «Ubinam,» ait, «ergo est amplius opus iuramento ei, qui ita vivit, ut qui pervenerit ad summam veritatis?» Et S. Augustinus, lib. I De Serm. Domini in monte: «Christianus,» ait, «verum loquatur, neque iurationibus crebris, sed morum probitate commendet veritatem.» Quin et Philo, lib. I De Speciali Lege: «Quidquid,» ait, «vir bonus asseverat, perinde ac iurato credi debet, cum verbum eius firmum sit ac rigidum, nullo mendacio flexibile, veritate in qua fundatur subnixum.» S. Chrysostomus vero, hom. 26 ad Popul.: «Hoc,» ait, «interdum a nonnullis audivi: Nisi iuravero, non credit. Tu es horum causa, qui facile iuras: quia si id non faceres, sed omnibus constaret quod non iures, mihi crede dicenti, quod iis qui mille devorant iuramenta, maiorem ipse fidem solo nutu invenires.» Vide eumdem, hom. 17, ubi varia media assignat quibus facile corrigi potest iurandi consuetudo. Ita Carbone pollicente quippiam et iurante, populus Romanus vicissim iuravit se illi non credere, nimirum probis viris etiam iniuratis habenda est fides: levibus, ne iuratis quidem. Nam, ut ait Menander, «suadet loquentis vita, non oratio.»
Ut non sub iudicio decidatis. — Sic et Syrus, q. d. Ut non incidatis in condemnationem, dum ex frequentia iurandi inciditis in periurium iurando falsum. Graeca iam habent ὑπὸ κρίσιν, hoc est, ut non incidatis in simulationem, uti vertit Pagninus, Tigurina, Caietanus, Clarius, q. d. Ne ficte et simulate iuretis, ore iurantes, non corde, ac dicentes: «Iuravi lingua, mentem iniuratam gero»: qua ratione Lysander tyrannus dicebat pueros tesseris, viros iuramentis oportere circumvenire, teste Plutarcho in Lacon. Idem dicunt, imo faciunt, politici et athei, quibus cum nullum sit numen, nulla conscientia, nulla etiam est religio et fides iuramenti, quod sane plusquam ethnicum est, fraudulentum, sacrilegum et barbarum. Verum alii codices habent κατὰ κρίσιν, id est iudicium et condemnationem: quin et Œcumenius legens ὑπὸ κρίσιν, exponit κατὰ κρίσιν.
Versus 13: Tristatur Aliquis Vestrum? Oret. Aequo Animo Est? Psallat
13. Tristatur (κακοπαθεῖ, id est patitur, vexatur, affligitur) aliquis vestrum? Oret. — Ita Christus, in horto tristis usque ad mortem, oravit: quia oratio impetrat a Deo auxilium, laetitiam et robur ad vincendam tristitiam: adeoque ipsum orare et colloqui cum Deo, orantem exhilarat et laetificat. Patet haec disparata esse praecepta vel monita. Quid enim tristitia cum iuramento, de quo praecessit? Porro fructus orationis patet in Anna, matre Samuelis, quae cum esset amaro animo, et orasset, «vultus eius non sunt amplius in diversa mutati,» I Reg. 1, 18; et in Christo, qui agoniam oratione superavit, ac post eam intrepide procedens obviam Iudaeis, tradidit se in mortem. Dum ergo tristaris, noli captare solatia ab amicis, ab epulis, a musicis, a fabulis; sed ab oratione et colloquio cum Deo. Porro omni diabolica actione potentior ad nocendum est maeroris spiritus; daemon enim quoscumque fere superat, per maerorem superat: eum si auferas, nemo a daemone laedi poterit, ait S. Chrysostomus, serm. 2 et 3 De Provid.
Aequo animo est? Psallat. — Syrus: «si laetatus, psallat.» Aliqui contrarie legunt ἀθυμεῖ, id est, aegro est animo, ut idem dicatur et inculcetur id quod praecessit, q. d. Dum tristis es, ora et psalle, ut tristitiam discutias. Verum legendum est εὐθυμεῖ, uti passim alii legunt, id est aequo, pacato, tranquillo, securo, laeto, alacri est animo: licet enim utile sit tristi psallere, tamen id difficile est, iuxta illud: «Musica in luctu importuna narratio,» Eccli. xxii, 6. Laetus vero et alacer gestit ad canendum et psallendum. Psalmodia ergo conservat augetque laetitiam, excitatque iubilum Deo. Hac de causa inducta est in Ecclesiam psalmodia. Primo, ut ea fideles ad Dei amorem excitentur. Secundo, ut, sicut variae voces in unam harmoniam consentiunt, ita in unum fidelium animi conspirent, ait S. Athanasius, De Interpret. Psal. Tertio, ut suavitate cantus demulceantur animi, ut divinorum oraculorum vim et efficacitatem avidius excipiant, ait S. Basilius, Praefat. in Psal. Quarto, ut angelos aemulemur et Seraphinos, qui perpetuo Deo laudes canunt concinuntque: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth,» Isaiae vi, 3. Ita Cyrillus, Catechesi 13. Vide dicta Ephes. v, 19. «Psalmus,» ait S. Augustinus, Praef. in Psalmos, «est signifer pacis, spirituale thymiama, exercitium coelestium: luxum reprimit, sobrietatem suggerit, lacrymas movet.» Et S. Basilius, Procemio in Psalmos: «Psalmus,» ait, «est animarum tranquillitas, pacis arbiter, turbas et fluctus cogitationum compescens, iracundiam mollit. Psalmus amicitiae conciliator, dissidentium coniunctio, inimicorum reconciliatio. Quis enim inimicum existimabit eum, cum quo unam ad Deum vocem emittit?» Et inferius: «Psalmus daemones fugat, auxiliares angelos advocat, in nocturnis terroribus securitas, in diurnis laboribus requies est: infantibus tutela, iunioribus decor, senioribus solatium, mulieribus honestissimus ornatus, solitudines celebres facit: elementum incipientibus, incrementum proficientibus, consummatio perfectorum. Psalmus est vox Ecclesiae, ac dies festos agit. Psalmus est angelorum opus, coelestis reipublicae spirituale ornamentum.» S. Chrysostomus in Psalm. xiv: «Psalmus,» ait, «est animae sanctificatio, est pulcher animi concentus, acutissimum telum contra daemones; nec cervi ita tela fugiunt, ut psalmos David daemones. Sumpsit David citharam et pulsavit, et a Saule recessit malus spiritus, et recedens daemon cecidit, ut cervus sagitta percussus et in iecore sauciatus.»
Unde in Vitis Patrum legimus daemonem nullam orationem aeque horrere ac psalmodiam. Causam dat Sophronius in Prato Spirit., cap. clii, quod «in Psalmis partim nobis ipsis Deum laudando oramus et invocamus, partim maledictis insectamur daemones.» Rursum S. Chrysostomus in Psalm. cxxxiv: «Psalmus,» ait, «habet voluptatem cum utilitate. Principale eius lucrum est ad Deum hymnos dicere, animam expurgare, cogitationem in altum extollere, vera et accurata dogmata discere, de praesentibus et futuris philosophari.» Et mox: «Nam licet millies petulans sit is qui canit, dum psalmum reveretur, sopit tyrannidem suae petulantiae; licet oppressus sit malis innumeris et ab aegritudine animi occupetur, dum demulcetur a voluptate, levat animum, extollit cogitationem et mentem in sublime evehit.»
Versus 14: Infirmatur Quis in Vobis? Inducat Presbyteros Ecclesiae
14. Infirmatur quis in vobis? — Catholici hunc locum accipiunt de sacramento Extremae Unctionis. Hoc Sacramentum negarunt olim Armeni, Waldenses, Albigenses, Wiclef, et hoc saeculo Lutherus et Calvinus. Caietanus vero licet Sacramentum esse concedat, negat tamen de eo hic agi, sed de unctione miraculosa ad sanandum aegrotos, ad quam Christus discipulos, qui tum necdum erant sacerdotes, ac proinde ministri Sacramenti esse non poterant, misit, Marci vi, 13. Verum de fide est tam Extremam Unctionem esse sacramentum, quam de ea hic agere Iacobum. Ita sentit Ecclesia, quae in administratione huius sacramenti, ita precatur: «Deus, qui per Apostolum tuum Iacobum locutus es, dicens: Infirmatur quis in vobis,» etc. Idem definivit Concilium Florentinum in Decreto unionis, et diserte Tridentinum, sess. XIV, ubi hunc Iacobi locum fuse explicat. Ait ergo, can. 1 De Extrem. Unct.: «Si quis dixerit Extremam Unctionem non esse vere et proprie Sacramentum, a Christo Domino nostro institutum, et a B. Iacobo Apostolo promulgatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmentum humanum, anathema sit.» Et Can. 2: «Si quis dixerit sacram infirmorum unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos, sed iam cessasse quasi olim tantum fuerit gratia curationum, anathema sit.» Explicatius vero, cap. 1: «Instituta est,» ait, «sacra haec unctio infirmorum, tanquam vere et proprie Sacramentum novi Testamenti, a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum, per Iacobum autem Apostolum ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum. Infirmatur, ait, quis in vobis, inducat Presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et, si in peccatis sit, dimittentur ei. Quibus verbis, ut ex Apostolica traditione per manus accepta Ecclesia didicit, docet materiam, formam, proprium ministrum et effectum huius salutaris Sacramenti. Intellexit enim Ecclesia materiam esse oleum ab Episcopo benedictum; nam unctio aptissime Spiritus Sancti gratiam, qua invisibiliter anima aegrotantis ungitur, repraesentat; formam deinde esse illa verba: Per istam unctionem,» etc.
Errat ergo Calvinus, dum ait Innocentium I instituisse sacramentum Extremae Unctionis, idque asserere Sigebertum in Chronico. Magis errat Kemnitius, dum id tribuit Felici IV, sub annum Domini 528, qui Innocentio centum annis fuit posterior; nil enim tale habet Sigebertus, vel quis alius Historicus. Idem docent et definiunt Pontifices Fabianus et Innocentius I et III, Calistus I, ac Concilia Meldense, Gangrense, Senonense, Cabilonense, Moguntinum, Wormatiense, Coloniense, Aquisgranense. Vide Bellarminum, tom. IV de Extrem. Unct. Ratio est prima, quia gratia curationum non fuit res permanens, sed tantum ad tempus a Christo data et demandata discipulis: Iacobus autem loquitur de hac unctione tanquam de re permanente, ordinaria et habente effectum infallibilem. Haec enim epistola scripta est diu post mortem Christi, quando gratia curationum cessabat. Secundo, gratiam curationum habebant Apostoli et discipuli Christi, non autem omnes Presbyteri. Ergo cum Presbyteros induci iubet, significat eos esse ministros sacramenti Extremae Unctionis. Tertio, quia ait: «Et si in peccatis fuerit, remittentur ei.» Unde liquet hanc non fuisse gratiam curationum; illa enim sanabat corpus a morbis, non animam a peccatis. Rursum, hanc unctionem esse Sacramentum, quia Sacramentum non est aliud quam signum visibile, conferens gratiam invisibilem, talis autem est Extrema Unctio; remissio enim peccatorum non fit nisi per infusionem gratiae. Quarto, quia Iacobus hic omnia recenset ad Sacramentum necessaria, scilicet pro materia assignat oleum, pro forma orationem fidei, pro ministro Presbyterum, pro effectu remissionem peccatorum.
Nota: Quod ait «infirmatur,» intellige graviter et periculose ad mortem: hic enim ἀσθενεῖ, id est, viribus et robore plane destituitur, quem proinde mox vocat τὸν κάμνοντα, id est, «periculose laborantem.» Rursum talem, ait, ἐγερεῖ, id est, «excitabit» quasi a morte ad vitam Dominus: alioqui enim in levibus morbis advocari iussisset non Presbyteros, sed medicos, qui per pharmaca aegrum sanassent. Ita explicat Concilium Trident., sess. XIV, cap. III De Extrem. Unct.: «Declaratur etiam,» ait, «esse hanc unctionem infirmis adhibendam, illis vero praesertim qui tam periculose decumbunt, ut in exitu vitae constituti videantur: unde et sacramentum exeuntium nuncupatur, aeque ac Extrema Unctio.» Extrema enim est earum quae homini fideli in vita adhibentur: fidelis enim primo ungitur in Baptismo, sed in vertice; secundo, in Confirmatione, sed in fronte; tertio, in Ordine, sed in manibus: extreme vero ungitur hac unctione aeger extreme laborans, ad extremam luctam cum daemone, mundo et carne fortiter ineundam et superandam. Unde Concilium Tridentinum, sess. XIV, ait eam esse poenitentiae et totius vitae consummatricem, ac Christum voluisse ea finem vitae quasi firmissimo praesidio munire contra diabolum, qui tunc omnes nervos suae versutiae intendit ad nos perdendos et a fiducia divinae misericordiae deturbandos. Quare quod legimus in Vita S. Hedwigis, eam imminente morbo, cum adhuc sana esset, petiisse inungi, ut devotius Sacramentum susciperet, ac fuisse inunctam, instinctu divino dispensatorie factum est, nec imitandum, ut monet Auctor Vitae.
