Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hoc capite S. Iacobus a fide transit ad fidei doctrinam, puta ad magisterium; ac contentioni et ambitioni opponit sapientiam humilem et mansuetam. Primo, ergo taxat eos qui officium docendi ambiebant, quorum occasione in linguae vitia excurrit, aitque linguam esse indomabilem, ignem omnia comburentem, adeoque universitatem iniquitatis. Denique, vers. 13, docet veram sapientiam discendi et docendi non consistere in contentione et zelo, sed in mansuetudine et pace.
Textus Vulgatae: Iacobi 3:1-18
1. Nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis. 2. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir; potest etiam fraeno circumducere totum corpus. 3. Si autem equis fraena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. 4. Ecce et naves cum magnae sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit. 5. Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! 6. Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata a gehenna. 7. Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana. 8. Linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum: plena veneno mortifero. 9. In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt. 10. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. 11. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? 12. Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. 13. Quis sapiens, et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. 14. Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem. 15. Non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. 16. Ubi enim zelus et contentio: ibi inconstantia et omne opus pravum. 17. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans sine simulatione. 18. Fructus autem iustitiae in pace seminatur, facientibus pacem.
Versus 1: Nolite Plures Magistri Fieri, Fratres Mei, Scientes Quoniam Maius Iudicium Sumitis
1. Nolite plures fieri magistri. — Graece ne multi doctores fiatis. «Magister» Latinis appellatur quilibet praefectus; unde vocatur magister morum, magister equitum, magister navis, magister populi, id est dictator, magister pecoris, id est pastor. Hinc «magistrare» est regere, indeque nomen «magistratus,» ait Festus. Unde primo, aliqui per «magistros» accipiunt Episcopos: Episcopus enim est doctor populi, ut ait Apostolus I Timoth. III, 2, q. d. Nolite plures fieri Episcopi eiusdem loci et urbis: una enim urbs unum poscit Episcopum, et unus Episcopus unam urbem; sicut sponsus unam sponsam, et sponsa unum sponsum. Inde enim natae sunt haereses et schismata, ait S. Cyprianus, lib. I, epist. 3 ad Cornelium, quod plures voluerunt esse Episcopi et Pontifices, ac consequenter «quod uni sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos iudex vice Christi cogitatur: cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversus sacerdotum collegium quidquam moveret.» Et Lactantius lib. IV, cap. ult.: «Haeresiarchae,» ait, «augendis opibus et honoribus studentes, affectabant magnum sacerdotium, et a potioribus victi secedere cum suffragatoribus suis maluerunt, quam eos ferre praepositos, quibus concupierant ipsi ante praeponi.» Huc accedit Thomas Anglicus, qui sic exponit, q. d. ne quis in pluribus Ecclesiis velit esse magister, utque magna beneficia consequi.
Secundo, planius et plenius, q. d. Nolite plures ambire cathedram doctoralem, scilicet, nolite singuli e pluribus ambire magisterium, fierique magistri fidelium. Per «plures» enim intelligit singulos e pluribus, per syllepsin, qua uti pro multis ponitur unus, ut Aeneid. II: «Armato milite complent,» id est, armatis militibus; ita vicissim pro uno ponuntur multi ut Aeneid. IX: «Vos, o Calliope, precor, aspirate canenti.» Sed dicit «plures» non «singulos,» quia plures concurrebant et ambiebant magisterium, uti etiamnum concurrunt et ambiunt, q. d. Solent plures aspirare ad magisterium, illudque ambire: veto id fieri, quia pauci ad id a Praelatis Ecclesiae destinati et auctorati sufficient: plures vero si fiant, paucos impediant, idque primo, quia in pluralitate semper est confusio. Secundo, quia inter plures facile irrepunt indocti, indiscreti, perversi, scandalosi. Rursum, inter plures levi de causa oritur ambitio et contentio, dum unus alium excellere vel supprimere satagit. Tertio, quia plures plura et diversa habent iudicia; unde facile diversa et contraria docebunt, ex quo orientur lites et scandala. Quarto, quia inter plures facile inserit se aliquis heterocliti et superbi cerebri, qui solus sapere, ac discipulos post se trahere sataget, ut novae scholae, sententiae et sectae auctor et princeps habeatur; itaque haeresim introducet, fietque haeresiarcha. Haec enim ambitio impulit Simonem, Arium, Pelagium, Calvinum, Lutherum ceterosque Novatores, ad comminiscendum suas haereses, uti docet Tertullianus, lib. De Praescript. haeret. cap. xli, et S. Iustinus, Quaest. iv ad Orthod. Inde S. Augustinus in prologo lib. I Retract.: «Magistri,» inquit, «tunc plures fieri dicuntur, cum diversa et inter se adversa sentiunt: cum vero idipsum dicunt omnes, et verum dicunt, ab unius veri magistri magisterio non recedunt. Offendunt autem, non cum illi multa dicunt, sed cum addunt sua: sic quippe incidunt ex multiloquio in falsiloquium.»
Occasio id scribendi Iacobo fuit ea quam dat Beda: «Multi,» ait, «fuere temporibus Apostolorum, qui descendentes de Iudaea Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant credentes ex Gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant, de quibus in Actis Apostolicis loquitur Lucas.» Tales fuere Ebion, Cerinthus, Simon et similes, uti dixi Actor. xv. Hosce ergo vitandos docet S. Iacobus, aeque ac S. Paulus, Act. xx, 29: «Ego scio,» ait, «quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. Et ex vobis ipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se,» ut scilicet eorum vocentur magistri.
Alludit S. Iacobus ad illud Christi Matth. xxiii, 6, ubi taxans arrogantiam Pharisaeorum: «Amant,» inquit, «primas cathedras in Synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi: vos autem nolite vocari Rabbi. Unus est enim magister vester (Christus), omnes autem vos fratres estis,» q. d. Ne arrogetis vobis honorem et titulum Rabbi prae Christo, imo excluso Christo, ut faciunt Pharisaei, sed potius quasi discipuli unum magistrum Christum sectamini et nuncupate, eiusque, non vestra dogmata praedicate, non tam quasi magistri, quam quasi Christi discipuli et praecones. Scripsit S. Augustinus lib. De Magistro, in quo docet non alium esse magistrum qui docet hominem scientiam, quam Deum; homines enim exterius tantum admonere, Christum vero interius docere veritatem. Dum enim loquimur et docemus, nos loquendo asserit «nihil aliud agere, quam commonere, cum memoria, cui verba inhaerent, ea revolvendo facit venire in mentem res ipsas, quarum signa sunt verba.» Unde sic concludit: «Ego vero didici admonitione verborum tuorum, nihil aliud verbis quam admoneri hominem, ut discat, et perparum esse quod per locutionem aliquanta cogitatio loquentis apparet. Utrum autem vera dicantur eum docere solum, qui se intus habitare, cum foris loqueretur, admonuit. Quem iam favente ipso tanto ardentius diligam, quanto ero in discendo provectior.» Idem, serm. 122 De Diversis, cap. II: «Tutius est ergo ut et nos qui loquimur, et vos qui auditis, sub uno magistro condiscipulos nos esse noverimus: omnino tutius est et hoc expedit, ut nos non tanquam magistros, sed tanquam condiscipulos vestros audiatis.» Hinc haeretici volentes esse magistri, ab uno magistro Christo desciverunt. «Cum enim Phryges, aut Novatiani, aut Valentiniani, aut Marcionitae, aut Anthropiani, seu quilibet alii nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso, humana aut externa vocabula induerunt,» ait Lactantius, lib. IV, cap. ult. Tales fuere qui se superbe Gnosticos, id est, scientes omnia, indigitarunt, teste Clemente Alexandrino, lib. I Paedag. cap. vi. Itaque Iacobus hic tantum vetat docendi ambitionem, praesertim iuvenum et indoctorum, qui prius docere volunt quam discere, et ut sint doctores, dignantur esse discipuli: in quos invehitur S. Hieronymus, epist. ad Paulinum, simulque docet tutius esse discere quam docere, iuxta illud Psal. L, 15: «Auditui meo dabis gaudium et laetitiam.» Vide quae contra ambitionem dixi I Timoth. III, 1.
Quare inepte hanc Iacobi sententiam haeretici torquent contra Academias, contraque gradus, quasi Iacobus vetet creari Baccalaureos, Licentiatos, doctores; eos enim non plus prodesse Ecclesiae quam diabolum, asseruit Wiclef, teste Praeteolo; et Andreas Carolstadius ex Doctore factus pistor, cathedrae Wittembergicae, in qua doctorandi stabant, inscripsit: «Nolite vocari magistri,» quod legens Lutherus dixit, hac Christi et Iacobi sententia non aliud sanciri, quam ne quis novum dogma excogitet et doceat, uti refert Cochlaeus in Gestis Lutheri. Inepte, inquam. Nam Paulus fuit doctor Gentium, aitque Deum in Ecclesia posuisse doctores Ephes. IV, 11, et tales in schola Alexandriae fuerunt Clemens, Origenes, Heraclas, Pantaenus, Dionysius, Theonas, Achillas, etc., ac similes Parisiis Carolus Magnus instituit, quos secuti sunt Albertus Magnus, Alexander Alensis, S. Thomas, S. Bonaventura, qui et doctoratus insignia susceperunt. Vide Middendorpium, lib. De Academiis, et decreta De magistris in Synodo Viennensi, Basileensi, Lateranensi et Tridentina. Denique Nazianzenus, orat. 1 in Iulianum; S. Augustinus, lib. XVIII De Civit., cap. v, et passim veteres taxant Iulianum Apostatam, quod vetuerit Christianos docere, ut arma iis eriperet, quibus gentilismum suum destruebant.
Mystice S. Augustinus in Psal. CXLIV: «Breve magisterium est, ut semper laudes Deum, veroque corde non falso dicas: Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo. Breve mysterium (alias magisterium) est, scilicet ut noveris eum misericorditer dare cum dat, misericorditer auferre cum tollit: nec te credas a misericordia eius derelinqui, qui tibi aut blanditur dando ne deficias, aut corripit exsultantem ne pereas. Sive ergo in eius donis, sive in eius flagellis, lauda eum. Laus flagellantis medicina est vulneris.»
Scientes quoniam gravius iudicium sumitis. — Graece λήψομεθα, id est, sumemus, scilicet nos magistri, q. d. Magisterium est λῆμμα, id est, onus et pondus, quod quis imprudenter in humeros sumit, nisi a superiore imponatur. Dat causam cur magisterium potius fugiendum sit, quam ambiendum, quia scilicet magistri apud Christum iudicem gravius et severius iudicium et condemnationem subibunt, quam discipuli, si arrogantes gloriam captent, aliosque contemnant, aut si mala doceant, vel male vivant: magistri enim discipulis praelucere debent non tantum verbo, sed et exemplo. Unde caute monet S. Augustinus, lib. De Pastoribus, cap. x: «Ne lacereris a spinis, id est, ne facta imiteris malorum; lege uvam inter spinas pendentem, sed de vite nascentem. Ad te perveniat botri alimentum, spinis servatur ignis tormentum.» Idem, tractatu 46 in Ioan.: «Botrum carpe, spinam cave: doctrina vera per malos, palmes in spina: botrum inter spinas caute lege, ne dum quaeris fructum, laceres manum, et cum audis bona dicentem, ne imiteris mala facientem.» Auctor Imperfecti apud S. Chrysostomum, hom. 43: «Numquid propter terram vilem pretiosum aurum contemnitur? Non: sicut aurum eligitur, et terra relinquitur, sic et vos doctrinam accipite, et mores relinquite.» Et nonnullis interiectis: «Apes flores colligunt, herbas relinquunt; sic et vos flores doctrinae colligite, et conversationem relinquite.»
Porro magnum, inquit Hugo, est iudicium, si magister sit illitteratus; maius, si immorigeratus; maximum, si deficiens in utroque, quod Sapiens, cap. vi, 6, durissimum asserit fore ei qui praeest. Quocirca formidabile est quod scribit S. Chrysostomus, homil. 3 in Acta: «Non temere dico, sed ut affectus sum ac sentio: non arbitror inter sacerdotes multos esse qui salvi fiant, sed multo plures qui pereant. Quod alii peccant, sacerdoti imputatur. Si vel unus tantum decedat non initiatus, nonne totam ipsius subvertit salutem? Etenim si unius animae salus tanti est, ut ob hanc Filius Dei fieret homo, tantaque pateretur, perditio cogita quantam conciliabit poenam? Quod si quis ob hominem in hac vita perditum morte dignus est, quanto magis ille?»
Recte itaque monet Imperator, lib. Si quemquam, cap. De Episcopis et Clericis: «Tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quaeratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat. Profecto enim indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus.»
Versus 2: In Multis Enim Offendimus Omnes; Si Quis in Verbo Non Offendit, Hic Perfectus Est Vir
2. In multis enim offendimus (graece πταίομεν, id est, cadimus) omnes, — tum verbo, cum alios docere volumus, de quo proprie hic agitur; tum exemplo, q. d. Cum quisque, etiam sibi soli et Deo vivens, in multis offendat, sane imprudenter ambiet quis aliorum magisterium, cum in eo in longe pluribus sit offensurus, de quibus in Dei iudicio exactam rationem est redditurus. Audi S. Augustinum, serm. 122 De Diversis, cap. II: «Videte, quia sollicitudo nobis imposita est, ubi dicitur: Nolite plures fieri magistri, in multis enim offendimus omnes. Quis non contremiscat cum Apostolus dicat, omnes? etc. Oportet ergo vos esse non solum loquentium auditores, sed timentium miseratores: ut in eo quod verum dicimus, quoniam verum a veritate est, non nos, sed ipsum (verum et veritatem, quae est ipse Deus) laudetis: ubi autem sicut homines offendimus, eumdem ipsum pro nobis oretis.» Hoc est quod ait Ecclesiastes, cap. vii, 21: «Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet»; et Proverb. xxiv, 16: «Septies enim cadet iustus, et resurget.» Unde Clemens Alexandrinus, I Paedag., cap. ii: «Nil omnino peccare, proprium est Dei.» Clare vero S. Ioannes, epist. I, cap. I, vers. 8: «Si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est»; et S. Paulus, I Cor. IV, 4: «Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.» Unde S. Gregorius, XXIV Moral. cap. xi vel xviii: «Quid ergo facient tabulae, si tremunt columnae? Aut quomodo virgulta immobilia stabunt, si huius pavoris turbine etiam coeli quatiuntur?» Quocirca singulariter ex praecepto Christi quotidie oramus: «Dimitte nobis debita nostra»; idque vere, non ex ficta humilitate, ac in persona propria, non aliena, ut contra Pelagium definit Concilium Milevitanum, can. 6.
Itaque de fide est, hominem iustum non posse, etiam cum auxilio speciali, quod ordinarie confertur, sine singulari privilegio omnia peccata venialia ad longum tempus evitare. Ita definit Concilium Tridentinum sess. VI, can. 23: «Si quis hominem semel iustificatum dixerit posse in tota vita peccata omnia, etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de B. Virgine tenet Ecclesia, anathema sit.» Ubi nota primo, posse hominem iustum carere omni omnino peccato ad tempus, v. g. cum baptizatur, cum de omnibus ex toto corde conteritur et confitetur, cum indulgentiam plenariam consequitur, etc. Sed non potest per omnem vitam, ut volebant Pelagiani, imo nec ad longum tempus se continere ab omni peccato veniali.
Ratio est, quia auxilium omne gratiae quod Deus ordinarie confert, non tollit concupiscentiam, ut patet in S. Paulo, Rom. vii, et II Cor. xii, 7. Ac proinde non impedit omnes motus rationem praevenientes quibus rapimur in illicita. Motus autem hi concupiscentiae varii sunt, et pene innumeri, ac dum unum superamus, exurgit et quasi ebullit alius et alius quasi continue. Ubicumque autem sunt tales tantique motus ad peccatum illices, fieri moraliter nequit, ut spectata humana infirmitate aliquando non peccetur venialiter. Nam si vel parum quis negligens in uno fuerit, illico est peccatum veniale, non est autem humanae industriae, istam extremam diligentiam et vigilantiam in omnibus animi motibus praestare. Ergo moraliter fieri nequit ut per auxilium speciale ordinarium, quod etiam sanctissimis confertur, homo evitet in tota vita, imo ad unum annum omne peccatum veniale. Minima enim negligentia sufficit ad peccatum veniale, quia non requirit perfectam deliberationem, aut advertentiam. Sic impossibile est, ut quis opus aliquod magnum conscribat vel imprimat, aut navim, domum, templum aedificet; et nullum, ne minimum quidem errorem committat; quia impossibile est ut mens humana ad omnia etiam minima vigil excubet, vigilque consistat. Unde illud: «Quandoque bonus dormitat Homerus.» Sicut ergo facile in cithara chorda aliqua per longum tempus laxatur, facitque dissonantiam: ita et in homine contentio animi diu durare nequit, quin se remittat et in aliquo hallucinetur. Rursum, sicut qui in Alpibus per montes asperos et saxa multis diebus incedunt, impossibile est ita semper esse cautos, ut aliquando in aliquod saxum non impingant et offendant: sic homini inter tot lapsuum occasiones et scandala, aliquando non impingere et offendere moraliter est impossibile. Licet enim singuli actus et lapsus sint liberi, ideoque in hominis potestate sit eos evitare, tamen omnes simul sumpti non ita sunt in hominis potestate, ut omnes vitare possit. Libertas ergo est singulorum, necessitas vero peccandi aliquando, est omnium copulatim et simul sumptorum. Denique peccatum veniale non tollit iustitiam, aut gratiam Dei, sed cum ea consistit, estque quasi naevus in facie pulchra: unde pariter non impedit, quominus iustus censeatur implere legem iuxta possibilitatem huius vitae. Praetor enim, et multo magis Deus, non curat errata minima, ut ob ea graviter indignetur, hominemque odio prosequatur et morte puniat.
Dices: Si homo tantummodo moraliter hanc a lapsu veniali immunem integritatem praestare non potest, physice tamen potest, ergo non est ei absolute id impossibile; ac proinde fieri poterit, ut aliquis in toto genere humano, per auxilium Dei commune vitet omne peccatum veniale. Respondeo: Cum dicimus hominem moraliter hoc non posse, non sic intelligimus, quasi aliquo modo, raro tamen, aut non nisi cum summa difficultate fieri possit, ut homo omne omnino peccatum caveat; sed quia non caret potestate intrinseca, puta libertate et voluntate physica, quae secundum se cum Dei gratia sufficiens est ad hoc praestandum: haec tamen tot difficultatibus et mutationibus est obvallata, ut spectata humanae fragilitatis conditione nunquam possit reduci in actum; et ideo dicimus moraliter hoc esse impossibile, physice tamen possibile, uti recte docet Andreas Vega, lib. XIV in Concil. Trident. xxv.
Si quaeras, an iustus cum auxilio speciali non possit vitare saltem omnia peccata venialia ex genere, quae plena deliberatione committuntur? Respondet Durandus in II, dist. xxviii, Quaest. III, num. 8, id fieri posse; idque non est improbabile, si de aliquo viro sanctissimo loquamur, ut de S. Ioanne Baptista, qui nunquam videtur dixisse verbum otiosum. Unde de eo canit Ecclesia, quod a puero iverit in desertum, «ne levi saltem maculare vitam famine posset.» Idem forte dici posset de S. Paulo primo eremita et Antonio, eos ad aliquot annos haec vitare potuisse: licet de tota vita non ausim id affirmare; facillime enim tanto tempore contingit aliquis linguae vel phantasiae et mentis lapsus, uti docet hic S. Iacobus. Ita olim sensi docuique noster Lessius in tract. de Gratia.
Moraliter haec peccandi necessitas est materia profundae humilitatis, acuitque hominis vigilantiam, studium et luctam, ut quam minime peccet, atque ideo eam in iusto permittit Deus, uti S. Paulus ait sibi stimulum carnis relictum, ne magnitudo revelationum eum extolleret, et virtus divina in eius infirmitate perficeretur, II Cor. xii, 9. Hic ergo Iebusaeus in carne nostra habitans, subiugari potest, extirpari non potest, sicut olim idem relictus fuit a Deo Hebraeis, ut in eo experiretur Israelem, Iudic. ii, 22. Hic rursum monet nos misereri aliorum, eisque qui nos offenderunt, facile dare veniam, utpote conscios fragilitatis tam nostrae, quam alienae, ac pariter peccantes corripere in spiritu lenitatis, Galat. vi, 1. Unde S. Augustinus, lib. II De serm. Domini in monte, cap. xx, hunc corripiendi modum praescribit, ut corripiens consideret an aliquando idem vitium habuerit, an non: «Si non habuit, cogitet se hominem esse, habereque potuisse; si habuit et non habet, tangat memoriam communis fragilitas, ut obiurgationem non odium, sed misericordia praecedat. Si est in eodem vitio, non reprehendat, vel obiurget, sed congemiscat et ad pariter cavendum invitet.» Hinc de S. Francisco multisque aliis Sanctis legimus, quod assidue se vocarint peccatores, et quidem maximos, adeoque noster Franciscus Borgia suis epistolis non aliud subscribebat, quam «Franciscus peccator,» uti refert Ribadeneira in eius Vita. De aliis legimus eos optasse liberari hoc exilio, et transire ad Christum, ut hanc eum offendendi miserabilem necessitatem evaderent.
Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. — Didymus id accipit de verbo interno cordis, non externo oris; qui enim, inquit, habet veritatem sensus de rebus quae sunt, is inoffensibile habebit verbum: atque perfectio consistit in moderatione et fraeno non tam verborum, quam cogitationum et passionum. Verum hoc symbolicum est. Agit enim Iacobus de usu et vitio linguae, ut patet ex sequent.; perpetua enim linguae moderatio effectus et signum certum est moderationis cogitationum et passionum. Qualis enim est vita, talis est loquela. Unde Hugo Victorinus, annot. in cap. xii epist. ad Roman., docet in moderatione linguae non tam consistere perfectionem, quam cumulum perfectionis: sicut senem vocamus, qui centesimum annum agit; etsi enim solus centesimus non inducat senium, tamen id facit, si iungatur ceteris praecedentibus. Talem virum quasi vix inveniendum requirebat Eccli., cap. xix, vers. 17: «Quis est qui non deliquerit in lingua sua?» Ratio est, prima, quia inter vitia corruptae naturae humanae unum non minimum est innata loquacitas, ut quod cupit et concipit, hoc proloqui gestiat; uti videre est in pueris et mulieribus: hanc autem, quia innata et quasi naturalis est propensio, compescere et regere est difficillimum. «Ex abundantia enim cordis os loquitur,» Matth. xii, 34.
Secunda, quia lingua vicina est cerebro, os phantasiae, ut quod illa cogitat mox derivet in os, et in verba effluat: quare nisi phantasiam regas (quod est perdifficile), linguam non rexeris; verbum enim oris est partus verbi mentis; sermo est fructus cogitationis, imago cordis, index sensorum animi. Hinc Socrates dicebat: «Loquere, adolescens, ut te videam.» Unde Psaltes, Psalm. xxxviii, 1: «Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.»
Tertia, quia magna rerum et circumstantiarum omnium circumspectione opus est in loquendo, ut dicas accommodate loco, tempori, personis audientibus, ne quem offendas. Haec autem circumspectio actus est magnae prudentiae et perfectionis, ac viribus naturae in omni sermone longo tempore praestari nequit, sed ad id gratia Dei singulari opus est. Quocirca vere S. Augustinus, epist. 7 Ad Marcellinum: «Quamvis Tullius (ut scribitur) nullum verbum unquam emiserit, quod revocare vellet, haec tamen laus credibilior est de nimium fatuo, quam de sapiente perfecto.»
Quarta, quia homo pronus est ad se laudandum et aliis detrahendum: item ad adulandum, simulandum, fallendum, mentiendum: rursum ad loquendum curiosa, fabulosa, otiosa et superflua, cum tamen Christus edicat Matth. xii, 36: «Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.»
Hoc est quod pronuntiat Sapiens, Prov. xvi, 1: «Hominis est, praeparare animam; et Domini, gubernare linguam.» Hoc orat Psaltes, Psalm. cxl, vers. 3: «Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis, ut non declinem in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis.» Quocirca unus e Seraphim calculo ignito adussit labia Isaiae, ut expurgata discerent recta et ignita loqui, Isaiae vi. Idem viderunt Gentiles. Interrogatus Aristoteles apud Stobaeum, serm. 33, quae res homini esset difficillima? respondit: «Silere tacenda.» Longius progressus est idem Aristoteles apud Antonium in Melissa, I part., serm. 73, tom. I Bibliotheca SS. Patrum: cum enim ex eo quaereretur, quisnam posset arcanum sibi creditum continere: «Qui carbonem ignitum lingua retinere potest.» Consentanee refert Cicero, lib. II De Orat., Ennium dicere solitum flammam a sapiente facilius ore inardente opprimi, quam bona dicta teneat.
Atque haec Philosophorum apophthegmata illustrant illud Eccli. xix, 12: «Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti,» id est, qualis impressa fugax taurus bipenne, vulnus et telum ferens (ut loquitur Seneca in Hercule Furente), acerbissime saucius caelum horrido mugitu complet, donec adactum ac penitus infixum venabulum excutiat: sic stultus, quoad verbum sibi creditum effutiat instar parturientis, aut hausto veneno nauseantis (quas etiam similitudines usurpat ibi Spiritus Sanctus), nulla capit intervalla requietis. Ergo tam impotenti belluae fraenum rationis iniciendum est, Eccli. XXVIII, 30: «Facito fraenos ori tuo rectos, et attende ne forte labaris in lingua.» Psalm. XXXVIII, 2: «Posui ori meo custodiam,» hebraice fraenum.
Aliquis dogma salutis poscens dicensque: «Dic mihi, Abba, sermonem quo salvus fiam,» ab eo audit: «Si vis salvari, quando ad aliquem vadis, non prius loquaris antequam te ille inquirat.» Ita habetur in Vitis Patrum, lib. V, cap. X De discretione, num. 19.
S. Antonii monitum salutis fuit: «Contine linguam et ventrem.» Alius senior in Vitis Patrum eos qui linguam non continent, vocabat «stabulum sine ianua: quia quodcumque eis ascendit in cor, id ore loquuntur.» Ibidem Abbas Sisois ait: «Triginta annos non deprecor Deum propter peccata, sed orans hoc dico: Domine Iesu Christe, protege me a lingua mea. Et usque nunc per singulos dies corruo per ipsam et delinquo.» Ibidem Abbas Hyperichius ait: «Monachus qui non retinet linguam in tempore furoris, neque passionum corporalium retentor erit aliquando.» Et Abbas Lucius cuidam volenti peregrinari ait: «Si non tenueris linguam tuam, ubicumque perrexeris, non eris peregrinus; sed refrena hic linguam tuam, et eris etiam hic peregrinus.» Abbas Agatho per triennium lapidem ore gestavit, ut coactus disceret silere; idque ita didicit, ut postea, cum vellet loqui, vix posset.
