Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam S. Iacobi, Caput II


Index


Synopsis Capitis

Transit a religione ad fidem, quae religionis est principium et fundamentum. De fide ergo tria asserit. Primum, fidem non admittere acceptionem personarum, ut divitem praeferat pauperi, nobilem ignobili: hoc enim recte cohaeret ei, quod paulo ante dixerat: Religio munda, etc., est visitare pupillos et viduas in tribulatione ipsorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Saeculum enim praefert divitem pauperi, nobilem ignobili, hocque est eius vitium et macula.

Secundo, vers. 10, asserit fidem docere, eum qui violat unum legis praeceptum, fieri omnium reum.

Tertio, vers. 14 usque ad finem, multis argumentis et exemplis docet, fidem sine operibus esse inanem et mortuam, instar cadaveris.


Textus Vulgatae: Iacobi 2:1-26

1. Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. 2. Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, 3. et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis: Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum: 4. nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum? 5. Audite, fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? 6. Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia? 7. Nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos? 8. Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis; 9. si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. 10. Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. 11. Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis. 12. Sic loquimini, et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes iudicari. 13. Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium. 14. Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? 15. Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16. dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corpori, quid proderit? 17. Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. 18. Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo; ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. 19. Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis; et daemones credunt, et contremiscunt. 20. Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? 21. Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? 22. Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est. 23. Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est. 24. Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum. 25. Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuntios, et alia via eiciens? 26. Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.


Versus 1: Fratres Mei, Nolite in Personarum Acceptione Habere Fidem Domini Nostri Iesu Christi Gloriae

1. Fratres mei, nolite in (id est cum: potest tamen in proprie accipi, ut dicam inferius) personarum acceptione habere fidem.«Acceptio personarum» est vitium oppositum iustitiae distributivae, quo quis in distribuendis officiis, dignitatibus, beneficiis, muneribus, locis, etc., non respicit meritum, nec dignitatem, sed qualitatem personae ad rem non pertinentem ut meliora et maiora det consanguineis, amicis, divitibus, nobilibus, peiora et minora exteris, inimicis, pauperibus, ignobilibus. Aliquando etiam opponitur iustitiae commutativae, ut cum iudex litem adiudicat amico, quae ex iustitia adiudicanda erat inimico; et tunc inducit obligationem restitutionis.

S. Augustinus, epistola 28, hanc sententiam Iacobi refert ad eos, qui ad Episcopatum aliosque Ordines et beneficia promovent consanguineos, amicos, aut divites, postpositis exteris et pauperibus, licet dignioribus: quibus proinde fit iniuria, aeque ac Ecclesiae, quae iure maius decus, maiusque auxilium a dignioribus exspectabat. Quare hoc est peccatum mortale, uti docet noster Lessius De Iustitia et iure, cap. XXXII, dub. 1, Benedictus Iustinianus hic, et alii; unde graviter vetatur a Concilio Tridentino sess. XXIV, cap. 1, De reformat. Verum S. Iacobi sententia generalis est et omnes perstringit, qui quocumque modo divites praeferunt pauperibus, hoc solo nomine quod divites sint, sive id fiat dando eis honoratiorem locum in templo, mensa, consessu publico; sive in iudiciis favendo plus amicis quam exteris; sive in vectigalibus aliisque oneribus, gravando magis pauperes quam divites; sive in distribuendis officiis et beneficiis, dando illa cognatis licet indignioribus, etc. Maxime autem S. Iacobus spectat hic honorem quem multi divitibus deferebant, neglectis vel spretis pauperibus in communibus, ut ipse ait vers. 2, consessibus et conviviis, praesertim sacris, puta in agape, in qua divites post Eucharistiam inter se splendide epulabantur, non exspectatis vel exclusis pauperibus. Unde idem hoc eorum vitium taxat S. Paulus, I Corinth. XI, 21, dicens: «Unusquisque suam coenam praesumit ad manducandum; et alius quidem esurit, alius autem ebrius est»: vide ibi dicta. Hoc est enim quod vers. 3, subdit Iacobus eos dixisse diviti: «Tu sede hic bene»; pauperi autem: «Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum.»

Memorabile fuit exemplum S. Martini, qui, ut inquit Severus Sulpitius, lib. I Dialog. cap. XXIII, a Maximo, tyranno feroce et victoriis insolenti, ad convivium invitatus, cum minister regi pateram obtulisset, ille eam S. Martino dari iussit, exspectans et ambiens ut ab illius dextera eandem reciperet; sed vir sanctus ubi ebibit, pateram presbytero suo pariter pauperi tradidit, nullum scilicet existimans digniorem qui post se biberet: nec integrum sibi fore, si aut regem ipsum, aut eos qui a rege erant proximi presbytero praetulisset. Quod factum rex omnesque qui aderant ita admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti erant, placeret, perque totum palatium celebraretur fecisse Martinum in regis prandio, quod in infimorum iudicum conviviis Episcoporum nemo fecisset.

Idem viderunt Gentiles, Lycurgus intelligens aequalitatem et ad frugalitatem et ad concordiam in primis conducere, Spartae novam fecit agrorum partitionem, et in singulos cives aequam portionem distribuit, ut tota Lacedaemon videretur multorum esse fratrum, qui inter se diviserunt haereditatem. Eadem de causa instituit syssitia, id est convivia publica, in quibus inter omnes, potus ac cibi aequa erat portio: quin et in vasis, et alia re quacumque statuit, ut dives non plus haberet, quam pauper. Ita Plutarchus in Lacon.

Curius cum, devictis Sabinis, ei a senatu plus agri offerretur, recusavit, et gregalium portione contentus fuit, dicens esse malum civem, cui non esset satis id quod ceteris erat satis. Ita Plinius Iunior in Viris illustr., cap. XXXIII.

Epaminondas Simonidi aliquid iniquum postulanti respondit: «Neque tu bonus poeta esses, si numeros carminis negligeres, neque ego bonus praetor, si gratiam cuiuspiam legibus anteponerem.»

Socratis (qui oraculo Apollinis sapientissimus mortalium est iudicatus) opes erant mina argenti, ait Plato in Apolog. Socratis, hoc est, decem aurei coronati. Mina enim Graecis est libra, continens centum drachmas, hoc est, centum denarios Romanos, seu quadringentos sestertios, qui faciunt decem coronatos. Ita Budaeus De Asse.

Themistocles admonitus audivit a viro sapiente: «Bene principatum geres, si cunctis aequalis et communis esse voles.» Ita Plutarchus in Apophth.

Habere fidem Domini nostri Iesu Christi. — Varii varie haec exponunt, sed pauci rem acu tangunt. Primo, aliqui «fidem» hic sumunt pro opinione et existimatione, q. d. Nolite opinari et existimare de Domino nostro Iesu Christo, quod in ipso sit acceptio personarum, ita ut ad fidem et salutem vocaverit divites, non pauperes. Ipse enim est Dominus gloriae; ac proinde nullius ipse, sed omnes ipsius favore et gratia indigent. Ita Hugo.

Secundo, idem «fidem» proprie accipit, huncque dat sensum: Nolite fidem Christi ponere in personis acceptis, puta in divitibus, ut illos quasi deos, aut numina quaedam prae aliis omnibus colatis.

Tertio, Dionysius Carthusianus to «fidem» refert ad «gloriae», q. d. Nolite habere fidem gloriae Christi, hoc est, nolite credere quod gloriam aeternam a Christo sitis accepturi, si accipiatis personas.

Quarto, alii accipiunt «fidem» pro spe et fiducia, q. d. Ne speretis gratiam Christi, si accipiendo personas ostendatis vos spem collocare in hominibus, puta in divitibus. Ita Beda.

Quinto et genuine, q. d. Nolite fidem Christi coniungere cum acceptione personarum, ut putetis hanc cum illa posse consistere. Fides enim Christi docet iubetque iustitiam, aequitatem, amorem curamque pauperum, quibus omnibus repugnat acceptio personarum, quae divites praefert, pauperes spernit. Unde Vatablus sic exponit: «Cum sitis Christiani, ne habeatis personarum delectum»; alii, q. d. Nolite putare vos vere Christianos, si accipiatis personas. Praepositio enim «in» saepe apud Hebraeos sumitur pro «cum»; «in acceptione» ergo, id est «cum acceptione personarum», q. d. Professio Christiana non patitur acceptionem personarum, eamque non admittit christianismus; sed vetat, culpat et damnat. Potius tamen ait «in», quam «cum», ut vitii gravitatem exaggeret, q. d. Nolite in eodem corde vestro ponere fidem et vitium acceptionis personarum, imo nolite fidem ponere in vitio hoc, id est, in corde vitio hoc imbuto et pleno: nolite balsamum nobilissimum fidei in vase tam impuro et sordido collocare et inquinare. Hoc enim iniurium est fidei, ipsique Christo, qui pauper pauperes vocavit et elegit, eosque beatos praedicavit. Simile est quod ait Paulus II Cor. VI, 15: «Quae societas luci ad tenebras? quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli, qui autem consensus templo Dei cum idolis?» Idipsum recte cuivis vitio adaptes: nec enim in eodem corde poni potest virtus et vitium, fides et infidelitas, Christus et diabolus.

Quocirca aliqui nervosius sic exponunt, q. d. Nolite fidem Christi ponere in acceptione personarum, id est, in acceptis personis (per metonymiam, vel hypallagen), ut scilicet fidem et fiduciam vestram collocetis in personis divitibus et potentibus, quas colitis et honoratis, aeque, vel magis, quam in Christo. Nolite transformare fidem et spem Christi in fidem et spem hominum, ut plus eis credatis et fidatis quam Christo: multi enim fidem, aeque ac cor, magis habent in aere, quam in aethere; quia pluris faciunt aes, id est pecuniam, quam opem caeli et Dei, plusque fidunt aeri quam aetheri. Tales sunt de quibus ait Psaltes: «Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant, nolite cor apponere», Psalm. LXI, 11. Et haec videtur esse mens Hugonis iuxta secundam expositionem.

Denique planissimus erit sensus, si per facilem metathesin verba ita connectas: Nolite fidem habere gloriae Christi in acceptione personarum, q. d. Nolite credere quod Christi gloria consistat in acceptione personarum: quem sensum mox plenius explicabo.

Hoc est quod ait S. Hieronymus ad Celantiam: «Nescit religio nostra personas accipere, nec conditiones hominum, sed animos inspicit singulorum: servum et nobilem de moribus pronuntiat. Sola apud Deum libertas est, non servire peccatis. Summa apud Deum nobilitas est, clarum esse virtutibus.» Et S. Bernardus, lib. II De Consider., cap. VI: «Argenti et auri,» inquit, «usus bonus, abusio mala, sollicitudo maior, quaestus turpior.» Unde S. Petrus dixit: «Argentum et aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do», Act. III. Quin et Apuleius: «Laudas,» inquit, «aliquem quia generosus est, parentem eius laudas; si vero quia dives, fortunae hoc debetur; si eum laudas quia bonis moribus sit, tunc ipsum virum laudas, non aliena.» Libere vero S. Bernardus, lib. II De Considerat. ad Eugenium Pontificem, cap. XIV: «Non sit in te acceptio personarum: non parvi te reum peccati existimes, si facies peccatorum, et non potius causas iudicas meritorum.» Acceptio ergo personarum iustitiam pervertit, charitatem laedit, scindit unitatem Christianismi. Cum enim fides et lex Christi sit lex charitatis, omnes ex aequo debet comprehendere et in se unire; ac consequenter nec divitem ob divitias honorare et extollere, nec pauperem ob inopiam despicere. Contraria ergo opinio, et acceptio personarum contraria est Christo et indigna Christianismo. Vere Clemens Alexandrinus, lib. III Paedag., cap. VI: «Solus Christianus,» inquit, «est dives; quia verae divitiae sunt in anima, puta fides, gratia et virtutes, quibus pollet Christianus.»

Gloriae. — Graece τῆς δόξης, quod Erasmus et Tigurina vertunt ex opinione, scilicet non Christi, sed vulgi, quod divitias et divites colit, paupertatem et pauperes spernit. Verum hi addunt τὸ ἐκ, multaque supplent quae non sunt in textu Graeco. Quare alii passim vertunt «gloriae», illudque referunt vel remotius ad «fidem», q. d. Fidem gloriae, hoc est, gloriosam, quaeque ducit ad gloriam aeternam; vel proximius et concinnius ad «Christi»: Christus enim vocatur «gloriae», scilicet rex et dominus, hoc est, gloriosissimus in se, suisque electis et Beatis, q. d. Accipiendo personas in fide Christi, facitis iniuriam Christo gloriosissimo; quasi scilicet ipse pendeat a divitibus, et non potius divites ab ipso; aut quasi ipse vos iuvare, tutari et promovere non possit, ut divitum favorem et gratiam captare debeatis: quorum utrumque iniurium est gloriae Christi Christoque gloriosissimo. Simili modo Christus vocatur «spes gloriae», Coloss. I, 27. Et Christi gratia vocatur «gloriae», id est gloriosa, Ephes. cap. I. Sic Dei proprium est esse et dici regem gloriae, Psal. XXIII, 10. Unde S. Cyrillus, lib. XII Thesauri, cap. XIII, probat Christum esse Deum ex eo, quod hic vocetur Dominus gloriae. Denique Ioannes Alba De Electis, cap. XCVI, to «gloriae» exponit «secundum, vel iuxta gloriam», q. d. Nolite aestimare Christi fidem et fideles iuxta gloriam, id est, iuxta opes, honorem et potentiam eorum, ita ut accipiatis personas, divites et potentes colendo, pauperes vero spernendo.

Verum ut ingenue dicam quod sentio, hae omnes expositiones remotae, durae et hiulcae videntur. Quare planissime sic exponemus, q. d. Nolite fidem habere gloriae Christi, id est, nolite credere quod Christi gloria sita sit in acceptione personarum, nimirum quod glorietur vel glorificetur Christus, cum ad agapes et coetus vestros admittitis solos divites, nobiles et gloriosos, spretis vel exclusis pauperibus et squalidis, quasi gloria Christi et Christianismi consistat in gloria vestium aurearum et purpurearum, in splendore aulicorum et famulorum, in pompa equorum et curruum. Haec enim est gloria mundi, non Christi; Iudaeorum, non Christianorum; gentilismi, non christianismi: ita Thomas Anglicus. Notent hoc confessarii, concionatores, doctores, praesides congregationum, qui gloriantur dum habent poenitentes, auditores, discipulos, asseclas nobiles, divites, splendide vestitos; plebeios vero et squalidos aegre vident, aegre audiunt et admittunt. Sciant hunc esse sensum vanitatis, non veritatis; mundi, non Christi: saepe sub vestibus sericis magnae latent sordes.

Posthume, non bene olet, qui bene semper olet.

Hunc ergo vilem affectum exuant, et contrarium Christi discipulo dignum induant.


Versus 2: Etenim Si Introierit in Conventum Vestrum Vir Aureum Annulum Habens in Veste Candida

2. Etenim si introierit in conventum vestrum, — tum privatum, tum publicum, tum civilem, tum sacrum, puta in concionem, liturgiam, S. synaxin (quae Graeco συναγωγή, id est conventus, coetus, congregatio, Ecclesia, uti etymo, ita significatione apte respondet: synaxis enim fiebat in synagoga, id est, conventu et Ecclesia) et agapen, uti superius dixi, docetque hic Thomas Anglicus, Salmeron, Serarius et Gagneius. Declarat acceptionem personarum exemplo illorum, qui divites in conventu et consessu honorant, pauperes vilipendunt: quod commune olim fuit, et etiamnum est vitium, iuxta illud Ovidii, I Fastor.:

In pretio pretium nunc est, dat census honores,
Census amicitias: pauper ubique iacet.

Et Euripides: «In paupertate ignobilitas est, et timiditas, et ignominia vitae.» Vere Sapiens, Eccles. X, 19: «Pecuniae,» ait, «obediunt omnia»; Septuaginta, «humiliantur omnia»; alii, «cantant», id est adulantur et applaudunt, omnia; alii, «testificantur», omnia; alii, «respondent», omnia, sicut famuli respondent dominae vocanti et mandanti: haec enim omnia significat Hebraice יענה iaane.

Hunc vulgi mundique sensum, hunc paganismum corrigit Christus et christianismus, qui in fide, gratia et gloria paupertatem divitiis, et pauperes divitibus aequat, imo anteponit. «Quod plerique pauperes dicimur,» ait Minutius in Octavio, «non est infamia nostra, sed gloria: nec pauper est qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo dives est.» S. Salvianus, lib. II De Eccles. Cathol.: «De illis,» ait, «qui expediti omnibus, aut pene omnibus sarcinis Salvatoris viam sequuntur, et Dominum Iesum Christum non sanctitate solum, sed etiam paupertate imitantur, nihil est quod dici possit, nisi illud tantum quod etiam Propheta dixit: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus. Hos enim ego omnes non aliter quam imitatores Christi honoro, non aliter quam Christi imagines colo, non aliter quam Christi membra suscipio.» Eosdem lib. III, vocat nummularios Christi: Christiani enim qui opes coelestes ambiunt, terrenas contemnunt, imo illas emunt harum contemptu. Unde Christi praeceptum est: «Dimitte terrena, et accipies coelestia», ait S. Augustinus, serm. 233 De Temp. «Est enim paupertas,» ait idem, «regni coelestis pretium,» sermone 28 De Verbis Apostoli. Et S. Gregorius, homil. 18 in Ezechiel: «Volant,» ait, «qui terram quasi non tangunt, quia in ipsa nihil appetunt.» S. Prosper, lib. II De Vita contempl., cap. XXVI: «Qui vult,» inquit, «Deum possidere, renuntiet mundo, ut sit illi Deus beata possessio.»

Aureum annulum habens. — Baronius, anno Christi 34, et Pineda, lib. VI, De Rebus Salomonis, cap. V, censent annulum hunc fuisse in veste, nimirum fibulam auream (haec enim circulo aureo quasi annulo inseritur et constringitur), quam gestabant regum et principum affines, vel singulares amici in veste, ut patet ex Iosepho, lib. XIV Antiq., cap. XVI. Sic Alexander rex dedit auream fibulam Ionathae in summae benevolentiae aeque ac honoris indicium, I Mach. X, 88, uti apud Romanos erat latus clavus. Formam huius fibulae fuisse instar fibulae auratae et gemmatae Pluvialis Abbatum et Episcoporum, qua unum latus alteri ad pectus connectitur, censet noster Raderus in lib. V Martial., epigram. 42; unde et Virgilius, Aeneid. IV:

Aurea purpuream subnectit fibula vestem.

Verum Graecum δακτύλιος non fibulam, sed annulum digitalem significat: δάκτυλος enim graece est digitus; unde fructus palmae vocantur dactyli, quia praelonga gracilitate curvati, humanis digitis similes sunt, teste Dioscoride, lib. I, cap. LXVII. Inde δακτύλιος vocatur annulus, qui digito inseritur. Ergo χρυσοδακτύλιος ad verbum idem est, quod auroannulus, vel aurodigitalis, qui scilicet aureum annulum in digito gerit. Ab olim enim divites et potentes solent annulum aureum gestare, tum ad obsignandum epistolas, tum ad ornamentum, tum ad cordis hilaritatem: unde eum gestabant in digito penultimo manus sinistrae, qui auricularis dicitur, eo quod ab illo nervus, vel arteria ad cor tendat, teste Gellio, lib. X, cap. X; aurum enim, ac praesertim hyacinthi, carbunculi, smaragdi, similesque gemmae, quae annuli palo inseruntur, cor aeque ac oculos exhilarant et confortant. Episcopi tamen gestant annulum in digito medio manus dexterae, qui index dicitur, quia silentium indicat, ut docet Apuleius, lib. I. Causam dat ipsa formula donationis annuli in consecratione Episcopi, quae sic habet: «Accipe annulum discretionis, et honoris fidei signum, ut quae signanda sunt signes, et quae aperienda sunt pandas; quae liganda sunt liges, quae solvenda sunt solvas.» Vide Alexandrum ab Alexandro, lib. II Genial., cap. XIX, et Pierium, Hierogl. cap. XLI.

Porro annulos divitum vani esse splendoris, docet S. Augustinus, lib. III De Civit., XIX, ex facto Hannibalis in victoria Cannensi, ex qua «tres modios annulorum aureorum Carthaginem misit: quo intelligerent tantam in illo praelio dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet mensura, quam numerus.» Et mox: «Tum etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, in usus publicos opes venere privatae, adeo unoquoque id quod habuit conferente, ut praeter singulos annulos aureos, singulasque bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent.» Olim enim apud Romanos soli senatores et equites annulis utebantur, teste Dione, lib. XLVIII. Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. III Paedag., annulum Christianis tantum permittit ad hoc, ut eo res suas obsignent. «Alii autem,» ait, «abiciendi sunt annuli, ut vult Scriptura. Aureus prudenti mundus, est disciplina.» Et mox: «Sed neque est a viris annulus in articulo ferendus (hoc enim est muliebre), sed in parvo digito, atque adeo in extrema eius parte: ita enim erit manus maxime ad operandum expedita; neque facile excidet sigillum, quod maiori articuli ligamento custoditur.»

In veste. — Id est, cum veste; nam, ut iam dixi, annulus non erat in veste, sed in digito: tam enim vestis candida, quam annulus erat dignitatis insigne.

Candida, — λαμπρά, id est splendida, qualis erat candida. Candor enim prae ceteris coloribus splendet, estque ipse splendor: ita splendet candor cygni, nivis, fulguris, solis. Hinc Romae olim candida erat vestis ambientium magistratus, qui inde Candidati dicebantur: candidati enim descendebant in campum Martium, ubi populi comitia agebantur. Sic et principes candida aeque ac purpura utebantur. Unde Herodes illusit Christum induens eum veste alba, graece λαμπρά, id est splendida, quo tacite insimulabat eum, quod fatue affectasset regnum Iudaeae, Luc. XXIII, 11. Hinc et Christus et Apostoli, Apoc. VI, 2, repraesentantur per equum album. «Ecce,» inquit, «equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.» Albus enim color est pulcher, laetus, lucens et splendens: unde vestis candida est festiva, laeta, splendida, magnifica. Audi Prudentium Contra Symmachum:

Exsultare patres videas, pulcherrima mundi
Lumina, conciliumque senum gestire Catonum
Candidiore toga, niveum pietatis amictum
Sumere.

Et Martialis, lib. VIII, epigram. 28, candidissimam praestantissimamque togam, sibi a Parthenio, cubiculi Domitiani praefecto donatam, ita dilaudat:

Lilia tu vincis, nec adhuc dilapsa ligustra,
Et Tiburtino monte quod albet ebur;
Spartanus tibi cedet olor, Paphiaeque columba,
Cedet Erythraeis eruta gemma vadis.

Quocirca S. Ioanni in coelo visi sunt Sancti ac Beati amicti stolis albis, Apocal. VII, 9; nam colores albi maxime decent deos, ait Plato, lib. XII De Legibus. Denique Christus triumphator gloriosus post se exercitum ducit albatorum, Apocal. XIX, 14: «Exercitus,» inquit, «qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.» Vide ibi dicta. Candor ergo vestium est divinae gloriae quaedam aemulatio: nam candidus fulgor est divinitatis ornamentum, Daniel. VII, 9.

Porro quam vanum sit gloriari aut honorare vestes splendidas, et vestitos splendide, patet primo, ex eo, quod vestis sit poena et tegmen peccati. Adam enim innocens creatus est nudus, sed mox a peccato erubescens suam concupiscentiam, texit se vestibus consutis ex foliis ficus. Sicut ergo Rex coniectus in vincula compedes gestans aureas, iis non honoraretur, sed magis vilipenderetur: licet enim sint aureae, compedes tamen sunt; quodque sint aureae, refricant ei pristinum regni decus, ex quo in compedes decidit, quasi e summo honoris fastigio in imum dedecoris deiectus: sic pariter erubescere debet dives in vestibus splendidis, quia illae non sunt aliud nisi stigma peccati, velamen concupiscentiae, tegmen pudoris. Secundo, quia primae vestes quibus Deus vestivit Adamum, fuerunt simplices et nativae, puta crudae pelles animalium, Genes. cap. III, 21, ut doceret eum ac posteros, vestem homini datam tantum ad necessitatem, esseque symbolum poenitentiae et mortalitatis, cui per peccatum obnoxii effecti sumus, uti dixi Genes. III, 21. Non magis ergo dives in veste byssina extolli debet, quam fur in laqueo byssino. Tertio, quia simplex et rudis fuit vestitus Eliae, Elisaei, Prophetarum, S. Ioannis Baptistae, Christi Domini, Apostolorum, Essenorum et primorum fidelium. Unde habitum Christiani describens Lucianus in Philopatro: «Pallium putre,» inquit, «sine calceis et tegmine, capite nudo incedens, detonsa coma.» Quarto, quia femineus est vestium ornatus, feminasque indicat, non viros: horum enim ornatus est interior in iudicio, sapientia et virtute. Nam quid est aurum et argentum, nisi terra alba et rubra? Quid est byssus, nisi vermium puta bombycum, putredo? Quid uniones, nisi concharum excrementa? Quid lanae pretiosae, nisi ovium vellera?

Audi S. Bernardum, serm. 4 De Adventu: «Aurum et argentum nonne terra est rubra et alba, quam solus hominum error facit (aut magis reputat) pretiosam? Verae ergo divitiae non opes sunt, sed virtutes, quas secum conscientia portat, ut in perpetuum dives fiat.» Et S. Cyrillum, lib. IV in Ioan. cap. IV: «Sancti considerandi sunt non carne, sed intrinseca gloria.»