Nota secundo: Tὸ «infirmatur» significat hanc unctionem non esse adhibendam sanis vitae discrimen adeuntibus in praelio, naufragio, extremo capitis supplicio, etc., sed tantum iis qui ex morbo ita infirmantur, ut periclitentur de vita.
Nota tertio: Tὸ «infirmatur» significat hanc unctionem non esse adhibendam mortuis, uti fecerunt olim Valentiniani et Archontici haeretici, invocando nomina Principatuum, ut mortui fierent incomprehensibiles et redimerentur a potestate principatuum. Vide Theodoretum, lib. I Haeretic. fabul.; Irenaeum, lib. I, cap. xviii; S. Augustinum, haeresi 16.
Inducat. — Hoc verbum significat hanc unctionem non esse adhibendam, nisi ei qui compos est rationis et mentis, vel certe aliquando fuit: hic enim solus potest «inducere,» id est, evocare et iubere ut inducantur Presbyteri: graece enim est προσκαλεσάσθαι, id est advocet. Quare eius incapaces sunt amentes perpetuo, et pueri, etiamsi desperate aegrotent. Perperam ergo Nicolaus Cusanus, epist. 3, scribit infantibus olim datam fuisse Extremam Unctionem. Rursum τὸ «inducat» non tantum consilium, sed et praeceptum significat, scilicet eum qui commode potest, debere hoc Sacramentum suscipere, ut suae saluti aeternae in tanto periculo, et ultimo vitae articulo securius consulat; quia non raro fit ut per Extremam Unctionem salvetur, qui sine ea periisset, fuissetque damnatus, v. g. si aeger confiteri et absolvi nequeat, et tamen sit in peccato mortali, ungendus est, ac unctio delebit peccatum, et primam gratiam ac iustitiam illi conferet.
Quocirca legimus in Vita S. Malachiae apud S. Bernardum eum cum evocatus esset ad inungendam quamdam mulierem, et nonnihil tardans, invenisset eam mortuam sine hoc Sacramento, ita indoluisse, ut diu cum suis orans mortuam suscitarit et inunxerit. Quare ubi alia Sacramenta adhiberi aegro non possunt, adhiberi debet Extrema Unctio, idque videtur esse praecepti; nemo enim tuto in tali articulo confidere potest suae contritioni: ita docet Magister in IV, dist. xxiii, Bonaventura et Maior ibidem, ac Caietanus in Summula. Si vero alia Sacramenta adhiberi possint, non videtur Extrema Unctio esse praecepti, sed consilii, quod tamen imprudenter negligitur, uti docet D. Thomas in IV, dist. XXIII, Quaest. 1, art. 1, cap. III, quaestiunc. 3; Paludanus et Soto, ibidem; Sylvester, verbo Extrema Unctio, dub. IX; Navarus, Ench. cap. xxii, num. 46.
Presbyteros, — non seniores laicos, praesertim medicos, uti fingit Aretius, Calvinus, Lutherus; sed sacerdotes, uti habet sensus et praxis totius Ecclesiae. Audi Concilium Tridentinum, sess. XIV, can. 4: «Si quis dixerit Presbyteros Ecclesiae, quos B. Iacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse Sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed aetate seniores in quavis communitate, ob idque proprium Extremae Unctionis ministrum non esse solum sacerdotem, anathema sit.» Perperam ergo Thomas Waldensis, part. II De Sacram., cap. cxxxvi, censet in extrema necessitate a laico posse conferri Extremam Unctionem: nimirum deceptus fuit verbis Innocentii, quae mox citabo.
Porro «Presbyteros,» id est, unum e Presbyteris Ecclesiae; sed olim solebant eum comitari alii Presbyteri, ut orarent pro infirmo. Addit ex Ruardo Suarez, III part., tom. IV, disp. xliii, sect. 1, a pluribus valide confici hoc Sacramentum, si unus ungat aures, alius oculos, alius pedes, etc.; sed tamen id fieri non debere. Denique fuit olim nonnullis in locis consuetudo, ut infirmum septem sacerdotes adirent, ac totidem dies pro eo oraretur, ait Gabriel in IV, dist. xxiii.
Dices: Innocentius I, epist. 1 ad Decentium, viii, et ex eo Concilium Wormatiense, cap. lxxii, ait oleo sancto uti posse non solum sacerdotes, sed etiam laicos in suis et suorum necessitatibus. Respondet D. Soto in IV, dist. xxiii, art. 1, Innocentium loqui de usu olei extra Sacramentum ad curandos infirmos: verum tunc non utuntur oleo sancto ab Episcopo benedicto, sed proprio a se benedicto, uti fecerunt Eremitae. Dico ergo Innocentium loqui de recipiente, non de ministro, q. d. Licet omnibus Christianis uti oleo sancto in suis et suorum necessitatibus, nimirum advocando Presbyteros, et ab eis accipiendo Extremam Unctionem, non autem eam aliis ministrando. Ita Bellarminus, De Extr. Unct., cap. IX.
Et orent super eum, — oratione tum communi, tum sacramentali, puta forma Extremae Unctionis, quae est deprecatoria, dicendo: «Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Deus quidquid deliquisti per visum,» etc. Nota τὸ «super eum»; hinc enim olim manus imponebatur infirmo, uti etiamnum imponitur, idque ordinat Rituale Romanum nuper iussu Pauli V recognitum et editum: quin et imponitur manus organis sensuum, dum illa unguntur. Idque apposite, quia infirmus agonizans patitur extremos tum in corpore dolores, infirmitates, defectus, deliquia; tum in animo tentationes, scrupulos, anxietates, quin et horribiles daemonis visiones: quare oratur pro eo, manusque ei imponitur, ut Deus eum solari et roborare dignetur. Quocirca licet Mediolanensis Ecclesia ex Rituali S. Ambrosii utatur forma, non deprecatoria, sed absoluta, dicendo: «Ungo te oleo sanctificato in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,» tamen ex adiunctis deprecationem innuit et involvit. Unde Suarez, III part., tom. IV, disp. xl, sect. 3, censet invalidum esse Sacramentum, nisi aliquid addatur quo significetur deprecatio.
Ungentes eum oleo — olivarum (hoc enim proprie vocatur oleum) ab Episcopo benedicto, uti definit Innocentius I, epist. ad Decent. viii, Concilium Tridentinum et Florentinum. Benedictio haec est tacita oratio qua Episcopus nomine Ecclesiae orat, ut Deus hoc oleum faciat salutare infirmis. Hinc praxis Ecclesiae habet, ut Episcopus feria 5 Hebdomadae sanctae, puta in cena Domini (quo die videtur Christus hoc Sacramentum instituisse), consecret oleum tum infirmorum, tum catechumenorum, tum confirmandorum, puta chrisma in quo oleo miscetur balsamum. Unde Suarez loco citato asserit validum esse Sacramentum, si infirmus ungatur chrismate. Hinc liquet materiam huius Sacramenti esse oleum, idque accommode et congrue. Primo, quia oleum morbos lenit, et subinde sanat. Secundo, quia dat pabulum lumini, ut significetur aegrum qui in tenebris et umbra mortis versatur, vi huius Sacramenti illuminari et consolari a Deo. Tertio, quia oleo unguntur athletae, ait S. Hieronymus in Osee cap. xiv, ad agonem; aeger autem hic subit agonem mortis: oleo ergo hoc inungitur, ut a Deo ad luctam ultimam corroboretur. Quocirca hac unctione daemonum vires et iras, quas alioqui totas in ultimo hoc articulo expromerent, infringi et frenari docent S. Gregorius, hom. 39 in Evang.; Climacus, gradu 7; Emissenus, hom. 1 ad Monachos. Quarto, quia oleum exhilarat et laetificat: laetitia autem eget aeger morbo et maerore oppressus. Vere Theophylactus in cap. vi Marci, oleo sanatos infirmos tradit, «cum oleum ad labores utile sit, lucis fomentum et hilaritatis effectivum, significetque misericordiam Dei et gratiam spiritus, per quam a labore liberamur, et lucem, ac gaudium hilaritatemque spiritualem accipimus.» Hinc in Vitis Patrum legimus S. Hilarionem, S. Martinum, S. Macarium aliosque Anachoretas sanctos curasse morbos oleo a se benedicto.
In nomine Domini. — Syrus: «Domini nostri,» puta Iesu Christi, ut habet S. Augustinus, De Visit. infirm., cap. iv. Porro τὸ «in nomine Domini» significat, ait Beda, «oleum consecratum in nomine Domini (ab Episcopo), vel certe quia etiam cum ungunt infirmum, nomen Domini super eum invocare debent.»
Addunt aliqui, «in nomine Domini,» id est, vice Domini: Deus enim per Sacramenta quasi instrumenta operatur et sanat.
Symbolice, τὸ «in nomine Domini» significat aegros, praesertim moribundos, totos se debere commendare ac dare Domino, eum perpetuo habere in mente et invocare, ut, sicut ab eo vitam hauserunt, ita eamdem illi reddant: atque sicut a puero mox ut ratione uti coeperunt, ad Deum conversi sunt, imo illud in primo usus rationis instanti faciendum censet S. Thomas, III, Quaest. LXXXIX, art. 6: ita pariter deficientes eidem immoriantur, dicentes: «In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.» Hoc est quod monet Apostolus, Rom. xiv, 8: «Sive vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.»
Laudat Xenophon, lib. VIII Cyri paed., Cyrum quod imperium a Deo inierit, et cum eo finierit: nam, ut idem ait, lib. I, Cyrus creatus Imperator primum omnium rem divinam fecit, et litatis sacris orsus est regere et negotia regni tractare. Lib. VIII vero ita mortem Cyri describit: «Videbatur ascendere ad ipsum (Cyrum) quidam specie humana augustior, et dicere: Vasa colligito, o Cyre: statim enim ad deos abiturus es. Statim ergo captis hostiis rem divinam fecit Iovi patrio et soli, dicens: Iupiter patrie et sol, Deique omnes, magnas ago gratias, quod vestram de me curam intellexi, quodque nunquam rebus secundis super conditionem humanam animus elatus est,» etc.
Praeclarius Nazianzenus Philagrium infirmum ad fortiter ferendos dolores cohortans, epist. 58: «Hoc,» ait, «Philagrium meum decebat, nempe non emolliri, nec doloribus frangi, sed lutum contemnere, ac corpus quidem sinere ea pati quae ipsius natura fert, naturae lege omnino, vel nunc, vel postea dilapsurum (interibit enim vel morbo, vel senectute confectum); sursum autem animam habere, ac per cogitationes cum Deo coniungi.» Epist. vero 60, eius in doloribus constantiam laudat: «Nam manus in coelum tendens, Orientem versus oculos habens clamare coepisti: Gratias ago tibi, Pater, tuorumque hominum conditor, quod nos invitos et reluctantes beneficio afficis, ac per externum hominem internum purgas, et per contraria nos ad beatum finem, pro iis quas nosti rationibus, ducis.» Et epist. 64: «Hortor te,» inquit, «dolori resistere, vinculisque superiorem praebere, ac morbum nihil aliud esse ducere, quam utilem quamdam disciplinam, huc videlicet tendentem, ut et corpora omnia et quidquid fluxum ac turbulentum est, interituique obnoxium, contemnens ac pro nihilo putans, totum te coelesti parti addicas, nec praesenti tempori, sed futuro aevo vivas. Denique tam veneranda est viva crux Christi, qualis est morbus, quam mortua, puta picta aut ficta,» ut quidam Sanctorum ait.
Salvianus, epist. ad Catturam sororem infirmam: «Corporis,» ait, «fortitudo semper menti inimica est, ut te iure nunc tanto fortiorem spiritu putem, quanto imbecillior carne esse coepisti.» Caro enim, inquit Apostolus, concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem: haec enim invicem sibi adversantur, ut non quae vultis illa faciatis. Ergo si, repugnante corpore, quae volumus facere non possumus, infirmandum carne est ut optata faciamus. Et verum est: imbecillitas enim carnis mentis vigorem exacuit, et affectis artubus vires corporum in virtutes transferuntur animorum; ut mihi genus quoddam sanitatis esse videatur, hominem interdum non esse sanum. Causam protinus subiicit: «Nulla enim admodum tum spiritui cum corpore, id est, nulla divinae indoli cum terreno hoste luctatio est: non turpibus flammis medullae aestuant, non malesanam mentem latentia incentiva succendunt, non vagi sensus per varia oblectamenta lasciviunt, sed sola exultat anima laeta corpore affecto, quasi adversario subiugato. Gaude ergo, alumna Christi, semper quidem simplicis et quietae, sed nunc magis defecatae tuae mentis et liberae ostium aperi, et attrahe, ut legis, Spiritum Sanctum. Nunquam, ut puto, habitatore Deo dignior exstitisti; quanto imbecillior corpore, tanto purior sensu: vincentibus carnem tuam morbis, mente vicisti. Felix si hanc semper corporis mortem in vitam spiritus conservaveris, extinctis in te forsitan cunctis humanarum tentationum incentivis.»
