Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam S. Iacobi, Caput I


Index


Synopsis Capitis

Veteri epistolarum more, varia et disparata de variis virtutibus dat partim monita, partim praecepta. Primo, vers. 1 usque ad vers. 12, docet gaudendum esse in tentatione, eo quod illius patientia opus perfectum habeat, postulandam esse a Deo sapientiam certa spe et fide: humiles et pauperes gloriari debere in sui exaltatione futura, divites vero et superbos confundi in humiliatione, qua eos mox excipiet. Secundo, vers. 12 usque ad 19, docet, beatum esse qui suffert tentationem; tentationem vero non esse a Deo: sed omne donum et bonum ab eo, quasi a Patre luminum descendere. Tertio, vers. 19 usque ad 22, docet frenandam esse linguam, iram et immunditiam. Quarto, vers. 22 usque ad finem, docet justificari factores verbi, non auditores tantum. Religionem enim veram esse, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc seculo.


Textus Vulgatae: Iacobi 1:1-27

1. Jacobus Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem. 2. Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: 3. scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. 4. Patientia autem opus perfectum habet; ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. 5. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. 6. Postulet autem in fide nihil haesitans: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. 7. Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino. 8. Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. 9. Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua; 10. dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibit. 11. Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. 12. Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. 13. Nemo cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. 14. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus. 15. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. 16. Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. 17. Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. 18. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. 19. Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. 20. Ira enim viri, justitiam Dei non operatur. 21. Propter quod abjicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. 22. Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. 23. Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. 24. Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. 25. Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. 26. Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. 27. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.


Versus 1: Servus Dei et Domini Nostri Jesu Christi

Jacobus. — Nomen hoc accepit a primo duodecim tribuum parente et Patriarcha, qui dictus est Jacob, id est «supplantator,» a Rebecca matre, eo quod in utero, dum nasceretur, tenuerit plantam fratris sui Esau; quo portento significabatur, quod eum esset supplantaturus, eique jus primogeniturae callide praerepturus, uti dixi Gen. cap. xxv, 25. Simili modo S. Jacobus diabolum, ejusque filium Simonem Magum cum suis supplantavit. Sic Saulus nomen accepit a Saule primo rege suae tribus Benjamin. Et sicut Saul Davidem, ita Saulus persecutus est Christum et Christianos. Mystice, Jacob, id est «luctator,» est quivis Christianus: hic enim ad duellum et singulare certamen provocat daemonem, carnem et mundum, totumque infernum. Unde est pugil et athleta Christi, ait S. Dionysius, cap. II Eccl. Hier., et a Christo dicitur Christianus, quasi ab unguente unctus ad spiritualem luctam, qua tota vita cum hostibus confligere debet. Ita S. Augustinus tract. 33 in Joan. Idipsum repraesentavit Jacob luctans cum Angelo, Genes. xxxii, 24, ut docet Theodoretus ibid. Quaest. XCI.

DEI ET DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI. — Primo, Graeci apud Oecumenium per «Deum» intelligunt Deum Patrem; per «Dominum,» Deum Filium, quasi utriusque personae divinae servum se profiteatur Jacobus; utpote quarum una eademque sit, uti essentia et operatio, ita et auctoritas ac dignitas. Secundo, alii per «Deum» accipiunt Sanctam Trinitatem; per «Dominum» Christum qua homo est. Tertio, et genuine S. Cyrillus, lib. XII Thesaur., cap. XIII, Thomas Angelicus, Dionysius et alii censent eamdem personam, scilicet Filium, puta Jesum Christum, vocari hic Deum et Dominum, ut duae Christi naturae significentur: in «Deo,» divina, in «Domino,» humana. Aut certe, quia epithetum Deo proprium est «Dominus»: Deo enim proprie competit plenum, transcendens et universale dominium in res omnes, juxta illud Virgilii, Aeneid. I: O qui res hominumque Deumque Aeternis regis imperiis, et fulmine terres. Unde et illud Martialis irridentis Domitianum Imperatorem, qui Deus haberi et coli volebat: Edictum Domini Deique nostri. Teste enim Suetonio in Domitian., cap. xiii, tanta arrogantia dictabat Domitianus epistolam, ut sic inciperet: « Dominus et Deus noster sic fieri jubet. » Notat S. Chrysostomus, hom. 9 in Epist. ad Coloss., nomen Domini, Trinitatis, aut Christi epistolis rebusque omnibus a fidelibus praefigi solitum: « Quia, inquit, ubicumque fuerit nomen Domini, ibi prospera erunt omnia: multoque magis nomen Christi, quam Consulum, securitatem litteris addit. » Ita Christianos solere quibuslibet litteris et monumentis praefigere nomen Christi aut signum crucis docet noster Gretserus, lib. III De Cruce, cap. ix et seq.

Moraliter et nervose Primaticeius notat, per to «Dei» significari et commendari nobis excellentiam Majestatis divinae; per to «Domini,» immensam ejusdem potestatem; per to «nostri,» infinitam ejus charitatem; per to «Jesu Christi,» regalem et sacerdotalem ejus dignitatem.

JESU CHRISTI SERVUS. — Non se vocat Apostolum, sed servum Christi. Hinc aliqui opinati sunt, Jacobum, qui fuit auctor hujus epistolae, non fuisse Apostolum. Distinguunt enim ponuntque tres Jacobos, primum Zebedaei, secundum Alphaei, utrumque Apostolum, tertium fratrem Domini, qui fuerit Episcopus duntaxat (non Apostolus) Hierosolymae, scripseritque hanc epistolam. Ita Clemens, lib. II Constit., cap. lix, et lib. VI, cap. XII, et Turrianus ibidem, S. Hieronymus in Isaia cap. xvii, Cyrillus Hierosolymitanus, catechesi 14. Favet S. Anacletus, quartus a S. Petro, epist. II, ubi docet, Jacobum fratrem Domini ordinatum esse Episcopum Hierosolymae a S. Petro, Jacobo et Joanne fratribus; cum tamen communis sententia Anacleti ibidem, Cyrilli catechesi 17, Ammonii et aliorum, quos citavi Act. ii, 4, sit, omnes Apostolos ab ipso Christo immediate ordinatos esse Episcopos; nisi quis dicat Jacobum hunc a Christo quoque ordinatum Episcopum, sed in genere totius orbis, uti et caeteros Apostolos: a Petro vero ordinatum, id est, deputatum et institutum esse Episcopum proprium primae Ecclesiae, puta Hierosolymitanae, non vero primitus ab iis consecratum, uti recte observavit S. Chrysostomus, hom. 87 in Joannem.