Nota, vestis praeclara saepe signum est magistratus, dignitatis aut nobilitatis: tuncque non ei, sed dignitati et officio deferendus est honor; sed eam ab hisce abstrahit hic S. Iacobus, tantumque considerat, ut indicem divitiarum, aeque ac deliciarum lautaeque vitae. Solebant enim olim in festivis epulis, ludis, sacrificiis, etc., indui veste candida quasi indice laetitiae, uti docet Valerius Maximus, lib. I, cap. I, et indicat Ecclesiastes, cap. IX, vers. 8.

Quocirca S. Iacobus per vestitum candidum, intelligit hic non tantum divitem, sed et voluptuarium abutens illo Eccles. IX, 8: «Omni tempore sint vestimenta tua candida.» Ita Socrates, lib. VI, cap. XXII.

S. Asellam laudat S. Hieronymus, epist. 15 ad Marcellam: «Sermo,» ait, «silens, et silentium loquens: nec citus, nec tardus incessus, idem semper habitus, neglecta mundities, et inculta veste cultus ipse sine cultu.»

Aristoteles videns adolescentem sumptuosiore toga indutum: «Adolescens,» ait, «num aliquando a cultu isto immodico temperabis, ovium virtute parto?» Plato dixit Aristippo: «Tibi uni et chlamydem et pannum ferre datum est.» Chlamys vestis erat principum, pannus pauperum. Unde Horatius: «Omnis Aristippum decuit color.» Testis Laertius, lib. II, cap. VIII.

Diogenes divitem indoctum, sed splendide vestitum χρυσόμηλον, id est ovem auream, vel, ut alii legunt χρυσόμαλλον, id est vellus aureum, appellabat. Testis Laertius, lib. VI.

Demonax cuidam purpura vestito insolescenti in aurem dixit: «Heus tu, hoc ante gestabat ovis, et ovis erat»; significans illum aeque stupidum esse in purpura atque ante, nec purpuram ei ingenium addidisse. Tritum est illud: «Simia in purpura.» Et, «Simia est simia, etiamsi aurea gestet insignia.» Artaxerxes Teribazo vestibus insolescenti ait: «Tibi ut mulieri aurum, ut insano regium amictum gestandi ius concedo.» Augusti Caesaris axioma fuit: «Vestitus insignis ac mollis superbiae vexillum est nidusque luxuriae.» Testis Suetonius in eius Vita.

Alexander Severus Imperator humili vestitu incedens, cum ob id ab aulicis reprehenderetur, ait: «Imperatoria maiestas constat virtute, non corporis cultu.»

Simile fecit et dixit Alfonsus, Aragonum rex: «Malo,» inquit, «moribus et auctoritate meos excellere, quam diademate et purpura.» Ita Panormitanus, lib. I De Gestis Alfons. Plura dixi Isaiae, cap. III, in fine.

Denique Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag. cap. X, narrat Caeum sophistam improbitatem repraesentasse candida veste velatam, virtutem vero sola verecundia vestitam: perinde ac pictor ille, qui cum Helenam elegantem pingere non posset, pinxit eam veste aurea gemmeaque non tam decoratam, quam sepultam.

Ita Sisinnius Novatianorum Episcopus, homo mollis, reprehensus fuit a fidelibus, quod quotidie bis lavaretur et veste candida indueretur tanquam sumptuose vivens, qui festis, ludis epulisque vitam transigit cum despectu pauperum: qualis fuit dives Epulo qui bysso induebatur, et epulabatur splendide, ac Lazarum spernebat, eique micas mensae suae negabat. Sicut ergo Christus, Luc. XVI, taxat hunc divitem spernentem Lazarum, ita Iacobus taxat eos, qui divites et deliciosos honorant cum contemptu et iniuria pauperum et egenorum.

Introierit autem et pauper in sordido habitu. — Graece ῥυπαρά, id est squalido, detrito, sordido: de ῥυπαρά dixi cap. 1, vers. 21. Plerique fidelium in primitiva Ecclesia erant pauperes vel conditione, vel exspoliatione bonorum quam patiebantur a Iudaeis, vel voluntate et spiritu. Audi S. Iustinum, epist. ad Diognetum, mores Christianorum sui aevi describentem: «Omnis peregrina regio,» ait, «patria eorum est, et omnis patria est peregrina. In carne sunt, sed non secundum carnem vivunt; in terra degunt, sed in coelo conversantur; pauperes sunt, et multos ditant; omnibus indigent, et omnibus abundant.»


Versus 3: Et Dixeritis Ei, Tu Sede Hic Bene; Pauperi Autem, Tu Sta Illic, Aut Sede Sub Scabello Pedum Meorum

3. Praeclara, — λαμπράν, id est splendidam, puta candidam, de qua paulo ante dixi. Praeclare Seneca, epist. 37: «Quemadmodum,» ait, «stultus est qui equum empturus non ipsum inspicit, sed stratum eius ac frenos: sic et stultissimus est qui hominem ex conditione, quae vestis modo nobis circumdata est, aestimat. Servus est? sed fortasse libero animo. Servus est? hoc illi nocebit, aliis non nocebit.» Parvi ergo iudicii est, qui hominem non ex seipso, sed ex veste aestimat, uti faciunt stulti et pueri. S. Chrysostomus, homil. 47 ad Popul.: «Vestes,» ait, «et aurum et argentum sunt vermium pensa: virtutem autem indutus talem habet vestem, quam non tantum tinea, sed et mors ipsa laedere nequit. Et merito: non enim hae animae virtutes ex terra originem trahunt, sed sunt fructus spiritus.»

Et dixeritis ei: Tu sede hic bene. — Graece καλῶς, Syrus שפיר scappir, id est pulchre, scilicet loco non tantum commodo et honorato, sed et eleganti, puta in sede primaria vel altiore, pulvinari byssino instrata, aulaeis et conopaeo redimita. Sedebant Iudaei in synagogis: magistri quidem altius, auditores autem et discipuli demissius, uti tradit S. Ambrosius, in I Cor. XIV, 30, et insinuat ibidem Apostolus. Philo quoque Essenos sedisse tradit lib. De Vita contempl. Idem de Christianis Romanis tradit S. Clemens, lib. II Constit., cap. LVII. Nam in Africa non licuisse laicis in ecclesia sedere, testatur Optatus Milevitanus, lib. IV, sicut etiam iisdem in templo sedere non licet in Aethiopia, sive Abyssia, ne senibus quidem et infirmis: his enim solum scipioni inniti conceditur, uti Romae ab Abyssinis accepi. Memorabile est quod de Constantino Magno in Vita eius scribit Eusebius, lib. IV, cap. XXXIII, ipsum in ecclesia concionem audivisse stantem, ac noluisse sedere, licet ab Episcopo ad id invitaretur, imo iuberetur; quod diceret, res divinas erectis animis, auribus et pedibus audiri oportere. Apud Romanos in theatro suus cuique pro dignitate erat locus: unde inter equites nemini considere licebat, nisi equestrem haberet censum, nimirum sestertia quadringenta, hoc est, decem millia aureorum. Audi Martialem, lib. V, epigr. 26: «Quadringenta tibi non sunt, Charestrate, surge. Lectius (locorum censor) ecce venit: sta, fuge, curre, late.» Simili modo apud S. Clementem, lib. II Constit., cap. LVII et LVIII, Apostoli sanciunt, quos operae pretium est audire, ut ex iis ordinem synaxeos et sessionis in ea discamus. «Cum Ecclesiam Dei,» inquiunt, «convocas (o Episcope), tanquam magnae navis gubernator iube cum omni prudentia congregari, praecipiens Diaconis veluti nautis, ut loca fratribus tanquam navigantibus valde accurate et honeste disponant. Ac primum quidem sit aedes oblonga ad Orientem versus navi similis, utrimque pastophoria in Orientem. Sit solium Episcopi in medio positum, et ex utroque eius latere sedeant Presbyteri et astent Diaconi, succincti et expediti sine multa veste: sunt enim illi similes nautis, hi illis qui per foros navis cursitant. Sit autem horum cura, ut laici in altera parte, ordine, et decore et quiete sedeant: item ut sedeant mulieres separatim, ac cum silentio.» Et paulo post: «Si quis autem repertus fuerit qui sedeat loco non decenti, increpetur a Diacono, tanquam a proreta, traducaturque in locum qui eum deceat. Est enim Ecclesia non solum similis navi, sed gregi; nam ut Pastores singulas pecudes, capras dico et oves, pro generis et aetatis ratione locant et quodque eorum simile cum simili congregatur: sic in Ecclesia adolescentes quidem seorsum sedeant, si locus sit: sin autem non sit, stent; aetate vero provecti ordine sedeant: pueros autem stantes, patres et matres eorum suscipiant; rursus adolescentulae seorsum, si fuerit locus; si vero non fuerit, post mulieres locentur. Nuptae iam et matresfamilias item seorsum: virgines autem, et viduae, et anus primae omnium stent aut sedeant. Locis vero occupandis praesit Diaconus, ut quisque eorum qui ingrediuntur, in locum suum se conferat, et nemo praeter decorum sedeat: similiter Diaconus populum speculetur, ne quis murmure obstrepat, dormitet aut nutus faciat. Oportet enim stare in ecclesia sapienter, sobrie et vigilanter, auribus ad verbum Domini intentis. Deinde cuncti pariter consurgentes et in Orientem spectantes, egressis catechumenis et poenitentibus, precentur Deum, qui ascendit super coelum coeli, idque ad Orientem.» Et inferius: «Si autem cum iam sedetur, alius quispiam adveniat honestus et nobilis, sive externus, sive eius regionis, etc., Diaconus iuniorem loco moveat, prudenter tamen, et non irate, et illum sessum recipiat: aequum enim est ut qui est in fratres benevolus, sponte sua hoc faciat: quod si recusaverit, move eum cogendo, et in extremum locum reice, ut discant ceteri cedere loco honoratioribus. Si autem pauper, aut ignobilis, aut peregrinus quispiam senex vel adolescens advenerit, neque sit locus vacuus, his quoque Diaconus ex toto animo locum faciat, ut non fiat adversus hominem acceptio personae, sed fiat ministerium Deo acceptum: cum mulieres, sive pauperes, sive divites advenerint, utrumque horum faciat Diaconissa.»

Addit S. Clemens Christianos sedisse duntaxat in concione et lectione, in oratione vero et liturgia stetisse, aut certe genu flexisse. Posterius hoc diserte docet Tertullianus, lib. De Orat. cap. XII: «Irreverens est,» ait, «assidere sub conspectu, contraque conspectum eius, quem maxime reverearis ac venereris: quanto magis sub conspectu Dei vivi, angelo adhuc orationis astante, factum istud irreligiosissimum est. Nisi exprobramus Deo, quod nos oratio fatigaverit. Atqui cum modestia et humilitate adorantes, magis commendamus Deo preces nostras.» Vide dicta Act. cap. XX, vers. 36.

Pauperi autem dicatis: Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum. — (Tigurina, subter; alii, iuxta; Syrus, ante.) Significatur contemptus pauperis, q. d. Sede non in scabello, sed sub scabello pedum meorum: adeo enim vilis es, ut non sis dignus qui pedes meos, imo nec eorum scabellum tangas. Ibi ergo sede, aut quasi alter Alexius sta in angulo, aut cum Lazaro quasi canis procumbe ad ianuam divitis Epulonis: qui contemptus sane est gravis, ideoque peccatum lethiferum. Inde sequebatur pauperum oppressio, quod est peccatum clamans in coelum, de quo, vers. 6, ait S. Iacobus: «Nonne divites per potentiam opprimunt vos?»

Nota primo: Honor est bonum commune, aeque ac officia et beneficia. Nam in mensa, iudicio, concilio, alioque consessu publico cuique suus debetur honor et locus, qui si non detur, fit ei iniuria, estque peccatum acceptionis personarum. Secundo, honor debetur creaturae rationali ob excellentiam, quae consistit in sapientia, virtute, officio, dignitate et potentia. Divitiae ergo per se non sunt honorandae, quia per se non faciunt hominem sapientiorem, magis virtuosum, digniorem et excellentiorem caeteris: tantum ergo honorantur divites per receptam consuetudinem, vel quia divitiae comitantur dignitatem et principatum. Quare si quis ex interiori reverentia erga divitias, divitem hoc solo nomine quod dives est, praeferat pauperi fideli, peccat vitio acceptionis personarum: fierique potest ut peccet mortaliter, nimirum si fiat cum notabili pauperis contemptu, vel iniuria et oppressione, ut dicitur vers. 6, alioqui peccat tantum venialiter. Ita noster Lessius De Iustitia et iure, cap. XXXII, dub. 1.


Versus 4: Nonne Iudicatis Apud Vosmetipsos, et Facti Estis Iudices Cogitationum Iniquarum

4. Nonne (graece οὐ, id est non, de more ponitur pro οὐχί, id est nonne) iudicatis, — διεκρίθητε, id est diiudicastis, id est delectum personarum habuistis extollendo summe divitem, deprimendo in imum pauperem. Ita Vatablus. Unde Syrus vertit, אתפרגתון etpalgetun, id est divisistis, discrimen fecistis, discrevistis inique inter pauperem et divitem, quod Noster vertit, «iudicatis»; quia iudicis est inter partes aequitatem dividere, ut cuique ius suum tribuat, non vero unum alteri inique praeferat, eique totum per fas et nefas attribuat: nec enim pauper ob paupertatem suo iure est spoliandus, ut illud per iniuriam deferatur diviti ob solas eius divitias. Secundo, Tigurina, Erasmus et alii διεκρίθητε accipiunt passive, vertuntque assertive, non interrogative, et «non diiudicati estis apud vosmetipsos», q. d. Non sensistis conscientiae iudicium et remorsum, quod scilicet in hac personarum acceptione Deum offendere. Unde Caietanus: «Non estis,» ait, «iudicati in vobis ipsis», sed estis iudicati in vestibus, dum divites ob vestes splendidas honoratis, pauperes ob squalidas spernitis. Alii vertentes interrogative sic explicant, q. d. Nonne vestro iudicio iudicati, convicti et damnati estis? q. d. Nonne recta ratio et iudicium vos condemnat, arguitque quod inique faciatis? ita Beda. Verum vertendum esse active «iudicatis», patet ex eo, quod explicando subdit S. Iacobus: «Et facti estis iudices cogitationum iniquarum»; iudicis enim est iudicare, non iudicari: unde suspicatur Gagneius Nostrum Interpretem legisse ἐκρίνετε, in indicativo, id est «iudicatis»; sed «iudicatis» idem est quod «iudicare soletis», id est iudicastis: quod significat Graecum διεκρίθητε. Urget Hugo et Dionysius ἐν ἑαυτοῖς «apud vosmetipsos», quasi dicat: A vobis, vestraque prava phantasia iudicium hoc perversum sumitis, non a Deo aut Deus enim iubet tam pauperibus, quam divitibus suum ius et locum tribui. Sapienter Plato in Protagora: «Ne prius,» ait, «in alio tribunali iudicaveris, quam ipse coram iustitia (coram Deo) iudicatus fueris.» Et Seneca, epist. 37: «Si vis tibi omnia subicere, subice te rationi (et consequenter Deo); multos reges, si ratio te rexerit: ab illa disces quid et quemadmodum aggredi debeas.» Et Socrates apud Stobaeum, serm. 48: «Optimus,» ait, «rex est, qui suis affectibus imperare potest.»

Et facti estis iudices cogitationum iniquarum. — מפרשנא mepharsane, id est separatores, discussores pauperis et divitis. Pro «cogitationum» graece est διαλογισμῶν, id est ratiocinationum, disputationum, disceptationum, consultationum, reputationum, sermocinationum, q. d. Facti estis iudices iniqui perversarum ratiocinationum, id est, iudices perverse ratiocinantes et concludentes pauperem contemnendum esse, quia pauper est; divitem honorandum, quia dives est. Ergo facti estis iudices iudiciorum iniquorum, quia inique iudicatis iniqua cogitando, ratiocinando, concludendo, sermocinando, eaque opere exsequendo; dum scilicet pauperem prae divite spernitis, plusque splendori vestium, quam fidei et virtuti tribuitis, honorando impios divites, et despiciendo sanctos pauperes, ait S. Hieronymus in cap. V Isaiae. Hoc ipso enim facite iudicatis, «quod dives tanto paupere sit melior, quanto est ditior», ait S. Augustinus, epist. 29 ad S. Hieronymum, quod utique falsum et perversum est iudicium, instarque monstri. Incongruus enim sermo est, ait Epictetus, si dicas: «Ego sum ditior te, ergo te melior. Ego sapientior, ergo melior.» Hi vero sunt congrui: «Ego te ditior: mea igitur possessio melior est tua. Ego sapientior: mea igitur oratio melior est tua. Tu autem neque possessio es, neque oratio.» Ita ipse Enchirid. cap. LIX.

Seneca, lib. X, epist. 77: «Gladium,» ait, «bonum dices, non cui deauratus est balteus, nec cui vagina gemmis distinguitur; sed cui est ad secandum subtilis acies. Regula, non quam formosa, sed quam recta sit quaeritur. Ergo in homine nihil ad rem pertinet quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, sed quam bonus sit. Nemo istorum quos divitiae honoresque in alto fastigio ponunt, magnus est. Quare ergo magnus videtur? cum basi sua illum metiris. Parvus pumilio, licet in monte constiterit. Colossus magnitudinem suam servabit, etiamsi steterit in puteo. Hoc laboramus errore, quod neminem aestimamus eo quod est, sed adicimus illi et ea quibus ornatus est, imo ex illis ipsum aestimamus et metimur.»

Porro, ait S. Iacobus «cogitationum», non «cogitationis», graece διαλογισμῶν, id est ratiocinationum, consultationum, conclusionum: quia haec una, qua divitiae praeferuntur paupertati, multas includit, et ex hac una quasi principio multae aliae educuntur, v. g. qui divitias praefert paupertati, secum ita ratiocinabitur. Primo, divitiae sunt commodiores, magisque in hominum pretio; ergo divites praeferendi pauperibus. Secundo, dives me iuvare, commendare, promovere, ditare potest, non pauper: divites ergo colendi, non pauperes. Tertio, dives sui contemptum ulcisci potest, non pauper: illius ergo offensa curanda est, non huius. Quarto, a paupere nihil exspecto: ergo mihi negligendus est. Quinto, pauper mihi est dedecori et oneri, quia a me petit et emendicat eleemosynam, itaque opes meas minuit: dives vero mihi est honori et commodo: ergo hic sequendus, ille fugiendus est.

Hae sunt ratiocinationes iniquae et falsae, puta paralogismi mundi et mundanorum. Ex adverso Deus contra hos, ait Philo, lib. I De Monarchia, sancit Exod. 20: «Non facietis vobis deos argenteos et aureos», sensu mystico: «Hi enim,» ait, «adoraturi mane ad aedes divitum quasi ad sanctissima templa cursitant, bona petituri ab illis quasi numinibus»; cum tamen verissimum sit illud Augustini, lib. V De Civit., cap. VI: «Remota iactantia, quid sunt omnes homines, nisi homines?» Ergo contra hos primo argumentatur Christus, dicens: «Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula», Luc. XVI, 19.

Secundo, S. Augustinus, serm. 55 De Temp.: «Iste mundus,» ait, «aut ridet nos, aut ridetur a nobis. Melius est ut calces mundum, et calcato eo gradum tibi facias per quem in sublime conscendas.»

Tertio, Seneca, lib. De Vita beata, cap. XXVI: «Divitiae apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio. Sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia.» Unde et Alexander Magnus, teste Plutarcho, orat. 1 De Fortuna Alexandri, dixit: «Si Alexander non essem, Diogenes esse vellem.»

Quarto, Auctor imperfecti apud S. Chrysostomum, hom. 22: «Si divitem honoras,» ait, «propter personam ipsius, honoras eum: si autem pauperem honoras, propter personam Christi honoras.»

Quinto, S. Ambrosius, lib. II Offic. XXV, docet multis rationibus favores et beneficia pauperibus potius exhibenda esse, quam divitibus. Primo, quia Christus, ait, docet «ad epulas non eos qui divites sunt, sed pauperes invitandos», Luc. XIV. Secundo, divites enim rogari videntur, ut ipsi quoque nobis reddant: pauperes quia non habent quod restituant, cum acceperint, remuneratorem nobis faciunt Dominum, qui se pro paupere obligandum obtulit. Tertio, quia dives dedignatur beneficium, et pudet eum debitorem esse gratiae. Quin etiam id quod collatum est sibi, meritis suis arrogat. Quarto, quia in accipiendo beneficio, eo ipso quod acceperint, divites dedisse se magis quam accepisse existimant: pauper vero etsi non habet unde reddat pecuniam, refert gratiam; in quo certum est, quod plus reddat, quam acceperit. Pecunia enim nummo solvitur, gratia nunquam exinanitur. Quinto, quod dives refugit, pauper fatetur quod sit obligatus debito, sibique subventum, non honori suo delatum putat: donatos sibi arbitratur filios, vitam redditam, servatam familiam. Idem ibidem cap. I: «Tantus,» ait, «splendor honestatis est, ut vitam beatam efficiant tranquillitas conscientiae et securitas innocentiae. Et ideo sicut exortus sol, lunae globum et caetera stellarum abscondit lumina, ita fulgor honestatis; ubi vero et incorrupto vibrat decore, caetera quae putantur bona secundum voluptatem corporis, aut secundum saeculum clara et illustria obumbrat.» Et cap. IV, loquens de Elia, cui pauperi corvus deferebat panem, III Reg. XVII: «Numquid ideo,» ait, «minus beatus, quia pauper erat sibi? Minime, imo eo magis beatus, quia Deo dives. Aliis enim quam sibi divitem esse praestat, ut iste erat, qui tempore famis cibum a vidua petebat, largiturus ei, ut hydria farinae per triennium et sex menses non deficeret, et per quotidianos usus olei vas viduae inopi sufficeret ac ministraret.»

Sexto, in paupere honoramus Christum quasi exemplar in sua imagine. Unde Chrysologus, serm. 14, explicans illud Psalm. CXL, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, non dicit, ait, Qui videt, sed «Qui intelligit.» Arcana enim res est, et occultum mundo paupertatis pretium. «Oremus, fratres, ut ipse nobis intelligere intelligenda concedat, qui se intelligi in paupere sic demonstrat, quod ipse qui coelum tegit, sit nudus in paupere; quod in esuriente esuriat satietas rerum; quod sitiat in sitiente fons fontium. Beatus proinde ille censendus est, qui hoc intelligit, ut super pauperes intelligat eorum necessitatibus occurrendo, eosque a necessitatibus eruendo.»

Septimo, S. Bernardus, serm. 1 De vigil. Nativ.: «Paupertas,» ait, «non inveniebatur in coelis: porro in terris abundabat haec species, et nesciebat homo pretium eius. Hanc itaque Dei Filius concupiscens descendit ut eam eligat sibi, et nobis quoque sua aestimatione faciat pretiosam.» Hoc est quod ait Christus, Isaiae LXI, et Luc. IV, 18: «Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me.» Plura de bono paupertatis dixi Act. IV et V.


Versus 5: Nonne Deus Elegit Pauperes in Hoc Mundo, Divites in Fide, et Heredes Regni

5. Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo? — Syrus, «pauperes mundi». Probat non esse accipiendas personas ut divites honoremus, pauperes aspernemur, exemplo Dei, quod nobis debet esse instar normae et praecepti. Deus enim elegit pauperes aere, eosque divites effecit fide; inopes censu, eosque opulentos fecit rerum divinarum sensu. Unde S. Leo, serm. 10 De Quadr.: «Quos viles,» ait, «facit carnalis sapientia, nescimus quam pretiosos spiritualis sit factura gratia.»

Divites in fide, — ut scilicet fierent divites, ipseque faceret eos divites in fide. Nam simili modo addit: «Et haeredes regni.» Clarum autem est Deum neminem elegisse qui iam erat haeres regni, sed eligendo haeredem regni fecisse, q. d. Pauperes non sunt spernendi, quia Deus non sprevit, sed elegit pauperes, eosque eligendo ditavit fide, fecitque haeredes regni. Nihil ergo hic habent Pelagiani, quo probent fidem esse ex nobis, non ex gratia Dei, quasi ob fidem viribus naturae elicitam Deus fidelem eligat, infidelem respuat. Fides enim est primum Dei donum, quo pauperes Apostolos primosque fideles ditavit Deus. Ita S. Augustinus, lib. I De Praedest. Sanct., cap. XVII. Agit ergo Iacobus de electione tam ad fidem et gratiam, quam ad regnum et gloriam. Quos enim Deus elegit ad gratiam, eos consequenter destinavit ad gloriam, ut fiant haeredes regni coelestis. Hic sensus est genuinus. Secundo tamen Gabriel Vasquez, I part., disp. 89, cap. II, sic explicat, quasi dicat: Deus Apostolos pauperes censu, sed divites fide et virtute, elegit ad gloriam, puta ad haereditatem regni coelestis, et ad vitam aeternam ex meritis; quia scilicet praevidit quod ipsi bene utendo et strenue cooperando fidei et gratiae sibi a Deo datae, per bona opera mererentur regnum coeleste. Unde sequitur: «Quod repromisit Deus diligentibus se.» Censet ergo hic agi de electione ad gloriam duntaxat, eamque fieri ex meritis probare ex hoc loco contendit; gloria enim est haereditas, quia datur filiis; eadem est et corona iustitiae, ac merces, quia datur merentibus et vincentibus. Hinc et Iacobus prius ait, quod Deus elegerit divites in fide, deinde quod «haeredes regni», quia per divitias fidei destinavit nos ad regnum in prima electione, quam fecit ab aeterno.