Versus 15: Et Oratio Fidei Salvabit Infirmum, et Alleviabit Eum Dominus
15. Oratio fidei salvabit infirmum, — τὸν κάμνοντα, id est, graviter laborantem, deficientem et morientem; unde mortui ab Homero, Platone et Aristotele vocantur κάμνοντες. «Oratio fidei» accipi potest tum communis, tum sacramentalis. Communis, qua sacerdos et astantes precantur pro salute infirmi. Haec dicitur «fidei,» quia ex fide vim suam et efficaciam habet: quo enim maior est fides et spes orantis, eo plus oratione sua impetrat a Deo, iuxta illud Matth. cap. ix, vers. 29: «Secundum fidem vestram fiat vobis»; et cap. xvii, vers. 19: «Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit.»
Secundo et potius, «oratio fidei» vocatur forma sacramenti Extremae Unctionis: haec enim habet speciem orationis et deprecationis. Dicitur «fidei,» primo, quia fides metonymice significat omnia charismata et Sacramenta quae fide nituntur, et ex ea profluunt quasi ramus ex arbore. Sic Apostolus, Rom. iii, 28, ait nos iustificari per fidem: ubi sub fide comprehendit spem, paenitentiam, charitatem ceterasque virtutes quae ex fide quasi radice profluunt: sine his enim nemo iustificatur. Sic Rom. xii, 3, ait: «Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei,» id est, charismatum spiritualium, quae Deus inter fideles distribuit.
Secundo dicitur, «fidei,» quia vis et efficacia Sacramenti consistit, non in physica vi materiae, v. g. olei, sed in fide, id est, vi spirituali verborum, quae fide comprehenditur. Hinc ait S. Augustinus, tract. 80 in Ioan.: «Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum; non quia dicitur, sed quia creditur, id est, non ratione externi soni qui transit, sed ratione internae virtutis quae sola fide percipitur.» Unde subdit: «Nam in ipso sono aliud est sonus transiens, aliud virtus manens,» quae scilicet virtus est quasi anima Sacramenti, nec sensibus percipitur, sed fide creditur. Dicitur ergo haec oratio «fidei,» quia a fide dictata est, et fide intelligitur.
Tertio, dicitur oratio «fidei,» quia requirit fidem in suscipiente Sacramentum, et sine hac fide invalida est et inefficax. Rursum, qui Sacramentum suscipit, hoc ipso publice profitetur se credere et amplecti doctrinam Christi, et vim huius Sacramenti ab eo instituti.
Quarto, oratio «fidei,» id est fidelis, id est certa et indubitata, q. d. Haec oratio, puta forma deprecatoria sacramenti Extremae Unctionis, non est dubiae et incertae virtutis, sed fidelis et certa, quia certo impetrat quod orat; operatur enim per modum Sacramenti ex opere operato, non ex opere operantis, puta orantis. Sic Apostolus saepe ait: «Fidelis sermo,» id est certus, indubitatus, verissimus sermo, 1 Timoth. 1, 15, et cap. III, 1; ad Titum III, 8.
Quinto, «fidei,» id est fidelium et Ecclesiae: quia sacerdos inungens, nomine totius Ecclesiae inungit et orat pro infirmo. Agit enim tanquam minister Ecclesiae; unde debet habere intentionem faciendi id quod Ecclesia intendit, puta conferre infirmo sacramentum Extremae Unctionis.
Salvabit. — Primo, Syrus: «sanabit corporaliter.» Secundo, Dionysius: «sanabit spiritualiter,» id est, cooperabitur ad eius salutem aeternam, nimirum, ut Fevardentius, conferendo ei gratiam et robur, quo mortis horrori et daemonis tentationi resistat. Tertio, plenius Hugo, Thomas Anglicus et alii, salutem utramque accipiunt, scilicet tam corporis quam animae, ut generalis sit haec salus, quae deinde explicetur aliquo modo particulatim, nimirum salus corporis per verbum «alleviabit,» salus animae per τὸ «et si in peccatis fuerit, remittentur ei.» Pro «salvabit» enim graece est σώσει, id est servabit, quod est verbum generale, tamque animae quam corporis salutem complectitur.
Sensus ergo est, q. d. «Oratio fidei,» id est Sacramentum et forma sacramentalis Extremae Unctionis, «salvabit infirmum,» hoc est, conferet ei gratiam qua salvetur anima: gratiam, inquam, vel primam, si aeger sit in peccato mortali, vel secundam, hoc est augmentum gratiae, si aeger iam erat in gratia. Ita per salutem intelligit gratiam Concilium Florentinum, dum effectum huius Sacramenti ait esse animi sanationem; et Concilium Tridentinum, sess. XIV, cap. II; ait enim: «Res porro et effectus huius Sacramenti illis verbis explicatur: Et oratio fidei salvabit infirmum, etc. Res etenim haec est gratia Spiritus-Sancti.» Alioqui Iacobus hic omisisset primarium et proprium effectum Sacramenti, qui est conferre vel augere gratiam iustificantem, itaque facere iustum vel iustiorem. Rursum «salvabit,» vel, ut graece est, σώσει, id est, servabit eum, hoc est, conferet ei sanitatem corporalem, si ita saluti animae expediat, ait Concilium Tridentinum loco citato. Posset insuper sic exponi: «Oratio fidei salvabit infirmum,» scilicet dando gratiam quae aegrum, vel per mortem transmittat ad salutem aeternam, vel eumdem ad vitam revocet, eique salutem et sanitatem corporalem restituat. Sic enim σώσει, id est, servabit eum in vita vel praesenti vel aeterna. Proprius enim effectus Extremae Unctionis est, ut quasi viaticum aut potio, ut medicamentum immortalitatis, moriturum hominem ad aliam meliorem et aeternam vitam transmittat et transducat. Porro hinc patet falsum et praeposterum esse metum nonnullorum, qui putant se certo morituros si hoc Sacramentum receperint, ideoque differunt illud ad ultimum vitae halitum, quin et eo subinde sine illo moriantur: cum e contra proprius huius Sacramenti effectus sit restituere sanitatem, si id saluti animae expediat, ut ait Concilium Tridentinum, cuius rei multa exempla legimus et vidimus, ac quotidie videmus.
Et alleviabit eum Dominus. — S. Augustinus, tract. De Restit. Cathol. convers., et Cassianus, Collat. XX, cap. VIII, legunt «allevabit,» graece egerei; Syrus et Hebraeum יקימנו iekimennu, id est «excitabit, eriget, suscitabit, alleviabit eum,» non tantum corporaliter alleviando morbum, sed etiam et magis spiritualiter conferendo ei robur, alacritatem et laetitiam, quo metus et scrupulos ob praeterita peccata ac tentationes daemonis (praesertim diffidentiae, desperationis, maeroris) et morbi dolores, taedia, torporem atque mortis pavorem, anxietatemque ob instans iudicium fortiter et alacriter superet, ut allevietur, id est, corpore et animo erigatur, exhilaretur et corroboretur. Ita Concilium Tridentinum, sess. XIV, cap. 18: «Aegroti animam,» inquit, «alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus et morbi incommoda ac labores levius fert, et tentationibus daemonis calcaneo insidiantis facilius resistit.»
Praeclare Ioannes Eckius, debellator Lutheri, hom. 57 De Sacrament., assignat sex olei proprietates, quibus significentur sex dona et effectus huius Sacramenti, scilicet: Primus, sanatio sanitasque spiritualis. Secundus, nitor conscientiae. Tertius, robur facultatum animae. Quartus, pax et quies in misericordia Dei. Quintus, consecratio quaedam quasi pugilis et athletae Christi. Sextus, gaudium et laetitia. Hinc Rituale S. Ambrosii, quo utitur Ecclesia Mediolanensis, iubet ungi caput, in quo haec sex dona excipiuntur. Hinc et Episcopus benedicens hoc oleum orat, ut sit omni hoc unguento caelestis medicinae peruncto tutamen mentis et corporis, ad evacuandos omnes dolores, omnes infirmitates omnemque aegritudinem mentis et corporis.
Vis exempla? Accipe illustria. «Sancta Maria Oigniacensis, cum Beata Virgine praemonente Extremam Unctionem susciperet, Apostoli omnes adfuere, et B. Petrus claves ostendens, pollicebatur se illi caeli ianuam patefacturum. Porro Christus signum crucis, vexillum victoriae suae, ad pedes eius fixit. Cumque in diversis locis ungeretur, in ipsa Sacramenti eius perceptione Sancti Spiritus operationem cum ingenti singulorum locorum illustratione persensit. Quidam etiam amici et noti eius, qui iam pridem obierant, eius consolandae causa ad eam missi sunt,» ait Iacobus a Vitriaco Cardinalis, lib. II Vitae eius, cap. XII. Idem, cap. IV: «Cum praesente Maria Oigniacensi,» ait, «Unctionis Extremae sacramentum aegroti perciperent, illa Christum cum Sanctorum multitudine adesse sentiebat, aegrotumque illum misericorditer corroborantem, daemones expellentem, animam purgantem, seque dum membra eius ungerentur, quasi in lumine per totum eius corpus diffundentem.»
Reginaldus, unus e S. Dominici discipulis, cum moneretur ut Extrema Unctione se ad luctam cum daemone praepararet, ait: «Ego hanc luctam minime reformido; quin potius laetus exspecto. Iam enim dudum Mater misericordiae me inunxit, in qua plurimum confido, et ad quam cupide proficiscor.» Quod autem se prius ab ea inunctum dicebat, id ita habuerat. Cum ante annos multos gravissime aegrotaret, vigilanti de nocte apparuit Regina caeli cum aliis duabus virginibus, ipsaque ad eum accedens, iacentis oculos, aures, os et manus unguento quod attulerat, propriis manibus linivit, denique et pedes «in praeparationem Evangelii,» ut ipsamet quasi ex formula orans adiunxit. Ita habet Vita S. Dominici, lib. II, cap. II.
Ita S. Lydwina a Christo Domino, praesente B. Virgine, omnibus Apostolis, multisque Angelis et Sanctis, fuit inuncta in omnibus membris quae morituris inungi solent. Rogavit illa ut se tot doloribus oneraret, quot opus esset ad redimendum Purgatorium. Cui Christus: «Ita fiet, filia, ut petis: post biduum cantabis Alleluia cum aliis virginibus in regno Patris mei.» Ita habet Vita eius apud Surium, 7 aprilis, part. III, cap. XI.
Et si in peccatis sit, remittentur ei. — «Peccatis,» non tantum venialibus: haec enim omnes habent; sed et mortalibus, si quae sint. Unde caute ait «si.» Sic et Concilium Tridentinum, sess. XIV, cap. III: «Unctio,» ait, «Spiritus Sancti (quam significat et confert Extrema Unctio) delicta, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit.» Hinc unguntur quinque sensus, quia illi sunt quasi quinque ostia, per quae peccata in animam intrant. Porro peccati reliquiae sunt primo, peccata venialia. Secundo, poenae peccatis, etiam mortalibus iam remissis, debitae. Tertio, infirmitas et languor virium animae ad peccato et tentationibus, quibus moribundi a daemone oppugnari solent, resistendum. Quarto, peccata mortalia, in quae aeger post confessionem incidit, et ignorat se iis teneri. Rursum cum confessio ob aliquem defectum, quem aeger bona fide ignorat, fuit invalida, si ipse de peccatis omnibus in genere doleat, uti par est, Extrema Unctio omnia omnino remittit et abolet. Idem faciunt alia Sacramenta, sed per accidens; et Extrema Unctio id facit per se et proprie, quia ad hoc peculiariter est instituta, et parata in finem vitae ut amoveat omnia impedimenta, quae animam evolantem e corpore ab ingressu caeli remorari possunt. Quocirca nulli est negligenda, quia multi per eam salvantur, qui alioqui damnarentur; multi recta in caelum evolant, aut breviter in Purgatorio expiantur, alioqui diu in eo expiandi. Ita passim Interpretes et Bellarminus, De Extrem. Unct., cap. VIII, cuius rei exempla suppetunt.
Hinc nonnulli inferunt B. Virginem in fine vitae non suscepisse Extremam Unctionem, nec eius fuisse capacem, quia nullum in ea fuit peccatum, aut peccatorum reliquiae. Unde in ea falsa fuisset forma, dicendo: «Indulgeat tibi Deus quidquid deliquisti per visum, auditum,» etc. Rursum ipsa non eguit confortatione in morbo et morte, imo sine morbo, ex amore et desiderio fruendi Christo suo filio creditur animam exhalasse. Ita Gabriel, Paludanus, Victoria et Eckius.