Verum communis sententia est, duos tantum fuisse Jacobos, eosque Apostolos, Zebedaei scilicet et Alphaei, qui fuit Episcopus Hierosolymae et auctor hujus epistolae. Id patet ex Paulo, qui Galat. i, 19, dicit se alium Apostolorum non vidisse, nisi Jacobum fratrem Domini; et cap. ii, 9, Jacobum hunc cum Cepha et Joanne vocat columnam Ecclesiae. Ita sentit et docet Concilium Tridentinum, sess. IV; Eusebius, lib. II Histor., cap. 1 et XXII; Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom.; Chrysostomus, hom. 33 et 44 in Matth.; S. Epiphanius, haeresi 29, et alii passim, imo tota Ecclesia, quae Jacobi Minoris festum celebrat 1 maii, asserens illum Apostolum, fratrem Domini, Alphaei filium fullonis vecte a Judaeis occisum. Quare S. Hieronymus sententiam mutavit; nam epist. 103, et lib. I Contra Pelag., Jacobum auctorem epistolae vocat Apostolum. Clementis libri Recognitionum dubia sunt auctoritatis. Unde idem Clemens, epist. I ad... Jacobum hunc, asserit eum a Christo immediate ordinatum. Idem asserit Eusebius, Dorotheus in Synopsi, et alii. Hinc a S. Jacobo Ecclesia Hierosolymitana dignitatem Patriarchalis Ecclesiae obtinuit, aeque ac Antiochena et Romana, utpote in quibus per se sedit S. Petrus; atque Alexandrina, in qua sedit S. Petrus per S. Marcum suum discipulum. Patriarchales enim Ecclesiae sunt Apostolicae, et ab ipsis Apostolis fundatae et institutae. Porro Hierosolyma non tempore S. Jacobi, utpote mox evertenda a Tito, sed diu postea a Vigilio Papa hanc dignitatem obtinuit, uti dixi Actor., cap. xi, xxv et xxvi.

Causae ergo cur S. Jacobus scribat se servum Christi, non Apostolum, sunt variae. Prima est studium humilitatis et modestiae, uti ex eodem B. Virgo vocavit se ancillam Dei, Lucae i, 38. Secunda, quod Apostolus proprie vocetur is, qui missus a Christo, per orbem evangelizatum discurrit. Jacobus autem non discurrit per orbem, uti caeteri undecim Apostoli, sed affixus fuit Judaeae et Hierosolymae, ejusque proprius a Christo et Apostolis creatus fuit Episcopus et Pastor. Tertia, quia ingens dignitas est, et summi honoris titulus esse servum Christi. Nam, ut ait S. Ambrosius, « Magna dignitas est servum esse potentis: » ergo summa dignitas est servum esse summe potentis, puta Christi, servire enim Deo regnare est. Quocirca Apostoli omnibus mundi regnis praeferebant servitutem Christi, magisque gloriabantur quod essent servi Christi, quam si fuissent reges totius orbis, inquit Didymus et Oecumenius. Unde et S. Agatha Quintiano praesidi dixit: « Multo praestantior est Christiana humilitas et servitus regum opibus ac superbia. » Esse enim servum Christi, est esse servum aeternae sapientiae, justitiae, veritatis, bonitatis et omnium omnino virtutum, quae Christus est, uti recte dixit Origenes. Quarta, quia ex Apostolis soli S. Petrus quasi primas, et S. Paulus quasi apostolus doctorque omnium gentium, antonomastice Apostoli titulum occuparunt. Unde nec S. Joannes, nec S. Judas in suis epistolis se vocant Apostolos. Quinta, quia servus Christi idem est quod Apostolus. «Servus» enim hic non qualem qualem significat, sed hero, puta Christo, fidelissimum, dilectissimum, proximum et intimum, qui ejus res omnes curat, ab eoque quovis gentium ad eas convertendas mittitur, qui sane non alius est quam Apostolus. Hinc Judas exemplo fratris sui Jacobi, pariter initio epistolae se vocat servum Christi. Denique Sixtus Senensis, lib. VII Biblioth., et Fevardentius hic opinantur nomen «Apostoli» hic erasum esse ab aliquo falsario, ut, sublato auctore, tolleret auctoritatem epistolae. Nam multi codices Latini, Graeci, Syri et arabici habent hic nomen «Apostolus.»

DUODECIM TRIBUBUS QUAE SUNT IN DISPERSIONE. — quae sunt dispersae inter Gentes. Ita Syrus; jam «tribubus,» id est Judaeis quibuslibet qui prognati sunt ex duodecim tribubus. Nec enim tribus totae dispersae fuerunt, sed multi ex singulis tribubus. Nota: Jacob patriarcha duodecim habuit filios, pariter patriarchas. Quisque enim unam familiam et tribum filiorum et nepotum ex se prognatorum constituit, eique suum nomen attribuit, ut tribus Juda, Levi, Ruben, dicitur familia prognata ex Juda, Levi, Ruben, etc. Inter has duodecim tribus divisa fuit terra sancta sive Judaea a Josue, cap. xv. Ex ea saepius illae in captivitatem abductae, et inter Gentes dispersae fuerunt, praesertim per reges Assyriorum, Babyloniorum, Syrorum, Aegyptiorum et Graecorum. Multi etiam sponte sua e Judaea in exteras regiones vel lucri, vel quietis, vel parentum, etc., causa abierunt, ibique sedes fixerunt. Insuper Judaei fideles pene omnes, exceptis Apostolis, in persecutione ob S. Stephanum excitata, e Jerusalem ad alias civitates et regiones profugerunt et dispersi fuerunt, ut patet Act. viii, 2. Hisce omnibus, ac praesertim dispersis ob necem Stephani, ut censet Beda, Gagneius et Ribera in Osee, cap. 1, hanc epistolam scribit S. Jacobus (aeque ac suam S. Petrus), ut sicut praesentes verbo, ita absentes scripto doceret, corroboraret et exhortaretur ad vitam Christiano dignam. Erat enim ipse proprius Judaeorum Episcopus: unde proprie eorum curam pastoralem egit. Hinc patet primo, S. Jacobum hanc epistolam directe scripsisse Judaeis fidelibus, indirecte tamen etiam infidelibus, ut vult Beda, consequenter tamen eamdem scripsit et fidelibus e gentilitate conversis. Hi enim omnes eamdem Christi fidem et vitam, quam hic inculcat S. Jacobus, profitebantur. Addit Lucius Dexter in Chronico, plurimos Judaeos dispersos fuisse per Hispaniam, iisque maxime hanc epistolam scriptam esse a Jacobo, utpote quem ipse censet fuisse, non Alphaei, sed Zebedaei, Hispanorum Apostolum et magistrum, de quo dixi in Proemio.

Patet secundo, S. Jacobum non scripsisse hanc epistolam ad decem tribus, quae post schisma factum per Jeroboam a duabus, puta Juda et Benjamin, tandem a Salmanasar adductae sunt in Assyriam, quas Judaei fabulantur Caspiis montibus imperviis concludi et abscondi. Nam S. Jacobus ait se scribere duodecim tribubus: ergo tam duabus quam decem jam dictis scribit.

SALUTEM. — Subaudi «optat et precatur»; graece est χαίρειν, quod tria significat, scilicet gaudere, salvere et valere. Salutantis est vox: unde ea Graeci utuntur initio epistolarum, quod imitatus Horatius initio lib. I Epistol. « Celso, inquit, gaudere, et bene rem gerere, Albinovano Musa rogata refer. » Sic et hic χαίρειν alludit ad χαράν, quae sequitur, q. d. Opto vos gaudere, ut tribulationem quae vos occupat, aestimetis non dolorem, sed gaudium. Porro salutatio Apostolorum et Sanctorum non est aulica et verbalis, sed efficax et realis, sufficitque salute implere eum qui se utatur, uti ex... uti ex S. Chrysostomo dixi Rom. 1, sub initium. «Salus» autem pacem, gratiam omneque bonum quod ad salutem praesentem et aeternam ducit, complectitur; ac consequenter ipsum Jesum, qui est salus et Salvator mundi. Hoc responsum sit Cajetano, qui hanc salutem (ac consequenter epistolam) profanam, non apostolicam censuit et parvipendit. Nam eadem usus est S. Jacobus et Apostoli in Concilio Hierosolymitano, Act. xv, 23. Unde eadem utuntur Pontifices Romani in suis Jubilaeis et epistolis oecumenicis: precantur enim et impertiunt omnibus fidelibus salutem et apostolicam benedictionem.