Moraliter: docet hic S. Iacobus veras divitias non esse aurum, argentum, vestes splendidas, sed fidem et fidei virtutes: sicut ex adverso paupertatem et pauperes non facit egestas, sed cupiditas et impietas. Unde S. Augustinus, hom. De centum ovibus: «Deus,» ait, «omnibus aequaliter adest, sed apud Deum plus habet loci, qui plus attulerit, non argenti, sed fidei.» Et S. Gregorius, homil. 15 in Evang.: «Solae,» ait, «divitiae sunt, quae nos divites virtutibus faciunt.» Et Clemens Alexandrinus, lib. VI Stromat.: «Verae,» ait, «divitiae est abundantia in iis quae sunt ex virtute actionibus: paupertas autem est inopia in moderatis actionibus.» S. Ambrosius, lib. III, epist. 10: «Solum illum Deus divitem novit, qui sit dives aeternitati.»

Praeclare vero S. Prosper, lib. II De Vita contemplativa, cap. XIII: «Illae,» ait, «nobis sunt ambiendae divitiae, quae nos ornare pariter possint, et munire; quas nec acquirere possumus inviti, nec perdere; quae nos contra hostiles impetus armant, a mundo disterminant, Deo commendant, ditant animas nostras atque nobilitant, nobiscum sunt, intra nos sunt. Divitiae nostrae credendae sunt pudicitia, quae nos pudicos; iustitia, quae iustos; pietas, quae pios; humilitas, quae humiles; mansuetudo, quae mansuetos; innocentia, quae innocentes; puritas, quae puros; prudentia, quae prudentes; temperantia, quae temperantes; et charitas, quae nos facit Deo et hominibus charos, virtutum potentes, saeculi contemptores, ac bonorum omnium sectatores. Haec non sunt omnium, sed Sanctorum sanctae virtutes, non divitum superborum, sed humilium pauperum facultates, patrimonium cordium, divitiae incorruptibiles morum, quibus non abundant, nisi illi qui illis carnalibus ex corde renuntiant.» Et inferius: «Propter hoc igitur eis qui militant Deo, fugiendae sunt ex toto corde divitiae: quas qui habere volunt, sine labore non quaerunt, sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant, sine anxia delectatione non possident, sine dolore non perdunt. Apostolus autem Christi militibus dicit: Volo vos sine sollicitudine esse. Et: Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis; ac sic census iste terrenus eis a quibus vitiose diligitur, non est voluptatum materia, sed dolorum.»

Breviter, sed nervose S. Gregorius, lib. VI, epist. 190 ad Andream: «Non ergo,» ait, «honores aut divitiae quaerendae sunt, quae dimittuntur; sed si bona quaerimus, illa diligamus, quae sine fine habebimus. Si autem mala pertimescimus, timeamus quae a reprobis sine fine tolerantur.» Idem, hom. 18 in Ezech.: «Ille,» ait, «pauper est, qui eget eo quod non habet. Nam et qui non habens habere non appetit, dives est. Paupertas quippe in inopia mentis est, non in quantitate possessionis: nam cui cum paupertate bene convenit, non est pauper.»

Haeredes regni, — id est, destinatos ad regnum coeleste, illudque certo adepturos, si in fide operibusque fidei ad finem usque vitae constanter perseverent. Praeclare S. Ambrosius, serm. 10: «Cum regnum Dei,» ait, «pauperum sit, quid locupletius esse potest.» Vide hic miram harmoniam Iacobi et Pauli. Idem enim eodem aevo intonuit Paulus scribens, I Corinth. cap. I, vers. 26: «Videte,» ait, «vocationem vestram, fratres, etc.: quae stulta sunt mundi, et ignobilia, et contemptibilia elegit Deus.» Porro regnum Dei est ipse Deus cum omni sua felicitate et gloria. Vide S. Augustinum, serm. 419 De Temp., et in Psalm. CXXXVI et CXLIX, ubi ait: «Haeredes Dei sic sunt, ut ipse Deus sit haereditas nostra. Haec haereditas non minuitur copia possessorum, non fit angustior numerositate cohaeredum; sed tanta est multis, quanta paucis; tanta singulis, quanta omnibus: non talis te fecit haeredem cui mortuo succedas, sed cum quo in aeternum vivas.» Et S. Ambrosium in Psalm. CXVIII: «Omnes possident, nec minuitur haeredi; manet emolumentum integrum, et eo magis singulis crescit, quo pluribus fuerit acquisitum.» Charitas enim perfecta in coelis facit omnia communia: unde quisque beatus de aliorum singulorum gloria ita gaudet, ac si sua esset. Quare non semel, sed millies, et millesies millies est beatus et gloriosus. S. Bernardus, De Triplici genere bonorum: «Quae est,» ait, «copia, ubi nihil quod nolis sit, et totum sit quod velis?» Idem, serm. De fallacia praesentis saeculi: «In remuneratione,» ait, «torrens est voluptatis et fluminis impetus. Flumen plane est, sed quod affluat, non quod fluat, vel effluat; flumen vocatur, non quod transeat, vel pertranseat, sed quod abundet.» Rursum S. Augustinus, lib. III De Liber. arbitr., sub finem: «Tanta,» ait, «est iucunditas lucis aeternae, ut etiamsi non liceret amplius in ea manere, quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni huius vitae pleni deliciis, et circumfluentia temporalium bonorum recte meritoque contemnerentur.» Idem, in Manuali, XIV: «O anima mea, si quotidie oporteret nos tormenta perferre, si ipsam gehennam longo tempore tolerare, ut Christum in gloria sua videre possemus et Sanctis eius sociari, nonne dignum esset puti omne quod triste est, ut tanti boni tantaeque gloriae participes haberemur? Insidientur ergo daemones, parent suas tentationes, frangant corpus ieiunia, premant carnem vestimenta, labores gravent, vigiliae exsiccent, clamet in me iste, inquietet me ille vel ille, frigus incurvet, conscientia murmuret, calor urat, caput doleat, pectus ardeat, infletur stomachus, pallescat vultus, infirmetur totum corpus, deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus, ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, et ascendam ad populum accinctum nostrum. Quae enim erit iustorum gloria, quam grandis Sanctorum laetitia, cum unaquaeque facies fulgebit ut sol, cum ordinibus distinctis populum suum Dominus in regno Patris sui coeperit recensere, et meritis atque operibus singulorum promissa praemia restituet, pro terrenis coelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna? Revera cumulus felicitatis erit cum Dominus adducet Sanctos suos in visionem paternae gloriae, et faciet in coelestibus considere, ut sit omnia in omnibus. O felix iucunditas, et iucunda felicitas: Sanctos videre, cum Sanctis esse ut sanctum; Deum videre, et Deum habere in aeternum et ultra!»

Porro causae cur Deus ad fidem et regnum eligerit pauperes potius quam divites, sunt variae, eaeque congruae. Prima, quia id requirit apta distributio donorum, ut qui carent terrestribus, abundent coelestibus, et vice versa. Unde S. Hieronymus, epist. 34 ad Iulianum: «Difficile,» ait, «imo impossibile est, ut praesentibus quis et futuris fruatur bonis; ut hic ventrem, et ibi mentem expleat, ut de deliciis transeat ad delicias, ut in utroque saeculo primus sit, ut in coelo et terra appareat gloriosus.» Et S. Chrysostomus, homil. 2 ad Populum, docet S. Paulum, cum nominat divites huius saeculi, I Tim. VI, 17, hoc ipso significare alios esse divites futuri saeculi, nimirum pauperes huius saeculi. Sic dives huius saeculi fuit Epulo, futuri vero Lazarus, Lucae XVI, 24; sic Nazianzenus, orat. 16, religiosos vocat «propter humilitatem exaltatos, et propter paupertatem locupletatos.» Quocirca Patres pauperes Evangelicos vocant divites, eosque veros et solos. Ita S. Nazianzenus, orat. 20 De S. Basilio: «Divitiae,» ait, «illi erant, nihil habere.» Et S. Leo, serm. 4 De Quadrages.: «Christiana paupertas dives est, quia plus est quod habet, quam quod non habet: nec pavet in isto mundo indigentia laborare, cui donatum in omnium rerum Domino omnia possidere.» Et S. Ambrosius, lib. IV, epist. 24 ad Simplicium: «Vere,» ait, «dives est, qui in conspectu Dei potest dives videri, in cuius conspectu terra exigua, mundus ipse angustus est; sed solum illum Deus divitem novit, qui sit dives aeternitati, qui non opera, sed virtutum fructus recondat.» Vide totam Epistolam, in qua demonstrat hoc paradoxum: «Quod solus sapiens, licet pauper, sit dives.»

Secunda, quia divitiae sunt fomites et illecebrae ambitionis, avaritiae, gulae, luxuriae omniumque vitiorum, quibus itur in gehennam: paupertas vero suggerit materiam humilitatis, continentiae, modestiae, sobrietatis, castitatis omniumque virtutum, quibus tenditur ad gloriam. Unde Christus, Matth. XIX, 24: «Facilius,» ait, «est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum.» Sicut ergo non nisi per miraculum camelus transire potest per foramen acus: ita et dives non nisi per miraculum intrare potest in regnum coelorum. Vide ea quae de pernicie divitiarum dixi Isaiae, cap. V, vers. 9. Paupertas ergo opibus vicinior est coelo. «Magna quaedam penna paupertatis est, qua tam cito volatur in regnum coelorum», ait S. Bernardus, serm. 4 De Adventu.

Tertia, Deus ut ostenderet divitias bonitatis, misericordiae et magnificentiae suae, elegit pauperes potius quam divites, utque pauperes exstimularet ad magnam humilitatem, gratitudinem, honorem et amorem Dei. Vide dicta I Cor. I, 26 et seq.

Quarta, quia pauperes contemptu mundi emunt a Deo coelum. Deus ergo eis fit debitor: cum enim omnia propter Deum reliquerint, par est ut Deus iis suum regnum rependat. Unde Nazianzenus in Carm. De Beatit.: «Felix,» ait, «qui Christum fortunis omnibus emit.» Et orat. 18: «Haec,» ait, «negotiatio praestantissima, qua brevia et fragilia bona cum sempiterna gloria commutantur.» Et S. Augustinus, serm. ult. De Diversis: «Quid,» ait, «gloriosius homini quam sua vendere, et Christum emere?» Vide Matth. cap. XIX, vers. 28.

Quinta, quia Deus vacuum requirit cor, ut totum illud possideat; pauperum autem corda sunt vacua, divitum vero plena divitiis aeque ac vitiis; illa ergo capacia sunt fidei, gloriae et gratiae, haec vero incapacia. Dives itaque qui cor habet in aere, ineptus est ad capiendas res aethereas; pauper vero cum cor nequeat habere in aere quo caret, transfert illud in aethera quem sperat: liberum ergo amplumque, et Dei capax habet cor. Vide S. Chrysostomum, hom. 2 Ad Popul. Vidit idipsum per umbram Seneca, epist. 8: «Nemo alius,» ait, «est Deo dignus, nisi qui opes contempsit; et ideo olim flamini Diali non modo tangere hederam criminosum erat, verum etiam nominare»: Nam hedera symbolum erat tenacitatis et adhaesionis ad terrena, teste Pierio, Hierog. cap. LI.

Praeclare S. Augustinus, lib. De 12 Grad. abusionum, gradu 8: «Recta,» ait, «dispensatione misericors iudex regnum coelorum illis committit, quibus regni terrarum participationem inter mortales abstulit, ut ipse dives in coeli sede appareat,

Quod repromisit Deus diligentibus se, — ideoque suae legi obtemperantibus. Qui enim diligit Deum, debet ea diligere, quae Deus diligit; et ea odisse, quae Deus odit, ait S. Augustinus, imo Christus, Ioan. XV, 15: «Si diligitis,» ait, «me, mandata mea servate.» Hinc disce primo, non soli fidei et credentibus, ut volunt haeretici, sed dilectioni et diligentibus, id est, opera charitatis erga Deum et proximum exercentibus, promissum esse regnum Dei; ac proinde volenti illud assequi necessaria esse charitatis opera. Secundo, regnum coelorum promitti et dari quasi mercedem pro merito operum charitatis. Tertio, sanctum esse haec obire intuitu huius mercedis et praemii, ut fecit David, Psalm. CXVIII, 112, dicens: «Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem.»

Alludit ad Isaiae LXIV, 4, quem sub idem tempus quo Iacobus haec scripsit, S. Paulus scribens Corinthiis, epistola I, cap. II, 9, ex Septuaginta ita citat: «Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum.» Ultima enim haec Isaiae et Pauli verba antistropha sunt verbis hisce Iacobi, nimirum quia idem Spiritus Sanctus per ora trium horum testium, imo Prophetarum suorum, loquebatur.

Moraliter: Disce quam facili pretio Deus vendat regnum coelorum, nimirum amore: amor eius est pretium. Ama Deum, et Deum Deique regnum mereberis, emes et obtinebis. Ama Deum et regna, tum in coelo, tum in terra, uti Israeli promittit Moses Deut. XI, 24.

Porro quis non amet Deum summe amabilem summumque bonum suum, qui est gaudium omnium angelorum et hominum; in quo sunt omnes deliciae, omnes opes, omnes honores, omnis sapientia, omnis gloria, omnia bona in gradu immenso et infinito? Quis non amet Deum, qui prius tam impense amavit nos, ut nos ex nihilo crearet, perditos per filium suum recrearet et redimeret, aversos revocaret, ruentes in gehennam retraheret ad coelum? Quis non amet Deum, qui suum amorem, se totum, suaque charitatis viscera in nos largissime effudit? qui nos indies, imo singulis momentis animat, vegetat, pascit, sua gratia donisque innumeris cumulat? Quis non amet Deum, qui a nobis amari optat, imo iubet, ac amanti promittit coelum, non amanti minatur infernum? Quare inexcusabiles sunt peccatores et reprobi, imo stulti sunt et insani, qui, ut creatura exigua, puta vili voluptate, vel honore fruantur, eamque diligant, Creatorem oderunt; qui terram paradiso, homines et bruta angelis, regnum daemonis regno Dei, infernum caelo anteponunt. Quid dementius? quid insanius?

Praeclare S. Augustinus, hom. 9 De Verbis Apostoli, docet pauperem sola bona voluntate, id est dilectione, emere coelum: «Quia quod valde necessarium est,» inquit, «habet: pauper est in arca, sed dives in conscientia; pauper est in domo, sed dives in animo, etc. Quam parvo constat regnum coelorum, quam vili pretio tanta possessio proponitur? Proponitur in terra, quod possideas in coelo; proponitur in tempore, quod possideas in aeternum.» Et mox: «Duobus minutis emit quaedam vidua regnum caelorum, quae misit in gazophylacium duos nummos, Marci XII. Misit illos in domum Dei, et emit regnum coelorum. En duobus nummis valet. Plus addo, valet et vilius: vilior est calix aquae frigidae, vilior est sola bona voluntas. Audi clamantes angelos: In terra pax hominibus bonae voluntatis. Bona enim voluntas ipsa dicitur charitas. Totum ergo habet, qui bonam voluntatem habet.» Idem, hom. 13: «Regnum coelorum venale proposuit, et pretium eius calicem aquae frigidae esse voluit», Matth. X, 42. Quocirca idem in Manuali, cap. X, suspirans ad Deum: «Amo,» ait, «te, Deus meus, amo te, et magis atque magis amare volo. Da mihi, Domine Deus meus, speciose prae filiis hominum, ut desiderem te, ut amem te quantum volo et quantum debeo: immensus, et sine mensura debes amari, praesertim a nobis, quos sic amasti, sic salvasti, pro quibus tanta ac talia fecisti. O amor qui semper ardes, et nunquam extingueris, dulcis Christe, bone Iesu, charitas Deus meus, accende me toto igne tuo, amore tuo, dulcedine tua, dilectione tua, desiderio tuo, charitate tua, iucunditate et exultatione tua, pietate et suavitate tua, voluptate et concupiscentia tua, quae sancta est et bona, quae casta est et munda, ut totus dulcedine amoris tui plenus, totus in flamma tuae charitatis vaporatus, diligam te Dominum meum dulcissimum et pulcherrimum ex toto corde meo, ex tota anima mea, ex totis viribus meis, et ex omni intentione mea, cum multa cordis contritione et lacrymarum fonte, cum multa reverentia et tremore, habens te in corde, in ore, et prae oculis meis semper et ubique, ita ut nullus in me adulterinis amoribus pateat locus.» Et cap. III: «O dulcedo amoris, et amor dulcedinis, comedat te venter meus, et nectare tui amoris repleantur viscera mea, et eructet mens mea verbum bonum. Charitas Deus meus, mel dulce, lac niveum, cibus es grandium; fac me crescere in te, ut sano palato possis manducari a me. Tu es vita mea cui vivo, spes cui inhaereo, gloria quam adipisci desidero. Tu mihi cor tene, mentem rege, intellectum dirige, amorem erige, animum suspende, et in superna fluenta os sitientis te spiritus trahe. Taceat, quaeso, tumultus carnis. Conticescant phantasiae terrarum et aquarum, aeris et poli; taceant somnia et imaginariae revelationes, omnis lingua, omne signum, et quidquid transeundo fit. Sileat sibi et ipsa anima, et transeat se, non cogitando se, sed te Deus meus, quoniam tu es revera tota spes et fiducia mea.»


Versus 6: Vos Autem Exhonorastis Pauperem; Nonne Divites per Potentiam Opprimunt Vos, et Trahunt Vos ad Iudicia

6. Vos autem exhonorastis pauperem: — ητιμάσατε, id est, inhonorastis, contempsistis, sprevistis: ita Syrus; ac consequenter inhonorastis Deum, qui auctor est paupertatis, paterque pauperum, iuxta illud Eccli. XI, 14: «Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas (id est opulentia) a Deo sunt.» Et Proverb. XXII, 2: «Dives et pauper obviaverunt sibi, utriusque operator est Dominus.» Unde infert idem cap. XIV, 31: «Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.» Quare merito exclamat Damascenus, Parallel. 3, cap. XXXVII: «O quanta est dignitas paupertatis! Dei velut larva efficitur: delitescit enim sub paupertate Deus; ac pauper quidem supplicem manum extendit; Deus autem est qui accipit.»

Porro S. Iacobus mutat personam tertiam in secundam, dicens: «Vos autem exhonorastis», ut acrius corripiat pungatque divites superbos et in pauperes iniurios.

Denique aliqui per pauperem accipiunt Christum, qui pauperum fuit pauper (id est, pauperrimus), ideoque eorum pater. Verum hoc arctum est et mysticum: ad litteram enim quosvis pauperes intelligit, ut patet ex toto sermonis discursu.

Nonne divites per potentiam opprimunt vos! — o pauperes. Compellavit divites oppressores nunc compellat pauperes oppressos. Graece, καταδυναστεύουσιν ὑμῶν, id est, dominantur in vos, tyrannice vobis imperant, violenter opprimunt vos oneribus, rapinis, iniuriis, vectigalibus iniquis: dum, ut ait Salvianus, lib. IV De Provid.: «decernunt potentes, quod solvant pauperes; decernit gratia divitum, quod perdit turba miserorum.» Vere Eccli. XIII, 23: «Venatio leonis, onager in eremo; sic et pascua divitum sunt pauperes», q. d. Sicut leo venatur et praedatur onagrum, sic et dives pauperem. Divitiae enim inflant animum divitis, ut putet sibi omnia licere, se posse caeteris dominari, sibi oportere pauperes subici et parere, sibi omnia deberi; ac proinde pauperes esse quasi servos et mancipia, quibus suas opes et pompas adaugeat: denique eorum opes devorant, sicut piscis maior devorat minorem. Quocirca Sallustius in Catilina: «Divitiae et imperia,» ait, «bella atque certamina inter mortales excitant.» Et: «O urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit!» Et Iuvenalis, satyra 6:

Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem;
Nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo
Paupertas Romana perit.

Trahunt vos ad iudicia, — ad tribunalia, etiam Gentilium et infidelium iudicum, quos vel consanguineos et amicos habent, vel muneribus corrumpunt. Hoc enim illo aevo a Christianis factitatum fuisse docet, et graviter culpat S. Paulus, I Cor. VI, 1: vide ibi dicta. Hoc est quod monet Sapiens, Eccle. V, 7: «Si videris calumnias egenorum et violenta iudicia, et subverti iustitiam in provincia; non mireris super hoc negotio, quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii, et insuper universae terrae Rex imperat servienti.»


Versus 7: Nonne Ipsi Blasphemant Bonum Nomen Quod Invocatum Est Super Vos

7. Nonne ipsi blasphemant bonum nomen.«Blasphemant», id est blasphemari faciunt, sunt causa ut blasphemetur. Est Hebraismus, cal ponitur pro hiphil. Sensus est, q. d. Divites Christiani suo fastu, avaritia, tyrannide, oppressione pauperum faciunt, ut Gentes haec eorum scelera videntes blasphement nomen Christi et Christianismi, ipsamque fidem et religionem Christi; quasi illa talia doceat aut certe permittat, nec castiget vel puniat. Nota: Pro «bonum» graece est καλόν, quod non tantum bonum, sed et praeclarum significat, q. d. Blasphemant nomen Iesu, quod praeclarum est et divinum, aeque ac bonum, melliflum et salutiferum. Nomen enim «Iesu est mel in ore, melos in aure, iubilus in corde», ait S. Bernardus, serm. 15 in Cant.

Nomen quod invocatum est super vos, — id est, nomen quo vos vocamini, quodque invocare soletis, puta nomen Christi et Christiani: a Christo enim vocamur Christiani, quasi asseclae, discipuli et filii Christi. Est hebraismus creber in scripturis, uti saepius monui. Alludit ad Isaiae LXII, 2: «Et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.» Vere S. Ambrosius, serm. 12 in Psalm. CXVIII: «Respondendum,» ait, «est tam glorioso nomini: Christianum dum dico, perfectum dico: in Christo enim plenitudo dignitatis est, cuius nomen usurpat; qui vocabulum geris, interpretationem vocabuli perfectionemque cur refugis?»


Versus 8: Si Tamen Legem Perficitis Regalem Secundum Scripturas, Diliges Proximum Tuum Sicut Teipsum

8. Si tamen (si plene, id est, si quidem, si tamen, verumtamen si, equidem si) legem perficitis regalem. — Occurrit tacitae obiectioni: ergone divites odio habendi et contemnendi sunt? Respondet, minime, q. d. Verumtamen non veto, quin lege communi charitatis et divites diligatis: si enim hoc facitis, bene facitis, dummodo personas non accipiatis, nec pauperes aspernemini, praesertim quia, ut ait S. Ambrosius in Luc. XVI: «Neque omnis sancta paupertas, aut divitiae criminosae, sed ut luxuria infamat divitias, ita paupertatem commendat sanctitas.» Et Eccli. cap. XIII, vers. 30: «Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia (est enim instrumentum eleemosynae et beneficentiae), et nequissima paupertas in ore impii.»

Secundo, «si» exponi potest «igitur si», vel «porro si, certe si, sane si», q. d. Porro, si perficitis legem regalem quae dicit: «Diliges proximum tuum sicut teipsum», bene facitis. Sic enim vitabitis acceptionem personarum, hanc enim excludit dilectio, quae proximos omnes eodem charitatis sinu complectitur, tamque pauperes quam divites amore et honore debito prosequitur. Videtur enim hic assignare remedium acceptionis personarum, nimirum charitatem. Ubi enim est charitas, ibi exsulat cupiditas, ac consequenter personarum acceptio.

Quaeres, quaenam lex hic vocetur regalis, et cur? Primo, aliqui, ut Caietanus, censent legem regalem vocari eam qua reges iubent suos praefectos, nuntios, amicos a subditis honorari, iuxta illud Assueri regis de Mardochaeo edictum: «Hoc honore condignus est, quemcumque Rex voluerit honorare», Esther VI, 11, q. d. Iacobus: Dum veto acceptionem personarum ne divites honoretis, pauperes spernatis, non veto honorem deferri regibus et magistratibus, qui divites sunt: hic enim eis debitus, ac lege naturae, divina et humana praeceptus est. Verum nulla regum hic praecessit aut sequitur mentio.

Secundo, alii legem quamlibet censent vocari regalem, quia praecipit et sancit id quod iustum est. Iustitia enim est virtus regalis, basisque regni et reipublicae. Unde Orpheus in hymno νόμος, νόμος, id est legem, vocat «deorum hominumque reginam.» Et Cicero, Philip. 1, legem definit «rectam, et a numine deorum rationem.» Et Aristoteles, lib. III Polit. cap. ultim., ait, quod lex imperat, hoc imperare Deum. Omnis enim lex est derivatio et radius legis aeternae, quae est in Deo. Quocirca Archidamus roganti: «Quinam essent Spartanae civitatis praefecti? Leges,» ait, «et legitimi magistratus.» Demaratus vero percunctanti: «Cur exsularet Sparta, cum esset Rex? Quoniam,» inquit, «leges in ea sunt potentiores»; regales ergo sunt leges, quia regibus imperant.

Tertio, alii censent legem regalem vocari, quia ad regnum coeleste et aeternum nos ducit, lataque est a Deo, qui est Rex regum et Dominus dominantium; unde Syrus pro «legem regalem» vertit, «legem Dei».

Quarto, Hugo, Thomas Anglicus et Glossa: Lex regalis, inquiunt, est lex gratiae, puta lex Evangelica: haec enim lege naturae et Mosaica eminet quasi regina, facitque nos reges, Apoc. cap. V, vers. 10.

Quinto genuine, lex regalis vocatur lex charitatis et dilectionis mutuae: de ea enim explicat Iacobus, dum illico subdit: «Diliges proximum tuum sicut teipsum.»

Proximi ergo dilectio est lex regalis; idque primo, quia charitas est omnium virtutum regina et princeps. Lex ergo charitatis est regia et regalis, hoc est, eximia, splendida, magnifica omniumque praestantissima: sic dicitur animus regius, virtus regia, munus regium, id est, magnificum et excellens: tale enim decet regem.