Idem viderunt Gentiles. Hesiodus apud Plutarchum in Lacon.: «Optimus est homini linguae thesaurus, et ingens gratia quae parcis mensurat singula verbis.»
Anacharsis rogatus quid in homine esset optimum et pessimum? respondit: «Lingua,» teste Laertio, lib. I, cap. IX. Aegyptii sacrificantes Harpocrati, deo silentii, clamabant: «Lingua fortuna, lingua daemon,» teste Plutarcho, lib. De Iside.
In multiloquio enim non deest peccatum. Quocirca S. Augustinus, prooemio in lib. Retract., testatur se libros Retractationum scribere, ut multa locutus male dicta castigaret. «Neque enim ea reprehendere deberem, si dicere debuissem: sed qui primas non potuit habere sapientiae, secundas habeat partes modestiae: ut qui non valuit omnia impaenitenda dicere, saltem paeniteat quae cognoverit dicenda non fuisse.»
Ex mox: «In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.» Ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo, cum iam sim senex, quanto minus cum iuvenis coepi scribere, vel ad populos dicere: tantumque mihi tributum est, ut ubicumque me praesente loqui opus esset ad populum, rarissime tacere, atque alios audire permitterer, et esse velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.
Inter alios eximius fuit Abbas Pamho, qui suo silentio eo perfectionis pervenit, ut in morte protestatus sit nullum sibi verbum unquam excidisse, cuius se paeniteret. Rudis enim cum esset, ait Socrates, lib. IV, cap. XVIII, magistrum adiit, a quo audiens primum versum Psalm. XXXVIII: «Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea,» secundum audire noluit, sed discedens dixit: «Unus hic versus satis est, si modo cum reipsa et opere discere potuero.» Cumque post sex menses rogaretur a magistro, cur ad se tanto tempore non rediisset? respondit se versum Psalmi nondum reipsa didicisse. Post plures annos rogatus an eum didicisset? ait se decem et novem annis integris vix didicisse eum opere explere. Quocirca moriens, inquit Palladius in Lausiaca, cap. X, dixit: «Non memini me ab aliquo panem gratis datum comedisse, nec me in hanc horam paenitet alicuius sermonis quem dixerim; et sic ad Deum recedo, ut qui nec pius quidem, nec religiosus esse coeperim.» Subdit Palladius, «quod nunquam de sacra Scriptura, vel de re aliqua interrogatus statim responderit, sed dixerit: Nondum inveni quod respondeam. Praeteribant tres menses, et non dabat responsum, dicens: Nondum comprehendi. Tam considerate ex Deo dabat responsa, ut a Deo cum omni metu omnes acciperent; dicebatur enim hanc virtutem supra magnum Antonium et super omnes Sanctos exercuisse, nempe ut esset in loquendo accuratus et perfectus.»
Similis fuit Arsenius, olim praeceptor Arcadii et Honorii Imperatorum, qui eorum iram declinans abiit in eremum, audiitque ab angelo: «Arseni, fuge, tace, quiesce, haec sunt principia salutis,» quae in praxin redigens, vir mirae sanctitatis evasit.
Porro ratio et modus dirigendi linguam ne offendat, est silentium. Vis discere loqui? sile, et in silentio cogita quid et quomodo sit loquendum. Hac de causa in omnibus Religionibus tanta est disciplina et cura silentii, quod id ad cavendum offensas et ad cordis puritatem ac innocentiam sit utilissimum, imo necessarium. Itali prudenter suis hoc proverbium occinunt: Odi, vedi e taci, se vuoi vivere in pace, hoc est, Audi, vide et tace, si vis degere in pace.
Lege Vitas Patrum, et innumeris exemplis id ita esse deprehendes.
Potest etiam fraeno circumducere (Syrus subiicere et in servitutem redigere) totum corpus. — Graece δυνατός, id est potens; sed eodem redit sensus, q. d. Sicut qui fraenat os equi, per illud fraenat, regit et circumducit quocumque vult totum corpus equi, totumque equum: ita qui fraenat os et linguam, potest menare, regere, et quocumque libuerit gyrare et circumducere totum corpus. Aliqui per «corpus» accipiunt corpus peccati, puta congeriem vitiorum, quae quasi totum quoddam corpus ex variis speciebus et actibus peccatorum, quasi partibus et membris conflatur et integratur, uti docet Cassianus, Collat. XII, cap. I et II. Alii per «corpus» accipiunt congeriem passionum, quae ex ira, odio, spe, metu aliisque passionibus integratur: passiones enim sunt quasi equi indomiti, qui fraenis domandi et circumducendi sunt. Ita Origenes, hom. 45 in Iosue. Tertio, alii accipiunt corpus actionum omnium, q. d. Qui fraenat regitque linguam, potest pariter fraenare et regere passiones motusque animi, atque actiones omnes. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 47 De Verbis Apostoli: «Ream linguam non facit nisi mens rea.» Quarto, genuine et proprie, q. d. Qui fraenare novit linguam, hic perfectus est vir, ideoque fraenare potest cetera corporis membra, omnesque actiones et motus moderari et componere ad leges modestiae et virtutis. Causam cur perfectus sit paulo ante dedi.
Versus 3: Si Autem Equis Fraena in Ora Mittimus, ad Consentiendum Nobis
3. Si autem. — Legit Interpres cum nonnullis εἰ δέ; iam plures legunt ἰδού, vel ἴδε, id est, «ecce vidi»: illud enim mox repetit Iacobus in altera navium similitudine, dicens: «Ecce (ἰδού) et naves,» etc. Aliqui pro «si» legunt «sicut.» Est anantapodoton, deest enim altera pars comparationis, quam ita supplet et explet Beda, q. d. Si equum fraeno in os misso regimus: ergo multo magis decet hominem fraenando os et linguam, totum corpus, omnesque actiones suas regere et moderari. Aut, ut Gagneius, si autem in ora equorum fraenos mittimus, omne illorum corpus circumferimus; ita qui linguae fraena imponit, quoquo vult eam agit, nec sinit praecipitem ferri. Verum haec suppletio nimia est, nimisque multa subaudit et supplet. Quare tam huius, quam sequentis de navi similitudinis redditionem et comparationem explet Iacobus, cum post utramque subdit: «Ita et lingua modicum membrum est, et magna exaltat.» Id ita esse patet ex textu Graeco. Iacobus enim duplici similitudine declarat quanti momenti sit fraenare linguam; prior petitur ab equis, posterior a navibus, q. d. Sicut equos licet generosos, fortes et indomitos fraeno in os misso domamus, gyramus et flectimus quo volumus; rursum, sicut clavo modico navim vastissimam dirigimus quo volumus: ita pariter si linguae, quae modicum est membrum, fraenum inicias, fraenabis et reges totum corpus animumque hominis. Aut certe dicendum est δέ «autem» poni pro «enim,» ut et alibi fit. Unde Syrus vertit, «ecce enim»; et Hugo, «quia si,» ut det causam eius quod dixit: «Potest etiam fraeno circumducere totum corpus,» quia scilicet simili modo si in equorum ora mittamus fraenum, totum corpus eorum circumducimus. Ita Franciscus Lucas in Notationibus ad hunc locum. Hinc illa Theophrasti gnome apud Laertium, lib. V, cap. II: «Fidendum est magis equo effraeni, quam verbo incomposito,» q. d. Ab hoc plus periculi est, plusque noxae, quam ab equo effraeni. Perstat Iacobus in similitudine equi fraeno recti, quam quia paulo ante verbo innuerat, hic fuse et clare explicat et pertractat, docetque non tantum linguam esse fraenandam, sed et ipsammet esse fraenum, quo fraenantur omnia membra totumque corpus, q. d. Quod fraenum est equis, hoc est hominibus lingua: sed fraeno reguntur, diriguntur et circumflectuntur equi ad sessoris arbitrium: igitur et lingua Dei timoris et amoris proximi legibus coercita et temperata, omnes facultates et actiones humanas, tam corporis quam animi, in suum finem moderabitur, diriget et perducet.
Ad consentiendum (πρὸς τὸ πείθεσθαι, id est ad obediendum, hoc est, ad obedire faciendum; est hebraismus; ponitur cal pro hiphil, scilicet verbum neutrum pro activo) illos nobis. — q. d. Fraeno facimus equos indociles dociles, indomitos domitos, inflexiles flexiles et ductiles, ut nobis per omnia obediant, iuxta illud Ovidii, IV Tristium, eleg. 6: «Tempore paret equus lentis animosus habenis, et placido duros accipit ore lupos.»
Hinc Cassiodorus in Psalm. XXXI, «fraenum,» censet dici a «fero (id est, equo) retinendo: ferum quippe antiqui caballum dixerunt,» licet alii a frangendo dictum putent, quod equorum ora frangat.
Et omne corpus illorum circumferimus. — περιάγομεν, id est, circumagimus. Ratio est, quia dum sessor fraeno regit os equi, regit pariter totum equi caput eiusque phantasiam: haec autem regit totum equi corpus, omnesque eius affectus, motus et gressus; equus enim per omnia phantasiam suam sequitur, eoque fertur, quo illa eum ducit. Simili modo fraenando linguam per continentiam, fraenamus pariter caput nostrum, eiusque phantasiam, mentem et voluntatem, quae refraenata fraenat pariter totum corpus, omnesque eius motus et actus: tum quia omnium idem est fraenum, scilicet continentia, quae si partem fraenet difficillimam, puta linguam refraenet, facile cetera membra minus rebellia et difficilia fraenabit; tum quia lingua fraenari nequit, nisi prius fraenetur pronitas et aviditas loquendi quae est in phantasia et appetitu: fraenata autem phantasia et appetitu, fraenantur omnes actiones et motus qui ab iis manant; tum denique quia lingua vicina est cerebro, in quo residet uti phantasia et appetitus, sic et vis motiva totius corporis per nervos, musculos et spiritus quos ex se in reliqua membra derivat et transmittit. Refraenata ergo lingua, refraenatur pariter cerebrum, eiusque phantasia, appetitus et vis motiva, omnesque nervi, musculi et spiritus motivi.
Mystice, equus est corpus hominis; sessor est Christus, qui illud sua gratia fraenat et regit. Ita S. Ioannes, Apoc. VI, 2: «Ecce equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.» Hic equus sunt Apostoli, sessor est Christus, qui per eum vicit et subegit totum orbem. Equus ergo notat Apostolorum erga Christum primo, obedientiam; secundo, patientiam laborum; tertio, alacritatem; quarto, ferociam contra daemones, infidelitatem et peccata; quinto, velocitatem in evangelizando; sexto, quod Christum Christique nomen et regnum per totum orbem portarunt. Vide ibi dicta. Hinc S. Chrysostomus, hom. 31 in Matth., linguam nostram vocat regium equum, quem si fraenes, gradarium efficies, dignumque cui insideat et inequitet Christus. S. Ambrosius, lib. IX, in cap. XIX S. Lucae, vers. 30, quaerens cur Christus asina in die Palmarum vehi, eaque Hierosolymam ingredi voluerit, respondet: «Non mundi Dominum forensi specie gestari dorso asinae delectavit, sed ut latente mysterio, penetralia nostrae mentis insterneret, et in secretis animorum interiore consessu mysticus vector insideret, quasi quodam corpore divinitatis infusus, regens mentis vestigia, lasciviam carnis infraenans, ut ductu pietatis assuetum populi Gentilis edomaret affectum. Felices illos, qui talem internis renibus recepere vectorem. Felices plane illos, quorum ora ne multiloquio solverentur, verbi caelestis habena restrinxit. Quae est ista habena, fratres? Quis me doceat quemadmodum ora hominum aut restringat, aut solvat? Monstravit mihi habenam illam qui dixit: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Sermo ergo habena est, sermo stimulus est, et ideo durum est tibi adversus stimulum calces mittere. Docuit igitur hic non aperire ora, stimulum perpeti, iugum ducere. Doceat et alius linguae retinacula pati. Rarior enim tacendi virtus est, quam loquendi. Doceat plane ille, qui velut mutus adversus dolum non aperuit os suum, paratus in flagella, et verbera non recusans, ut esset pia sessio.»
Nota hic primo: Sicut fraeno domantur equi, cameli, ursi, aliaque animalia fera et indomita, iuxta illud Martialis, lib. I, epigram. 103: «Picto quod iuga delicata collo pardus sustinet, improbaque tigres indulgent patientiam flagello: mordent aurea quod lupata cervi. Quod fraenis Libyci domantur ursi et quantum Calydon tulisse fertur. Paret purpureis aper capistris: turpes esseda quod trahunt bisontes.» Ita nulla est lingua, phantasia et cupiditas tam saeva et vehemens, quae non Christi gratia et continentia dometur, cicuretur, iugumque rationis et spiritus divini subeat. Hoc est quod monet Eccli., cap. XXVIII, vers. 29, dicens: «Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et fraenos ori tuo rectos.» Quae verba explicans S. Ambrosius, lib. I Offic., cap. III: «Possessio tua, mens tua est; aurum tuum, cor tuum est; argentum tuum, eloquium tuum est, etc.; iugum sit verbis tuis et statera, hoc est, humilitas atque mensura, ut lingua tua menti subdita sit. Restringatur habenae vinculis: fraenos habeat suos, quibus revocari possit. Ad mensuram sermonis proferat, libra examinatos iustitiae, ut sit gravitas in sensu, in sermone pondus, atque in verbis modus. Haec si custodiat quis, fit mitis, mansuetus, modestus.»
Porro Philo, lib. Quis divin. rerum haeres, initium, fraenum linguae asserit esse meditationem rerum divinarum. Idem alibi: «Qui narrant quae non decent, non eloquentiam ostentant, sed silendi impotentiam.»
Nota secundo: Sicut equus fraenatur et fraeno inhibetur cum dolore, ideoque «fraenum» a frangendo ore dicitur, uti iam indicavi: ita et linguae vis inferenda est per silentium et continentiam, cum dolore. Unde Seneca, lib. IV De Benef., cap. XXXVI: «Ecce, ut doleas, ut postea consideratius loquaris, quod dicere solemus, linguarium,» id est, linguae vinculum et retinaculum, v. g. capistrum (quo equorum mordacium os et labra claudi et constringi solent) «dabo.» Voluptas enim, aviditas et quasi pruritus loquendi quae vidimus, audivimus aut scimus, adeo nobis innata est, ut sine dolore inhiberi nequeat. Multis enim prurit lingua ad loquendum magis, quam mens ad cogitandum, aut manus ad operandum. Quocirca sapienter S. Gregorius, lib. V Moral., cap. XI, alias XII: «Boni viri fraeno consilii retinent praecipitationem verbi, et caute considerant ne relaxantes linguae lasciviam, auditorum conscientiam incauta locutione transfigant. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum. Aqua quippe dimittitur, cum linguae fluxus effraenatur: sed dimissor aquae, caput iurgiorum efficitur, quia per linguae incontinentiam discordiae origo propinatur. Igitur sicut pravi in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites, et reticere pertractando negligunt quae loquantur; sed quod levis concupiscentia concipit, levior protinus lingua prodit.»
Nota tertio: Sicut sessor laxando fraenum et calcaribus stimulando equum incitat ad cursum, ita pariter Christus iubet incitatque suos praecones et fideles, ut tempore congruo loquantur, ac fidenter et animose praedicent, moneant, carpant vitia hominum. Quocirca rogandus est ut mittat in nos Spiritum Sanctum, qui linguas igneas et Seraphicas nobis indat, quibus tum eius magnalia celebremus, omnesque eius amore accendamus; tum Deum fidenter et audacter invocemus, ac pia quadam libertate et vi quasi cogamus ut postulata concedat, uti fecit Moses, Exodi XXXII, 32. Quia, ut ait Philo, loco citato: «Libertas loquendi cognata est amicitiae: nam arrogantis est temeritas, amici vero fiducia.» Quocirca S. Bernardinus, De Passione Domini, cap. XXVI: «Ostium non semper patet, nec semper clauditur; sed in domo sapientis patet sapientibus, clauditur vero stultis: sic et os nostrum, quod est ostium cordis nostri, per quod verba quasi quaedam nuntia egrediuntur, nuntiantia quid interius agatur in corde, quod verbis prudentibus et utilibus est in tempore reserendum, pravis vero verbis quae de malis moribus cordis surgunt, iugiter est claudendum. Tempus enim loquendi et tempus tacendi, nec minus peccat is qui subtrahit verbum in tempore opportuno, quam qui prava loquendo alios scandalizat.» Idem docet S. Gregorius, lib. VII Moral., in fine. Huc spectat illud Theophrasti ad quemdam, qui in convivio perpetuo silebat: «Si indoctus et imprudens es, prudenter facis; sin doctus, imprudenter.» Ita Laertius, lib. V, cap. II. Plutarchus vero sic dixisse scribit: «Si stultus es, rem facis sapientem: sin sapiens, stultam. Est enim sapientiae pars non levis tegere silentio stultitiam.»
Versus 4: Ecce et Naves, Cum Magnae Sint et a Ventis Validis Minentur, Circumferuntur a Modico Gubernaculo
4. Ecce et naves. — Est secunda similitudo petita a navium gubernaculo, ideoque similis primae petitae ab equorum fraeno. Nam navis in mari est id quod in terra equus et currus; ac sicut equus regitur fraeno, sic navis gubernaculo. Unde navis a Plauto in Rudente, actu I, vocatur equus ligneus. Et Homerus, Odyssea IV: «Celeres in mari naves equorum loco sunt.» Hinc et nautae a Varrone apud Nonium vocantur equisones; ac Seneca in Medea, actu I, rati sive navi dat fraenum, quasi instar equi fraenanda sit. Et Pindarus Pyth. ode 3, ait anchoram esse fraenum navis; quin et Horatius, lib. IV Carm., ode 4, ait, Eurum «Siculas equitare per undas.» Pulchre vero Catullus in carmine de nuptiis Pelei, navim vocat «volitantem flamine currum,» quia flatu ventorum agitur. «Ipsa levi fecit volitantem flamine currum, pinea coniungens inflexae texta carinae.» Sic e converso Martianus, lib. II, remigium navis vocat «solis equos.»
Cum magnae sint. — ΤΗΛΙΚΑΥΤΑ ΟΝΤΑ, id est, cum tantae sint, puta tam magnae et vastae.
Et a ventis validis, — σκληρῶν. Vatablus, «saevis»; Pagninus, «duris»; alii, «asperis, rigidis.»
Minentur, — ἐλαυνόμενα, id est, agantur; Pagninus, «vehantur»; alii proprie «impellantur.»
Circumferuntur a modico (ἐλαχίστου, id est, minimo) gubernaculo, — puta clavo; quod enim in equo est fraenum, in curru temo, hoc in navi est clavus. Unde proverbia, «ad clavum sedere,» «clavum tenere reipublicae,» id est reipublicae praesidere, eamque gubernare et regere. Ita Cicero ad Paetum, lib. IX, epist. 15: «Sedebamus in puppi clavumque tenebamus; nunc autem vix est in sentina locus.»
Ubi impetus dirigentis voluerit. — «Impetus,» id est, voluntas; sed dicit ὁρμή, id est impetus, quia gubernator volens recta dirigere navim, debet saepe obniti ventis et undis; ideoque vi et impetu clavum iis opponere, aut certe illis eum totamque navim ita aptare et accommodare, ut, si non rectum, certe lateralem cursum teneat, feraturque in locum a se destinatum. Adde, ὁρμή accipi posse pro impetu, id est, impulsu, studio et conatu voluntatis: in nauclero enim ad clavum sedenti, ut eum recte gubernet, magis opus est animi attentione et dexteritate, quam brachiorum impetu viriumque impulsu. Vere Plato, epist. ad Axiochum: «Fraenis ac flagello equos dirigimus, et navigamus aliquando velis navim expandentes, aliquando anchoris fraenantes retinemus, seu degravamus: sic gubernanda lingua, Axioche, modo ut verbis armemus, modo ut silentio reprimamus.»
Versus 5: Ita et Lingua Modicum Quidem Membrum Est, et Magna Exaltat; Ecce Quantus Ignis Quam Magnam Silvam Incendit
5. Ita et lingua modicum quidem membrum est, — Vere Nazianzenus, in carm. De silentio, inter alia ait: «Lingua quidem parva est, ac viribus omnia vincit,» praesertim in sacerdote, «cuius lingua est musicum instrumentum.» S. Bernardus, serm. De Custodia linguae, manus et cordis: «Lingua modicum est membrum, sed nisi caveas, magnum malum.» Idem, De Interiori domo, cap. L, linguam a lingendo, vel ligando deducit: «Quia lingit adulando, mordet detrahendo, occidit mentiendo, etc., ligat et ligari non potest; labilis est, et teneri non potest; sed labitur et fallitur: labitur ut anguilla, penetrat ut sagitta; tollit amicos, multiplicat inimicos; movet rixas, seminat discordias, uno ictu multos percutit et interficit; blanda est et subdola, lata et parata ad exhaurienda bona et miscenda mala.»
Et magna exaltat. — Est hic apodosis, sive redditio utriusque similitudinis, scilicet fraeni regentis equum et gubernaculi regentis navim, quibus linguam comparavit. Pro «magna exaltat» graece est μεγαλαυχεῖ, quod primo, multi iuxta propriam verbi significationem usu communi receptam vertunt, «magnifice gloriatur»; Syrus, «se extollit,» nimirum, ut ait Poeta: «Proicit ampullas et sesquipedalia verba,» q. d. Pusillum membrum est lingua, sed iactabundum, quod verborum suorum quasi totidem verberum iactu, impetu et pondere tota regna, totosque populos inter se committit; ac proinde maxime curanda est eius directio et moderatio. Hinc Beda et alii pro «exaltat» legunt «exultat» (per peram Auctor Comment. in Psalm. CXIX, apud S. Hieronymum, legit «exulcerat»), id est, impotenter gestit, gloriatur, et iactantia sua quasi in altum exilit, ferocit et saevit, ut contineri non possit, nisi fraenum rationis et continentiae adhibeas. Sic Cicero, IV De Repub., dixit: «Omni crudelitate exultare,» quod Nonius interpretatur «saevire.» Rursum Cicero, lib. De Senectute: «Fabius Annibalem iuveniliter exultantem,» id est, ferocientem et saevientem, «patientia sua emollivit.»
Itaque S. Iacobus μεγαλαυχεῖ hic non sumit pro inani iactantia, ostentatione et gloriatione: haec enim parum boni vel mali efficit; sed pro iactantia impetuosa et efficaci, qua lingua multos adeoque integros saepe populos ad magna, vel bona vel mala, impellit et concitat. Hinc per metalepsin μεγαλαυχεῖ idem est quod «magna exaltat,» ut vertit Noster, id est, magna erigit, efficit, operatur. Unde Pagninus et Vatablus vertunt, «magna iactat,» videlicet verba et verbera; Œcumenius, «magna operatur,» bona videlicet et mala: sic et Mariana et alii. Emmanuel Sa, «magnas turbas excitat.» Alludit μεγαλαυχεῖ ad αὐχήν, id est cervix, collum, q. d. μεγάλα αὐχεῖ, id est, magna in cervicem attollit, magna in altum erigit, magna exaltat: unde eodem allusit in voce κατακαυχᾶται, id est, superexaltat, uti dixi cap. II, vers. 13. Rursum αὐχήν est pars clavi, sive gubernaculi, in quam gubernator incumbit, ait Pollux, idem pene quod αὐχέν nominatum hic a S. Iacobo, ut μεγαλαυχεῖ sit idem quod «magnae navis clavum gerit et regit.» Sensus ergo est, q. d. Sicut fraenum cervicem equi totumque equum agit, et in altum erigit; et sicut clavus se totamque navim regit et erigit supra aquas et undas, ut iis non obruatur et mergatur, sed iis superferatur et inequitet: ita quoque lingua non tantum hominem totum sua iactantia in altum sustollit, sed et coetus ac respublicas integras in altum erigit, agitque quo vult, ac proinde magna, vel bona vel mala, exaltat, id est erigit, efficit, producit; perinde ac aurigae currus in profundo limi defixos modico instrumento ferreo, quod instar vertebrae gyrando sese exerit sensimque assurgit, facile elevant et educunt. Simili vertebra et rota exigua vidi in Belgio, a puero uno maximos pontes et naves in altum attolli. Itidem facit et lingua; licet enim minimum sit membrum, magna tamen potest et operatur.
Dicit ergo Iacobus: Sicut sessor peritus equitandi fraeno regit equum, ut eo vehatur quocumque libuerit; imperitus vero sessor aut negligens fraenum, facit tam se quam equum et currum, omnesque qui eo vehuntur, periclitari, ut cursu praecipiti allidantur, excutiantur, aut ruant in praeceps. Rursum, sicut nauclerus peritus clavo regit navim et omnes qui ea vehuntur, ut superatis fluctibus et ventis salvi perducantur in portum; imperitus vero aut negligens clavum, se, et navim, ac omnes qui ea vehuntur, certo periculo naufragii exponit, ut in scopulos illisa dissiliat, aut ventis, fluctibus et vorticibus hauriatur: ita pariter vir prudens, qui linguam rite moderatur, se multosque alios ad magna bona attollit; imprudens vero, qui eam regere nescit, sibi aliisque pluribus magna mala invehit et accersit: linguae enim effraenis petulantia excitat lites, iurgia, odia, bella, excidia familiarum, urbium et gentium; lingua vero fraenata et moderata salutem sibi, domui, urbi totique genti conciliat. Sicut ergo directum fraenum et clavus saluti est equo, navi et vectoribus, neglectum vero utrumque, periculum et perniciem utriusque affert: ita pariter et lingua a prudenti prudenter directa, pacem et omne bonum; ab imprudenti vero imprudenter directa, bellum et omne malum sibi multisque aliis conciliabit. Comparat enim linguam fraeno et clavo, virum sessori et nauclero, domum, urbem et rempublicam equo et currui, ac navi et vectoribus. Haec omnia intelligit, unoque verbo «magna exaltat,» brevitatis studio complectitur S. Iacobus. Unde Œcumenius: «Non est adeo explicatus sermo, quoniam abbreviati Verbi discipulus est is qui hoc scribit.»