Verum contrarium, scilicet eam fuisse inunctam, docent Albertus, Sylvester, Canisius, quos citat et sequitur Suarez III part., tom. II, dist. 18, sect. 3. Ratio est, quia proprius effectus Extremae Unctionis est confortare hominem in ultima lucta contra insidias inimici, non vero peccatorum remissio, nisi sub hac conditione, «si quae habeat aeger,» ut ait Iacobus. Decuit ergo B. Virginem hoc Sacramentum uti et cetera (excepto Ordine, Poenitentia et Matrimonio) suscipere, ut fidelibus praeberet exemplum humilitatis et vitae Christianae. Ad argumentum respondet Suarez, formam intelligi conditionate, scilicet: «Si quid deliquisti per visum,» etc. Melius respondebimus, illam alia forma, v. g. Ambrosiana (quam superius recitavi) fuisse inunctam, quae peccatorum non facit mentionem. Porro quod Albertus ait, eam usurpasse sacramentum Poenitentiae et confessam S. Ioanni, passim alii redarguunt: propria enim materia poenitentiae sunt peccata propria, qualia nulla habuit sanctissima Virgo, idque ipsa optime sciebat, utpote lumine divino, aeque ac gratia, plenissima.
Denique falsum est quod scribit Guilielmus Durandus, lib. I Rational. divin. offic., cap. VIII, num. 25, et Eckius, hom. 56 et 58 De Sacrament., scilicet quod infirmus debeat semel tantum in anno, licet saepius aegrotet, ungi, aut non nisi post plures menses: nec enim Extrema Unctio imprimit characterem. Repeti ergo potest quoties is qui e morbo convaluit, in eum, vel alium rursus incidit, ac periculose aegrotat. Ex dictis patet S. Iacobum tres assignare effectus Extremae Unctionis. Primus est, salus animae et subinde corporis; secundus, alleviatio infirmi; tertius, peccatorum, si quae sint reliqua, remissio.
Versus 16: Confitemini Ergo Alterutrum Peccata Vestra; Multum Valet Deprecatio Iusti Assidua
16. Confitemini ergo alterutrum peccata vestra. — Pro «ergo» Syrus habet דין den, id est «autem», Graeci nonnulli (nam plures non habent) ουν, id est «igitur.» Vocula «ergo,» vel «autem» connectit haec praecedentibus, q. d. Dixi de Extrema Unctione: «Si in peccatis sit, remittentur ei,» scilicet si is qui ungitur ea ignoret, aut eorum sit oblitus: nam si eorum sit conscius, debet ea ante Extremam Unctionem confiteri, ut docet Innocentius I, epistola 1 ad Decentium, cap. VIII. Ut ergo eam rite suscipiatis, «confitemini alterutrum peccata vestra,» id est, confitemini homines hominibus vobis similibus, puta illis, quibus a Christo demandata est absolvendi cura et potestas, scilicet sacerdotibus, iuxta illud I Petri, IV: «Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.» Sic vulgo dicimus: Docete invicem, curate invicem, sustentate invicem, sacrificate pro invicem: nimirum ut qui docti sunt, doceant indoctos; qui medici sunt, curent aegrotos; qui divites sunt, sustentent pauperes; qui sacerdotes sunt, sacrificent pro laicis: illa enim verba exponenda sunt apposite ad subiectam materiam, gratiam et officium cuiusque. Ita exponunt Beda, S. Bernardus in lib. Medit., cap. IX; Hugo Victorinus, lib. II De Sacram., part. XIV, cap. I; Alcuinus, epist. 26 apud Henricum Canisium, tom. I Antiquit. lect., et Concilium Senonense, decret. X, ac S. Augustinus, lib. II De Visit. infirmorum, cap. IV (licet Doctores Lovanienses dubitent an hic liber sit S. Augustini, et Erasmus neget). Accedunt S. Bonaventura et Alexander Alensis mox citandi. Hinc patet agi hic de confessione sacramentali: quod perperam negat Erasmizans Caietanus.
Dices: Cur ergo ait S. Iacobus: «Confitemini alterutrum?» Cur non expresse dicit: «Confitemini sacerdotibus?» Respondeo primo, ad leniendum confessionis onus et verecundiam, q. d. Confiteri debetis, at non angelis, coram quibus, utpote purissimis et sanctissimis, nimis erubesceretis peccata vestra, praesertim carnalia denudare; sed hominibus, puta sacerdotibus, qui iisdem tentationibus et peccatis obnoxii sunt, vel fuerunt, aut esse possunt. «Alterutrum» ergo, id est, homo homini, similis simili, frater fratri confitemini, puta sacerdoti, qui licet officio sit superior, natura tamen est par, infirmitate similis, obligatione confitendi aequalis.
Secundo, ut significet sacerdotes aeque ac laicos sua peccata confiteri debere. Noluit ergo dicere: Confitemini presbyteris, ne presbyteri putarent se onere confitendi eximi, eo quod ipsorum sit laicorum confessiones excipere, eosque absolvere quasi iudices; sed iudicum personam debere deponere, seque facere reos cum peccata sua confitentur: quasi dicat: Confitemini alterutrum, presbyteris scilicet, ita ut, cum ipsi peccant, similiter aliis presbyteris confiteantur. Ita Serarius hic, et Turrianus in lib. II Constit. S. Clement., cap. XVIII.
Tertio, ut innuat Iacobus consilii esse, non praecepti, non tantum sacerdotibus, sed etiam laicis peccata confiteri, sive reconciliationis mutuae causa, sive humilitatis studio, sive ad petendum consilium et auxilium, sive ad maius charitatis vinculum, praesertim imminente discessu et morte. Unde multos Sanctos id fecisse legimus, ut S. Gregorium toto cap. ultimo Moralium. Et in Religionibus viri religiosiores idipsum facere solent, ac offensarum suarum et scandali quod sua tepiditate, vel impatientia, aut cholera sociis dederunt, ab eis veniam petere. Idipsum significat et monet hic S. Iacobus. Unde Beda: «In hac,» ait, «Iacobi sententia debet esse discretio, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, ut orent pro nobis; sed gravia iuxta legem sacerdoti pandamus, ut ille ab eis nos absolvat, quod laici facere nequeunt.» Et Simeon Thessalonicensis, lib. De Divino templo, ait haec Iacobi verba ab Episcopo, dum preces populi prono capite postulat, et se peccatorem confitetur (uti facit sacerdos in introitu Missae) impleri. Et S. Ephrem, tom. II, p. 72, in reprehensione sui et confessione implorans fratrum erga se commiserationem, citat hunc Iacobi locum.
Quarto, ex hoc Iacobi loco nonnulli censuerunt, absente sacerdote, confitendum esse laico: unde Alcuinus, epist. 26, Scotis id persuadere volens, inquit: «Iubetur ut confiteamur alterutrum, id est homo homini, reus iudici, aegrotus medico.» Idem suis sancit S. Franciscus in Regula, cap. XX, citans hunc Iacobi locum. Idipsum fecit Baptista catechumenus, qui, teste S. Augustino, uti refertur De Consecrat., dist. 4, cap. Sanctum est, in navi orta tempestate a laico baptizatus est: ille enim ab hoc iam baptizato absolutionem petiit, et impetravit. Idem liquet ex Concilio Triburiensi, quod citatur in Decretal., cap. fures, de furtis. Dicitque fures et latrones, si comprehensi aut vulnerati Presbytero vel Diacono confessi fuerint, communionem eis non esse negandam. Unde putarunt aliqui in articulo mortis, deficiente sacerdote, laico faciendam esse confessionem, idque a Iacobo hic praecipi, ac proinde laicum tunc posse confitentem absolvere. Id videtur innuere S. Thomas in Supplem., Quaest. VIII, art. 2, ad 1, et Abulensis in Levit. cap. XVI, Quaest. XXIV. Quin et S. Franciscus in Regula, cap. XX, suis Religiosis ita praescribit: «Si Sacerdotem habere non poterunt, confiteantur fratri suo, sicut dicit Apostolus Iacobus: Confitemini alterutrum peccata vestra.» Sed illico subdit: «Non tamen ob hoc dimittant recurrere ad sacerdotes, quia potestas ligandi atque solvendi solis sacerdotibus est concessa.»
Verum dico, confessio facta laico nullo modo est sacramentalis, neque unquam fuit necessaria. Prior pars patet, quia laicus non habet potestatem clavium, confessio autem sacramentalis fit propter absolutionem. Secunda pars patet, quia nullum est praeceptum, nec divinum, nec Ecclesiasticum, nisi de confessione facienda sacerdoti; deinde quia necessitas confessionis nascitur ex necessitate absolutionis, quam laicus non potest dare.
Dices: Cyprianus, lib. III, epist. 17, contendit ut lapsi in persecutione possint in articulo mortis, si sacerdos non adfuerit, apud Diaconum exomologesim facere, et manus impositionem in poenitentiam accipere; et auctor lib. De Vera et falsa poenitentia, cap. X: «Tanta vis,» ait, «est confessionis, ut si deest sacerdos, confiteatur laico.» Sic et Beda verbis paulo ante recitatis. Similia habet Glossa in cap. pastoralis, de officio iudicis ordinato (tamen in quibusdam exemplaribus correctioribus sunt ista iam deleta). Respondeo, Cyprianus loquitur de confessione, quae ab agentibus poenitentiam publicam fieri solet in eum finem, ut absolvantur ab excommunicatione, et reconcilientur ab Ecclesia: quae confessio potest fieri Diacono habenti iurisdictionem absolvendi ab excommunicatione. Coniectura autem D. Pamelii, qua dicit forte absente Episcopo, et presbyteris carceribus inclusis, ex privilegio quodam in necessitate Diaconis permissam et concessam fuisse poenitentium reconciliationem, sicuti a S. Gregorio presbyteris concessam legimus sacramenti Confirmationis administrationem, nullo modo est probabilis, tum quia nemo hoc unquam dixit, tum quia Diaconus non habet sacerdotalem characterem, et longe maior est distantia inter diaconum et presbyterum, quam presbyterum et Episcopum; tum denique quia Episcopus nullo modo potest concedere administrationem sacramenti Confirmationis, sed soli Christi vicario hoc concedunt: ergo multo minus potest concedere Diacono administrationem sacramenti Poenitentiae, sicut nec potest ei concedere consecrationem corporis Domini. Auctor vero lib. De Poenit. et Beda commendant hanc confessionem non tamquam necessariam, sed tamquam utilem, tum quia homo excitat in se facilius dolorem peccatorum, dum ea alteri confitetur; tum etiam quia per illam verecundiam ex parte satisfacit pro peccatis; tum denique quia consilium et consolationem ab altero accipere potest. Unde etiam Magister sententiarum et Doctores in IV, dist. XVII, Quaest. XVII, laudant hanc confessionem in extrema necessitate laico factam, quod intellige, quando abest scandalum, et omne aliud periculum quod ex tali confessione posset provenire. Quod autem D. Thomas in Supplem., Quaest. VIII, art. 2, ad 1, ait in necessitate poenitentem debere confiteri cui potest, non est praeceptum, sed consilium, ut intelligit Sotus: quod tempore D. Thomae frequentius erat in usu quam modo. Quod autem addit defectum sacerdotis a summo sacerdote tunc suppleri, intellige, suppleri quoad consecutionem remissionis peccatorum, si alter est contritus, non autem si tantum est attritus, quia nulla extat huius rei promissio: unde illa suppletio esset omnino praeter legem ordinariam. Porro laicus audiens confessionem, non potest confitentem absolvere: sic enim usurparet officium sacerdotis, faceretque sacrilegium. Sed fieretne irregularis? Affirmat D. Soto: quia, inquit, cap. «si quis,» de Clerico non ordinato, imponitur poena irregularitatis solemniter baptizanti, aut aliquod divinum officium exercenti sine Ordine: nomine autem «officii divini» continentur omnia Sacramenta. Verum melius alii negant, quia nomine «officii divini» ex usu Canonum intelligitur solum sacrificium Missae et solemnis decantatio Evangelii, aut Epistolae. Ita Sylvester, verbo Confessor; Ledesma in IV, dist. II, Quaest. VII, art. 3, et alii.
Denique errat Thomas Anglicus hic dum institutionem confessionis tribuit Ecclesiae, Iacobo promulgationem, Christo tantum insinuationem, cum scilicet B. Petro dedit claves; imo Canon «Quidam Deo,» tit. De Poenit., dist. 1, cum Glossa, videtur institutionem confessionis tribuere S. Iacobo: sed per «institutionem» intellige expressam denuntiationem, quam prae S. Petro, Paulo, Ioanne et Iuda facit hic S. Iacobus. De fide enim est hoc Sacramentum, aeque ac cetera, a Christo Domino immediate esse instituta, uti definit Concilium Tridentinum, sess. XIV, cap. 1 De Extrema Unct. Unde S. Bonaventura, in IV, dist. XVII, art. 1, Quaest. III, et Alensis, ibid., num. 3, art. 2, docent confessionem a Christo institutam, sed a Iacobo hic promulgatam.