Secundo, quia haec virtus decet et ornat omnes homines, praesertim potentes, principes et reges: hi enim uti caeteris virtutibus, ita charitate maxime eminere debent, utpote quam subditis omnibus exhibeant oportet. Hinc Christus constituturus S. Petrum principem Ecclesiae, hanc unam charitatis virtutem quasi conditionem necessariam ab eo postulavit, dicens: «Simon Ioannis, diligis me plus his?» eoque respondente: «Etiam, Domine: tu scis quia amo te»; subiunxit: «Pasce agnos meos», Ioan. XXI, 15.

Tertio, quia haec est praecipua lex Christi Regis regum, quam impense et creberrime commendavit, ut Ioan. XV, 17: «Haec mando vobis, ut invicem diligatis.» Et cap. XIII, vers. 34: «Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.» Rom. XIII, 8: «Omne mandatum in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio malum non operatur: plenitudo ergo legis est dilectio.» Lex ergo charitatis regalis est, quia caeteras in se complectitur.

Quarto, lex charitatis est regalis, id est, communis et universalis, quia omnes obligat, atque ad omnes omnino homines, etiam inimicos, barbaros, pauperes, se extendit. Sicut ergo dicitur via regia, id est, publica, communis, qua omnes incedunt, non avia, vel devia: sic lex charitatis incedit via regia, quia nil habet obliquitatis, nec declinat ad dexteram vel ad sinistram. Ita Hugo et Dionysius. Unde per eam omnes iusti et sancti incedunt, tenduntque ad coelum.

Quinto, quia regibus omnibus et tyrannis, eorumque minis et suppliciis est superior. Hinc Christiani olim sese pro Confessoribus captis et damnatis offerebant morti et martyrio. Unde exclamat S. Nilus, hom. II De Christi ascensione: «O religionem omnibus regibus potentiorem, magisque regiam! Quae enim reges armis excitabant, ea absque armis dissolvebat; quae isti mactando prohibebant, hoc dum mactaretur excitabat, et suorum caedibus trophaea contra mactantes erigebat.»

Sexto, est regalis, id est inviolabilis, ait Vatablus; leges enim regum sunt inviolabiles, nam qui legem charitatis violat, culpam luet gehenna et incendiis aeternis.

Septimo, Mosis lex fuit timoris, ideoque servilis; Christi vero est amoris, ideoque regalis. Amorem enim veteres pinxere undique coronis aureis cinctum, quasi totum regalem.

Octavo, denique lex charitatis est «regalis», quia, ut ait S. Bernardus, serm. 83 in Cant.: «Amor ubi venerit, omnes in se traducit et captivat affectus, quasi Rex omnibus affectibus imperans.» Et mox: «Solus est amor ex omnibus animae sensibus, motibus atque affectibus, in quo potest creatura, etsi non ex aequo, respondere auctori, vel de simili mutuam reddere vicem», etc. Nam quum amat Deus, non aliud vult quam amari: quippe non ad aliud amat, nisi ut ametur, sciens ipso amore beatos qui se amaverint.

Moraliter, lex regalis charitatis et Christi significat omnes Christianos Christi subditos, eaque praeditos esse reges, ac habere animum regium, hoc est, amplum, praestantem, beneficum et munificum in omnes, ut singulos tam pauperes, quam divites; tam exteros, quam cives; tam malevolos, quam benevolos amare, iuvare, protegere, promovere gestiant: arctum enim, strictum et frigidum cor est privatorum, qui sua duntaxat quaerunt commoda, ideoque iniuriis, maleficiis, calumniis sese contrahit et ab iniuriantibus avertit: regum vero et principum cor est latum, liberale, excelsum, aestuans instar solis, qui in omnes sive amicos, sive inimicos radios suae beneficentiae spargit, uti dixi Isaia XLV, 1. Hoc est quod ait S. Petrus, S. Iacobo concinens: «Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta», epist. I, cap. II, vers. 9. Quocirca Saul videns charitatem Davidis, qua suo inimico, quem in potestate habebat, pepercerat, eam accepit ut certum regni omen. «Nunc scio,» ait, «quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel», I Reg. XXIV, 21. Simili modo dicitur Deus dedisse Salomoni regi latitudinem cordis, III Reg. IV, 29, hoc est, animi magnitudinem et magnificentiam, ut inter Iudaeos et homines esset et emineret animo, sapientia, consilio, iudicio, equitate, charitate, providentia, regimine quasi angelus; essetque quasi pater inter pueros, quasi magister inter discipulos, quasi pastor inter oves, quasi dux inter milites; ita ex Abulensi, Lyrano, Caietano et aliis noster Pineda, lib. VI De Rebus Salomonis, cap. IX. Praeclare Plinius in Panegyrico Traiani: «Ut felicitatis est,» inquit, «quantum velis posse; sic magnitudinis, velle quantum possis.»

Porro haec magnitudo animi inducit eiusdem rectitudinem, equitatem, tranquillitatem in omnibus et per omnia, ut nullis blanditiis, muneribus, viribus, nullis conviciis, iniuriis, ingratitudine, etc., a rectitudine aeque ac a beneficentia dimoveatur. «Honestum,» ait Polybius, serm. 6, «deorum est, aut eorum qui diis proximi censentur.» Ex adverso: «Tyrannis servire praestat, quam affectibus», ait Pythagoras. Quocirca praeclare Iamblichus, epist. ad Agrippam: «Oportet,» ait, «legibus praefectum summe purgatum esse, iuxta summam legum rectitudinem; ac neque seductione, neque fraude falli per ignorantiam, neque vim inferioribus inferre, nec ulla occasione iniusta allici: nam servatorem et custodem legum tam incorruptum oportet esse, quam summe fieri potest in humana natura.» Quamobrem lex regalis eadem est quae perfectae libertatis, uti eamdem appellavit S. Iacobus, cap. 1, vers. 25. Liber enim a metu, amore omnique alia cupiditate, quae sibi obsequentes servituti suae mancipat, facitque servos, regalem habet animum et regalia opera, ac proinde regaliter legem adimplet. Lex autem charitatis, quia enecat cupiditatem, parit hanc libertatem, ideoque est lex perfectae libertatis, adeoque regalis.

Secundo, lex charitatis et Christi est regalis et aurea, non tantum quia obiectum eius est regale, aureum et excellens, sed quia modus eius pariter est regalis, aureus et eximius. Voluit enim Christus nos eam implere liberaliter ex amore iustitiae, non serviliter ex timore vindictae. Insuper Christus, iuxta illud Osee XI, 4: «In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis», legem regalem charitatis quam nobis imposuit, ipse exemplo suo praeivit, quando pro nobis ingratis et peccatoribus ex immenso amore omnem suam vitam, corpus et sanguinem expendit, ut nos idem eius amore et exemplo faceremus.

Tertio, charitas est regalis, quia nunquam velut serva laborem sentit, sed ut domina voluptatem habet etiam in morte et tormentis. Unde S. Augustinus, tractatu 65 in Ioan.: «Quam mirandi generis mors est,» ait, «cui non satis fuit non esse in poenis, nisi esset insuper in deliciis?» Id adumbratum est in Samsone, Iudic. XIV, 8, qui ad dilectam suam Philistaeam profectus leonem occidit, ac remeans in ore leonis reperit favum mellis; quia amor quaecumque difficillima sunt, dulcia facit et mellea. Ita Martyres ibant gaudentes ad cruces et ignes, quia urgebat eos lex, urebat, inquam, charitas regalis.

Quarto, denique charitas regalis est, quia amantes facit reges, eisque coronas et diademata regni in coelis imponit. Maxime vero amor inimicorum facit animum excelsum et regium. Unde Didymus, Chrysostomus et Euthymius in Psal. IV, asserunt Davidem ibidem cum ait, vers. 1, «In tribulatione dilatasti mihi», postulare dilatationem cordis et magnanimitatis donum, ac latitudinem charitatis, qua etiam inimicos diligeret. Charitas ergo regalis est, quia omne bonum, omnem dignitatem, omnem eminentiam complectitur. «Porus rex captus ab Alexandro rogatusque quomodo a tractari vellet? Regio more, respondet. Rursumque interrogatus, an aliquid aliud vellet? respondet: Nihil; nam in regio more insunt omnia», inquit Plutarchus, orat. 1 De Fortuna Alexandri. Multo magis in regali charitatis lege et amore insunt omnia. Quocirca si qua ingruit in nobis vel cum proximis pugna cupiditatum, litium, bellorum, illam dirimat, vincat et triumphet charitas quasi Rex, lex et iudex omnium, iuxta illud Colos. III, 15: «Super omnia autem haec charitatem habete, quod est vinculum perfectionis; et pax Christi exultet in cordibus vestris.» Vide ibi dicta.

Secundum Scripturas. — q. d. Lex regalis quam perficiendam monui, est ea quam dictant et sanciunt sacrae Scripturae tam veteris quam novi Testamenti, nimirum: «Diliges proximum tuum sicut teipsum»: haec enim lex scripta et sancita est Levit. XIX, 18, ubi dicitur «Diliges amicum tuum sicut teipsum.» Amicus enim est quivis proximus, qui nobis natura coniunctus est, ut ibi dixi; et Matth. V, 43, ac Rom. XIII, 9. S. Iacobus enim hanc Epistolam scripsit post Epistolam Pauli ad Romanos, ut ostendi in proemio, ac consequenter post Evangelium S. Matthaei. Hoc enim scripsit S. Matthaeus anno Christi 41, ut tradit Eusebius et S. Hieronymus. Epistolam vero ad Romanos scripsit Paulus, anno Christi 58, uti ibidem ex Baronio docui.

Diliges proximum tuum sicut teipsum. — Proximus est quivis homo: hic enim compos est eiusdem naturae nobiscum; ideoque factus est ad imaginem Dei, atque a Deo ad eamdem destinatus est gratiam, gloriam et felicitatem aeternam. Vide dicta Levit. XIX, 18, et Rom. XIII, 9. Sensus est, q. d. Lex regalis charitatis, quae iubet dicitque: «Diliges proximum tuum sicut teipsum», non accipit nec excipit personas, sed omnes tam pauperes quam divites, tam amicos quam inimicos, tam exteros quam domesticos, eodem charitatis gremio complectitur. Hanc ergo ubique exercete, ita non peccabitis acceptione personarum, vel alio peccato. Omne enim peccatum violat legem charitatis.

Benefacitis, — si nimirum legem perficitis, ut praecessit. Unde evidens est nos posse cum gratia Dei legem perficere. Perperam ergo hoc inficiantur haeretici.


Versus 9: Si Autem Personas Accipitis, Peccatum Operamini, Redarguti a Lege Quasi Transgressores

9. Redarguti a lege. — Lex enim vetat acceptionem personarum, Levit. XIX, 15; Deuter. I, 17, et alibi. Alii, «a lege», scilicet naturae, quae scripta et sculpta est in conscientia. Conscientia enim dictat acceptionem personarum esse peccatum: unde de ea dixit Menander: «Mortalibus omnibus conscientia est Deus.»


Versus 10: Quicumque Autem Totam Legem Servaverit, Offendat Autem in Uno, Factus Est Omnium Reus

10. Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. — Occurrit obiectioni. Ne quis enim dicat: Ego reliquam legem servo, esto accipiam personas divitum; ergo sum iustus, ergo salvabor. Fuit enim hic error Pharisaeorum, et postea R. Mosis et R. Salomonis in Deut., tit. 1 De Poenitent., nimirum salvandum fore qui maiorem partem legis servaret, etsi non totam: eo quod maiorem haberet acervum operum bonorum, quam malorum. Respondet S. Iacobus, eum qui unam legem violat, omnes violare, fierique omnium reum; ac proinde esse iniustum, et reum gehennae. Ita Beda et S. Augustinus, epist. 29.

Quaeres, quomodo hoc sit verum? Multi enim unam legem tantum violant, caeteras observant. Ergo unius tantum fiunt rei, non autem caeterarum omnium. Primo, Auctor apud S. Augustinum, lib. De Vera et falsa Poenit., cap. XIV, respondet fieri omnium reum, quia omnia peccata dimissa quodammodo per ingratitudinem redeunt et imputantur. Secundo, Dionysius et Richardus Victorinus, lib. De Incarnat. Verbi, part. I, cap. XIV, dicunt fieri omnium reum, quia omnia merita amittit, ac si totam legem violasset, iuxta illud Ezech. XVIII: «Omnes iustitiae eius non recordabuntur.» Tertio, alii censent fieri omnium reum, id est, laedere omnes virtutes acquisitas, quia destruit earum statum perfectum, generando scilicet habitum vitiosum, qui earum operationes impediat. Verum hae responsiones ad rem non faciunt. Cum enim ait Iacobus omnium fieri reum, «omnium» intellige praeceptorum; non peccatorum, meritorum aut virtutum acquisitarum. Quarto, verisimilius Glossa, Lyranus et alii aiunt, fieri omnium reum, quia eamdem poenam damni incurrit, scilicet privationem gratiae, charitatis, virtutum moralium infusarum, meritorum, ac ipsius gloriae et caeli, perinde ac si omnia praecepta violaret. Verum nec hoc punctum attingit, tum quia non explicat quomodo omnium mandatorum fiat reus, cum omnia non violet; tum quia reatus proprie culpam significat, non poenam, esto ex culpa sequatur obligatio ad poenam ipsaque poena.

Pro responsione: Nota quod paulo ante de Pharisaeis innui ex Burgensi et aliis, nimirum illo tempore fuisse errorem et haeresim Pharisaeorum, qui uti in explicandis praeceptis Decalogi multis modis errabant, uti ostendit Christus, Matth. V, ita pariter censebant unum aut alterum legis praeceptum transgredi non esse grave peccatum, quo Deus offenderetur, nisi quis omnia praecepta aut potiorem eorum partem transgrederetur: a potiore enim parte quam servat, censendum esse iustum potius, quam ab una violata iniustum: nec omne peccatum esse iniquitatem: nec ullum esse crimen si quis charitatis officium proximo denegaret, dummodo amorem erga Deum retineret. Contra hos asserit hic Iacobus eum qui in uno offendit, fieri omnium reum, Deique offensam et iram incurrere, utpote qui tam unum quam alterum praeceperit: qui enim universam legem condidit, singula quoque eius praecepta condidit. Contra eosdem scribit S. Ioannes, epist. 1, cap. III, aitque: «Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit; et peccatum est iniquitas.» Rursum: «Qui non diligit fratrem suum, in tenebris est, et manet in morte: qui odit fratrem suum, homicida est»; lege cap. III, quod totum est de hac re.

Similis fuit error nonnullorum Christianorum tempore S. Augustini, uti ipse refert Enchir. LXXV, qui putabant se sanctos et salvos fore si facerent eleemosynam, etiamsi caetera praecepta violarent et flagitiose viverent, ex eo, quod Christus dixerit, Luc. XI, 41: «Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.» Sicut nunc haeretici docent se et suos sanctificari et salvari per solam fidem, etiamsi legem Dei violent et multa peccata committant. Contra hos omnes docet hic S. Iacobus impium et iniustum esse, ac damnationis reum, qui vel unam legem Dei violet, et ut radicem erroris refringat, ait eum omnium fieri reum, tantum abest ut ea servasse, indeque iustus denominari aut dici possit. Bonum enim, ait S. Dionysius, De Divin. Nomin., cap. IV, est ex integra causa, malum ex singulis defectibus. Ut enim opus sit bonum, debet omnes conditiones requisitas habere: quod si vel una desit, malum erit, non bonum. Simili modo, ut quis dicatur bonus et iustus, debet totam legem servare. Si enim vel unam violet, erit malus et iniustus, omniumque reus.

At qua ratione omnium, cum unam duntaxat violarit? Respondeo: τὸ omnium intellige coniunctim, sive copulatim sumptorum, non copulative. Omnes enim leges et praecepta integrant et constant unam totalem legem, sicut decem praecepta integrant et conflant Decalogum, q. d. Qui unam legem violat, totam legis universitatem, quae ex singulis legibus integratur, violat, spernendo legislatoris, puta Dei, maiestatem et potestatem, ut sequitur. Violat ergo omnia, non singula, quatenus omnia conflant unum totum: toto enim violato, violantur omnes partes quae illud integrant, quatenus illud integrant. Est ergo enallage totius universalis pro toto integro; nimirum «omnium», id est totius legis, q. d. Violat omnem, id est totam legem, violat integritatem legis: totum enim deperit desinitque esse totum, si una duntaxat pars ex eo dematur, esto caetera in eo remaneant. Sic qui fornicatur, totum Decalogum, qui denominatur a denario mandatorum, ex iisque instar unius compositi coalescit, transgreditur. Esto enim caetera omnia servet, non tamen potest dici servasse et implesse Decalogum. Simili enallage dixit Iacobus, cap. 1, vers. 2: «Omne», id est totum plenumque, «gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis.» Ita Beda: «Qui,» inquit, «offendit in uno, fit omnium reus; non quod omnia legis praecepta violarit, sed quod legis auctorem contempserit, eoque praemio merito careat, quod legis cultoribus propositum est.» Hunc esse sensum patet manifeste ex ratione quam subdit Iacobus: «Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis», quae scilicet quasi totum quoddam quantum integratur ex singulis legibus, quasi sui partibus. Simili modo in musica unica vox dissona totam musicam et harmoniam corrumpit. Sensus ergo Iacobi est, quasi dicat: Iustitia consistit in observatione totius legis: quare, ut quis iustus sit et dicatur, debet totam legem observare; adeo ut si vel in uno, puta in personarum acceptione offendat, sit et dicatur iniustus legisque praevaricator; ideoque irae divinae reus et condemnationi obnoxius. Lex enim et iustitia legis est quasi una corona, una vestis, una cyclas aurea vestiens ornansque totum hominem; quae tota violatur, si vel unam ex ea partem demas aut violes: sic enim tollitur eius integritas, species et decor.

Hinc secundo, S. Augustinus, epist. 29 (quae tota est de hac Iacobi sententia): «Qui in uno,» ait, «offendit, fit omnium reus», quia contra charitatem facit, unde tota lex pendet. «Reus itaque fit omnium, faciendo contra eam, in qua pendet omnia», utpote in qua connexa sunt, fiuntque quasi unum integrum charitatis mandatum: charitas enim est forma legum et virtutum omnium. Sic et Oecumenius, et S. Gregorius, hom. 27 in Evang.: «Omnia,» ait, «praecepta unum sunt in radice charitatis.» Sicut ergo haereticus, qui non credit unum articulum fidei, perdit totam fidem non tantum illius articuli, sed et caeterarum omnium: esto enim eos dicat se credere, tamen non credit eos fide divina, sed humana: sic qui violat unam legem, perdit charitatem, non tantum illius legis, sed et caeterarum omnium, ut licet eas observet et faciat, tamen nullam observet et faciat ex charitate.

Hinc tertio, Dionysius: «Fit,» inquit, «omnium reus, quia avertit se a summo bono, in quo omnia habent quamdam connexionem: omnia enim ab eo manant, et eodem tendunt; ita ut si unum negligas, summum bonum non sis adepturus.»

Hinc quarto, fit omnium reus, quia perdit Dei amicitiam, gratiam et vitam spiritualem, atque incurrit mortem spiritualem animae et reatum gehennae; perinde ac qui toto corpore armatus, excepta una parte, in illa lethalem plagam accipit, quae illum occidit aeque, ac si in caeteris omnibus plagam letalem accepisset. Sicut ergo plaga unius membri, vitam adimit et caeteris: ita unum peccatum, v. g. ebrietatis, non tantum adimit vitam sobrietati contrariae, sed et caeteris omnibus virtutibus; ita Auctor Imperfecti apud Chrysostomum, hom. 35.

Hinc quinto, Hugo, q. d. Fit omnium reus, id est, perinde damnabitur quasi hostis Dei, ac si esset omnium reus, licet non tam graviter tantaque poena: sicut qui unam portam hosti aperit, omnes, totamque urbem aperit: hostis enim per unam ingreditur, urbemque occupat et vastat. Sic una scintilla ignis totam domum comburit; sic unum foramen in aggere facit eluvionem totius fluminis, ut omnes agros inundet; sic modicum fermentum totam massam corrumpit, ait Apostolus, I Cor. V, 5.

Omnes ergo hi sensus connexi sunt, et ex primo quem proprie intendit S. Iacobus, quasi rivuli e fonte et quasi conclusiones e suo principio deducuntur. Omnes enim elidunt errorem Pharisaeorum et rabbinorum paulo ante citatum, et nonnullorum rudium Christianorum, qui censent salvandos fore eos, qui plura habuerint opera bona quam mala. Et ad hoc probandum abutuntur dicto Christi: «Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis», Lucae XI, 41. Quos refellit S. Augustinus, Enchir. cap. LXXV, uti iam dixi. Longe enim alia est mens Christi, nimirum avaros Pharisaeos hortari ad eleemosynam, illam enim eluere peccata, non baptismos et lustrationes legales, uti Pharisaei putabant, q. d. Omnia interna et externa, quae vos, o Pharisaei, putatis elui aqua vestra lustrali, non illa, sed potius eleemosyna eluuntur. Eleemosyna enim si a peccatore fiat uti debet, nimirum praemissa contritione peccatorum et proposito restituendi bona male parta, abstergit culpam omnem, aut certe eo hominem disponit, illique ad poenitendum Dei gratiam et misericordiam conciliat et impetrat.

Nota: Agit S. Iacobus de offensa gravi et perfecta, puta, quae sit peccatum mortale. Hoc enim est perfecta legis violatio, facitque omnium reum: tale vero non est peccatum veniale. Unde recte ex hoc loco colligunt Doctores distinctionem peccati venialis a mortali. Secundo, ex hoc dicto Iacobi non sequitur dogma Stoicorum et Lutheranorum, nimirum omnia peccata esse paria, aut connexa; imo Iacobus supponit posse fieri, ut quis servet totam legem, et tantum offendat in uno. Ita D. Thomas, I II, Quaest. LXXXIII, art. 1.

Mystice et moraliter, in uno offendens fit omnium reus, quia violatio unius legis sensim allicit et trahit ad violationem alterius et alterius, tandemque omnium, v. g. nimius amor pecuniae trahit ad fraudes, illicitos contractus, lites, pugnas, verbera, caedes, rursum ad fastum, gulam, libidinem, tandem ad blasphemiam, haeresim et atheismum: peccata enim sunt colligata quasi funes, qui impium constringunt, iuxta illud: «Funibus peccatorum suorum constringitur», Prov. V, 22; et: «Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum», Isaiae V, 18. Vide ibi dicta. Hoc est quod ait Auctor lib. De vera et falsa paenitentia, tom. IV operum S. Augustini, cap. XIV: «Offendens,» ait, «in uno fit omnium reus, quia omnis virtus patitur detrimentum ab uno vitio: nam si quis cadit in avaritiam, largitatem destruit, et iam castitatem minoravit: amore enim pecuniae violaret castitatem, vel saltem minus amaret.» Hinc rursum unum peccatum remitti nequit nisi remittantur cetera omnia, quia unum remitti nequit nisi infundatur gratia et charitas, quae tam ceteris omnibus, quam uni soli repugnat. Hinc disce quanta cura et studio quodlibet peccatum evitare, totisque animis virtuti et charitati studere debeamus. Quia, ut ait Nazianzenus in Carm. ad Virgines:

Qui parvis obvius ibit,
Is nunquam praeceps scelera in graviora feretur.

Nam licet una virtus imperfecta possit esse sine alia, tamen una perfecta caeteras omnes plerumque adducit: virtutes enim in statu perfecto sunt connexae, ut docet D. Thomas, I II, Quaest. LXXIII, art. 1, ad 1. Similiter ex adverso; unum vitium perfectum adducit cetera; unde S. Augustinus, epist. 29: «Quanto,» ait, «quisque gravius leviusque peccarit, tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo Deo et proximo minor. Tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior charitatis. Et tunc perfecti sumus in charitate, quando nihil restat ex infirmitate.» Et anterius ex sententia Stoicorum ita virtutum et vitiorum concatenationem ostendit: «Certe hinc persuadent qui unam virtutem habuerit, habere omnes; et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia, nec ignava, nec iniusta, nec intemperans potest esse: nam si aliquid horum defuerit, prudentia non erit. Porro, si prudentia tunc erit, si et fortis et iusta et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras. Sic et fortitudo imprudens esse non potest, vel intemperans, vel iniusta; sic temperantia necesse ut prudens, fortis et iusta sit; sic iustitia non est nisi prudens, fortis et temperans. Ita ubi est una vera aliqua earum, et aliae similiter sunt. Ubi autem aliae desunt, vera illa una non est, etiam si aliquo modo similis esse videatur, etc. Si enim virtus esset, a caeteris virtutibus tanquam inseparabilibus comitibus nunquam relinqueretur.» S. Ambrosius, lib. V in Luc. ad illud, Beati pauperes, etc.: «Connexae,» ait, «sibi sunt concatenataeque virtutes, ut qui unam habeat, plures habere videatur; et Sanctis una competit virtus, sed eius quae fuerit uberior, uberius est praemium.»

Seneca, epist. 67: «Nihil invenies rectius recto, non magis quam verius vero, quam temperato temperatius; omnis in modo est virtus; modus certa mensura est. Constantia non habet quo procedat, non magis quam fiducia, aut veritas, aut fides. Quid accedere perfecto potest? nihil. Aut perfectum non erat cui accessit. Ergo ne virtuti quidem; aut si quid adici potest, defuit. Crescere posse imperfectae rei signum est: bonum omne in easdem cadit leges: iuncta est privata et publica utilitas.» Idem, epist. 68: «Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus virtutibus utitur, fortasse cum una in promptu sit et maxime appareat patientia. Caeterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt. Illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet quod effugere non possis, quam fortissime ferre. Illic est constantia quae deici loco non potest, et propositum nulla vi extorquente dimittit. Illic est individuus ille comitatus virtutum. Quidquid honeste fit, una virtus facit, sed ex consilii sententia. Quod autem ab omnibus virtutibus comprobatur, etiamsi ab una fieri videatur, optabile est.»

