Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Capite praecedenti insectatus est fidelium, praesertim magistrorum, contentiones, aemulationes et lites; his mali radicem indicat et amputat, nimirum concupiscentias, amoremque mundi et commodorum praesentis vitae, cui opponit amorem et accessum ad Deum. Igitur, vers. 1, concupiscentias quasi litium et bellorum fomites perstringit. Inde, vers. 4, docet amicitiam mundi esse inimicam Deo. Ad Deum autem, qui superbis resistit, per humilitatem et munditiem cordis accedendum esse, ut ipse nos exaltet. Tertio, vers. 11, invehitur in detractores. Quarto, vers. 13, ostendit vanitatem concupiscentiarum ex vanitate vitae, cui et inhaerent et adhaerent. Summa ergo capitis est: concupiscentiam honoris et excellentiae, sive ambitionem, quae mater est invidiae, litium, bellorum et detractionum, sanare et extinguere per studium humilitatis et modestiae.
Textus Vulgatae: Iacobi 4:1-17
1. Unde bella et lites in vobis? Nonne hinc? ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris? 2. Concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis, et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. 3. Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4. Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. 5. An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis? 6. Maiorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 7. Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. 8. Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. 9. Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. 10. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. 11. Nolite detrahere alterutrum, fratres. Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem. Si autem iudicas legem, non es factor legis, sed iudex. 12. Unus est legislator et iudex, qui potest perdere et liberare. 13. Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus. 14. Qui ignoratis quid erit in crastino. 15. Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur: pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit; et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. 16. Nunc autem exultatis in superbiis vestris. Omnis exultatio talis, maligna est. 17. Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
Versus 1: Unde Bella et Lites in Vobis
1. Unde bella et lites in vobis? — Primi Christiani nulla gesserunt bella, nec gerere poterant, utpote pauci et Gentilibus subditi: bella ergo vocat lites, rixas et pugnas, ut sit explicativum, q. d. «Bella,» id est «lites.» Ita Lyranus. Secundo, «lites» accipi possunt verborum, «bella» verberum; unde Thomas Anglicus: Lites, inquit, pertinent ad litigantes coram iudice, dum volunt obtinere causam per calumniam, praetextu iustitiae; bella pertinent ad violentos, qui rem per violentam iniuriam sibi vindicare conantur. Tertio, per bella accipe pugnas et duella: duellum enim est duorum bellum. Denique praevidebat Iacobus inter Christianos post Constantinum fore bella, eaque hic tollere satagit. Sensus ergo est, q. d. Capite praecedenti culpavi invidiam et contentiones, quae suscitant bella et lites, ac suasi studium modestiae, concordiae et pacis: nunc profundius radicem eorum digito commonstrabo, ut ea a vobis amputata, amputentur pariter mali huius rami. Unde ergo et ex qua radice oriuntur bella et lites in vobis? utique ex concupiscentiis vestris: dum enim plures eamdem rem concupiscitis, eamque simul omnes obtinere non potestis, quisque pro ea obtinenda sibique vindicanda contendit, litigat et pugnat. Cupis proferre limites agri et dominii tui, aspiras ad dignitatem, ambis officium: resistitur tibi ab aliis qui eadem retinere, vel obtinere satagunt; incitaris ergo ut cum eis litiges, eosque pessumdes, itaque rem concupitam assequaris. Omnes ergo lites et bella oriuntur propter meum et tuum: tolle haec duo pronomina e mundo, aut saltem e mentibus hominum, nullae erunt lites, nulla bella, inquit S. Chrysostomus. Hinc, ut ait Virgilius, XII Aeneid.:
«Limes agro positus, litem ut discerneret arvis.»
Sane priscos principes et tyrannos non alia causa incitavit ad bella, quam ambitio proferendi imperii et cupiditas opum externarum. Id significat Hebraeum רִיב rib, id est lis: derivatur enim vel alludit ad רָהַב rahab, id est superbivit; et ad רָבַב rabab, id est multiplicavit. Ex superbia enim et cupiditate excellendi, ac multiplicandi opes et honores, oriuntur omnes lites et bella. Audi Sallustium in Coniur. Catil.: «Una,» ait, «et ea vetus causa bellandi, profunda cupido imperii et divitiarum»; et Tacitum in lib. IV Hist.: «Aurum et opes praecipuae bellorum causae»; et Lucanum in lib. III Pharsal.:
«At pars vilissima rerum / Certamen movistis opes.»
et Ovidium, I Metamorph.:
«Iamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum / Prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque.»
Porro sapienter S. Augustinus, lib. IV De Civit. vi: «Inferre,» ait, «bella finitimis, et inde in cetera procedere, ac populos sibi non molestos sola regni cupiditate conterere, quid aliud quam grande latrocinium nominandum est?» Talia fuere olim bella Alexandri, Nabuchodonosoris, Caesaris, et passim regum Assyriorum, Babyloniorum, Persarum, Medorum, Graecorum et Romanorum. Unde licet Priscianus bellum dictum putat per antiphrasim, quasi minime bellum, id est pulchrum; Festus vero, quasi belluinum et ferinum; alii tamen censent dictum a Belo, qui primus Assyriorum rex coepit bello vicinos appetere et subiugare. Porro Belus proprio nomine vocatus est Nemrod, cuius tyrannis describitur Genes. x. Appellative vero vocatus est hebraice Bal, Baal, Bel et Belus, id est dominus, quia omnibus dominari satagebat. Vide dicta Genes. x, 10. Ita Cassiodorus, lib. I Variarum epist. 30: «Non erant,» inquit, «prius armata certamina, sed pugnis se quamlibet fervida lacessebat intentio; unde et pugna nomen accepit. Postea Belus ferreum gladium primus produxit, a quo et bellum placuit nominari. Conflictum atrox, crudele praesidium, ferina certatio. Crimini applicandum est, quod inde posteritas potuit interire.» Intellige post diluvium; nam ante diluvium gigantes bellis et caedibus fuerant infames, teste Iosepho, lib. I Antiq., cap. xiii. Ubi et primum qui militarem artem exercuit, censet fuisse Tubal Cain, qui invenit artem fabrilem in cuncta opera aeris et ferri, Genes. iv, 22. Iosephum sequitur Glossa.
Nonne hinc, — scilicet ex concupiscentiis, ut sequitur.
Ex concupiscentiis (graece ἡδονῶν, id est voluptatibus) vestris, — quas scilicet concupiscitis, hoc est, ex concupiscentiis opum scilicet honorum et deliciarum: quia licet ira sit in appetitu irascibili, oritur tamen ex appetitu concupiscibili. Ex eo enim quod obtinere nequit rem concupitam, irascitur, lites et bella movet. Porro pax dedit materiam concupiscentiae, concupiscentia bello: unde tempore persecutionum nulla inter Christianos fuerunt bella usque ad Constantinum, sed pace ab eo data Ecclesiae, illico in ea lites et bella movere coeperunt Ariani Episcopi et principes; ac mox ceteri. Unde vere S. Leo, serm. 6 in Epiphan.: «Terrores,» ait, «proscriptionum diabolus in avaritiae mutat incendium, et quos damnis non fregit, cupiditate corrumpit; inflammat concupiscentiis, quos non potest vexare tormentis.» Et Tertullianus: «Magis togae laesere rempublicam, quam loricae.» Licet enim lis et bellum iustum debito modo susceptum, etiam Christianis licitum sit et sanctum, ut contra Erasmum et Anabaptistas docet S. Augustinus, Enchirid. LXXVIII, tamen vix caret peccatis, saltem venialibus: fere enim suscipitur ex nimio amore rerum terrenarum. Insuper facile se interserit cupido vindictae, invidiae, malevolentiae, superbiae, gloriae, etc.
Quae militant in membris vestris. — Licet enim passiones et concupiscentiae sint in anima et appetitu, vel concupiscibili, vel irascibili, tamen quia hi appetitus sedem habent et quasi castra sua figunt in membris, per eaque se exserunt, hinc pariter concupiscentiae in membris suam habent sedem, ut ira in felle, libido in membris generationi destinatis, tristitia in liene, amor in iecore, etc. Hinc concupiscentia ab Apostolo vocatur lex membrorum, Rom. vii, 23. Porro concupiscentiae militant adversus mentem et spiritum. Nam, ut ait Apostolus, Galat. v, 17: «Caro, id est concupiscentia, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.» Hi ergo sunt quasi duo milites, aut potius duo belli duces, qui assidue inter se confligunt, suosque milites in aciem educunt, nimirum concupiscentia educit omnes passiones, sensationes, imaginationes et membra; spiritus educit fidem, spem, charitatem omnesque virtutes morales, quae cum concupiscentiis singulis decertant, uti graphice describit Prudentius in Psychomachia, id est animae pugna. Denique concupiscentiae hae in membris ita militant, ut dominentur quoad actus subitos et indeliberatos, qui rationem et libertatem praeveniunt; quoad actus vero humanos, liberos et deliberatos non dominantur: sed tam ipsae quam membra subsunt voluntati et libero arbitrio, a quo reguntur non despotice, uti brutum regitur ab homine; sed politice, uti civis regitur a magistratu, cui contradicere et reluctari potest. Unde Apostolus hortatur fideles iam baptizatos et iustificatos, Rom. vi, 12, dicens: «Non ergo regnet peccatum (peccati fomes, puta concupiscentia) in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato; sed exhibete vos Deo tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma iustitiae Deo: peccatum enim vobis non dominabitur.» Vide ibi dicta. Hinc vere et sapienter ait Laurentius Iustinianus, lib. De Interiori Conflictu, cap. viii: «Omnis disciplina Christianae professionis non in miraculis faciendis, non in futura praedicendo, non in eloquio composito scripturarumque explanatione, sed in resecandis concupiscentiis commendatur. Quantum Christum quis diligat, in hoc spirituali certamine recognoscat.» Et S. Augustinus, lib. De Agone Christiano, cap. ii: «Ibi ergo,» inquit, «vincuntur inimicae nobis visibiles potestates, ubi vincuntur visibiles cupiditates. Et ideo qui in nobis vincimus temporalium rerum cupiditates, necesse est ut in nobis ipsis vincamus et illum, qui per ipsas cupiditates regnat in homine. Quando enim dictum est diabolo: Terram manducabis, dictum est peccatori: Terra es, et in terram ibis. Datus est ergo in cibum diabolo peccator. Non simus terra, si nolumus manducari a serpente.»
Versus 2: Concupiscitis et Non Habetis; Occiditis et Zelatis et Non Potestis Adipisci
2. Concupiscitis, et non habetis. — Docet concupiscentiam, quae ciet lites et bella, inquietum esse malum, quod animam iugi rerum concupitarum desiderio et siti cruciat, ac nunquam explet et satiat. Rursum concupiscentiam concitare lites et bella, ut rem concupitam sibi vindicet, at frustra: res enim concupita non armis paranda, sed a Deo, rerum omnium auctore et datore, postulanda est. Concupiscentia ergo non nisi tumultus irarum et litium in animo suscitat, eosque inanes et evanidos; utpote quibus re desiderata potiri nequit, magisque angores, metus et dolores sibi asciscit.
«Concupiscitis» ergo «et non habetis.» Id potest primo accipi more Hebraeo pro «quia,» q. d. Concupiscitis, quia non habetis id quod concupiscitis: concupiscendo ergo significatis vos esse egentes et miseros.
Secundo, «et» simpliciter accipi potest ut vox copulativa, q. d. «Concupiscitis,» et tamen «non habetis,» non obtinetis quod concupiscitis, idque primo, quia saepe aliena et illicita concupiscitis, quae per ius et fas, et saepe per iniuriam et nefas acquirere non potestis. Secundo, quia concupiscentia est insatiabilis; nam habito eo quod concupivit, illico aliud et aliud in immensum concupiscit. Id videmus in mercatoribus, qui cum centum lucrati sunt, appetunt mille, inde decem millia, inde centum millia, inde millionem, etc. iuxta illud:
«Quo plus sunt potae, plus sitiantur aquae»;
et in ambitiosis: nam qui ambit esse senator, ubi id obtinuit, ambit esse gubernator, inde Comes, inde Dux, inde Princeps, inde Rex, inde Imperator.
Tertio, quia concupiscentia est instabilis: nam ubi rem concupitam obtinuit, fastidit, et aliam concupiscit: ita finis concupiscentiae unius, est initium alterius, iuxta illud Thren. i, 8: «Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est,» ubi multas huius instabilitatis causas attuli. Idem vidit Seneca, lib. De Vita beata, cap. vii: «Voluptas,» ait, «tunc cum maxime delectat, extinguitur. Nec multum loci habet: itaque cito implet et taedio est, et post primum impetum marcet. Nec id unquam certum est, cuius in motu natura est. Ita non potest quidem ulla eius esse substantia quod venit transitque celerrime, in ipso usu sui periturum. Eo enim pervenit, ubi desinit; et dum incipit, spectat ad finem.» Idem, lib. III De Benefic., cap. iii: «Novis,» ait, «semper cupiditatibus occupati non quid habeamus, sed quid petamus inspicimus: non in id quod est, sed in quod appetitur intenti. Quidquid enim domi est, vile est.» Ergo «non habetis,» quia licet habeatis, habere vos non existimatis; et quia aliud concupiscitis, quod revera non habetis. Concupiscens itaque est quasi chamaeleon, qui vivit vento sui desiderii, et re desiderata non fruitur: estque, ut ille ait, «vir desideriorum,» sed alio sensu quam Daniel, cap. ix, vers. 23.
Quarto, quia concupiscens non tam habet rem concupitam, quam ab ea habetur et possidetur quasi ab hero, imo tyranno. Audi Senecam, lib. De Vita beata, cap. xiv: «Ceterum non ipsi voluptatem, sed ipsos voluptas habet, cuius aut inopia torquentur, aut copia strangulantur. Miseri, si deseruntur ab illa; miseriores, si obruuntur. Sicut deprehensi mari Syrtico, modo in sicco relinquuntur, modo torrente unda fluctuantur.» Et mox: «Ut feras cum labore periculoque venamur, et captarum quoque illarum sollicita possessio est; saepe enim laniant dominos: ita habentes magnas voluptates, in magnum malum evasere, captaeque cepere; quae quo plures maioresque sunt, eo ille minor ac plurium servus est, quem vulgus felicem appellat, etc.; nec voluptates sibi emit, sed se voluptatibus vendit.»
Quinto, quia cupidorum vita in rerum cupitarum prosecutione saepe tota pene consumitur. «Quosdam,» ait Seneca, De Brevit. vitae, cap. xix, «cum in summum ambitionis eniterentur, inter prima luctantes aetas relinquit. Quosdam cum ad consummationem dignitatis per mille indignationes (alii legunt indignitates) erupissent, misera subit cogitatio ipsos laborasse in titulum sepulcri. Quorumdam ultima senectus dum in novas spes, ut iuventa, disponitur, inter conatus magnos et improbos invalida defecit.» De hac concupiscentia ambitionis maxime hic agit Iacobus: haec enim innumeros suscitat sibi tumultus, aliis lites et bella.
Sexto, quia saepe cupidus re cupita uti fruique non audet; ita avarus opes congerit, et sordide vivit, nec eas expendere audet, ne minuat. Opes ergo quas habet, vere non habet, sed aliis habendas custodit. Hoc est quod ait Sapiens, Proverb. cap. xiii, vers. 7: «Est quasi dives, cum nihil habeat; et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.» Unde Democritus, teste Hippocrate, epist. 2 ad Damagetum, ridebat hominum insaniam, quod dum non habent opes, expetant; dum habent, occultent; quod omnia pervertant ad propriam cupiditatem; quod ex omnibus affectionibus aegrotent; quod concupiscant ea quae tristitiam et noxam inferunt; ideoque feris sint deteriores et stolidiores, utpote quae intra sufficientiam se continent. Denique Sapiens, Prov. xxx, 15: «Sanguisugae,» ait, «duae filiae, dicentes: Affer, affer.» Sanguisuga est hirudo, quae ab haerendo dicitur, iuxta illud:
«Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo.»
Duae ergo filiae sunt duo ora, quibus hirudo sanguinem sugit. Symbolice sanguisuga est concupiscentia, praesertim avaritia in pauperes, de qua immediate ante egerat Sapiens, quae quasi hirudo pauperum sanguinem sugit. Haec dicit: Affer munera, ut vendam iustitiam; affer dona, ut vendam gratiam, ait Caietanus. Beda vero: Sanguisuga, ait, est diabolus, cuius duae filiae dicentes: «Affer, affer,» sunt luxuria et avaritia. S. Bernardus autem in Declamatione, sub initium: «Propriae voluntatis,» ait, «sanguisugae duae sunt insatiabiles filiae, clamantes: Affer, affer. Siquidem nec animus vanitate, nec voluptate corpus aliquando satiatur.» Fuge sanguisugam hanc, et omnia reliquisti. Vere Seneca, lib. VIII De Benef., cap. xxvi: «Aspice,» ait, «quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper, et poscant. Non miraberis ibi neminem reddere, ubi nemo satis accipit.»
Occiditis. — Legit interpres cum Syro, Complut. et Regiis, φονεύετε, vel φονεύετε. Alii legunt φθονεῖτε, id est invidetis. Ita Caietanus, Clarius, Vatablus; non enim videntur fideles adeo invidisse aemulis, ut eos occiderent. Sed respondeo in tanto numero fidelium aliquos in caedes erupisse, uti eruperunt in haereses et schismata: quorum licet paucorum scelus hic Iacobus exaggerat et quasi indignum omnibus execrandum proponit. Rursum «occiditis,» in actu non perfecto, sed inchoato, id est occidere cogitatis, caedem machinamini. Invidia enim et ira semper crescunt, ac tandem in caedes erumpunt. Unde vicina sunt, uti nomine, ita et re ac operatione φόνος καὶ φθόνος, id est invidia et occisio. Solent oratores, cum vitium insectantur, extrema et gravissima eius damna, licet rara, recensere et exaggerare, ut auditores magis ad vitii odium impellant: ita facit hic Iacobus, praesertim quia scribit etiam posteris, quos praevidebat ex ira et invidia patraturos homicidia, uti saepe nunc fieri videmus.