Mystice Beda, Hugo, Lyranus et Thomas Anglicus: «Lingua magna exaltat,» inquiunt, id est, magna praemia, vel magnas poenas affert.
Exempla bonae linguae magna bona conciliantis sunt apud Valerium Maximum, lib. VIII, cap. IX. Primum, de Valerio, qui cum plebs a senatu pestifera seditione divisa in montem sacrum secessisset, eamdem sua oratione et blandiloquentia «ad saniora consilia revocatam senatu subiecit, id est, urbem urbi iunxit. Verbis ergo facundis ira, consternatio, arma cesserunt.»
Secundum, de Hegesia Cyrenaico philosopho, «qui sic mala vitae» sua eloquentia «repraesentabat, ut eorum miseranda imagine audientium pectoribus inserta, multis voluntariae mortis appetendae cupiditatem ingeneraret: ideoque a rege Ptolomaeo ulterius hac de re disserere prohibitus est.»
Tertius sit Amphion, qui sua oratione saxa ad struendos muros Thebanos traxisse dicitur. Unde Horatius, De Arte poetica: «Dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, saxa movere sono testudinis, et prece blanda ducere quo vellet.» Idem, lib. III De Carm., ode 11: «Movit Amphion lapides canendo.» Et Statius, lib. VIII Theb.: «Et duras animantem Amphiona cautes.»
Sic Orpheus et Arion perhibentur suo carmine et suaviloquentia movisse arbores, silvas et feras: non quod vere id fecerint, sed quod homines duros, stupidos et barbaros instar ferarum in silvis viventes, sua oratione pellexerint ad vitam civilem, humanam et socialem, ac ad urbes ea de causa construendas et incolendas.
Quartus sit Cicero, qui Romae omnia poterat, et Romanis persuadebat quaecumque volebat, Catilinam, Antonium aliosque tyrannidem ambientes urbe expulit. Audi Plutarchum in eius Vita: «Nempe hic vir quantum afferat honesto condimentum eloquentia, ostendit populo Romano: atque invincibile esse, quod iustum est, si recte dicatur: debereque eum qui sedulo tractare Rempublicam intendit, semper quidem in rebus agendis honestum blandienti anteferre, sed in dicendo acerbum eximere conducibili.» Et inferius: «Fuit Ciceronis ea tempestate potentia Romae maxima; et cum omnia efficeret quae vellet, Antonium factione oppressit,» etc. Subdit Augustum, postea Caesarem, per Ciceronem postulasse et impetrasse consulatum, quo viam sibi stravit ad triumviratum, deinde ad monarchiam.
Similis Ciceroni in suavitate dicendi, sed in efficacia dicendi superior fuit Athenis Demosthenes; de eo enim sic scribit Plutarchus in eius Vita: «Huius oratoris vis quae excitabat animos et incendebat ad gloriam, obstruxit omnibus reliquis, ut quasi lymphati ab eius oratione rapti et honestum, metum, rationem, gratiam abicerent, ut legatos mitteret Philippus ad pacem petendam, omnis Graecia erigeret se; accommodarent se vero Demostheni non modo praetores Athenienses dicto ei audientes, sed et Boeotarchae, concionibus illic praeesset omnibus, Thebanorum aeque ac Atheniensium.»
Verum hos omnes superarunt oratores Christiani, ac in immensum Christus ipse, qui turbas flectebat quo volebat, ut missi a Pharisaeis ad eum capiendum stupefacti redirent dicerentque: «Numquam sic locutus est homo sicut hic homo,» quia scilicet erat Verbum in carne loquens lingua caelesti et divina, Ioan. VII, 46; et Petrus: «Domine, ad quem ibimus (nisi ad Te)? verba vitae aeternae habes,» Ioan. VI, 69. Hinc Apostolis linguas dedit igneas, ac praesertim S. Paulo, qui reges et principes, oratores et philosophos Iudaeos et Graecos, adeoque Gentes totius orbis pertraxit ad Christi fidem et cultum. Eius discipulus fuit S. Ioannes, Patriarcha Constantinopolitanus, qui ab aureo ore et lingua persuadendi quidlibet cognominatus est Chrysostomus. Tales posterioribus seculis fuere S. Antonius de Padua, S. Vincentius Ferrerius, S. Bernardinus, qui suis concionibus saxea hominum corda ad paenitentiam et sanctimoniam inflexerunt; adeo ut eorum linguae essent plectra et organa Spiritus Sancti.
Exempla malae linguae magna mala conciliantis recenset Valerius loco citato: «Pisistratus tantum dicendo valuisse traditus est, ut ei Athenienses regium imperium oratione capti permitterent, cum praesertim ex contraria parte amantissimus patriae Solon niteretur; sed alterius salubriores erant conciones, alterius disertiores. Pericles liberis Athenarum cervicibus iugum servitutis imposuit: egit enim et versavit illam urbem arbitrio suo, cumque adversus voluntatem populi loqueretur, iucunda nihilominus et popularis eius vox erat; unde fatebantur in labris hominis melle dulciorem leporem habitare. Quocirca senex quidam exclamavit, caveri illum civem oportere, quod Pisistrati simillima eius foret oratio. Nec hominem aut aestimatio eloquii, aut morum augurium fefellit. Quid enim inter Pisistratum et Periclem interfuit? nisi quod ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit.»
C. Gracchus sua eloquentia perturbavit rempublicam, ait Valerius, lib. VIII, cap. XI. Inter fideles quid Eva et Adamo totoque genere humano miserabilius? quid illud in has miserias coniecit? lingua serpentis, Genes. III. Quid exitialius lingua Iudae? quae prodidit et perdidit Christum, unicum hominum et angelorum bonum et gaudium. Quid stolida lingua Roboam vesanius? quae sua saevitia totum Israelis regnum a se, a Iuda, a templo et Deo avertit, III Reg. XII. Quid hodie bella inter regna et reges Christianos, quae utrisque innumeras calamitates et clades afferunt, suscitat? linguae pestiferae invidorum et inquietorum, qui suam quietem aestimant bellum commune, qui sua lucra aestimant damna aliena, qui rapinas et spolia aucupantur. Vide hic quot incendia, quot stupra, quot furta, quot exitia, quot funera cumulet, attollat et exaltet, parva, sed nocentissima lingua. Vere Sapiens, Prov. XVIII, 21: «Mors et vita in manibus linguae.»
Ecce. — In Graeco est hoc tertium ἰδού, id est, vide, ecce. Est enim haec tertia similitudo, qua docet quanto studio moderanda sit lingua. Primo enim assimilavit linguam ori equi fraenato, sive fraeno equi. Secundo, gubernaculo navis. Tertio hic assimilat eam modico igni sive scintillae, quae totam domum, silvam et urbem incendit.
Quantus, — id est quantulus, quam exiguus: graece enim est ὀλίγον, id est modicus, parvus; videtur interpres legisse, ἡλίκον, id est quantus, sic enim habet textus Graecus Veronensis, teste Gagneio, qui et explicans addit: «Et hoc modo ironice legendum: Videte quanto et quam magno igni opus est ad incendendam silvam,» q. d. Non multo opus est, sed modico, imo una scintilla duntaxat. Ita, ut ait S. Hieronymus, in cap. III ad Galat., «Arius in Alexandria parva scintilla fuit, sed quia non statim oppressus est, totum orbem flamma eius est populata.» Ita Faustus Manichaeus sua eloquentia, ait S. Augustinus, lib. V Confess., cap. III, «magnus erat laqueus diaboli, et multi implicabantur in eo per illecebram suaviloquentiae.»
Ita Lutheri lingua quasi ignis scintilla, quia illico non repressa, proserpens incendit totam Germaniam, Calvini Galliam, Wiclef Bohemiam, etc. Annon hae faces orbis?
Versus 6: Et Lingua Ignis Est, Universitas Iniquitatis, Constituitur in Membris Nostris, Inflammat Rotam Nativitatis Nostrae, Inflammata a Gehenna
6. Et lingua ignis est. — «Et,» id est sic, simili modo, pariter. Incipit enim hic apodosis, sive redditio similitudinis, q. d. Sicut modicus ignis totam silvam accendit, simili modo ignis est lingua; silva est universitas iniquitatis, quam lingua accendit: dum domos, urbes, respublicas et regna implet rixis, litibus, bellis aliisque sceleribus, iuxta illud Prov. XVI, 27: «Vir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit.» Et Eccli. XXVIII, 11: «Homo iracundus incendit litem, etc. Secundum enim ligna silvae, sic ignis exardescit.» Comparat linguam igni. Primo, ob formam et speciem: utrumque enim formam habet pyramidalem. Secundo, ob similem colorem: utrumque enim rubicundum est. Tertio, ob velocitatem, volubilitatem et agilitatem similem. Quarto, ob parem efficaciam; sermo enim mordens urit et cruciat proximum instar ignis. Quinto, ob similem agendi modum: unde flamma aeque ac lingua dicitur lambere rem quam accendit, iuxta illud Claudiani, I Rapt.: «Lambit continuas innoxia flamma pruinas.»
Sexto, quia lingua se prodit internus ignis, id est amor, vel impurus et carnalis, vel purus et divinus, qui proinde Apostolis indidit linguas igneas. Quocirca sapienter et pie S. Augustinus, lib. X Confess., cap. xxxvii: «Quotidiana fornax nostra est humana lingua, imperans nobis et in hoc genere continentiam: da quod iubes, et iube quod vis. Tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei, et flumina oculorum meorum. Neque enim facile colligo quam sim ab hac peste mundatior; et multum timeo occulta mea quae norunt oculi tui, mei autem non. Est enim qualiscumque in aliis generibus tentationum mihi facultas explorandi me, in hoc pene nulla est.» Et inferius: «Confiteor me delectari laudibus, sed amplius ipsa veritate, quam laudibus.» Denique uti ignis, ita linguae damnum saepe est irreparabile. Fama enim semel perdita recuperari nequit, Proverb. xxv, 8.
Moraliter: Sicut lingua et loquacitas ignem et incendium immane excitat, ita silentium et linguae moderatio idem sopit et extinguit. Unde Sapiens, Prov. xxvi, 20: «Cum defecerint ligna, extinguetur ignis: et susurrone subtracto iurgia conquiescent.» Et Eccli. viii, 4: «Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna.» Quocirca S. Basilius graviter deceptus et offensus ab Eustathio haeretico, quem simulantem conversionem ad communionem admiserat, per triennium siluit, et ne vel litterulam ad eum scripsit, ne potius ex dolore quam ex ratione cum eo expostulare videretur, neve novas rixas suscitaret. Ita habet eius Vita.
S. Basilium quasi socium et fratrem imitatus est S. Gregorius Nazianzenus. Cum enim nonnulli probra in eum iacerent, ut ignem, id est iram, elicerent, ille se siluisse narrat, orat. De serm. suis: «Negant, ut pyritem (qui lapis est internum habens ignem, quem percussus exerit, ait Nicetas), sic me conviciis tundere desituros, donec ex parva scintilla ingentem sermonum flammam excitarint.»
Huius rei symbolo, Deus incendium voce silentis extinxit. Erat is Radulphus, ob silentium continuum cognominatus Tacens: per sedecim enim annos nullum verbum ex ore emiserat. Habitabat ipse in monasterio Affliginiensi, quod Bruxellae adiacens, Belgis notum est et celebre. In eo casu exortum est incendium, quod cum nulla vi restingui posset, Radulphus silentium solvens fidenter edixit: «Stes, ignis; flamma, penitus conquiescas»; illico stetit ignis, ut stetit sol ad imperium Iosue. Ita Thomas Cantip., lib. II De Apibus, cap. xiii, § 4. Quocirca S. Ephrem, De Passion. animi, sic nos antequam loquamur pro lingua moderanda Deum orare docet: «Digitus gratiae tuae, Domine, semper moveat linguam meam, tanquam nervum citharae ad gloriam tuam. Concede mihi, Salvator, petitionem cordis mei, fiatque lingua mea velut cithara ad resonandum iugiter laudes tuas.» Et Esther, xiv, 13: «Tribue sermonem compositum in ore meo.» Et Psaltes, Psal. 50, 17: «Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.» Et Psal. LXX, vers. 8: «Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam.»
Universitas iniquitatis. — «Universitas,» id est, cumulus, congeries; simili proverbio vocamus malorum oceanum, malorum iliadem; graece ὁ κόσμος τῆς ἀδικίας, id est, mundus iniustitiae, scilicet est lingua, aut potius silva, quam lingua quasi ignis incendit. Sicut enim linguam comparat igni, ita mundum iniquum comparat silvae, in quam agit ignis linguae; alioqui quid igni cum universitate iniquitatis? Iam κόσμος, id est mundus, primo, cum nostro Interprete accipi potest pro universo, sive universitate, q. d. Uti mundus omnium rerum varietatem et universitatem complectitur: ita lingua omnem iniquitatem parit et continet; aut potius, q. d. Lingua totum hunc mundum, qui non est aliud quam silva quaedam iniquitatis et iniustitiae, velut ignis infernalis accendit. Rursum, q. d. Lingua implet totum universum iniquitate. Nulla enim est regio, nulla civitas, nulla platea, imo saepe nulla domus quam maledica lingua non impleat detractionibus, calumniis, litibus, tumultibus, bellis, concupiscentiis, libidinibus. Ad haec mundus iniquitatis accipi potest ipsa congeries iniuriarum et scelerum: huius enim follis et causa est lingua; adeo ut ipsa tribunalia, quae sunt asyla iustitiae, impleat falsis testibus, iniustis advocatis, procuratoribus, iudicibus. Ita lingua impia et haeretica Deum blasphemat, Sanctos omnes probris afficit, verbum Domini corrumpit, auditorum mentes excaecat, voluntates ad quidvis audendum accendit, fidem exterminat, spem in praesumptionem vertit, charitatem extinguit, humanitatem tollit, seditionem bellorumque faces accendit; facit superbos, invidos, rixosos, avaros, gulosos, luxuriosos; corpora commaculat, et animas in tartarum demergit. An non ergo ipsa est universitas iniquitatis? omnes enim iniquitates et scelera per linguam aut perficiuntur, aut persuadentur, aut defenduntur, aut excusantur; «Lingua est lena et conciliatrix peccatorum,» ait S. Basilius in Psal. XXXIII. Denique lingua est mundus et universitas iniquitatis, quia maculat totum corpus, totamque vitam hominis cuiusque, uti subdit et explicat S. Iacobus. Addunt aliqui: Lingua est «universitas,» id est academia, «iniquitatis»; quia sicut in academiis docentur omnes artes et scientiae, sic lingua docet omnia genera iniquitatum. Sed κόσμος non significat academiam.
Secundo, κόσμος, id est mundus, verti potest ornatus et ornamentum; sic enim «mundus» muliebris vocatur mulierum ornatus, q. d. Lingua est velamentum et ornamentum iniquitatum. Sicut enim meretrix sua dedecora et sordes tegit vestibus sericis et aureis: sic multi sua scelera velant, excusant, imo exornant sua garrulitate et falsiloquentia. Ita Œcumenius et Isidorus Pelusiota, lib. IV, epist. 10. Hinc toties in Scripturis lingua dicitur «concinnare,» id est, comere et adornare mendacium vel dolos, ut Psalm. XLIX, 19; Iob vi, 26; Proverb. XII, 19. Verum prior sensus aptior est et nervosior, ac plane genuinus.
Symbolice primo, Thomas Anglicus: Lingua, inquit, totum Universum, puta caelum, terram et infernum, implet iniquitate. In caelo enim Lucifer, dicens: «In caelum conscendam, super astra exaltabo solium meum, etc., similis ero Altissimo,» Isaiae cap. xiv, 13; suisque asseclis idipsum suadens et persuadens, caelum implevit seditione et apostasia. Sic et impii «posuerunt in caelum os suum,» Psalm. LXXII, 9, maledicendo Deum et caelites. Rursum: «Lingua eorum transivit in terra,» quia terram implent rixis, bellis, periuriis, etc. Damnati vero infernum implent suis blasphemiis, iurgiis, sannis, maledictionibus. Secundo, lingua impetit Deum blasphemando, proximum calumniando, seipsum iactando. Tertio, noster Salmeron et Paës hoc loco per litteras alphabeti ostendunt linguam esse alphabetum et congeriem omnium vitiorum: ex lingua enim oritur adulatio, blasphemia, calumnia, detractio, excusatio in peccatis, gloriatio, haeresis, hypocrisis, irrisio, lamentatio, mendacium, nugae, otiosa verba, periurium, querimonia, rixa, susurratio, secreti revelatio, scandalum, taciturnitas noxia, vituperatio, zelus amarus. Scribit Ioannes Pellecyus e Societate nostra librum hoc titulo, Universitas iniquitatis, in quo quot quantaque sint vitia linguae ostendit.
Lingua constituitur in membris. — Graece addunt οὕτως, id est «sic.» Hic enim finitur apodosis: explet enim hic Iacobus coeptam similitudinem ignis et silvae cum lingua et universitate iniquitatis. Verum quia concisus est, multa subaudit, ut superius annotavi ex Œcumenio. Quare tota haec eius sententia ita reddenda et connectenda videtur: Ecce quantulus ignis quantam silvam accendit: una enim scintilla potest accendere totam silvam Hercyniam, cuius, ut ait Caesar, lib. VI Comment., latitudo ad novem diaetas, longitudo ultra sexaginta diaetas extenditur. Pari modo et lingua ignis est, universitas iniquitatis est silva, in quam lingua instar ignis agit; sicut ergo modicus ignis in silva constitutus eam totam accendit, sic lingua quasi modica corporis particula instar scintillae in membris constituitur, quae totum corpus putida sua exhalatione et adustione commaculat, totamque vitae seriem malitiae flammis succendit. Hunc esse sensum patet ex Graeco, eumque exigit huius versus cum praecedenti cohaerentia et connexio, nec alia idonea causa afferri potest, cur Iacobus dicat linguam constitui in membris nostris.
Nota: Lingua a Deo posita est in ore hominis et animalium quatuor de causis: Prima est, ut sit interpres animi, eiusque cogitationes et affectus enuntiet. Nam, ut ait S. Augustinus, praefat. in Psalm. xciii, «Quid velit cor, lingua testatur.» Et Aristoteles, lib. Periherm., docet voces esse signa conceptuum et passionum animae.
Secunda, ut serviat cibo et comestioni: lingua enim contritos et commolitos dentibus cibos colligit, et collectos vi sua deprimit et transmittit ad ventrem. Quocirca Varro censet linguam dici a «ligando,» quod liget cibum: licet alii a «lingendo» dictam velint.
Tertia, lingua sapores sentimus et discernimus ut cibos commodos ab incommodis et noxiis secernamus; lingua ergo est quasi praelibator et praegustator stomachi.
Quarta, lingua bestias in potu adiuvat: illae enim extenta cavataque lingua hauriunt aquam, eamque comprehensam linguae sinu, ne tarditate ac mora defluat, ad palatum celeri necessitate complodunt, itaque in ventrem traiciunt.
Verum homo corruptus et vitiatus his omnibus abutitur, eaque in vitium et scelus vertit, primum scilicet in mendacia, periuria, detractiones, rixas, etc., secundum, tertium et quartum in gulam et crapulam.
Quae maculat. — Persistit in metaphora ignis. Ignis enim dum rem adurit, eam atro colore, aeque ac odore inficit et maculat: ita lingua dum adurit totum hominem, eumdem tetro libidinum, rixarum, vulnerum omnisque vitii, aeque ac infamiae colore et odore foedat et maculat. Ita Œcumenius. Probat mundum sive universitatem iniquitatis esse silvam, quam lingua instar ignis accendit, ex eo quod lingua totum corpus totamque vitam, omnesque actiones hominis cuiusque commaculet et succendat: ex omnibus enim hominibus conflatur mundus, et ex iniqua vita cuiusque hominis conflatur universitas iniquitatis.
Totum corpus. — Per hoc aliqui accipiunt omnes hominis potentias, habitus, passiones, quas sibi invicem subordinatae unum quasi corpus constituunt. Alii totam actionum humanarum congeriem, ac corpus. Verum hoc corpus mysticum est potius, quam litterale. Alii, q. d. Lingua vitia animi profert in lucem, itaque totum quasi corpus hominis publice dehonestat. Ego propriam maculam et hominis corpus hic intelligo, quod suis membris constat et integratur: in his enim accipit totum corpus, quod est vehiculum animae, q. d. Lingua adducit in discrimen totum corpus et animam, id est, totum hominem, si inconsulte moveatur: sicuti molae molendinorum totum molendinum incendunt, ubi nimio motu ignem conceperint.
Porro, per «corpus» synecdochice animam totumque hominem intellige, q. d. Lingua maculat corpus et animam, id est totum hominem omnesque eius actiones: nam, ut explicat S. Chrysostomus homil. 22 ad Populum, maculato corpore, necesse est maculari animam, iuxta illud: «Corrumpunt bonos mores colloquia prava,» I Corint. cap. xv, vers. 33; lingua enim inficit aures, et per aures phantasiam, caput, mentem et voluntatem pravis desideriis, cupiditatibus, odiis, inimicitiis, erroribus, etc., ex quibus sequuntur crapulae, fornicationes, adulteria, pugnae, verbera, caedes, etc., quae corpus commaculant. Rursum lingua inficit tres appetitus hominis, et per eos totum hominem: inficit enim appetitum concupiscibilem concupiscentiis; irascibilem ira et rixa; rationabilem errore, odio, haeresi, etc. In huius rei signum et symbolum Deus Mariam, sororem Mosis, lingua abutentem et murmurantem contra Mosen percussit lepra in toto corpore, Num. xii, 1. Simili enim modo lingua impudica, rixosa, blasphema, etc., totam mentem et totum corpus, id est, totum hominem commaculat et quasi lepra inficit.
Et inflammat rotam nativitatis nostrae. — Pro γενέσεως, id est generationis, nativitatis, nonnulli apud Œcumenium legerunt γεέννης, id est gehennae, q. d. Lingua incendit et excitat in nos gehennam, veluti grassari faciens adversus nos ignem. Sed et ipsa incenditur a gehenna, ut manifestum est ex divite, qui lingua cruciabatur, Luc. xvi, ait Œcumenius. Huc spectat illud Christi Matth. cap. v, 22: «Qui dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis.» Verum alii passim legunt γενέσεως, quod primo, Syrus vertit, «genealogiam.» «Inflammat series genealogiarum nostrarum, quae currunt in modum rotarum»; lingua enim serens odia inter familias, urbes et regna, eadem transmittit in posteros per multas generationes et saecula, ut perpetuae inter eos, immortales et irreconciliabiles lites et inimicitiae esse videantur.
Secundo, alii per τροχὸν γενέσεως accipiunt universum orbem conditum, ut τροχὸς ponatur pro κύκλου, id est, circulo et orbe; γενέσεως, pro κτίσεως, id est creatione et conditione: respicit enim et explicat id quod dixit, linguam esse ignem a quo accenditur κόσμος ἀδικίας, id est, mundus vel universitas iniquitatis, q. d. Lingua totum orbem tartareo igne inflammat.
Tertio, Vatablus per rotam nativitatis, id est rotam natam et genitam, non arte a fabro factam, dixit constitutam esse linguam, q. d. Lingua exigua in membris hominis constituta est, non tam quasi membrum, quam quasi particula et pene punctum membrorum. Quod enim in circulo est centrum, in rota modiolus, hoc in capite est lingua. Sicut ergo, moto centro, movetur totus circulus, et centro vitiato, vitiatur circulus, ita mota et maculata lingua movetur et maculatur totum caput, totumque corpus hominis.
Quarto et genuine, «rotam nativitatis» nostrae vocat Iacobus universum vitae nostrae cursum, qui a lingua inflammatur ira, libidine, superbia aliisque sceleribus, atque uritur multis aerumnis, morbis, molestiis et malis, ait Vatablus. Hic cursus dicitur rota, quia instar rotae a nativitate usque ad mortem semper volvitur cum rotatione caeli, cui subiacet, et a qua regitur et rotatur. Graecum enim τροχόν, si accentum gravem ponas in ultima, significat tam rotationem quam rotam; sin vero per accentum in penultima legas τρόχοι, significat currum. Unde Beda: «Cursum humanae vitae lingua contaminat, quo ad mortem usque veluti currenti rota agimur.» Ita Œcumenius: «Rota dicitur vita, quia in se ipsam revoluta.» Et Isidorus Pelusiota, lib. I, epistola 158: «Tempus vitae nostrae rotae speciem imitatur, utpote quod in se torqueatur et convolvatur. Dies enim succedit diei, mensis mensi, annus anno, ut uno finiente alter incipiat, itaque ad sui principium dies, mensis et annus quasi redeant et in se perpetuo revolvantur, ut choream iugem agere videantur.» Sic et Lyranus, Glossa, Hugo, Thomas Anglicus, Caietanus, Salmeron, Catharinus, Vatablus et alii passim.
Aetas ergo vitaque nostra vocatur rota. Primo, quia nunquam consistit, sed semper instar rotae circumvolvitur. Audi S. Gregorium Nazianzenum in Sentent.: «Rota est incerte fixa, brevis haec et multiplex vita. Sursum movetur, ac deorsum trahitur: neque enim stabilis est quantumvis ita videatur: fugiens tenetur, et manens effugit; saltat plerumque, nec tamen fugere potest: stationem suam motu trahit ac retrahit. Quocirca ipsius inanitas nullo modo rectius describi potest, quam si vel fumus, vel insomnium, vel herbae flos appelletur. Atque olim quidem avarus quispiam his verbis usus esse fertur: Fortunae guttam malo, quam mentis dolium. Sed ei praeclare sapiens quidam hoc opposuit: Mentis guttam pluris facio, quam fortunae dolium.»
Alludit S. Iacobus ad rotas curruum et ad laminas ferreas, quae ignitae circumcirca rotis a fabris affiguntur, ut rotae sint fortiores, et lapidibus, dum per eos rotantur, diutius resistant. Hisce enim laminis ignitis comparat linguam, q. d. Quod lamina ignita est in rota, hoc lingua est in rota vitae: sicut enim lamina haec ignitur in fornace, ita lingua ignitur in fornace gehennae; et sicut lamina ignita a fabris dum applicatur clavisque affigitur rotae, undique vomit flammas, videturque totam rotam ligneam circumcirca inflammare, ita pariter lingua inflammat totam rotam vitae nostrae.