Symbolice notat S. Augustinus in Expos. Epist. ad Rom., ante medium, vocem «salus» lingua Punica (quae affinis et filia est Hebraeae, in qua שלוש [shalosh] pariter denotat tria) significare tria, ideoque tacite indicare S. Trinitatem, a qua omnis salus dimanat. « In quorumdam, inquit, rusticanorum collocutione, cum alter alteri dixisset, Salus, quaesivit (Valerius Episcopus Hipponensis) ab eo qui et latine nosset et punice, quid esset salus? Responsum est tria. Tum ille agnoscens cum gaudio salutem nostram esse Trinitatem, convenientiam linguarum non fortuito sic sonuisse arbitratus est, sed occultissima dispensatione divinae providentiae, ut, cum latine nominatur Salus, a Punicis intelligantur tria; et cum Punici lingua sua tria nominant, latine intelligatur Salus. » Subdit S. Augustinus Chananaeam, Matth. xv, cum a Christo postulavit filiae salutem, implicite postulasse S. Trinitatem, ejusque fidem et opem, qua filia non tantum in corpore, sed et in anima salvanda erat.


Versus 2: Omne Gaudium Existimate Cum in Tentationes Varias Incideritis

2. OMNE GAUDIUM. — « Omne, » id est totum, perfectum, plenum, summum. Est enallage quantitatis: ponitur enim totum universale pro toto integro, quod suis partibus completur et integratur, q. d. In tentatione et tribulatione nolite tristari, o Christiani, sed gaudere, non quali quali, sed pleno summoque gaudio. Aliqui imperfecti in tribulatione partim dolent, partim gaudent. Hi unum pedem figunt in patientia, alterum in impatientia; S. Jacobus ergo vult utrumque animi pedem figi in patientia, ejusque summo gradu. Tres enim sunt patientiae gradus: primus, sustinere patienter; secundus, sustinere libenter; tertius, sustinere gaudenter. Sic «omne» sumitur pro «toto,» Eccles. xii, 13: « Deum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo, » id est totus homo, q. d. Totum hominis bonum consistit in Dei timore ejusque mandatorum observatione; ac proinde totus ipse totisque animi viribus Dei timori et mandatis intendere, seque impendere debet, ut ea impleat, juxta illud Dei mandatum: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo,» Deuter. vi, 5.

Secundo, to «omne» proprie capi potest, tuncque erit sensus nervosior, q. d. Tentatio et tribulatio adeo non est mala, nec fugienda, ut in ea situm sit omne bonum, ac consequenter omne objectum omnisque materia gaudii, adeo ut omnis illa quam natura vel Deus per alia bona sparsit, in uno hoc universali et summo tribulationis bono collecta et adunata videatur; ita ut in sola tribulatione magis gaudendum sit, quam si solus omnes mundi opes, honores et voluptates possideres. Unde sequitur tribulationem esse summum bonum hujus vitae: summum enim gaudium nequit esse nisi de summo bono. Tres enim passiones sive affectus sunt, quae pro objecto habent bonum, nimirum amor, desiderium, gaudium. Amor spectat bonum in genere; desiderium est cupido boni absentis; gaudium est fruitio boni praesentis: et quanto majus est bonum, tanto majores sunt hi affectus. Ex adverso affectus his oppositi, qui pro objecto habent malum, sunt odium, metus, tristitia. Odium est mali absolute; metus est fuga mali absentis; tristitia est dolor ex tristitia mali praesentis.

Est hoc primum S. Jacobi paradoxum a quo incipit, ut attentionem lectorum conciliet et excitet, utque fideles suo aevo a Judaeis aliisque afflictos, et secuturis saeculis affligendos plene consoletur, doceatque quomodo afflictionem capessere, in eaque se gerere debeant, nimirum animum non dejiciendo, sed erigendo, non dolendo, sed gaudendo, non conquerendo, sed gratias agendo. Alta est haec sapientia et philosophis incognita, quam S. Jacobus didicit a Christo, qui illam velut arcanam et caelestem e sinu Patris in mundum detulit, dicens: « Beati qui persecutionem patiuntur, » etc., Matth. v, 10; ideoque e caelo in carnem descendit, ut eam homines doceret, idque magis exemplo quam verbo. Tota enim vita Christi fuit continua afflictio, crux et martyrium. Paradoxum ergo Christi et Christianismi, a S. Jacobo caeterisque Apostolis praedicatum et practicatum, est: « Tribulatio est summum bonum, ideoque in ea summe gaudendum. » Ignorarunt hoc prisci sapientes, nescivit hoc Aristoteles, non intellexit Plato, falsum censuit Anaxagoras, stultum Epicurus. Natura enim et naturalis ratio horret tribulationem, quasi naturae et naturali statui, commoditati ac felicitati inimicam, et e diametro contrariam. Quocirca homo, etiamsi totis naturae viribus conitatur, non potest eo assurgere, ut in tribulatione gaudeat, et summe gaudeat; esto nonnulli philosophi in ea se gaudere simularint et finxerint, ut virtutis patientiae et constantiae nomen, famam et fumum inanem apud homines aucuparentur. Hinc illud Catonis ad milites suos in Africa cum arenis et serpentibus luctantes, apud Lucanum: — Serpens, sitis, ardor, arenae, Dulcia virtuti: gaudet patientia duris. Vere Tertullianus, lib. De Patientia, cap. xvi: « Christiana, inquit, patientia caelestis et vera, Gentium falsa et probrosa, quae tanti boni nomen... foedis operationibus occupant: patientes rivalium, et divitum, et invitatorum, impatientes solius Dei vivunt. » Et S. Cyprianus, lib. De Patientia: « Apud Gentiles, ait, tam falsa est patientia quam sapientia. »

Christus ergo sua doctrina et gratia supernaturali naturam adeo alte evehit, ut contra naturam de malo naturae, puta de tribulatione, gaudeat; ideoque permisit lapsum Adae in peccatum, et per illud in mortem, omnemque tribulationem, ut in ea ostenderet, quasi peritissimus et potentissimus medicus, vim gratiae suae, quantumque pharmacum sit patientia christiana. Haec enim in statu innocentiae, utpote immuni ab omni tribulatione, locum habere, cerni et demonstrari non potuisset. Plus ergo virtutis a Christo accepimus, quam in Adamo perdidimus, uti ostendi ex Apostolo, Rom. v. Quocirca S. Hieronymus in illud, Ephes. v, 20, «Gratias agentes semper pro omnibus,» sic ait: « Christianorum propria virtus est, etiam in his quae adversa putantur, gratias agere creatori. Juxta Apostolum haec virtus est maxima, ut in ipsis periculis atque miseriis gratiae Deo referantur, et semper dicamus: Benedictus Deus, minora me scio sustinere quam mereor; haec ad mea peccata parva sunt: nihil mihi dignum redditur. Hic animus Christiani est, hic crucem suam tollens sequitur Salvatorem, quem nec orbitas, nec damna debilitant: quem, ut ait Flaccus, si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae. »

Antesignanus hujus in tribulationis praelio gaudii, fuit Christus, qui anhelans ad crucem dicebat: « Baptismo habeo baptizari; et quomodo coarctor usque dum perficiatur? » Luc. xii, 50.