Et zelatis. — Primo, «et» idem est «quia,» ut paulo ante dixi, q. d. Quia invidetis, ideo occiditis; alioqui enim decresceret oratio: minus enim mali est invidere, quam occidere. Secundo proprie, q. d. Postquam occidistis, pergitis aliis invidere, imo zelari: zelus enim non qualem qualem, sed vehementem et acrem invidiam significat, qualis fuit in Cain fratricida. Quocirca Eusebius, lib. XI De Praepar., cap. iv, «Cain» ex Hebraeo interpretatur invidiam et zelum, a rad. קָנָא kana, id est zelari (unde Simon Apostolus dictus est Chananaeus, id est zelotes), licet mater Eva eum vocaverit Cain, id est possessionem, a rad. קָנָה kanah, id est possedit, dicens: «Possedi hominem per Deum,» Genes. iv, 1. Nimirum portendit, quod amor possidendi in Cain causaret invidiam, invidia caedem, imo parricidium.
Et non potestis adipisci, — id quod concupiscitis et ob quod zelatis et occiditis. Causas dedi paulo ante.
Litigatis et belligeratis. — An, et quantum distet lis a bello, dixi initio capitis.
Propter quod (propterea quod; graece enim est διὰ τὸ μὴ αἰτεῖσθαι, id est quia) non postulatis. — Significat causam, cur rem concupitam non obtineant, esse quod eam litibus et armis per iniuriam occupare satagant, non vero postulent a Deo, qui solus est dator omnium.
Versus 3: Petitis et Non Accipitis, Eo Quod Male Petatis
3. Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis (graece ἡδοναῖς, id est voluptatibus) vestris insumatis. — Syrus, ut eas alatis, cibetis, pascatis et nutriatis. Est occupatio: occurrit enim obiectioni concupiscentium ac dicentium: Ecce nos petiimus saepe a Deo res quas concupiscimus, et non impetravimus: frustra ergo nos mones petere eas a Deo, non per lites et bella occupare. Respondet S. Iacobus: Petitis quidem, sed non accipitis, eo quod male petatis, ut iis abutamini contra Deum ad vestram libidinem. Audi Bedam: «Male petit a Deo,» ait, «primo, qui iussa Domini contemnens, a Domino beneficia superna desiderat. Secundo, qui, amisso amore supernorum, infima tantum quaerit bona percipere. Tertio, et haec non ad sustentationem humanae fragilitatis, sed ad redundantiam liberae voluptatis; quod est velle insumere in concupiscentiis.» Modus recte petendi est, quem docet Christus, Matth. vi, 33, dicens: «Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis,» quae scilicet necessaria sunt ad vitam, non ad concupiscentiam: Deus enim dat tantum bona et salutaria, non mala et noxia, qualia sunt ea quibus expletur concupiscentia. Eis ergo qui talia petunt, Deus aures plane obstruit. Illa enim odit, quia turpia, ac proinde ea largiri nequit; nec dulcedinis fons amarum aliquid scaturire potest, ait Cyrillus, lib. IX in Ioan. cap. xliii, et S. Augustinus, tract. 73 in Ioannem, et ex eo S. Bernardus, serm. Contra vitium ingratit. Misericordiae, ait, est aliquando subtrahere misericordiam, quemadmodum irae et indignationis misericordiam exhibere, uti fuit Hebraeis in murmure petentibus carnes, eas dare: mox enim ira et ultio Dei ascendit super eos, Psal. lxxvii, 30. Quocirca Cassianus, Collat. IX, cap. xxiii, docet a Deo non esse postulandas opes, honores, delicias, potentiam, robur, etc. «Nihil enim caducum,» ait, «vult a se, nihil vile, nihil temporale aeternitatum conditor implorari. Itaque magnificentiae eius, ac omnificentiae maximam irrogabit iniuriam, quisquis, sempiternis petitionibus praetermissis, transitorium aliquid et caducum ab eo maluerit postulare, et offensas potius quam propitiationem iudicis sui, vilitate orationis incurret.» Eleganter S. Gregorius, hom. 27 in Evang., explicans illud Christi, Ioan. xiv, «Si quid petieritis in nomine meo»: «Nomen,» inquit, «Filii Iesus est: Iesus autem Salvator, vel etiam Salutaris dicitur: ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui illud petit quod ad veram salutem pertinet, etc. Pensate, quaeso, petitiones vestras, videte si in nomine Iesu petitis, id est si gaudia salutis aeternae postulatis. In domo enim Iesu Iesum non quaeritis, si in aeternitatis templo importuni pro temporalibus oratis. Ecce alius in oratione quaerit uxorem, alius petit villam, alius postulat vestem, alius dari sibi deprecatur alimentum. Et quidem cum haec desunt, ab omnipotenti Deo petenda sunt; sed meminisse debemus quod ex mandato eiusdem nostri Redemptoris accipimus: Quaerite primum regnum Dei.» Subdit aliquos orare prohibita a Deo, ut vindictam et mortem inimici, aitque: «Quisquis itaque sic orat, in ipsis suis precibus contra Deum pugnat; unde et sub Iudae specie dicitur: Fiat oratio eius in peccatum. Oratio autem in peccatum est illa petere quae prohibet ipse qui petitur.» Chrysologus, serm. 132: «Qui mala a Deo postulat,» inquit, «Deum mali iudicat et sentit auctorem.»
Sanxerunt idipsum Gentiles. Seneca, epist. 10, ex Athenodoro: «Tunc,» ait, «scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil Deum roges, nisi quod rogare possis palam. Nunc enim quanta est dementia hominum! turpissima vota diis insusurrant; si quis admoverit aurem, conticescent; et quod scire hominem nolunt, Deo narrant.» Et mox: «Sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat: sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant.» Et Iuvenalis, satyra 10:
«Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano; / Fortem posce animum, mortis terrore carentem, / Qui spatium vitae extremum inter munera ponat / Naturae; qui ferre queat quoscumque labores, / Nesciat irasci, cupiat nihil...»
Platonis oratio erat: «Iupiter, da nobis bona, sive ea petamus, sive non: arce vero mala, etiamsi ea ex errore petamus.» Secus enim videmur velle Deo legem sapiendi et dandi praescribere. Sed audi de Socrate Valerium Maximum, lib. VII, cap. ii: «Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam terrestre oraculum, nihil ultra petendum a diis immortalibus arbitrabatur, quam ut bona tribuerent: quia ii demum scirent, quid unicuique esset utile: nos autem plerumque id votis expetere, quod non impetrasse melius foret. Etenim, densissimis tenebris involuta mortalium mens, in quam late patentem errorem caecas precationes tuas spargis? Divitias appetis, quae multis exitio fuerunt; honores concupiscis, qui complures pessumdederunt; regna tecum ipsa volvis, quorum exitus saepenumero miserabiles cernuntur; splendidis coniugiis iniicis manus, at haec ut aliquando illustrant, ita nonnunquam funditus domos evertunt. Desine igitur, stulta, futuris malorum tuorum causis, quasi felicissimis rebus inhiare, teque totum coelestium arbitrio permitte: quia qui tribuere bona ex facili solent, etiam eligere aptissima possunt.»
Quocirca misericordiam suam ostendit Deus, cum noxia quae petimus, negat; iram vero, cum ea tribuit et concedit. «Multos Deus non exaudit ad voluntatem, ut exaudiat ad salutem,» ait Isidorus, lib. III De Summo Bono, cap. vii; et S. Augustinus, epist. 34 ad Paulinum: «Bonus Dominus, qui non tribuit saepe quod volumus, ut quod mallemus attribuat.» S. Bernardus, serm. contra vitium ingratitudinis: «Misericordiae res est, hac in parte subtrahere Deum misericordiam.» Denique S. Gregorius, lib. XV Moral. xii: «Maioris iracundiae est,» inquit, «cum hoc tribuitur, quod male desideratur, atque inde repentina ultio sequitur: nam quanto citius malum votum impleri permittitur, tanto celerius punitur»; sicut punivit Deus Iudaeos concupiscentes carnes, dum eas illis dando, illico plagam mortis in poenam eis immisit, Numer. xi, 33; ideoque loco datum est nomen, «Sepulcra concupiscentiae.»
Versus 4: Adulteri, Nescitis Quia Amicitia Huius Mundi Inimica Est Dei
4. Adulteri. — Graeca addunt καὶ μοιχαλίδες, id est «et adulterae»: tam enim feminis, quam viros obiurgat. Dices: Vocare aliquem adulterum, est grave convicium. Respondeo: Convicium est, cum in aliquem torquetur ut probrum, ad eum infamandum vel dehonestandum; cum vero iacitur in aliquem ad eum corripiendum et obiurgandum, ut ille se emendet, correctio est et disciplina, quae ex amore, non ex odio et ira proficiscitur. Talis est haec Iacobi, aeque ac illa Ioannis Baptistae, Matth. iii, 7: «Progenies viperarum»; et illa Christi Luc. cap. ult., vers. 25: «O stulti et tardi corde ad credendum!» et illa Pauli Galat. iii, 1: «O insensati Galatae»; et Actor. xiii, 10, ad Elymam Magum: «O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli.» Duri enim dure sunt increpandi, uti iubet Apostolus Tito, cap. i, vers. 13. Sicut enim longi et pertinaces morbi non nisi ustione, sectione et cauterio curantur: sic et amor mundi, puta concupiscentia omnibus innata, quam homines quasi bruta sequuntur, non nisi acri obiurgatione, longaque mortificatione quasi perfricatione et sectione curari potest. Porro, si parentibus et magistris licet filios et discipulos flagellare virgis et verberibus, multo magis licet eosdem verbis acrioribus castigare; imo, ut ait S. Chrysostomus, homil. 7 ad Popul.: «Tunc maxime patres sunt, cum filios mensa prohibent, flagella infligunt, afficiunt ignominia.»
Quaeres, quo sensu et qua veritate vocat eos «adulteros?» Respondeo: Eo quo idololatrae a Prophetis vocantur adulteri, quia scilicet, relicto Deo, animae suae sponso, adhaerent idolis, quasi adulteris; ita hi, relicto Deo sponso, adhaerebant mundo, quasi adultero. Nam, ut ait Apostolus, II Cor. xi, 2: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.» Aut, quod eodem redit, adulteri dicuntur, quia ad amplexus mundanae sapientiae turpiter deflectebant, spreta caelesti, quam paulo ante S. Iacobus celebravit: de qua etiam ait Sapiens, cap. viii, vers. 2: «Quaesivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formae illius.»
Moraliter hic disce, quam mundum odisse et fugere debeamus, nimirum quasi adulterum: amor ergo mundi est adulterium spirituale et mysticum, quod tanto gravius est carnali et literali, quanto Deus, qui hic contemnitur, nobilior est homine, cui uxor se despondit. Amans ergo mundum vere coram Deo est adulter, et ut adulter plectetur. Omnes enim eius amores sunt adulterini, qui casto Dei amori et charitati, quae per Spiritum Sanctum diffusa est in cordibus nostris, e diametro repugnant. Hoc est quod Synagogam idololatrantem increpans Ieremias intonat, cap. iii, vers. 2: «Tu autem fornicata es cum amatoribus multis.» Et Osee, cap. ii, vers. 2: «Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. Auferat fornicationes suas a facie mea, et adulteria sua de medio uberum suorum.» Eo alludit hic Iacobus; concupiscentiae enim, de quibus hic agit, sunt mystica fornicationes et adulteria animae: unde qui eis obediunt contra Dei legem, potius diaboli quem imitantur et sequuntur, filii dicendi sunt, quam Dei, ait S. Irenaeus, lib. IV, cap. lxxix. Ita S. Nazianzenus in Iambicis, carm. 3, divitias vocat «meretricem,» quia ut meretrix nunc huic amasio blanditur, nunc illi, nunc alteri, omnesque ludit et decipit, sic et divitiae.
Secundo, alii sic explicant: «Adulteri,» id est spurii, degeneres et adulterini filii videmini; quia non Deum patrem vestrum, sed mundum adulterum amatis et colitis. Sic ait Paulus, Hebr. xii, 8: «Quod si extra disciplinam estis, etc., ergo adulteri,» graece νόθοι, id est adulterini et spurii, «et non filii estis.» Verum prior sensus est genuinus: quia graece est μοιχοί, id est adulteri, non νόθοι, id est ferini et spurii.
Nescitis. — Hoc verbum emphasim habet acriterque pungit, q. d. Itane ignoratis, aut non consideratis iuratum vestrum hostem, puta mundum, imo eum amicum putatis, qui vos Dei vestri inimicos constituit? Et sane mira est hominum ignorantia, inconsideratio et dementia, quod mundum cum Dei et bonorum coelestium aeterno dispendio sequantur et diligant.
Quia amicitia huius mundi inimica est Dei. — Aliqui efficacius legunt, «inimicitia est Dei»; si enim τὸ ἔχθρα legas cum Syro accentu paenacuto, significat «inimicitiam»: sin cum aliis passim legas accentu gravi ἐχθρά, significat «inimicam.»
Quaeres, quaenam est «amicitia mundi?» Primo, aliqui active accipiunt eam qua mundus improbos amat, fovet, exaltat; probos vero odit, deprimit, persequitur, Ioan. xv, 18.
Secundo, alii melius «amicitiam mundi» accipiunt passive, qua scilicet mundus a mundanis amatur et colitur prae Deo, imo spreta Dei lege. Unde apposite subdit Iacobus: «Quicumque ergo voluerit esse amicus saeculi huius, inimicus Dei constituitur.» Amicitia ergo mundi est, qua quis amat mundi bona, puta opes, honores, delicias, ita ut propter illa Dei legem violet, aut violare, eumque mortaliter offendere sit paratus. Item ea qua quis amat et colit homines mundanos, puta superbos, divites, potentes, ut ad eorum gratiam captandam, aut retinendam praecepta Dei et Ecclesiae transgrediatur. Id ita esse patet eo quod quas paulo ante vocavit concupiscentias, easdem hic vocet mundum. Unde hunc Iacobi locum antistropha sententia explicans S. Ioannes, epist. I, cap. ii, vers. 15: «Nolite,» inquit, «diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo.» Vere Seneca, epist. 84: «Relinque,» ait, «ista ad quae discurritur; relinque divitias, periculum possidentium, aut onus; relinque corporis atque animi voluptates: molliunt et enervant: relinque ambitum: tumida res est, vana, ventosa, nullum habet terminum: tam sollicita est, ne quem ante se videat, quam ne alium post se: laborat invidia, et quidem duplici: vides autem quam miser sit, si is, cui invidetur, et invidet. Confragosa in fastigium dignitatis via est.»
Quocirca christiane et sapienter Tertullianus: «In hoc mundo,» ait, «nihil nostra interest, nisi ut quamprimum ex eo excedamus.» Et S. Cyprianus, lib. De Habitu virg., cap. ii: «Sciant Christiani bona illa esse quae sunt spiritualia, divina, coelestia, quae nos ad Dominum ducunt, quae nobiscum apud Deum perpetua possessione permaneant. Ceterum quaecumque terrena sunt in saeculo accepta et hic cum saeculo remansura tam contemni debent, quam mundus ipse contemnitur, cum meliore transgressu ad Dominum venimus.» Idem, tractat. De Mortalitate: «Porro,» ait, «cum mundus oderit Christianum, quid amas eum qui te odit, et non magis sequeris Christum qui te redemit et diligit? Mundus ecce nutat et labitur, et ruinam sui non senectute rerum, sed fine testatur, etc. Considerandum est et identidem cogitandum renuntiasse nos mundo, et tanquam hospites et peregrinos hic interim degere.» Vide S. Ambrosium, toto libro De Fuga saeculi, qui et de Virginis forma vivendi cap. 1, hisce Iacobi verbis urget virginem Deo addictam, ut plane fugiat saecularium consortia. Et S. Gregorius, homil. 28 in Evang.: «Ecce,» ait, «mundus qui diligitur, fugit; Sancti isti (Nereus et Achilleus) ad quorum tumbam consistimus, florentem mundum mentis despectu calcaverunt. Erat tunc vita longa, salus continua, opulentia in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas in pace: et tamen cum in seipso floreret, iam in eorum cordibus mundus aruerat. Ecce iam mundus in seipso aruit, et adhuc in cordibus nostris floret. Ubique mors, ubique luctus, ubique desolatio, undique percutimur, undique amaritudinibus replemur; et tamen caeca mente carnalis concupiscentiae, ipsas eius amaritudines sequimur, fugientem sequimur, labenti inhaeremus. Et quia labentem retinere non possumus, cum ipso labimur quem cadentem tenemus.»
Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi (mundi) huius, inimicus Dei constituitur. — Ergo contrarii et antagonistae sunt, hostesque internecini, Deus et mundus, amor Dei et amor mundi. Ita Didymus hic: «Sicut,» ait, «impossibile est servire Deo et mammonae, ita amicum Dei esse simul et mundi.» Et S. Augustinus, lib. XIV De Civit., cap. xxviii: «Fecerunt,» ait, «civitates duas amores duo: civitatem Ierusalem amor Dei, usque ad contemptum sui; civitatem Babylonem amor sui, usque ad contemptum Dei.» Hinc ad amorem Christi classicum canens Apostolus: «Mihi,» inquit, «absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.» Vide ibi dicta; quem quasi magistrum secutus S. Ignatius, epist. ad Rom.: «Amor meus,» inquit, «crucifixus est.» Sapienter Richardus Victorinus, De Gradib. charit., cap. III: «Columbinus,» inquit, «vere pii oculus amor est, qui in rebus humano usui concessis nulla libidine figitur, sed in transitoriis contemplatur aeternum.» Vere enim Beda hic: «Omnes,» inquit, «amatores mundi, omnes inquisitores nugarum.» S. Augustinus (vel quisquis est auctor), lib. De Duodecim abusionibus, gradu 7: «Mundi amor,» inquit, «et Dei pariter in uno corde cohabitare non possunt, quemadmodum iidem oculi coelum pariter et terram nequaquam aspiciunt.» S. Cyprianus, epist. ad Donat.: «Arridet mundus,» inquit, «ut saeviat; blanditur, ut fallat; illicit, ut occidat; extollit, ut deprimat; foenore quodam nocendi, quam fuerit amplior summa dignitatis et honorum, tam maior exigitur et usura poenarum.» Denique mundi typus fuit Sodoma, plena omnibus et infandis sceleribus, quae proinde coelitus siderata conflagravit. Sicut ergo Lot Sodomae incendium angelum sequens effugit, ita nos gratiam Dei sequentes mundi pericula et incendia fugiamus.