Ita de lingua laudante dixit S. Augustinus, lib. X Confess., cap. xxxvii: «Quotidiana fornax nostra lingua humana.» Quid de petulanti, impudica, maledica, invida, rixosa dixisset?
Secundo, sicut rota in puncto tantum terram attingit, ita hominum vita res terrenas leviter tantum degustat: illae enim mox rotantur et abeunt.
Tertio, sicut rota maior rapit minorem sibi subditam et subalternam: ita rotatio caeli secum rapit et rotat rotam vitae nostrae, ait Caietanus.
Quarto, quia instar rotae velocissime ad metam et mortem decurrit. Vocatur autem «rota nativitatis,» quia ab ipsa nativitate ad mortem properamus, et instar rotae currimus. Unde ex Isidoro Pelusiota Œcumenius: «Lingua inflammat rotam nativitatis, contaminat vitam, dum temere ac petulanter movetur; unde ἐξατονίζεται, id est exacerbatur, exasperatur, atque innumeris rerum varietatibus et aerumnis succumbit; vel, ut alii legunt, ἐξαλίζεται, id est acceleratur vita nostra, sive tempus et finis vitae nostrae.»
Simili metaphora Eccles. xii, 6, dicit in morte conteri hydriam super fontem, et confringi rotam super cisternam. Ubi interpretes per hydriam accipiunt venas aut fel, per fontem iecur; aut per hydriam corpus, per fontem elementa, in quae moriens homo abit et resolvitur; per rotam caput, per cisternam cor, ex quo caput haurit omnes spiritus vitales. Corde enim extincto, etiam cerebrum deficit et extinguitur. Hinc noster Serarius hic: «Rota est nativa quaelibet perturbatio, qua tanquam rota, huc illuc rotamur et agitamur.»
Quinto, sicut rota rotando redit ad sui principium, sic vita nostra tum agendo, tum moriendo redit ad sui principia. Dum enim una actio finitur, incipit alia: sic labor laborem parit, et saepe dum credimus eum finire, de novo idem inchoandus est, iuxta illud Eccli. xviii, 6: «Cum consummaverit homo, tunc incipiet.» Ita Lyranus. Hinc veteres pinxerunt annum quasi serpentem actum in gyrum, qui caudam ore mordet: quia ubi cauda et finis unius anni desinit, ibi os et principium alterius incipit.
Sexto, sicut in rota dum una pars deprimitur, adversa erigitur; sic in hac vita, dum hi deprimuntur, illi exaltantur; et vice versa. Haec est rota fortunae. Rotam hanc quisque continuo subit, ut nunc humilietur, nunc exaltetur, nunc rursum humilietur.
In huius rei symbolum Archiepiscopus Moguntinus pro stemmate gerit rotam: cuius origo et auctor fuit Willigisus, qui cum ex carpentario et fabro rotarum creatus esset Archiepiscopus Moguntinus, rotam pro insigni sumpsit, ut perpetuo prioris suae tenuis fortunae memor, in humilitate se contineret; quod deinde successores eius retinuerunt, uti narrat noster Serarius in Moguntia, lib. IV, pag. 723.
Simile est quod Glycas refert, lib. IV Annal., de Sultano capto a rege Francorum, qui cum in vinculis nunquam risisset, visa rotatione currus in risum se effudit; rogatus causam, dixit rotationem hanc ei repraesentasse suam et rerum humanarum vicissitudinem, qua nunc hi, nunc illi, imo quisque nunc erigitur, nunc deprimitur: quocirca vinculis liberatus in Consiliariorum numerum a rege cooptatus est. Hoc est quod Boetius in seipso expertus, de rota fortunae ait, lib. II De Consol., prosa 1: «Haec nostra vis est, hunc continuo ludum ludimus: rotam volubili orbe versamus, infima summis, summa infimis mutare audemus. Ascende, si placet; sed ea lege, ne utique cum ludicri mei ratio poscet, descendere iniuriam putes.»
Sic et Theodorus, Prisci medicus, apud Nicephorum, lib. XVIII, cap. xxix, recitat quemdam regem, Sesostris regis iunctum currui, rotarum eius continuas volutiones spectantem, et his vitam nostram comparantem, se suosque in libertatem asseruisse. Sesostris enim quatuor reges devictos instar equorum currum suum trahere iusserat; sed hac unius sapienti oratione flexus illos hoc iugo exsolvit. Vere Pythagoras apud Diogenem Laertium, lib. VIII, ait vitam humanam similem esse foro et nundinis, ad quas dum alii veniunt, alii revertuntur, alii vendituri, alii empturi, alii spectaturi.
Porro cetera vitia certam aetatis et vitae partem occupant, ut gula pueritiam, libido iuventutem, ambitio virilem aetatem, etc., omniaque fere cum homine senescunt et emoriuntur: solum linguae vitium omnem vitam occupat, ut ait hic S. Iacobus, et in senio perdurat. Senum enim propria est loquacitas, qua narrant omnia per totam vitam a se gesta, visa et audita; quare putant se sapere suumque esse loqui, esse iuvenum vero tacere, audire aut discere. Inter omnia autem linguae vitia nocentissimum, ac perpetuum, et quasi per omnem vitam perennans est detractio. Haec inflammat totam rotam et cursum aetatis nostrae, ac denigrat et maculat alienae. Haec est quae turbat domos, urbes et regna: haec est quae concitat odia, lites, rixas immortales, et bella internecina. Haec est quae ubique grassatur et dominatur: unde quidam eam comparat lingulae chalybeae sclopeti, quae collisione ad rotulam ignem elicit, qui sulphureum pulverem inflammans glandem plumbeam eiaculatur, qua instar fulminis illico quemlibet percutit et occidit; sed perperam censet S. Iacobum de ea loqui: haec enim non est rota nativitatis, nec cognita aetate S. Iacobi, sed nuperrimum inventum Germani anonymi, qui illud primo ostendit Venetis in bello contra Genuenses, anno Domini 1330, ut narrat Polydorus Virgilius, lib. II De Inventoribus rerum, cap. XI.
Denique noster Augustinus Quiros hic nove, sed ingeniose et apposite hanc rotam explicat. «Arbitror hic rotam sumi metaphorice pro acerbissimo illo antiquissimoque cruciatu, quem τροχὸν Graeci, rotam Latini nominarunt: cuius supplicii mentio fit Proverbior. cap. xx, vers. 26: 'Et incurvat super eos fornicem'; ubi in Hebraico textu et in editione Septuaginta legimus: 'Et immittet illis rotam,' graece τροχόν; observatque ibi Vatablus, genus fuisse supplicii usitatum apud Hebraeos. Et vero in eo supplicio non solum, distentis laxatisque membris, homines atrocissime excarnificabantur, sed urebantur etiam admotis flammis, ut aperte constat ex Iosepho in lib. De Machabaeis, cuius haec sunt verba: 'Ut erat affixus rotae, igni in catasta obicitur; atque ita tendentibus corpus radiis, et contrahentibus flammis, et costis deinde patentibus, laterum vitalia rumpuntur.' Et ex Apuleio, lib. III De Asino aureo: 'Nec mora, ignis et rota: tum omne flagrorum genus inferuntur.' Ab hoc supplicii genere vocitatos affirmat Christianos per irrisionem sarmentitios Tertullianus in Apologetico, cap. L: 'Quia ad stipitem dimidii axis revincti, sarmentorum ambitu exurimur.' Tractant de hoc supplicio Baronius in Martyrologio, die 23 aprilis; Pontanus in lib. VI Eneidos, col. 1485; Turnebus, lib. VII Adversarior., cap. xvi. Omnium vero ut novissime, ita accuratissime noster Cerda in lib. VI Eneid., vers. 616, num. 10; Bisciola, tom. II Horarum subcisivarum, lib. XII, cap. ix. 'Rotam itaque nativitatis' explico per metaphoram, supplicium naturae nostrae: nam etiam Plautus metaphorice usus est et vocabulo et supplicio rotae, in Cistellaria, actu II, scena 1, 'Iactor, crucior, agitor, stimulor, versor in amoris rota miser.' Eodem gignendi casu usus est Iacobus, cap. 1, vers. 23, cum faciem nativam appellavit 'vultum nativitatis.' Quod autem supplicium atrocius, quis carnifex naturae nostrae truculentior excogitari potest, quam impotentes animi perturbationes? Eae nativae cum sint, id est ipsa ab natura ingenitae, ubi modum intemperanter excedunt, hominem miserrime et acerbissime torquent: ut merito rota nativitatis, hoc est nativus cruciatus, nominentur. Suboluit haec explicatio sagacissimo ingenio Serarii nostri, dum ait in Commentario huius loci: 'Vel rota est nativa quaelibet perturbatio, qua tanquam rota huc illuc rotamur et agitamur.'» Haec ipse.
Vita ergo nostra est rota, non quaelibet, sed torquens et discrucians, adeoque ipsa est tormentum rotae, quia non est aliud, quam continua rotatio laborum, morborum, dolorum, anxietatum, perturbationum, curarum, timorum, cupiditatum, miseriarum et malorum omnium, quae hominem continue, sed varie rotant, lacerant, discerpunt, excerebrant: huic vero tormento rotae aliud, ignis scilicet, addit lingua petulans, dum hominem tot malis rotatum instar ignis urit, cruciat, consumit: perinde ac tormentum rotae erat; quo corpus ut rotae aptaretur, debebat necessario frangi, exossari, exvertebrari. Deinde corpus sic rotae illigatum et pendens rotabatur in gyrum, idque velocissime et conversim, ut iam in unam partem versaretur, iam in contrariam nutato motu: quo fiebat, ut viscera et membra omnia miserum in modum iactarentur et divellerentur, iuxta illud Senecae in Hercule Furente: «Rapitur volucri tortus Ixion rota.» Et Statius, VIII Theb.: «Ixione frango vorticibus.» Denique non raro homini sic rotae affixo subiciebatur ignis, uti factum esse Machabaeis testatur Iosephus in eorum Vita. Talis est et rota vitae nostrae, ab igne linguae succensa.
Hanc Ecclesiasticus, cap. xxviii, vers. 16, vocat «linguam tertiam,» quia discordiam serit inter duos, et quia detrahit tertio absenti. Alii tertiam exponunt trisulcam, quia instar tridentis et gladii tricipitis, ac fulminis trisulci, tres uno ictu ferit et conficit, nimirum detrahentem, audientem et absentem cui detrahitur, uti notat S. Bernardus, serm. De Triplici custodia manus, linguae et cordis. Sed audiamus utrumque: «Lingua tertia,» ait Ecclesiastic., «multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem: civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit: virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit: lingua tertia mulieres viratas (graece ἀνδρείας, id est viriles, viragines) eiecit, et privavit illas laboribus suis. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habebit amicum in quo requiescat. Flagelli plaga livorem facit: plaga autem linguae comminuet ossa. Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam. Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit iugum illius, et in vinculis eius non est ligatus: iugum enim illius, iugum ferreum est; et vinculum illius, vinculum aereum est. Mors illius, mors nequissima: et utilis potius infernus, quam illa,» q. d. Satius est mori et ire ad inferos statumque defunctorum, puta ad limbum, quam pati vexationes linguae tertiae, puta detractoris.
S. Bernardi verba sunt: «Numquid non vipera est lingua ista? Ferocissima plane, nimirum quae tam lethaliter tres inficiat flatu uno. Numquid non lancea est ista lingua? Profecto, et acutissima, quae tres penetrat ictu uno. Lingua eorum gladius acutus, inquit Psaltes. Gladius equidem anceps, imo triceps est lingua detractoris. Nec vero eiusmodi linguam ipso etiam mucrone, quo Dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere verearis. Fodit enim haec quoque Christi corpus, et membrum de membro, nec iam exanime fodit, sed facit exanime fodiendo: ipsis quoque nocentior est spinis, quas illi tam sublimi capiti furor militaris imposuit: sex etiam clavis ferreis, quos sanctissimis manibus illis et pedibus consummatio iudaicae iniquitatis infixit. Nisi enim huius quod nunc pungitur et transfoditur corporis sui vitam, illius vitae corporis praetulisset, nunquam illud pro isto mortis iniuriae, crucis ignominiae tradidisset. Et dicimus: Levis res sermo, tenera, mollis et exigua caro, lingua hominis: quis sapiens magni pendat? Levis quidem res sermo, quia leviter volat, sed graviter vulnerat; leviter transit, sed graviter urit; leviter penetrat animum, sed non leviter exit; profertur leviter, sed non leviter revocatur; facile volat, atque ideo facile violat charitatem. Vilis res est musca moriens, sed exterminat oleum suavitatis. Tenerum membrum lingua, attamen vix teneri potest: substantia quidem infirmum atque exiguum, sed usu magnum et validum invenitur. Modicum membrum est; sed nisi caveas, magnum malum.»
Inflammata a gehenna. — Caietanus vertit active «inflammat sub gehenna,» q. d. Lingua inflammat rotam nativitatis nostrae, id est vitam praesentem quoad culpam, sed futuram quoad poenam: in gehenna enim et sub gehenna, puta supposita et subiecta igni gehennae, rota ardens et sulphurea inflammabit hominem, qui lingua tota vita abusus est, per omnem aeternitatem. Sic dives Epulo in gehenna cruciabatur in lingua, qua delicate vivens spreverat Lazarum: unde petebat eum ad se mitti, ut iniecta frigida mitigaret incendia linguae, Lucae xvi.
Verum passive vertendum est «inflammata,» uti vertit noster et alii passim: passivum enim est hebraeum φλογιζομένη, appositum activo φλογιζούσα, quod dixit de rota nativitatis, q. d. Lingua adeo est exitialis, adeo omnia adurit, adeo inflammat rotam totius vitae nostrae, ut videatur conflata in fornace gehennae, ibique igne tartareo inflammata inflammare rotam et cursum totius vitae cuiusque, ac consequenter totius Universi: sicuti Poetae finxerunt furias, accensis ex Erebo facibus, illa in vicinam sibi superpositam terram eos exhalet, per catachresin, qua res quasque suis assignamus locis, quibus abundant. Sic flumina omnia dicuntur oriri a mari, Eccles. 1, 7, quia mare aquis abundat. Igitur sicut faber lignarius, vel carpentarius contundendis caedendisque lignis et lapidibus praeparans malleum, eumdem prius ad ignitam mittit incudem, ut ibi aptetur et exacuatur: ita maledicus homo, impetu infernali et diabolico, linguam in fornace gehennae accendit, ut deinde alios accendat.
Adde, linguam dici inflammari a gehenna per metonymiam, quia scilicet inflammatur a diabolo, qui est rex et praeses gehennae. Sicut ergo Sancti, praesertim doctores et praedicatores, loquuntur lingua angelorum, imo angeli per eorum linguam loquuntur: ita ex adverso perversi, praesertim doctores, ut haeretici, schismatici, susurrones, seminantes rixas et bella, docentes obscena, famam alienam mordentes, etc., loquuntur lingua daemonum, imo daemones per eorum ora et linguas loquuntur. Unde haeresiarchas omnes suas haereses didicisse a doctore diabolo docet S. Augustinus, lib. II De Genesi contra Manich., cap. xxv et xxvi; Irenaeus, lib. V, cap. xxiii; S. Athanasius, orat. contra Arianos. Imo ipsos habuisse daemones paredros, id est assessores et familiares, tradit Irenaeus, lib. I, cap. ix, et lib. II, cap. lvii. Eosdem habuisse Berengarium, Lutherum, Calvinum, Zuinglium, ostendi I Timoth. IV, 1. Hoc est quod ait Iob cap. xli, vers. 12, de Behemot, id est elephante, qui est typus diaboli: «Halitus eius prunas ardere facit, et flamma de ore eius egreditur.» Et S. Ioannes, Apoc. cap. IX, vers. 17: «Vidi equos in visione, et qui sedebant super eos habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tanquam capita leonum, et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.» Vide ibi dicta. Concludat S. Chrysostomus, homil. Ad baptizandos, tomo V: «Undique nobis insidias daemon praeparare consuevit; sed facilius lingua et ore peccante: nullum enim aeque congruum illi organum in ministerium est interitus atque peccati.»
Denique gehenna est proprius locus ignis et incendiorum, eorumque quasi fons, imo oceanus et barathrum: ardent enim damnati ut omni culpa et scelere, ita et omni poena et igne; quocirca sicut Aetna, Vesuvius, Hecla similesque montes qui ignes evomunt, dicuntur a multis inflammari ab igne inferni, eiusque esse quasi os, camini et spiracula: ita et lingua quae ardores litium, bellorum, incendiorum, omniumque scelerum et malorum tam culpae, quam poenae suscitat, dicitur inflammari a gehenna, quasi totum mundum inflammare; est catachresis: non enim vere et proprie lingua maledica inflammatur a gehenna, sed per similitudinem; quia scilicet tam maledica et tam pestilens urensque est, ut videatur non terreno, sed infernali igne succensa. In inferno enim damnati ex desperatione lingua ignita et furibunda maledicunt Deo, Sanctis ac creaturis omnibus. Simili tropo dicimus: Haec tyranni superbia, haec ira, haec invidia tanta est, ut non videatur humana, sed infernalis et diabolica.
Gehenna. — Ita per crasin dicitur hebraice «ge-ben Ennom,» id est, vallis filii Ennom, quae erat iuxta Ierusalem, in qua parentes cremabant filios idolo Moloch, et ne eos eiulantes audirent, pulsabant toph, id est, tympanum; unde locus dictus est Tophet. Ibidem caesa sunt ab angelo occulto ardore et igne 185 millia militum Sennacherib: unde ob similem crudelitatem, stragem et incendia infernus dictus est Gehenna et Tophet, uti dixi Isaiae xxxii, 33, et Ierem. vii, 31, et xix, 2.
Denique totam hanc Iacobi sententiam egregie pertractat Gilbertus abbas in Appendice ad Cantica S. Bernardi, serm. 24, dicitque: «Iacobus ait: Lingua modicum membrum inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata et ipsa a gehenna. Quomodo potest bene inflammare lingua tam pessime inflammata? vitiatae nativitatis mobilis corruptela per se nimis rotatur ad malum, et volubilitate propria fertur in praeceps. Et quid necesse est inflammari rotam hanc, quae firmari non potest, sed per se fertur in malum? Denique diligenter appositum est cor hominis in malum ab adolescentia sua. A prima nativitate impulsa nescit cursum inflectere, et tu illam lingua prava impellis amplius et inflammas? Lingua prava iracundiae et indignationis occasiones requirit, iniurias vel falsas simulat, vel veras exaggerat, quas debuerat dissimulare; ad offensam officia etiam interpretatur, et venenati sermonis scintillas adhibet ad commovendum cor suum. Quid, lingua nequam, cordi tuo talem adhibes flammam? sufficiat illi flamma sua, sufficiat illi concupiscentia ardor carnalis, et levitatis calor innatae, quibus cor tuum ac si volubilis rota impellitur. Deinde eius originem et terminum recenset. Hanc tibi flammam nativitas prima ingenuit, sed renascendi gratia restringit. Noli ignem igni adhibere, et concupiscentiae addere malitiam: ignem hunc quem evomis, hauris de gehenna: inde incipit, et illo rapit: Lingua, inquit, inflammata a gehenna. Lingua haec mala coccinea est, sed vitta non est. Non enim ligat, sed dissipat. Male succendit, quia succidit unita, quia dissidii verba scintillat, et flamma talis de inferis est: nam flamma, quae desursum est, pudica est, pacifica est, bonis consentiens, et bonos faciens. Verbum enim dulce et multiplicat amicos, et mitigat inimicos. Quasi flammam flamma consumit, inferiorem superior, infernalem caelestis; dum sapiens et suave verbum vincit malignum, et dulce durum emollit, et ideo dicit: Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce.»
Versus 7: Omnis Enim Natura Bestiarum, et Volucrum, et Serpentium, et Ceterorum Domantur a Natura Humana
7. Omnis enim natura bestiarum. — S. Iacobus, ut ostendat quantam vim et efficaciam habeat lingua, ac proinde quanta ei sit adhibenda cura, primo comparavit eam fraeno equi; secundo, gubernaculo navis; tertio, igni modico silvam incendenti. Unde quarto, hic comparat eamdem bestiis ferocissimis, atque iis magis efferam et indomitam: idque apposite ad etymon linguae in Hebraeo; lingua enim hebraice dicitur לשון lascon, quod videtur esse diminutivum a ליש lais, id est leo (sicut ab איש is, id est vir, dicitur ישרון iscon, id est, virunculus et pupilla uti: in ea enim apparet virunculus). Unde lascon, id est lingua, idem est quod leunculus, parvus leo; quia sicut leo saevus est et fortissimus animalium, ac bestiarum omnium rex: ita et lingua saevissima, et fortissima est, omniumque princeps et domina. Rursum, sicut leo latet in spelunca, exque in praedam a se visam improvisus insilit: ita lingua latet in ore quasi in insidiis, exque obvios quosque et ignaros invadit. Porro lais, id est leo, dicitur a לוש lus, id est subegit, eo quod praedam subigat, omnesque feras sibi subiciat. Unde alii lascon, id est linguam, derivant per metathesin a נשל nascal, id est, detraxit, deiecit: utrobique enim eaedem prorsus sunt litterae, sed transpositae: lascon enim nascal, id est, lingua omnia detrahit, deicit, subigit et sternit quasi leo. Porro ab Hebraeo lascon nonnulli deducunt Graecum glosson, id est lingua, addito g, et a glosson deducunt Latinum gloria, quasi glosia: lingua enim est quae gloriatur, ipsaque unicum gloriationis et iactantiae est instrumentum. Simili modo nonnulli «linguam» latine dictam volunt a «ligando,» quod ipsa quasi indomita fera et leo, dentium et labiorum septis, tanquam muris, vallata ac ligata sit. Hinc de lingua maledica ait Eccli. cap. xxviii, vers. 27: «Immittetur in illos (iniustos et impios) quasi leo, quasi pardus laedet illos.» Ipsa est ergo quasi leopardus, saevior leone et pardo, utpote qui utriusque saevitiam exsuxit et in se coniunxit. Hinc et illud Proverb. xx, 2: «Sicut rugitus leonis, ita et terror,» puta linguae, et vox terrifica, «regis: qui provocat eam, peccat in animam suam,» q. d. Animae, id est vitae suae, creat periculum. Et Isaiae v, 29, de Nabuchodonosor: «Rugitus eius ut leonis, rugiet ut catuli leonum.» Simile est Ezech. xxxii, 7; Zach. xi, 3.
Nota: In statu innocentiae et integrae naturae, in quali conditus fuit Adam, positusque in paradiso, omnia animalia, etiam ferae, homini obediebant ad nutum. Unde singula venerunt ad Adam, quasi servi ad dominum, ab eoque singula nomen acceperunt, Genes. ii, 19. Id fiebat per instinctum obediendi homini, quem eis indebat Deus per angelos: per talem enim instinctum canes, equi, asini, muli et boves parent homini, et catuli ferarum parent matribus feris. Hunc instinctum perdiderunt bestiae, peccante Adamo, qui proinde ius herile et dominium in eas per peccatum amisit. Sancti tamen eminentes, qui proxime accesserunt ad primaevam innocentiam, hoc dominium recuperarunt, ut S. Paulus, S. Antonius, S. Franciscus. Ceteri homines longo usu, arte et industria similem instinctum feris indunt, itaque eas aliquo modo domant et cicurant.
Primo ergo feras quaslibet domari ab homine, multis docetur exemplis. Experientia constat, et docet Plinius, lib. VIII, cap. xvi, hac arte domari et vinci leones, etiam furentes et irruentes, si quis in caput eorum pallium aut vestem obiciat, qua oculi eorum velentur, «quia omnis vis et feritas consistit in oculis.» Addit Plinius: «Iugo subdidit eos, primusque Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsalicis campis. Primus autem hominum leonem manu tractare ausus, et ostendere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur, damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur; et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas. Mentor Syracusanus in Syria leone obvio supplicius volutante, attonitus pavore, cum refugienti undique fera opponeret sese, et vestigia lamberet adulanti similis, animadvertit in pede eius tumorem vulnusque, et extracto surculo liberavit cruciatu.»
Simile est, quod de leone obediente Androdo, ob spinam e pede sibi ab eo exemptam, recitavi Isaiae i, 3. Et tale subdit Plinius de Elpide Samio, ac cap. lviii, de Democrito Physico, qui pantherae blandienti catulos e fovea eximens, «ab ea laeta et gestiente usque ultra solitudines deductus est, ut facile appareret gratiam referre.» Subdit de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, uti Romulus et Remus a lupa. Aelianus, lib. XV, cap. xiv, narrat Indos suo regi offerre cicures tigrides, pardos et oryges quadricornes. Paulus Venetus in Historia Tartarorum narrat magnum eorum Khan cicuratos habere leones, tigrides, pardos, ursos, etc., quibus in venatione se oblectet, veneturque eiusdem speciei feras. Rhinocerotes cicuratos Domitiano Imperatore Romam advectos narrant Suetonius et alii. De elephantum docilitate stupenda, quae fidem videntur excedere, ex Aeliano, Plinio, Oppiano, Aristotele et aliis recenset Lipsius, centuria 1, epist. 50. Denique bestiarii, sive praefecti bestiarum Romae alebant et regebant leones, tigrides, pardos, ursos omnesque feras, quas e caveis in amphitheatrum ad pugnas et spectacula educebant et reducebant.
Iacobus ergo comparans linguam cum bestiis, innuit in ea quid esse irrationale, stultum et bestiale, ideoque indomitum. Ita Philosophi censent loquacitatem signum esse parvi cerebri et iudicii, adeoque stultitiae. Unde Solon cuidam dicenti, illum ideo non loqui, quia insanus esset: «Nullus stultus tacere potest.» Theocritus audiens initium orationis Anaximenis: «Incipit verborum flumen, mentis gutta»; significans illum esse multiloquum, sed parum sapientem. Ita Stobaeus, serm. 34. Alfonsus, Aragonum rex, teste Panormitano in eius Gestis, lib. IV, homines ad loquendum turgidos et quasi distentos vocabat «utres et vesicas»: turgent enim, donec ea eructent. Quare prudenter Aeneas Silvius, lib. I De Gestis eiusdem Alfonsi, ait: «Sapientius esse agere quam fari»: nunquam enim nisi cum necessitas postulat, sapiens loquitur; neque vana, sed ponderata profert. Stulto autem nullum est tempus sermoni clausum, sed quovis loco et tempore quidquid in buccam venerit, effutit.