Porro quam peccatori necessaria sit confessio ad salutem, patet exemplo Severi, qui mortuum sine confessione defunctum, ideoque raptum ad tartara suscitavit, ut confiteri posset: ut narrat S. Gregorius, I Dialog., cap. ult. De eius utilitate plura dixi Actor. XIX, 18. Eamdem saepe Deus declaravit miraculis, quae recenset Beda, lib. V Hist., cap. XIV; Petrus Cluniacensis, lib. I De Mirac., cap. III, IV, V, VI; auctor Vitae S. Bernardi, lib. I, cap. IX; S. Bonaventura in Vita S. Francisci, cap. X; Alanus Copus, lib. II Dial., cap. ult.
Praeclare S. Bernardus, epist. 113, explicans illud Psalm. XCV, «Confessio et pulchritudo in conspectu eius»: «Revera,» ait, «ubi Confessio, ibi pulchritudo, ibi decor: si peccata sunt, in Confessione lavantur: si bona opera, mundantur. Cum mala tua confiteris, sacrificium est Deo spiritus contribulatus: cum Dei beneficia, immolas Deo sacrificium laudis. Ama Confessionem, si affectas decorem. Bonum animae ornamentum Confessio, quae peccatorem purgat, et iustum reddit purgatiorem: absque Confessione iustus iudicatur ingratus, et peccator mortuus reputatur. Confessio igitur peccatoris est vita et iusti gloria.»
Denique mira est vis confessionis, ut uno verbo impetret a Deo omnium peccatorum, etiam gravissimorum, indulgentiam, Deique reconciliationem, uti impetravit David; dicendo enim: «Peccavi Domino,» illico audivit a Nathan: «Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris,» II Reg., cap. XII, vers. 13. Memorabilis est Glossa Hebraeorum in illud Cantic. V, 2, «Aperi mihi, soror mea,» edita a Galatino, lib. VIII, cap. VIII: «Filii mei,» ait, «aperite mihi aperturam unam poenitentiae, sicut est foramen acus; et ego aperiam vobis aperturas misericordiae, per quas intrabunt quadrigae et currus.»
Orate pro invicem. — Tum laici pro laicis, tum sacerdotes pro sacerdotibus, et laicis praesertim infirmis, quando eos inungunt; de illis enim hucusque egit, et sacerdotes a Deo et Ecclesia ordinati et deputati sunt, ut nomine Ecclesiae orent pro fidelibus omnibus, sintque quasi publici legati et mediatores inter Deum et populum; unde et sequitur: «Ut salvemini,» graece, ιαθήτε, id est, «ut sanemini,» scilicet ab infirmitate quae vos detinet. Damascius ad versum 14 — «Oratio fidei salvabit infirmum.» Hinc ex usu Ecclesiae pro infirmis inunctis leguntur Litaniae, quasi communes omnium preces, ad implorandam iis in ultimo agone opem Sanctorum contra daemonum phalanges. Generalis tamen haec sententia ad omnes, etiam laicos, extendenda est: charitas enim dictat et instigat, ut pro invicem oremus, ut sanemur, id est, salvemur tam animo, quam corpore: pluris enim est sanitas animae quam corporis. Idipsum confirmat exemplum Eliae, quod subdit Iacobus. Nota: Iacobus praemisit monitum de confessione, quia post eam validior est oratio, utpote quae ab anima pura et sancta, Deique amica et filia ad Deum patrem emittitur, qui voluntatem timentium se facit, Ps. CXLIV, 19. Sic Iob, iussu Dei orans pro amicis, eis veniam impetravit, cap. ult., v. 8. Iudith postulans preces civium, Holofernem occidit, cap. VIII. Ieremias pro populo orabat, Deoque irato quasi manus ligabat, cap. XIV, 11. Unde et post mortem visus est pro eodem supplicare, II Machab. XV, 14. Pro S. Petro incarcerato oravit tota Ecclesia, eique libertatem impetravit, Act. XII, 5. Paulus pro aliis oravit, et aliorum preces pro se postulavit, Rom. I, 9, et cap. XV, 30; Coloss. IV, 3. S. Ioannes pro omnibus orat, epist. III, cap. II. Denique Christus orat pro apostolis omnibusque fidelibus, Ioan. cap. XVII, vers. 11.
Porro utilius est oranti orare pro aliis, quam pro se solo, primo, quia libentius sacrificium orationis accipitur, cum in conspectu misericordis iudicis proximi dilectione conditur; «quare communibus et alternis plus agimus orationibus, quam singularibus aut privatis,» ait S. Augustinus, epist. 97. Secundo, «quia dum singuli orant pro omnibus, etiam omnes orant pro singulis,» ait S. Ambrosius, lib. de Abel, cap. IX, qui et addit: «Ita magna remuneratio est, ut orationibus singulorum acquirantur singulis totius plebis suffragia.» S. Chrysostomus, sermone 5 «Ne desperemus,» asserit optimum esse participem fieri orationum, quas fundunt sancti, adeoque Deum saepe iis tribuere, quod nostris, quia indigni sumus, non tribuit. S. Gregorius, lib. I, epist. 24, creatus iam pontifex, postulat pro se orari: «Ne suscepta me pondera,» ait, «ultra vires premant. Memor vero quod scriptum est: Orate pro invicem ut salvemini, etiam impendo quod peto, sed recipiam quod impendo: dum enim nos vobis per orationis opem coniungimus, quasi ambulantes per lubricum, vicissim nobis manum tenemus; fitque ex magna provisione charitatis, ut eo singulorum robustius charitas perfigatur, quo in alterutrum alter innititur.» Vere S. Augustinus: «Nisi Stephanus orasset,» ait, «Ecclesia Paulum non haberet.» Rursum S. Gregorius, lib. V Registri, epist. 419: «Preces etenim nostrae,» inquit, «tanto celerius in Dominicae pietatis aurem sublevantur, quanto eas vicissim pro nobis fusas charitatis ardor exacuit.»
Multum enim valet deprecatio (δέησις, id est precatio, quae in indigentia et afflictione suppliciter fit ad eam levandam; δέεσθαι enim est indigere) iusti assidua. — Ἐνεργουμένη, id est elaborata, strenua, efficax, vivida; Pagninus: «intenta,» quae scilicet tota animi contentione ex fundo pectoris ardenti spiritu, certaque fide et spe formatur et emittitur. Haec enim quasi cogit Deum dare quod petitur. «Assidua» ergo, id est, intenta et instans, ut assequatur quod petit. «Assiduus» enim latine proprie idem est quod «iugis, continuus,» et quasi assidens rei cui incumbit. Ita Festus. Inde secundo, «assiduus,» idem est quod «intentus, diligens, sollicitus.» Sic Cicero, lib. I De Orat., scripturam diligentem et elaboratam vocat «assiduam.» Et lib. De Senect.: «Semper,» ait, «boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, et penuaria est, villaque tota locuples est.» Tertio «assiduus» per metalepsin idem est quod «locuples et probatissimus.» Ita a Gellio, lib. XVIII, vocatur «classicus assiduusque scriptor, non proletarius.» Simili modo oratio «assidua,» primo, est intenta, elaborata, sollicita. Secundo, continua, donec obtineat quod tam sollicite petit. Tertio, probata et locuples, quia totam se dat Deo, omnesque corporis et animae vires in oratione impendens Deo tradit: locuples ergo est in Deum, dum ei se suaque liberaliter offert, ut eum vicissim sibi obliget, et liberalem in dando id, quod petitur, esse suadeat et pene compellat. Sic Graecum ἐνεργής idem est quod ἐν ἔργῳ ὤν, id est «in opere existens, operi intentus, sollicitus, strenuus, acer, continuus, donec opus suum conficiat.» Talis ergo energia, efficacia, intentio et contentio requiritur in oratione, qualem in opere; v. g. in studio adhibet studiosus, in fabrica architectus, in praelio miles et dux ut victoriam obtineat: ut scilicet ab efficaci principio, puta ab animo et spiritu ardenti et vehementi incitata, et quasi animata ardens sit et vehemens, ac ardentia suspiria, quasi pilas e tormento bellico ignitas, in caelum eiaculetur, quibus Deum feriat et quasi sauciet, cogatque dare quod flagitat. Talis erat oratio S. Catharinae Senensis, quae obsecrans dicebat: «Domine, non discedam, non te dimittam, donec mihi hanc illamve rem, puta animam dones.»
Hinc secundo, oratio iusti multum valet, si sit ἐνεργουμένη, id est agens, operans, non desidiosa et torpens, sed bonis operibus intenta iisque comitata, alata et armata: opera enim tum orantis, tum eius pro quo oratur, puta poenitentia, vita emendatio, observatio mandatorum, et exercitium charitatis, patientiae, humilitatis aliarumque virtutum faciunt orationem efficacem et quasi omnipotentem, ait Maximus, centuria III, cap. VIII et LXXXIV, et ex eo Theodorus Studita, serm. 107. Sic Paulus, Galat. V, 6, ait multum valere fidem «quae per dilectionem operatur,» graece ἐνεργουμένη. Hoc est quod angelus docet Tobiam, cap. XII, 8: «Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna, magis quam thesauros auri recondere.»
Ieiunium ergo, id est, afflictio corporis et spiritus, ac praesertim animi contritio, gemitus, lacrymae dant orationi vim Deumque quasi cogunt ut afflicto succurrat. Unde: «Quando orabas cum lacrymis,» ait Raphael Tobiae, cap. XII, vers. 12, «exauditus es»; et Iudith, cap. VIII, 14: «Indulgentiam eius,» inquit, «fusis lacrymis postulemus,» et Magdalena veniam impetravit, «cum a lacrymis coepit rigare pedes eius,» Lucae VII, 38. Unde recte ait S. Nazianzenus, orat. 1 Contra Iulianum: «Piorum lacrymae peccati diluvium sunt, et mundi expiamentum.» Et Climacus, gradu 7: «Maior ac potentior baptismate, post baptisma est fons lacrymarum.» S. Maximus, hom. De poenit. S. Petri: «Utiliores,» ait, «lacrymarum preces sunt, quam sermonum: quia sermo in precando forte fallit, lacryma omnino non fallit; sermo enim interdum non totum profert negotium, lacryma semper totum prodit affectum.» Chrysostomus, hom. 30 in Genes.: «Quidnam die, oro, oculis illis formosius, perpetuo lacrymarum imbre, et quasi margaritarum decore ornatis?» S. Gregorius Nyssenus, orat. funebri De Placilla: «Vulnerum animi,» inquit, «tanquam sanguis lacrymae sunt.» S. Leo, serm. 9 De passione: «Felices,» inquit, «S. Apostole, tuae lacrymae, quae ad diluendam culpam negationis virtutem sacri habuere baptismatis.» Unde Petrus Cellensis, lib. De Panibus, cap. XII: «Diabolus,» ait, «tolerabilius sustinet flammam, quam lacrymam nostram.»
Expostulavit graviter Antipater cum Alexandro Magno per litteras de Olympia Alexandri ipsius matre, enixeque contendit a rege, ut illatae sibi per summam insolentiam iniuriae quam primum resarcirentur. Legit sedate querelas Alexander, et nobili illo apophthegmate respondit: «Ignorare videtur Antipater, quod una matris lacryma multas delebit epistolas.» Una pariter peccatoris lacryma igne eliquata contritionis, multas easque gravissimas illatas Deo delebit iniurias. Petrus Chrysologus, serm. 93: «O quanta,» ait, «vis est in lacrymis peccatorum! rigant caelum, terram diluunt, extinguunt gehennam, delent in omne facinus latam divina promulgatione sententiam.» Anselmus Laudunensis, sive Glossa interlinearis in illud Tob. III, 14, «In oratione persistens cum lacrymis deprecabatur Deum»: «Oratio Deum,» ait, «lenit, lacryma cogit; haec ungit, illa pungit.» S. Bernardus, serm. 30 in Cantic.: «Lacrymae poenitentium,» inquit, «vinum sunt angelorum,» imo Dei ipsius, quo ipse se oblectat et quasi sitim suam sedat, iuxta illud Ps. LV, 9: «Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo.» Ubi Tigurina vertit: «lacrymas meas repone in lagunculam tuam.» Merito ergo exclamat Iustinianus, lib. de Ligno vitae, cap. IX: «O lacryma humilis, tua est potentia, tuum est regnum. Tribunal iudicis non vereris, amicorum tuorum accusatoribus silentium imponis, non est qui te ad Deum accedere vetet; si sola intres, vacua non redibis. Quid plura? vincis invincibilem, ligas omnipotentem, aperis caelum, fugas diabolum.»