Nota: Pro «constituitur» graece est καθίσταται, id est, plane et firmiter constituitur, puta semper et in omnes aeternitates, ni Deus in inita sua clementia amatorem mundi in gehennam ruentem excipiat, et ad se coelumque revocet.
Ita Theodorus Archimandrita adhuc puer, hac Iacobi sententia commotus et compunctus, mundum opesque contempsit, ut habet eius Vita; aeque ac S. Nicolaus Tolentinas, audito concionatore Augustiniano disserente de illo S. Ioannis, I epist. I: «Nolite diligere mundum,» eo spreto, monasticen Ordinis S. Augustini complexus est.
Versus 5: An Putatis Quia Inaniter Scriptura Dicat
5. An putatis? — Graece ή, id est «aut,» et sic legunt nonnulli Codices. Verum ή, id est «aut,» saepe idem est quod «an,» ut multis exemplis docet Thesaurus linguae graecae.
Quia inaniter (frustra, sine causa) Scriptura dicat. — Quid? Respondent aliqui, id quod proxime praecessit, scilicet ut mundi amicitiam, leges et consortia fugiamus, ac Dei gratiam et amicitiam ambiamus: hoc enim passim concionantur Prophetae et alii libri sacrae Scripturae. Ita Beda. Alii cum Oecumenio referent ad id quod paulo post sequitur: «Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.» Verum alii passim referent ad id quod proxime sequitur: «Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis,» q. d. Deus est zelotes et quasi zelotypus animae vestrae, velut sponsae suae; unde non patitur rivalem, mundum scilicet: nam ad invidiam concupiscere idem est, quod esse zelotypum. Qui enim zelotypus est, ita rem amatam concupiscit, ut eamdem rivali cuilibet invideat, cupiatque ea solus potiri, nec quemquam in amoris partem admitti patiatur: Deum autem esse zelotem, scriptum est Exodi xx, 5; Nahum, I, 2, et alibi. Si velis plus velle S. Iacobum, nimirum hanc sententiam ab eo recitatam, in Scripturis praecise et in terminis scriptam esse, fateor ubi ea scripta sit me latere, nec quisquam hactenus idipsum indicare potuit. Quare nova et contorta videtur Oecumenii dispunctio, versio et expositio. Ipse enim sic dispungit, vertit et explicat: «An putatis quia inaniter Scriptura dicat, aut ad invidiam?» q. d. An putatis quod Scriptura difficilia nobis praecepta et vires excedentia de odio mundi et concupiscentiae tradat, eo quod illa nobis invideat? Erratis: non enim id facit inaniter aut ex invidia, sed quia «concupiscit» πνεῦμα in accusativo, id est spiritum, scilicet rectum, id est bonum propositum bonamque voluntatem sua exhortatione in vobis excitare et habitare; quam ubi per spiritualem modestiam invenerit operantem in nobis, maiorem dat gratiam. Ceteri enim omnes aliter dispungunt et vertunt; excepto Francisco Luca, Annot. 594, qui Oecumenium sequitur.
Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? — Ita per interrogationem haec legunt Codices Romani et alii plerique: nonnulli tamen interrogationem tollunt et legunt assertive. Rursum alii interrogationem referunt ad τὸ «putatis,» alii ad τὸ «concupiscit spiritus.» Iam nonnulli per spiritum accipiunt humanum, sed vario sensu. Primo, aliqui, q. d. Spiritus hominis mundo deditus et concupiscens ea quae sunt mundi, sibi suaeque saluti nocet et quasi invidet; sed Deus copiosius impertit gratiam, quam ipsi cupiamus. Secundo, q. d. Spiritus humanus et mundanus impellit nos ad aliena concupiscenda, et ad aliis ea invidendum. Ita Lyranus, Hugo et Thomas Anglicus. Tertio, Emmanuel Sa, q. d. Spiritus hominis ad invidiam, id est per invidiam, concupiscit bona proximi. Quarto, alii, q. d. Spiritus zeli et fervoris habitans in nobis adeo concupiscit, id est, concupiscere nos facit virtutem et sanctimoniam, ut sanctam in nobis excitet invidiam aequandi, imo superandi eos, qui nos in studio virtutis praecurrunt.
Verum alii passim accipiunt hic Spiritum divinum et Spiritum Sanctum, idque melius. Illi enim soli competit id quod sequitur: «Maiorem autem dat gratiam.» Primo ergo Beda inter alias expositiones hanc affert, q. d. Putatisne quod Spiritus divinus nos excitet ad concupiscentiam et invidiam? Erratis, si id putatis: ipse enim est spiritus continentiae, charitatis et concordiae, ac «maiorem dat gratiam,» quam sunt bona et gratia mundi, quam concupiscitis: ergo malus sit spiritus oportet, qui ad concupiscendum et invidendum vos concitat. Secundo, Glossa, q. d. Spiritus Dei cupit et concupiscit ut invideamus mundo eumque odio prosequamur. Tertio, Hugo, q. d. Spiritus concupiscit ad invidiam, id est contra invidiam, ut scilicet ea quasi opus diaboli tollatur e mundo. Quarto, noster Iustinianus, q. d. Spiritus Sanctus, quo in baptismo imbuti estis, ad invidiam concupiscit, hoc est, ita afficitur erga vos sui cultores et amicos, tantisque donis vos cumulat, ut mundi amatores merito vobis invidere queant, iuxta illud Isaiae LXV, 13: «Ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Ecce servi mei bibent, et vos sitietis,» etc. Hoc sensu invidia datur mundanis, non Deo, ut fit in aliis expositionibus, quae proinde duriusculae videntur. Nusquam enim alibi in Scriptura invidia tribuitur Deo, sed nec proprie tribui potest. Quinto, apposite alii interrogationem referentes ad τὸ «Spiritus concupiscit,» exponunt; q. d. An putatis Spiritum Sanctum vos inhabitantem et regentem vestri esse zelotypum, vobisque mundi amicitiam, quae e re vestra sit, invidere, ut ipse solus corde vestro potiatur et fruatur, quasi ex hoc illi ingens bonum accedat? q. d. Absit: imo vero «maiorem dat gratiam» quam vel accipi, vel sperari possit a mundo; quam tamen ipse mundi amatoribus, utpote tam sibi, quam propriae saluti contrariis, negat. Propter quod scriptum est: «Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.» Ita Franciscus Titelmannus et Franciscus Lucas, Notat. 593. Sexto, Gagneius, Caietanus, Catharinus, Salmeron, Mariana et Corinus interrogationem referentes ad τὸ «putatis,» censent significantius et nervosius hic anthropopathôs Spiritui Dei tribui invidiam, id est, zelotypiam, quae Deo tribuitur a Prophetis et Apostolis, II Cor. XI, 2; Exodi XX, 5; Ierem. cap. II, et aliis locis mox citandis. Invidia enim subinde in bonam partem capitur, ut cum duorum virtutis aemulationem, et in antegressu contentionem vocamus sanctam invidiam. Talis quoque est ea quae vitiis et vitiosis invidet opes et honores, quibus ipsi contra Deum ad scelera abutuntur. Talis quoque est illa Plinii, lib. II, epist. ult.: «Quid invidetis bonam mortem, cui dare vitam bonam non potestis?» Sic Deus invidet mundo, quod animas a Deo ad se pelliciat et perdat, quae utique est sancta invidia. Sensus ergo est, q. d. Putatisne, o Christiani, frustra in Scripturis Deum vocari zelotypum vestri, ac osorem mundi, illique quasi invidentem possessionem cordis vestri, eamque «ad invidiam,» id est cum invidia mundi, sive ita ut eam invideat mundo, concupiscere? non sane frustra ita vocatur. Reipsa enim est zelotes, consortis impatiens: non patitur ut alios amemus praeter ipsum, non fert nos diligere mundum quasi adulteros. Deus ergo concupiscit cor nostrum instar zelotypi, magnoque zelo illud affectat, ideoque dolet et quasi invidet mundo, quod animas Deo desponsatas per illecebras ad se pelliciat. Probat Iacobus id quod dixit, scilicet amicitiam mundi esse inimicitiam Dei, ex eo quod ita nos amat Spiritus Dei, ut solus velit amari, nec patiatur rivalem. Amat enim nos tanquam sponsas suas charissimas. Unde si alium, puta mundum, amemus, nobis quasi adulteris irascitur. Ardet ergo nostri amore: si quando igitur aliud nobis postulantibus neget, non id facit quod nobis invideat, utpote qui usque ad invidiam amat nos, sed ne id nobis obsit, nosque ab amore suo ad amorem mundi avertat.
Ubi mox affer nota quantus sit amor Spiritus divini in nos: nimirum ardenti zelo amat nos, et eodem vult amari a nobis; ac si non ametur, indignatur et saevit tanquam ursa raptis catulis raptori occurrens, Oseae XIII, 8. Praeclare S. Augustinus hunc zelum ex Scriptura in Deo ponit et defendit, lib. Contra Adimantum, cap. XIII: «Tolle,» inquit, «de zelo errorem et dolorem, quid remanebit aliud nisi voluntas custodiens castitatem, et corruptionem vindicans coniugalem? Quo igitur verbo nisi zelo Dei melius posset insinuari? quo vocamur ad coniugium Dei, et non vult nos turpi amore corrumpi; et punit impudicitiam nostram, et diligit castitatem. Non enim frustra etiam vulgo dici solet: Qui non zelat, non amat.» Hic ergo Dei zelus sanctus est, haec sancta invidia. Simili schemate et figura Deo tribuitur indignatio, ultio, furor in peccatores, qui mundum Deo anteponunt: rege enim furorem ratione, uti Deus regit, eumque pro iustitia exere, sanctus erit, nec tam vindictae furor, quam iustitiae rigor. Sic et S. Hieronymus in Sophon. I: «Nisi Deus,» inquit, «amaret animam humanam, nunquam zelaretur eam, et in similitudinem mariti peccatum ulcisceretur amoris.» Quin et S. Paulus, II ad Corinth. XI, 2: «Aemulor,» inquit, «vos Dei aemulatione: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.» Quocirca decet nos simili, cum pari non possimus, passu, huic Dei amori occurrere, vicemque vici et zelum zelo rependere, ut totum cor, totumque amorem a creaturis mundi avocantes, in eum unum tota animi contentione et ardore conferamus.
Ita fecit S. Agnes, quae Christo sponso totam se addixit, ideoque iuvenem nobilissimum nuptias eius ambientem, ac omnia promittentem dantemque quasi diaboli satellitem cum suis muneribus indignabunda repulit: «Discede,» inquit, «a me, fomes peccati, nutrimentum facinoris, pabulum mortis. Discede a me, quia iam ab alio amatore praeventa sum, qui mihi satis meliora te obtulit ornamenta, et annulo fidei suae subarrhavit me, longe te nobilior et genere et dignitate. Cuius est generositas celsior, possibilitas fortior, aspectus pulchrior, amor suavior et omni gratia elegantior: cuius Mater Virgo est, cuius Pater feminam nescit, cuius pulchritudinem Sol et Luna mirantur, cuius odore reviviscunt mortui. Illi soli servo fidem, illi me tota devotione committo. Quem cum amavero, casta sum; cum tetigero, munda sum; cum accepero, virgo sum,» uti refert S. Ambrosius, lib. IV, epist. 34. Idem nobis dicendum mundo, carni et diabolo, cum nos tentant, et a Christo ad se pellicere satagunt. Quocirca S. Agnes post mortem apparens parentibus cum choro Virginum, cycladibus aureis et ingenti lumine radiantium, consistens iuxta Agnum nive candidiorem, iis dixit: «Congaudete mihi et congratulamini, quia cum his omnibus lucidas sedes accepi: illi sum iuncta in coelis, quem in terris posita tota animi intentione dilexi.» Ita S. Ambrosius. Similis est sponsa in Canticis, quae ubique non nisi amoris ardorem, languorem, delicias et zelum spirat: «Fulcite,» inquit, «me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammarum,» Cantic. VIII, 6, etc. Et Psaltes in Epithalamio Christi et Ecclesiae, sive animae sanctae: «Astitit,» inquit, «Regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui: et concupiscet Rex decorem tuum.»
Porro Christus usque ad agoniam et sanguineum sudorem zelatus est nos. Patiens enim et orans pro nobis in horto, sanguinem copiosum sudavit ex angore non tam doloris, quam amoris nostri, quodque plus amans nos parum ametur a nobis, imo a multis odio habeatur. Hunc suum in nos zelum passim in Prophetis explicat, ut Isaiae IX, 6: «Parvulus,» inquit, «natus est nobis, etc. Zelus Domini exercituum faciet hoc.» Et cap. LIX, vers. 17: «Opertus est quasi pallio zeli.» Zachar. VIII, 2: «Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam.» Ezech. XXXVI, 6: «Ecce ego in zelo meo et furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.» Et vers. 5: «In igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus.» Psalm. LXXVIII, 5: «Accendetur velut ignis zelus tuus.» Sap. I, 10: «Auris zeli audit omnia.» Ezech. XXIII, 25: «Ponam zelum meum in te.» Sophon. III, 8: «In igne zeli mei devorabitur omnis terra.» Ad haec loca alludit hic S. Iacobus. Hunc zelum pro Deo et vice Dei ostendit Angelus custos S. Ceciliae. De eo enim ipsa sic ait ad Valerianum sponsum: «Volo te scire me Angelum Dei habere amicum, qui summo zelo corpus meum custodit. Et si vel minimum fuerit suspicatus, quod tu incesto me amore contingas, iram suam protinus in te accendet, et iuventutis tuae florem perdet; sin autem cognoverit quod tu simplici et immaculato me amore tenearis, et virginitatem meam integram et impollutam custodias, te sicut me diliget, et ostendet tibi suam gratiam,» uti reipsa praestitit, dum visibiliter ipsi apparens eum Christianum, virginem et martyrem effecit.
Porro pie et pulchre Chrysologus explicat ardentissimum zelum coelestis sponsi Christi pendentis in cruce, et adulteras animas benigne ad sese vocantis, serm. 108: «Distendit membra, dilatat viscera, pectus porrigit, offert sinum. Nonne dicit: Videte in me corpus vestrum? et si quod Dei est, timetis, quare vel quod vestrum est non amatis? si Dominum fugitis, quare non recurritis ad Parentem? Sed forte vos passionis meae, quam fecistis, magnitudo confundit? Nolite. Clavi isti non mihi infigunt dolorem, sed vestram mihi infigunt altius charitatem. Sanguis meus non mihi deperit, sed vestrum prorogatur in pretium.» Nec minus eleganter Bernardus, tum Spiritus Sancti, tum Christi charitatem extollit, epist. 197: «O geminum ipsumque firmissimum Dei erga nos amoris argumentum! Christus moritur, et meretur amari; Spiritus afficit, et facit amari: ille facit cur ametur, iste ut ametur: ille suam multam dilectionem nobis commendat, iste et dat: in illo cernimus quod amemus, ab isto sumimus unde amemus: charitatis igitur ab illo occasio, ab isto affectio.»
Qui habitat. — Graece κατῴκησεν, id est «habitavit,» q. d. Olim in baptismo habitavit Spiritus Dei in vobis; at iam in multis vestrum non habitat, quia ab eo descivistis et mundum diligitis: in ceteris tamen, qui in gratia baptismi perseverant, etiamnum habitat.
Versus 6: Maiorem Autem Dat Gratiam; Deus Superbis Resistit, Humilibus Autem Dat Gratiam
6. Maiorem autem dat gratiam. — Syrus, «praestantiorem autem dat gratiam datus nobis Dominus noster,» puta Spiritus Sanctus ostendit Spiritum Dei ad invidiam, id est, ardentissime et quasi zelotypē nos amare et concupiscere, ex eo quod longe maiorem det gratiam, dona et bona, quam mundus, et quam mereamur, ut nos a mundi, aemuli sui, amore avellat, et ad sui amorem invitet et pene cogat. Invidet ergo mundo, quod pauca donans, multum ametur: se vero infinita donantem parum et vix a nobis amari. Rursum occurrit obiectioni mundanorum dicentium: Amor mundi ita nobis innatus est, ut eum abiicere nequeamus. Respondet enim: Deus maiorem dat gratiam, quam sit amor mundi, ut per eam amorem mundi facile vincere et ex animo eiicere possitis, si gratiae Dei vos subdere et strenue cooperari velitis. Nam, ut ait Apostolus, Philip. IV, 13: «Omnia possum in eo qui me confortat»; et: «Potens est Deus omnia facere superabundanter, quam petimus aut intelligimus,» Ephes. III, 20. Alludit Iacobus ad illud Exodi XX, 6: «Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me»: sicut in to «ad invidiam concupiscit spiritus,» allusit ad to «ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes.» Ibid. vers. 5.
Propter quod dicit (hic versus in nonnullis Graecis deest; unde eum omittit Tigurina et Pagninus. Verum Romani aliique plures Graeci et Latini eum legunt. Probat Spiritum Dei maiorem dare gratiam iis qui ipsum amant, reverentur, invocant, ipsique totos se subdunt, ex eo quod dicit Scriptura et Spiritus Sanctus): Deus superbis (qui spreto Deo mundum mundique honores et pompas sectantur) resistit (vel, ut Cassianus legit, lib. XII Instit. cap. VI, «adversatur»; vel, ut Cyprianus, epist. ad Novatianum, «contrasistit»; Syrus, «deprimit, conterit»), humilibus autem (qui spretis mundi pompis et fastu, humiliter se Spiritui Dei subdunt et per omnia obediunt, ab eoque se in omnibus duci regique sinunt) dat gratiam. — Porro id dicit Spiritus Sanctus, Prov. III, 34; ibi enim nos legimus: «Illusores ipse deludet, et mansuetis dabit gratiam.» Septuaginta quos more suo citat et sequitur S. Iacobus hic, et S. Petrus I epist., cap. V, vertunt: «Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.» Illusores enim sunt superbi, et mansueti sunt humiles.