Primipilus fuit S. Petrus, qui epist. I, cap. IV, vers. 13: « Communicantes, ait, Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. »

Signifer est S. Paulus: « Gloriamur, inquit, in tribulationibus, » Rom. v, 3. Et: « Placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo, » II Cor. xii, 10. Et: « Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo, » Galat. vi, 14. Paulus ergo hoc amore et gaudio crucis, in Christum crucifixum transformatus videbatur. Sic et S. Franciscus; unde et ab eo stigmata quinque vulnerum eidem impressa sunt. Paulus, inquit Chrysostomus, hom. 4 in II ad Cor.: « Cum videret quasi nivis cumulos, tentationes quotidie ingruentes, non aliter quam si in medio paradiso vixisset, ita gaudebat gestiebatque; ac proinde ut qui hoc tenetur gaudio gaudet, non potest ab animi perturbatione vinci, ita qui hoc non tenetur gaudio, a quibuslibet facile capi vincique potest; ac prorsus huic idem evenit, quasi si quis arma gestans imbecillia, qualibet levi plaga vulneraretur: nullum armaturae genus validius, quam gaudere secundum Deum. »

Centurio est S. Jacobus hic, caeterique Apostoli, qui, ut ait Lucas, Act. v, 41, « ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. » Vide ibi dicta. Unde S. Bernardus, serm. De Triplici genere boni: « Non modo patienter, inquit, sed et libenter, verum et ardenter ad tormenta, sicut ad ornamenta, ad poenas, sicut ad delicias B. Andreas properabat. »

Existimate, — ἡγήσασθε [hēgēsasthe], id est arbitramini, ducite, putate; Syrus, «tenere,» id est, habeatis, q. d. Hoc gaudium situm est non in sensu naturae: haec enim in tribulatione sentit dolorem, sed in rationis per fidem et gratiam illuminatae et roboratae existimatione, dictamine et judicio, quod varias naturae tentatae et afflictae graves considerationes et causas, quas mox recensebo, suggerit, ob quas in tentatione ad gaudium sese excitare debeat. Vere Seneca, epist. 78: « Levis est dolor, si nihil illi opinio adjecerit. Omnia ex opinione suspensa sunt. »

CUM IN VARIAS TENTATIONES. — Uni enim tentationi succedit alia et alia, alterius saepe generis et materiae, sicut fluctus succedit fluctui, ventus vento, annulus annulo in catena, adeoque plures saepe simul hominem invadant. « Tentatio enim est vita hominis super terram, » ut ait Job, cap. vii, vers. 1, juxta Septuaginta. Quocirca Joannes Picus Mirandula spirituali pugnae dans arma duodecim, inter ea sextum assignat: « Una tentatione superata aliam exspectet, cum daemon semper circumeat. Septimum: Non tantum diabolus vincendus est, sed faciendus cum tentatione proventus, ac tentatio, v. g. superbiae, accipienda ut ad humilitatem adhortatio et invitatio. Octavum: Dum pugnas, pugna quasi perpetuam deinde pacem habiturus, quia saepe hoc generosis animis Deus largitur; sed cum vicisti, geras te quasi mox pugnaturus. Undecimum: Cogita dulcius esse vincere tentationem, quam ire ad peccata; atque ita compara dulcedinem victoriae cum dulcedine peccati, non pugnam cum voluptate. »

Tentationes incidentes. — Quaeres, quidnam hic proprie «tentatio» significet? Respondeo primo, tentatio idem est quod afflictio et tribulatio, puta paupertas qua premebantur primi fideles, fames, morbus, infamiae, aestus, frigus, caeteraeque adversitates et aerumnae, sive a Deo, sive a daemone, sive ab hostibus, sive ab amicis, sive a natura sive aliunde immissae. Haec vocantur «tentatio,» quia tentant et explorant hominis virtutem, patientiam et robur.

Secundo, magis proprie et directe, S. Jacobus...

scimus, ne tristemur in tentationibus, sed gaudeamus cum B. Paulo dicente: «Nunc enim gaudeo in afflictionibus,» Coloss. 1, 24. Idem S. Chrysostomus in dictum Apostoli, Habentes autem eumdem spiritum: «Hoc generosae,» inquit, «ac amantis animae officium est, afflictiones et adversitates ferre generose, tolerare tentationem; atque insuper gratias agere ei, qui se tentari permittit, demum summae fortitudinis est animaeque vigilantis, et quae omnibus humanis affectibus superior sit.» Unde S. Ephrem, lib. De Fide, tom. I: «Christianus,» inquit, «inter diversas tribulationes et tentationes stet, sicut incus, quae licet semper verberetur, non tamen dat tergum, neque concavitatis formam in se recipit, sed eadem semper manet. Pro munitione ac castro semper Christum Dominum habeat, ad eumque belli tempore confugiat, dicatque: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum refugii, ut salvum me facias.»

Tertio, tribulatio Christo crucifixo, Dei unigenito nos assimilat, ejusque opem accersit. Nam «non habemus Pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato,» ait Paulus, Hebr. IV, 15. Christianum ergo nullibi nisi in cruce Christi gaudere et gloriari cum S. Paulo decet. Tot enim bona Deus abscondit et concludit in cruce Christi et Christianorum, ut ea scrutans Paulus passim in epistolis obstupescat. Rursum Christus sua cruce dulcorat nostras cruces, adeoque non tam nos, quam ipse in nobis patitur. Quocirca S. Ephrem crucem gestabat in fronte, et serm. De Cruce magnifica ei dat elogia, quae recitavi Ezechiel. IX, inter quae praecipua et huic loco apposita sunt haec: «Crux spes christianorum, crux resurrectio mortuorum, crux afflictorum consolatio, crux triumphus adversus daemones, crux desperatorum spes, crux oppugnatorum murus; crux infantium custos, virorum caput, senum corona, regum magnificentia. Crux Prophetarum praedicatio, Apostolorum comes, Martyrum gloriatio. Crux virginum pudicitia, sacerdotum gaudium. Crux Ecclesiarum firmamentum et orbis terrarum securitas. Crux imbecillorum fortitudo, aegrorum medicina, monachorum fiducia.»

Tentationem vocat hic persecutionem, quam suo aevo fideles patiebantur a Judaeis aliisque infidelibus. Ut enim illos in ea corroboraret, scripsit hanc epistolam, ideoque statim a tentatione hac orditur. Huc refer labores, fatigationes, pericula, innumerasque molestias et difficultates, in quas incidebant, imo sponte se conjiciebant Apostoli primique fideles causa Evangelii, ut scilicet illud toto orbe praedicarent et propagarent.