Secundo, volucres quaslibet ab homine domari, puta falcones, aquilas, accipitres, merulas, graculos, luscinias, etc., patet experientia; quin et multae earum humanum sermonem addiscunt tam Graecum, quam Latinum: uti de sturno et lusciniis Caesarum narrat Plinius, lib. X, cap. xlii. Idem de perdice affirmat Plutarchus in Symposiis. De psittacis res clara est. Idem de picis certi generis asserit Plinius, loco citato: «Adamant verba quae loquantur; nec discunt tantum, sed diligunt, meditantesque intra semet cura atque cogitatione intentionem non occultant. Constat emori victas difficultate verbi, ac nisi subinde eadem audiant, memoria fallit quaerentes; mirum in modum hilarari, si interim audierint id verbum.» Lepida sunt quae narrat Macrobius, lib. II Saturn., cap. x, in fine, de corvis Augustum salutantibus: «Ave, Caesar, victor, imperator,» quos viginti millibus nummorum emit. «Simile lucrum aucupans, sutor corvum instituit ad parem salutationem. Hac audita dum transit Augustus, respondit: Satis domi salutatorum talium habeo. Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus quaerentem dominum solebat audire, subtexeret: Opera et impensa periit. Ad quod Caesar risit, emique avem iussit, quanti nullam adhuc emerat.» Subdit de graculo, qui Caesari solebat porrigere honorificum epigramma, ac simile submissum a Caesare legendo laudavit, admirans tam voce quam vultu, et Caesari paucos denarios dedit, adiecto hoc sermone: «Non secundum fortunam tuam, Auguste; si plus haberem, plus darem.» Quare Augustus sestertia centum millia graculo numerari iussit. Verum pro «graculo» legendum est «Graeculo,» puta homine Graeco, ut patet ex narrationis serie, et ex emendatis Macrobii codicibus.
Tertio, serpentes domari patet ex Plinio, lib. VIII, cap. VII, qui «Thoantem in Arcadia servatum a dracone narrat. Eum nutrierat puer, dilectum admodum, pavensque serpentis naturam et magnitudinem metuens in solitudines tulerat; in quibus circumvento latronum insidiis, agnitoque voce, subvenit.» Idem, lib. X, cap. LXXIV, narrat de aspide rem miram: «Ipsam cum ad mensam cuiusdam in Aegypto veniens aleretur assidue, enixam catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum: illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam, et necem intulisse catulo, nec postea in tectum id reversam.» Psyllos et Marsos domare serpentes tradit Plinius et alii, licet nonnulli viri sapientes censeant eos esse incantatores. Crocodilos mansuescere tradit Aelianus, lib. VIII, cap. IV: addunt alii Tondyritas eis inequitare; qui et addit murenam piscem agnovisse vocem Crassi Romani, et ab eo alitam et dilectam adeo, ut in eius morte luxerit. De delphini in homines amore et obsequio mira narrat Plinius, lib. IX, cap. VIII, nimirum quod ipse puerum a quo alebatur, in dorsum receptum, «Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat: simili modo revehens pluribus annis, donec morbo extincto puero, subinde ad consuetum locum ventitans tristis et moerenti similis, ipse quoque desiderio expiravit.» Et infra: «Quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharaedicae artis, interficere nautis in mari parantibus, ad intercipiendos eius questus, eblanditum, ut prius caneret cithara; congregatis cantu delphinis, cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in littus pervectum.» Subdit delphinos evocatos a piscatoribus accurrere, et cogere mugiles in eorum retia. Quid ad haec homines indociles, loquaces et indomiti? utique eis dociliores sunt delphini et bestiae, magisque domari et regi se sinunt.
Et ceterorum — animalium. Ita Romana: legit Interpres τῶν ἄλλων, id est «aliorum»; vel ἐναλίων, id est «variorum»: iam legunt ἐναλίων, id est «marinorum»: ita Syrus. Unde nonnulli pro «ceterorum» censent legendum «cetorum.» Ita Caietanus, Clarius, Salmeron, Gagneius, Catharinus et alii. Cetorum enim variae sunt species, quas recensent Rondeletius et Aldrovandus, lib. De Piscibus. Maxima est balaena, quam domat, imo regit pisciculus, cui nomen «musculus.» Hic enim eam ducit et praeit, eiusque est quasi oculus, dux et monitor, indicans vada et pericula quae cavere debeat, cibum ostentans, ceteraque omnia praesentiens et praemonens: unde eo moriente moritur pariter balaena, teste Aeliano, lib. II, cap. XIII, et aliis. Verum vox «cetorum» non respondet Graeco ἐναλίων, id est «marinorum»: innumera enim sunt genera animalium marinorum, e quibus unum duntaxat est cetus.
Domantur — non ait, «cicurantur,» quia aliquae bestiae adeo ferae sunt, ut plane cicurari nequeant; sed «domantur,» ut scilicet eorum feritas compescatur et refraenetur. Domantur autem multae pastu: illi enim a quo pascuntur, obsequuntur; aliae fraenis et capistris; aliae flagellis et verberibus; aliae per res quas metuunt, ut leones terrentur flammis, rotis et voce galli gallinacei; aliae fame et inedia. Unde illud: «Quis docuit psittacum suum χαῖρε? fames.» Aliae per animalia sibi inimica. Sic, inquit Plinius, lib. X, cap. LXXIV: «Dissident olores et aquilae, corvus et milvus, cornices et noctuae, mustela et cornix, turtur et pyralis, anates et gaviae, sorices et ardeolae, aegithus minima avis cum asino, vulpes et Nili angues, mustelae et sues: dissident thoes et leones, et minima aeque ac maxima.»
Versus 8: Linguam Autem Nullus Hominum Domare Potest, Inquietum Malum, Plena Veneno Mortifero
8. Linguam autem nullus hominum domare potest. — Œcumenius legit interrogative, q. d. Ferae domantur, cur lingua ab homine domari non possit? omnino potest: humanior enim et docilior est, quam ferae. Abutebantur hac lectione et expositione Pelagiani, ut probarent gratiam Dei non esse necessariam, sed hominem suis et naturae viribus posse refraenare omnes tam linguae, quam animae passiones et concupiscentias. Verum perperam: nam ceteri Graeci et Latini legunt assertive, non interrogative. Sequitur enim: «Inquietum malum, plena veneno mortifero.» Ita S. Augustinus, De Natura et gratia, cap. XV. Idem, serm. 4 De Verbis Domini secundum Matth.: «Homo domat feram, non domat linguam; domat leonem, et non refraenat sermonem; domat ipse, et non domat seipsum; domat quod timebat, et ut se domet, non timet quod timere debebat.» Et mox: «Ergo intelligamus, charissimi, quia si linguam nullus hominum domare potest, ad Deum confugiendum est, qui domet linguam nostram. Si enim tu eam domare volueris, non potes, quia homo es: linguam nullus hominum domare potest.» Sic Christus, Matth. XIX, 24, ait tam impossibile esse divitem salvari, quam impossibile est camelum transire per foramen acus. Mirantibus discipulis ac dicentibus: «Quis ergo poterit salvus esse?» respondit seque explicavit Christus dicens: «Apud hominem hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt,» q. d. Non hominis, sed Dei virtute ac gratia potest dives salvari, aeque ac camelus per foramen acus transire. Pergit S. Augustinus: «Attendite similitudinem ab ipsis bestiis quas domamus. Equus non se domat, camelus non se domat, elephantus non se domat, aspis non se domat, leo non se domat, et sic homo non se domat. Sed ut dometur equus, bos, camelus, elephantus, leo, aspis, quaeritur homo. Ergo Deus quaeratur ut dometur homo: ergo, Domine, refugium tu factus es nobis, etc. Quid ergo, fratres mei, dubitare debemus, quia mansuetos nos faciet Dominus, si nos domandos ei praebeamus? Domuisti leonem quem non fecisti, non domat te qui fecit te? etc. Imago Dei domat feram, et non domat Deus imaginem suam.» Subdit modum domandi Dei, scilicet tribulationes. «In illo spem nostram ponamus, et donec domemur et perdomemur, id est perficiamur, domitorem feramus. Plerumque enim profert domitor noster etiam flagella. Si enim tu ad domanda iumenta (id est, adiumenta infirmitatis tuae) tua, profers virgam, profers flagellum: Deus non profert ad domanda iumenta sua, quod sumus nos, qui de iumentis suis faciet filios suos?» Et paulo post dat stimulum praemii: «Domito tibi Deus haereditatem servat, quod est ipse Deus; et constituet te cum angelis in aeternum, ubi iam non indigeas domari, sed tantummodo a piissimo possideri. Erit enim tunc Deus omnia in omnibus: nec erit ulla infelicitas quae nos exerceat, sed felicitas sola quae pascat.» Subdit exemplum filii quem castigat et erudit pater, ut eum bonorum omnium relinquat haeredem: «Deus autem tuus, redemptor tuus, castigator tuus, pater tuus erudit te. Quo? ut accipias haereditatem, ubi non efferas patrem, sed haereditatem habeas ipsum patrem. Ad hanc spem erudiris et murmuras, et si quid triste acciderit, fortasse blasphemas? Nonne melius est, ut flagellet te et recipiat te, quam parcat tibi et deserat te?» Unde concludit: «Dicamus ergo: A te non recedemus, cum liberaveris nos ab omnibus malis nostris, et impleveris nos bonis tuis. Bona das, blandiris, ne fatigemur in via. Corripis, caedis, percutis, dirigis, ne aberremus a via: sive ergo blandiris, ne fatigemur in via: sive castiges, ne aberremus a via; Domine, refugium tu factus es nobis.» Hoc est quod ait Sapiens, Proverb. XVI, 1: «Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam.» Nam, ut ait Ecclesiasticus, cap. XIX, vers. 17: «Quis est qui non deliquerit in lingua sua?» adeo ut et S. Iob ita laudatus a Deo dicat, cap. XLII, vers. 3: «Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.» Tanta enim est linguae cupido et pruritus ad loquendum, quanta est eius qui hausit venenum ut illud evomat, quanta est musti bullientis et diffringentis lagenas, quanta est mulieris gravidae ad pariendum, quanta est vulnerati ut sagitta eximatur. Audi Ecclesiasticum, cap. XIX, vers. 10: «Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te disrumpet. A facie verbi parturit fatuus, tanquam gemitus partus infantis. Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti.» Unde Eliu, Iob XXXII, 18: «Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.» Hinc lingua a Nazianzeno, tract. De Silentio, vocatur ἀδάμαστος, id est indomabilis; ἀχάλινος, id est effraenis; ἄλεκτος, id est exlex, quia scilicet fraenari non potest a natura, sed a gratia; non ab homine, sed a Deo. Rursum, quia cum gratia communi et ordinaria nemo, id est, pauci et vix ullus, ita eam fraenare potest, quin aliquando exorbitet, et fraenum excutiens instar effraenis equi huc illucque discurrat, et in aliorum noxam grassetur. Unde Nazianzenus, loco citato, ait se ieiuniis, vigiliis, ciliciis, humi cubatione domuisse gulam, libidinem, iram, etc., sed non linguam.
«Namque mihi effraenis lingua est et garrula, per quam livor me innumeris afficit usque malis.»
Verum loqui videtur de lingua non sua, sed invidorum sibi detrahentium, seque exagitantium. Praeclare hanc Iacobi sententiam pertractat B. Petrus Damianus, lib. II, epist. 18 ad Cardinal.; additque Religiosis per cetera fere securis a sola lingua esse periculum damnationis (quod et alii viri sapientes olim asseruerunt, et etiamnum asserunt). «Fateor, fratres mei, nil fere in monasteriis agitur, unde mens mea terribilius super monachos imminere Dei iudicium suspicetur: nam continuo meatus impulsu, quasi torrens per decliva devexa procedens eorum lingua decurrit; et cum tintinnabulum sonat, sic illis est, tanquam si de repentino protinus ictu eorum caput illidat. Quod tamen de quibusdam, absit autem ut de omnibus dicam, etc. Omnibus horis laborandi, ac legendi studium quidam postponentes, abutuntur in fabulis, et quidquid laboribus ac lectionibus debent, totum vaniloquis sermonibus exhibent.» Et mox citato Proverb. XVIII: «Mors et vita in manu linguae: Quam inhonestum est, ut in hoc munere, quo creaturis omnibus homo praeponitur, ipse largitor ab homine frequentius offendatur! Et cum naturis reliquis homo praesideat, easque suae ditionis legibus subdat, quanti pudoris est, ut carunculam tenuem quam intra fauces includit, edomare non possit! Unde et Iacobus dicit: Omnis natura bestiarum et volucrum domabilis est, linguam autem nullus hominum domare potest. Nullius quippe fraena doctoris coercere valent linguam se cohibere nolentis (est haec eius nova et tertia huius loci S. Iacobi expositio); alioqui si pulsat et nititur, quod optat procul dubio consequetur.» Et inferius: «Serpentes sunt de quibus dictum est: Venenum aspidum sub labiis eorum. Ubi ergo supervacuis vacatur ineptiis, et quasi symbola congeruntur verbis otiosis, apud intrinsecus auscultantem non sermones hominum, sed quasi multigena decernitur vociferatio bestiarum. Ipse nimirum est, de quo in Canticis, cap. II, dicitur: Dilectus meus respicit per fenestram, respicit per cancellos. Et ipse per Prophetam (Ierem. VIII): Attendi et auscultavi; nemo quod bonum est, loquitur. Sed ut noster sermo ab ea quam semel coepit, materia non recedat, et loquentium vitia per non loquentium animalium prosequatur exempla, nunquam fauces hydrus ingreditur, nisi cum crocodilus oscitans invenitur: nam si clausum os teneat, insidiantis impetum non formidat. Authalopus cum exclamat, ad suum ignarus interitum, gladios venatoris invitat; qui donec obticuit, persequentis industriam fugacis cursus opinione delusit. Atque ut hoc inferam, quod cancer ostreo, facit plerumque diabolus monacho, etc. Solerter explorat, si quando ostreum se contra solis radios aperiat: tunc ergo calculum clandestinus incursator immittit, sicque hiantia claustra reperiens, viscera ostrei interna decerpit. Ostreum significat monachum qui nimirum vivit, dum sub silentii censura concluditur: perit autem cum ad loquendum immoderatius aperitur. Quid enim designat calculus, qui ostreo ne recludatur inicitur, nisi duritia consuetudinis, qua quisque ne sese ad paenitentiam emolliat, induratur. Nam quasi quidam lapillus pravae consuetudinis obstat, ne is qui fabularum vacat ineptiis, a sua se vanitate recludat. Cancer qui post se naturaliter graditur, est apostata spiritus, qui postquam semel a conditore recessit, in posterius relabi nunquam desiit.»
Inquietum malum, — ἀκατάσχετον, id est, ut Pagninus et Vatablus, incoercibile; S. Hieronymus, lib. II Contra Pelagium, «incontinens,» scilicet passive, quod contineri et cohiberi nequit; alii, «incohibile»; Syrus, «inimpedibile,» «irremorabile»; alii, intolerabile.
Nonnulli legunt ἀκατάστατον, id est, inconstans, instabile, consistere non potens, sicut cor et pulmo, quibus lingua respondet, et quoad formam assimilatur, consistere nequeunt, sed perpetuo agitantur: cor, ut spiritus vitales toti corpori subministret; pulmo, ut cor refrigeret. Unde Poeta: «Cor sapit, et pulmo loquitur, fel commovet iram, splen ridere facit, cogit amare iecur.»
Item ἀκατάστατος est seditiosum et tumultuosum: nam ἀκαταστασία est seditio, inconstantia, tumultus, confusio, turbatus rerum ordo. Hinc et sequitur: «Plena veneno mortifero.» Porro cur lingua sit inquieta, causam dat S. Augustinus, serm. 31 De Verbis Apost.: «Lingua facilitatem habet motus, in udo posita est, facile in lubrico labitur. Quanto illa citius et facilius movetur, tanto tu adversus illam fixus esto. Domabis, si vigilabis; vigilabis, si timebis; amabis, si Christianum te esse cogitaveris.»
Plena veneno mortifero, quo proximi famam, suam et audientis animam, ac saepe multorum corpora occidit per odia, rixas et bella quae suscitat; unde Psal. CXXXIX, 4: «Acuerunt linguas suas sicut serpentis: venenum aspidum sub labiis eorum.» Et Psal. V, 11: «Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, iudica illos Deus.» Sepulcrum est, primo, quia lethiferum est guttur maledicum, et quos tetigerit occidit, et in sepulcrum infert, iuxta illud Ierem. V, 16: «Pharetra eius quasi sepulcrum patens,» q. d. Nabuchodonosoris sagittae sunt lethiferae, et omnes quos confixerit, occidet et sepeliet.
Secundo, quia instar sepulcri tetrum et lethalem halitum ac virulentiam calumniarum, dolorum et impiarum machinationum exhalat.
Tertio, qui obscena loquuntur, ait ibidem S. Chrysostomus, ora habent quasi sepulcra, quia foetor ille spiritalis, qui ex animae putrefactione oritur, foetore sensibili maior et gravior est. Lingua ergo similis est hydrargyro, sive argento vivo, quod consistere nequit, sed perpetuo agitatur, ac si tangatur, in mille et minutissimas partes dissilit; estque venenum exitiale, ut si vel minimum quid ex eo hauriatur, illico interimat: ut olim Lovanii iuvenem curiositatis causa illud delibantem, illico interimi conspexi. Porro alludit Iacobus ad linguam aspidum et serpentum; quae venenata est, et venenum morsu effundit. Nam animalia quae veneno nocent, venenum in vesica sub lingua inclusum habent; quae, cum mordent, rumpitur, et morsu venenum effundunt, ait Mercurialis, lib. De Venen., iuxta illud Iob, cap. XX, vers. 12: «Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua.»
Versus 9: In Ipsa Benedicimus Deum et Patrem, et in Ipsa Maledicimus Homines, Qui ad Similitudinem Dei Facti Sunt
9. In ipsa (id est ipsa, per ipsam) benedicimus Deum tum psallendo, tum docendo, tum concionando, etc. Hic enim est finis linguae ob quem nobis a Deo est indita, scilicet ut illa Deum glorificemus, aliosque glorificare doceamus. Ita fecit S. Antonius de Padua, qui ardenti corde et lingua concionando innumeros ad Deum convertit. Unde 32 anno a morte eius, lingua eius incorrupta, recens et rubicunda inventa est a S. Bonaventura, qui lacrymando eam deosculans: «O lingua benedicta, quae Dominum semper benedixisti, aliosque benedicere docuisti, nunc liquet quam grata ei fueris, quantique apud eum meriti.» Ita habet eius Vita et Chronica Ordin. S. Francisci: quae et addunt ipsius S. Bonaventurae linguam 160 annis post mortem, puta anno Domini 1434, integram et recentem esse repertam, aeque ac cor et caput in translatione eiusdem. Ita Psaltes, Psalm. XXXIII, vers. 1: «Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo.» Ita Sancti in caelis non aliud lingua concinunt quam Dei laudes et magnalia, Apoc. IV, 8, et cap. V, vers. 8, et cap. VII, vers. 12: vide ibi dicta. Quocirca S. Paulus quasi angelus terrestris, satagens fideles efficere caelites et angelos: «Implemini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi, Deo et Patri,» Ephes. V, 18. Ita S. Nazianzenus in carm. De Silentio, de lingua canit: «Sum lyra summi regis, modulisque canoris hunc cano, qui tremulo cuncta pavore quatit.»
Ita S. Augustinus, totis tredecim libris Confessionum, assidue benedicit, laudatque Dominum; unde ita orditur: «Magnus es, Domine, et laudabilis valde; magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati sui, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae. Tu enim excitas ut laudare te delectet: quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te.» Et lib. IX, cap. I: «Laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: Quis similis tibi?» Quocirca impius Nestorius lingua abutens, et maledicens Christo, eiusque matri, dicensque et docens Christum non esse Deum, ac consequenter eius matrem non esse Deiparam, sed Christiparam, in eadem a Deo mulctatus est: lingua enim eius a vermibus corrosa et exesa est, teste Cedreno et Evagrio, lib. I, cap. VII. Ex adverso Martyres plures, quibus ob confessionem exsectae erant linguae, Deum laudarunt perinde ac si illae exsectae non fuissent, uti fecerunt Martyres Africani, teste Victore Uticensi in Persecutione Wandalica. Tota ergo vita fidelium, praesertim Clericorum, Religiosorum et Praedicatorum, non aliud esse debet, quam continua Dei laus et praedicatio.
Dicit hoc Iacobus, ut ostendat proprium finem et usum linguae, qui est benedicere et laudare Deum, ut ex illo ostendat gravitatem abusus, quo homines passim eadem impie et quasi sacrilege abutuntur ad maledicendum. Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 14 in epist. ad Ephes., «Os habes spiritale obsignatum Spiritu Sancto: cogita quae sit oris tui dignitas. Patrem vocas Deum, et fratrem mox vituperas? Cogita qua mensa dignatum sit os tuum, quae contingat, quae degustet, quo cibo fruatur. Perpende cum quibus tempore mysteriorum astes, nempe cum Cherubim ac Seraphim. Seraphini neminem vituperant, sed unus et idem usus ora illorum adimplet, nempe benedicendi et glorificandi Deum. Quomodo ergo potes cum illis dicere: Sanctus, sanctus, sanctus, qui ore tuo ad vituperium abuteris?» Portentum ergo est qui lingua praedicat Dei bonitatem, eamdem vero exacuit in consortes et proximos suos. Indignus est hominis titulo qui pacem habet in ore, opere autem serit lites et bella; qui semen caelestis doctrinae pollicetur, et merum seminat aconitum. Idem Chrysostomus, hom. 21 in epist. ad Rom.: «Quomodo sacram oblationem sumes, qui linguam humano sanguine cruentasti? Quomodo pacem das ore, bellis adeo referto?»
Deum et Patrem, Deum qui est pater omnium. Vide dicta cap. I, vers. 27.
Et in ipsa maledicimus homines, καταρώμεθα, id est execramur, mala imprecamur, diris devovemus; rursum, calumniamur, conviciamur, irridemus, subsannamus, etc.: haec enim omnia significat τὸ «maledicimus» per catachresin. Viderunt idipsum per umbram Gentiles: Anacharsis rogatus quid in homine esset optimum, quid pessimum, respondit: lingua; testis est Laertius, lib. I, cap. IX. Bias Amasi regi Aegypti poscenti optimum et pessimum ex victima, linguam remisit, sentiens linguam, si ratione regatur, esse optimum hominis membrum; sin ira, aliave passione instigetur, esse pessimum. Ita refert Plutarchus, lib. De Garrulitate. Vide Pierium, lib. XXXIII, titul. De lingua.
Qui ad similitudinem (id est imaginem: vide dicta Genes. I, 26) Dei facti sunt, q. d. Maledicendo homines, maledicimus Deum, quia homines sunt opus, creatura et imago Dei. Praeclare S. Ambrosius, lib. De Dignitate humanae conditionis, cap. III: «Quis maior honor homini potuit esse, quam ut ad similitudinem sui factoris conderetur?» Et S. Leo, serm. 1 De Ieiunio X mensis: «Si fideliter atque sapienter creationis nostrae intelligamus exordium, inveniemus hominem ideo ad imaginem Dei conditum, ut imitator sui esset auctoris, et hanc esse naturalem nostri generis dignitatem, si in nobis quasi in quodam speculo, divinae benignitatis forma resplendeat.» Explicat venenum mortiferum linguae, taxatque proprie eos qui pii videntur, Deumque benedicunt psallendo, orando, praedicando, et interim proni in maledicentiam assidue eadem lingua petulanter maledicunt proximis, eo utique nocentius, quo ex pietatis specie, quam prae se ferunt, iuste et pie id facere videntur. Tales sunt non pauci qui frequentes sunt in officiis divinis, et domum reversi eam implent rixis, iurgiis, calumniis, maledictis, ut in templo videantur esse angeli, in domo daemones. Contra quos magna patientia certandum est, et cogitandum illud Senecae De Remediis fortuitis: «Bene nesciunt loqui; faciunt non quod mereor, sed quod solent: quibusdam enim canibus sic innatum est, ut non pro feritate, sed pro consuetudine latrent.»
Sensus ergo est, q. d. En lingua adeo plena est veneno mortifero, ut etiam tunc cum Deum laudat, non cesset a maledictis in proximos, itaque in Deum sit iniuria, adeoque Deum simul maledicat et benedicat. Qui enim imaginem, imo amicum et filium regis violat, aut maledicit, regem violat aut maledicit; multo magis qui Dei imaginem. Hic enim in naturam Dei transit, quasi ipse sit Deus. Hic humanae naturae partem in seipso despicit, alterius partis divinitate confisus: diis cognata divinitate coniunctus, partem sui qua terrenus est despicit: cetera omnia quibus se necessarium esse caelesti dispositione cognoscit, nexu secum charitatis astringit, sicque suspicit caelum. Sic ergo feliciore loco medietatis est positus, ut quae infra se sunt diligat, ipse a superioribus diligatur. Elementis velocitate miscetur. Acumine mentis in maris profunda descendit: omnia illi lucent. Non caelum videtur altissimum; quasi enim proxima sagacitate animi intuetur. Intentionem animi eius caligo aeris non confundit, non aquae altitudo aspectum eius obtundit: omnia idem est, et ubique idem est. Nam, ut aiunt Theologi: «Factus est homo ut Deum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo frueretur.»
Versus 10: Ex Ipso Ore Procedit Benedictio et Maledictio; Non Oportet Haec Ita Fieri
10. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. — Exaggerat mali indignitatem, illudque insistendo et repetendo perurget, q. d. Ex eodem ergo ore procedit benedictio et maledictio, quod in se tam iniquum et indignum esse liquet, ut aliis verbis magis exaggerari non egeat, imo nequeat; unde Œcumenius rursum haec legit et intelligit interrogative: «An iustum est ut ex eodem ore et benedictio et detestatio egrediatur? non profecto.» Hinc et leni piaque, sed efficaci correptione idipsum studiose cavendum monet S. Iacobus, dicens: «Non oportet, fratres mei, haec ita fieri»; sed ore ad benedicendum tantum (ad hoc enim nobis a Deo inditum est), non ad maledicendum, uti nos convenit. S. Maximus, serm. 43, et alii hanc Iacobi sententiam apposite exponunt de adulatoribus qui palam laudant, occulte vituperant, et ex eodem ore calidum et frigidum, ut vulgo dicitur, efflant. Verum prior sensus videtur genuinus: loquitur enim de eadem benedictione et maledictione, de qua locutus est immediate ante.