Plutarchus, orat. 1 De Fortuna Alex. Magni: «Alexander,» ait, «confirmavit Stoicorum illud decretum: Quidquid agit sapiens, omnibus eum virtutibus agere, unamque virtutem aliquam primas obire partes, reliquas autem socias sibi perficiendae rei adsciscere. Ita in Alexandro videre licet bellicam virtutem humanitate temperatam, mansuetudinem fortem, liberalitatem in donando rei familiaris rationibus accommodatam, iram placatu facilem, amorem temperantem, remissionem non otiosam, tolerantiam laborum non vacantem solatio. Quis miscuit bello festivitates, quis comessationibus expeditiones, quis obsidionibus et rebus difficillimis gerendis nuptias et hymenaeos? Quis peccantibus se magis infensum, adversas res passis humaniorem praebuit? Quis pugnantibus gravior, veniam petentibus benignior fuit?»

Simili modo peccatum unum, nisi illico per poenitentiam deleatur, illico suo pondere ad aliud et aliud trahit, ac tandem caetera inducit. Est enim uti virtutum, ita et vitiorum catena ac nexus. S. Gregorius, lib. XXXI Moral., cap. XXXI, alias XVII, ait: «Ipsa vitiorum regina superbia, cum devictum plene cor ceperit, mox ipsum septem principalibus vitiis quasi quibusdam ducibus suis devastandum tradit, quos videlicet duces exercitus sequitur, quia ex eis procul dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur.» Et inferius: «Radix quippe cuncti mali superbia est, de qua Eccle. X, dicitur: Initium omnis peccati superbia. Primae autem eius soboles, nimirum septem principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur.» Vide eumdem, lib. VII Moral., cap. XII, in illud Iob VI, 18: «Involutae sunt semitae gressuum eorum.»


Versus 11: Qui Enim Dixit, Non Moechaberis, Dixit et, Non Occides

11. Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. — Probat et ostendit eum qui in uno offendit, fieri omnium reum, ex eo quod omnia praecepta sancita sint ab eodem legislatore Deo, cuius proinde auctoritas contemnitur et offenditur, si vel unum transgrediaris, perinde ac si omnia transgredereris. In legislatore ergo uno leges omnes coeunt, suamque habent unitatem, ut si unam violes, omnes violare censearis, eo quod legis integritatem violes, eo modo quo paulo ante exposui.


Versus 12: Sic Loquimini et Sic Facite, Sicut per Legem Libertatis Incipientes Iudicari

12. Sic loquimini, et sic facite. — Concludit Iacobus hortando ut iam dicta faciant, nec personas divitum accipiant, sed legem regalem dilectionis proximorum tam pauperum, quam divitum impleant, memores iudicii divini, in quo gravius damnabuntur Christiani qui eam violaverunt, eo quod ipsi a Christo legem libertatis acceperint, eaque ingrate abusi, imo eam transgressi sint. Sensus ergo est, primo, q. d. Quae hucusque docui, praesertim de acceptione personarum vitanda, et ei opposita dilectione omnium consectanda, nimirum, acceptionem personarum repugnare fidei et religioni Christianae; ac proinde non licere fideli spernere pauperes, et divites extollere; sed tam circa illos, quam hos implendam esse legem, quae sancit: «Diliges proximum tuum sicut teipsum»: haec, inquam, accipite ut dicta non mea, sed Christi, itaque credite, ac sic loquimini cum de iis sermo incidit, et sic facite fidem et sermonem in opus conferendo, cum res poscit opus. Ad quod stimulum vobis suggero, nimirum memoriam et metum divini iudicii, in quo Deus exactam a vobis tam de verbis, quam de factis singulis rationem reposcet; eoque maiorem, quo vobis dedit legem Evangelicam, quae regalis est et perfectae libertatis, uti iam dixi: hoc enim modo vicissim a Deo diligemini, et misericordiam in eius iudicio consequemini. Ita Beda.

Secundo, Thomas Anglicus haec restringit ad praeceptum dilectionis proximi, quod praecessit, quasi dicat: Loquimini proximis tam benigne, tam affabiliter, tam amanter, ac opera talia dilectionis eis exhibete et facite, ut ipsi sentiant se a vobis diligi, vosque implere dilectionis divinae mandatum.

Tertio, Fevardentius, q. d. Loquimini honesta, Christiana, religiosa, uti decet discipulos Christi; non inhonesta, Gentilitia, mundana: talia enim congruunt carnalibus, Gentilibus et mundanis.

Quarto, generalius Dionysius, et noster Lorinus, q. d. In verbis et factis omnibus tam prudenter, honeste et ardenter vos gerite, quasi mox sitis iudicandi per legem libertatis, id est Evangelicam, quae a suis tanta libertate donatis, maiorem exigit perfectionem. Unde concinens Iacobo S. Petrus, epist. I, cap. IV, vers. 11: «Si quis loquitur,» inquit, «quasi sermones Dei (quod Iacobus ait, «sic loquimini»); si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus (quod Iacobus ait, «et sic facite»): ut in omnibus honorificetur Deus.» Primus sensus magis genuinus, magisque textui adaequatus videtur.

Sicut per legem libertatis (Evangelicam, de qua I, 25) incipientes iudicari. — Graece μέλλοντες κρίνεσθαι, id est futuri iudicari, hoc est iudicandi. Verum μέλλω in Scripturis saepe idem est quod incipio, ut patet Apoc. III, 16, Actor. III, 3, et cap. XVIII, vers. 14; Ioan. IV, 47, et alibi, eaque significatio hic est aptior et efficacior, q. d. Instat iudicium illudque mox inchoandum est: ad illud ergo vos assidue comparate: quare sic facite, et sic loquimini, quasi memores vos brevi iudicandos, omniumque dictorum et factorum rationem Christo iudici reddituros. Lex enim Evangelica cum sit lex libertatis, non tantum exactam, sed et liberam ac liberalem exigit mandatorum Christi observantiam. Incipit ergo Deus nos iudicare illico in hac vita per iudicium conscientiae, quod suum quasi tribunal in mente hominis constituit, ac saepe per plagas externas, et internas minas quas peccatoribus infligit; proprie vero per iudicium particulare, quod anima subit in morte; perficiet vero illud in extremo mundi die, in quo nos iudicabit secundum legem libertatis, id est, Evangelicam, non Mosaicam.

Moraliter docet Iacobus nos in omnibus dictis et factis recordari iudicis Christi, et iudicii divini; illud enim vicinum esse, imo ex nunc incipere. Inspirationes enim et minae a Deo interius menti immissae, ac monitiones et reprehensiones Concionatorum, Confessariorum, Superiorum; item adversitates et plagae a Deo inflictae, sunt quasi inchoatio iudicii extremi mox secuturi. Adde: Vita haec brevis non est aliud quam cursus ad mortem, mortisque inchoatio et continua persecutio; in morte autem fit iudicium animae particulare, quod est inchoatio, imo compendium et praeiudicium certum iudicii universalis et extremi. Hoc est quod ait Iacobus, cap. V, vers. 9: «Ecce iudex ante ianuam assistit.» Et S. Paulus Areopagitas impellit ad poenitentiam metu diei iudicii, Actor. XVII, 30; aeque ac Felicem Praesidem, Actor. XXIV, 25. Idem Hebr. IX, 27: «Statutum est,» ait, «hominibus semel mori, post hoc autem iudicium.» Rursum iudicium hoc inculcat Romanis, cap. II, vers. 5; et Corinthiis indigne communicantibus, I Cor. XI, 29; et Thessalonicensibus, epist. II, cap. I, vers. 5; et S. Ioannes, epist. I, cap. IV, vers. 17: «Ut fiduciam habeamus,» ait, «in die iudicii.» S. Iudas vers. 14, ex Henoch propheta: «Ecce,» ait, «venit Dominus in sanctis millibus suis facere iudicium contra omnes.» S. Petrus, epistola II, cap. III, vers. 10: «Adveniet,» ait, «dies Domini, ut fur, in quo coeli magno impetu transient, etc. Igitur quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini.»

S. Clemens, epist. 1, narrat S. Petrum dicere solitum: «Quis peccare poterit, si semper ante oculos suos iudicium Dei ponat?» Praeclare Climacus, gradu 20: «Sicut,» ait, «qui esurit, recordatur panis; sic qui salvari cupit, non potest non recordari extremum iudicium.» Unde illud obversans iugiter menti S. Augustinus ante conversionem, ardorem concupiscentiae in eo si non extinguebat, certe refrenabat, ne tot tantaque peccaret, ut ipse refert lib. VI Confess., cap. ult. Et S. Hieronymus, epist. ad Florentium: «Ego,» ait, «cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere novissimum quadrantem.» S. Ephrem assidue mente versabat Dei iudicium, ideoque in continuo erat timore, compunctione et lacrymis, quibus pleni sunt eius libri et tractatus omnes. Sapiens ergo est qui hosce sapientes imitatur, ac nominatim S. Iacobum, hoc loco punit citra condignum, et pios praemiat ultra condignum, ut habet communis Scholasticorum sententia.

Hinc aliqui apud Bedam sic exponunt, q. d. Plures per Dei misericordiam salvantur, nimirum qui fecerunt misericordiam, quam per iudicium damnentur; plures sunt electi quam reprobi. Hoc in angelis verum est: plures enim steterunt, quam ceciderint; unde Apoc. XII, 4, dicitur draco traxisse tantum tertiam partem stellarum, id est angelorum, mystice: nam alius litteralis eius loci est sensus, uti ibidem dicam.

In hominibus falsum est. Certum enim est longe maiorem hominum partem damnari, si omnes omnino, etiam Gentiles, Saracenos et haereticos comprehendas. At, si tribus hisce exclusis solos Catholicos accipias, censent nonnulli plures ex eis salvari, non modo parvulos (hi enim omnes pene salvantur, cum omnes pene baptizantur), sed et adultos, eo quod plerique omnes in fine vitae suscipiant sancta Sacramenta, quibus peccata omnia expiant, itaque expiati in statu gratiae et salutis decedunt. Favet parabola nuptiarum regni coelestis, a quibus unus solus ex invitatis exclusus fuit, eo quod non haberet vestem nuptialem, Matth. XXII, 12: ubi unus ille repraesentat totam multitudinem reproborum. Ita ex Silvestro Franciscus Suarez, De Deo trino et uno, lib. VI, cap. III.

Verum ex adverso plures ex Christianis adultis damnari quam salvari, suadere videtur ratio et auctoritas. Ratio, prima, qua longe plures fuere damnati tam in statu legis naturae, utpote in quo omnes perierunt per diluvium, ex quo solus Noe iustus cum suis filiis eorumque uxoribus evasit, quam in statu legis Mosaicae, utpote in quo omnes egressi ex Aegypto, puta sexcenta hominum millia et amplius, ob murmur et peccata perierunt in deserto, tantumque duo, puta Iosue et Caleb, ingressi sunt terram promissam; filii autem pereuntium qui ingressi sunt eamdem, non fuere meliores parentibus; multi etiam Christiani iis non sunt meliores. Secunda, quia longe maior pars Christianorum vivit in statu peccati mortalis: iuxta regulam autem S. Augustini, sicut quis vixit, ita et moritur, ut raro qui male vixit, bene moriatur, et vice versa. Dices: Omnes suscipiunt S. Sacramenta in fine vitae. Respondeo, non omnes: nam multi in praeliis, navibus, montibus, pagis, etc., moriuntur sine Sacramentis. Rursum ex iis, qui ea suscipiunt, multi ea male suscipiunt, ac proinde peccata non expiant: multi enim laborant ignorantia crassa articulorum fidei, quos explicite scire et credere tenentur, aeque ac Sacramentorum; ac praesertim ignorant efficax propositum abstinendi a peccatis requiri ut quis sit capax absolutionis, et nesciunt quam fortis et constans resolutio animi requiratur ut propositum censeatur esse absolutum et efficax. Alii esto sciant necessaria salutis, tamen vivunt incurii suae salutis, toti intenti colligendis divitiis et dignitatibus, fabricandis domibus, hortis, vineis, etc., ut raro, vel nunquam de Deo et vita aeterna, deque conscientia sua cogitent nisi in Paschate, idque idcirco tantum quia coguntur praecepto Ecclesiae confiteri et communicare; peracto Paschate, illico ad res terrenas redeunt, iisque se immergunt, imo obruunt. Alii irretiti sunt usuris, simoniis, bonis iniustis quae restituere nolunt. Alii habent pellices, vel obscenis amoribus sunt impliciti, ut iis se expedire nequeant, quia serio se expedire nolunt. Alii fovent lites, rixas et odia immortalia. Denique multi esto sciant propositum efficax requiri ad absolutionem, tamen illud procurare et habere non satagunt, sed habere se simulant, imo sibi ipsis falso persuadent. Est enim propositum hoc serium res ardua, sublimis et difficilis: multi autem nolunt vim sibi adhibere, et ad rem tam arduam totis viribus conniti, praesertim in morbo et articulo mortis, cum ratio, iudicium, sensus et vires hominis debilitantur et sopiuntur: unde ex habitu tot annorum in morte formant tale quale solent in Paschate, scilicet superficiale, verbale et inefficax.

Hac enim iusta animadversione punitur peccator, ut qui vivens oblitus est Dei, moriens obliviscatur sui, ait S. Gregorius et S. Augustinus, lib. III De Libero arbitrio. Illa est poena peccati iustissima, ut qui rectum facere cum posset, nolit, amittat posse cum velit. Porro multos carere hoc serio proposito colligitur ex variis indiciis. Primum est, quod hoc propositum obiter semel eliciant in Paschate ad hoc ut confiteantur, quia ad hoc a Pastoribus coguntur: unde hoc propositum magis extortum est et coactum, quam liberum et spontaneum: hinc mox a Paschate et confessione ad suas cupiditates, vitia et scelera redeunt, uti multi redeunt ad eadem post confessionem in periculo mortis peractam, si periculum hoc evadant et revalescant: qui reditus signum est illud propositum fuisse coactum, et metu mortis extortum, non sincerum et serium.

Secundum, quia multi malos habent habitus inebriandi se, fornicandi, etc., rixandi, peierandi, maledicendi quos deponere nolunt, aut si volunt, non adhibent remedia ad rem tam inolitam defricandam necessaria. Porro, prae reliquis vitiis passim in hominibus dominantur luxuria et superbia: haec duo potentissima sunt implentque infernum.

Tertium, quia multi habent principia politica aut vitiosa, proposito huic directe contraria, in quibus a puero enutriuntur, adolescunt et vivunt, v. g. iniuriam tibi et tuis factam talione esse vindicandam: inglorium, vilem et infamem esse qui id non faciat; duellum si offeratur esse acceptandum, ne honor perdatur; in conviviis cuilibet ad aequales haustus propinanti esse respondendum, ideoque inebriandum ante omnia; consulendum esse statui, promotioni, familiae; ut statum, honoremque retineas vel augeas, omni modo enitendum; nec curandas leges Ecclesiae, vel Dei, si obsistant; vitam et fortunas tuendas esse prae omnibus, etiam cum dispendio legis Dei; non esse tolerandas ignominias, calumnias, verbera, sed par pari referendum. Haec autem dictamina et principia data occasione saepius actu cogitant, destinant, confirmant, ac nunquam deponunt, ne in confessione quidem, adeo ut, si a Confessario de iis praecise rogentur, respondeant se in iis perstituros: qui, ubi agitur de honore, lucro aut commodo, non curant conscientiam, nec Deum, nec infernum. Porro haec proposita habitualiter, imo virtualiter semper in iis manentia ex diametro repugnant proposito serio cavendi omnia peccata, Deique legibus per omnia obediendi: atque Concionatores saepe haec non docent, non explicant, non inculcant, sed communem tramitem explicandi evangelia sequuntur, peccatoribus commendant passionem Christi, misericordiam Dei, largitionem eleemosynarum, et cultum B. Virginis, quod illa sui cultores non sinat perire, nec descendunt ad vitia huic illive loco propria, ut contra ea tonent et fulminent, eaque exstirpent: unde urbes et populi manent in iisdem malis legibus, consuetudinibus, propositis, vitiis, nec ullum, vel exiguum ex concionibus omnibus fructum referunt. Mutent ergo modum concionandi, si Deo, conscientiae, Ecclesiae et auditoribus consulere satagunt, ut conscientias feriant, ex iisque omne malum semen, quod in tali loco grassari sciunt, stirpitus evellant.

Quartum, esto aliqui in morte confitentes concipiant verum propositum, tamen post confessionem, si pluribus diebus, ut fit, decumbant, recurrit memoria pristinarum cupiditatum, quae animum iis se pascere solitum, ad consensum flectunt, ut in pravam cogitationem et delectationem morosam praeteritae et solitae voluptatis illicitae consentiat; praesertim quia daemon tunc eamdem menti obicere et refricare solet, gravissimeque hominem tentare in ultimo illo duello, adeoque in ipso agone, quo anima e corpore migrat; permittit enim id daemoni Deus iusto iudicio in poenam scelerum et negligentiae, qua sani et vegeti cupiditates illas mortificare non curarunt, sed eis indulserunt quasi equus et mulus: quare tunc multi succumbunt et pereunt, cuius rei plura funesta exstant exempla. Vere enim dixit noster R. P. Franciscus Villanova, uti refert P. Sacchinus, tom. II Hist. Societ., lib. I, n. 131: «Passio et vitium quod in vita mortificare neglexisti, acriter tentabit te ingruente morte.»

Quintum, virtus, salus et gloria coelestis est res sublimis et ardua, superans omnes naturae vires: ex altera parte hominis natura per peccatum corrupta, et plane ad res terrenas depressa est, tamque vivi in ea sunt affectus terreni et cupiditates opum, honorum, commoditatum, deliciarum, ut vix apprehendat aut capiat res coelestes, multo minus ad eas se erigat, et totis viribus connitendo assurgat. Esto enim gratia Dei praeveniatur, tamen illa perinde se habet in homine lapso, ac medicina in homine infirmo et prostrato, ut illum vix erigere queat; et, si erigat, facile rursum collabatur et corruat. Quare in hac generali naturae corruptione, facile est cuilibet inter tot occasiones et tentationes carnis, mundi et daemonis, labi in aliquod peccatum mortale: ex eo autem resurgere per paenitentiam et propositum efficax, arduum est et perdifficile. Atque hae sunt duae causae, et quasi duo poli, in quibus vertitur huius quaestionis cardo, puta damnandorum multitudo et salvandorum paucitas. Vera est enim gnome S. Iustini apud Damascenum, lib. II Paralip. cap. LXXXVII: «Animus ad ea bona quibus excidit, aegre revocari potest; ac rursus ab iis quibus assuevit malis, non facile extrahi potest.»

Sane harum rationum momenta et experimenta coegerunt viros sapientes, ac inter eos nostrum Benedictum Iustinianum mutare sententiam, ut, cum prius sensisset plures e Christianis salvari, hoc loco sententiam revocet, censeatque plures damnari. Romae plures audivi idem sentientes, ac inter eos nuper celebris quidam doctor et concionator passim praedicabat, confessiones eorum qui imminente morte confitentur, cum male vixerint, caeteris antea tota vita factis esse deteriores. Quin et S. Augustinus, serm. 57 De Tempore: «Nec illud servet,» inquit, «ut in extremo vitae suae tempore, tunc poenitentiam petat, quando eam agere non possit. Inutilis est enim, dilectissimi, ista persuasio.» Et mox: «Ideo poenitentia quae ab infirmo petitur, infirma est. Poenitentia quae a moriente tantum petitur, timeo ne ipsa moriatur. Et ideo, dilectissimi, quicumque invenire vult misericordiam Dei, sanus agat poenitentiam in hoc saeculo, ut sanus esse valeat in futuro.» Idem hom. 41 inter 50: «Agens,» inquit, «poenitentiam, et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus.» Causam subdit: «Si vis agere poenitentiam tunc quando peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa, etc. Ergo tene certum, dimitte incertum.» Idem De Verbis Domini secundum Lucam, serm. 24: «Vivite bene, ne male moriamini.» Eaedem rationes idem mihi pene persuadent, ut, licet in nonnullis oppidis, locis, populis bonae indolis et educationis, ubi scilicet insignes sunt magistri, pastores, confessarii, senatores, gubernatores, qui assidue a puero populum in fide et pietate erudiunt, nutriunt et fovent, plures salvari credam; tamen in multis aliis, ubi haec desunt, ubi scilicet magna est ignorantia et incuria salutis, atque ubi indoles gentis perversa, prava educatione aut societate nutritur et roboratur, plures damnari quam salvari opiner, aut metuam.

Accedit auctoritas, primo, S. Scripturae: «Hoc saeculum fecit Deus propter multos, futurum autem propter paucos: sicut terra dat multam materiam ex qua fiant fictilia, paucam vero ex qua fiat aurum et argentum. Multi quidem creati sunt, sed pauci salvantur», ait lib. IV Esdrae. cap. VIII, vers. 1, 2, 3, qui liber etsi non sit canonicus, tamen suam habet auctoritatem. Rursum: «Multi sunt vocati, pauci vero electi», Matth. cap. XX, vers. 16, ubi passim interpretes docent plures Christianos damnari, paucos salvari. Ita Origenes, Euthymius, Beda, Haymo, S. Thomas, Lyranus, Abulensis, Dionysius, Arias Montanus et alii, ac Maldonatus in cap. XXII S. Matth. vers. 14, Ludovicus Molina, I part., Quaest. XXIII, art. 7. Unus Caietanus explicans parabolam quinque virginum fatuarum et quinque prudentium, Matth. cap. XXV, vers. 3, opinatur numerum salvandorum et damnandorum esse aequalem, totque salvari quot damnari. Insuper clara sunt verba Christi: «Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Quam angusta porta et arcta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam!» Matth. cap. VII, vers. 13; scilicet, ut ait Isaias, cap. XXIV, vers. 13: «Quomodo si paucae olivae quae remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi cum fuerit finita vindemia.» Et Michaeas, cap. VII, vers. 1: «Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae.» S. Anselmus iter faciens incidit in venatores et canes persequentes leporem, qui cum iam pene esset in ore canum, accurrit ad pedes Sancti totus tremens et sudans. Manu eum excepit S. Anselmus, dixitque sociis: «Talis est anima in extremo periculo vitae, quam canes infernales persequuntur, et devorare contendunt.» Ita habet eius Vita.

Deinde favet huic sententiae auctoritas Patrum. S. Augustinus, lib. III Contra Crescon., cap. LXVI: «Ipsi,» ait, «boni verique Christiani, qui per seipsos multi sunt, comparatione malorum falsorumque itidem pauci sunt. Sic multa grana quibus horrea multa complentur, pauca dicimus in comparatione palearum.» S. Chrysostomus, hom. 46 ad Popul.: «Multo sunt plures gehennam ingredientes, sed maius est regnum coelorum.» Idem clarius, hom. 40: «Quot,» inquit, «putatis esse in hac civitate nostra (Antiochia) qui salvi fiant? Infestum est quod dicturus sum, dicam tamen: Non possunt inveniri in tot millibus centum qui salventur, quin et de his dubito. Quanta enim in iuvenibus malitia? quantus in senibus torpor», etc.? S. Gregorius, hom. 19 in Evang.: «Ad fidem plures veniunt, sed ad caelestia regna pauci perducuntur.» Idem fuse probat Alfonsus Mendoza Quaest. I positiva, «An numerus praedestinatorum superet numerum reproborum?» concl. 4, qui inter cetera depravatos saeculi nostri mores recensens: Adi, inquit, aulas, tribunalia, officinas, nundinas, militiam, fora, naves, currus, etc., et ibi puerorum, adolescentium, virorum, senumque corruptissimos mores intuere, periuria, invidias, detractiones, fraudes, convicia, rixas, obscaenitates, corrupta desideria, superbiam, avaritiam, edacitatem, vinolentiam, etc., profecto mecum senties dicesque: Nemo, aut unus alterve horum est, qui salutis suae memor ad Deum aliquando revertatur, iuxta illud Psalm. XIII, 1: «Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum»; et Michaeas, VII, 2: «Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est.» Hae rationes et haec sententia magnum cuique de salute iniciunt metum sanctumque timorem, ut iuxta Apostolum cum timore et tremore eam operetur, ac proinde conscientiam suam serio indaget; et si quae in ea principia et dictamina saluti contraria inveniat, prorsus abneget et evellat, cor et voluntatem a nimio opum et honorum amore abstrahat, cupiditatibus generose resistat, totumque se Domino, Deique legi affigat, malens omnia pati, omnium iacturam facere, et millies mori potius, quam eum offendere, aut eius gratiam et amicitiam perdere. Cum enim tam multi etiam Christiani damnentur, tam pauci salventur, quis non timeat? quis non inter paucos esse satagat? quis non pericula salutis studiose devitet? quis non eam omni modo assecuret? Unam enim habemus animam, non plures: una perdita, omnes perdimus, idque irrevocabiliter in omnem aeternitatem, ut per eam futura sit miserrima urendaque aeternis incendiis. Ex adverso, si unam salvas, omnes salvasti, ac in aeternum eris felicissimus et gloriosissimus. Hoc cogita, quisquis haec legis. Vive Deo, vive aeternitati.