Tertio, tentatio haec extendi potest ad veram tentationem daemonis externam, et internam carnis sive concupiscentiae. Haec enim proprie vocatur tentatio, quae hominem ad peccatum tentat et sollicitat, et de hac subdit Jacobus, vers. 13: «Nemo cum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur.» Adde tribulationem quamvis pari modo esse tentationem proprie dictam, quia hominem ad pusillanimitatem, impatientiam, iram aliaque peccata sollicitat. Unde de hac concludit, vers. 12, dicens: «Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.»

Quaeres secundo, cur in tribulatione et persecutione Christiano sit gaudendum, non taliter qualiter, sed omni summoque gaudio? adeoque cur tribulatio sit summum bonum, in quo felicitas Christiani in hac vita sit? Respondeo primo, quia tribulatio avellit nos ab hoc saeculo, ejusque amore, illecebris et blandimentis, «ne viam pro patria diligamus,» ut ait S. Gregorius, lib. XXIII Moral. xxiii; «et ne viator tendens ad patriam, stabulum pro domo diligat,» ait S. Augustinus, in Sent., sent. 186. Vere Seneca ad Lucilium: «Quantum possumus a lubrico recedamus: in sicco parum firmiter stamus.» Et epist. 93, in fine: «Quasi inter se contraria sunt, bona fortuna et mens bona: ita melius in malis sapimus, secunda rectum auferunt.» S. Chrysostomus, hom. 14 ad Populum: «Dormitantes nos,» inquit, «expergefacere solet, et religiosiores facere tentationum natura.»

Secundo, quia tribulatio signum est filiationis, electionis et praedestinationis Dei: «Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit,» Hebr. xii, 6. Unde S. Augustinus, lib. De Pastor. «Si,» inquit, «exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero fidelium.» Et S. Ambrosius, lib. 1, epist. 4, patientiam tribulationum vocat matrem fidelium. Unde angelus ad Tobiam, cap. xii, vers. 13: «Ego obtuli,» inquit, «orationem tuam Domino: et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.» S. Chrysostomus, hom. 32 in Gen., «Ne existimemus,» inquit, «esse signum quod nos dereliquerit, et despiciat Dominus, si tentationes nobis inferantur; sed hoc maximum sit in nobis indicium quod Deus nostri curam gerit, quia peccata expurgat, et luctam ac exercendi materiam nobis proponit, ut si quod nostrum est declaremus, largiori dignetur nos cura. Quod cum

Quarto, quia tribulatio tollit duo summa hominis mala, scilicet peccatum et concupiscentiam. Est ergo summum hominis bonum: est enim ipsa poenitentia pro peccatis commissis, est et antidotum contra futura, quia directe adversatur concupiscentiae. Sicut ergo sal conservat carnes a putredine, ita tribulatio conservat corpus et animam a concupiscentia et peccato. Ideoque Deus tot tribulationibus vitam nostram opplevit, quia illae in statu hoc naturae lapsae et corruptae, ad eam erigendam et sanandam sunt utiles, imo plane necessariae; ideoque unicum ejus sunt remedium summumque bonum. Nonne gauderet

lapis, si sensum haberet, quod scalpello poliatur, fiatque statua elegans regis? lignum, quod runcina laevigetur, fiatque thronus principis? pannus, quod lixivio perfricetur et emundetur? etc. Utique gauderet: ita prorsus justo gaudendum est in tribulatione. «Quod enim est ignis auro, lima ferro, scalprum lapidi, cauterium cancro, runcina ligno, lixivium panno, ventilabrum tritico, sal carni, fornax pani, malleus contignationi, hoc justo est tribulatio.» Hinc tribulatio est tritura Dei, itaque dicta est a tribula, qua segetes tribulantur et triturantur, Isai. cap. xxi, vers. 10. Audi S. Augustinum, De Tempore barbar., III: «Si aurum es, quid times paleam, quid times ignem? Simul quidem eritis in fornace, sed ignis paleas in cineres vertet, tibi sordes tollet. Si frumentum es, quid times tribulam? Non apparebis qualis antea eras in spica, nisi tribula conterendo a te separaverit paleas. Si oleum es, quid times pressuram praeli? Non declarabitur species tua, nisi etiam pondus lapidis a te separaverit amurcam.» Unde B. Antiochus, hom. 79: «Sicut cera,» ait, «nisi recalescat, aut permolliatur, non facile in se recipit sigilli impressionem: ita et homo, nisi laborum et multivariae infirmitatis probetur exercitio.» Hoc est quod ait Dominus, Isai. xlviii, 9: «Laude mea infrenabo te, ne intereas:» laude, id est tribulatione; haec enim est frenum concupiscentiae, ideoque laus Dei. Et Thren. 1, 13: «De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis.» Tribulatio enim est rete Dei, quo homines piscatur, et invitos ad se trahit. Tribulatio est disciplina generis humani, uti fuse ostendit noster Gretserus, lib. V De Cruce, cap. xxii et sequent. Quocirca nullam gratiam dat Deus hominibus, nisi praevia tribulatione, ut ait S. Marcus anachoreta.

Quinto, quia si in tribulatione tristeris et doleas, auges tribulationem et dolorem, ac minuis meritum per mixtionem minoris patientiae, vel impatientiae. Sin autem in ea gaudeas et exultes, minuis tribulationis sensum, et auges meritum per incrementum patientiae. Summus enim actus gradusque patientiae est, pati exultanter. Si ergo sapis, tribulationem animose excipe cum gaudio, non torpide et invite cum tristitia: sic enim minuet tibi poenam, et augebit coronam.

Sexto, quia tribulationes omnibus virtutibus, quae in arduo sitae sunt, uberem materiam et exercitium suggerunt: virtutes autem gaudent, cum occasionem et objectum habent, in quod suum vigorem exerant suumque decus ostendant. Unde Philo, lib. De Quaerenda cognit. erud. gram., asserit animam festum agere, quando aemulando res optimas capessit laborem, quo ad perfectionem contendat: quare virtutem amanti dulcescere laborem, tribulationes esse gaudio et voluptati.

Septimo, tribulatio facit hominem excelso animo majorem, ut in caelo res et spes suas

ponat, quasi aquila despiciat hoc terrae punctum, omnesque in eo fortunae flatus, fluctus et ludibria videat et rideat, juxta illud Isai. L, 14: «Tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui.» Vide ibi dicta. Vidit hoc per umbram Seneca, lib. De Provid., cap. IV: «Prospera,» ait, «in plebem et vilia ingenia deveniunt, at calamitates terroresque mortalium sub jugum mittere, proprium magni viri est.» Et cap. v: «Militares viri gloriantur vulneribus, calamitas virtutis occasio est: dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis. Praeceptores plus laboris ab his exigunt, in quibus certior spes est. Nunquam virtutis molle documentum est. Verberat nos et lacerat fortuna: patiamur, non est saevitia; certamen est.» Et cap. vi: «Labor optimos citat. Ignis aurum probat, miseria viros fortes. Vide quam alte ascendere debeat virtus.» Nazianzenus, epist. 64 ad Philagrium, laudat illud Stoicorum: «Vir bonus beatus est, etiamsi in Phalaridis tauro concremetur.» Praeclare Gerson, parte 2, serm. De Omnibus Sanctis: «Ut,» inquit, «arca Noe, quo magis abundarunt aquae diluvii, tanto altius ferebatur: sic mansuetus animus, quo majores erunt tribulationis aquae, tanto erit excelsior.»