Antistrophas huic Iacobi gnomae habent omnes auctores hagiographi, ut hoc dogma verissimum, sed in praxi obscurum et difficile, tot consonis testibus nobis persuadeant. Prima est Davidis, Psalm. XVII, 28: «Populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.» Secunda, Salomonis, Proverb. XXIX, 2 et 3: «Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.» Tertia, Isaiae, cap. II, vers. 12: «Dies Domini super hominem arrogantem et superbum.» Et cap. LXVI, 1: «Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos?» Quarta, Annae, matris Samuelis: «Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore erigit pauperem, ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat.» Quinta, Iudith, IX, 16: «Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.» Sexta, Virginis Deiparae: «Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes,» Lucae I, 51. Accedat septimus, unus ex Septuaginta sacrae Scripturae interpretibus, qui rogatus a Ptolemaeo Philadelpho, rege Aegypti, qua ratione quis posset cavere superbiam, respondit: «Si cogitet quod Deus superbos deprimit, mansuetos autem et humiles exaltat.» Denique omnes divinorum voluminum paginae hanc ubique sententiam spirant, ait S. Augustinus, lib. III Doct. Christ., cap. XXIII. Quocirca apposite Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 164, monet Martyrium, dicens: «Superbis Deus resistit: nam etiam ipsorum principi ab initio sese opposuit. Considera igitur quantum est, et Deum hostem atque adversarium habere, et veterem hostem socium.»
Causae sunt multae. Prima, quia uti radix omnis peccati et mali est superbia, Eccli. cap. X, vers. 15: ita radix et fons omnis boni et virtutis est humilitas.
Secunda, quia superbus est vas tumidum et vento arrogantiae plenum, ideoque gratiae incapax: humilis vero est vas demissum et vacuum, ideoque gratiae et liquoris divini capax. Sicut ergo pluvia a collibus descendit in valles, ita gratia e coelo depluit in humiles.
Tertia, quia Deus est zelotes gloriae suae: unde superbos eam ambientes deprimit et sternit in gehennam, humiles vero eam adorantes exaltat ad gratiam et gloriam. Rursum humilitas meretur ditari et sublimari, superbia spoliari et deprimi. Sicut ergo umbra sequentem fugit, fugientem sequitur: ita honor superbos, qui eum ambitiose sequuntur, fugit; humiles qui eum fugiunt, sequitur.
Quarta, quia gratia est gratia et gratuito datur, nec nisi gratis, quales sunt humiles, qui de ea gratias agunt; non superbis, qui eam suis viribus et meritis attribuunt.
Quinta, quia regum, et praesertim Dei, sublimitas et magnificentia poscit illud Virgilii, Aeneid., lib. VI:
«Parcere subiectis, et debellare superbos.»
Denique humilitas est virtus propria Christi et christianismi, iuxta illud Matth. XI, 29: «Discite a me, quia mitis sum et humilis corde»; ita S. Bernardus, tract. De Grad. humil. Unde humilitas tam potens est, ut resistat Deo, iuxta illud: «Dixit ut disperderet eos, si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius.» Confractio enim cordis est humilitas, virtutum regina, quae Deum vincit pro sua reverentia, ait Rupertus, lib. IV in Exod., cap. XXVI.
Quocirca S. Chrysostomus, hom. 20 in epist. ad Roman., ait superbiam esse summam stultitiam et insaniam, nec superbo quidquam esse insanius. Quid enim insanius quam Deo resistere, et cum Deo instar gigantum velle bellum gerere? Quid insanius quam se Dei, a quo omnia pendent, favore, gratia et ope sponte privare et spoliare? Quid insanius quam non hominem, non angelum, non daemonem, sed Deum habere antagonistam et hostem, eumque qui in superbos tonat et fulminat, ad duellum provocare? Unde S. Hieronymus, epist. 43: «Quale,» ait, «malum sit oportet, quod adversarium habet Deum!» Superbus enim suo fastu quasi Deum lacessit, et ad singulare certamen provocat. Unde Deus zelotes illud acceptat, aitque: Meus est hic antagonista, meum hoc duellum: hic exerendae meae vires, hic proterendus novus Lucifer. Ita Cassianus, lib. XII De Instit. renunt., cap. VII.
Unde S. Ambrosius, serm. 7 in Psalm. CXVIII, de superbia, locutus: «Quid,» inquit, «hoc peccato potest esse deterius, quod a Dei coepit iniuria? ideoque Scriptura dicit: Deus superbis resistit, Iacob. IV, 6. Tanquam suae contumeliae propulsator, veluti quoddam suscepit adversus superbiam speciale certamen; tanquam dicat: Meus iste adversarius est, qui me lacessit; mihi debetur ista congressio.»
Sapienter ergo S. Fulgentius, epist. 6, cap. IX: «Crescat,» inquit, «in te humilitas animi, quae vera est et integra sublimitas Christiani; et tanto magis in te cognosces gratiam Dei crescere, quanto magis tibi humilitatem cordis videris abundare.» Et S. Augustinus, serm. 16 De Martyribus: «Altitudinem,» inquit, «quaeritis? per vallem pervenitur ad montem. Sedem quaeritis claritatis? prius bibite calicem humilitatis.» Idem, serm. 3 De Verbis Domini: «Comprehensus est Christus, caesus, crucifixus et occisus. Ista est via. Ambula per humilitatem, ut pervenias ad aeternitatem. Deus Christus: patria est quo imus; homo Christus: via est qua imus. Ad illum imus, per illum imus. Quid timemus ne erremus? Non recessit a Patre, et venit ad nos: ubera sugebat, et mundum continebat: in praesepi manebat, et angelos pascebat Deus homo. Idem homo qui Deus, idem Deus qui homo.» Idem, serm. 8 De Epiphania: «Tota,» inquit, «Christianae sapientiae disciplina non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Iesus Christus ab utero matris usque ad supplicium crucis, pro omni fortitudine elegit et docuit.» Idem, epist. 65 ad Dioscorum, docet non esse aliam viam ad veritatem, quam humilitatem; et sicut Demosthenes dixit, omnem vim eloquentiae consistere in pronuntiatione, sic omnem vim christianismi consistere in humilitate.
Idem viderunt Gentiles. Aesopus rogatus a Chilone, «quidnam ageret Deus,» respondit: Τὰ ταπεινὰ ὑψοῖ, τὰ ὑψηλὰ ταπεινοῖ, id est, humilia exaltat, alta humiliat; ita habet eius Vita. Artabanus, ut Xerxi dissuadeat expeditionem in Graecos, ait Deum altas arbores, turres et montes fulminare, humiles vero servare et tueri; magna et superba castra parvis copiis sternere, nec sinere alium praeter se altum sapere. Ita Herodianus, lib. VII. Vere Tragicus: «Sequitur superbos ultor a tergo Deus.»
Porro haec signa et effectus humilitatis assignat S. Basilius, orat. 17 De humilitate: «Qui,» inquit, «summa modestia est praeditus, et qui dum conviciis afficitur, fatetur se longe esse inferiorem, quam dicatur, eius animum nulla unquam convicia percellent et perturbabunt: sed si appellabitur inops, novit se inopem esse, et omnibus rebus indigentem, ac quotidiana Domini suppeditatione opus habere. Quod si acceperit ignobilem et obscuro loco natum se dici, iam animo multo ante percepit fictum se esse ex limo.» Et mox: «Consequitur autem humilem animum visus subtristis et in terram demissus, habitus neglectus, capillus passus, vestis sordida, ita tamen ut videantur haec casu ac fortuito fieri, quae lugentes de industria faciunt.»
Versus 7: Subditi Ergo Estote Deo; Resistite Diabolo et Fugiet a Vobis
7. Subditi ergo estote Deo, — ὑποτάγητε, id est subordinamini; Syrus, «servi estote»: rectus enim naturae ordo postulat, ut creatura subordinetur et serviat suo creatori. «Deo ergo servite,» ut Dei gratiam et amicitiam obtineatis. Nam, ut dixi, «Deus humilibus dat gratiam.» Quocirca Psaltes, Psalm. LXI, 2: «Nonne Deo,» inquit, «subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus, susceptor meus, non movebor amplius.»
Resistite (ἀντίστητε, id est, contra state, opponite vos, adversamini; Syrus, «insurgite in eum») diabolo, — qui quasi rex super universos filios superbiae, ut ait Iob cap. XLI, vers. 25, vos sollicitat ad superbiam, pompasque mundi ambiendas. Resistere autem non possumus acriori et longiori tentationi, sine novo gratiae Dei auxilio, uti ex S. Augustino docent Doctores. Ergo ante omnia invocanda est assidue Dei gratia, ac parta victoria illam non nostris, sed Dei viribus acceptam ferre debemus. «Nam utique ut diabolo resistamus et fugiat a nobis, ideo precantes dicimus: Ne nos inducas in tentationem,» ait S. Augustinus, De Natur. et Gratia, cap. LVIII.
Et fugiet a vobis. — Si homini te invadenti resistas, non idcirco illum fugas et vincis: at si diabolo resistas, illum fugas et vincis. In tua ergo potestate, tibique facilis est de eo victoria: quia, ut ait S. Augustinus, hom. 12, inter 50, «Suadere diabolus et sollicitare potest, cogere omnino non potest; et ideo cum per Dei adiutorium in tua potestate sit, utrum consentias diabolo, quare non magis Deo, quam ipsi obtemperandus, ut idcirco germanus Dei clamet S. Iacobus: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.» Tertio, S. Chrysostomus, conc. 3 De Lazaro, diabolum comparat cani, qui mensae assistit quamdiu quid inde ei proiicitur; sin nil ei proiiciatur, quin et baculo fortiter abigatur, fugit, nec temere redit. Idem, homil. 22 ad Popul.: «Cani,» inquit, «similis est voluptas: si pellas, fugit; si nutrias, permanet.» Quarto, diabolus est similis militi qui acrius insequitur fugientes, ut ignavos et imbelles; ita S. Bernardus, epist. 1 ad Robertum, qui Cistercio fugerat Cluniacum: «An,» inquit, «quia fugisti ex acie, putas te manus hostium evasisse? Libentius te insequitur adversarius fugientem, quam sustineat repugnantem; et audacius insistit a tergo, quam resistat in faciem.» Quocirca sapienter S. Cyprianus, serm. De zelo et livore: «Tam paratus,» inquit, «ad repugnandum semper animus debet esse, quam ad impugnandum semper inimicus.»
Moraliter: Notat S. Gregorius III Mor., cap. VIII, diabolum quo valentius vincitur, eo ardentius ad insidias instigari, ut qui viribus victus est, insidiis et dolis vincat. Unde Cassianus, lib. V Instit., cap. XIX, monet athletam Christi, ut quanto magis triumphorum successibus crevit, tanto colluctationum robustiorem ordinem successurum exspectet. Hinc sicut vulpes procumbunt, quasi mortuae, ut gallinas quasi securas alliciant et devorent: sic et daemon subinde se quasi victum fugere simulat, ut hominem quasi de victoria securum, ex improviso invadat et prosternat: perinde ac Horatius, unus e tribus superstes, fugiens tres Curiatios vicissim occidit, itaque Romanis dominium in Albanos consignavit. Et Antigonus cedens hostibus, dicebat se non fugere; sed commodum suum a tergo persequi, teste Plutarcho in Apophth. Denique sanctiores magis infestat diabolus, iisque magis insidiatur, utpote quos sibi dissimiliores, ac Deo similiores videt et invidet: peccatores enim quasi sibi similes negligit, quia eos possidet. Rursum daemon semel victus et fugatus, iterum iterumque redit ad nos tentandum, uti rediit ad Christum, Matth. IV, 5 et 8. Si tamen fortiter et constanter repellatur, non tam facile et cito redit ad tentandum nos, saltem eodem tentationis genere, ne iterum vincatur et pudefiat. Unde S. Ambrosius in cap. IV Lucae: «Cedere,» ait, «solet verae virtuti, etsi invidere non desinat, tamen instare formidat: quia frequentius refugit triumphari.»
Quocirca S. P. N. Ignatius in Exercit. spirit., diabolum comparat primo, feminae procaci, quae viro timido impotenter dominatur et insultat, audacem vero veretur, eique silens se submittit. Secundo, S. Gregorius, lib. V Moral., cap. XVII, ac Olympiodorus, et alii exponentes illud Iob cap. IV, vers. 11, «Tigris periit, eo quod non haberet praedam»; ubi pro «tigris,» Septuaginta vertunt, μυρμηκολέων, id est «formica leo»: Diabolus, inquiunt, est myrmecoleon, qui coram piis et constantibus qui ei resistunt, timidissimus est ut formica; impiis vero et inconstantibus qui ei cedunt, terribilis instat ut leo. Sic et Theodorus Studita, epist. 68: «Timidus,» ait, «est diabolus, reiiculus, imbellis, ideoque animositate quadam longe abigendus, ut idcirco germanus Dei clamet S. Iacobus: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.»
Porro diabolus «nostris ipsorum desideriis nos oppugnat,» ait S. Basilius, hom. 23. Et, ut ait S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, cap. V: «Oculos delectat, aures demulcet, sed mentem inquinat; multa mentitur, falsa adiungit, vera subducit; spondet pecuniam, aurum offert, sed aufert disciplinam.» Ad haec ille est calliditas diaboli, ut ea parte qua infirmiores sumus nos oppugnet; sicut dux oppugnat arcem ea parte qua debilior est, ait S. Gregorius, XXXI Mor., XVII, alias XXX, qui et addit: «Dolosus adversarius simul ferire nititur, et aperte saeviens et in insidiis latens, etc. Saepe enim tentationem proponit de libidine, et subito fraudulentius cessans elationem suggerit de servata castitate. Et sunt nonnulli, qui dum multos ex castitatis arce in foveam elationis cecidisse conspiciunt, vitae suae castitatem negligentes in immunditia libidinis demerguntur. Sunt vero e diverso nonnulli, qui dum libidinis immunditiam fugiunt, per castitatis culmen in voraginem elationis ruunt.» Quocirca semper vigilare debemus, semperque parati ad dimicandum, ac nascenti tentationi illico resistere; nam, ut idem ait XXI Mor., VII: «Si tentationi in corde nascenti festine non resistitur, hac eadem qua nutritur, mora roboratur; et existens foris in operibus vinci vix praevalet, qui ipsam intus membrorum dominam mentem captivam tenet.»
Versus 8: Appropinquate Deo et Appropinquabit Vobis; Emundate Manus et Purificate Corda
8. Appropinquate Deo (non corporis, sed cordis mentisque passibus, id est affectibus), et appropinquabit vobis. — Quaeres qua via appropinquemus Deo? Respondeo primo, recedendo a diabolo eique resistendo, ut praecessit: Deus enim et diabolus sunt duo extrema summe contraria, duoque hostes sibi infensissimi: unde quo magis ab uno recedis, eo magis accedis ad alium oppositum; ita Origenes, lib. IV in epist. ad Roman., cap. v: Bellum, inquit, contra diabolum, pacem parat ad Deum; tumque huic appropinquamus, cum illi resistimus. E contrario ad Christum accesserunt Apostoli, dicente Petro: «Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes,» Ioannis vi, 69.
Porro non tantum peccatores per peccatum mortale, sed et iusti per peccata venialia elongant se aliquatenus a Deo, praesertim per tepiditatem et torporem, cum in bonis operibus et studio proficiendi intepescunt: appropinquant vero Deo, cum defectus suos lacrymis abluunt, fervorem resumunt, bonis operibus sedulo intendunt, perfectioni student. Iam quia multiplex nobis quotidie obrepit negligentia, hinc iugi eius expurgatione mentisque excitatione nobis opus est, uti docet S. Leo, serm. 8 et 11 De Quadragesima.
Nota: Appropinquat Deus poenitentibus et iustis ferventibus per multiplicem operationem et effectum, quem quadruplicem assignat Thomas Anglicus. Primus, inquit, est illuminatio mentis respectu cognoscendorum, ut cum caecus illuminatus est a Iesu, Lucae xviii, 40. Secundus est, instructio respectu operandorum, iuxta illud Deuteron. cap. xxxiii, vers. 3: «Omnes Sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius.» Tertius est, recuperatio divinae gratiae, puta iustitiae, vel primae, vel augmenti illius. Quartus est, delectatio internae laetitiae, qui dicitur hymnus omnibus Sanctis Dei, populo appropinquanti sibi, Psalm. cxlviii, vers. 14. «Bonus es, Domine, animae quaerenti te, quid ergo invenienti? Vis ergo inveniri ut quaeraris, quaeri ut inveniaris,» ait S. Bernardus, De diligendo Deo. Et Psaltes, Psal. LXXXIII: «Beatus vir cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum, in loco quem posuit.»
Secundo, humiliando nos: Deus enim humilibus dat gratiam, ut praecessit; ita S. Augustinus, serm. 2 De Ascensione: «Videte, fratres,» ait, «magnum miraculum. Altus est Deus: erigis te, et fugit a te; humilias te, et descendit ad te. Quare? quia excelsus est et humilia respicit, et alta, id est superba, de longe cognoscit, ut deprimat»; ita Hugo: Per humilitatem, ait, et bona opera appropinquare debemus Deo, «ut ad misericordiam, ut nudi ad divitem, ut famelici ad panem, ut infirmi ad medicum, ut servi ad dominum, ut discipuli ad magistrum, ut caeci ad lumen, ut frigidi ad ignem.»
Tertio, purificando nos a peccatis per poenitentiam. Unde quasi explicans subdit S. Iacobus: «Emundate manus, peccatores, et purificate corda»; quo enim magis a peccato et impuritate recedimus, eo magis ad virtutem, puritatem et Deum accedimus, iuxta illud Psalm. xxxiii, 15: «Declina a malo, et fac bonum.» Ita Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. VI, docet peccatorem accedere ad Deum per actus fidei, timoris, spei, dilectionis, contritionis et propositi novae vitae; iuxta illud Zachariae I, 3: «Convertimini ad me, et ego convertar ad vos.» Ita Magdalena poenitens accessit ad pedes Iesu rigans eos lacrymis, osculans et ungens, Lucae vii.
Quarto, amando Deum et opera charitatis exercendo. Amor enim iungit amantem amato, imo eum in illum transformat. Unde S. Ioannes, epist. 1, cap. IV, vers. 16: «Deus,» inquit, «charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo»; et Sapiens, Proverb. viii, 17: «Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me»; et Apostolus, Rom. viii, 35: «Quis nos separabit a charitate Christi? An tribulatio? an angustia?» etc. Nimirum magnes amoris est amor: amor trahit amorem, uti magnes ferrum.