Versus 13: Iudicium Enim Sine Misericordia Illi Qui Non Fecit Misericordiam; Superexaltat Autem Misericordia Iudicium

13. Iudicium enim sine misericordia (supple, erit) illi, qui non fecit misericordiam. — Haec apte praecedentibus cohaerent. Dixerat enim Iacobus sic nos loqui, sic nos facere debere omnia, ut semper memores iudicii divini illud nobis conciliemus, itaque benignum et propitium experiamur. Iam docet modum illud conciliandi, esse misericordiam iuxta promissum Christi: «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur», Matth. V, 7. Ex adverso enim qui non fecit misericordiam, experietur illud rigidum, et «sine misericordia», id est immisericors. Sub «iudicio» intellige metonymice ipsam damnationem, quae iudicio divino impiis et immisericordibus infligetur, Matth. cap. XXV, 42. Idem docet Christus parabola illa servi immisericordis, cui herus omne debitum decem millium talentorum iam condonatum revocavit, eo quod conservo suo noluisset condonare centum denarios, Matth. XVIII, 34. Graece est elegans paronomasia: ἡ γὰρ κρίσις ἀνέλεος τῷ μὴ ποιήσαντι ἔλεος, q. d. Immisericors et crudele iudicium subibit crudelis et immisericors. Causam dat S. Gregorius, hom. 13 in Evang.: «Pensate,» ait, «fratres, quia conclusit pietas Dei duritiam nostram: non est iam quid homo excusationis inveniat. Deus despicitur et exspectat: contemni se videt, et revocat: iniuriam de contemptu suo suscipit, et tamen quandoque revertentibus etiam praemia promittit: ideoque postquam Iacobus dixit misericordiam superexaltare iudicium, recte addidit iudicium districtum subiturum eum, qui hanc ineffabilem misericordiam non fuerit imitatus.» Qui ergo non facit misericordiam in egenos, excludit a se Dei misericordiam, ait Oecumenius.

Superexaltat autem misericordia iudicium. — Potest accipi hic misericordia, vel divina, vel humana. De divina multi cum S. Gregorio iam citato accipiunt, q. d. Misericordia Dei superat Dei iustitiam et iudicium, quia Dei proprium est misereri et parcere. Unde lapso genere humano peccante Adamo, cum iudicium vellet omnes punire et damnare, accurrit vicitque misericordia, decernens ut homo redimeretur per Verbi incarnationem et passionem. Licet enim in Deo omnia attributa sint aequalia, ac tanta sit iustitia, quanta misericordia, tamen magis ipse utitur et exercet misericordiam, quam iustitiam. Nam, ut ait Psaltes, Psal. CXLIV, 9, «miserationes eius (Dei) super omnia opera eius.» Unde et misericordia Dei impios.

Secundo, alii, ut Damasius, II Parallel. cap. XVI, Catharinus et Salmeron hic accipiunt haec de misericordia humana, ut sit antithesis cum hemistichio praecedenti, q. d. Iudicium rigidum et sine misericordia erit ei qui non fecit misericordiam: qui autem facit misericordiam, habebit iudicium mixtum magna misericordia, adeoque misericordia superabit iudicium, eiusque severitatem flectet et molliet. Unde Vatablus vertit, «misericordia non reformidat iudicium»; Syrus clare, «exaltati estis per misericordias super iudicium». Misericordes enim impetrant per misericordiam et eleemosynam remissionem, vel mitigationem poenae peccatis suis debitae, et in iudicio Dei eis infligendae; atque si in peccato lethali sint, per eleemosynam disponunt se ad misericordiam, gratiam et iustitiam a Deo recipiendam, eamque de congruo merentur et a Deo impetrant: quo fit, ut in iudicio ob hoc peccatum non damnandi, sed absolvendi sint. Misericordia ergo superat et elidit rigorem iudicii, atque e manu iudicis quasi virgam et flagellum extorquet, ut reus eo flagellandus immunis et liber abeat.

Hoc est quod ait Sapiens, Proverb. XIV, 21: «Misericordia et veritas praeparant bona.» Et Ps. XL, vers. 1: «Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus»; et: «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur», Matth. V, 7. Denique Christus in die iudicii electos omnes, ob exercita opera misericordiae adiudicabit caelo, reprobos vero ob ea neglecta inferno, Matth. XXV, 34.

Tertio, plenus et adaequatus erit sensus, si primum cum secundo iam dato iungas, et misericordiam hic accipias tam humanam quam divinam, q. d. Misericordia hominis misericordis provocat misericordiam Dei, eamque sibi advocatam et patronam adsciscit: utraque autem tam potens et efficax est apud Deum, ut eius iudicio et iustitiae resistat, eamque vincat et elidat. Est prosopopoeia. Iudicium enim et misericordia finguntur quasi duae personae, litigantes apud Deum de homine peccatore et reo: iudicium quasi actor eum accusat reumque damnationis agit; defendit et excusat misericordia, impetratque et facit ut absolvatur, liberque abeat.

Sic visa est S. Ioanni Eleemosynario misericordia quasi virgo pulcherrima, splendide vestita, oleagina corona in capite redimita, incitans eum ad eleemosynam, dicendo se esse filiam summi Regis, eique familiarissimam et gratiosissimam, omniaque quae vellet ab eo obtinere; uti refert Leontius in eius Vita. Excitans, ait, Ioannem a somno, eumque subridenti et laeto vultu hilariter intuens, dixit: «Sum prima ex filiabus magni Regis. Si tu me tibi amicam paraveris, potero te ei efficere familiarem. Nulli enim maior est apud eum quam mihi fiducia, quoniam ei ut e caelo descenderet in terram, et carnem acciperet humanam, ego persuasi.» Quocirca Ioannes deinceps in pauperes fuit liberalissimus, eosque vocabat dominos suos; causamque dabat: «Nam illi soli,» ait, «mihi possunt opem ferre, ut a Christi regno non excidam.» Ita explicat S. Augustinus in Ps. CXLIII, dicens: «Superponitur misericordia iudicio, in quo inventum fuerit opus misericordiae, etsi habuerit aliquid forte in iudicio quo puniatur, tanquam unda misericordiae peccati ignis extinguitur.» Et S. Hieronymus ad Nepotianum: «Non memini me legere,» ait, «mala morte mortuum, qui libenter opera charitatis exercuit: habet enim multos intercessores, et impossibile est multorum preces non exaudiri», ut impetrent ei contritionem et poenitentiam, si sit in peccato mortali, ne in eo decedat et damnetur, iuxta illud Tobiae, IV, 11: «Eleemosyna ab omni peccato a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.» Ubi vide Serarium et Bellarminum, lib. III De bonis Oper., cap. III.

Iam verba ipsa praecise expendamus et explicemus. «Superexaltat autem misericordia iudicium», hoc est, misericordia exaltat se supra iudicium, superat et vincit iudicium, eiusque rigidam damnationis sententiam, cui peccator obnoxius est, infringit et abolet, dum facit ut misericordes secundum misericordiam salventur, et non per iudicii rigorem et severitatem damnentur. Interpres noster legisse videtur κατανχᾶται (et sic habent aliqui codices Graeci), id est, cervicem erigit, collum attollit contra iudicium: αὐχήν enim Graecis est cervix vel collum: unde αὐχέω idem est quod cervicem attollo, superbio; et μεγαλαυχεῖ, quod Noster vertit, «magna exaltat», cap. III, vers. 5. «Superexaltat ergo misericordia iudicium», id est, exaltat se contra iudicium, super iudicium cervicem attollit, q. d. Misericordia est iudicii victrix, et quasi iudex illud discernit et iudicat: habet enim altius tribunal, ut iudicii sententiam irritare aut mutare possit, sicut rex et Pontifex irritant aut mutant sententias Cardinalium vel principum. Sicut ergo a Cardinalibus ad Papam, ita a iudicio ad misericordiam a misericordibus fit appellatio; adeoque qui in iudicio ob peccata stabant capite demisso et pavidi, quasi damnandi, in tribunali misericordiae ob misericordiam, quam fecerunt, caput erigunt, certamque absolutionis gratiae et gloriae sententiam exspectant. Unde noster Mariana sic explicat, q. d. «Misericordia iudicio superior est.» Et Emmanuel Sa: «Misericordia,» ait, «superexaltat, scilicet hominem, id est, collocat eum super iudicium, hoc est, facit evadere condemnationem. Aliqui legunt superexaltat iudicio, id est praevalet iudicio, scilicet liberans hominem a condemnatione.» Et Thomas Anglicus: «Misericordia,» ait, «exaltat iudicium, quia maior est veluti curia misericordiae quam iustitiae: sicut licet a minore curia appellare ad maiorem, ita a curia iustitiae ad curiam misericordiae.» Sicut Romae multi causam quam perdiderunt in signatura iustitiae, impetrant in signatura gratiae. Quocirca suadet Paulus Hebr. IV, 16, dicens: «Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.» Unde S. Cyrillus, vel potius Clictoveus (hic enim medios octo Cyrilli libros deperditos supplevit), lib. V in Ioan. cap. XIV: «Supra iudicium,» ait, «exaltatur misericordia, sicut oleum super aquam»; sicut ergo oleum aquae supernatat, ita misericordia superat iudicium.

Porro Graeca nunc habent non κατανχᾶται, sed κατακαυχᾶται, quod respondet Hebraeo מתהלל mithallel, id est, gloriatur misericordia contra iudicium, quasi illud superans et in causa triumphans: sicut qui litem vincit solet gloriari de victoria contra partem adversam. «Gloriatur» ergo, id est, vincit, expugnat, obtundit, hebetat iudicium, ait Oecumenius; κατακαυχᾶται enim ponitur pro νικᾷ, per catachresin, quia victoriam comitari solet gloriatio. Rursum gloriatur contra iudicium, id est, damnationem, hoc est damnationi quasi superior et victrix insultat. Huic lectioni et sensui aliqui adaptant nostrum «superexaltat», subaudiendo Graecum κατά, id est «contra», q. d. «Superexaltat misericordia iudicio», vel «contra iudicium», id est, ipsa se effert et gloriatur adversus iudicium, gloriose se extollit ac superiorem facit iudicio. Verum Latinis insolens est subaudire to «contra». Quocirca Erasmus, Gagneius et alii suspicantur, pro «superexaltat» legendum esse «superexultat». Sic enim S. Augustinus, epist. 29, legit «superexultat iudicium»; et epist. 89, «superexultat iudicio»; ac Beda hic dum sic explicat: «Sicut in iudicio dolebit qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exultabit atque gaudebit.» Qui enim litem vincit, gloriatur et exultat super iudicium, quasi qui illud vicerit, q. d. Sicut qui non faciunt misericordiam, damnabuntur a Dei iudicio, et ab ipsa eius misericordia, ita ex adverso qui faciunt misericordiam, non reformidabunt Dei iudicium et damnationem, sed ipsi iudicio, id est damnationi, morti, gehennae, peccato et diabolo quasi victores insultabunt, dicentes cum Christo eorumdem triumphatore suoque salvatore: «Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus?» I Corinth. XV, 55. Et illud Rom. VIII, 34: «Si Deus pro nobis, quis contra nos?» Et vers. 33: «Quis accusabit adversus electos (misericordes) Dei? Deus qui iustificat, quis est qui condemnet?»

Hunc sensum poscit antithesis cum hemistichio praecedenti: «Iudicium enim sine misericordia ei qui non facit misericordiam»; huic enim opponit: «Superexaltat autem misericordia iudicium», q. d. Immisericors iudicabitur rigide a iudicio, cum non habeat patronam misericordiam quae eum defendat: misericors autem iudicabitur misericorditer et misericordiam consequetur, quia defendet eum misericordia, causamque eius in iudicio aget et peraget, ut vincat et triumphet.

Eumdem sensum poscit connexio cum vers. praecedenti: eius enim dat rationem, ut patet ex vocula rationali «enim»; versu autem praecedenti dixit: «Sic loquimini et sic facite, sicut incipientes per legem libertatis iudicari», q. d. Sic loquimini et sic facite, ut locutionis et factorum vestrorum Deo in iudicio exactam rationem vos reddituros memineritis. Subdit deinde rationem, dicens: «Iudicium enim sine misericordia ei qui non facit misericordiam», q. d. Qui accipit personas divitum, pauperes vero aspernatur, in eosque immisericors est, ac proinde violat legem charitatis: «Diliges proximum tuum sicut teipsum», quam paulo ante commendavi: hic pariter subibit iudicium rigidum sine misericordia; qui vero non accipit personas, sed omnes tam pauperes, quam divites diligit, in eosque misericors est, hic pariter experietur iudicium Dei misericors, adeoque misericordia omnem iudicii vim metumque superabit et auferet, ac faciet ut misericors non tantum damnationem evadat, sed et praemio gloriaque coelesti donetur. Hic sensus est verus et genuinus: ex quo discimus quanta sit vis misericordiae, et quam illa Deo sit grata, quamque illam amplecti et exercere debeamus, si salvari velimus, cum in ea salus nostra consistat. Tanta enim est vis misericordiae, ut in iudicio exaltare valeat misericordes per pauperes, qui eos recepturi sunt in aeterna tabernacula, ait S. Augustinus, lib. XXI De Civit., cap. XXVII; qui et idipsum adumbratum fuisse in arca et propitiatorio scribit Quaest. CV in Exod.: «In arca,» ait, «iussa sunt poni lex, et manna, et virga Aaron; in lege praecepta sunt, virga potestatem significat, manna gratiam, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. Verumtamen quia lex a quovis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper. Ad hoc enim opus est ut propitius sit Deus, et ideo desuper ponitur, quia superexaltat misericordia iudicio. Duo vero Cherubini pennis suis obumbrant propitiatorium, id est, honorant velando. Et vultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam Domini in quo una spes est, valde commendant.» Pulchre Oecumenius ex vocum analogia quae est inter ἔλαιον, id est oleum, et ἔλεος, id est misericordiam, utriusque vim et usum declarat: «Sicut,» ait, «oleum athletis illitum dat eis elabi, ne ab adversariis teneantur, sic et in universali iudicio misericordia nostra erga egenos dabit effugere impetus ac pericula, quae a daemonibus accusatoribus nostris imminebunt.» Sicut ergo Sardius lapis pretiosus, sed rubeus et cruentus, ideoque symbolum iudicii et vindictae, hebetatur oleo, teste Plinio, lib. XXXVII, cap. VII: sic iudicium Dei hebetatur et refrangitur per misericordiam. Rursum S. Augustinus, hom. 39, inter 50: «Ante foras gehennae,» inquit, «stat misericordia, et neminem permittit in carcerem mitti.» Est ergo ipsa domina coeli, terrae et inferni, omniumque claves habet. S. Chrysostomus, hom. 33 ad Popul.: «Eleemosyna,» inquit, «astat tribunali non tantum patrocinans, sed et ipsi iudici persuadens, ut reo patrocinium praestet, et pro eo sententiam ferat.» Petrus Chrysologus, serm. 42: «Manducat,» ait, «Deus panem in coelo, quem perceperit pauper in terra. Da ergo panem, si Deum debitorem, non iudicem vis habere. Misericordiam nescit divinus ignis exurere.» Vide S. Leonem, serm. 5 De Ieiunio, ubi inter alia praeclare ait: «Aequatur plerumque merito, quod distat impendio; quia potest esse par animus ubi impar est census.» Idem, serm. 10 De Quadrag.: «Ubi Deus curam misericordiae invenit, ibi imaginem suae pietatis agnoscit.» Nazianzenus, orat. 16 De Cura pauperum: «Esto,» inquit, «calamitoso Deus.» Idem, in Monostichis: «Eris si beneficus, imitaberis Deum. Fac sis benignus, ut benignum habeas Deum.» Denique «misericordia secundum se est maxima virtutum», ait D. Thomas, II II, Quaest. XXX, art. 4; «unde et misereri ponitur proprium Deo, et in hoc maxime dicitur eius omnipotentia manifestari.» Et mox: «Inter omnes virtutes quae ad proximum pertinent, potissima est misericordia. Nam supplere defectum alterius, est superioris et melioris.» Et S. Ambrosius in illud I Timoth. IV, Pietas ad omnia utilis est: «Omnis,» ait, «summa disciplinae Christianae in misericordia et pietate est.» Et S. Matthaeus, cap. XII, vers. 7: «Misericordiam,» ait, «volo et non sacrificium.»

Porro Hugo Cardinalis quatuor alios affert sensus in se veros, sed huic loco incongruos et impertinentes. Primus est, q. d. Misericordia superponitur rationi et iudicio hominis, ipsumque illuminat sicut lucerna candelabrum. Secundus, q. d. Dei misericordia plus super condignum praemiabit in iudicio bonos et misericordes, quam malis et immisericordibus de poena relaxet et remittat. Tertius, q. d. Plures salvantur per misericordiam quam per iudicium, plures enim decedunt in peccatis venialibus, quae per misericordiam Dei remittenda sunt; pauciores moriuntur ita puri, ut statim evolent in coelum. Quartus, q. d. Misericordia faciet altius graviusque iudicium eius, qui magnam misericordiam consecutus est a Deo, si fuerit immisericors. Quintus est Dionysii Carthusiani, q. d. Plus placet Deo charitativa miseratio, quam iudicialis districtio. Unde oportet ut iura sint in misericordiam prona, et stent magis iuramento accusati quam accusantis, ac in dubiis casibus ad misericordiae partem inclinent. Sextus Caietani, q. d. Sicut in statera una lanx pondere aliquo depressa elevat alteram et adversam, ita misericordia elevat iudicium, q. d. Apud Deum plus ponderis et momenti habet misericordia quam iudicium, adeoque ipsa iudicii vim extenuat et elevat.

Hi omnes sensus partim detorti sunt, partim accommodatitii, partim symbolici: quare litterales et genuini esse nequeunt.

Mystice, primo, Elias Cretensis in orat. 10 Nazianzeni, num. 23: «Misericordia superexaltat iudicium», quia misericordiae opera, ait, ascendunt ad Deum, et exaltant misericordem; quae vero in voluptates effunduntur, abscedunt et ad cruciatus transmittunt, puta in gehennam, ubi est sedes iudicii et damnationis. Et Dionysius Carthusianus: «Misericordia,» ait, «est altior iudicio, quia relucet in beatis in coelo, iudicium vero iacet in damnatis in tartaro.»

Secundo, S. Thomas, I part., Quaest. XXI, art. 3, ad 2: «Misericordia superexaltat iudicium», quia «Deus,» ait, «misericorditer agit, non contra iustitiam suam faciendo, sed aliquid super iustitiam operando: sicut si alicui, cui debentur centum denarii, aliquis ducentos det de suo, non facit contra iustitiam, sed liberaliter vel misericorditer operatur. Et similiter si aliquis offensam in se commissam remittat: eam enim donat et condonat. Ex quo patet, quod misericordia non tollit iustitiam, sed est quaedam iustitiae plenitudo, unde dicitur, Iacobi II, quod misericordia superexaltat iudicium»; sicut opera supererogationis superant mandata, ac consilia Evangelica transcendunt praecepta: misericordia enim saepe superat strictam legis iustitiam.

Tertio, Petrus Blesensis, lib. De Paenit. et satisfact., hanc sententiam applicat correctioni fraternae, q. d. Qui alium corripit, id faciat potius per misericordiam, ostendendo lenitatem, quam per iudicium dure increpando; ne et ipsum eadem invadat tentatio, uti docet Apostolus, Galat. VI, 1. Vide ibi dicta.

Anagogice, mire exaltabuntur, ideoque mire exultabunt misericordes in iudicio, cum a Christo iudice cycneam hanc vocem audient: «Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare», etc. Matth. XXV, 34. Hoc est quod dixit Iacobus, cap. 1: «Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua.» Et Petrus, epist. I, cap. V, vers. 6: «Ut vos exaltet in tempore visitationis.» Et Psal. LXXIV, 14: «Exaltabuntur cornua iusti.» Et: «Cornu eius exaltabitur in gloria», Psalm. LXXXVIII, 25. Et: «Exultabunt Sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis.» Et: «Exaltationes Dei in gutture eorum», Psalm. CXLIX, 5. Et: «Transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exultationis et confessionis, sonus epulantis», Psalm. XLI, 5. Et: «Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum», Psalm. CXVII, 15. Et: «Laetabuntur coram te sicut qui laetantur in messe, sicut exultant victores capta praeda, quando dividunt spolia», Isaiae IX, 3.


Versus 14: Quid Proderit, Fratres Mei, Si Fidem Quis Dicat Se Habere, Opera Autem Non Habeat

14. Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? — Haec est tertia pars capitis, in qua contra haeresim tunc exorientem docet, ad salutem non sufficere fidem, sed et requiri opera bona. Ad ea ergo transit S. Iacobus occasione operum misericordiae, quae paulo ante commendavit, dicens: «Misericordia autem superexaltat iudicium.» Ab iis ergo assurgit quasi a specie ad genus ad quorumlibet bonorum operum necessitatem; simul explicat illud quod dixit cap. 1, 22: «Estote autem factores verbi, et non auditores tantum», nimirum docendo fidem verbi non sufficere, sed requiri ut verbum in opera conferatur; et illud hoc cap. vers. 8: «Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis»; nimirum docendo hanc legem impleri non per nudam fidem, sed per opera charitatis. Insuper explicat «legem libertatis», quam nominavit vers. 12, puta Evangelicam, nimirum illam non ita Christianos facere liberos, ut omni lege soluti libere facere possint, quidquid lubet, quasi sufficiat fides qua credant in Christum Salvatorem. Hoc enim docebat illo aevo Simon Magus, teste Irenaeo, lib. I, cap. XX, et Theodoreto, lib. Haeretic. fabul., et post eum Valentinus, Basilides, Eunomius, Aetius, teste Irenaeo et Theodoreto locis iam citatis, ac S. Augustino, lib. De Haeres., cap. LIV, et S. Hieronymo, lib. II Contra Iovinian. Simonem, eiusque asseclas iam dictos sequuntur nostri haeretici quasi dignum patella operculum, qui docent ad salutem sufficere fidem, qua credas Christum pro te esse mortuum, pro tuis peccatis satisfecisse, tibique meruisse gratiam et gloriam; quare ad salutem non requiri opera bona. Probabat id Simon, uti etiamnum probant nostri haeretici, ex epist. S. Pauli ad Rom., in qua Paulus contra Iudaeos gloriantes in Mose et operibus legis, ac fidem Christi despicientes, deprimit opera legis, ac fidem Christi extollit. Ut ergo hunc errorem eliderent, S. Petrus, S. Iacobus, S. Ioannes scripserunt Epistolas Canonicas, in quibus Pauli mentem explicant, ac impense commendant et exigunt studium bonorum operum, uti diserte affirmat S. Augustinus, lib. De Fide et operibus, cap. XIV et XV.

Unde liquet Paulum, dum ait Rom. III, 28, nos iustificari ex fide sine operibus legis, non adversari Petro, Iacobo et Ioanni, qui dicunt nos iustificari non ex fide sola, sed et operibus. Paulus enim intelligit opera legis, facta viribus naturae sine fide et gratia Christi, qualia iactabant Iudaei. Petrus vero, Iacobus et Ioannes intelligunt opera fidei, puta facta ex fide et gratia Christi, quae Paulus nomine fidei comprehendit et intellexit. Ita S. Augustinus, lib. LXXXIII, Quaest. LXXVI. Paulus, inquit, intelligit opera quae fidem praecedunt, Iacobus opera quae fidem sequuntur. Porro duplex est iustificatio: prima, qua homo ex iniusto fit iustus; secunda, qua ex iusto fit iustior et sanctior; quae proinde non est aliud quam augmentum iustitiae. Iam opera fidei conferunt primam iustitiam dispositive, secundam vero prodesset ad assequendam salutem. Dixi divitem, qui potest succurrere: nam pauper pauperi magnam dat eleemosynam, si ei commiserationis non effectum, sed affectum ostendat, eique bene precetur. Unde S. Augustinus in Psalm. CXXV: «Si corde miserearis,» inquit, «etiamsi non habeas quod porrigas manu, acceptat Deus eleemosynam tuam.» Et S. Iob, cap. XXX, 25: «Flebam,» inquit, «super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.» In quem locum S. Gregorius, lib. XX Moral., cap. XXVI: «Vir sanctus,» ait, «apud omnipotentem Deum, aliquando maius datum noverat mentis esse quam muneris. Exteriora enim largiens, rem extra semetipsam praebuit; qui autem fletum et compassionem proximo tribuit, ei aliquid etiam de semetipso dedit. Idcirco autem plus compassionem, quam datum dicimus, quia rem quamlibet plerumque dat et qui non compatitur; nunquam autem qui vere compatitur, quod necessarium proximo conspicit, negat.»


Versus 15-16: Si Frater et Soror Nudi Sint et Indigeant Victu Quotidiano, Dicat Autem Aliquis ex Vobis, Ite in Pace, Calefacimini et Saturamini

16. Quae necessaria sunt corpori. — Quia corpus eget victu ad sustentationem, veste ad tegendam nuditatem: innuit S. Iacobus Christianos in hac vita tantum quaerere debere necessaria vitae, non vero ambire delicias luxumque vestium. Idem docuit S. Paulus: «Est,» ait, «quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas», graece φιλαργυρία, id est, «cupido argenti et pecuniae», I Timoth. VI, 6. Hinc severe S. Basilius, orat. in illud, Destruam horrea mea, sub finem: «At tu,» ait, «nonne spoliator es, qui quae dispensanda accepisti, propria reputas? Est panis famelici, quem tu tenes; nudi tunica, quam in conclavi conservas; discalceati calceus, qui apud te marcescit; indigentis argentum, quod possides inhumatum. Quocirca iniuriam tot pauperibus facis, quot dare valeres.»