Nota: «iusti,» intellige cuiuslibet, sed praesertim eius qui est minister Ecclesiae et presbyter, quem decet omnino esse iustum, maxime cum Extremam Unctionem aliaque Sacramenta administrat. Rursum iusti oratio debet esse ἐνεργουμένη, id est, intenta, operosa, efficax, assidua, qualis fuit S. Iacobi nostri, cognomento Iusti; cuius genua ex continua oratione callum obduxerant, uti dixi in Proemio. Talis pariter fuit S. Benedicti, S. Francisci, S. Dominici, S. Thomae Aquinatis, qui proinde asserebant se nihil petiisse umquam, praesertim per B. Virginem, a Deo, quod protinus non impetrassent. Sanctorum enim mentes sunt quasi altare thymiamatis, quod iuge orationum et suspiriorum thymiama, Deo odoratissimum et gratissimum exhalat. Talis fuit Abrahae orantis et impetrantis ut parceretur Sodomae, si in ea invenirentur decem iusti, Gen. XVIII, 32. Iustus ergo unus pluris est apud Deum, quam omnes peccatores, quam caelum et terra. «Sanctorum deprecatio est commune omnium morborum remedium,» ait Theodoretus in Hist. Relig. cap. XVI. Quid mirum? Augustus Caesar, capta Alexandria, licet illi ob iniurias sibi illatas indignans, pepercit in gratiam Arii philosophi Alexandrini, amici sui. At Deus longe clementior est Augusto, longe liberalior. Quocirca Deus per Ieremiam, cap. V, 1, vociferatur: «Circuite vias Ierusalem, aspicite, et considerate, et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei.» Iusti ergo sunt bases, fulcra et columnae urbium, provinciarum et regnorum. «Quis dubitet mundum precibus stare Sanctorum?» ait Ruffinus, praefat. in Vitas Patrum. Peccatoris vero oratio parum valet, nisi is paeniteat et opem a Deo convertendi se petat, uti fecit S. Magdalena, Publicanus, S. Petrus, S. Paulus. Talis prae omnibus fuit oratio Mosis Exodi XXXII, 10. Nam, ut ait S. Basilius, orat. 2, quae est de Precatione: «Magni ponderis eorum auxilium est, qui possunt precibus flectere Deum; et supplicationes mutuae cum in hac vita salutares sunt, tum cum ex hac vita decedemus, copiosum nobis viaticum ad vitam futuram suppeditabunt.»
Nota secundo: Cassianus, Collat. VIII, cap. XXXIII, multos modos et causas assignat, quibus oratio redditur efficax: «Habes,» ait, «in duorum consensione fructum exauditionis Dominica voce signatum, secundum illud: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. Habes aliam in fidei plenitudine, quae grano sinapis comparatur: Si enim, ait, habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. Habes in assiduitate orationum, quam propter indefessam petitionum perseverantiam, importunitatem sermo Dominicus nominavit: Amen enim dico vobis, quia si non propter amicitiam, vel propter importunitatem eius surget, et dabit ei quantum opus habuerit. Habes in eleemosynarum fructu: Conclude, ait, eleemosynam in corde pauperis, et ipsa orabit pro te in tempore tribulationis. Habes in emendatione vitae et operibus misericordiae, secundum illud: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes.» Et post pauca, quibus infructuosa ieiunii sterilitas castigatur: «Tunc,» ait, «invocabis, et Dominus exaudiet te; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Nonnumquam sane exaudiri etiam tribulationum nimietas facit, secundum illud: Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me; et iterum: Ne afflixeris advenam, quia si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.»
Nota tertio: S. Thomas, serm. in Rogationibus, ostendit quantum oratio iusti valeat, ex sex eius effectibus. Primo enim, ait, iram Dei mitigat, sese opponens ut scutum, Sapient. XVIII, 21; impetrat omnia, Matth. XXI, 24; inclinat Deum, ut homini obediat, Iosue X, 14. Secundo, angeli assistunt oranti, Daniel. IX, 24; orationes iidem offerunt Deo, referentque exauditionem, Iob XII, 12. Tertio, oratio iusti hominem liberat a malis, et veniam impetrat, salutem praesentem et aeternam, corporalem et spiritualem confert, hic vers. 15. Quarto, daemones fugat e corde et corpore, Matth. ult., vers. 17; eosdem obedientes facit, etiam ut in mare se praecipitent, Matth. XXI, 21. Quinto, omnibus elementis et creaturis dominatur; solem sistit, Iosue X, 14; ignem caelo evocat, IV Reg. I, 10; caelum claudit, ut patet versu seq.; mare et aquas dividit, Exodi XIV, 15 et 21; Iosue III, 16; mortuos e Purgatorio educit, Eccli. XLVIII, 5; bestias ferocissimas cicurat, curat lepram, febrim, pestem omnesque morbos; sedat tempestates, incendia, eluviones; omnes virtutes et gratias e caelo accersit, adeoque Deum omnipotentem vincit et quasi ligat. Denique Origenes, hom. 9 in Num., docet, Deum oranti plus concedere, quam postulet. Unde et orat Ecclesia: «Deus, qui abundantia pietatis tuae, et merita supplicum excedis, et vota, effunde super nos misericordiam tuam, ut dimittas quae conscientia metuit, et adicias quod oratio non praesumit.»
Egregie auctor serm. ad Fratres in eremo tacite hic confutat errorem Eliam adhuc vivere alicubi in terris, dilatum ad finem mundi. Quem errorem secutus est Petrus Damianus, epist. 11 ad Nicolaum Pontificem. Id tacite hic confutat Iacobus, dicens eum passibilem et mortalem. Hunc errorem pariter confutavi Num. xxv, 13. Sensus ergo est, q. d. Si Elias vir iustus et sanctus tanta orando impetravit a Deo: ergo similiter oratio aliorum iustorum magna impetrabit a Deo; Elias enim non fuit angelus, nec alterius naturae quam nos; quin et per omnia nobis fuit similis; sed habuit magnam in orando fiduciam, eaque impetravit quae naturaliter erant impossibilia: eamdem per Dei gratiam induamus et nos, ac similia impetrabimus.
Versus 17: Elias Homo Erat Similis Nobis Passibilis, et Oratione Oravit
17. Elias homo erat similis nobis passibilis. — Glossa: «simili mentis et carnis fragilitate»; Graece ὁμοιοπαθής, similibus affectionibus et passionibus obnoxius, quibus nos; et tamen eius oratio fuit reseratio coeli, illud ad libitum aperiens, et claudens; terram humectans, et siccans; foecundans, et arefaciens. Probat orationem iusti multum valere exemplo Eliae, cuius iustitia et sanctitas, aeque ac orationis efficacia in patrandis miraculis et portentis, apud Iudaeos erat celeberrima. Elias enim erat homo similis nobis. Id dicit primo, quia Elias iam raptus in coelum nobis est dissimilis et impassibilis. Secundo, quia vitae fuit tam sublimis, adeoque thaumaturgus, ut angelus potius videri posset, quam homo. Unde et curru igneo raptus est in coelum; ut Elias, ait S. Chrysostomus, serm. De ascensione Eliae, videatur fuisse ἥλιος, id est sol, e terra in coelum conscendens. Sic enim Iudaei Malachiam, Aggaeum et Ioannem Baptistam putarunt esse angelos incarnatos. Hinc et Elias dicitur quasi אלייד Eliia, id est, «Dominus meus Deus,» teste Pagnino in Nomin. Hebr., vel «fortis meus Deus.» Unde S. Athanasius, Apolog. De Fuga sua, ait Eliam nominatum esse Deum. Quocirca Ecclesiastici xLVIII, 1: «Surrexit,» inquit, «Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat»; totus enim ardebat zelo Dei, idque prodigio significatum esse asserit Epiphanius, lib. De Vita Prophet., in Elia. Ait enim: «Quem cum eniteretur parens eius, talis sol ac patri visio apparuit: viri niveum quemdam prae se ferentes habitum pusionem lutabant, matrisque uberibus in ignem evellebant, quin et flammam ignis loco cibi ministrabant. Profectus est itaque genitor in Ierusalem, visaque ad sacerdotes retulit. Respondit autem illi chrematismus (id est, oraculum, sive responsor): Cave manifestum facias: erit quippe lumen filii huius domicilium, sermoque eius demonstratio atque sententia brevis, et iudicabit Israel cum in igne, tum rhomphaea. Hic est ille Elias qui ter ignem e coelo deduxit, quique imbrem sua lingua gestavit, mortuos item suscitavit, et in coelum denique nimbo, seu turbine ignis assumptus est.»
Tertio, quia Hebraei tradunt Eliam eumdem esse cum Phinees, filio Eleazari pontificis, qui ob zelum meruerit immortalitatem, vivere scilicet usque ad finem mundi.
S. Augustinus, serm. 22, orationis efficaciam ostendit: «Orans Ieremias,» inquit, «confortatur in carcere, Daniel inter leones exultat, tres pueri in fornace tripudiant, Iob in sterquilinio triumphat de diabolo, latro de cruce paradisum invenit, Susanna a senibus defenditur, Stephanus de torrente in coelum suscipitur: non est igitur locus, in quo orare non debeamus. Orate igitur semper, et in omni loco, et pro invicem, ut salvemini. Oratio sancta est columna virtutum, deitatis scala, viduarum maritus, angelorum cognata, fundamentum fidei, monachorum corona, coniugatorum levamen.»
Moraliter S. Gregorius, lib. XIX Moral., v, notat Deum Eliae et Sanctis per quos tanta operatur, relinquere innatam fragilitatem, ne ex Dei operibus superbiant, eaque sibi arrogent. «Cum,» ait, «Elias tot virtutibus in alta profecisset, tamen mulierculam (Iezabel) fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit, etc. In illis virtutibus Elias, quid de Deo acceperat; in istis infirmitatibus, quid de se esse poterat, agnoscebat: illa potentia virtus fuit, ista infirmitas custos virtutis: in illis virtutibus ostendebat quid acceperat, in istis infirmitatibus hoc quod acceperat, custodiebat. In miraculis monstrabatur Elias, in infirmitatibus servabatur.»
Et oratione oravit (id est ferventer oravit: hanc enim vim habet geminatio) ut non plueret super terram, et non pluit annos tres. — Lib. III Reg. xvii, 1, dicitur tantum quod Elias hanc siccitatem praedixerit. Iacobus addit ipsum eamdem suis precibus conciliasse et impetrasse, idque ex ingenti honoris divini zelo, ut scilicet ostenderet se verum et efficacem Dei veri esse Prophetam; utque Achab et Iezabel eorumque impios subditos, qui colebant Baal, hac poena castigaret, et ad veri Dei hanc plagam immittentis cultum reduceret. Quocirca iure S. Chrysostomus, hom. 16, ex variis Matthaei locis: «Eliae,» inquit, «lingua fuit quasi coeli clavis: factus est enim velut arbiter, cuius nutu et cohiberentur, et deflueurent imbres.» Fas enim oratio, inquit Tertullianus, lib. Advers. Psychicos, cap. vi, ieiunio atque abstinentia roborata vim habuit impetrandi; idque ad hoc «ut coelum impiis clauderetur, qui terrena polluerant,» ait S. Ambrosius, lib. De Elia, cap. II. Fuit hic ingens Eliae zelus; non tamen nimius, uti videtur dicere S. Chrysostomus, qui serm. 1 De Elia, in fine, causam raptus Eliae in coelum dat nimium eius zelum, ne eo orbis perderetur et periret. «Nam si diu tibi manendum in terris,» ait, «propediem humanum genus quod a te plectitur, absolveretur. Transi ergo in coelos, o Elia: non potes ignis cohabitare calamo. Impeccabiles contubernales post haec habiturus es, inter angelorum choros habitare te faciam.»
Idem, serm. De Elia et Petro, nominat Eliam terrestrem angelum, coelestem hominem, qui per humum ingrediens coelum clauderet, aquarum custos esset: eius enim lingua thesaurus erat aquarum, qui coeli nubes lingua contineret, non precans nec obsecrans; sed statim ut verbum veritatis emisit, coelum clausit, imo fecit quasi aeneum: cuius sermo in terrae viscera quasi febris incubuit, et illico arefacta sunt omnia; unde communis fuit eiulatus et comploratio puerorum et matrum, ac summa desperatio, emortuae pecudes, iumenta, ferae, volucres, viri, fontes, flumina, lacus, et omnia in eis interierunt: universale naufragium terras obtinuit ex aquarum, non copia, sed inopia factum. Et tamen, inquit, nihil horum curae erat Eliae. Unde censet eum idcirco diu non fuisse exauditum a Deo, cum eius opem imploraret fugiens Iezabelem per quadraginta dies, ut aliis compati et misereri disceret. Verum zelus Eliam excusat; «zelus purgat facinus,» inquit ille. Quocirca oratione sua obtinuit tot prodigia quibus idololatras plecteret et unius Dei veri cultum stabiliret. Unde illis paenitentibus illico prodigia stitit, et plagas revocavit. Hinc et ascendens in coelum merito audiit ab Eliseo: «Pater mi, currus Israel et auriga eius,» q. d. Tu, o Elia, eras totum robur Israelis, qui magis iuvabas Israelem tua oratione et zelo, quam magna curruum et equitum multitudo. Ita Chaldaei, Procopius, Vatablus, Caietanus et alii ibidem. Tropologice: «Doctor populi mores corrigens, qualis erat Elias, currus est, quia mores populi tolerando portat; idem auriga est, quia eumdem exhortando agitat,» ait S. Gregorius, lib. II in Ezech., hom. 21.