Quocirca animae generosae Deumque fervide amanti nil optabilius est, nil jucundius, nil dulcius quam multa pro eo pati. Cujus rei causa est multiplex; sed maxime triplex. Prima, quod animae sanctae intente amant Deum: amorem autem in eum nulla in re magis ostendere possunt, quam si pro eo dura patiantur vel agant. Rursum vident Christum pro se tanta passum: ut ergo eum imitentur, utque ei vicem quam possunt reddant, et amorem amori rependant, desiderant pati cum eo et pro eo, sitiunt cruces et dolores, dicuntque cum S. Ignatio: «Amor meus crucifixus est.» Ita S. Laurentius ad tyrannum: «Para,» ait, «equuleos, bestias, ignes, craticulas, et quidquid tormentorum excogitare potes: haec omnia aveo et ambio. Non est famelicus qui ita desideret cibum, sicut ego tormenta tua. Illa ergo expedi, et famem meam exsatia.» S. Xaverius cum Gentiles eum persequerentur ad necem, ideoque subinde in arboribus pernoctaret, item in naufragiis, cum in medio mari natans fluctibus jactaretur, orabat: «Domine, ne hanc crucem mihi auferas, nisi majorem immittas.» Quocirca ita caelestibus consolationibus affluebat, ut eas non capiens exclamaret: «Satis est, Domine, satis est;» in tribulationibus vero: «Non satis est, Domine, non satis: da plus pati.» Ita P. Lucena in ejus Vita, lib. I, cap. vii. Edmundus Campianus, primus in Anglia e Societate martyr, vere Campianus, id est pugil Christi, audita sententia mortis, Deo sibique gratulando cecinit: «Te Deum laudamus;» ac protractus ad supplicium in theatro consistens: «Spectaculum, inquit,

facti sumus mundo, angelis et hominibus. Gaudeo et gratulor mihi de hac felici sorte, quod martyr moriar: nunc vivo, nunc triumpho.» Quare instar Samsonis, qui plures moriens quam vivens occidit, plures in morte quam in vita, suo zelo et martyrii exemplo ad fidem orthodoxam convertit, uti habet ejus Vita. Eximius et choragus in hac re fuit S. Andreas, qui, visa cruce sibi parata, jubilans exclamavit: «I bona crux, quae decorem ex membris Domini suscepisti, diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quaesita et aliquando cupienti animo praeparata: accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo, ut per te me recipiat, qui per te me redemit.»

Secunda, quod Deus eos qui amore sui patiuntur vicissim amplectatur, soletur, et fel passionis melle consolationis divinae dulcoret. Id experti sunt Martyres, qui in equuleis et tormentis laetitia gestiebant, hymnos et laudes Christo canebant. Id experiuntur omnes, qui libenter adversa pro Deo sustinent. Ita Psaltes: «Secundum multitudinem,» inquit, «dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam,» Psalm. xciii, 19; et Paulus: «Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra,» II Cor. 1, 5. Mensura ergo passionis, mensura est consolationis, et quo major passio, eo major accedit consolatio. Hujus rei typo Deus Mosi in Mara dedit lignum, quod dulcorat aquas amaras, Exodi xv, 25. Lignum hoc figura fuit crucis Christi, quae omnes adversitatum amaritudines dulcorat, ut ibidem dixi. Qua de causa Sancti cruces non tolli, nec mitigari, sed augeri postulabant, dicentes illud Pii V Pontificis, acribus calculi doloribus afflicti: «Domine, auge dolorem, auge et patientiam.» Ita S. Teresia orabat: «Da aut pati aut mori. Vitam enim meam aliud esse nolo, quam te amare, pro te laborare, pro te pati.» Alia Sancta dicebat se non desiderare brevem vitam et celerem mortem, quia in caelo nulla est passio: desidero ergo vivere diu, quia desidero diu pati pro amore Dei, non tantum martyria, sed et morbos, calumnias, infortunia et quaevis adversa. Amanti ergo dulcis est virtus, dulcis patientia, dulcis fortitudo, aiebat Cato. Divinius S. Marcus et Marcellianus: «Nunquam tam jucunde epulati sumus, quam haec libenter Christi causa perferimus.»

Tertia, quod cogitent passionem esse modicam et brevem, ac mox pro ea se recepturos immensam et aeternam gloriam. Habent enim illud praemeditatum: «Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis,» II Cor. IV, 17. Ita S. Stephano videnti caelos apertos, Christumque coronam caelestem ostentantem, lapides torrentis dulces fuerunt. Ita S. Franciscus: «Tanta, ait,

est gloria quam exspecto, ut me omnis morbus, omnis mortificatio, omnis humiliatio, omnis poena delectet.» Nimirum sentiebat quam dulcis sit crux Christi; ac proinde crux non erat ei crux, sed vitae et gaudii dux. Felix, cui tribulatio dulcescit, qui cum B. Catharina Senensi dulcia hujus vitae pro amaris, amara pro dulcibus accipit. Sane qui tot tantaque bona, quae in cruce et tribulatione Deus recondidit, pervidet et gustat, eam dulcissimam judicat, experitur et sentit, crucique concinit: «Dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera.» In cruce ergo est vera dulcedo, vera consolatio, verum gaudium. Amplectere eam libens, et ita esse experieris.

Id expertus est S. Augustinus. Unde in Medit., cap. vii: «Nihil,» ait, «quaeso sine te, Domine, mihi dulcescat, nihil complaceat, nil pretiosum, nil praeter te mihi arrideat speciosum. Vilescant, obsecro, absque te mihi omnia, sordeant universa: quod tibi adversum est, sit mihi molestum; et tuum beneplacitum sit mihi indeficiens desiderium. Taedeat me gaudere sine te, et delectet contristari pro te.» Quocirca S. Chrysostomus, hom. 4 De Poenit., docet, tribulationem esse spiritualem mercaturam, in qua anima patientis ingens sibi parat lucrum. Ita in morbis, mortalitate et morte fortiter standum et gaudendum esse Christiano docet S. Cyprianus, lib. De Mortalitate: «Nisi praecesserit,» ait, «pugna, non potest esse victoria: cum fuerit in pugnae congressione victoria, tunc dantur vincentibus coronae. Nam gubernator in tempestate dignoscitur, in acie miles probatur. Delicata jactatio est, cum periculum non est: conflictatio in adversis, probatio est veritatis. Arbor quae alta radice fundata est, ventis incumbentibus non movetur; et navis quae forti compage solidata est, pulsatur ictibus nec foratur; et quando area fruges terit, ventos grana fortia et robusta contemnunt, inanes paleae flatu portante rapiuntur. Sic et Apostolus Paulus post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et gravia tormenta, non vexari, sed emendari se dicit in adversis, ut dum gravius affligitur, verius comprobetur.» Vide nostrum Gretzerum, toto lib. V De Cruce, qui est de cruce spirituali sive tribulatione. Quin et Seneca, epist. 78 Contra Dolores, hoc dat remedium: «Vir magnus et prudens,» inquit, «animam deducit a corpore, et multum cum meliore et divina parte versatur. Hoc solatium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris.» Et mox: «Toto contra illum pugnet animo: vincetur, si cesserit: vincet, si se contra dolorem suum intenderit. Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum. Brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet, aut extinguetur, aut extinguet.» Ita Agesilaus, rex Spartae, teste Plutarcho in Lacon., cum arderet podagrae doloribus, eumque invisisset Carneades, atque exiret tristis: «Mane,» inquit, «Carneades:

nihil enim illinc huc pervenit,» ostensis pedibus et pectore. Sentiens pedes quidem dolere, sed pectus animumque dolore vacuum esse.