Quinto, per orationem ac per studium perfectionis; ita Origenes, hom. 1 in Genes.: Sicut, inquit, non aequaliter illuminantur oculi corporis a sole, sed tanto magis, quanto altius quis in altiora loca conscenderit: ita mens quanto excelsius appropinquat Christo, tanto clarius eius lumine radiatur; iuxta illud Psal. xxxiii, 6: «Accedite ad eum, et illuminamini.» Proprie vero appropinquamus Deo, cum quasi obsequentes servi, amici et filii nos nostraque omnia offerimus Deo tanquam summo omnium domino, amico et patri; dicimusque cum Psalte: «Mihi autem adhaerere Deo bonum est,» Psal. LXXII, 28. Ex adverso enim queritur Deus de nonnullis, dicens Isaiae xxix, 13: «Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me; cor autem eius longe est a me»; et Ierem. cap. IX, 2: «Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.» Vidit id per umbram Plotinus Platonicus philosophus, Enneade 6, lib. IX, cap. vii, cum ait: «Oportet nos animam ab omnibus rebus externis separare tanquam a sarcinis et obstaculis, ut possit a Deo illustrari. Sicut enim oportet materiam primam omnibus formis esse vacuam, ut ita figuras omnium rerum possit recipere: ita oportet animam hominis esse informem, ut a Deo informari commode possit.»
Porro appropinquamus Deo non puris naturae et liberi arbitrii viribus, quasi iis nos praeparemus ad Dei gratiam recipiendam: uti contendebant Semipelagiani facientes gratiam pedissequam liberi arbitrii; sed praeventi et excitati a Dei gratia. Haec enim nostrae conversionis et accessus ad Deum est, et dux, et principium, uti definit Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. v. Et Christus ipse, Apocal. III, 20: «Ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ille mecum.» Et Psaltes, Psal. LVIII, vers. 11: «Misericordia eius praeveniet me.» Diserte vero Christus asserit Ioan. cap. vi, 44: «Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum.» Vere S. Hieronymus in cap. II ad Ephes.: «Absque cruore (id est, merito cruoris) Domini Iesu, nemo appropinquat Deo.»
Et appropinquabit vobis. — Deus cum sit ubique, non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, movemur et sumus, ut ait Apostolus, Act. xvii, 28. Localiter ergo et substantialiter nulli appropinquat, sed accidentaliter per gratiam, et causaliter per operationem virtutum. Sicut enim peccator per peccatum recedit a Deo et appropinquat diabolo, morti et inferno: sic idem per poenitentiam et bona opera accedit ad Deum. Ita Cain post occisum fratrem vagus et profugus exulavit a Deo, Genes. iv, 12. Et filius prodigus abiit in regionem longinquam, Lucae xv, 13. Sed, ut recte notat S. Augustinus, lib. IV Confess., cap. ix: «Qui amittens dimittit Deum, fugit ab ipso placato ad ipsum iratum.»
Per imitationem virtutum Christi et Sanctorum, qui Christo proxime accesserunt; nam in his consistit nostra ad Deum approximatio: ita Beda et Anselmus.
Emundate manus — ab omni rapina, pugna, libidine, gula omnique peccato. Per «manus» enim intelligit metonymice omne opus externum: hoc enim manibus fit et perpetratur; sicut per «corda» intelligit opus internum. «Manus» ergo significant externas actiones, cor internas affectiones, q. d. Purificate corda ab omni prava cogitatione, machinatione, delectatione, ac vicissim et manus ab omni pravo opere, ut nec mali quidquam agatis, vel velitis. Alludit ad Psalm. xxiii, 3: «Quis ascendet in montem Domini? Innocens manibus et mundo corde.» Sic Paulus iubet orantes levare ad Deum puras manus, I Timoth. II, 8: vide ibi dicta. Huius rei symbolo sacerdotes et fideles ante sacram communionem lavant manus, ut protestentur se poenitere de culpis per manus commissis; nam, ut ait Beda: «Hoc est veraciter nos appropinquare Domino, operis videlicet munditiem et cordis simplicitatem habere.»
Et purificate (Syrus, «sanctificate») corda, — mentes et animos. Dicit hoc primo, contra Iudaeos, qui omnem purificationem ponebant in caeremoniis externis, cum Christus et Christianismus praecipuam sanctitatem ponant in puritate cordis et mentis. Secundo, ut doceat quomodo debeant emundare manus, id est opera, nimirum purificando eorum fontem et radicem, puta cor. Nam, ut Christus ait: «De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia: haec sunt quae coinquinant hominem,» Matth. xv, 19.
Sicut ergo medici curant externos membrorum morbos, expurgando internos viscerum pravos humores qui eos causant: ita fideli expurganda est mens, ut sordes manuum, id est operum, inde manantes expurgentur. Quocirca S. Paulus, I Timoth. I, 5: «Finis,» ait, «praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.»
Duplices animo. — In Psalmis vocantur «duplici corde,» qui aliud quasi cor in visceribus abscondunt, aliud in manibus et operibus ostendunt. Graece δίψυχοι, id est «bianimes, inconstantes,» qui nunc hoc, nunc aliud cupiunt et volunt; unde Syrus vertit «divisi vel dubii mente»; vide dicta cap. I, vers. 8. Praeclare Nyssenus: «Simplicem mentem,» ait, «et unius modi voco, eam quae in solo bono animadvertitur, et nullius mali communione permixta est.» Et Cicero, lib. De Senect.: «Animus,» ait, «omni admixtione corporis liberatus, purus et integer esse cupit.»
Versus 9: Miseri Estote et Lugete et Plorate; Risus Vester in Luctum Convertatur
9. Miseri estote, — ταλαιπωρήσατε, id est «affligite vos,» vel «affligimini,» tum per internum dolorem mentisque compunctionem; tum per externas corporis afflictiones, ut ieiunia, orationes, humicubationes. Syrus, «humiles efficiamini.» Docet modum emundandi manus et corda, itaque appropinquandi Deo, esse poenitentiam, compunctionem, afflictionem, qua miserias animae nostrae non tantum cognoscamus et confiteamur, sed et deploremus, puniamus, castigemus, extirpemus per poenas et miserias partim huius vitae patienter toleratas, partim voluntarias et sponte assumptas.
«Miseri estote» ergo, primo, miseriam vestram humiliter agnoscendo; secundo, miseriam culpae et peccati deplorando et castigando; tertio, miserias huius vitae patienter tolerando; quarto, miserias et tormenta aeterna gehennae per modicas et breves poenitentias redimendo; quinto, tentationes et persecutiones fortiter cum Christo sustinendo; sexto, alienis calamitatibus compatiendo; septimo, per labores praesentis vitae alacriter ad aeterna gaudia transeundo; octavo, a miseriis huius peregrinationis et exilii ad Christum et coelum suspirando. Unde Thomas Anglicus octo huius vitae recenset miserias, nimirum culpae originalis, peccati actualis, innatae fragilitatis, mundanae paupertatis, humanae persecutionis, diabolicae tentationis, aeternae calamitatis, poenitentiae salutaris. Sumus ergo hic in valle lacrymarum et miseriarum, ideoque nos ipsos miserari, gemere et deplorare debemus, iuxta illud Eccles. VII, 5: «Cor sapientium, ubi tristitia est: et cor stultorum, ubi laetitia.» Quin et Seneca in Consolat. ad Polyb.: «Larga,» ait, «ubique flendi est et assidua materia. Lacrymae nobis deerunt antequam causa dolendi.» Quocirca Heraclitus semper flebat suam hominumque miseriam; Democritus vero eorumdem ineptam stolidamque in tantis aerumnis laetitiam et risum perpetim ridendo deridebat.
Solerter colligit S. Bernardus, serm. 3 De Nativitate, ex Christi exemplo: «Ipse est promissus olim per Isaiam parvulus, sciens reprobare malum et eligere bonum; malum ergo voluptas corporis, bonum afflictio est: siquidem et hanc eligit, et illam reprobat.» Iam quod ad promerendam peccatorum veniam attinet, asseveranter affirmat Nazianzenus, orat. 18, pag. 490: «Neque enim Deus ulla re, perinde atque corporis aerumna conciliatur.» Et B. Virgo Maria affirmavit S. Elisabethae apud Bonaventuram in Vita Christi, cap. III: «Pro certo habeas quod nulla gratia descendit in animam, nisi per orationem et corporis afflictionem.»
Serm. Domin. in mont. Beatiores sunt, qui sua aut aliena peccata lugent et deflent. Ita S. Chrysostomus, Ambrosius, Hilarius et Hieronymus in Matth. v. Beatissimi sunt, qui prae dolore luctus quam habent cum carne, mundo et diabolo, ac prae desiderio coelestis patriae, et amoris Dei et Christi, lugent suum hoc in corpore exilium. Ita Nyssenus, orat. 3 De Beatitud. Talis lugens fuit Paulus, dicens: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?» Rom. VII, 24; et: «Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo,» Philip. I, 23. Vide ibi dicta. Talis quoque fuit David, dicens: «Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?» Psal. VI, 7. Et Ieremias totis Threnis, ac praesertim cap. II, vers. 18: «Deduc,» ait, «quasi torrentem lacrymas per diem et noctem: non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.» Tales fuere veteres Anachoretae, quorum luctum recenset Climacus, gradu 7, ubi luctum sanctum ita definit: «Luctus secundum Deum est moeror animae, afflicti cordis affectus, semper id quod sitit ardentissime inquirens; quo non potitur, summo id cum labore persequitur, atque post ipsum moerens ululat.» Deinde haec luctus assignat partim signa, partim effectus. «Proprium illorum est qui in beato luctu proficiunt, continentia, labiorumque silentium. Eorum vero qui iam profecerunt, non irasci, iniuriarumque omnino oblivisci. Eorum vero qui perfecti et consummati sunt, profunda animi humilitas, ignominiae sitis, vexationumque invitis advenientium spontanea esuries, peccantium non condemnatio, sed ultra vires miseratio.» Et mox praxin luctus tradit: «Sta in orationis prece tremens, nec aliter quam iudici assistens, ut et interiori et exteriori habitu favorem iusti iudicis concilies,» etc.
Inter priscos lugentes excelluit S. Ephrem, qui totus est in compunctione et luctu, ut patet ex omnibus eius operibus, ac praesertim tractatu De Compunctione: «O lacrymarum virtutem,» inquit, «quae medicinalis officina es peccatorum, per te peccatores efficiuntur beati.» Et: «Luctus animam lacrymis tergit, mundamque reddit, voluptates exscindit et virtutes perficit.» Et S. Bernardus, serm. 16 in Cant.: «Paveo,» inquit, «gehennam; contremisco a dentibus bestiae infernalis, ac ventre inferi, a rugientibus praeparatis ad escam; horreo vermem rodentem et ignem torrentem, fumum et vaporem, et sulphur et spiritum procellarum; horreo tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum, ut praeveniam fletibus fletum, et stridorem dentium?» Pathetice vero S. Augustinus in Meditat., cap. XXXVI: «Da mihi,» inquit, «Domine, irriguum superius et irriguum inferius, ut sint mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Praesta mihi hanc gratiam propter te, ut quoties de te cogito, de te loquor, de te scribo, quoties tui reminiscor, tibi assisto, laudes, preces et sacrificium offero, totus obortis lacrymis in conspectu tuo copiose et dulciter fleam, ita ut efficiantur mihi lacrymae meae panes die ac nocte,» etc.
Et S. Laurentius Iustinianus, in Ligno vitae, IX: «O lacryma humilis!» inquit, «tua est potentia, tuum regnum; tribunal iudicis non vereris, amicorum tuorum accusatoribus silentium imponis. Quid plura? Vincis invincibilem, ligas omnipotentem, inclinas filium Virginis, aperis coelum, fugas diabolum.»
Et lugete et plorate. — Syrus, אתאבלו etabbelu, id est, lugete instar Abelis, qui persecutionem passus, et occisus a Cain fratre typum gerit lugentium, sicut Cain gaudentium: unde Abel, Hebr. הבל Habel, significat «vanitatem,» vel «luctum» (a rad. אבל aval, id est «luxit.» Saepe enim Hebraei ה cum ר commutant), inquit Origenes, tract. 26 in Matth., et S. Augustinus, lib. XVIII De Civit., cap. XV. Causae luctus sunt octo miseriae iam recensitae. Unde Beda sic explicat, q. d. «Nolite locupletari et gaudere in hoc saeculo, sed memores scelerum quae fecistis, hoc potius procurate, ut per breves vitae huius miserias, paupertatem, ac lamentationem transitoriam ad sempiterna gaudia coelestis regni pertingatis.» Et S. Augustinus in hunc Iacobi locum: «Utique regio ista scandalorum est, et tentationum, et omnium malorum, ut gemamus hic, et mereamur gaudere ibi; hic tribulari, et consolari ibi, et dicere: Quoniam exemisti oculos meos a lacrymis, pedes meos a ruina, quoniam placebo Domino in regione vivorum; in regione mortuorum labor, dolor, timor, tribulatio, gemitus, suspirium.» Christianos ergo in hac vita decet luctus et dolor, non risus et gaudium; sed illud in coelo exspectant. Ex adverso infideles et impii hic gaudeant ad modicum, sed in gehenna aeternum eiulabunt, iuxta illud Christi: «Vae vobis qui ridetis, quia flebitis,» Luc. VI, 25; et: «Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur,» Matth. v. Sanctus ergo hic luctus opponitur risui et ridentibus, ac gaudio omnique felicitate affluentibus, quibus mundus ut beatis applaudit, Christus vae intentat; lugentes vere beatos pronuntiat. Ubi nota tres huius beatitudinis gradus: Beati enim sunt, qui adversitates lugubres a Deo immissas aut permissas patienter tolerant, ait S. Augustinus.
Redit ad dicta vers. 6 et 7, de humilitate; et quia humilitas est filia veri luctus, de quo egit versu praecedenti. «Qui enim flet, non superbit; qui luget, humiliatur,» ait S. Ambrosius, lib. V in Lucam. Sunt enim nonnulli qui falso et ficte lugent, nimirum qui dum lamentantur, contra proximum vel Deum superbiunt et murmurant, ait S. Gregorius, lib. IX Moral., XIX, alias XXVIII.
«Risus vester (quo risistis in gentilismo gaudentes epulis, iocis, stultiloquio, scurrilitate, omnique voluptati turpi indulgentes) in luctum convertatur» poenitentiae, ac gravioris et severioris vitae Christianae; iuxta illud Christi: «Mundus gaudebit, vos vero contristabimini; sed tristitia vestra vertetur in gaudium,» etc., et: «gaudium vestrum nemo tollet a vobis,» Ioan. XVI, 20; et illud Apocal. VII, 17: «Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum.» Et illud Ps. CXXV, vers. 5: «Euntes ibant et flebant mittentes semina sua: venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.» Et illud Psal. CXXXVI, vers. 1: «Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui Sion.» Ubi sparsim S. Augustinus: «Flumina,» ait, «Babylonis sunt omnia quae hic amantur et transeunt.» Amas honores, opes, delicias? amas flumina Babylonis, id est confusionis, quae celerrime instar fluminum pertranseunt. «Alii ergo cives sanctae Ierusalem intelligentes captivitatem suam, attendunt humana vota, et diversas hominum cupiditates hac atque illac rapientes, trahentes, impellentes in mare. Vident haec, et non se mittunt in flumina Babylonis, sed sedent super flumina Babylonis. O sancta Sion, ubi totum stat, et nihil fluit! quis nos in ista praecipitavit? Quare dimisimus conditorem tuum et societatem tuam? Ecce inter fluentia et labentia constituti, vix quisquam raptus a flumine, si tenere lignum potuerit, evadet, etc. Sede super flumina, noli in flumine, noli sub flumine, sed tamen sede humilis. Inde oportet fleas recordando Sion. Multi enim flent fletu Babylonico, quia et gaudent gaudio Babylonis: quia gaudent lucris, et flent damnis: utrumque de Babylonia est. Flere debes, sed recordando Sion. O pax illa, quam videbimus apud Deum! o pax illa, et sancta aequalitas Angelorum! o illa visio et spectaculum pulchrum! Ecce in Babylonia pulchra sunt quae tenent, non te teneant, non delectent. Aliud est solatium captivorum, aliud gaudium liberorum.» Nimirum illud ad quod suspirat Psaltes, Psalm. LXXXIII, vers. 1: «Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.»
Et gaudium in moerorem. — Syrus, «in angustiam.»
Versus 10: Humiliamini in Conspectu Domini et Exaltabit Vos
10. Humiliamini in conspectu Domini. — Tigurina clare, «humiliate vos»; Syrus, «humiles vos reddite coram Domino.» Alludit Iacobus, imo citat illud Christi, Luc. cap. XIV, vers. 11: «Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur»; sicut Christus humilians se infra omnia, exaltatus est super omnia, Philipp. II, 8. Nam, ut ait S. Augustinus, tract. 404 in Ioan.: «Humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium.»
Nota «in conspectu Domini,» q. d. Primo, humiliamini non ficte, non exterius, sed sincere et interius ex toto corde coram Domino, qui cor intuetur. Secundo, q. d. studete profundae et intimae humilitati: haec enim ante districti iudicis oculos ceteris virtutibus praeeminet, ait S. Gregorius, loco iam citato. Tertio, q. d. humiliamini non tantum coram hominibus vos prosternendo, peccatores profitendo, pedes osculando, sed et coram Deo fastum mentis deprimendo, ac calcando; de qua re vide Cassianum, collat. XIX, cap. XI, et S. Bernardum, serm. 42 in Cantic.: «Humilitas,» inquit, «iustificat nos, non humiliatio. Quanti humiliantur, et humiles non sunt? Alii cum rancore humiliantur, alii patienter, et alii libenter. Primi rei sunt, sequentes innoxii, ultimi iusti: quanquam et innocentia portio iustitiae est; sed consummatio eius apud humilem. Qui autem dicere potest: Bonum mihi quia humiliasti me, is vere humilis est.» Quarto, quia humilitas vera nihil aliud est, quam vera et practica cognitio sui et Dei, nimirum ut homo cognoscat suum nihil et immensitatem Dei. Verus ergo humilis non homines, sed Deum respicit: seipsum enim in oculis Dei considerans, vidensque se esse abyssum nihili, ignorantiae, peccatorum et vitiorum, profundissime coram Deo se deiicit: et si quid boni habet, ab eo sibi gratis datum agnoscit, eique totum acceptum refert. Ita S. Franciscus noctes integras non aliud dicebat, non aliud meditabatur quam: «Quis tu, Domine? Quis ego? Tu abyssus omnis boni, ego abyssus omnis mali et nihili.» Denique humilis cum Deum cognoscat et revereatur, semper Dei praesentiam cogitat, omniaque ita humiliter agit et loquitur, ut Dei se intuentis oculos nusquam offendat, sed placet et oblectet.