Disce hic mansuetudinem in corripiendo a S. Iacobo, quam ipse didicit a Christo, cui per omnia similis erat, ideoque vocabatur frater Domini: unde et subditos vocat «fratres.» Praeclare S. Chrysostomus, hom. 52 ad Popul., ait linguam nostram fieri linguam Christi, si in loquendo, docendo et corripiendo imitemur mansuetudinem Christi. Ita David de se: «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius,» Psal. CXXXI, 1. Et Paulus, II Corinth. X, 1: «Ipse ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi.» Et Ephes. IV, 1: «Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine.» Et I Timoth. VI, 11: «Tu vero, o homo Dei, haec fuge, sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.» Et ad Titum, III, 2: «Omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.» Aurea est Sapientis vox: «Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris,» Eccli. III, 19.
Œcumenius haec legit interrogative: «In ipsa benedicimus Deum, et in ipsa maledicimus homines?» q. d. Fierine potest, ut eodem ore et lingua laudemus Deum et vituperemus homines, qui sunt peculium et imago Dei? Fierine potest ut simul laudes et vituperes Deum? laudes in se, vituperes in sua imagine? Unde subdit Iacobus: «Non oportet, fratres mei, haec ita fieri»; sed si laudas Deum, lauda et hominem, qui est magna Dei portio. Hoc est quod ait Sapiens, Prov. cap. XIV, vers. 31: «Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.» Et Psaltes, Psal. XLIX, 16: «Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? etc. Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos, sedens adversus fratrem tuum loquebaris.» Tales similes sunt pantherae, quae cum homini nocere nequit, imaginem eius dilacerat, teste S. Basilio, orat. 10 De Invidia: ita et hi cum Deo nocere nequeant in seipso, nocent ei in sua imagine, puta in homine.
Nota: Etsi homo quoad naturam inferior sit angelo, itaque minor imago Dei, tamen quoad quaedam angelum superat, magisque quam ille est imago Dei. Primo, quia mundus hic visibilis creatus est propter hominem, non propter angelum, utpote qui spiritus est invisibilis. Homo ergo in mundo est quasi princeps, rex et Deus quidam terrestris; in eo ergo magis refert Deum quam angelum. Secundo, quia omnes bestiae, aves, pisces, elementa, sidera, caeli, quin et angeli serviunt homini perinde ac serviunt Deo. Tertio, quia homo per tot rerum inventiones, per tot fabricas et machinas, per tot fructuum sationem et productionem, per tot artes mechanicas quibus nihil non efficit, videtur imitari Dei omnipotentiam, omniscientiam rerumque omnium creationem. Quarto, quia hominis productio refert S. Trinitatem: Adam scilicet ingenitus repraesentat Patrem ingenitum: Eva producta ex Adamo, Filium genitum; Seth, Spiritum Sanctum procedentem ex utroque, uti innuit Nazianzenus, orat. 39. Quinto, quia sicut in Deo sunt omnes rerum species et gradus vel formaliter, vel eminenter: ita sunt et in homine. Homo enim habet esse commune cum inanimis, vivere cum plantis, sentire cum animalibus, intelligere cum angelis. Denique homo est affinis, consanguineus et frater Dei per Verbum incarnatum, non angeli: Christus enim nascens non «angelos apprehendit, sed semen Abrahae,» Hebr. II, 16. Noli ergo, o homo, te abicere et tanti generis esse degener, sed divinae consors naturae despice haec vilia et exilia, suspice illa magna et divina, Deum tuum imitare. «Esto quidam quasi in terris obambulans Deus, et sanctus in carne angelus.»
Vidit haec per umbram Trismegistus; unde scribens ad Asclepium exclamat: «O Asclepi, magnum miraculum est homo, animal adorandum.»
Versus 11: Numquid Fons de Eodem Foramine Emanat Dulcem et Amaram Aquam
11. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? — q. d. Non. Ergo nec homo ex eodem ore debet proferre benedictionem, quae est quasi aqua dulcis; et maledictionem, quae est quasi aqua amara amaricans Deum et homines, sed solum benedictionem. Rursum, sicut aqua amara immixta dulci eam efficit amaram, ita dulcedinem benedictionis maledictionis amaritudo in eodem ore consumit, ait Beda; sicut modicum fermentum totam massam corrumpit, I Corinth. V, 6. Huic tamen non obstat quin concionator populo nunc blandiri, nunc minari et obiurgare; nunc dulcia Dei promissa, nunc amaras eius minas et poenas proponere debeat: quia haec omnia inducunt populum ad Deo serviendum et benedicendum, ideoque sunt Dei benedictio, non maledictio.
Nota: Quidam fontes dulcem et amaram fundunt aquam, sed diverso tempore, vel loco. Audi Plinium, lib. II, cap. CIII: «In Troglodytis fons Solis appellatur dulcis, et circa meridiem maxime frigidus; mox paulatim tepescens, ad noctis media fervore et amaritudine infestatur.» Et mox: «Lyncestis aqua quae vocatur Acidula, vini modo temulentos facit. In Andro insula templo Liberi patris fontem nonis ianuarii semper vini sapore fluere Mutianus credit.» Addunt nostri Conimbricenses, tract. 9 in Meteora, cap. IX, «in Troglodytis lacum esse qui ter die fit amarus salsusque ac deinde dulcis, totiesque etiam noctu.» Similes in Ardenna, non longe a Leodio, sunt fontes Sphadani aciduli, qui ferri, nitri, sulphuris et vitrioli saporem referunt; eo quod eorum aqua per venas ferri, nitri, sulphuris et vitrioli perlabatur, eorumque vim et saporem imbibat, uti e triennali experientia eos frequentando didici: quocirca invicem vicini fontes diversos habent sapores, ob diversas venas quas pertranseunt: imo idem fons, si per aliam venam labatur, saporem mutabit.
Talis quoque est Arethusa, fons et flumen Syracusae, qui diversis in locis fertur diversum habere saporem, eo quod alii fontes in eum influant; et quia sub mari labitur, si ex eo quid hauriat, marinam et salsam dulci immixtam emanabit, de quo Virgilius, ecloga X: «Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem, sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, Doris amara suam non intermisceat undam.»
Sed audi Thomam Fazellum, oculatum testem, qui de Arethusa ita scribit, lib. IV De Reb. Siculis, pag. 89: «Crassas salsioresque et ad potum iniucundas habet aquas; quarum usum, cum durae et incoctiles sint, incolumitati humanae minus conferre lib. II docet Athenaeus. Non procul ab Arethusa, in mediis maris fluctibus fons aquae dulcis mire exundat, caputque inter aquas salsas attollit, oculus Cilicae vulgo appellatus.» Et mox: «Quod si ex Arethusae fontibus hic non est unus, ex aliquo certe vicino monte gigni, et ex pelagi vadis, expellente eum interiori vento, sursum emergere necesse est.» Et anterius causam aperit, scilicet quod aqua Arethusae non oriatur in Sicilia, sed in Achaia et Peloponneso. Siquidem Alphaeum, ait, Achaiae regionis fluvium terra absorptum, subter mare in Siciliam per passuum millia fere quingenta fluere, atque ex hoc fonte Arethusae rursum emergere primum Pindarus, deinde Timaeus, quos Graeci et Latini secuti sunt, tradiderunt. Sic de Ascanio lacu et fontibus Chalcidis scribit Plinius, lib. XXXI, cap. X, eorum superficiem dulcem esse et potabilem, inferiores vero partes nitrosas et amaras.
Verum S. Iacobus loquitur de fontibus communibus et ordinariis: hi enim simul aquam dulcem et amaram non reddunt; pauci iam nominati extraordinarii sunt, et quasi portenta et monstra naturae, ideoque sunt typi et symbola linguae, quae simul fundit maledictionem et benedictionem, ideoque ipsa pariter ostentum est et monstrum naturae. Adde, licet in iam dictis fontibus, exterior fons, puta fontis orificium sit idem, quod emanat aquam dulcem et amaram; tamen interior fons, hoc est, ipsa prima vena et scaturigo, quae est quasi cor aut hepar fontis, est diversa, ut patet ex dictis de fonte Arethusae, cui nomen oculus Cilicae. In homine autem secus se res habet. Sicut enim in eo unus est fons exterior, puta unum os, proferens bona et mala: sic et unus est fons interior, puta unum cor et una anima, ex quo utraque manant. Hoc ergo instar portenti est et prodigii, quod scilicet idem cor per eamdem linguam iniuriam et laudem, pietatem et impietatem, mortem et vitam, veritatem et mendacium depromat.
Versus 12: Numquid Potest, Fratres Mei, Ficus Uvas Facere; Aut Vitis Ficus; Sic Neque Salsa Dulcem Potest Facere Aquam
12. Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere? — Graeca et Syrus pro «uvas» legunt ἐλαίας, id est «olivas,» et tunc maior est antithesis: ficus enim sunt dulces, olivae vero amarae; sed sequentia indicant de uvis agi. Subdit enim: «Aut vitis ficus?» q. d. Nullo modo: nec enim vitis per se aliud quam uvas profert, nec ficus viti inseri potest, ut in ea producat ficus, uti pirus inseritur pruno, atque in pruno profert pira.
Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. — «Salsa,» id est fons salsus: unde graece est, «sic nullus fons salsus salsam ac dulcem potest edere aquam.» Ita Tigurina, Pagninus et alii. Probat enim priorem similitudinem, scilicet quod ex eodem fonte non manat aqua dulcis et amara (ex qua probat et concludit moraliter non posse, id est non debere, ex eodem ore prodire benedictionem et maledictionem), alia similitudine vitis et ficus, quarum illa non ficus, sed uvas duntaxat, haec non uvas, sed ficus duntaxat profert.
Porro aptam adducit similitudinem: primam enim petit a fonte, secundam a vite et ficu, tertiam hic ex aqua salsa, quae ex se non potest dulcem diffundere. Verum si diffundit, ergo fons est et fontis rationem habet: quare eadem est haec similitudo cum prima. Ex hisce similitudinibus ostendit Iacobus innaturale esse et praeter rerum ordinem, ac quasi cum ipsa natura pugnare, ut ex ore a Deo et natura destinato ad benedicendum procedat maledictio: sicut cum natura pugnat, ut ex fonte dulci procedat aqua amara, ex vite ficus, ex ficu uva; ideoque idipsum fieri nequit. Rursum, sicut aqua amara immixta dulci eam facit amaram, ita maledictionem mixtam benedictioni in eodem ore eam vitiare, ac quasi convertere in maledictionem; quia scilicet maledictum est os, quod cum sit soli benedictioni destinatum, ex se emittit maledictionem: bonum enim est ex integra causa, malum ex singulis defectibus, ut ait S. Dionysius. Insuper sicut ficus non profert uvas, nec vitis ficus: sic maledicus, licet aliquid boni ad tempus loqui videatur, fructum benedictionis habere nullatenus posse. Ita Beda.
Porro octo differentias et quasi species malae linguae assignat Thomas Anglicus: nimirum «lingua tertia,» inquit, de qua Eccli. xxviii, 16, est detractorum, solumque detrahit; falsa est adulatorum, Eccli. xx, 18; magniloqua superborum, Psal. XI, 4; viperea haereticorum, Iob xx, 16; blasphema maledicorum, Iob xv, 5; dolosa hypocritarum, Psal. cxix, 2; coinquinata luxuriosorum, Eccli. LI, 3; iniqua advocatorum, Prov. cap. xvii, vers. 4.
Nota: S. Iacobus noxam et damna linguae demonstrat ex duodecim partim argumentis, partim attributis. Primum est vers. 3, quod instar equi sit effraenis. Secundum, vers. 5, quod modica licet, magna tamen exaltet. Tertium ibidem, quod sit instar scintillae quae totam silvam comburit. Quartum, vers. 6, quod sit universitas iniquitatis. Quintum ibidem, quod maculet totum corpus. Sextum, quod inflammet totam rotam nativitatis et vitae nostrae. Septimum, quod inflammetur a gehenna. Octavum, quod magis indomita sit quam omnes ferae, ideoque a nemine domari possit. Nonum, quod sit inquietum malum. Decimum, quod sit plena veneno mortifero. Undecimum, quod cum sit data et dicata benedictioni Dei, simul tamen maledicat proximis. Duodecimum, quod sit quasi fons monstrosus, eructans simul aquam dulcem et amaram.
Versus 13: Quis Sapiens et Disciplinatus Inter Vos; Ostendat ex Bona Conversatione Operationem Suam in Mansuetudine Sapientiae
13. Quis sapiens (σοφός, id est eruditus, scilicet rerum divinarum) et disciplinatus, — ἐπιστήμων, id est sciens ea quae ad praxim et mores pertinent, non tantum speculative, sed et practice, hoc est, disciplinae studiosus.
Porro idem est sapiens et disciplinatus; sed huic illi additur, ut significetur sapientem non speculativum duntaxat, sed et practicum esse debere, puta disciplinatum et bene institutum: unde vers. ultimo diserte asserit sapientiam esse pudicam, pacificam, modestam, suadibilem, etc. «Disciplina enim est morum ordinata correctio, et regularum a maioribus traditarum studiosa observatio.» Ita Cicero, Tuscul. IV: «Sapiens est qui rerum divinarum et humanarum (ad quas pertinet morum disciplina) scientia est praeditus.»
Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. — Syrus, «ostendat opera sua in conversationibus bonis.» Redit S. Iacobus ad doctores et magistros, de quibus egit vers. 1, quorum occasione hucusque digressus est ad vitia linguae. Eis ergo impense commendat mansuetudinem et modestiam, ut plus doceant exemplo quam verbo; plus modesta et miti conversatione, quam magna ostentatione sapientiae.
Magis enim docent et movent opera quam sermones, magis vita quam vox. Ita Christus prius coepit facere, deinde docere, Actor. I, 1. Christum imitatus S. Petrus pastoribus hanc legem praefigit epist. I, cap. v, vers. 3: «Forma facti gregis ex animo»; praemiumque assignat: «Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.» Et S. Paulus Philipp. III, 17: «Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram.» Hinc pontifex Aaronicus in Rationali ad pectus gestabat «urim et tummim,» id est doctrina et veritas, ut significaret in Pontifice requiri tam veritatem, id est integritatem vitae et exempli, quam doctrinam legis et Scripturae, Exodi xxviii, 30.
Insignis in hac re fuit Origenes, de quo scribit Eusebius, lib. VI Histor. cap. III, «quod qualis eius erat sermo, tales et mores; et quales mores, talis sermo,» ideoque habitus est Ecclesiae oraculum, orbisque miraculum, ac plurimos ad fidem et sanctimoniam convertit. Ex adverso probro fuit ille qui audivit: «Verba tua sunt verba Dei, sed facta tua sunt facta diaboli.»
Illustrior fuit S. Lucianus Martyr, qui adeo moribus erat compositus, pius, hilaris et sanctus, ut angelus videretur, omnesque ad sui et Christi amorem alliceret: quocirca Maximianus Imperator non nisi eminus et per velum eum aspicere et alloqui est ausus, timens ne et ipse ab eo virtutis quasi philtro dementaretur, velletque fieri Christianus. Vide dicta Philipp. IV, 5.
Similis fuit S. Bonaventura, in cuius funere perorans in Concilio Lugdunensi anno Domini 1274, Petrus Tarantasius, Cardinalis ex Ordine S. Dominici, qui postea creatus Pontifex dictus est Innocentius V, inter alias eius laudes dixit: Quotquot aspiciebant vel audiebant S. Bonaventuram, eius amore capiebantur, illi cedebant, illius sententiam et consilium amplectebantur; eo quod esset benignus, affabilis, humilis, charus omnibus, pius, prudens, castus, pacificus omnique virtute ornatissimus.
Sapienter S. Hieronymus, epist. 3, Heliodoro Episcopo hunc vivendi canonem praefigit: «In te oculi omnium diriguntur: domus tua et conversatio tua quasi in specula constituta, magistra est publicae disciplinae. Quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas quod aut qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur; aut qui imitari, cogantur delinquere.»
Talis fuit Gregorius senior, Episcopus Nazianzenus, pater S. Gregorii Nazianzeni. Nam, ut hic de eo ait orat. 19: «Ferinos hominum mores haud magno negotio mitigavit, tum pastoralis artis sermonibus, tum etiam quod velut spiritualem quamdam statuam ad optimae cuiusque actionis pulchritudinem expolitam ad imitandum proponeret.» Idem in Laudibus S. Basilii: «Oratio Basilii erat tonitru, quia vita eius erat fulgur.» Ex adverso S. Bernardus, lib. II De Consid. ad Eugenium Pontificem: «Monstrosa res est locus summus, et animus infimus; sedes prima, et vita ima; lingua magniloqua, et manus otiosa; sermo multus, et fructus nullus.»
Idem eminus viderunt Gentium Philosophi. Aristides apud Platonem in Theag., profitetur se ex alloquio Socratis nihil didicisse, ex conversatione et moribus plurimum. Agesilaus rogatus qua ratione quis maxime apud homines probaretur: «Si dicat optima, et faciat honestissima.» Praeclare Seneca, lib. I, epist. 6: «Plus tibi et viva vox, et convictus, quam oratio proderit. In rem praesentem venias oportet. Primum, quia homines amplius oculis, quam auribus credunt. Deinde, quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla. Zenonem Cleanthes non expressisset, si eum tantummodo audisset: vitae eius interfuit, secreta perspexit, observavit illum an ex formula sua viveret. Plato et Aristoteles, et omnis in diversum itura sapientium turba, plus ex moribus quam ex verbis Socratis traxit. Metrodorum, et Hermarchum, et Polyaenum, magnos viros non schola Epicuri, sed contubernium fecit.» Idem alibi: «Eum doctorem elige quem magis admireris cum videris, quam cum audieris.» Scitum est illud Democriti apud Laertium, lib. IX, cap. var, λόγος ἔργου σκιά, id est, oratio operis est umbra. Sicut ergo se habet umbra ad corpus, ita oratio ad opus: opus ergo est quasi corpus solidum, oratio et sermo quasi umbraticum et evanidum, puta corporis virtutisque umbra, non corpus et solida virtus.
In mansuetudine sapientiae. — In mansueta sapientia, quae mansuete audit, respondet, monet, corripit et docet. Talis enim est Christi et discipulorum eius, iuxta illud eiusdem: «Discite a me, quia mitis sum et humilis corde,» Matth. XI. Est hebraismus. Sic «charitas fraternitatis» vocatur charitas fraterna, «filius dilectionis» vocatur filius dilectus, «filii inobedientiae et diffidentiae» vocantur filii inobedientes et diffidentes.
Nota: Verae sapientiae propria dos et quasi flos est mansuetudo. Vide dicta cap. I, 21.
Quaerit Petrus Damianus libro De Contemptu saeculi, cap. xxviii, cur, IV Regum IV, 31, Eliseus nequiverit puerum suscitare per baculum illi applicitum, sed per seipsum incumbendo illi eum revocarit ad vitam? ac respondet: «Is quem terroris virga suscitare non poterat, per amoris spiritum ad vitam redit, dumque se parvulo accommodavit et composuit, facile erexit et suscitavit.» Sic subditi saepe magis moventur amore Praelati, quam terrore, si leniter se eis accommodet, moresque attemperet et benigne componat. S. Augustinus, serm. 6 De Verbis Domini, durum Praelatum vocat tentatorem subditorum. Vide S. Dionysium, epist. 8 ad Demophilum, et S. Bernardum, serm. De S. Magdalena.
Versus 14: Quod Si Zelum Amarum Habetis, et Contentiones Sint in Cordibus Vestris, Nolite Gloriari et Mendaces Esse Adversus Veritatem
14. Quod si zelum amarum habetis. — «Zelus amarus» est invidia, zelus dulcis est fervens charitas, a qua Simon Chananaeus cognominatus est Zelotes. Opponit mansuetudini sapientiae zelum amarum, id est, amarulentam aemulationem et invidiam, quae nata ex superbia et amore excellentiae parit contentiones et schismata, ideoque abit in errores, haereses et mendacia, ex quibus gloriosum, sed vanum doctoris nomen aucupatur, ut scilicet inaniter de nova secta a se inventa, de nova schola, novisque discipulis glorietur et se iactitet.
Notat Isidorus Pelusiota, lib. II, epist. 90, plures fuisse et esse sectas, contentiones, schismata et haereses in christianismo, quam fuerint in iudaismo et gentilismo, eo quod diabolus, sectarum auctor, invidens et indignans utilitati et excellentiae Christi et christianismi, ut eum evertat, illa magis nunc serat et succendat quam ante, praesertim quia gentilismus totus erat diaboli, Iudaeorum etiam longe maior pars. Accedit, primo, quod inter Christianos maior sit sapientia maiusque sapientiae studium: inter studiosos autem sapientiae oriri solent variae sententiae et sectae. Secundo, quod in christianismo omnes errores se tegant sanctissimo nomine Christi, praetextu verae fidei et pietatis, quem diabolus magistris superbis et novarum opinionum avidis obtendit, sicque eos excaecat, ut vere, recte et pie se agere putent.
Adverte «amara»: nam invidia est amarulenta, et iis quibus invidet, et magis sibi. Invidus enim mire cruciatur cruciatu invidiae suae, quo torquet et affligit se de excellentia alterius, quem dolet sibi praeferri vel aequari in sapientia, virtute et gloria: tunc enim, ut ait Statius, II Theb.: «trucem secretus coquit invidiam.» Hinc nota conditiones invidiae. Prima est, invidia signum est animi parvi et abiecti: invidendo enim agnoscit alium esse se superiorem, vel parem. Et qui invident, fere sunt inertes, pusillanimes, depressi, iuxta illud Ovidii, lib. V De Ponto: «Livor, iners vitium, mores non exit in altos, utque latens ima vipera serpit humo.» Unde Plinius, lib. VI, epist. 17: «Disertior es? tanto magis ne invideris. Nam qui invidet, minor est.»
Secunda, id quod excellit et eminet, ferit oculos invidi, estque obiectum invidiae. Unde Ovidius, lib. I De Remedio amoris: «Summa petit livor, perflant altissima venti, summa petunt dextra fulmina missa Iovis.» Quocirca Themistocles iuvenis dolebat sibi non invideri: «hoc enim signum est, me nihil adhuc praeclari gessisse.» «Sicut enim cantharides rosae, sic invidia virtuti innascitur.» Ita Antonius in Melissa, sermone 62, ubi et addit, Aristotelem rogatum quid esset invidia, respondisse, esse antagonistam fortunatorum.
Tertia, invidia saepe res maximas impedit et evertit, uti in urbibus, bellis, congregationibus etiam bonorum subinde experimur. Trita est Belisarii, ducis Iustiniani Imperatoris, tot victoriis inclyti, sed per aemulos ad extrema redacti, mendica et miseranda vox: «Da obolum Belisario, quem extulit virtus, caecavit invidia.» Verum multi, licet nonnulli viri docti ex Zonara et aliis id refutent, asserantque Belisarium honoratum semper vixisse et obiisse. Vere Silius, lib. I: «O dirum exitium mortalibus, o nihil unquam crescere, nec magnas patiens exurgere laudes, Invidia!» Ita duos primos fratres Cainum et Abelem una domus, imo totus mundus capere non potuit.
Quarta, invidiam liquet esse amaram et felleam: commovet enim fel et bilem utramque, scilicet tam flavam quam atram, hoc est, tam choleram quam melancholiam; adeo ut invidus in vultu atrum, felleum lividumque colorem prae se ferat. Unde Martialis, lib. I: «Ecce iterum nigros corrodit lividus ungues. Omnibus invideas, livide, nemo tibi.» Et Silius, lib. XI: «— Atra veneno invidiae, nigroque undantia pectora felle.»
Quinta, duo sunt actus invidiae, videlicet: «Insultare malis, rebusque aegrescere laetis,» ait Statius, lib. II.
Sexta, invidia summum est tormentum invidi, eumque lenta longaque tabe exedit et consumit, indeque invidia vocatur «edax.» Unde Claudianus, lib. III De Raptu Proserpinae: «Invidus alterius rebus macrescit opimis.» Et Horatius, lib. I epist.: «Invidia Siculi non invenere tyranni maius tormentum.» Hinc Socrates dixit invidiam esse ulcus, imo serram animae, teste Stobaeo, sermone 36, et Antonio in Melissa, serm. 62; et Martialis, lib. IX: «Rumpitur invidia quod amamur, quodque probamur; rumpatur quisquis rumpitur invidia.» Et Ovidius, II Metamorph., graphice eam depingit: «Lentaque miserrima tabe liquitur, ut glacies incerto saucia sole, felicisque bonis non lenius uritur Herses, quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas, lenique tepore cremantur.» Hinc Poetae finxerunt invidos apud inferos serpentibus vesci, et hydris recreari. Quin et Cassianus, Collat. XVIII, cap. xvii, illud Ierem. VIII, «Ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos,» mystice accipit de invidia. Vide eum. Agis, rex Lacedaemonum, audiens sibi ab aemulis invideri; «Geminam igitur habebunt molestiam: nam ipsos et sua ipsorum mala discruciabunt, ac insuper meis et meorum bonis torquebuntur.» Magnifica vox, significans eos quos tenet invidia, magis esse misericordia dignos quam ira; ac invidum satis dare poenarum, etiamsi alius eius ultor non existat. Ita Plutarchus in Lacon.; nam, ut ait Antisthenes apud Laertium, lib. VI, cap. 1: «Sicut ferrum consumit rubigo ex ipsomet nata, ita invidus suo ipsius vitio contabescit.» Elegantius vero Chrysologus, serm. 172: «Invidia suorum carnifex semper extitit: extendit sensus, torquet animos, discruciat mentes, corda corrumpit. Quid plura? Hanc qui receperit, sua sustinet sine fine supplicia, quia in se domesticum semper diligit habere tortorem. Quis ibi malorum finis, ubi alterius bonum poena est? ubi cruciatus est aliena felicitas?» Propterea acute dixit Nazianzenus, orat. 27: «Solus ex omnibus affectibus, iniquissimus simul et aequissimus est invidia: iniquissimus, quia bonis omnibus adversus est; aequissimus, quia dominos suos exest et conficit.»