Haec omnia veriora et majora sunt in ea tentatione, quae oritur ex persecutione, de qua proprie loquitur S. Jacobus. Huic enim propria materia gaudiorum est multiplex.

Prima, quod talis patiatur ob fidem; ejusque sit pugil et defensor, aut ob justitiam: qualibus Christus dicit: «Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam,» Matth. v. Talis ergo est hyperaspis, athleta et propugnator primae et divinae veritatis, verae religionis, ac sanctae Ecclesiae, pro iisque opes, vires et vitam dat praedae, totis viribus dimicat, et saepe occumbit; quod longe dignius et divinius est quam pro rege, patria et republica dimicare et occumbere. Unde S. Augustinus in Psalm. lxvii: «Martyres,» ait, «in Ecclesiis summum locum tenent, atque apice sanctae dignitatis excellunt.» Et S. Basilius, hom. in 40 Martyres: «O sanctum,» inquit, «chorum! o sacrum ordinem! o cuneum inexpugnabilem! o communes generis humani custodes, legati apud Deum potentissimi, astra mundi, flores Ecclesiarum!»

Secunda, quod patiatur pro Deo ejusque lege, honore et amore. Unde facit se victimam nobilissimam et holocaustum Deo, immolans ei corpus, sanguinem, vitam et mortem, juxta illud Sap. III, 6: «Tanquam aurum in fornace probavit eos, et quasi holocausti hostiam accepit eos.» Deum ergo mire honorat, aeque ac delectat patiens; ac vicissim Deus ejus quasi hostiae sibi devotae et consecratae, possessionem capit, imo cum ipso et in ipso patitur, vincit et triumphat. Unde S. Hieronymus ad Hedibiam, Quaest. XII: «Triumphus Dei,» inquit, «est passio Martyrum et pro Christi nomine cruoris effusio, et inter tormenta laetitia, etc. Hic triumphus est Dei Apostolorumque victoria.» Quocirca martyrium ex singulari Dei privilegio omnia peccata, quantumvis multa et enormia expiat, omnesque poenas ei debitas abolet, martyremque illico in caelum transmittit. «Hoc est baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius. Baptisma, in quo angeli baptizant. Baptisma, in quo Deus et Christus ejus exultant: quod fidei nostrae incrementa consummat, quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat,» ait S. Cyprianus ad Fortunatum, praefat. De Exhort. Martyr.

Tertia, quod Christo amoris vicem reddat, reponendo illi corpus pro corpore, sanguinem pro sanguine, vitam pro vita. Unde S. Chrysostomus, hom. 4 in epist. ad Phil.: «Pro Christo pati,» inquit, «munus est majoris administrationis, quam sit revera mortuos suscitare, et signa miranda patrare. Nam illic quidem debitor sum, hic vero debitorem habeo Christum.» Basilius, Seleuciae Episcopus, in Vita S. Theclae scribit eam post superatas pro Christo bestias, ignes, carceres, etc., Deum orasse pro perseverantia, «etiamsi,» inquit, «in singulos dies mihi cum igne, belluis, vinculis, carceribus rem esse contingat: adeo mihi omne etiam mortis et discriminis genus pro pietate subeundum, ipsismet paradisi deliciis epulisque instructissimis potius ducitur: tantummodo digna quae pro te et nomine tuo cruciatus tolerare semper possim, habear.»

Quarta, quod subeat martyrium, qui est nobilissimus actus fidei, charitatis, religionis, fortitudinis, ac proinde nobilissimam in caelo et terra dat palmam et coronam. Vide dicta Osee XI, 12, et Tertullianum in Scorpiaco, Cyprianum, De Exhortatione Martyrii, et epist. ad Martyres. Quocirca Martyres in tormentis non tantum exultabant, sed etiam quo magis illa crescebant, eo magis pariter crescebat exultatio, ut viderentur sibi esse in atriis et ingressu caeli. Unde videntes eos, etiam carnifices et praesides, stupebant, multique ad Christum convertebantur, alii indignabantur et frendebant, magisque torquebantur eorum gaudio, quam eos ipsi suis suppliciis torquebant. «Insultabant,» inquit S. Ephrem in Encomio Martyrum, «judicibus, quasi sensus doloris expertes, et quasi in alienis corporibus paterentur, dicentes: Si graviora habetis tormenta, admovete nobis. Haec enim nullius momenti sunt. Ignis vester frigidus apparet, tormenta inefficacia, percussores imbecilles, gladii vestri sunt ligna marcida: nihil quod nostrae respondeat et promptitudini et alacritati habetis, ad plura et majora toleranda consistimus.» Et inferius: «Non rogus ardens, non stridens flamma, non ignitae sartagines, non ollae ebullientes, non candentes laminae, non ferratarum ungularum dentes, etc., deterruerunt animosissimos ac fortissimos Christi milites, etc. Caesi quippe magno cum gaudio verberum ictus; tanquam summas delicias excipiebant. Nam cum lictorum manus eorum membra torquerent, visceraque nudarent; non tristi eos facie aspexerunt, neque inter tormenta gemitum ediderunt; verum hilariore ac laetiore vultu gaudia interna testati sunt: quippe quibus illi cruciatus pro consolatione erant ac requie; afflicti, tentati, verberati, exquisitisque tormentis cruciati Deum toto corde ac tota mente semper dilexerunt.» Et paulo post: «Laeta quippe ac jucunda vobis fuit futurorum exspectatio, quae vos ita animavit et corroboravit, ut singulis horis nova vobis et acriora adhiberi cuperetis supplicia, neque ullis satiari potueritis.»

Denique passio et patientia non est in caelo nec paradiso, sed est in terra et statu lapso. Per patientiam ergo homo superat non tantum Adamum, sed et angelos: angeli enim status felicior, sed patientis est fortior. Quare S. Laurentius, v. g., fortior fuit angelis, qui pati nequeunt; fortior inquam, per patientiam, non unam et simplicem, sed variam et multiplicem. Haec eximia sunt tribulationum et persecutionum bona et gau- dia, atque ideo ambienda et invidenda; adeoque si in angelos cadere posset invidia, utique inviderent nobis tanta passionis et patientiae dona; quin et homines beati, si tristari possent, de hoc uno tristarentur, scilicet quod non plura pro Deo passi sint, nec amplius pro eo pati possint. Cum ergo mane evigilamus, gaudeamus et jubilemus Deo, quod diem illum nobis fecerit illucescere, quo multa ejus amore pati, multosque ei patientiae, meritorum et virtutum cumulos offerre possumus; uti S. Mechtildem a Beatis sibi apparentibus edoctam et monitam fuisse, in gestis ejus legimus, idemque de ea refert L. Blosius, lib. IV Spirit. grat., cap. IV. «Omne ergo gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis.»