Versus 17: Sic et Fides, Si Non Habeat Opera, Mortua Est in Semetipsa

17. Sic et fides, si non habeat opera, mortua est.«Quasi non habens animam, ipsam dilectionem, qua vegetetur et moveatur ad opera», ait S. Bernardus, epist. 42. Talis ergo fides est quasi cadaver exanime, ut ait idem, sermone 24 in Cantica, et corpus mortuum, quod tamen verum est corpus, sicut fides sine operibus vera est fides, quod falso negat Calvinus, sed elumbis, exsanguis, deses, inanis, otiosa et quasi mortua: sic radix dicitur mortua, e qua non germinant frondes, flores et fructus: sic aqua stagnans, quia stat, nec fluit, dicitur mortua, quia caret motu, qui in viventibus est index et effectus vitae. Sic virtutes dicuntur mortuae, si desit charitas: haec enim earum est quasi forma et vita non physica, sed moralis, quia sua praesentia tribuit eis dignitatem et statum virtutis, ac vim merendi, ut homo coram Deo censeatur virtute praeditus, iustus, amicus, filius, cuius opera digna sint et meritoria vitae aeternae; alioqui charitatem non esse propriam fidei et virtutum formam nec essentialem, nec accidentalem, sed extrinsecam duntaxat et moralem, patet ex eo, quod fides sit in intellectu, charitas vero et virtutes sint in voluntate; rursum, quod fides in suo genere sit species perfecta, aeque ac charitas: charitas tamen fidem aliasque virtutes dirigit ad Deum quasi ad summum bonum ultimumque finem, ideoque eis dignitatem statumque virtutis tribuit. Vide Gregorium de Valentia, II II, disp. 1, Quaest. IV, puncto 3, ac dispens. 3, Quaest. I, puncto 3.

Praeclare S. Chrysostomus in I Tim. V: «Viventes,» ait, «non eo tantum a mortuis differunt, quod solem et aerem vident, sed eo quod boni aliquid faciunt: nisi enim id adsit viventibus, nihilo defunctis meliores sunt.» Est hoc secundum argumentum, quo probat Iacobus ad fidem, ut salvet, requiri opera.

Ex hoc loco S. Iacobi colligit S. Cyrillus in Concilio Ephesino, part. III, cap. XLIII: Sicut fides absque operibus mortua est, ita vicissim opera mortua sunt, si desit vera fides. Rursum: ergo fides habens opera viva est.

Denique multi Patres asserunt fidem carentem operibus non esse veram fidem, quia scilicet non est fides viva, ardens, perfecta et charitate formata, quae per dilectionem operatur, ut ait Apostolus, Galat. V, 6, sed informis et mortua; et quia fidelis deses ad bona opera, facile labitur in peccata, adeo gravia, ut tandem ipsam fidem amittat fiatque infidelis. Tertio, quia fides docet et iubet facere opera bona. Si ergo ea non faciat, fallax videtur et mendax. Ita Didymus hic: «Fides,» ait, «mortua non est fides, sicut homo mortuus non est homo.» S. Bernardus, serm. 24 in Cant.: «Munus,» ait, «mortuum offers Deo, etc.: bene honoras Deum munere foetido? bene placas tuae fidei interfector?» Cyrillus Alexandrinus in cap. IV Malach., n. 43: «Si quis,» ait, «post iustificationem recidat in peccata, fidem in seipso quasi occidit.» S. Hieronymus in cap. V ad Galat.: «Cum dilectio procul abfuerit, fides pariter abscedit.» Cyrillus Hierosolymitanus: «Fides,» ait, «sine operibus est quasi lampas sine oleo.» Sicut ergo haec lucere nequit, ita nec illa salvare: hoc enim solum potest fides dilectione ardens. Quare fides bonis operibus alenda est, alioqui emoritur uti lampas ardens deficiente oleo. Inde S. Hieronymus in Ezech. cap. III, ait haereticos propter impuros mores et opera fidem amisisse. Idem Christianis impie viventibus non raro accidere docet S. Gregorius, lib. XXV Moral., cap. X. Symbolice quoque fides otiosa fides non est, quia fides dicitur, eo quod fiat quod dicitur, inquit Thomas Anglicus. Unde et S. Gregorius: «Probatio,» ait, «dilectionis (consequenter et fidei), exhibitio est operis.» Simili phrasi dicimus homines feros et barbaros non esse homines, sed belluas, haereticos non esse homines, sed lupos, tyrannos esse tigrides et leones.

Mortua est in semetipsa. — καθ' ἑαυτήν, id est, secundum seipsam, hoc est per se sola ac solitaria, quia remota a charitate eiusque operibus: licet enim fides actusque fidei in se sit vivus, tum naturaliter, quia scilicet est actus a vitali potentia, puta intellectu et voluntate vitaliter procedens; tum supernaturaliter, quia scilicet est actus fidei, quae est virtus supernaturalis et gratia inchoata; gratia enim dat vitam supernaturalem animae: quatenus tamen charitate, quae plenam et perfectam vitam supernaturalem tam fidei quam homini tribuit, destituitur, eatenus mortuus dicitur; sicut brachium stupefactum mortuum dicitur, quod ab anima vegetationem et nutritionem, non vero motum et sensationem recipit: mortuum enim est quoad animam sensitivam, vivit vero quoad vegetativam.

Praeclare S. Bernardus, sermone 24 in Cant.: «Mors fidei,» inquit, «est separatio charitatis. Credis in Christum? fac Christi opera, ut vivat fides tua. Fidem tuam dilectio animet, probet actio. Non incurvet terrenum opus, quod fides coelestium erigit. Qui te dicis in Christo manere, debes sicut ipse ambulavit, et tu ambulare. Quod si propriam gloriam quaeris, florenti invides, absenti detrahis, reponis laedenti te: hoc Christus non fecit. Confiteris te nosse Deum, factis autem negas. Non recte plane, sed impie linguam Christo, animam dedisti diabolo.» Vita ergo linguaque fidei sunt opera: opera enim loquuntur, ait S. Augustinus, tract. 3 et 6 in Epist. S. Ioannis, loquuntur, inquam, veram et probam esse fidem, quae tam proba parit opera. Nam, ut ait Nazianzenus, orat. In plagam grandinis: «Praestantior est sapientia quae factis indicatur, quam quae verbis splendescit. Intellectus enim bonus,» inquit ille, «omnibus facientibus eum, non item praedicantibus.»

Fides ergo ἀπράγμων et carens operum praxi, mortua est, quia quando debet operari et idipsum renuit, signum est eam non esse vivam, nec habere animam et vitam charitatis: charitas enim operatur, si est; sin renuit operari, charitas non est, ait S. Gregorius, tum quia vita animae, puta iustitia, charitas et gratia operibus bonis ali, conservari et augeri debet, sicut vita corporis cibo alenda et conservanda est: si enim is desit, fame contabescet et morietur. Ita Tridentinum, sess. VI, cap. X. Simili phrasi homo dicitur vivere ex respiratione et halitu, adeoque carens halitu esse mortuus, quia halitus ita comitatur fovetque animam, ut haec sine illa consistere nequeat; nam refrigerando cor, conservat corpus, animam et vitam. Intellige haec de adultis, scilicet eos diu non posse vivere vita gratiae, si bene operari negligant. Nam in parvulis et adultis iustificatis, si statim a baptismo, vel iustificatione moriantur, patet eos salvari sine operibus. Cum ergo ait Iacobus, fidem sine operibus esse mortuam, intellige fidem quae renuit operari, cum lex charitatis aut alia opus aliquod iubet et poscit. Ita Caietanus. Quotidie enim lex divina vel humana non unum, sed plura opera fieri praecipiunt, quae si quis facere contemnat aut negligat, peccat, itaque amittit Dei gratiam, quae vita est animae: quo fit ut fides in eo iam non sit viva, sed mortua. Hoc est quod ait S. Augustinus, lib. De Cognit. verae vitae, cap. XXXVII: «Haec fides spe nutritur, sicut corpus cibo reficitur; dilectione animatur, sicut corpus anima vivificatur.» Idem De Spiritu et Litter., cap. XXXII: «Charitas quae est vita fidei, ipsam non praecedit, sed sequitur.» S. Bernardus, epist. 42: «Mortua fides est quae non operatur ex dilectione, quasi non habens animam ipsam dilectionem, qua vegetetur et moveatur ad opera.»


Versus 18: Sed Dicet Quis, Tu Fidem Habes, et Ego Opera Habeo

18. Sed dicet quis. — Erasmus putat esse occupationem, quasi Iacobus, ut ostendat nec fidem absque operibus, nec opera sine fide valere, inducat hic duos colloquentes, quorum alter fretus fide negligit opera. Huic dicitur: Tu fidem habes, sit hoc tibi satis. Rursus alter fidens operibus neglecta fide, respondet illi: Et ego opera habeo, mihi satis est. Iacobus autem utriusque sermonem refellit, dicens: Imo neutrum quod alteruter habet, sufficit ad salutem. Sed tu qui fidem tuam iactas, doce factis ipsis tibi fidem esse, quae certe res otiosa non est: et ego factis ipsis declarabo mihi neutrum deesse. Verum hoc intricatius est, nec trium personarum colloquium hoc in textu reperiri potest. Nam pronomen «ego», cum ait: «Ego opera habeo», est idem et eiusdem (non alterius) personae loquentis, ac mox dicentis: «Ego ostendam tibi ex operibus fidem meam»; ac consequenter tres personae, triaque eorum dicta hic inveniri nequeunt.

Secundo, Glossa, Hugo et Thomas Anglicus censent haec irridendo et improperando dici, quasi is qui fidem et opera habet, irrideat eum qui de sola fide se iactat, ex eaque salutem sperat, ut significet talem esse risu et probro dignum, ideoque explodendum. Verum, ut alia taceam, haec irrisio indigna videtur gravitate Apostolica et modestia S. Iacobi.

Tertio ergo et genuine, est haec tota sententia et obiectio S. Iacobi, qua novo, puta tertio argumento, vel nova argumenti iam allati confirmatione retundit iactantiam eius, qui sola fide gloriatur: τὸ enim ἀλλά, id est «sed», est particula non adversantis, sed confirmantis, vel exaggerantis suum dictum, ut sit idem quod «sed sane», «verumtamen», «certe», «insuper», «praeterea»; vel «quippe», «quare», «quamobrem»; vel «quinimo», «imo», «vero»: haec enim omnia significat ἀλλά, et haec omnia huic loco congruunt, q. d. Sed sane, verumtamen, vel praeterea, vel quippe, vel quinimo dicet, id est iure dicere et recte obicere poterit quis ei, qui fidem iactitat et opera negligit (aitque nudis et famelicis: Ite in pace, calefacimini, saturamini): Tu fidem habes et iactas, at ego fidei adiuncta habeo opera. Ostende ergo mihi fidem tuam sine operibus: certe eam nudam iisque destitutam nunquam mihi ostendes. At ego ex operibus clare tibi ostendam fidem meam, itaque simul ostendam tibi me esse vere fidelem, et e coetu Ecclesiae verorumque fidelium, ac pariter ostendam fidem meam non mihi soli, sed et tibi aliisque prodesse vel ad auxilium, vel ad exemplum. Ostensio enim fidei per opera ad haec duo requiritur in Ecclesia, scilicet, primo, ut iis fideles sibi mutuo ostendant suam fidem, itaque coeant et conflent unum coetum fidelium eumque visibilem. Fideles enim quia homines sunt, non angeli, fidem mentis videre nequeunt: operibus ergo illam ostendere, aliisque spectandam exhibere debent ad hoc, ut se invicem nosse, et ab infidelibus distinguere, ac in unum coetum convenire et coalescere possint. Quocirca Salvianus, lib. III De Providentia, tractans hunc Iacobi locum, ait, «bonos actus esse testes fidei Christianae.» Secundo, ut fides unius non illi soli, sed et caeteris fidelibus prosit, vel eos iuvando, vel bonorum morum et virtutum exemplum praebendo. Idcirco enim in Ecclesia, ut habet symbolum, est Sanctorum communio, puta bonorum mutua communicatio, ut in ea singuli aliis sua communicare, eisque prodesse satagant. Iam quid mihi prodest fides quam in corde gerere dicis, si eam in operibus non videam, non sentiam, nec ullum ex ea emolumentum percipiam?

Atque utrumque significat τὸ «ostende». Ostendere enim in Scriptura significat non tantum rem spectandam proponere, sed et rem ipsam exhibere, dare, donare, largiri; ut cum dicimus Deo: «Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.» «Ostende», id est exhibe et elargire, ut scilicet tua dona, beneficia et opera misericordiae nobis impertias. Cum ergo ait Iacobus: «Ostende mihi fidem», exigit non tantum ut illa oculis videnda subiciatur, sed et reipsa mihi communicetur, mihique commodum et utilitatem aliquam conferat, vel eleemosynas impertiendo, vel adiuvando, vel consulendo, vel aliis quibusque modis. Rursum, q. d. Ostende mihi fidem tuam esse vivam, et charitate animatam vivere, non autem esse mortuam et cadaver; vita enim ostenditur ex habitu et motu. Si enim animal se moveat et spiret, vivit; si sit immobile, est mortuum: ita pariter fides ostendit se vivere, si se moveat et agat ad bona opera; sin ab iis quiescat et sit immota, ostendit se esse mortuam.

Ostende mihi fidem tuam sine operibus. — Iam contrarie legunt Graeca ἐκ τῶν ἔργων, id est «ex operibus»: sed pro ἐκ legendum ἐκτός, id est «sine»; sic enim legit Noster, Syrus et multi Graeci: idque exigit antithesis: «Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam», q. d. Tu fidem sine operibus mihi ostendere non poteris, ego vero ex operibus plane tibi ostendam fidem meam. Ita Apostoli, Martyres et Virgines contemnentes opes, honores, delicias, ipsamque vitam, ostendebant se credere vitam futuram, opes, honores et delicias coelestes. Ideo enim hic paupertatem amplexi sunt, humiliati, afflicti, ut in coelo ditarentur, exaltarentur et gaudiis aeternis affluerent.

Censet Salmeron alludere S. Iacobum ad Proverb. XII, 17, ubi pro eo quod Noster vertit, «qui quod novit loquitur, index iustitiae est», Septuaginta vertunt, ἐπιδεικνυμένην πίστιν ἀπαγγέλλει δίκαιος, id est «demonstratam fidem annuntiat iustus», quasi «demonstratam» idem sit quod «operibus demonstrabilem»; Symmachus, ἐκφαίνων πίστιν ἀπαγγέλλει δικαιοσύνην, id est «qui patefacit fidem, puta per opera annuntiat iustitiam». Verum fides ibi sumitur pro veritate et fidelitate, q. d. Iustus patefacit veraciter et fideliter ipsam fidem, id est rei veritatem sibi patefactam et demonstratam. Hoc est enim quod Noster vertit, «qui quod novit loquitur, index iustitiae est», id est indicat id quod verum et iustum est; cui per antithesin de more Sapiens mox opponit: «Qui autem mentitur, testis est fraudulentus.» Si ergo eo alludit S. Iacobus, verbotenus tantum alludit, aut certe mystice et symbolice duntaxat.

Symbolice haec adaptes haereticis, eisque dicas: Ostende mihi fidem tuam novam, imo perfidam, sine operibus divinis, id est miraculis: ego ex iis ostendam tibi fidem meam et orthodoxam. Miracula enim fidei orthodoxae sunt, ex mortuis suscitare vivos, ex caecis facere videntes, ex surdis audientes; haereticae vero fidei miracula sunt, ex vivis facere mortuos, ex videntibus caecos, ex audientibus surdos.

Ita Calvinus volens suscitare vivum fingentem se mortuum, eum vere mortuum effecit, uti narrat Bolsecus eius discipulus in ipsius Vita, cap. XII. Idem fecisse Cirolam Episcopum Arianum, docet Gregorius Turonensis, lib. II Hist. Franc., cap. III. Sic S. Macarium disputantem cum Eunomiano haeretico provocasse ad miraculum, ut ex operibus quisque ostenderet fidem suam, ideoque mortuum suscitasse; cum Eunomianus diffidens suae fidei, imo perfidiae, se subduxisset, narrat Cassianus, Collat. XV, cap. III.

Efficacius arguit eosdem Georgius, dux Saxoniae: cum enim a Luthero invitaretur ad suam haeresim, respondit, opera Lutheri et Lutheranorum ostendere ipsius fidem non esse a Deo, sed ex diabolo: opera enim quae fides Lutheri docet et suadet, sunt, violare vota, ieiunia, festa, profanare templa et altaria, imagines Sanctorum confringere, S. Sacramenta conculcare, blasphemare beatam Virginem omnesque Sanctos, imo Deum ipsum, quem omnis operis mali auctorem facit. Quando unquam, inquit, facta sunt tot sacrilegia sacerdotum, Religiosorum et Virginum Deo dicatarum, quot sub tuo, o Luthere, Evangelio? Quando crebriores in principes extitere rebelliones. Quando tot sacrarum aedium expilationes, tot furta et rapinae visae sunt? Quando tot maritis ablatae sunt uxores aliisque traditae? Quando tot fornicationes, adulteria, incestus, etc.?


Versus 19: Tu Credis Quoniam Unus Est Deus, Bene Facis; et Daemones Credunt et Contremiscunt

19. Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et daemones credunt et contremiscunt. — Est hoc quartum argumentum probans ad fidem iustificantem requiri bona opera, quod fides operum expers sit daemonum, non fidelium et sanctorum. Obicit Calvinus, S. Iacobum per «fidem» accipere umbram fidei, quia daemones non habent fidem veram et divinam, sed humanam. Respondeo, multi probabiliter censent in daemonibus et damnatis remanere habitum et actum fidei divinae; quia ipsi, exceptis haereticis, nunquam habuerunt actum infidelitatis, qui ut contrarius fidei, eam expellit, et quia in damnatis remanet character baptismi, qui est quasi nota fidei et fidelium. Ita censent Durandus, in III, dist. XXIII, Quaest. IX, art. 2; Alensis, III part., Quaest. LXIV, memb. 7, Catharinus et Salmeron hic, Magister sententiarum in III, dist. XXIII, § «Aliud est», ubi id probat ex Augustino in Psal. LXXVII. Idem probabile esse censet Gregorius de Valentia, II II, Quaest. V, art. 2, puncto 2, ac magis Iustinianus hic, qui idem ascribit S. Augustino, Enchir. III, et S. Thomae, II II, Quaest. XVIII, art. 3, ad 2.

Verum verius est daemonibus et damnatis non remanere fidem, quia Deus eam, uti et cæteras virtutes supernaturales, ab illis aufert; eo quod hae virtutes hominem ordinent et dirigant ad salutem et vitam aeternam, qua indigni et incapaces sunt damnati. Ita censent S. Thomas, II II, Quaest. V, art. 2, quem Thomas Anglicus, Gregorius de Valentia et passim Scholastici sequuntur. Favet S. Dionysius De Divin. Nom., cap. IV, ubi ait naturalia in daemonibus mansisse integra, periisse vero gratuita: fides enim est unum e gratuitis.

Dico ergo, argumentum Iacobi non peti ab eadem specie et fide, sed peti a pari vel simili, q. d. Non est quod iactes te credere Deum caeterosque fidei articulos; quia etiam daemones eorum evidentia (unde Plato in Cratylo, ait daemones dici δαήμονας, id est «scientes») coacti eosdem credunt, sive id faciant fide divina, sive humana: et tamen haec eorum credulitas nil eis prodest, nisi ad maius tormentum. Pari ergo modo fides tua, etsi divinitus indita, tibi non proderit, nisi ad maiorem damnationem, si secundum eam non vixeris, nec bona opera quae fides facienda dictat, exercueris; sed cum daemonibus erit tua fides, ita et sors ac gehenna tua, infra daemones subsidebis, cum daemonibus flammaberis: aeque enim tua, ac daemonum fides non est aliud nisi inanis cognitio, imo iners ac socors credulitas, qua credis Deum iussisse, ut haec et illa facias, quae tamen facere et operari non vis. Quocirca S. Augustinus, Enchirid. VIII, fidem sine operibus vocat «daemoniacam», eamque opponit fidei, quae per dilectionem operatur. Et S. Anselmus, in cap. V ad Galat., fidem operibus destitutam vocat daemonum, non Christianorum.

Et contremiscunt. — φρίσσουσι, id est exhorrescunt, quia videlicet tantam Dei iudicis et vindicis maiestatem, potentiam, severitatem non tantum credunt, sed et reipsa experiuntur ac sentiunt.


Versus 20: Vis Autem Scire, O Homo Inanis, Quoniam Fides Sine Operibus Mortua Est

20. Vis autem scire, o homo inanis. — Instat acrius S. Iacobus, quintumque argumentum affert, quo rem conficit, nimirum proponendo Abraham patrem fidei et iustitiae, qui ex operibus, non ex fide sola iustificatus est. «Inanem» vocat hominem, qui inanem iactat fidem, utpote fructuum, id est operum expertem, ideoque inanis et expers est prudentiae sanaeque mentis.

Mortua est. — Ita Romana, Graeca et Syra: minus ergo recte aliqui legunt «otiosa est».


Versus 21: Abraham Pater Noster Nonne ex Operibus Iustificatus Est, Offerens Isaac Filium Suum Super Altare

21. Abraham pater noster. — Tum secundum carnem, tum secundum fidem et spiritum. Iacobus enim Iudaeus loquitur praecipue Iudaeis, quasi eorum Episcopus. Producit Abrahamum, tum quia ipse fuit pater credentium et exemplar iustorum; tum quia Paulus, Rom. IV, 3, produxerat Abrahamum, dixeratque eum per fidem iustificatum esse; unde inferebat Simon Magus, eum sine operibus iustificatum esse. Explicat ergo hic Iacobus Paulum, nimirum fidem Abrahae non fuisse otiosam, sed bonis operibus cumulatam. Ita quoque seipsum explicat Paulus, Hebr. XI, 8 et 17, ubi heroica fidei Abrahae opera recenset et celebrat.

Offerens Isaac.«Offerens», id est offerre parans, nimirum eum ligans, imponens altari et stringens in eum gladium; sed ab Angelo prohibitus, eum reipsa non obtulit, nec immolavit. «Offerens» ergo in actu destinato et inchoato, non perfecto et consummato. Fuit hic Abrahae heroicus fidei, fortitudinis, obedientiae, charitatis et religionis actus, quo Deo iubenti immolare filium, eumque unicum, illico paruit. Unde Sapiens, cap. X, vers. 5, vocat Abraham in filii misericordia fortem, quia fortitudine vicit misericordiam. Quare actus Abrahae immolantis filium longe excellentior fuit actu Iephte, Agamemnonis, Codri, Iphigeniae, Harmonii, Aristogitonis, Leonidae, Epaminondae, L. Bruti, Deciorum, Creontis, Idomenei, et similium, de quibus Cicero, Tuscul. 1, et Serarius noster in Iudic. XI, Quaest. XVII: qui se, vel filios, vel filias immolarunt, aut morti devoverunt, quia id fecerunt vel coacti, ad tuendam patriae salutem, vel cupidine famae et gloriae. Abraham autem libere id fecit, sola Deo obediendi voluntate et zelo impulsus.

Adde: Abraham immolavit filium, ex quo Deus promiserat illi posteritatem maximam, ipsumque Christum; credidit ergo, quod Deus filium a se immolatum resuscitaret. Unde Apostolus ait, quod «contra spem» naturae, «in spem» gratiae et resurrectionis a Deo promissae crediderit, Rom. IV, 18; «arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus», Hebr. XI, 19. Vide dicta Gen. XII et XXII.

Nota primo, cum Beda, Iacobum producere hoc exemplum Abrahae, ut eo fideles animet ad illud imitandum, ut scilicet in persecutione ingruente suam et suorum vitam Deo in martyrium offerant, multo magis ut eidem in pauperibus bona sua elargiantur, itaque opera charitatis aliarumque virtutum exerceant, et cum fide coniungant.

Nota secundo, Abraham iam erat iustus: iam enim dictum erat de eo Gen. XV, 6: «Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.» Quod ergo postea, Gen. XXII, 10, offerens filium, dicitur hic iustificatus, intellige magis, quia scilicet valde in accepta iustitia per actum tam heroicum obedientiae, religionis et charitatis profecit et crevit, ut patet ex eo, quod in praemium tanti actus Deus cum sua benedictione cumulavit, promittendo ei filium Messiam, sive Christum. Ait enim Gen. XXII, 16: «Per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam quae est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum. Et benedicentur in semine tuo omnes Gentes terrae, quia obedisti voci meae.»

Ex quibus refelluntur Calvinus et Beza (quod et Calvinistae Bibliis Vatabli inseruerunt), qui censent S. Iacobum praeter fidem opera requirere, non ut causam iustificationis, sed ut eius effectum; quasi opera sint signum duntaxat et ostensio fidei iustificantis, quae, inquiunt, a charitate separari nequit. Ergo «iustificatus est» interpretantur «iustus declaratus est». Sed perperam, quia hae benedictiones et haec praemia ex Genesi iam recensita, a Deo non sunt data Abrahae ob iustitiae declarationem, sed ob insignem eius virtutem et iustitiam, qua offerendo filium eximie Deo placuit, eximiamque eius gratiam et iustitiam consecutus est. Quis enim neget Abraham, cum tanta fide, charitate et obedientia filium suum voluit immolare, magis Deo gratum, ac proinde magis iustificatum fuisse? Secundo, idem patet ex eo quod subdit Iacobus, Abraham iustificatum esse ex operibus, non tantum ex fide. Atqui ex fide non tantum iustus declaratus, sed vere iustificatus dicitur, ut fatentur haeretici: ergo et ex operibus non tantum iustus declaratus, sed et vere iustificatus est. Tertio, quia subdit Iacobus ex operibus fidem Abrahae esse consummatam: quia scilicet vere iis consummata est, non autem quia ex eis consummata declarata est: ergo opera afferunt fidei perfectionem et consummationem, quia scilicet merentur augmentum et perfectionem iustitiae. Quarto, quia vers. 25 ait, Rahab meretricem ex operibus iustificatam, neque enim meretrix declarari potuit iusta, sed vere iustificata, id est, ex infideli fidelis, et ex meretrice casta iustaque facta est. Quinto, ita explicat Concilium Tridentinum, sess. VI, cap. VIII et X, ac S. Augustinus, lib. De Fide et Operibus, cap. XIV, et Ad Dulcitium, Quaest. I, et alibi saepe, ac passim Patres omnesque Doctores orthodoxi.