Et exaltabit vos — in coelo, et etiam in hac vita per gratiam, et saepe per famam et gloriam apud homines, praesertim post mortem, q. d. Ne vereamini studere humilitati, quasi illa vobis depressioni et dedecori sit futura. Hic enim est exploratus error, qui multos hominum occupat: nam illa sola vos exaltabit et decorabit, idque ea proportione et mensura, ut quantum descendendo vos humiliaveritis, tantum ascendendo exaltemini: uti Christus super omnes coelos ascendit, quia moriens descendit ad imos inferos. Hoc enim suis ipse promisit, qui est aeterna veritas et immutabilis fidelitas, Luc. XIV, 11. Ratio est prima, quia congruum humiliationis praemium est exaltatio. Secunda, quia humiles summe honorant Deum: merentur ergo vicissim ab eo honorari. Unde sapienter Ecclesiasticus, cap. III, vers. 21: «Quantum magnus es,» inquit, «humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.» Humilis enim sicut coram Deo suam summam vilitatem, sic et Dei summam maiestatem videt et agnoscit. Tertio, quia gloriosa res est humilitas, qua ipsa quoque superbia palliare se appetit, ne vilescat, ait S. Bernardus De Gradibus humil., in nono. Plures rationes dedi vers. 6 et 7. Antistropha huic Iacobi sententiae est illa S. Petri I, cap. V, vers. 6: «Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis»; et illa Sapientis: «Humilem spiritu suscipiet gloria,» Proverb. XXIX, 23, et Iob XXII, 29. Ita Virgo Deipara merito humilitatis facta est mater Dei, et exaltata super omnes Angelorum choros. S. Ioannes factus est Baptista Christi, quia indignum se putabat, qui solveret corrigiam calceamenti eius. S. Petrus se quasi peccatorem indignum iudicans hospitio Christi, factus est Christi Vicarius, et primus Apostolorum caputque Ecclesiae. S. Paulus sentiens se abortivum et novissimum Apostolorum, uti seipsum postea vocavit, factus est vas electionis. Quocirca merito S. Cyprianus ait libro De Zelo et Livore: «Exaltationis apud nos non potest esse contentio: de humilitate ad summa crescimus; didicimus unde placeamus.» Hanc viam municrat nobis coelestis Magister, Marci cap. IX, 34: «Si quis vult primus esse, erit (id est sit, vel fiat) omnium novissimus.» Eamdem munit Augustinus, serm. 213 De Tempore: «Esto parvulus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Dei.» Et S. Bernardus, serm. 2 De Ascensione: «Sola est humilitas quae exaltat, sola quae ducit ad vitam: haec est via, et non est alia praeter eam.»
Nota: Haec Iacobi sententia et sequentes aliquot ad verbum citantur a S. Clemente, epist. 2 ad Iacobum fratrem Domini, ac ab eo tribuuntur S. Petro, non Iacobo: unde Epistolae illae Clementis non carent scrupulo, ut advertit Bellarminus De Script. Ecclesiast., in Clemente, praesertim quia epist. 1, dicit iam mortuum esse S. Petrum; cum constet Iacobum ad quem scribit, occisum esse ante S. Petrum: quare videtur auctor illarum Epistolarum censuisse Iacobum fratrem Domini, et primum Episcopum Hierosolymae ad quem scribit, diversum esse a Iacobo Apostolo, auctore huius Epistolae, uti dixi in Proaemio. Idem Epistola quinta citat Platonem dicentem amicorum omnia debere esse communia, etiam uxores; nec idipsum refutat, quanquam in exemplari Vaticano id non invenitur: unde videtur a sciolo aliquo insertum, et huc translatum ex lib. X Recogn., ubi Clemens idem citat et refutat.
Versus 11: Nolite Detrahere Alterutrum, Fratres
11. Nolite detrahere alterutrum. — Transit ab humilitate ad detractionem, quasi ad vitium oppositum. Humilis enim se omnibus inferiorem et peiorem aestimat; unde nulli detrahit, nisi sibi: superbus autem aliis detrahit, ut iis maior et melior appareat, itaque concitat odia, lites et bella, quae taxavit Iacobus, vers. 1. Porro hoc detractionis vitium adeo proclive et commune est, ut omnes pene domos et fideles, etiam pios, occupet, adeoque vix sit colloquium aliquod longius, cui sese non immisceat, «tantaque huius mali libido mentes hominum invasit, ut etiam qui procul ab aliis vitiis recesserunt, in istud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidant,» ait S. Hieronymus, epist. ad Celantiam.
Fit autem quintupliciter; primo, falsum crimen alteri impingendo; secundo, verum nimis exagerando; tertio, occultum prodendo; quarto, benefactum male interpretando, vel extenuando, vel frigide laudando; quinto, reticendo virtutes et laudes, cum eas deberet pandere et recitare. Grave est hoc crimen, quia proximo adimit famam, quae melior est opibus et bonis fortunae: unde maius est furto et proximum homicidio: imo ipsum manans ex odio est spiritale homicidium, ait S. Petrus apud Clementem, epist. 1 ad Iacobum, quia scilicet occidit animam tam dicentis, quam audientis, si consentiat: quin et eius cui detrahitur, si eum vicissim ad odium et detrahendum concitet.
Hinc detractor dicitur odibilis et abominabilis Deo, Prov. cap. VI, vers. 16 et 17; Rom. I, 30. Ratio est triplex. Prima, quia laedit non tantum charitatem, sed et iustitiam, quam debemus proximo: aufert enim illi famam, quae ingens est eius bonum. Secunda, quia Dei legem id vetantem contemnit. Lex enim Christi est: «Nolite iudicare, et non iudicabimini,» Matth. VII, 1; et Mosis, Levit. XIX, 16: «Non eris criminator, nec susurro in populo»; et Sapientis, Proverb. IV, 24: «Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.» Rursum detractor et iniquus censor inique usurpat iudicium Dei, cuius solius est de factis et intentionibus hominum, praesertim occultis, iudicare. Tertia, quia nemo est sine peccato. Dum ergo quis peccatum alterius censet et iudicat, hoc ipso suum ipse condemnat, et simili censura dignum iudicat. Adde, detractor ordinem pervertit: deberet enim prius sua vitia carpere et emendare, antequam carpat alterius: subit ergo illam sententiam Christi contra Pharisaeos dictatam: «Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat,» Ioan. VIII, 7.
Merito ergo queritur S. Augustinus, serm. De Temp.: «Maxima,» ait, «pars generis humani indiscreto iudicio ad reprehendendum prompta et parata esse probatur, cum tamen non ita se velit ab aliis iudicari, quomodo vult alios iudicare.» Violat ergo illud naturae et Christi praeceptum: «Prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter,» Lucae VI, 31. Et S. Hieronymus, epist. ad Rusticum: «Nulli detrahas, nec in eo te sanctum putes, si ceteros laceres. Accusamus saepe quod facimus, et contra nos ipsos diserti in nostra vitia invehimur, multi de eloquentibus iudicantes.» Idem ad Celantiam: «Est sane hoc vitium quod vel in primis extingui debeat, et ab eis qui se sancte instituere volunt, prorsus excludi. Nihil enim tam inquietat animum, nihil est quod ita mobilem mentem ac levem faciat, quam facile totum credere, et obtrectatorum verba temerario mentis assensu sequi. Hinc enim crebrae dissensiones, hinc odia iniusta nascuntur. Hoc est quod saepe de amicissimis etiam inimicos facit, dum concordes quidem, sed credulas animas malifoqua lingua dissociat.» S. Bernardus, serm. De Simplici custodia, «linguam detractoris» vocat «viperam et lanceam, quae tres penetrat ictu uno. Gladius equidem anceps,» ait, «imo triceps est lingua detractoris.» Vide eumdem, serm. 24 in Cantic. S. Chrysostomus, hom. 3 ad Pop., ait vitandum esse detractorem, perinde ac vitamus stercora commoventes, quae nil nisi foetores excitant; iuxta illud Sapientis: «Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire,» Ecclesiastici XXVIII, 28.
S. Franciscus, ait S. Bonaventura in eius Vita, lib. I, cap. VIII, «detractionis vitium inimicum fonti pietatis et gratiae, tanquam serpentinum abhorrebat morsum et atrocissimam pestem; et piissimo Deo abominabile fore firmabat, pro eo quod detractor animarum sanguine pascitur, quos gladio linguae necat. Tanto maior est,» aiebat, «detractorum impietas, quam latronum, quanto lex Christi, quae in observantia pietatis impletur, magis animarum quam corporum, nos astringit optare salutem.»
Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem, — et consequenter ipsum legislatorem Deum iudicat, id est, arguit et condemnat: ita Oecumenius. Sed quo sensu? Primo, aliqui sic exponunt, q. d. Detractor condemnat legem, quia quos peccantes lex sustinet ut poeniteant, ipsi illico ut puniendos iudicant, et supplicio dignos clamitant. Secundo, S. Thomas, II II, Quaest. LXXV, art. 1, ad 3: Detractor, inquit, detrahit legi, id est, eam contemnit. Sicut enim is qui servat legem, eam honorat: ita qui transgreditur, quasi detrahit et infamat eam. Tertio et genuine, q. d. Detractor iudicat legem in actu, non signato, sed exercito: quia non verbo, sed facto dicit legem non recte sanxisse, ne cui detrahamus, aut ne quempiam iudicemus. Iudicat ergo legem non iudicio formali et explicito, sed virtuali et tacito, quia reipsa et practice iudicat sibi hic et nunc esse faciendum id quod lex vetat, scilicet esse detrahendum. Unde videtur legem divinam maculare, carpere et reprehensibilem reddere, quasi impossibilia vel incongrua praeceperit: ita Dionysius, Caietanus, Catharinus, Salmeron hic, et Cassianus, Collat. XVI, cap. XVI. Lex enim dicit: Tibi non est iudicandus frater. E contrario detractor sciens hanc legem, reipsa dicit: Imo vero mihi hic et nunc iudicandus est frater. Iudicando ergo fratrem, iudicat legem hoc fratris iudicium vetantem, illamque tacite arguit et condemnat, quasi ipsa perperam hoc vetarit. Simili modo qui furatur, tacite iudicat legem quae dicit: Non furaberis; sed magis proprie is qui iudicat fratrem, iudicat legem id vetantem, quia format sibi formale iudicium, de fratre, deque eo contra legem formaliter iudicat: quod non facit fur, qui neminem iudicat. Denique detractor in terminis iudicat legem, cum alicui detrahit ob opera virtutis lege Evangelii sancita aut consulta, eaque in probrum et irrisionem vertit: quod tunc frequens erat, uti et nunc est, ut dum fratrem pietati studentem vocat hypocritam; dum patienter probra tolerantem vocat ignavum; dum silentem vocat vecordem; dum modestum vocat idiotam et simplicem; dum sua omnia dantem pauperibus vocat prodigum, et secedentem in monasterium vocat insanum. Hoc ipso enim opera virtutis et sanctitatis quae lex commendat, condemnat, facitque vitia: novam ergo legem sancit Dei legi contrariam, sed ipsius lex est lex vitiorum: Dei lex est lex virtutis. Ita Oecumenius, Lyranus, Hugo et Gagneius.
Quocirca sapienter monet S. Bernardus, serm. 40 in Cantic.: «Cave,» ait, «alienae conversationis curiosus esse explorator, aut temerarius iudex, etiamsi perperam actum quid deprehendas: nec sic iudices proximum, sed magis excusa. Excusa intentionem, si opus non potes; puta ignorantiam, puta subreptionem, puta casum. Qui si omnem omnino dissimulationem rei certitudo recusat, suade nihilominus ipse tibi, et dicito apud teipsum: Vehemens fuit nimis tentatio. Quid de me illa fecisset, si accepisset in me similiter potestatem?»
Versus 12: Unus Est Legislator et Iudex Qui Potest Perdere et Liberare
12. Unus est legislator et iudex, — puta Deus et Christus, sive Deus homo: illi ergo iudicium relinque, nec tibi arroga, q. d. Dum fratrem iudicas, legem et legislatorem iudicas, in eumque peccas dupliciter: primo, quia tacite eius legem redarguis; secundo, quia eius iudicium tibi arrogas et usurpas, cum ipse solus sit tam legislator, quam iudex omnium, scilicet primus et summus, a quo Moses, Abraham, Salomon ceterique reges et legislatores, quasi eius ministri, suam vim et potestatem leges condendi acceperunt, iuxta illud Proverb. VIII, 15: «Per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt: per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam.»
Qui potest perdere et liberare. — Graece, σῶσαι καὶ ἀπολέσαι, id est «salvare et perdere,» scilicet tam in praesenti vita, quam in futura et aeterna. Sic et Syrus. Addit hoc Iacobus, ut doceat hominum non esse iudicare fratres, sed Dei, qui suos suaeque legi obedientes (qui scilicet non detrahunt, nec iudicant fratres suos) salvabit et beabit in aeternum; inobedientes vero, scilicet qui detrahunt et iudicant fratres, ideoque tacite iudicant legem, et in ipsum legislatorem iniurii sunt, perdet et damnabit ad gehennam, ut omnes hac spe et metu a detractione et iudicio temerario avocet. Rursum occurrit obiectioni detrahentis ac dicentis: Si ego non castigo peccatum et iniuriam fratris, illa manebit impunita. Respondet enim non fore impunitam, sed puniendam a Deo, q. d. Cum ergo frater peccans suum habeat iudicem et vindicem acerrimum, is tibi sufficiat; tu noli eum iudicare: sin is velit eius misereri, eumque convertere et salvare, tu velle non debes, nec potes eum perdere. Ita Hugo. «Non eadem est sententia tribunalis Christi, et anguli susurronum,» ait S. Hieronymus, epist. 39; et S. Ephrem, Paraen. 4: «Non iudicemus quemquam,» inquit, «quia non novimus eius poenitentiam: in testaceis vasis aurum saepe reconditur.» Antistropha huic Iacobi sententiae est illa Pauli ad Roman. XIV, 4: «Tu quis es, qui iudicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit.» Et vers. 10: «Tu autem quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.»
Versus 13: Ecce Nunc Qui Dicitis: Hodie aut Crastino Ibimus in Illam Civitatem
13. Tu autem quis es, qui iudicas proximum? — «Quis,» id est qualis, quam temerarius et audax es, qui cum sis vilis homuncio, similibusque et saepe iisdem peccatis obnoxius, audeas tamen de iis fratrem iudicare, et Dei de eo iudicium usurpare. Sic ait David: «Quis est hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?» I Reg. XVII, 26.
Moraliter nota hic quam vitanda sit detractio et iudicium temerarium proximi. Quocirca in Vitis Patrum, lib. V, libello IV, § 1, Abbas Moyses: «Debet,» inquit, «homo quasi mortuus esse socio suo, hoc est, mori amico suo, ut non diiudicet eum in aliqua causa.»
Et S. Antonius: «Nolite,» ait, «ante tempus iudicare: debent enim omnes Christi, cui soli occulta patent, reservari iudici. Aliud enim hominum, aliud Dei est iudicium. Quisque seipsum inspiciat et iudicet.» Ita S. Athanasius in eius Vita.
Abbati Isaac, qui quemdam peccantem iudicaverat, occurrit angelus dicens: «Ubi iubes ut mittam fratrem illum culpabilem, quem addixisti?» Mox Isaac: «Peccavi,» inquit, «ignosce mihi.» Cui angelus: «Surge, ignoscit tibi Deus; sed vide ne de cetero adiudices quemquam priusquam Deus adiudicet eum.» Ita in Vitis Patrum, lib. V, libello IX.
Ibidem alius dicit: «Peccata mea sunt post me currentia, et non video ea; et veni ego hodie iudicare peccata aliena.» Et alius: «Quacumque hora tegerimus peccatum fratris nostri, teget et Deus nostrum; et quacumque hora prodiderimus culpas fratrum, et Deus nostras similiter prodet.» Alius: «Ne iudices fornicatorem, si castus es: quoniam similiter legem praevaricaveris. Etenim qui dixit: Non forniceris, dixit: Ne iudices.» Alius vidit gratiam, quae visibiliter in celebratione Eucharistiae solebat in virum sanctum descendere, ab eo recessisse; qua de re eum admonens, cum ille detractionis culpam agnosceret et poeniteret, visa est gratia ad eum reverti. Verum maxime omnes a temere iudicando absterrere debet illa augusta Christi sententia et promissio, Matth. VII, 1: «Nolite iudicare, et non iudicabimini; nolite condemnare, et non condemnabimini.»
Memorabile est exemplum quod scribit S. Anastasius Sinaita, Episcopus Antiochenus tempore S. Gregorii (cuius Pastorale ex latino in Graecum convertit), orat. D. S. Synaxi, et ex eo Baronius, tom. VII, anno Christi 599: «Quidam,» ait, «monachus, qui negligentissime per summum otium vixerat, cum ad mortem infirmaretur, eam non perhorrescens, summa voluptate magnaque cum gratiarum actione exsolutus vinculis excedebat. Ad quem assidentium Patrum unus: Frater, inquit, scimus te summa negligentia hucusque vixisse: unde ergo tibi haec tanta securitas? Cui ille: Ita est, negligentissime vixi: sed angeli Dei hac ipsa hora peccatorum meorum ad me chirographum attulerunt; cumque ea quae fecissem postquam saeculo renuntiassem, peccata legissem, numquid agnoscerem, rogaverunt. Quibus ego: Maxime vero, inquam, agnosco: sed idem ex quo renuntiavi saeculo vitamque institui monasticam, nec iudicavi quemquam, nec ab ullo mihi factam iniuriam meminisse volui. Igitur Domini verba ad me quoque pertinere opto et oro, qui dixit: Nolite iudicare, et non iudicabimini; et: Dimittite, et dimittetur vobis. Quae postquam angelis dixi, chirographum peccatorum meorum consciderunt; et inde nunc summa cum laetitia et securitate proficiscor ad Dominum. Hoc ubi frater ille narravit Patribus, Domino in pace spiritum reddidit.» Plura recensui Ierem. XXXVII, 17.
Ecce, — ἄγε. Quae vox transitionis est nota, novumque sermonem et materiam inchoat, q. d. Agite, videte vestram prudentiam, superbiam et stultitiam, quam vobis demonstro. Unde vers. 16 concludens, ait: «Omnis exultatio talis maligna est.»
Qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem. — Disparata videtur haec sententia a praecedente: veteres enim sua dogmata ethica docebant per gnomas disparatas, ut patet in Proverbiis et Ecclesiastico. Romani tamen codices eodem versu cum praecedenti haec connectunt, quasi ad iudicium temerarium haec spectent, q. d. Tu quis es qui iudicas fratrem tuum? nimirum es homo liber, praeceps, inconsideratus, qui longam tibi liberamque vitam polliceris; nec cogitas tibi imminere mortem; in qua iudicii temerarii omniumque peccatorum exactam iudici Deo redditurus es rationem. Verum esto ita connectamus; generalis tamen haec est sententia, ut notat Beda, qua Iacobus taxat multorum stoliditatem, qui toti lucris mundique negotiis intenti diu se victuros aestimant, ideoque pro arbitratu futura disponunt, quasi liberi, vitaeque et temporis domini; nec cogitant haec omnia pendere a Dei nutu, qui singulis celerem finem vitae certumque diem mortis praestituit, qui omnes has dispositiones et spes succidet; de quibus celebratur festivus iste apologus rustici, qui lactis amphoram portans ad forum tacite secum cogitabat: Tanti vendam lac meum, ex pretio emam gallinam, illa mihi generabit pullos; illos alam, et grandiores effectos vendam, ex pretio emam porcellum, quem impinguatum vendam; emamque vitulum, illum saginabo et vendam. Quid tanto pretio faciam? emam equulum cui filius meus inequitet, ac gestiens subsultare coepit, ac exprimere speciem filii in equo exultantis. Subsiliens amphoram e capite excussit, et lac omne in terram effudit, ac cum lacte pariter omnes suas spes, conceptus et gaudia effudit. Ita hodie multi magna moliuntur, magna sibi pollicentur, aura aulae velut chamaeleontes vivunt, spes altissimas sibi efformant, sed chimericas; quas vel morbus, vel mors, vel sinister aliquis casus evertit, et in ipso saepe exortu succidit. Nimirum,
«Nescia mens hominum fati sortisque futurae.»
Exemplum divitis extat Luc. XII, 17, qui sibi applaudens dicensque: «Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam; et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea, ac dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare.» Sed eadem die audiit a Deo: «Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti cuius erunt?» utique immemoris, ingrati et saepe ignoti incertique haeredis.
Nota: Haec futura, «ibimus, faciemus, mercabimur, lucrum faciemus,» accipi possunt pro optativis, «eamus, faciamus, mercemur, lucrum faciamus,» ut vertunt Pagninus et Tigurina; significant enim non tantum suam de futuris dispositionem, sed et (idque magis) suam lucrandi cupiditatem, scilicet se non Deum, non coelum, sed lucrum duntaxat cogitare et ambire; quos merito miserans S. Ambrosius, lib. De Naboth, XII: «Servitis,» inquit, «divites, ac miseram quidem servitutem, qui servitis errori, cupiditati, avaritiae, quae expleri non potest. Captiva est opulentia, paupertas libera.» Et cap. XIV: «Desideriorum suorum aestu volvuntur, et quodam sale fluctuant.» Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 39 in Genes.: «Mare fluctibus non ita intumescit, ut talem animam a cogitationibus et affectionibus infestari videmus.» Et S. Gregorius vocat hanc plagam muscarum Aegypto a Mose inflictam: «Musca enim,» inquit, «nimis insolens et inquietum animal est, in qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur?» Unde hos culpans Sapiens, cap. XV, vers. 12: «Aestimaverunt,» inquit, «lusum esse vitam nostram; et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere»; cum tamen mala lucra semper damnum afferant, ut ait Hesiodus et Menander.
Faciemus ibi quidem annum. — S. Ignatius, fundator Societatis nostrae, cuidam dicenti se post aliquot menses quippiam facturum: «Bone Deus,» inquit, «tamdiu te victurum putas?» cui mors certa, sed die incerto imminet, et aeternitas. Quid enim est annus vitae tuae, nisi annulus qui semper in orbem rotatur, donec ad numerum sibi a Deo praefixum decurrat? Audi Servium: Annus, inquit, dicitur quasi «anus,» id est «annulus,» quia in se redit:
«Atque in se sua per vestigia volvitur annus.»
Vel ἀπὸ τοῦ ἀνανεοῦσθαι, id est, ab innovatione, quod scilicet assidue innovetur et alter fiat.
Versus 14: Quae Est Enim Vita Vestra? Vapor Est ad Modicum Parens
14. Qui ignoratis quid erit in crastino. — Magna hominum est fidentia, qui de crastino ita secure disponunt, atque si crastinum in sua haberent manu et dominio, cum nesciant an crastino sint victuri, res suas habituri, libertate et sanitate usuri. Sapienter ergo monet Sapiens: «Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura (ἐπιοῦσα, id est crastina) pariat dies,» Prov. XXVII, 1; et Psaltes: «Deus meus es tu, in manibus tuis sortes meae, hebr. tempora mea,» Psalm. XXX, 13. Et Christus, Matth. XXV, 13: «Vigilate, quia nescitis diem neque horam.»
Quocirca sapienter monet S. Gregorius, lib. IV Dial., cap. XLIX, diabolum illaqueare homines promittendo longam vitam, datque exemplum de quodam: «Qui dum somnia,» inquit, «vehementer attenderet, ei per somnum longa spatia huius vitae promissa sunt. Cumque multas pecunias pro longioris vitae stipendiis collegisset, ita repente defunctus est, ut intactas omnes relinqueret, et ipse secum nihil ex bono opere portaret.» Ita multos decipi videmus a Mathematicis, qui dum falso promittunt amplos honores, metum mortis adimunt: quo fit ut eis creduli ad mortem se non parent, quia promissos ab eis honores exspectant; ac ingruente morte non tantum honoribus, sed et vita priventur praesenti, ac saepe aeterna.
Vere Pindarus in Nemeis, ode 8: «Vanae spes,» inquit, «exitus habent futiles.» Idem in Isthmiis, ode 3: «Tempus, dum volvuntur dies, alias aliam affert rerum vicissitudinem, sed tamen invulnerabiles sunt filii deorum»; et ode 5: «Mortalia.» Quocirca Plutarchus, lib. De Tranquill., docet sapientem ita moderari vitam per prospera et adversa, ut iis non insolescat, his non deiiciatur: sicut musicus chordas et fistulas, quarum aliae acutum, aliae gravem, aliae medium sonum edunt, ita contemperat, ut suavem harmoniam efficiant.
13. Quae est enim vita vestra, — ut audeatis de ea in crastinum et futurum certo disponere? «Quae,» id est, qualis et quantula, puta quam instabilis, brevis, caduca et misera est. «Tanquam semper victuri vivitis; nunquam vobis fragilitas vestra succurrit,» ait Seneca, De Brevit. vitae, cap. IV: «Omnia tanquam mortales timetis. Omnia tanquam immortales concupiscitis.»
Idem, epist. 124: «Nihil,» ait, «imprudentius aut stultius fingi potest, quam si putre corpus sortiti, aeterna tamen proponamus, et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupemus.» Et mox: «Ideo magnus animus sibi conscius melioris vitae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat: ceterum nihil horum quae circa ipsum sunt, suum iudicat; sed ut commodatis utitur peregrinus et properans.»
Vapor est (id est, quasi vapor, vel vapori similis) ad modicum parens, et deinceps exterminabitur. — Graecum ἀτμίς significat primo, «vaporem»; secundo, «flatum»; tertio, «fumum»; quarto, «halitum»; quinto, «auram tenuem»; ab ἀτμίζω, id est «evaporo, exhalo, expiro.» Alludit ad illud axioma et epiphonema, Eccle. cap. 1, vers. 1: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas,» pro quo Aquila, Symmachus, Theodotion ceterique omnes, exceptis Septuaginta, ut ait ibidem S. Hieronymus, vertunt, «vapor vaporum, et omnia vapor.» Quid enim vanius vapore, qui illico tenuis vanescit in auras?
Porro vapor, ait Aristoteles, I Meteorol., cap. 1, fit cum humidum quod circa terram est, a radiis et ab alia quae desuper est caliditate evaporans fertur sursum, ubi infrigidatus vel in rorem et pluviam resolvitur, vel constrictus in nivem, pluviam, glaciem et grandinem densatur et coalescit. Unde hunc vocat quasi fluvium perennem, qui circulariter fluat sursum, cum fit vapor; et deorsum, cum resolvitur in pluviam quae in terram, e qua vapor ascendit, depluit.
Talis vapor est vita nostra. Primo enim ut vapor calore cogitur, ascendit et consistit, sed modico: ita et vita nostra calore consistit, sed modico, estque quasi scintilla ignis, ut ait Sapiens, cap. II, vers. 2.
Secundo, sicut vapor statim in auras dispergitur et evanescit, sic et vita nostra. Et hoc proprie hic intendit S. Iacobus.
Tertio, sicut vapor adeo exilis, tenuis et pene invisibilis est, ut non tam res, quam rei videatur umbra et simulacrum: sic et vita nostra, adeoque omnis res creata respectu entis increati et aeterni, puta Dei, est tantum umbra; unde Dei nomen est: «Ego sum qui sum»; nostrum: «Ego sum qui non sum,» ut dixi Exodi III, 14.
Egregie Seneca, lib. XVII, epist. 102, narrata subita morte Senecionis Cornelii, qui totus divitiis imminens, in ipso procurrentis pecuniae impetu surreptus est, subdit: «Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites. Quam stultum est aetatem disponere! nec crastino quidem dominamur. O quanta dementia est spes longa inchoantium! Emam, aedificabo, credam, exigam, honores geram, tum demum lassam et plenam senectutem in otium referam! Omnia, mihi crede, etiam felicibus, dubia sunt. Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere; id quoque quod tenetur per manus exit, et ipsam quam premimus horam, casus incidit. Volvitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum. Quid autem ad me, an naturae certum sit, quod mihi incertum est? Navigationes longas, et pererratis littoribus alienis, seros in patriam reditus proponimus, militiam, et castrensium laborum tarda manupretia, procurationes, officiorumque per officia processus; cum interim ad latus mors est, quae quoniam nunquam cogitatur, nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla, non diutius quam dum miramur, haesura.» Et mox: «Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit; sed nemo scit nostrum quam prope versetur terminus: sic itaque formemus animum, tanquam ad extrema ventum sit: nihil differamus, quotidie cum vita paria faciamus. Maximum vitae vitium est, quod imperfecta semper est, quod in aliud ex alio differtur. Qui quotidie vitae suae summam manum imposuit, non indiget tempore. Ex hac autem indigentia, timor nascitur, et cupiditas futuri exedens animum. Nihil est miserius dubitatione volutantium quorsum evadant, quantum sit illud quod restat, aut quale. Quomodo effugiemus hanc volutationem? Uno, si vita nostra non prominebit, si in se colligetur. Ille enim ex futuro suspenditur, cui irritum est praesens. Ubi vero, quidquid mihi debui redditum est, ubi stabilita mens scit, nihil interesse inter diem et saeculum, quidquid deinceps dierum rerumque venturum est ex alto prospicit, et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sit adversus incerta? Ideo, mi Lucili, propera vivere, et singulos dies singulas vitas puta. Qui hoc modo se aptabit, cui vita sua quotidie fuit tota, securus est. In spe viventibus, proximum quodque tempus elabitur, subitque aviditas temporis, et miserrimus, atque miserrima omnia efficiens metus mortis. Inde illud Maecenatis turpissimum votum, quo et debilitatem non recusat et deformitatem, et novissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur.»
Quarto, sicut vapor adeo debilis est, ut omni vento etiam minimo huc illucque feratur: sic et vita nostra minima re impellitur et mutatur. Unde S. Gregorius in Prologo Psal. VI Paenit.: «Laboriosa,» ait, «est vita temporalis, levior fabulis, velocior cursore, instabilitate fluctuans, imbecillitate nutans; cui nulla est fortitudo, nulla propositi constantia, nulla a turbationibus requies, nulla a laboribus reclinatio. Quis denique est, quem non excruciet dolor, sollicitudo non urgeat, non subruat timor? Risus fletum sequitur, gaudium tristitia comitatur: esuriei succedit saturitas, saturitatem iterum excludit esuries: in nocte dies optatur, in die nox quaeritur, in algore calor, in aestu refrigerium: ante cibum suspiria, post cibum tribulatio, irae, indignationes exagitant, et innumerabiles miseros homines motus perturbant.»
Quinto, sicut vapor obscurus est et coalescit in nubem, sic et vita nostra plena est ignorantia, errore, imprudentia. Unde S. Gregorius, lib. XXIII Moral., cap. XII, Isaiam citans, cap. XXVI: «Propheta,» inquit, «ad videndum Dominum quadam se premi caligine sentiebat, dicens: Anima mea desideravit te in nocte, q. d. In hac obscuritate vitae praesentis, videre te appeto; sed adhuc infirmitatis nubilo circumscribor. David quoque huius noctis caliginem videns, claritatem veri luminis praestolatus ait: Mane astabo tibi et videbo.»
Sexto, sicut vapor confusus est, ita et confusa et perturbata est vita nostra; idque pio Dei consilio, ait S. Gregorius, XXV Moral., cap. XV, «ut viam pro patria diligamus; ne, dum viator delectatur in via, obliviscatur quod desiderabat in patria.» Idem, lib. XXXI, cap. XVII: «Iustus,» ait, «vitam suam bonis malisque permixtam conspicit, et cogitationes suas aliquo modo spe et timore confundit.»
Septimo, sicut vapor resolutus in pluviam descendit, reditque in terram, ex qua exhalando ascendit: ita et vita nostra ac corpus, per morbum et mortem resolutum, redit in terram, ex qua sumptum est; unde Salomon concionem suam de vanitate mundi, quam prae ceteris expertus erat, ita concludit Eccles. XII, 1: «Memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, etc. Et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.» Alii, ut dixi, vertunt: «Vapor vaporum, et omnia vapor.»
Octavo, sicut vapor terrenus putrescit, et vocatur «situs,» ait Aristoteles, lib. V De Gener. animalium, cap. IV: «Situs,» inquit, «caries vaporis terreni est: nam si vapor se efferens concrescit, fit pruina; sin putrescit, situs. Sic comoedi senectutis situm pruinam nominant.» Unde infert: «Recte dixeris morbum esse adventitiam senectutem, senectutem autem esse morbum naturalem.» Sic et vita nostra vaporibus, tum corporalibus in catarrhos, phlegmata et flatus resolutis; tum spiritualibus, puta concupiscentiis carnalibus, quasi vapores exhalat, corrumpitur et putrescit.
Unde Avicenna et medici docent in montibus puriorem esse aerem, ideoque ibi homines diutius, sanius et robustius vivere: in vallibus vero aerem esse impuriorem, ob continuos vapores ex ea ascendentes, ideoque hominum in vallibus habitantium vitam minus esse longaevam, sanam et robustam. Pari modo in hac lacrymarum valle brevis, aegra et infirma est vita nostra ob vapores corporales, quibus corpus, et spiritales, quibus anima inficitur. In coelis vero quasi in montibus aeternis ab omni vapore et exhalatione liberis, vita est aeterna, sanissima, fortissima et gloriosissima.
Porro sacra Scriptura ut brevitatem, instabilitatem, exilitatem et miseriam vitae nostrae nobis repraesentet, variis utitur similitudinibus. Primo, comparat eam momento, id est, inclinationi staterae, cuius lances continuo ascendunt et descendunt, Isaiae XL, 15. Secundo, guttae roris antelucani, quae illico a sole oriente sorbetur, uti vita a febri aliove morbo, Sap. IX, 13. Tertio, fumo, Sapient. cap. II, 2: «Fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum, qua extincta cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tanquam mollis aer, et transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis.» Quarto, umbrae: «Umbrae enim transitus est tempus nostrum.» Ibidem. Quinto, flori illico marcescenti, et foeno arido, Isaiae XL, 6: «Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri.» Vide ibi dicta. Iob XIV, 1: «Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis; qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.» Sexto, stillae et pulveri, Isaiae XL, 15: «Ecce gentes quasi stilla situlae, etc. Ecce insulae quasi pulvis exiguus.» Septimo, nihilo, ibid. vers. 17: «Omnes gentes, quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei.» Octavo, palmo, id est, mensurae quatuor digitorum transversorum, Psal. XXXVIII, 6: «Mensurabiles posuisti dies meos»; hebraice טפחות tepachot, Septuaginta παλαιστάς, id est «palmares.» Symmachus, «palmum posuisti dies meos.» Nono, araneae, Psalm. LXXXIX, 10: «Anni nostri sicut aranea meditabuntur.» Graecum ἀράχνη potius «telam» quam «araneam» significat: sicut ergo tela araneae scopa everritur, sic vita nostra telo, aut morbo. Hebraice est הגה hege, id est «meditatio,» vel «sermo loquentis,» ut vertit S. Hieronymus. Sed Septuaginta vertunt «aranea»; quia ipsa est animal cogitabundum et quasi meditabundum. Subdit Psaltes: «Dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni: si autem in potentatibus, octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor.» Decimo, imagini et vanitati, Psal. XXXVIII, 7: «Universa vanitas omnis homo vivens: verumtamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur.» Undecimo, vento, Iob VII, 7: «Memento quia ventus est vita mea.» Duodecimo, pluviae aut flumini, II Regum XIV, 14: «Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur.» Decimo tertio, nuntio percurrenti, navi sulcanti mare, avi per aerem transvolanti, et sagittae emissae, Sapient. cap. V, vers. 9 et seq.
Ite nunc, mortales, erigite familias, titulos, palatia, arces: aeternos vos credite, cras morituri. Mors ultimum vitae vestrae actum claudet: cum ad mortalitatis finem veneritis, finis pariter erit honorum et opum: discedet ambitio, nullus erit avaritiae locus, omnis cupiditas in aeternum conticescet. Ut quid ergo caduca ambitis, quae mors adimet, imo extinguet?
O curas hominum! o quantum est in rebus inane! O quam angusti sunt mortalium termini! O quam angusti mortalium animi! Aeternitati creati estis: cur tempori tam modico vivitis? Coelo destinati, cur terrae quasi talpae incumbitis? Deum possessuri, cur mundi possessioni inhiatis?