Septima, remedium invidiae est humilitas, modestia et gloriae contemptus. Hinc Cato dicebat eos qui moderate sobrieque fortuna uterentur, minime peti invidia. «Non enim nobis, sed bonis quae nos circumstant, invident homines.» Externa bona extra hominem sunt; at insolenter utenti vitium intra hominem est, qui eo sibi conflat invidiam, seque facit invidiosum et exosum. Ita Plutarchus Apoph. Roman. Diogeni Cynico, utpote omnium contemptori, nemo invidebat. Crates Thebanus dicebat se pro patria habere gloriae contemptum et paupertatem, in quae nullum ius exerceret fortuna. Aiebat item se Diogenis esse discipulum, qui nullis invidiae patebat insidiis. Opes enim et honores plerumque conciliant invidiam, praesertim subiti, si sortem statumque valde excedant. Ita Laertius, lib. VI, cap. v. Praeclare S. Ambrosius, lib. II De Abraham, cap. IV: «Grande virtutis mysterium, cui cito invidetur. Et ideo ut invidiam reprimat, humiliorem se praestare debet. Non sibi principatum super omnes vindicet; non sibi soli sapientiam praecipuam arroget.» Idem, in conflictu vitiorum et virtutum, «Invidia dicit: In quo illo vel isto minor es? Cur ergo eis vel aequalis, vel superior non es? Quanta vales quae ipsi non valent? Non ergo tibi aut superiores, aut etiam aequales esse debent. Verum dilectio fraterna respondet: Si ceteros, o homo, virtutibus antecellere te existimas, tutius in infimo quam in summo loco temetipsum servabis. Semper enim de alto peior fit ruina. Quod si tibi, ut asseris, quidam superiores, alii aequales sunt, quid te laedit? quid te nocet? Cave prorsus ne, dum aliis locum celsitudinis invides, illum imiteris de quo scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur autem illum qui ex parte eius sunt.»
Octava, denique invidia solet morte eius cui invidetur finiri, et in commiserationem, quin et admirationem verti. «Pascitur in vivis livor, post fata quiescit.» Et: «Virtutem incolumem odimus, sublatam ex oculis quaerimus invidi.» Ita Iulius Caesar audiens tragicam necem Pompeii sui aemuli, illacrymavit.
Et contentiones sint in cordibus. — Contentiones solent esse in ore et linguis, non in cordibus: per «contentiones» ergo hic accipe studia et proposita contendendi: unde graece est ἐρίθεια, id est «contentio,» in singulari, hoc est voluntas et cupido contendendi, quam parit zelus amarus, id est invidia. Qui enim fel invidiae gerit in mentis stomacho, ille gestit illud ore exhalare, omnibusque contradicere, et cum omnibus contendere. Praeclare Sapiens, Proverb. xx, 3: «Honor est homini qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis,» id est contentionibus, quae pariunt iactantque vicissim contumelias. «Puerilis enim animositatis est contendere,» ait S. Augustinus, epist. 174, et studere ut alter alterum vincat, cum apud Christianos vincere debeat veritas, pax et humilitas. Et Seneca, lib. II De Ira, cap. xxxiv: «Cum pari contendere anceps est, cum superiore furiosum, cum inferiore sordidum; pusilli hominis et miseri est repetere mordentem. Imbecilla se laedi putant, si tangantur, ut mures et formicae; quas si manu amoveris, ora convertunt.»
Quid quaeris, o Christiane, dum contra Christi leges cum fratre contendis? utique scientiae ostentationem et victoriae laudem apud tui similes, superbos et stolidos. Egregiam sane laudem nancisceris, ut audias contentiosus, arrogans, ostentator, sophista: quanto gloriosius tibi foret abstinere iurgio; ut apud cordatos audires sapiens, pacificus, religiosus, mentis linguaeque compos et dominus? Sapienter Papias, S. Ioannis Apostoli discipulus et S. Polycarpi sodalis, audiens multorum clamoribus Dei veritatem lacerari: «Non multa dicentibus, sed vera tradentibus auscultandum est.» Ita Eusebius, lib. III, cap. LIX. Religiose S. Ignatius, fundator Societatis nostrae, hoc suis documentum dabat: «Nulli vel minimo quavis ratione repugnes: cedere te potius quam superare iuvet.» Et S. Bernardus, lib. De Modo bene vivendi, cap. xvii: «Viri mites semper despiciunt lites.» Et mox: «Si detractio et iurgia sunt in claustro, ubi est taciturnitas regularis, ubi sanctitas religionis, ubi silentium Ordinis, ubi religiositas monasterii, ubi vinculum charitatis, ubi pax unitatis, ubi concordia fraternitatis, ubi amor socialis? Heu proh dolor! periit taciturnitas regularis, ablata est sanctitas religionis, defecit silentium Ordinis, ad nihilum devenit religiositas monasterii, annullata charitas fraternitatis; sed si illi qui in pace debent vivere, incipiunt contendere, litigare, detrahere, ubi est vita tranquilla, ubi vita quieta, ubi vita pacifica, ubi vita honesta, ubi vita modesta, ubi vita casta, ubi vita contemplativa, ubi vita angelica?» Et inferius: «Contentio lites parit; contentio pacem cordis extinguit; contentio rixas gignit; contentio iurgia seminat; contentio faces odiorum accendit; contentio concordiam rumpit; contentio conturbat oculum mentis.» Modum eam excludendi subdit, si quis ubique eligat viliora; ac concludens ait: «In nulla causa decertare studeas, nisi ut soli Deo placeas.»
Nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. — q. d. Si sentitis in mente ardorem contendendi, nolite illum sequi, eumque per os verbaque egerere et exerere, ut gloriose et mendaciter oppugnetis veritatem; sed potius ardorem hunc silentio reprimite et ratione compescite. Unde Graeca habent: Ne gloriemini, et mentiamini contra veritatem; Syrus: Ne intumescatis adversus veritatem, et mentiamini. Qui enim libidine contendendi agitur ex studio contradicendi, ut scilicet videatur esse prudentior, vel doctior ceteris omnibus, tam veris quam falsis contradicit, omnesque et omnia impugnat; ac proinde necessum est ut saepe inaniter glorietur et mentiatur contra veritatem, uti clare videre est in sophistis et haereticis, qui agnitam veritatem impugnant. Significat Iacobus zelum, sive invidiam matrem et fontem esse contentionis, iactantiae et mendaciorum. Porro, sicut summum decus est tueri veritatem, ita summum dedecus est eam impugnare et propugnare falsitatem: quod faciunt invidi et contentiosi. Quocirca cum quaereretur quidnam esset fortissimum, unusque responderet esse regem, alius esse vinum aut mulieres, Zorobabel rem acu tangens respondit esse veritatem, de qua perorans coram Dario rege, impetravit ab eo toti genti suae plenam solutionem captivitatis Babylonicae et templi reaedificationem. Vide III Esdrae, cap. iii, vers. 12 et seq. usque ad vers. 47, cap. IV.
Praeclare S. Augustinus, epist. 9 ad S. Hieronymum: «Incomparabiliter pulchrior est veritas Christianorum, quam Helena Graecorum: pro ista enim fortius nostri martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi heroes adversus Troiam dimicaverunt.» Idem, epist. 7 ad Marcellinum: «Nimis perverse seipsum amat, qui et alios vult errare, ut error suus lateat.» Demosthenes rogatus, «quid Deo simile haberent homines,» respondit: «Benigne facere, et veritatem amare.» Ita Maximus, serm. 8. Pythagoras asserebat haec duo divinitus hominibus data esse longe pulcherrima, veritatem amplecti et beneficiis operam dare: utrumque enim cum deorum immortalium operibus comparari posse. Ita Aelianus, lib. XII Var. Hist.
Denique veritas et charitas sorores sunt. Adeoque Deus per essentiam tam est veritas quam charitas: qui ergo veritatem oppugnat, oppugnat pariter charitatem, ipsumque Deum, qui est prima veritas et increata charitas. Remedium igitur contentionis et clypeus veritatis est charitas. Nam, ut ait Apostolus, I Corinth. xiii, 4: «Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati.» Et S. Bernardus, tract. De Duodecim Gradibus humilitatis: «Bona est via humilitatis, qua veritas inquiritur, charitas acquiritur, generationes sapientiae participantur. Denique sicut finis legis Christus, sic perfectio humilitatis cognitio veritatis. Christus cum venit, attulit gratiam: veritas quibus innotuit, dat charitatem; innotescit autem humilibus: humilibus ergo dat gratiam.» Tres igitur sociae et comites inseparabiles, ac quasi tres Christianae Charites sunt humilitas, veritas et charitas.
Idem paulo post tres veritatis gradus assignat: Primum, quo Deum et Christum ac nos ipsos agnoscimus, ideoque eum summe reveremur, et nos sub eo summe humiliamus. Secundum, quo proximorum culpas et miserias pervidemus, eisque compatimur. Tertium, quo Deum contemplamur, partim hic in aenigmate, partim in caelo facie ad faciem per visionem beatificam, iuxta illud: «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.» Ad primum, inquit, ascendimus per laborem humilitatis, ad secundum per potum compassionis, ad tertium per excessum contemplationis. In primo veritas reperitur severa, in secundo pia, in tertio pura. Ad primum ratio ducit, qua nos discutimus; ad secundum affectus perducit, quo aliis miseremur; ad tertium puritas rapit, qua ad invisibilia sublevamur.
Tropologice Beda explicat, q. d. Iacobus: Nolite, o Christiani, mentiri Deo, cui in baptismo promisistis vos abrenuntiare Satanae et pompis eius: hisce enim non abrenuntiatis, si bona vestra insolentius iactetis, et gloriosius supra, imo contra veritatem mendaciter praedicetis. Magis ad mentem S. Iacobi dicas eos Deo mentiri, qui cum eius cultores se profiteantur, proximis tamen, quos Deus ut seipsos diligere iubet, irascuntur, indignantur, invident, cum eisque contendunt et rixantur, in eoque quasi re praeclare et animose gesta gloriantur.
Versus 15: Non Est Enim Ista Sapientia Desursum Descendens, Sed Terrena, Animalis, Diabolica
15. Non enim est ista sapientia (zelum amarum habentis et contentiosi, qui gloriam aucupatur, ideoque veritatem mendaciter oppugnat, ut videatur ceteris sapientior) desursum descendens (caelitus a Deo Patre luminum, ut dixit cap. I, vers. 17, infusa), sed terrena (ob avaritiam, qua quaerit opes terrenas), animalis (ob gulam et luxuriam, qua concupiscit voluptates sensibiles ventris et veneris, ideoque illius Deus venter est, ut ait Apostolus, Philip. III, 19), diabolica, — ob superbiam, qua ambit prae ceteris excellere et honorari; atque ad id subtiles modos, dolos et astus adinvenit, quorum auctor et antesignanus est diabolus. Ex adverso sapientia vera viri et doctoris humilis, pacifici et sancti est caelestis, spiritalis, divina. Antistropha huic Iacobi sententiae est illa S. Ioannis, Epistola I, cap. II, vers. 16, qui mundo tribuens id quod Iacobus sapientiae terrenae et mundanae, ait: «Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt, etc. Quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est,» puta gula et luxuria; et «concupiscentia oculorum,» avaritia; «et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo.» Antistropha quoque, et magis, est illa S. Pauli, I Cor. III, 3: «Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?» Ubi Theodoretus: «Carnalis est, qui contentus est propriis cogitationibus, et spiritus doctrinam non admittit.» Ambrosiaster vero: «Qui pecoribus similis, sensum suum in terram deprimit, ideoque non assequitur nisi ea quae videt, nec putat aliquid posse fieri nisi quod scit; ideo quidquid aliud audit quam norit, stultum iudicat.» Talis est haeresis et haereticus, qui non capit nisi terrena, non capit nisi quae sentit sensibusque tangit, non sapit nisi ventrem et venerem, non ambit nisi primas cathedras, ideoque plenus est invidia, odio, contentione, fastu, ostentatione, falsitate.
Nota: Primo, «animalis,» graece ψυχικός, est qui non cupit, nec capit et sapit aliud, quam id quod familiare et gratum est animae et animali, puta sensui, gustui et tactui, instar bestiae, quales sunt gulosi et libidinosi: et, ut ait S. Bernardus, vel quisquis est auctor, lib. De Solitaria vita, qui corporis sensibus et animae sensitivae desideriis servit, et pascit ac putrit sensualitatem suam, ideoque nescit nisi corporeas voluptates imaginando cogitare: ubi et addit tres esse gradus fidelium, nimirum primum incipientium; secundum, proficientium; tertium, perfectorum: primum esse animalem, secundum rationalem, tertium spiritualem. Sic Tertullianus iam factus Montanista, orthodoxos per scomma vocabat «psychicos» (male Rhenanus legit «Physicos»), id est animales; se vero et Montanistas «spirituales,» eo quod tres Quadragesimas ieiunarent, damnarent secundas nuptias, etc., quas admittebant orthodoxi. Unde scripsit librum De Ieiuniis contra Psychicos. Rursum animales sunt haeretici, qui nil credunt nisi quod vident et intelligunt. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 151 De Temp.: «In homine carnali tota regula intelligendi est consuetudo cernendi.»
Secundo, haec mundi sapientia vocatur a Iacobo «diabolica,» tum quia diabolum imitatur: primus enim diabolus in caelo invidit Deo suum thronum gloriae, cumque voluit invadere, et contra eum eiusque angelos contendit et dimicavit, sed victus deiectus est in tartara; tum quia a diabolo suggeritur et aspiratur, unde «invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum,» Sapient. II, 24. «Ipseque Princeps est super omnes filios superbiae,» Iob XLI, 25. Insuper est mendax et mendacii pater, Ioan. viii, 44. Sic Paulus Elymam sibi et Christo resistentem vocavit «filium diaboli,» Act. xiii, 10. S. Polycarpus Marcionem vocavit «primogenitum Satanae,» teste Eusebio, lib. IV Hist., cap. xiv. Irenaeus, lib. III, cap. III, eumdem vocat «os diaboli.» Porro alludit Iacobus ad etymon «daemonum»: daemones enim dicuntur quasi δαήμονες, id est «scientes»; et his antiqui tribuebant scientiarum et artium humanarum inventionem; sed proprie ipsi primi auctores et inventores sunt sapientiae mundanae, quae docet se suaque extollere, alios deprimere, ideoque miscere lites, contentiones et bella.
Igitur sapientia caelestis est «theodora,» id est, Dei donum; terrena vero est «daemonodora,» id est, diaboli donum. Ita Theodora, uxor sapiens Iustiniani Imperatoris, facta dictaque est «daemonodora,» cum Iustinianum ad haeresin Eutychianam inflexit, Concilium Chalcedonense proscripsit, Silverium Pontificem cepit morique coegit, aliaque nefanda perpetravit. Ita Theophilus in Vita Iustiniani. Quocirca caelitus icta misere periit. Audi Victorem Tunnensem in Africa Episcopum in Chronico: «Theodora Augusta, Chalcedonensis Synodi inimica, canceris plaga toto corpore perfusa, vitam prodigiose finivit.»
Versus 16: Ubi Enim Zelus et Contentio, Ibi Inconstantia et Omne Opus Pravum
16. Ubi enim zelus et contentio. — «Contendere,» ait S. Augustinus, lib. IV De Doctr. Christ., cap. xxviii, «est non curare quomodo error veritate vincatur, sed quomodo tua dictio dictioni praeferatur alterius.»
Ibi inconstantia. — Graece ἀκαταστασία, id est «inconstantia,» inquietudo, inordinatio, turbulentia, perturbatio, agitatio, tumultus, seditio, ut dixi vers. 8. Probat Iacobus superbam invidorum et contentiosorum sapientiam esse terrenam, animalem ac praecipue diabolicam, ex eo quod sit inconstans et turbulenta, cieatque tumultus et seditiones: id quod in haeresi et haereticis omni saeculo visum est, qui internecina bella et seditiones ubique suscitarunt. Unde hic verum est illud Tertulliani, lib. De Pallio, cap. v: «Plus togae laesere Rempublicam, quam loricae»; plus scilicet in pace haeresiarchae laeserunt Ecclesiam quam in persecutione tyranni: nam hinc Martyres extitere invicti et gloriosi, inde perfidi et seditiosi apostatae, qui Rempublicam et Ecclesiam disciderunt.
Porro quam haeretici in haeresi sint inconstantes, patet ex eo quod in dies nova cudant dogmata prioribus contraria. Unde S. Hilarius, lib. ad Constantium et Constantem Imperatorem, asserit, «Arianis annuas et menstruas esse fides»; circumferuntur enim omni vento doctrinae, ut ait Apostolus, Ephes. IV, 14. Id in Luthero clare ostendit Cochlaeus in lib. cui titulus: Lutherus septiceps. Ratio est prima, quia haeretici aguntur spiritu vertiginis; secunda, quia haeresis est mendax: omne autem mendacium debiles habet pedes; mox enim eius falsitas deprehenditur, tumque aliam adinvenit, qua se obvelet et sustentet. Tertia, quia diabolus, eius auctor, mendax est et pater mendacii, atque suos ad nova semper et maiora scelera, ac blasphemias impellit ex odio immani quo flagrat in Deum, et invidia qua uritur in homines, ne in thronos caelestes quibus ipse excidit, succedant.
Et omne opus pravum. — Ex invidia enim et contentione oriuntur rixae, contumeliae, blasphemiae, pugnae, caedes, rapinae, schismata, haereses, sacrilegia omniaque scelera: nam, ut ait S. Cyprianus, serm. De Zelo et Livore: «Mala cetera habent terminum, et quodcumque delinquitur, delicti consummatione finitur: invidia terminum non habet, permanens iugiter malum, et sine fine peccatum.» Vide quanta scelera et clades secuta sint ex haeresi Donatistarum apud Optatum contra Parmenium, et Arianorum apud Athanasium, Apolog. II, et Victorem Uticensem in Wandalica. Quale incendium Galliae, Germaniae, Angliae, etc., intulerint Lutherus et Calvinus, nuper spectavimus, atque adhuc spectamus et lugemus.
Versus 17: Quae Autem Desursum Est Sapientia, Primum Quidem Pudica Est, Deinde Pacifica, Modesta, Suadibilis, Bonis Consentiens, Plena Misericordia et Fructibus Bonis, Non Iudicans Sine Simulatione
17. Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est. — Opponit falsae invidorum, superborum et contentiosorum sapientiae, quae terrena est, animalis et diabolica, veram et sanctam fidelium et doctorum, humilitati, paci, charitati et aedificationi studentium, eiusque novem, partim signa, partim effectus et dotes assignat. Sapientiam intelligit cognitionem sapidam (puta cum affectu, amore et praxi coniunctam) rerum divinarum, quae fideles ad salutem et beatitudinem perducunt. Sapientia ergo haec complectitur omnia mysteria fidei totam doctrinam Christianam, Theologiam, S. Scripturam, Ethicam, ceteraque quae ad christiane sancteque vivendum conducunt. Haec «desursum est,» quia a Christo tradita, qui hac de causa e caelis descendit, ut eam nos doceret. Rursum, quia sine supernaturali Dei lumine et gratia intelligi et capi nequit; requirit tamen ipsa hominis cooperationem et studium: licet enim Apostoli eam infusam acceperint, tamen posteri eorum proprio studio et labore eam acquirere et augere debent: unde qui plus ei vacant, sapientiores evadunt iis qui minus ei student: uti videre est in Theologia et Theologis. Hi enim lumen et dogmata fidei sequentes, ex iis speculando alias veritates scrutantur, et quasi conclusiones theologicas ex suis principiis eliciunt et colligunt. Denique «desursum est,» quia earum sapor et amor ac praxis sine gratia Dei haberi nequit.
Porro conferre libet hasce novem antitheses verae et falsae sapientiae, quas hic assignat S. Iacobus, easque ut in synopsi lectori spectandas proponere. Prima est, sapientia vera est pudica; falsa est animalis et impudica. Secunda, vera est pacifica; falsa, contentiosa. Tertia, vera est modesta; falsa, petulans et superba. Quarta, vera est suadibilis; falsa est impersuadibilis, quia nec a vera quidquam sibi suaderi sinit, nec seipsam cordatis persuadere potest. Quinta, vera est bonis consentiens; falsa est bonis invidens, adversans et rixosa. Sexta, vera est plena misericordia; falsa, immisericors, crudelis et impia. Septima, vera est plena fructibus et operibus bonis; falsa, plena operibus malis cunctisque sceleribus. Octava, vera neminem temere iudicat; falsa iudicium praecipitat, quia omnia censurat et carpit. Nona, vera est sincera; falsa est simulata et hypocrita. Simili modo ait Apostolus, I Cor. xiii: «Charitas (quam includit sapientia haec practica) patiens est, benigna est, non aemulatur, congaudet veritati,» etc. Iam si sapientia pudica est, pacifica, modesta, suadibilis, etc., ergo et sapiens pudicus est, pacificus, modestus, suadibilis, etc. Est argumentum a coniugatis: «sapiens,» inquam, tum discipulus, tum doctor; doctorum enim et magistrorum causa haec dicit Iacobus, ut patet vers. 1.
Pudica est, — ἁγνή, id est pura, casta, intemerata est instar agni, tum a libidine, tum a quavis impuritate pravae doctrinae, sceleris et vitii, ut possit pingi specie S. Agnetis, quae pudicitiae aeque ac sapientiae Christianae fuit exemplar et viva effigies, ut iure vocetur sitque Agnes. Nulla enim religio aut secta docet iubetque tantam puritatem tam castitatis et morum, quam veritatis et dogmatum, atque Christiana. Haec enim de Deo docet omnia augusta, divina eoque digna. Haec sancit omne quod honestum est. Haec iubet coniuges caste in coniugio vivere, sibi servare fidem, nec eo uti ad voluptatem, sed ad suscipiendam educandamque Deo prolem. Haec consulit virginitatem, caelibatum et continentiam, eamque omnibus sacerdotibus et Religiosis severe praecipit et indicit.
Quocirca haec puritas doctrinae, castitatis et vitae est una e notis verae fidei, religionis et Ecclesiae. Ab ea enim longe aberrarunt et aberrant Gentiles, Mahometani, haeretici: docent enim caelibatum et continentiam homini esse impossibilem; fornicationem esse licitam censuerunt Gentiles, ut colligitur Actor. xv, 29. Mahometanis tot in Alcorano permittuntur concubinae, quot possunt alere. Iidem de Deo et Christo multa docent insulsa, ridicula, blasphema, aeque ac Iudaei in Thalmud. Haeresiarchas omnes suas habuisse amasias, docet S. Hieronymus, epist. ad Ctesiphontem: scilicet Simon Magus, inquit, habuit Helenam meretricem; Nicolaus Antiochenus choros duxit femineos; Apelles habuit Philumenen; Montanus, Priscam et Maximillam; Elpidius, Agapen; Priscillianus, Gallam, etc. Gnostici docebant frequentandam esse fornicationem quasi palmare vitium, conceptum vero in eis perdendum esse per abortum, foetumque enecandum, teste Epiphanio, haeresi 26; qui et haeresi 27, tradit Carpocratianos docuisse quemque satagere debere ut ante mortem omnibus sceleribus se commaculet, alioqui toties revocandum ad vitam, donec id perfecerit et perpetrarit. Quam impia et impura doceant Lutherus et Calvinus, omnibus liquet, ut Deum esse auctorem operum tam malorum quam bonorum; Christum in cruce perpessum esse poenas gehennae, ideoque desperasse; Religiosis et sacerdotibus violanda esse vota castitatis; non esse liberum arbitrium, sed electos a Deo in caelum, reprobatos in tartara unius Dei decreto, quasi fato agi et impelli; si uxor nolit rem uxoriam, vocandam ancillam; omnia opera fidelium, etiam pia et sancta, esse peccata; nulla esse eorum merita; sola fide quemque salvari; quemque fidelem certum esse de sua fide, gratia et salute, ac credere debere fide divina se iturum in caelum ad gloriam aeternam.
Denique Dionysius Carthusianus ait veram sapientiam, puta fidem et professionem Christianam, esse pudicam, eo quod perspiciat quanta cuiusque peccati sit foeditas, ideoque illud cane peius et angue fugiat et execretur; ac eo quod summae veritatis, ac primae lucis pulchritudinem puritatemque contemplans, pariat in mente castum pudorem et timorem, quo homo timet et erubescit se in divinae Maiestatis praesentia et aspectu viliter turpiterque gerere, aut aliquid cogitare, dicere, agere, quod Dei oculos offendat. Insuper qua de praeteritis culpis salubrem inicit pudorem, ut eas contritione et lacrymis deleat. Tertio, quia facit ut ad contemplationem Dei reverenter, pure et verecunde quis accedat, non praesumptuose, impudenter ac temerarie ingerens se ad divinorum ac incomprehensibilium perscrutationem.
Causa est, quod sapientia sit caelestis et purissimae sapientiae Dei participatio, Deique filia, ut aiebat Alfonsus, Aragonum rex, apud Panormitanum, lib. III. Requirit ergo cor purum et caeleste, non spurcum et libidinosum: hoc enim in caeno luxuriae demersum, caelestem hanc lucem intueri nequit. Unde Sapiens pingens sapientiam cap. vii, vers. 25: «Vapor est virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit; candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei maiestatis, et imago bonitatis illius.» Ex adverso Osee cap. iv, vers. 11, ait: «Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.» Ita Bersabee dementavit Davidem, virum secundum cor Dei, et mulieres dementarunt Salomonem mortalium sapientissimum: caecitas enim mentis est proles luxuriae, ait S. Gregorius, lib. XXXI Moral. Nimirum «cum in aliquem supercecidit ignis concupiscentiae, videri ab eo nequit sol intelligentiae,» ut docet S. Augustinus in Psal. lvii, vers. 9. Ita Dalila excaecavit Samsonem, Iudic. xvi; et libido Sodomitas, Gen. xix, 11.
Idem viderunt Gentilium Philosophi. Seneca, praefat. ad Controversias, asserit nil tam mortiferum esse ingeniis, quam luxuriam. Plato semper fuit continens ob sapientiae studium, ait S. Augustinus, lib. De Vera Relig. Idem Academiam locum morbidum, ideoque aptum libidini reprimendae, ad scholam elegit. Hinc Platonis ad Musas monitum, fuit teste Laertio: «Venerem exhorrescite, Nymphae.» Cui Musae: «Aliger huc ad nos non volat ille puer.» Hinc et Musas vocarunt Camaenas, quasi castae mentis. Sibyllae sapientissimae fuere virgines, imo ob virginitatem adeptae sunt donum prophetiae, ait S. Hieronymus contra Iovinianum et Lactantium, lib. I Divin. Institut. Averroes, lib. VII Physic., ait castitatem et alias virtutes, quibus concupiscentia carnis comprimitur, plurimum valere ad acquirendas scientias speculativas. Hippocrates copulam carnalem vocabat parvam epilepsiam: quia in ea homo ita a turpi voluptate abripitur, ut videatur esse epilepticus, et rationis mentisque impos: libido enim, ait Nyssenus, lib. De Virg. cap. iv et seq., facit homines quasi porcos, quorum oculi in caenum demersi caelum et caelestia aspicere nequeunt. Cicero in Hortensio, asserit luxuriae motum uti maximus est, ita inimicissimum esse sapientiae. Hinc Venus, iuxta nonnullos, dicta est a «ve,» quae est particula privativa, significans sine, et νοῦς, id est mens, quasi sine mente, amens; aut potius, ut Varro, a «viendo,» id est, ligando et vinciendo, quia ligat rationem, mentem et voluntatem amantis. Venus enim ex homine facit brutum; ex adverso castitas ex homine facit angelum.