Versus 18: Et Rursum Oravit, et Coelum Dedit Pluviam, et Terra Dedit Fructum Suum
18. Et rursum oravit, — paenitente Achab et populo postulante pluviam, cuius clavem solus habet Deus, ut aiunt Hebraei. Elias typus fuit sacerdotis, qui coelum peccatori aperit, pluviamque gratiae ei conciliat, dum eum absolvit et peccata remittit. Ita noster Turrianus, cap. IV De Dogm. charact. Porro Elias orans, «pronus in terram posuit faciem inter genua sua,» III Reg. xviii, 42, ut hac difficili, attenta, humili, verecunda, fidenti corporis compositione et situ, Deum quasi cogeret ad dandum.
Rursum, septies oravit Elias ad impetrandam pluviam: septies enim misit puerum ut videret, num coelum nubibus obduceretur et parturiret pluviam; cumque ille nihil se videre diceret, Elias rediit ad orationem et intensius oravit, donec septima vice contentissime orans pluviam impetravit, III Reg. xviii, 44. Ita Beda. Sic saepe Deus initio orationis non concedit quod petimus, ut contentius et constantius oremus: quare tunc desperandum non est, sed spes excitanda et augenda, ac fidentius orandum. Qui id sciunt et advertunt, nunquam cadunt animo, sed semper animosius orationi instant, itaque votis suis potiuntur, aut certe melius quid obtinent.
Coelum dedit pluviam. — Historia narratur III Reg. xviii, 1 et 41. Sic orans S. Hilarion suis pluviam impetravit, de quo in eius Vita ita scribit S. Hieronymus: «Porro iam triennium erat (a morte S. Antonii) quod clausum coelum illas terras arefecerat, ut vulgo dicerent, Antonii mortem etiam elementa lugere. Accolae ergo pluvias a servo Christi (S. Hilarione), id est, a B. Antonii successore deprecabantur: quos ille cernens, mire doluit, elevatisque in coelum oculis, et utrasque in sublime erigens palmas, statim impetravit quod rogaverant.»
Sic nostro Eliae homonymus Elias, Episcopus Hierosolymae, sua sede inique pulsus ab impio Severo, Patriarcha Antiocheno, siccitatem, locustas et famem Palestinae induxit, ut habet Vita S. Sabae.
Sic S. Vilfridus Anglo-Saxones, suscepto Baptismo, a triennali siccitate liberavit, ait Beda, lib. IV Hist. Angl., cap. XIII.
Idem in Hispania fecit S. Audoenus, teste Volaterrano, lib. XXI, ac in Bohemia S. Adalbertus, ut habet eius Vita.
Oratio ergo est clavis coeli. Audi S. Augustinum, serm. 226 De Temp.: «Oratio iusti clavis est coeli: ascendit precatio, et descendit Dei miseratio.» Ipsa ergo clavis est coeli, primo, quia per illam Elias coelum clausit et aperuit; quinimo Iosue, cap. x, vers. 13, coelum totamque coelestium orbium machinam vi orationis stitit; Ezechias etiam reflexit et retroegit per decem gradus, Isaiae cap. xxxviii, vers. 9. Secundo, quia fortissimos Angelos coelorum praesides oratio coelo deducit, et in opem elicit. Nam «cum orasset Eliseus, etc., ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei,» IV Reg. vi, 17. Tertio, quia quod mirabilius est, Deum oratio alligat, et quasi devinctum e coelo ad iustos trahit, aut potius iustos e terra in coelum trahit, Deoque illigat, ut nulla res eis nocere possit. Docet id pulchre S. Dionysius, III De Divin. Nomin., duobus exemplis, catenae scilicet coelitus demissae, ibique fortiter affixae; et funis scopulo alligati, dum navis iactatur fluctibus: quae qui manibus ad se traheret, potius ipse ab illis traheretur. Vincitur ergo quasi ab orante Deus, sed hoc arctissimo orationis modo magis ille trahitur ad Deum, quam Deus trahatur ad ipsum. Huc spectat illud Dei populo irati ad Mosen orantem: «Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos,» Exodi xxxii, 10. «Cui enim dicitur, Dimitte me, ostenditur, quod tenendi habeat facultatem,» ait S. Hieronymus in cap. xiii Ezech.
Allegorice, S. Augustinus serm. 201 De Temp.: Elias, ait, fuit typus Christi. «Sicut ergo, orante Elia, post tres annos et sex menses pluvia de coelo descendit, ita et in adventu Salvatoris tribus annis et sex mensibus, quibus praedicare dignatus est, pluvia verbi Dei totum mundum feliciter irrigavit, et sicut tunc in adventu Eliae omnes sacerdotes idolorum interfecti sunt et deleti, ita in adventu veri Eliae, id est, Domini nostri Iesu Christi, observatio sacrilega Paganorum destructa est.»
Et terra dedit fructum suum. — Hinc terra a Gentilibus culta quasi dea, dicta est Ceres, quasi Geres, a gerendis fructibus, sicut a Graecis dicta est Δημήτηρ, quasi γημήτηρ, ait Cicero, lib. II De Natura deorum. Eadem dicta est et Pandora, quasi omne bonum donumque afferens et germinans. Hinc fabulati sunt Poetae Pandoram fuisse mulierem speciosissimam et gratiosissimam, cui singuli Dei sua dona dederunt, scilicet Pallas sapientiam, Venus decorem, Apollo musicam, Mercurius eloquentiam. Unde dicitur graece Pandora, quasi omnium donum, vel ab omnibus donata, vel omnibus bonis dotata. Vera S. Trinitatis, angelorum et hominum Pandora, est B. Virgo. Ipsa scilicet est paradisus voluptatis et terra viventium. Vere enim Poeta Christum alloquens de ea ita cecinit:
Nec genitrice tua foecundior ulla parentum,
Tot bona per partum quae dedit una suum.
Verius Propheta ad eius ortum suspirans ait: «Rorate coeli desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem,» Isaiae cap. xlv.
Versus 19: Fratres Mei, Si Quis ex Vobis Erraverit a Veritate, et Converterit Quis Eum
19. Fratres mei. — Disparata a praecedentibus est haec gnome, illis tamen connecti potest. Respicit enim id quod dictum est vers. 16: «Confitemini ergo invicem peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini.» Huic enim apte hic Iacobus subnectit docetque quanti momenti sit procurare peccatorum conversionem et salutem, sive pro iis orando, sive eos monendo, exhortando, etc. Magis enim convertuntur peccatores oratione impetrando eis gratiam Dei efficacem, quam concionando.
Si quis ex vobis erraverit a veritate. — Duplex est veritas, speculativa et practica, sive fidei et morum. Veritas fidei est credere id quod fides orthodoxa docet; veritas morum est facere quod fides, lex et virtus faciendum dictant. Sicut enim veritas mentis est adaequatio et conformitas conceptus ad ipsum obiectum, puta rem conceptam, dum scilicet mens ita concipit rem sicut in se est; et veritas oris est conformitas sermonis cum conceptu mentis, dum scilicet os loquitur id quod mens sentit: ita veritas fidei est conformitas actus fidei cum obiecto, puta re credenda, dum scilicet credit id quod vere credendum est; ac veritas morum et vitae est eorumdem conformitas cum sua regula, puta cum fide et lege Dei.
Pari modo duplex est error, nimirum fidei et morum. Error in fide est haeresis, vel infidelitas; error in moribus, est peccatum et scelus. Utraque veritas et uterque error hic accipi potest. Nam, ut ait Sapiens, Proverb. xxi, 16: «Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur»: gigantum, id est damnatorum: nam gigantes crudeles et superbi olim diluvio mersi, damnati ad inferos descenderunt; et daemones inferni incolae, mystici gigantes sunt, imo gigantum et superborum parentes. Hinc Scriptura infernum vocat locum gigantum, Sap. xiv, 6; Isaiae xxvi, 14; Iob xxvi, 5. Quin et Gentiles, teste Macrobio, I Saturn. xx, censent gigantes et Titanes significare impiam gentem deos contemnentem et negantem, ideoque Poetas draconum pedes eis affinxisse, ut significarent nihil eos rectum cogitasse, totius vitae eorum gressu atque processu in inferna vergente.
Versus 20: Salvabit Animam Eius a Morte, et Operiet Multitudinem Peccatorum
20. Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae. — «Via» significat vitam, mores, actiones, modum vivendi. Convertit autem quis peccatorem orando, docendo, corripiendo, incitando, sanctae vitae exempla dando, eleemosynas largiendo, benefaciendo, laudando, etc. Primum ergo convertentis animas instrumentum sit oratio. Secundum, charitas qua se omnibus accommodet, ad omnia se demittat, et cum Paulo omnibus omnia fiat. Rationem dat Chrysostomus, hom. 33 in I ad Corinth.: «Magnus,» inquit, «doctor est charitas, satis idoneus qui et tollat errores, et mores formet, et ad philosophiam manu ducat, et e lapidibus homines reddat. Is proinde qui charitate praeeminet,» aliis succurrere debet, et omnes quantumvis perdite lucrifacere. Tertium, mansuetudo, de qua S. Bernardus, serm. De S. Magdalena, ait: «O quam leni et dulcissimo spiritu imbutus est spiritus illius, qui novit in spiritu lenitatis peccantem instruere, suspendere vindictam, et affectuosis visceribus inviscerare sibi peccatorem donec vitae reddatur.» Quartum, prudentia, «ut quibus verbum suadens et admonens non medetur, minae medeantur; quibus autem minae non medentur, virga medeatur; quibus vero virga non medetur, eos ignis depascat,» ait Clemens, I Paedag., cap. vii. Unde et sponsa, licet pulchra, nigram tamen se suis exhibuit, ut remissis et fugitantibus disciplinam, non candorem serenitatis, sed obscurum severitatis zelum exhiberet, ait S. Bernardus, serm. 28 in Cant.
Salvabit animam eius a morte — praesenti et aeterna: in praesenti enim vita animae per peccatum moritur, quia per illud privatur gratia Dei. Sicut enim vita corporis est anima, ita vita animae est Deus, Deique gratia, ait S. Augustinus. In futura vero moritur in gehenna, quia patitur aeternos dolores et agonias mortis, semperque moritur, et nunquam est mortua. Quanti ergo est convertere peccatorem? Tanti, quanti est animam salvare, liberare a peccato et gehenna, eique restituere gratiam et gloriam aeternam.
Praeclare S. Chrysostomus, hom. De habenda cura salutis proximi, tom. I: «Nautae,» ait, «licet navis secundo vento feratur, cum tamen vident alios vel a longe naufragium facere, non ad propriam spectantes utilitatem illorum contemnunt calamitatem; sed sistunt navem, detrahunt vela, eiciunt anchoram, proferunt funes, proiciunt tabulas, ut ille qui a fluctibus mergitur, forte aliquo illorum arrepto emergat. Imitare et tu nautas, cum videris navigantium aliquem natare in fluctibus, et iam submergi: relictis negotiis tuis, statim illius provide saluti.» Idem, hom. 3 in I ad Corinth.: «Nullius,» ait, «rei pretium est cum anima conferendum, ne totus quidem mundus. Quare etiamsi divitias innumeras dederis pauperibus, nihil tale efficies, quale is qui convertit animam.»
Merito ergo luget S. Bernardus, lib. IV De Consid.: «Cadit,» ait, «asina, et est qui sublevet eam: perit anima, et nemo est qui reputet.» Ita iacitur alea. Ita luditur tot animarum salus, et salus aeterna. Quot millia animarum indies ad tartara descendunt, quae salvarentur si haberent zelosum sui curatorem? O si earum cruciatus videres, si gemitus audires, querelas de suis confessariis, pastoribus, sacerdotibus cognosceres, quam te earum conversioni et saluti addiceres et impenderes! Semel periisse, aeternum est: semel esse damnatum, irrevocabile est.
Si videres puerum ruere in ignem, accurreres, omnique conatu extraheres: vides ruentes animas in ignem aeternum, in incendia gehennae, et vix pedem moves ut eas eripias. O torpor! o stupor! virgo Israel «proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam,» clamat Deus per Amos, cap. v, vers. 2.