«Quid mentem traxisse polo, quid profuit altum / Erexisse caput, pecudum si more pererrant / Avia, si frangunt communia pabula, glandes?» ait Claudianus, III De Raptu Proser. Glandes sunt deliciae, opes, honores, pompae: has porcis et pecudibus relinquite; escam angelorum quaerite; Christi nectar et ambrosiam ambite.
Idem uno ore clamitant Gentiles. Manilius, libro IV: «Nascentes morimur, finisque ab origine pendet.» Martialis, lib. I: «Si sapis, utaris totis, Coline, diebus, / Extremumque tibi semper adesse putes.» Seneca in Hercule Furente: «Vivite laeti, properat cursu / Vita citato, volucrique die / Rota praecipitis vertitur anni, etc. Certo veniunt ordine Parcae. / Nulli scriptum proferre diem, / Nulli iusso cessare licet: / Recipit populos urna citatos.» Menander: «Umbrae somnium est homo.» «Homo,» ait Philosophus, «est fortunae lusus, temporis spolium, inconstantiae imago, imbecillitatis exemplum, invidiae et calamitatis trutina, reliquum pituita et bilis.» Rursum: «Homo bulla.» Sicut ergo pueri conchas sapone et aqua plenas inflant, bullasque tremulas excitant, quae mox tenues difflantur in auras: sic et omnis vitae nostrae decor et honor bulla est, quae mox in auras evanescit. Ambis ergo sponsam? bullam ambis. Ambis delicias ventris et veneris? bullam ambis. Ambis Canonicatum, Episcopatum, etc.? bullam ambis. Horatius, lib. IV Carm., ode 7: «Pulvis et umbra sumus.»
Homerus apud Plutarchum in Oratione consol.: «Quale est foliorum genus, tale est et hominum»; sicut enim illa vento, ita homines levi adversitate decutiuntur. Zeno: «Dei ludibrium est homo.» «Quotidie,» ait Seneca, epist. 24, «morimur, quotidie enim demitur aliqua pars vitae, et tunc quoque cum crescimus, vita decrescit; infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adolescentiam: usque ad hesternum quidquid transiit temporis, periit: hunc ipsum quem agimus diem, cum morte dividimus.» Idem, lib. VI Natur. quaest., cap. XXXII: «Fluit tempus,» ait, «et avidissimos sui deserit; nec quod futurum est, meum est, nec quod fuit: in puncto fugientis temporis haereo.» Et epist. 99: «Nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum et invictum est; tam necesse est perire quam perdere.» Idem, epist. 59, docet vitam nostram non consistere, sed iugiter fluere. «Nemo nostrum,» ait, «idem est in senectute, qui fuit iuvenis: nemo est mane, qui fuit pridie: corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quidquid vides currit cum tempore: nihil ex iis quae videmus, manet. Ego ipse dum loquor mutari ista, mutatus sum. Hoc est quod ait Heraclitus: In idem flumen bis non descendimus.» Plura recensui hac de re Ezech. II, 1.
Ad modicum parens. — Modico tempore apparens: graece φαινομένη, q. d. Vita haec est vapor, qui nullam habet soliditatem, nullam quasi substantiam et consistentiam, sed tantum apparentiam modicam et modici temporis: perinde ac spectra quae in aere, et personae ac larvae quae in comoediis repraesentantur, nullam pene habent subsistentiam, sed sunt res duntaxat apparentes et fictae, quae proinde a Philosophis vocantur φαινόμενα, quales sunt parhelii, sive tres soles apparentes, aeris hiatus, halones, colores iridis, etc., de quibus Proclus in Sphaera, Aristoteles in Meteorol., et Aratus in Phaenomenis: haec enim fiunt ex radiis solis in vapore et nube varie receptis, transparentibus et reflexis. Sic Augustus Caesar moriens, omnem suae vitae pompam dixit esse comoediam iam transactam. Audi Suetonium in eius Vita, cap. XCIX: «Amicos admissos percontatus, ecquid his videretur, mimum vitae commode transegisse?» adiecit et clausulam: Δότε κρότον, καὶ πάντες ὑμεῖς μετὰ χαρᾶς κτυπήσατε, id est «date plausum, et omnes vos cum gaudio plaudite.» Finita enim comoedia, valedicendo spectatoribus dicunt actores: «Valete et plaudite.»
Et deinceps exterminabitur. — In Graeco est elegans et emphatica paronomasia inter φαινομένη, id est «parens,» et ἀφανιζομένη, id est «evanescens,» quasi diceret: Vita haec est quasi vapor apparens et subito disparens, ita ut nullum eius vestigium cernatur, sed prorsus evanescat et exterminetur: hoc enim est ἀφανίζεσθαι; unde Syrus vertit, «qui cito apparet et deiicitur ac evanescit.» Sapienter S. Antonius apud S. Athanasium: «Ad inertiam,» inquit, «calcandam Apostoli praecepta replicemus, quibus se mori quotidie testabatur: similiter et nos humanae conditionis vitam ancipitem retractantes non peccabimus. Cum enim excitati a somno, ad vesperam nos pervenire dubitemus; et quieti corpora concedentes, de lucis non confidamus adventu, et ubique naturae ac vitae incertae memores, Dei nos intelligamus providentia gubernari. Hoc modo non delinquemus, aut aliqua fragili cupiditate raptabimur; sed nec irascemur quidem adversus aliquem, nec terrenos congregare thesauros ambiemus: quin potius metu quotidiani recessus, et seiungendi corporis iugi meditatione, omnia caduca calcabimus.»
Vis exempla? Scribunt Plinius, lib. VII, cap. VII, et Valerius Maximus, lib. IX, cap. XII, Anacreontem poetam acino uvae passae pertinacius in faucibus haerente, Fabium vero senatorem unico pilo in lactis haustu gutturi transverso, strangulatos. Chilon Spartanus dum victorem Olympiae filium amplectitur, prae gaudio inter filii amplexus animam efflavit; ait Plinius, lib. VII, cap. XXXII. Sophocles in certamine tragoediae victor renuntiatus, prae laetitia expiravit, ait Valerius, lib. IX, cap. XII. Clidemus dum victor auro coronaretur, repente obiit, ait Tertullianus, lib. De Anima, cap. LII. Diagoras cum tres filios eodem Olympiae die vincere coronarique videret, illique coronas sibi detractas capiti patris imponerent, animam exhalavit, ait Gellius, lib. III, cap. XV. Ite nunc, mortales, qui tam fragilem ordimini texitisque vitae telam, et Nestoris annos vobis promittite, cras morituri.
Sapienter Tertullianus, De Anima, cap. LII: «Vis est et illa navigiis,» inquit, «cum longe a saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente perculsu, cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia sunt vitae etiam tranquillae mortis eventus.»
Versus 15: Pro Eo Ut Dicatis: Si Dominus Voluerit et Si Vixerimus
15. Pro eo ut dicatis (refert haec superius ad vers. 13: «Ecce nunc qui dicitis: Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem,» etc. q. d. Vos vestras actiones et lucra ita disponitis, quasi a nullo pendeatis, ideoque dicitis: Ibimus, mercabimur, lucrum faciemus, cum cogitare deberetis vitam, omnesque actus vestros pendere a nutu Dei, ideoque addere et dicere): Si Dominus voluerit; — ut hoc dicto Dei providentiam confiteamini, revereamini, invocetis, illique vos, vestraque omnia humili totoque corde subdatis et committatis. Ipse enim est vester Elohim, id est «Dominus, creator, provisor, gubernator, conservator, protector, iudex et vindex.» Ita suis decretis et propositis addere solent: «Si Deus voluerit,» non tantum Christiani, sed et Iudaei, Gentiles et Saraceni. Christiani ex doctrina S. Iacobi hic. Unde S. Augustinus in Psal. XXXII, conc. 1: «Discite,» ait, «habere in corde, quod habet omnis homo in lingua: quod vult Deus. Ipsa lingua popularis plerumque est doctrina salutaris.» Ita S. Paulus, I Corinth. IV, 19: «Veniam,» inquit, «ad vos cito, si Dominus voluerit»; et cap. XVI, vers. 7: «Spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit»; Philip. II, 19: «Spero in Domino Iesu Timotheum me cito mittere ad vos.» Haec ergo Christiana, haec Paulina est vox: Faciam hoc Deo volente, si Dominus voluerit, permiserit, cum Dei ope, per gratiam Dei, etc.
Iudaei. Ut Iudas Machabaeus initurus praelium ait: «Sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat,» I Mach. cap. III, vers. 60. Eadem est praxis et phrasis ceterorum Iudaeorum, ut aliquid facturi dicant: «Si Deus voluerit»; cuius originem ex Ben Syra narrat hic noster Serarius. Quidam, inquit, dicens: «Cras inibo nuptias,» monitus fuit ab amico, ut adderet: «Si Deus voluerit.» At ille: «Sive,» inquit, «Deus velit, sive nolit, ego cras cum sponsa sedebo in thalamo meo»: seditque cum ea tota die; nocte vero mortui sunt ambo. Quos cum mortuos invenissent, dixerunt: «Vere dixit Ben Syra: Sponsa ascendit ad thalamum, neque novit quid acciderit sibi.» Quicumque ergo cupit aliquid facere feliciter, dicat prius: «Volente Deo»; vel: «Si Deus voluerit.» Diserte Ieremias, cap. X, vers. 23: «Scio,» ait, «Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos»; et cap. XVII, vers. 7: «Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius»; et vers. 14: «Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea Tu es.»
Gentiles. Socrates suum Alcibiadem docuit ante opus dicere: «Si Deus voluerit,» ait Plato in Alcibiade. Vide Brissonium in Formul. lib. I, pag 57, ubi ostendit has voces fuisse familiares Augusto, Ciceroni, Catoni, Ennio, etc.: «Si Dii volent, Diis volentibus.» Seneca, epist. 41: «Prope,» inquit, «est a te Deus, tecum est, intus est. Ita dico, Lucili, sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum observator et custos: hic prout a nobis tractatus est, ita nos tractat: bonus vir sine Deo nemo est. An potest aliquis supra fortunam, nisi ab illo adiutus, exurgere? Ille dat consilia magnifica et recta.» Et inferius: «Animum excellentem, moderatum, omnia tanquam minora transeuntem, quidquid timemus optamusque ridentem, coelestis potentia agitat: non potest res tanta sine adminiculo numinis stare.» Idem, lib. IV de Beneficiis, cap. VI: «Unde tibi istum quem trahis spiritum? Unde istam, per quam actus vitae tuae disponis atque ordinas, lucem? Unde sanguinem, cuius cursu vitalis contineatur calor? Unde ista palatum tuum saporibus exquisitis ultra satietatem lacessentia? Unde haec irritamenta iam lassae voluptatis? Unde ista quies in qua putrescis ac marces? Nonne si gratus es, dices: — Deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper Deus: illius aram / Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus: / Ille meas errare boves (ut cernis), et ipsum / Ludere quae vellem calamo permisit agresti.»
Saraceni et Turcae toti a Dei voluntate quasi a fato pendent; ideoque in praelia et pericula praecipites caeci ruunt. Aguntur enim hoc dilemmate: Aut Deus statuit me hoc praelio mori, hoc periculo obrui, aut non: si statuit, non possum evadere; si non statuit, ergo non moriar, non obruar. Nullum enim bonum, vel malum cuiquam evenire potest, nisi volente et immittente Deo. Sed paralogizant: Deus enim multa non statuit, nisi praevisa hominum libera dispositione, merito, vel demerito. Sic non statuit ut moriaris in praelio, nisi illi te ingesseris; non statuit ut periculo obruaris, nisi te sponte in illud conieceris. Sed hanc argutiam Turcae non capiunt. Quocirca Solymanus Imperator cum filium haberet refractarium et regimen turbantem, ac quidam e principibus consuleret, ut illum quasi perniciosum reipublicae e medio tolleret, illico illi caput coram se praecidi iussit, eo quod non addidisset: «Si ita Deo placuerit»; nam postea eius consilium secutus, filium interfecit. Ita refert P. Salmeron hic.
Et si vixerimus. — Agit contra superbos sibique praefidentes, nec Deo innitentes. His iubet addi: «Et si vixerimus»; ut memores fragilitatis suae et mortalitatis, cristas ponant, ac a Deo se suaque pendere profiteantur. Nam alioqui fideles in omni sua deliberatione et proposito idipsum tacite subintelligunt: qui vero religiosiores sunt et modestiores, idipsum expresse addunt, exemplo angeli, qui ad Abraham ait: «Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite,» Genes. cap. XVIII, vers. 10.
Idipsum monere et repraesentare voluerunt Gentiles, quando tres Parcas vitae necisque nostrae praesides excogitarunt: quarum una colum gestabat lana obvolutum; altera fila sensim e lana deducebat, coloque agglomerabat; tertia denique cum fato praestitutum aderat temporis momentum, repente stamina secabat, vitamque praecidebat, iuxta illud Poetae: «Clotho colum retinet, Lachesis net, et Atropos occat.»
Cicero, lib. III De Natura Deorum, Parcas Erebi et Noctis filias facit, et easdem fata esse existimat. Unde est illud Cleantis: «Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.» Et Virgilius: «Concordes stabili fatorum numine Parcae.» Huc subinde alludit Scriptura, ut Ezechias, Isaiae cap. XXXVIII, vers. 12: «Praecisa est velut a texente vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me.» Ezech. cap. XXXVII, vers. 11: «Periit fides nostra, et abscissi sumus.» Ubi nonnulli vertunt, «periit glomus noster, et succisi sumus.» Hinc prima dicta est Clotho, a circumvolvendi officio, eo quod contorta et coordinata omnia teneat: κλώθω enim Graecis idem est quod «circumvolvo, glomero, contorqueo.» Secunda dicta est Lachesis, id est «sortitio,» a λαγχάνειν, id est «sortiri,» quasi sortito vitae spatia hominibus obtingant; haec enim est quae fila ducit. Martialis, lib. I, epigram. 89: «Cum mihi supremos Lachesis perneverit annos.» Huius item nominis vestigium in sacris monumentis reperimus. Nam ubi legitur in Hebraico textu, Psalm. XXX, 16: «In manibus tuis tempora mea,» reddiderunt Septuaginta, «in manibus tuis sortes meae.» Voluerunt nimirum sapientissimi viri (ut docte ibi observat Agellius) Parcarum fabulas corrigere, ad veramque sententiam traducere. Asserebant Poetae spatia vitae cuique, vel fato obtingere, aut sorte sua temere evenire; unde Parcarum unam Lachesim, hoc est «sortitionem,» appellabant. Hoc mendacium refutarunt Septuaginta, et sortitionem omnem in Dei manu esse dixerunt; ab eo vitae spatia mortalibus tribui, ab eo propagari, ab eo denique pro aeterno suo consilio arbitratuque finiri, licet sortito et quasi temere hominibus haec accidere videantur, quia latentes in abdito deitatis pectore tantae varietatis causas investigare non possumus. Tertia demum Parca vocabatur Atropos: ad verbum reddas «invertibilis,» aut, si latinius mavis, «inexorabilis, implacabilis, inflexibilis»; quia fatalis illa moriendi necessitas, ubi adest instans praestitutum, nullo modo flecti aut immutari potest. Unde Martialis, lib. III: «Lanificas nulli tres exorare puellas / Contigit: observant quem statuere diem.»
Quocirca sapienter Seneca, epist. 61: «Id ago,» inquit, «ut mihi instar totius vitae sit dies: sic illum aspicio, tanquam esse vel ultimus possit.» Sapientius S. Gregorius, hom. 12 in Evang.: «Qui poenitenti,» ait, «veniam spopondit, peccanti diem crastinum non promisit: semper ergo extremum diem debemus metuere, quem nunquam possumus praevidere,» iuxta illud: «Omnem crede diem tibi diluxisse supremum.» Praemonuit omnes Christus, dicens: «Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam,» Matth. cap. XXV, vers. 13.
Versus 16: Nunc Autem Exultatis in Superbiis Vestris; Omnis Exultatio Talis Maligna Est
16. Nunc autem exultatis in superbiis vestris. — Graece ἀλαζονείαις, id est «iactantiis et arrogantiis» vestris, quibus iactatis vos hoc illove die haec et ista facturos, tantas merces et lucra capturos. Secundo, Glossa et Thomas Anglicus: «In superbiis,» inquiunt, id est, in divitiis quae faciunt superbos, et in quibus superbitis. «Vermis enim divitiarum est superbia,» ait S. Augustinus. Ἀλαζονεία enim est hominum plura quam praestare possint pollicentium, ait Ulpianus in Demosthenem. Hinc pro «exultatis» graece est καυχᾶσθε; vel, ut alii legunt, κατακαυχᾶσθε, id est «gloriamini contra alium,» puta Deum, quasi vestro marte tot vobis opes paretis. Facete Socrates irrisit Alcibiadem sua praedia iactantem, cum ei obiecit tabulam cosmographicam Atticae, petiitque illa sibi in ea ostendi: cum enim ea ostendere non posset: «Vide,» inquit, «quantula ea sunt, quae in tantilla tabula ostendi nequeunt.» Ita Aelianus, lib. III Variae Histor.
Omnis exultatio talis (graece καύχησις, id est «gloriatio») maligna est, — suggesta a maligno spiritu, graece πονηρά, id est, «mala, improba est.»
Versus 17: Scienti Igitur Bonum Facere et Non Facienti Peccatum Est Illi
17. Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. — Tacite significat S. Iacobus fideles haec sua monita scire, q. d. Credo vos haec scire; quare moneo ut ea opere perficiatis. Sciens enim bonum quod Deus et lex praecipit, si illud non faciat, peccat, et ut reus a Deo punietur. Recte S. Ephrem ex hac sententia colligit, serm. De Paenitent.: Si scienti bonum et non facienti, peccatum est illi; multo magis malum scienti et illud facienti, peccatum erit. S. Bernardus, serm. 36 in Cant.: «Scienti,» ait, «bonum et non facienti, peccatum est illi; ac si per similitudinem dicat: Sumenti cibum et non digerenti, perniciosum est ei. Cibus siquidem indigestus malos generat humores, et corrumpit corpus, non nutrit: ita et multa scientia ingesta stomacho animae, quae est memoria, si decocta igne charitatis non fuerit, et per quosdam artus animae, mores scilicet atque actus, transfusa atque digesta, etc., reputabitur in peccatum, tanquam cibus conversus in noxios pravosque humores. Annon inflationes et torsiones in conscientia sustinebit, qui huiusmodi est, sciens videlicet bonum et non faciens?»