Moraliter: Disce hic comitem individuam et quasi sororem sapientiae esse pudicitiam. Hinc ambae apparuerunt in somnis S. Gregorio Nazianzeno, eumque complectentes dixerunt: «Ne moleste accipias, iuvenis; notae tibi et familiares sumus: altera enim ex nobis sapientia, altera castitas dicitur; et missae sumus a Domino tecum habitare, quia iucundum nobis et mundum in tuo corde habitaculum praeparasti.» Uti refert Ruffinus in prologo Apolog.
S. Ioannes Apostolus, quia virgo, meruit ex pectore aeternae sapientiae Christi Domini haurire arcana caelestia. Unde quasi aquila libravit se ad thronum S. Trinitatis, Verbique aeterni generationem enarravit. Ibi quoque didicit Apocalypsim, quae tot habet sacramenta quot verba; inde unus ipse Apostolorum cognominatus est Theologus. Similis ei fuit Ioannes Baptista, aeque ac Elias, uterque virgo, uterque Propheta: nam, ut ait Clemens Alexandrinus, III Paedag. cap. v: «Domi, foris, semper comes est sapientis pudicitia.»
S. Thomas Aquinas, Doctor Angelicus, angelicam habuit tam castitatem quam sapientiam, adeoque ab angelis in exstasi cingulo castitatis (quod Vercellis in templo P. Dominicanorum religiose asservatur) accinctus, omni deinceps libidinis sensu caruit.
Illustre est quod legimus in Vita S. Laurentii Iustiniani: hic enim cum annum ageret decimum nonum, qui aetatis flexus lubricus esse solet, apparuit ei Sapientia, puta Christus Dominus, specie virginis, cuius splendor solis splendorem superabat, eique dixit: «Cur, adolescens, cor tuum effundis, et pacem sectando teipsum per multa spargis? Ego, si me sponsam accipere decreveris, pacem hanc certissime polliceor.» Ille tam magnifica specie et promisso delectatus, quaesivit quod ei nomen, quod genus esset? Tum illa: «Ego sum Dei Sapientia, quae ad homines reformandos humanam formam assumpsi.» Quare cum Laurentius se vero eam libentissime accipere respondisset, illa, dato osculo, laeta et gaudens abscessit: ipse autem non multo post in monasterium ad oblatas nuptias sapientiae et castitatis se contulit, in quibus abunde id expertus est, quod promisso acceperat.
Simili visu et schemate sapientia despondit sibi Henricum Susonem, qui proinde inter alia composuit officium de aeterna Sapientia, omnibus eius studiosis et discipulis quotidie recitandum, indeque vocatus est Minister aeternae Sapientiae, ut habet Vita eius, cap. IV. Simili, sed reali et visibili specie, Sapientia incarnata, puta Christus Iesus, despondit sibi S. Catharinam Senensem, virginem castissimam, quae licet litterarum rudis, inde facta est sapientissima, quin et prophetiae spiritum accepit. Annulus huius eius desponsationis Romae in monte, qui vulgo dicitur Magnanapoli, religiose asservatur, ubi mihi ostensus est.
Pacifica, — εἰρηνική, id est, pacis amans, pacem colens in se, et consequenter eamdem aliis communicans et concilians; Syrus, «plena pace.» Ex adverso falsa sapientia, ut haeresis, ἐριθεία, id est, contentiosa est, amans litium, rixarum et bellorum; uti omni aevo, sed praesertim nostro in Gallia, Scotia, Germania, Hollandia, etc., vidimus. Causae sunt: Prima, quia vera sapientia est donum Spiritus Sancti, qui concordiae et pacis est auctor; falsa est enim donum diaboli, qui discordiae, belli et seditionum est princeps. Secunda, quia sapientia haec fide et charitate nititur, quae una eademque est in omnibus fidelibus: unde «multitudinis credentium erat cor unum, et anima una,» ait S. Lucas, Actor. iv, 32. Ita sapientissimus mortalium fuit rex Salomon, id est pacificus. Hinc Christus, Marc. ix, vers. ult.: «Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.» Sal est symbolum sapientiae, huius comes est pax. «Sal quippe sine pace non est virtutis donum, sed damnationis augmentum,» ait S. Gregorius. Unde et sal priscis erat symbolum amicitiae, ideoque hospitibus ante alios cibos apponi solebat, teste Pierio, Hieroglyph. xiii. Unde proverbium: «Non oportet transgredi salem et mensam,» id est, ius amicitiae. Sed audi S. Gregorium, II parte Pastor. cap. iv: «Per sal sapientia designatur. Qui loqui igitur sapienter nititur, magnopere metuat ne eius eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem. Hinc in sacerdotis veste iuxta divinam vocem tintinnabulis mala punica coniunguntur. Quid enim per mala punica, nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in malo punico uno exterius cortice multa interius grana muniuntur: sic innumeros Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diversitas meritorum tenet.» Tertia, quia pax non est aliud quam tranquillitas ordinis: ordinare autem est sapientis, ait Aristoteles, lib. I Metaphysic. Quarta, quia Sapientia increata, a qua nostra creata derivatur, est Christus, qui est pax nostra, Ephes. ii, 14, et princeps pacis, Isaiae ix, 6. Unde suis valedicens, Ioan. xiv, 27: «Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis.» Hinc de Cherubinis (qui creatae sapientiae primum vivumque sunt exemplar) dicitur Ezech. cap. i, 9: «Iunctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum,» in signum pacis et concordiae. Quinta, quia sapientia est humilis; humilitas autem est mater pacis: unde humiles iugiter sunt in pace cum inter superbos semper sint iurgia. Sexta, quia sapiens scit omnia bona pace constare, omnia vero mala dissensione, lite et bello conflari; omni ergo conatu pacem sectatur, lites fugit. Hinc Apostolus, Philip. iv, 7: «Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras.» Vide ibi dicta. Et S. Augustinus, XIX Civit., xiii: «Pax corporis est ordinata temperatura partium. Pax animae rationalis, ordinata requies appetitionum. Pax animae rationalis, ordinata cognitionis actionisque consensio. Pax corporis et animae, ordinata vita et salus animantis. Pax hominis mortalis et Dei immortalis, ordinata in fide sub aeterna lege obedientia. Pax hominum, ordinata concordia. Pax domus, ordinata imperandi atque obediendi concordia cohabitantium. Pax civitatis, ordinata imperandi atque obediendi concordia civium. Pax caelestis civitatis, ordinatissima et concordatissima societas fruendi Deo et invicem in Deo. Pax omnium rerum, tranquillitas ordinis. Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio.»
Modesta, — ἐπιεικής; Syrus, «mansueta,» «demissa,» «humilis»; Tigurina, «aequa»; Vatablus et Pagninus, «morigera»; alii, «moderata,» «humana,» «facilis,» «civilis»: nam mundi sapientia facit superciliosos, morosos, difficiles; alii, «moderata,» «sedata,» «honesta,» «laudabilis»: haec enim omnia significat τὸ ἐπιεικής. Modestiae mater est humilitas, filia verecundia, soror patientia, magistro exercenda: nam, ut ait Cicero pro Roscio Comoedo, quo quisque est solertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; et quod ipse celeriter arripuit, tanquam tarde a discipulis percipi videns, discruciatur. Porro modestia in schola et disputatione est necessaria, ut refraenet iuvenum petulantiam et audaciam: unde modestia ab oratoribus vocatur «Flos et decus adolescentum»; ab Euripide, «donum pulcherrimum deorum»; a S. Ambrosio, «purpura virtutum.» Eius haec est sanctio: «Sic habitum, vocem, vultum, gressum compone, ut deceat Deum, ut te ornet, ut proximum aedificet; alioqui decus latet in animo, dedecus patet in voce, vultu, habitu.» Vide dicta Philipp. iv, 5, et S. Nazianzenum, orat. 26, quae est de moderatione in disputatione servanda. Vere S. Bernardus, serm. 36 in Cantic.: «Multa scientia ingesta stomacho animae, si charitate decocta non fuerit, convertitur in pravos noxiosque humores, atque inflationes mentisque tormina facit.»
Suadibilis, — id est, persuasu facilis. Graece εὐπειθής; Syrus, «obediens,» «obsequens»; Pagninus, «morigera»; Tigurina, «tractabilis»; alii, «facile cedens et credens.» Ex adverso falsa sapientia, ut haeresis, est ἀπειθής, id est «impersuasibilis,» «intractabilis,» «cerebrosa,» «dura,» «cervicosa,» «pertinax,» «obstinata» in sua sententia et errore. Sapientis ergo est rationi cedere, veritati cor pandere, errorem agnoscere, sententiam mutare. Unde Apostolus Episcopum, qui est doctor populi, vult esse docibilem, II Tim. cap. ii, vers. 24. Et Salomon postulans a Deo sapientiam, petiit cor docile, Hebr. «audiens,» III Reg. cap. iii. Docilitas enim est pars prudentiae, ait Plato apud Macrobium, lib. I in Somnium Scipionis. Quia, ut ait S. Cyprianus, epist. ad Stephanum, Episcopum et doctorem «oportet non tantum docere, sed etiam discere: quia idem melius docet qui quotidie proficit et crescit discendo meliora.» Ita S. Augustinus, S. Damasus aliique doctores consuluerunt S. Hieronymum in difficultatibus S. Scripturae. Vide S. Augustinum in epistolis, quas plures de eis dedit ad eumdem. Idem Augustinus ad Dulcitium, Quaest. III: «Ego plus amo discere, quam docere.»
Porro: «suadibilis» dupliciter accipi potest. Primo, passive, ut sit idem quod quae «facile sibi persuaderi» sinit. Secundo, active, «quae facile persuadetur aliis,» quia ipsa facile seipsam iis persuadet: sapientia enim tantam veri et honesti habet speciem, ut illico audienti se suaque persuadeat. Ita religio Christiana nil docet absurdi, nil turpe, nil inopinabile; sed omnia naturae et rectae rationi conformia, uti contra Gentiles docent Eusebius in lib. De Demonstr., Augustinus in lib. De Civit., et alii.
Ex adverso Philosophi et haeretici plurima docent absurda, turpia, incredibilia. Lycurgus dabat impunitatem adulteriis. Persae cum sororibus et fratribus inibant coniugia. Plato, qui a suis nuncupatur sidus sapientiae, uxores voluit esse communes, et praeposteram libidinem commendat, lib. III De Republ. In solo fere Timaeo haec habet paradoxa, imo contraria: Primum, mundum creatum esse non ex nihilo, sed ex atomis. Secundum, mundum facit animal intelligens aeternum, eo quod pulcherrima creatura, qualis est mundus, non possit esse sine intellectu. Tertium, hoc animal a Deo creatum esse ad ideam alterius animalis. Fingit enim ipse animal aliud universale, aeternum, separabile et ideale, cuius exemplum Deus secutus sit in creando. Rursum, Deum esse animam mundi. Quartum, ignem et terram censet primo fabricata, deinde aere et aqua quasi vinculis fuisse colligata. Quintum, terram antiquissimam deorum caelo contentorum facit. Sextum, mundum ait ali senio et consumptione sui ipsius, et tamen aeternum esse. Septimum, mundum appellat Deum beatum. Octavum, animam mundi ponit in eius medio, abiectissima scilicet parte. Nonum, stellas censet animalia esse, imo deos. Decimum, solem in secundo a terrae circulo statim a luna positum, quod Astronomi et ratio ipsa confutat. Undecimum, astra ex igne esse fabricata, ideoque ignea. Duodecimum, terram esse circa polum suspensam, antiquissimam et primam deorum (id est stellarum) qui intra caelum sint geniti. Decimum tertium, fabulosam daemonum generationem ex terra et caelo, et prosapiam per Oceanum et Thetidem productam, fidelem esse. Idem in Apolog.: «Daemones sunt deorum filii spurii,» unde deos facit adulteros. Decimum quartum, omnem animam statuit aeternam et ingenitam. Decimum quintum, iniquos transmutari in ortu secundo in mulieres, aves et bestias pro cuiusque delicto. Decimum sextum, delicta expiari per ignem et reliqua elementa. Decimum septimum, deos iuniores fecisse hominis corpus ex quatuor elementis secundum atomos. Decimum octavum, mundi generationem ait ex necessitatis et mentis coetu mixtam, quasi Deus coactus fuisset mundum generare, aut facere. Huc spectat quod de necessitatis filiabus, scilicet Parcis, scribit lib. X De Republ., et quod alibi habet de fortuna pariter gubernante mundum: et quod Deus necessitati non repugnet. Unde Marsilius, Platonis interpres, duplicem Platonicorum sententiam affert. Primam Procli, mundum factum esse; secundam, mundum non esse factum, sed semper fuisse et fluxisse a Deo, quasi fiat semper et fluat. Decimum nonum, ante mundum elementa in suis fuisse sedibus inordinate mota, Deum ordinem attulisse et ornatum. Vigesimum, mundum esse Deum seipso sufficientem. Vigesimum primum, homini dat plures animas, unam a Deo factam, alias duas mortales, perturbationi et libidini obnoxias, factas a Dei filiis, id est stellis et daemonibus, quarum unam iecori, alteram cordi indiderint. Vigesimum secundum, in iecore, ait, dii vaticinia expleri statuerunt, membro scilicet rationis experte, ne quis sit sapiens simul et vates. Quare nemo dum sanae est mentis vaticinatur, sed cum vis prudentiae somno, vel morbo oppressa, aut divino aliquo raptu e suo statu est dimota; vaticinia enim esse pronunciata furentis ingenii. Vigesimum tertium, hominem acquirere immortalitatem ex veritatis intentissimo intuitu: unde colligas animam per se non esse immortalem. Vigesimum quartum, anima, ait, cum semper divinum colat, ipsumque familiarem daemonem in se habeat ornatissimum, fit beata. Hoc familiari daemone valde gaudent Platonici, ob id magiae suspecti, ut et Socrates. Vigesimum quintum, idem alibi docet animam ante corpus extitisse, ideoque cognitionem nostram non esse scientiam, aut potius discentiam, ut ita dicam, sed reminiscentiam, etc. Vigesimum sextum, ponit παλιγγενεσίαν, sive reditum rerum omnium, nimirum post duodecim millia annorum (quod spatium ipse magnum annum nuncupat: hic enim praecise continet annos 12554, ait Cicero, lib. II De Natur. deor.) omnia praeterita in integrum revocanda esse, ut iterum fiant eo modo quo facta sunt.
Aristotelis, qui a S. Hieronymo et aliis vocatur miraculum naturae et ingenii, paradoxa sunt: Primum, mundum fuisse ab aeterno. Secundum, primum motorem Orienti affigit. Tertium, asserit eum moveri fato et naturali necessitate. Quartum, futurorum contingentium non esse determinatam veritatem, nec Deum ea determinate scire. Quintum, de animae mortalitate ita subinde loquitur, ut nonnulli asserant eum putasse animam esse mortalem: licet alii verius contrarium opinentur. Sextum, censet licere partum abigere, et liberis necem parare. Septimum, docet Dei providentiam non se extendere ad singularia. Octavum, lib. De Bonor. fortun., negat Deum curam gerere fortuitorum. Nonum, negavit Dei providentiam se extendere infra lunam, Deumque curare sublunaria, si credimus Clementem, lib. V Stromat., Nazianzenum, orat. 1 De Theolog., Ambrosium, I Offic. cap. xiii. Decimum, motum et tempus censuit esse perpetuum, ideoque infinitum. Undecimum, ex nihilo nihil fieri: unde inferunt Deum non creasse mundum, sed omnia fecisse ex praeiacente materia. Plura vide apud S. Iustinum, lib. De Erroribus Aristotelis, Stoicorum et Epicureorum, quorum absurda dogmata recensui Act. xvii, 18.
Vere Psaltes, Psal. cxviii, 85: «Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua»; nam in vera sapientia tum increata, tum creata et derivata, est «Spiritus intelligentiae, sanctus,» ait Sapiens, cap. vii, vers. 22, «unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, humanus, benignus, stabilis, securus, etc., intelligibilis, mundus, subtilis: omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia, attingit autem ubique propter suam munditiam.»
Bonis consentiens. — Hoc epithetum non est in Graeco et Syro, illudque expungit Prosper, lib. De Lib. Arbit.; Dionysius, Caietanus, Catharinus, Gagneius et alii: legunt tamen Romani codices. Videtur ergo additum ad explicandum et determinandum to «suadibilis,» nimirum quod sapientia sibi bona persuaderi sinat, non mala, ut bonis tam rebus quam hominibus sit consentiens, non malis, nimirum eis credendo, eorum bona consilia et opera probando, imitando, diligendo et promovendo, nulli invidendo aut resistendo, neminem vituperando, et a sancto opere impediendo. Ex adverso haereses et haeretici bonis dissentiunt, malis consentiunt. Ita Lutherus in Colloquiis mensalibus respuit Chrysostomum ut loquacem, Basilium ut abiectum, Cyprianum ut infirmum Theologum, Hieronymum ut errantem et de haeresi suspectum, ac omnibus praefert Apologiam sui Melanchthonis: qui et alibi satanico fastu intonat, nihil se curare, si mille Cypriani, mille Augustini, mille Ecclesiae contra se starent.
Moraliter: S. Augustinus, serm. 12 De Verbis Apost.: «Nihil in te alteri resistit? vide ne forte ideo non sit bellum, quia pax perversa est, forte in totum carni consentiens, et nulla rixa est.»
Plena misericordia. — Syrus «in rachame,» id est, miserationibus ex intimis visceribus manantibus. Sapientia enim novit, didicitque illud Christi: «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur,» Matth. cap. v, vers. 7. Ita S. Cyprianus, serm. De Lapsis: «Doleo, fratres, vobiscum. Cum singulis copulo pectus meum, cum iacentibus iacere me credo, cum prostratis fratribus et me prostravit affectus.» Talis quoque fuit S. Iob, ut patet cap. xxxi, et S. Paulus, II Cor. cap. xi, vers. 29: «Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?» et S. Leo, serm. 10 Quadragesima: «Pulchrum valde est et divinae benevolentiae comparandum, sui quemque in alio meminisse.» Porro Plinius, lib. II, cap. vii, omnem divinitatem ponit in beneficentia: nam qua atheus dubitat de Deo et numine, deos vero censet ab hominibus factos, fuisse non alios, quam viros fortes et beneficos. «Deus est mortali iuvare mortalem: et haec ad aeternam gloriam via. Hac proceres iere Romani: hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus, fessis rebus subveniens. Hic est vetustissimus referendi benemeritis gratiam mos, ut tales numinibus ascribantur. Quippe et aliorum omnium nomina deorum, et quae supra retuli siderum et hominum, nata sunt meritis.»
Misericors ergo et beneficus suis clientibus est Apollo, Aesculapius et Iupiter, id est, «iuvans pater.» Idem de beneficis in deos relatis censet Cicero, lib. II De Legibus, et ex eo Lactantius, lib. I Instit.
Et fructibus bonis, — puta bonis operibus; haec enim sunt effectus, partus et fructus sapientiae.
Non iudicans. — Multi codices et interpretes delent τὸ «non,» et τὸ «iudicans» nectunt sequenti, leguntque «iudicans sine simulatione,» q. d. Iudicans sincere, non ficte et simulate; verum codices Romani, Lovanienses, Lugdunenses, Regii et ceteri, aeque ac Syrus et Graecus legunt, «non iudicans»; Pagninus et Tigurina, «nihil diiudicans,» scilicet temere, non usurpans sibi munus iudicandi, non faciens se iudicem aliorum eos carpendo, censurando, spernendo, iuxta illud Christi: «Nolite iudicare, ut non iudicemini,» Matth. vii, 1, q. d. Nolite in aliorum facta et mores curiose inquirere, carpere, censurare, damnare: ita fiet, Deo iuste disponente, ut vicissim ab aliis non iudicemini, censuremini et damnemini.
Secundo, Graecum ἀδιάκριτος quasi passivum noster Turrianus, lib. IV De Dogmat. charact., vertit passive, «quae non iudicatur» quia scilicet certa et indubitata est, ut ipsa potius de aliis iudicare debeat, quam iudicari; quomodo Apostolus ait spiritualem a nemine iudicari, I Corinth. ii, 15. Hinc S. Augustinus, lib. De Grat. et Lib. Arbitr. ad Valent., cap. ultim., ἀδιάκριτος vertit, «inaestimabilis,» q. d. Sapientia adeo sublimis et pretiosa est, ut superet omne hominum iudicium et aestimationem; de qua re vide Baruch, cap. iii, 16 et sequent., et Iob xxviii, 13 et seq. Tertio, aliqui ἀδιάκριτος vertunt, «nihil haesitans, non dubitans, non nutans, sed resoluta, certa et secura de veritate.»
Sine simulatione, — ἀνυπόκριτος, «sine hypocrisi»; Pagninus, «nihil simulans.» Ex adverso falsa sapientia, ut haeresis et haeretici, simulant veritatem, sinceritatem, castitatem, pacem, sanctitatem, cum moliuntur docentque falsitatem, hypocrisin, libidinem, bellum omneque scelus: sunt ergo lupi vestiti pelle ovina, ut ait Christus, Matth. vii, 17. Vere Sap. cap. i, vers. 5: «Spiritus Sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu»; et cap. vii, 13: «Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.» Vide actus et mores hypocritarum graphice depingentem S. Gregorium, X Moral. xvi, alias xxvii.
Versus 18: Fructus Autem Iustitiae in Pace Seminatur, Facientibus Pacem
18. Fructus autem iustitiae in pace seminatur, facientibus pacem. — Syrus, «iis qui sunt pacifici.» «Iustitiae,» id est sapientiae; sapientia enim practica, de qua hic agitur, est iustitia, id est, complexio omnium virtutum. Concludit Iacobus totius capitis de sapientia et magistris discursum hoc quasi epiphonemate, quo sapientiae usum, fructum et praemium assignat et complectitur, q. d. Dixi sapientiam plenam esse misericordia et fructibus bonis, quia sapientia et sapiens certo scit hos iustitiae, id est virtutis bonorumque operum, fructus esse quasi semen aeternae felicitatis et gloriae, quam quasi copiosam segetem ac praemium metet in caelo; scit pariter se hoc semen serere debere in pace, pacem et mutuam concordiam studiose colendo, et inter dissidentes conciliando; cara seges haec et merces solis pacis cultoribus proposita et promissa sit, non superbis, non contentiosis, non facientibus schismata, non se, et sua dogmata factaque iactantibus, qui alios contemnunt, ut soli sapere videantur: hos enim toto capite taxavit S. Iacobus. Nam, ut ait Origenes, hom. 13 in Levit., Deo grata opera nostra, quantumlibet in se bona, esse nequeunt, nisi in pace peragantur, adeo ut et sacrificium eius qui a fratre dissidet, ei non placeat, iuxta illud Christi, Matth. v, 23: «Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid adversum te, vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum.» Antistropha huic Iacobi sententiae est illa S. Pauli, sub idem tempus ad eosdem edita, Hebr. xii, 11, cum de disciplina ait, quod «fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitiae»; et: «Quae seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam,» Galat. vi, 8; et illud Psaltis de Apostolis et doctoribus: «Euntes ibant et flebant mittentes semina sua: venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos,» Psalm. cxxv, 6.
Nota: τὸ «facientibus pacem,» id est opera pacis, quae scilicet ad pacem conciliandam et augendam facient, qui scilicet et sibi et aliis pacifici sunt, ut vertit Syrus: sic enim in Scripturis iubemur facere misericordiam, iustitiam, iudicium, pietatem, etc., id est, opera misericordiae, iustitiae, iudicii, pietatis, etc.
Moraliter: Nota quanta sint commoda pacis. Primum, quod Deo sit gratissima, unde ipse vocatur Deus pacis et dilectionis, II Cor. xiii, 11. Secundum, quod pax sit via ad caelum, adeoque inchoatio vitae caelestis. In caelo enim unum e summis Sanctorum gaudiis est summa aeternaque omnium pax. Tertium, quod pax sit ipsa Dei et SS. Trinitatis similitudo: in Deo enim cum sint tres personae, una tamen voluntas est, unus amor, unus omnium sensus et consensus. Audi Nazianzenum, orat. 2 De Pace: «Non minus quam ipsa secum divinitas (nisi hoc nimis magnifice dictum videatur) inter nos consentimus, concordesque sumus, labiumque unum et vox una existimus: contrario tamen modo atque illi qui turrim olim extruebant; animo atque ore Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum celebramus, idque de nobis praedicatur quod vere in nobis sit Deus, eos, a quibus unitur, uniens.» Quartum, quod Christus ideo e caelo descendit, ut pacem hominibus cum Deo et secum afferret. Unde S. Chrysostomus, hom. 18 in I ad Corinth.: «Ut in Christo uniamur, multa movere nos debent, quia ipse est caput, nos corpus; ipse fundamentum, nos aedificium; ipse vitis, nos palmites; ipse pastor, nos oves,» etc. Quintum, quod pax vitam suavissimam efficit. Vide S. Bernardum, serm. V De Assumpt. B. Virg.: «Unitas Sanctorum alia est quae iustificat, alia quae glorificat; una meritum, altera praemium; unitas quae in hac vita habetur, est decus suavitatis, de qua scriptum est: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Cum enim descripsisset Propheta pulchritudinem, non tacuit utilitatem: quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam: hic benedictionem, illic vitam aeternam.» Plura de pace dixi Isaiae ii, 4, et Philip. i, et seq. Ephes. iv, 3, Coloss. iii, 15.
Porro ut haec pax cum Deo, nobiscum et cum proximis habeatur, nobis, id est nostris concupiscentiis, inferendum est bellum. Unde S. Augustinus, serm. 6 De Verbis Apostoli: «Et si spiritus concupiscit adversus carnem, et si modo rixa est in ista domo, maritus litigans, non perniciem, sed concordiam quaerit.»