Moraliter S. Ambrosius, lib. 1 De Abraham, cap. VIII, docet Deum ad hunc tentationis et perfectionis gradum, ut filium suum immolaret, sensim provexisse Abrahamum per multas praevias propationes et experimenta, sicut duces solent milites per velitationes instruere et formare ad praelium et victoriam. «Et sanctum,» ait, «Abraham probavit ante, et sic tentavit, ne si ante tentaret quam probasset, gravaret. Probavit eum, cum exire de Charra iussit, et obedientem reperit; probavit cum fidei titulo fretus liberavit nepotem, cum de praeda nihil attigit, cum promisit seni filium; et cum esset centum annorum, quamvis Sarae genitalia consideravit emortua, tamen credidit, nec fide haesitavit; probavit eum sedulitate hospitii. Probatum igitur quasi fortiorem tentandum putavit maioribus, et quibusdam imperiis durioribus», iubendo immolare filium unigenitum.

Discant Praelati et Superiores a Deo, non subito tentare subditos, nec onerare gravibus praeceptis, sed sensim a minoribus eos provehere ad maiora. Subdit aliud morale documentum S. Ambrosius: «Et hoc quidem exemplo docemur, quia veris probatur quis, tentatur autem compositis et fictis. Nec enim volebat Deus immolari a patre filium, sed tentabat affectum patris, si Dei praecepta praeferret filio, si paternae pietatis contemplatione vim devotionis inflecteret.» In magnis ergo voluisse sat est, sufficitque Deo affectus. Idem imitentur Praelati.


Versus 22: Vides Quoniam Fides Cooperabatur Operibus Illius, et ex Operibus Fides Consummata Est

22. Vides quoniam (quod) fides cooperabatur (Syrus «auxiliata est») operibus illius. — Sicut radix cooperatur ramis, instillando eis succum ad producendum fructus: quod enim radix est in arbore, hoc est fides in serie virtutum et bonorum operum: fides enim est quasi fax ostendens et suadens quid faciendum, quid fugiendum sit, ut gehennam vitemus et coelum adipiscamur, ac eo ipso ad bona opera capessenda, mala declinanda impellit. «Nam fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium», Hebr. XI, 1. Vide ibi dicta.

Et ex operibus fides consummata est. — Graece ἐτελειώθη, id est, primo, perfecta est; secundo, finem suum nacta est; tertio, victoriam consecuta; quarto, coronata et coronam adepta; quinto, consecrata est: vide dicta cap. 1, vers. 4. Opera ergo tribuunt fidei perfectionem et consummationem, quia tribuunt ei meritum vitae aeternae, item augmentum et perfectionem charitatis, caeterarumque virtutum. Ex earum enim actibus iteratis seseque intendentibus, intenditur perficiturque earumdem habitus. Huc facit quod mystice notat Origenes, homil. 10 in Gen., famulum scilicet Abrahae, dum iussu domini sui sponsam Isaaco elegit Rebeccam, statim obtulisse ei inaures et armillas, ut aures manusque simul ornatas haberet. Idque mystice explicans: «Vult enim,» ait, «Christus sponsus animam sponsam suam aurea in auribus suscipere fidei verba, et aureos actus in manibus habere.»


Versus 23: Et Suppleta Est Scriptura, Dicens, Credidit Abraham Deo, et Reputatum Est Illi ad Iustitiam; et Amicus Dei Appellatus Est

23. Et suppleta est Scriptura. — Hugo et Thomas Anglicus legunt, «impleta est»: utrumque significat Graecum ἐπληρώθη. Sensus est, q. d. Ne putaremus ex sola fide Abraham et fideles iustificari, eo quod de eo Scriptura Gen. XV, 6, dicat: «Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam»; ecce tibi alia Scriptura idipsum supplet et implet, addens ad fidem requiri opera; nimirum cum dicit Abraham obtulisse filium, multaque alia heroica virtutum opera edidisse, quibus magis magisque sibi Dei gratiam, iustitiam et amicitiam conciliavit. Alii legentes «impleta est», simpliciter sic explicant, q. d. Atque hac ratione impleta est Scriptura, quae dicit Abraham per fidem iustificatum esse: per opera enim impleta et perfecta est fides, et consequenter iustitia Abrahae. Verum «suppleta» exposcit priorem sensum, praesertim quia Iacobus hic urget iustificationem fieri ex operibus, non ex fide duntaxat: hic enim est scopus ipsius.

Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. — Haec verba explicui Gen. XV, 6. Moraliter Philo, lib. Quis rer. divin. sit heres, ait: «difficile esse credere soli Deo, propter cognationem quam habemus cum rebus mortalibus, quae nobis persuadent ut credamus fidamusque gloriae, principatui, amicis, sanitati, robori, etc. Has persuasiones eluere, et diffidere creaturae per se infidissimae, ac soli Deo fidere, qui solus vere fidus est, res est animi magni coelestisque, non inescati ullis rebus nostratibus.» Idem, lib. De Praem. et poen.: «Quisquis,» ait, «Deo credit ex animo, in nulla re creata corruptibilique collocat fiduciam, ne in his quidem quibus sibi maxime placet.» Idem, lib. De Abraham: «Solum igitur,» ait, «certum firmumque bonum est fides qua Deo creditur, vitae solatium, bonae spei supplementum, depulsivum calamitatum, felicitatum conciliativum, superstitionis abnegatio, pietatis assertio, prosperitatis haereditas, profectus in bonis omnibus fultus universorum auctore, qui potest omnia, vult tantum optima.»

Et amicus Dei appellatus est. — II Paral. XX, 7, et Iudith VIII, 22: «Memores,» ait, «esse debent, quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est»; et Isaiae XLI, 8: «Et tu, Israel, serve meus Iacob, quem elegi semen Abraham amici mei»; ac Daniel. III, 35: «Neque auferas a nobis misericordiam tuam propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum.»

Nota: Licet omnes iusti sint et vocentur amici Dei, proprie tamen et quasi antonomastice hic titulus et epithethum datur Abrahae, ut ait Epiphanius, haeres. 78, quia mira Dei cum Abraham fuit familiaritas et amicitia, ut patet in Gen., a cap. XII usque ad XXV. Hinc et ei quasi singulari suo amico secreta sua revelavit Deus, uti excidium Sodomae et Pentapolis. «Numquid,» ait, «celare potero Abraham (Septuaginta addunt «amicum meum») quae gesturus sum?» Gen. XVIII, 17. Vere Philo, lib. III, ait, Resipuit Noe: «Quicumque,» ait, «hac sors contigerit ut amicus Dei sit, is humanae felicitatis terminos transcendit.»

Ratio huius amicitiae fuit, prima, quod Abraham Deum mire amans et colens, eum vocantem secutus, ex patria exierit in Chanaan, ibique quasi peregrinus, sed civis coeli et domesticus Dei vixerit. Secunda, quod Dei voluntati in omnibus se conformarit. Ita S. Augustinus, serm. 46 De Temp., cap. IV. Vera enim amicitia est idem velle et idem nolle, ait Aristoteles. Tertia, quod ardua et heroica virtutum opera ediderit, et in tentatione valida fidelis Deo et constans permanserit, ut ait Iudith verbis paulo ante citatis. Nam, uti ait Seneca, lib. I De Provid.: «Bonum virum Deus in deliciis non habet»; sed miris modis probat, purgat et exagitat. Quarta, quod Deo fuerit similis: sicut enim Deus immolavit Filium pro salute mundi, sic et Abraham immolavit Isaac, qui typus erat Christi, uti Abraham Dei Patris. Similitudo autem est illex amoris et amicitiae, teste Aristotele. Quinta, quia Abraham in omnes fuit beneficus et liberalis. Id autem mire Deo placet, eique nos facit persimiles: Deus enim in omnes beneficentissimus est. Titus Imperator cum vesperi recordaretur, se eo die nulli beneficium contulisse, exclamavit: «Amici, diem perdidi.» Quod recitans S. Hieronymus in cap. VI ad Galat.: «Et nos,» ait, «non putamus perire nobis horam, diem, momentum, tempus, aetatem, cum otiosum verbum loquimur, pro quo reddituri sumus rationem in die iudicii?» Sexta, quia conversatio eius erat in coelis cum Deo et angelis; unde mente, lingua et moribus non tam terrestris erat, quam coelestis et divinus. Septima, quia Dei fidem, cultum et gloriam docendo, orando, sacrificando, ideoque aedificando altaria per totam Chananaeam propagavit. Rursus, eadem imbuit totam suam familiam et posteritatem amplissimam, quae Abrahami patriarchae disciplinam secuta in Dei religione constans et firma stetit per annos bis mille usque ad Christum. Octava, quia insigni fuit in rebus omnibus et eventibus animi moderatione et aequitate; qua uti praecellit Deus, ita ea praeditos quasi amicos diligit. Hanc in Scipione Africano celebrat Seneca, epist. 87: «Animam eius,» ait, «in coelum, ex quo erat, rediisse mihi persuadeo, non quia magnos exercitus duxit, hoc enim et Cambyses furiosus et furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam eius moderationem.»

Iisdem de causis, S. Ioannes, quasi alter Abraham novae legis, vocatur «discipulus ille quem diligebat Iesus», Ioan. XIII, 23. Quin et Apostoli omnes a Christo amici vocantur: «Vos autem,» ait, «dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis», Ioan. XV, 15. Sic et caeteri Christiani non tantum amici, sed et filii Dei nuncupantur, de quibus S. Ioannes quasi admirans ait, epist. I, cap. III, vers. 1: «Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus.» Eosdem praevidens in spiritu Psaltes exultans canebat: «Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum», Psal. CXXXVIII, 17; et Sponsa Cant. V, 10: «Dilectus meus,» ait, «candidus et rubicundus, electus ex millibus»; et vers. 16: «Totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus.» Porro hominum, etiam principum, amicitia infida est, fragilis, caduca, inutilis et saepe noxia, non tantum corpori, sed et animae extremam perniciem affert: Dei vero amicitia fida est, stabilis, secura, utilis, salutemque et corpori et animae, tam praesentem quam aeternam conciliat. Quocirca sapienter Aulicus iste apud S. Augustinum, lib. VIII Confess. cap. VI, lecta Vita S. Antonii, ad socium conversus: «Dic quaeso te,» ait, «omnibus laboribus nostris quo ambimus pervenire? quid quaerimus? cuius rei causa militamus? Maiorne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici Imperatoris simus? Et ibi quid non fragile plenumque periculis? Et per quot pericula pervenitur ad grandius periculum? Et quamdiu istud erit? Amicus autem Dei si voluero, ecce nunc fio.» Voluit, et factus est. Porro, inter Deum et iustum non est amicitia rigida, quae solum est inter aequales: Deus enim in immensum superat omnes homines, angelos et creaturas; sed qualis esse potest et solet inter principem et subditum, inter patrem et filium, inter Creatorem et creaturam, quae tota summa dignatione et benevolentia Creatoris nititur, in eaque fundatur et consistit. Et hoc sensu accipe illud S. Hieronymi, in cap. VII Michaeae: «Amicitia pares aut accipit, aut facit»; pares scilicet in officiis amicitiae.


Versus 25: Similiter et Rahab Meretrix, Nonne ex Operibus Iustificata Est, Suscipiens Nuntios

25. Rahab meretrix. — Chaldaei, Lyranus, Abulensis, Pagninus, Arias pro «meretrix» vertunt, «cauponam» vel «hospitam». Hebr. enim זונה zona et cauponam et meretricem significat: utrumque hic congruit, quia non raro hospitae dum maritis carent, tam se quam sua prostituunt. Porro Rahab meretricem fuisse ex Clemente Romano, Origene, Irenaeo, Nazianzeno, Ephrem, Chrysostomo, Theodoreto, Ambrosio, Augustino, Hieronymo et aliis docet noster Serarius in Iosue, cap. II, Quaest. III et seq. Unde exemplo Rahab conversae ad fidem et castitatem, aeque ac S. Magdalenae, S. Ephrem tomo 1, serm. 2 De Paenit., invitat peccatores omnes ad paenitentiam. Idem facit S. Chrysostomus, hom. 5 De Paenitentia, ubi de Rahab ait: «Erat in fornice velut in volutabro confusa margarita, aurum in luto abiectum, flos spinis confossus, religiosa anima reclusa in pietatis loco», quia scilicet talis erat non actu, sed in Dei praescientia et praedestinatione. Unde et Rahab hebraice idem est quod «robur», vel «latitudo». Origenes, hom. 3 in Iosue, eam vocat Prophetidem. Cyrillus Hierosolymitanus, catech. 2, ait eam salvatam; quin et S. Paulus, Hebr. XI, 31, eam in catalogo Sanctorum veteris Testamenti collocat, et ab insigni fide commendat: «Fide,» ait, «Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace», q. d. Cum omnes cives Ierichuntis increduli persisterent, nollentque se dedere Hebraeis, quibus Deus urbem totamque Chananaeam dono dederat, perierunt et ab Hebraeis occisi sunt; sola Rahab credens, et Hebraeis dedens se et patriam, salvata est.

Moraliter S. Ambrosius, lib. III, epist. 25, sub finem: «Hospitalitatem,» ait, «diligite, per quam S. Abraham invenit gratiam, Christum hospitio suscepit, filium Sarae meruit effecta iam senectute, Lot quoque Sodomitani excidii evasit ignem: et tu potes suscipere angelos, si advenientibus hospitium tuum offeras. Quid de Rahab dicam, quae hoc munere invenit salutem?»

Nonne ex operibus iustificata est? — Opera fidei Rahab fuere illustria. Primo, insignis fuit eius hospitalitas, quae exteros et ignotos exploratores Ierichuntis, patriae licet hostes, hospitio excepit, abscondit, servavit, eo quod divino instinctu intellexisset Deum velle civitatem Hebraeis tradi. Quare fallitur Abulensis in Iosue 1, Quaest. XL et XLI, ubi ait Rahab sine peccato potuisse exploratores prodere, vel occidere; Deo enim eiusque voluntati cognitae repugnare non poterat. Secundo, fuit in ea amor ingens Dei, quo vicit amorem patriae, adeoque illo patriam Hebraeis prodidit et perdidit: amor autem patriae in cive vehemens est, amorique patris et matris praeponitur, ait Plato in Critone. Ita pro patria morti se devoverunt Codrus, rex Athenarum; Curtius, Decii, Brutus, Thrasybulus, Themistocles et alii, quos mire celebrat Valerius Maximus, lib. V, cap. VI, et Cicero, Tuscul. I. Tertio, enituit in ea fortitudo ingens, qua se suasque fortunas, et totam familiam extremo discrimini obiecit pro Deo eiusque populo. Nam, ut ait S. Ambrosius, in Psal. XXXVII: «Animam suam non solum contemptu omnium quae habebat, sed etiam vitae periculis putavit esse redimendam, quae exploratores Iesu Nave civibus suis quaerentibus denegavit, et hostes patriae, legatos tamen fidei, maluit occultare quam prodere. Non eam minae civium, non bellorum pericula, non incendia patriae, non suorum discrimina terruerunt. Disce vir, disce Christiane, quomodo verum Iesum sequi debeas, quando femina contempsit omnia sua, et Iesum in figura propter similitudinem nominis est secuta.»

Quocirca R. Simeon et R. Iohai apud Masium in Iosue II, pag. 16, asserunt tantam fuisse fidem Rahab, adeoque Deo acceptam, ut etiamsi ducentos habuisset consanguineos et ducentas exteras familias eis affinitate coniunctas, omnes illae ob Rahab salvandae fuissent.

Hinc nota primo, Rahab iustificatam esse asserit hic S. Iacobus et S. Paulus, Hebr. cap. XI, vers. 31, ex communi Synagogae et Iudaeorum consensu, atque ex fide eius tam generosa, qua et vitam suaque omnia pro populo Dei evidenti exposuit periculo, ac ex idololatra et Chananaea facta est fidelis et proselyta, adeoque in veram Dei religionem, Ecclesiam et iudaismum transiit; unde et nupsit Salmon, principi tribus Iuda, ex quo descendit Christus. Salmon enim ex Rahab genuit Booz, hic Obed, hic Iesse, hic Davidem, Matth. I, 5. Quare meruit esse genitrix et avia Davidis, Salomonis, ipsiusque Christi. Addunt Rabbini (penes quos sit fides), Rahab sua fide promeruisse ut ex eius stirpe procrearentur Prophetae et sacerdotes, Ieremias, Helcias, Sarias, Maasias, Barachias, Hanameel, Sellum, Ezechiel et Huldam.

Nota secundo, Rahab ante adventum exploratorum audiens prodigia, quae Deus pro Hebraeis fecerat in Aegypto, et in transitu maris Rubri, Dei instinctu in eum credidit, dicens: «Dominus Deus vester ipse est Deus, in coelo sursum et in terra deorsum», Iosue II, 11. Sed problema est, an antequam exciperet exploratores, fidem contritione et charitate perfectam habuerit, ideoque iustificata sit; an vero post eorum adventum et colloquium eam conceperit, ita ut eos excipiendo non sit primo iustificata, sed iam iusta facta sit iustior et sanctior. Utrumlibet est probabile et graves habet auctores; fuisse iustificatam ante eorum adventum videtur indicare narratio historica, Iosue II. Non fuisse iustificatam, suadet quod hic, et a S. Paulo, Hebr. cap. XI, 31, vocetur meretrix, quae, ut ait Ambrosius in Psalm. XL, «perfidiae et intemperantiae se alebat stipendiis; tamen ubi exploratores vidit, quos miserat Iesus Nave, fidem induit et periculo imminente iustitiam servavit.» Secundo, quia non potuit velle mutare gentilismum in veram religionem et iudaismum, nisi visis et auditis exploratoribus Iudaeis, ab eisque de iudaismo edocta; atqui debuit mutare gentilismum in cultum et religionem veri Dei Hebraeorum, antequam iustificari posset: ergo debuit prius eos audire et ab eis edoceri. Quare multa inter eam et exploratores colloquia de Deo, et Hebraeorum religione eorumque portentis intercessisse non est dubium, licet ea sileantur Iosue cap. II. Hoc si verum est, sequitur Rahab post et per adventum exploratorum fuisse plene ad Deum conversam, primoque iustificatam; quam iustitiam deinde auxit abscondendo et dimittendo exploratores. Quocirca S. Iacobus agit tam de prima, quam secunda eius iustificatione, puta de augmento iustitiae.

Suscipiens nuntios, — duos exploratores in Iericho missos a Iosue. Hebraei nonnulli tradunt hos duos fuisse Caleb et Phinees, filium Eleazari, quem aliqui censent fuisse angelum, vel instar angeli, qui cum vellet videretur, cum nollet absconderetur; ac proinde cum Rahab cum vellet abscondere, respondisse: Ego sacerdos sum; sacerdotes vero quippe angelorum similes, si volunt, aspectabiles sunt; si nolunt, non cernuntur: itaque Rahab abscondisse tantum Caleb, non Phinees. Sed hoc Rabbinicam olet fabulam et repugnat versioni Latinae Iosue, II, 4, ubi uterque a Rahab absconditus dicitur.


Versus 26: Sicut Enim Corpus Sine Spiritu Mortuum Est, Ita et Fides Sine Operibus Mortua Est

26. Sicut enim corpus sine spiritu (id est halitu vitali, qui index et fomes est animae, ac vitae indicium) mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. — Hinc patet errare eos, qui virtutem in verbis, non rebus ponunt, de quibus Plutarchus, lib. De Superstitione, et Horatius: «Virtutem,» inquit, «verba putas, ut lucum ligna.» Ex adverso enim Paulus, I Cor. IV, 20: «Non in sermone,» ait, «est regnum Dei, sed in virtute.» Philo, lib. De Migrat. Abraham: «Verba,» inquit, «Dei, opera sunt sapientis: quod enim Deus loquitur, hoc sapiens operatur.» S. Ambrosius, in Psal. CXVIII: «Virtus,» ait, «non verbis et in voce, aut simulatione, sed in re ac in manibus et operibus consistit.» S. Ephrem, lib. De Vita spirituali: «Considera,» ait, «utrum habeas opera fidei congruentia. Nam si dicendi tantum et audiendi studiosus es, illud in te iacietur: Fides sine operibus mortua est.»

Hinc Christus, ut necessitatem operum nobis commendaret, «in vita passiva habuit actionem, et in morte passionem activam sustinuit, dum salutem operatur in medio terrae», ait Bernardus, serm. feria 4 Hebd. paenosa; quia, ut idem inquit serm. De obedientia, patientia et sapientia, Christus dum operabatur, simul patiebatur, et dum patiebatur, simul operabatur; ut utrumque nos ambire et iungere doceret. Idem, serm. De resurr.: «Fidem,» ait, «veram opera testantur. Sicut enim corporis huius vitam in motu suo dignoscimus, ita et fidei vitam ex operibus bonis. Itaque vita quidem corporis est anima, per quam movetur et sentit: vita vero fidei charitas, quia per illam operatur; unde et refrigescente charitate fides moritur, sicut corpus, anima recedente. Tu ergo si videris hominem in bonis operibus strenuum vivere, in eo fidem esse non dubites, tenens fidei illius argumenta.» Hoc est quod ait Paulus, Ephes. II, 10: «Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis», id est, ad opera bona peragenda et accumulanda, «quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus», q. d. Idcirco Christus nos fecit Christianos tantaque gratia donavit, ut ea non sit iners et otiosa, sed operosa, ac in opera bona studiose conferatur.

Moraliter, Thomas Anglicus: «Nota,» inquit, «quod oportet nos habere fidem veram, non fictam, I Timoth. 1: Finis praecepti, ait, est charitas de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Certam, non dubiam, cap. 1, vers. 6: Postulet in fide nihil haesitans; Matth. XIV, 31: Modicae fidei quare dubitasti? Unam, non divisam, Ephes. IV, 5: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Vivam, non mortuam, Habuc. II, 4: Iustus autem in fide sua vivet. Magnam, non parvam, Matth. XV, 28: O mulier, magna est fides tua. Fervidam, non tepidam, Matth. XVII, 19: Si habueritis fidem sicut granum sinapis. Operosam, non otiosam, ut hic: Fides sine operibus otiosa est. Firmam, non infirmam, Coloss. II, 5: Videns vestrum ordinem, et firmamentum eius quae Christi est fidei vestrae. Animosam, non timidam, Ephes. VI: In omnibus sumentes scutum fidei. Perpetuam, non transitoriam, Tob. II, 18: Filii sanctorum sumus, et vitam illam exspectamus quam Deus daturus est iis, qui fidem suam nunquam mutant ab eo.»

Ex dictis liquet quomodo conciliandus sit S. Iacobus, dicens nos fide et operibus iustificari, cum S. Paulo, qui asserit nos ex fide, non ex operibus iustificari. Nam Iacobus per opera intelligit opera fidei; Paulus vero opera legis et naturae, seclusa fide et gratia Christi, ex quibus nos non iustificari manifestum est. Porro Paulus sub fide comprehendit opera fidei, ex iisque nos iustificari non negat, imo asserit, aeque ac Iacobus. Ut alia taceam, idipsum plurimis exemplis confirmat toto cap. XI ad Hebraeos, ubi heroica fidei patrum facta enarrat, per quae ipsi Dei hominumque gratiam et gloriam meruerunt. Unde per anadiplosin concludens, vers. 33: «Gedeon,» inquit, «Barac, Samson, Iephte, David, Samuel, etc., per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, etc., lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis, et in cavernis terrae.» Ita S. Augustinus, lib. De Fide et Oper. cap. XIV, qui et lib. LXXXIII Quaest. IX, cap. LXXVI, ait Paulum intelligere opera quae fidem praecedunt, Iacobum vero opera quae fidem sequuntur.

Addunt aliqui Paulum loqui de prima iustificatione, qua quis ex iniusto fit iustus; Iacobum de secunda, qua quis ex iusto fit iustior: sed Rom. IV, 3, ostendi tam Paulum quam Iacobum loqui de utraque. Verum tamen est, Iacobum magis loqui de secunda, puta de augmento iustitiae: conatur enim fideles et iustos excitare ad studium bonorum operum; Paulum vero magis loqui de prima, qua quis ex impio fit iustus. Id liquet ex cap. III ad Rom., vers. 23, ubi sic ait: «Omnes peccaverunt et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius, etc., propter remissionem praecedentium delictorum»; et cap. IV, vers. 3: «Credenti,» ait, «in eum qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam.» Idque probat ex Psalm. XXXI, vers. 1: «Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.»

Denique Paulus per opera proprie intelligit legalia. Cum enim Iudaei censerent se iustificari ex circumcisione, et caeremoniis lege Mosaica praescriptis, Paulus idipsum confutat, docetque haec omnia sine fide et gratia Christi esse inefficacia et inutilia ad iustitiam et salutem. Idipsum patet Rom. III, 28, ubi diserte ait: «Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis», ac subdit: «An Iudaeorum Deus tantum?» uti Iudaei putabant; «nonne et Gentium? imo et Gentium.» Idem liquet ex eo, quod Rom. II, III, IV, et epist. ad Galat., cum nominat opera legis, semper affert exemplum circumcisionis, quae fuit praecipuum opus legale veteris legis. Iacobus vero per opera intelligit Evangelica et Christiana, quae fiunt ex fide et gratia Christi, ex quibus nos iustificari tam Paulus quam fides docet.