Nota: τὸ «eius,» puta αὐτοῦ, iam non est in Graeco; olim tamen fuit: unde aliqui legentes per spiritum asperum αὑτοῦ, vertunt «suam.» Ita Ioannes VIII Pontifex, epist. 38, Beda, Glossa, Hugo, Dionysius et alii, q. d. Qui salvat animam alienam, salvabit et suam, quia si iustus est, de condigno promerebitur opere tam pio gloriam coelestem. Si iniustus, de congruo merebitur gratiam et iustitiam, uti mox ostendam. Rursum qui saluti alterius invigilat, saluti suae consulit; quia mortem animae incurreret, si salutem illius sibi creditam negligeret, iuxta illud Pauli, I Tim. iv, 16: «Attende tibi et doctrinae: insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.»
Moraliter: Disce hic eos qui student conversioni hominum, post Christum, esse eorum salvatores. Hoc est quod ait Abdias, vers. 21: «Et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau: et erit Domino regnum.» Ubi S. Hieronymus: «Ipse,» ait, «Salvator Apostolos suos mundi esse voluit salvatores.» Quod quam gloriosum sit, primo, liquet ex pretio animae; anima enim pluris valet quam totus mundus: anima enim est Dei imago, summaque Dei participatio. Unde S. Ignatius, fundator Societatis nostrae, ostensa sibi a Deo pulchritudine animae sanguine Christi ablutae, ita zelo animarum exarsit, ut totam vitam per immensos labores et dolores illi addixerit; quin et Societatem ad hoc instituerit, eum diceret tantam esse pulchritudinem animae, ut omne pretium omnemque laborem superet. Ita Ribadeneira in eius Vita, lib. V, cap. ii.
Secundo, ex exemplo Christi, qui ad hoc e coelis descendit ut animas salvaret, ideoque tota vita laboravit, sudavit et acerbissimos dolores, ipsamque crucem sponte subivit. Vis ergo scire quam pretiosa sit anima, aestima ex pretio quo empta est, puta e sanguine Christi: pretium ergo animae est vita Christi, ipseque Christus. Quocirca qui student proximorum saluti, sunt de familia et societate Iesu. Si aurifex peritissimus adamantem emeret mille aureis, omnes lapillum magno aestimaremus. Christus sanguinem suum fudit, ut animam redimeret: quanti illa igitur aestimanda est! «Magna res anima, quae Christi sanguine redempta est,» exclamat S. Bernardus, epist. 54.
Tertio, ex illo S. Dionysii, Coelest. Hier. cap. iii, ubi docet hoc esse opus non tantum angelorum (horum enim est purgare, et illuminare et perficere), sed Dei ipsius: quare omnium divinorum operum divinissimum esse, Deo cooperari in conversionem impiorum ad eum. «Dei adiutores sumus,» ait Paulus, I Cor. iii, 9; et Deus ad Ieremiam, cap. xv, vers. 19, inquit: «Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.» Vide ibi dicta. Hi scilicet sunt angeli et legati Dei: angeli enim «sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui hereditatem capiunt salutis,» Heb. i, 14. Rursum «nullum Deo tale sacrificium, quale zelus animarum,» ait S. Gregorius, lib. XXXIV Mor., cap. vii.
Quarto, ex sensu Sanctorum. Animabus enim convertendis totum se impendit S. Paulus, tantaque passus est, quanta ipse recenset II Corinth. cap. xi. Idem fecerunt Apostoli omnes. Qui ergo lucro animarum student, obeunt munus Apostolicum, suntque viri Apostolici: quales fuere S. Athanasius, Basilius, Chrysostomus, Gregorius, Augustinus, Ambrosius, Bernardus, Dominicus, Franciscus, etc. Vere S. Leo, serm. De S. Laurentio: «Nullus bonus,» inquit, «sibi soli bonus est, nec cuiusquam sapientis sibi tantum amica est sapientia; et haec verarum natura virtutum est, ut multos a tenebroso abducant errore.»
Quinto, quod in hoc opere consistat charitatis et virtutis perfectio, uti docet S. Cyrillus Sophon. cap. ii, num. 14, et S. Augustinus in epist. I S. Ioan., hom. 6: «Haec est,» ait, «perfectio charitatis, et maior omnino inveniri non potest, quam pro fratribus animam ponere.» Idem citatus hic a Dionysio Carthusiano asserit illum in charitate Dei esse perfectiorem, qui plures ad eius amorem convertit; et sicut Christus graviorem pati nequit persecutionem, quam ut quis verbo aut exemplo animas suo sanguine redemptas ab ipso avertat: sic ampliorem honorem ei impendere nos non valere, quam animas deviantes convertendo ad ipsum.
Sexto, ex praemio et aureola illustri. «Qui docti fuerint, fulgebunt ut splendor firmamenti; et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates,» ait Dan. xii, 3; et Christus: «Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum,» Matth. v, 17. Odo Cluniacensis, serm. De S. Benedicto, asserit fidelem esse opinionem, quod quilibet resurget cum illis quos Domino acquisivit. «Cum igitur,» ait, «universi huiusce eius instituti oves sequaces in unum coacti fuerint, quale signum apostolatus S. Benedicto tunc copiosus ille exercitus exhibebit!» Sic Apostolus fideles a se conversos vocat suam coronam, suam gloriam et gaudium in die Domini, Philip. iv, 1, et I Thessal. ii, 19. Sic S. Amandus gloriosus apparuit S. Aldegundi, stipatus iis omnibus quos converterat, ut habet Vita S. Aldegundis. Et S. Gregorius, hom. 17 in Evang.: «Ibi,» ait, «Petrus cum Iudaea conversa, quam post se traxit, apparebit. Ibi Paulus conversum, ut ita dixerim, mundum ducens. Ibi Andreas post se Achaiam, ibi Ioannes Asiam, Thomas Indiam in conspectum sui iudicis conversam ducet. Ibi omnes Dominici gregis arietes cum animarum lucris apparebunt, qui sanctis suis praedicationibus Deo post se subditum gregem trahunt.»
Porro qui animas convertere satagit, suam primus ipse convertat, seque in virtute consolidet et perficiat oportet, tum quia sanctitas plus valet ad convertendum peccatores, quam concio; tum ne sibi periculum creet: sicut enim qui naufragos e periculo eripere volunt, nisi ipsi in tuto sint, idem saepe periculum adeunt ac cum illis merguntur: ita nonnulli fragiles, dum peccatores convertere moliuntur, ab iis pervertuntur, et in eamdem cum eis peccati et gehennae Charybdim involvuntur. Unde sapienter monet Christus: «Quid prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?» Matth. xvi, 26.
Et operiet (aliqui legunt, «operit») multitudinem peccatorum, — tum eius quem convertit, tum suorum. Alludit S. Iacobus ad illud Proverb. cap. x, vers. 12: «Universa delicta operit charitas.» Primo ergo charitas est quasi pallium, calyptra, velum et tegmen, quo peccator conversus et paenitens operit, id est, abolet omnia peccata praeterita (unde graece est καλύψει, id est obducet, teget, operiet), sicuti lux tegit tenebras, eas abolendo; sicut pallium tegit nuditatem, eam tollendo; sicut fossa tegitur iniecta terra, dum ea impletur; sicut color niger inductus albo eum tegit non abscondendo, sed abolendo; sicut aqua operit ignem, dum eam obruit et extinguit. Hoc est quod de Magdalena dicit Christus: «Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum,» Luc. vii, 47.
Secundo, emendatio morum vitaque nova et sancta tegit peccata et probra vitae praecedentis, ac pro illis se supponit et opponit oculis Dei, ut illa quasi tecta et abscondita amplius non videat, iuxta illud Psalm. xxxi, 1: «Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.»
Tertio, «operiet,» id est, restinguet grassans diluvium vel incendium peccatorum. Error enim in fide, puta haeresis, est fons et origo blasphemiae, contentionis, superbiae, gulae, libidinis, fraudis omniumque peccatorum. Qui ergo errantem, puta haereticum, convertit, hic omnia haec peccata quae facturus erat, operit et extinguit. Similiter peccator ex uno peccato trahitur ad aliud et aliud. Peccatum enim est quasi lues, pestis, gangraena et cancer, qui semper proserpit, donec totum corpus inficiat et peccatis impleat. Haec omnia operit et incidit, qui peccatorem convertit.
Quarto, qui peccatorem convertit, operit omnia scandala et peccata aliorum, quae scilicet alii ipsius exemplo perpetraturi essent. Sic saepe unius viri potentis error et scelus, totam urbem et rempublicam sua contagione inficit et sceleribus contaminat. Qui ergo talem convertit, haec omnia operit et tollit, ut non unum, sed millena peccata ac innumeras Dei optimi maximi offensas et iniurias inhibeat et avertat. Annon hoc ingens est bonum ac insignis Dei honor et gloria?
Quinto et magis genuine, «operiet» peccata non tantum aliena, sed et sua, uti communiter exponunt Interpretes, Beda, Thomas Anglicus, Dionysius, Titelmannus, Fevardentius et alii (citant aliqui Syrum, quasi verterit «peccatorum suorum»: sed frustra; affixum enim Hebraeum et Syrum av, tam «eius,» quam «suorum» verti potest: Hebraeis enim et Syris idem est pronomen reciprocum quod absolutum); si enim iustus est, ut saepe fit, operiet tam pio opere charitatis culpas veniales et magnam partem poenae restantis e peccatis mortalibus iam remissis; sin adhuc iniustus est et in statu peccati mortalis, hoc eius studium, sollicitudo et ardor convertendi proximum elicit et provocat, ac quasi de congruo emeretur Dei misericordiam, ut gratiam efficacem ei largiatur, qua excitatus et ipse pristina peccata detestetur, vitam mutet, ac iustus sanctusque evadat. Nam, ut ait S. Gregorius, lib. XIX Moral., cap. xii, alias xvi: «Benedictio perituri super eum venit, cum peccatoris interitum praevenit, et cum sanctis exhortationibus a culpae fovea reducit.» Hic ergo eius zelus est quasi pallium, quo velat sua peccata coram oculis Dei, ut in iis gratiam inveniat: zelus enim adeo gratus est Deo, ut eius sit decus, ipseque eo quasi pallio vestiatur et ornetur, iuxta illud Isaiae lix, 17: «Opertus est quasi pallio zeli.» Denique si iustus est, meretur in iustitia conservari et roborari contra peccata futura, ut pericula et occasiones peccatorum sibi instantes vel evadat, vel superet, in quibus alioqui fuisset lapsurus. Hanc enim Dei gratiam et protectionem meretur, qui alios a peccato liberare et protegere satagit: quod valde ponderandum est, ut hoc praemio ad zelum animarum incitemur. Dum enim alienam salutem curamus, nostram curamus, et tantum nostram, quantum alienam. Scriptum est enim: «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur,» Matth. v, 7. Unde Damascenus, lib. I Parall., cap. xlviii, ex his Iacobi verbis docet modum abolendi peccata propria, esse studium abolendi aliena.
Ita hunc locum explicat Zacharias Pontifex, epist. 1 ad Bonifacium: «Elabora,» ait, «sanctissime frater, in eis; quia scriptum cognoscis: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et suorum operit multitudinem peccatorum»; idem habet Ioannes VIII Pontifex, epist. 38, et Origenes, hom. 2 in Levit., et Cassianus, Collat. XX, viii. Ratio est, quia anima quam convertis, est quasi hostia pro peccato quam offers Deo, longe ei gratior quam hircus, aries, bos, quae olim quasi hostias pro peccato sibi iussit offerri. Hic enim quasi ex lege talionis, Deo das animam proximi pro anima tua: tantumdem ergo das, quantum debes, anima enim tuae pretium quasi adaequatum est anima aliena: anima enim valet animam, sicut bos valet bovem, aureus aureum.
Quocirca sapienter S. Gregorius, lib. VI, epist. 27, Dominicam monasterii Praepositam monet, «ut quantas valet animas in creatoris sui servitium colligat, ut earum mentes per verbum eius gratiam compunctionis accipiant, et tanto celerius ipsa ab omnibus peccatis suis absoluta sit, quanto per eius vitam et linguam etiam aliarum animae peccatorum suorum nexibus eruperint, etc.; ut ergo Dominae suae, id est, aeternae Sapientiae perfecte satisfaciat, quae sola fugit, cum multis redeat. Aversionis enim suae culpa nulli imputabitur, quae revertens lucrum reportat.» Idem, lib. XIX Moral., cap. vi, ait: «Si enim, magnae talionis, Deo das animam proximi pro anima tua: tantumdem ergo das, quantum debes, anima enim tuae pretium quasi adaequatum est anima aliena. Hic enim quasi ex lege mercedis est, a morte eripere carnem quandoque morituram, quanti meriti erit, a morte animam liberare, in coelesti patria sine fine victuram!»