Quaeres tertio, quomodo licite possit gaudere Christianus in proprie dicta tentatione concupiscentiae, v. g. fornicationis, gulae, superbiae, cum eam fugere et deprecari nos jubeat Christus, ut oremus scilicet: «Et ne nos inducas in tentationem?» Respondeo: Jubet Christus id nos orare primo, ut non consentiamus tentationi, ait S. Augustinus, epist. 121, cap. xi, qui enim consentit, non qui sentit, inducitur in tentationem. Unde S. Bernardus, De Inter. domo, ait: «Molesta est lucta, sed fructuosa, quia si habet poenam, habebit et coronam: non nocet sensus, ubi non est consensus; imo quod resistentem fatigat, vincentem coronat.» Secundo, jubet simul orare, ut Deus amoveat a nobis tentationes, praesertim graviores et periculosiores. Homo enim memor et conscius suae imbecillitatis, ac periculi consensus quod ingerit tentatio, communiter eam vitare et deprecari debet, non optare, vel accersere, uti exponunt et docent Tertullianus, Cyprianus, Nyssenus et Chrysostomus in Orat. Domin. Nunc

Dico primo: Licet communiter oporteat fugere et deprecari tentationem ob periculum lapsus, ex humili agnitione fragilitatis nostrae, tamen posito quod Deus velit nos eam subire et pati, subeunda est cum gaudio, tum ut voluntati divinae nos magis conformemus, tum ut eam facilius sustineamus et vincamus, tum ut daemonem, qui eam suscitat, fortius profligemus. Nulla enim re ita vincitur daemon, ac laetitia spirituali et gaudio, uti aiebat S. Antonius. Hujus rei symbolo de Machabaeis invictis, imo hostium numerosissimorum victoribus, dicitur I Machab. III, 2: «Et praeliabantur praelium Israel cum laetitia.» Haec enim laetitia daemonem intimidat et dejicit, spemque vincendi et nocendi ei adimit. Nam, ut ait S. Augustinus, lib. XX De Civit., viii: «Daemon est quasi canis a Christo ligatus, qui latrare potest, sollicitare potest; mordere omnino non potest, nisi volentem: persuadere enim potest, praecipitare non potest: spem autem persuadendi amittit, cum videt hominem in tentatione constantem, generosum, laetum et hilarem.» Audi S. Antonium in hoc genere exercitatissimum: «Si quod,» inquit, «in pectoribus nostris malae mentis et pavoris semen invenerint daemones, mox quasi latrones qui deserta obtinent loca, coeptos cumulant timores, et crudeliter imminentes infelicem vexant animam: sin autem alacres fuerimus in Domino, et futurorum nos bonorum cupido succenderit, si semper omnia manibus Dei committimus, nullus daemonum ad expugnandum valebit accedere.» Ita S. Athanasius in ejus Vita. Quocirca S. Jacobus non ait: Optate tentationes, uti notat Abulensis in S. Matth. cap. iv, Quaest. LXX, sed caute dicit: «Cum in varias tentationes incideritis, gaudium existimate,» q.d. Nolite vos ultro injicere in tentationes, sed ubi incideritis, sustinete eas cum gaudio. Ita Salmeron.

Dico secundo: Tentatio, quatenus sollicitat ad peccatum, appetibilis non est: sic enim proxima est causa peccati, quod summe est odibile; quatenus vero eadem est materia luctae et victoriae, augendaeque virtutis et meritorum, appetibilis est, praesertim a viris generosis in Dei spe et amore defixis. Ita Dionysius Carthusianus, lib. De Remed. tentat., art. 7. Hinc David Psalm. xxv: «Proba me, Domine, inquit, et tenta me; ure renes meos et cor meum:» multa enim, eaque grandia bona confert tentatio. Praeter enim generalia illa quae de tribulatione jam recensui, particularia tentationum commoda sunt haec. Primum, quod virtutem explorat et corroborat. «Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis,» ait Eccli. cap. xxvii, 6. Sicut ergo vasa figuli, si haberent rationem et sensum, appeterent igne excoqui, ut eo perficerentur et solidarentur: ita justi, Dei gratia et virtute suffulti, possunt flammam tentationis cupere, quae in eis quidquid impurum est excoquat et in virtute corroboret. Sicut enim in hieme et frigore calor per antiperistasim sese intendit, ita pariter virtus cum tentatione colluctans sese intendit: perinde ut pugil omnes vires exerit, quando cum acri antagonista ei congrediendum est. Unde Julius Caesar optabat fortissimos hostes, ut in eos virtutem suam exerere et ostendere posset, utque eos debellans gloriosiorem nancisceretur victoriam; et Cato censuit Carthaginem non esse delendam; ut ipsa Romanis daret juge armorum exercitium; ne otio effeminarentur, eisque jugis esset cos virtutis. «Marcet enim sine adversario virtus.» Hinc tentatio libidinis, gulae, superbiae, etc., in Sanctis qui ei resistunt, magis auget firmatque castitatem, sobrietatem, humilitatem, etc. Eleganter et vere S. Cyprianus, lib. De Bono pudicitiae: «Nihil,» ait, «animum fidelem sic delectat, quam integra immaculati pudoris conscientia. Voluptatem vicisse, voluptas est maxima: nec ulla major est victoria quam quae de cupiditatibus refertur.»

Secundum, quod tentatio sit cos virtutis, mentis industriam Deique amorem exacuens, perinde ac cos acuit aciem gladii, et aqua modica injecta in ignem, eum magis accendit. Hinc Apostolus ait:

«In his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro,» Rom. viii, 38. Sanctus ergo optans tentationem, optat bellum, in quo gratia Dei vincat: quaerit pugnam, in qua a Domino adjutus, hostem prosternat; desiderat occasionem, qua se fidelem Domino ostendat; ambit tentationem, in qua suam in Dei obsequio et amore constantiam toti mundo, angelis et hominibus manifestet. Ita miles optat praelium, ut suam fortitudinem et fidelitatem suo duci commendet, ut gloriosam victoriam, nomen, spolia et opes sibi paret: sic et Sanctus, Dei amore fervens, optat tentationem, ut cum ea duellans, ostendat quam Dei sit amans, et in ejus amore fidelis et constans, ut luctando vires exerat, virtutes augeat, et meritorum acervos accumulet. Nam, ut ait S. Leo, serm. 1 De Quadrag.: «Nulla sunt sine tentationum experimentis opera virtutis, nulla sine perturbationibus fides, nullum sine hoste certamen, nulla sine congressione victoria. Si volumus superare, pugnandum est.»

Tertium, quod tentatio hominem virtutibus illustrem deprimat, et in humilitate Deique timore contineat, ne in superbiam erectus, omnia secum perdat. Ita Paulus: «Ne magnitudo,» inquit, «revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet,» II Cor. xii, 7. Et Eccli. II, 4: «Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino tribulationis.» Et Sapient. III, 5: «Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.» Praeclare S. Gregorius, lib. II Moral., xxxvii: «Mira,» ait, «hoc nobiscum dispensatione agitur, ut mens nostra culpae nonnunquam pulsatione feriatur. Nam esse se magnarum virium homo crederet, si nullum unquam earumdem virium defectum intra mentis arcana sentiret; sed cum tentatione irruente quatitur, et quasi ultra quam sufficit fatigatur, ei contra hostis sui insidias munimen humilitatis ostenditur, et unde se pertimescit enerviter cadere, inde accipit fortiter stare.» Ita videmus subinde viros doctos et virtute eminentes pulsari tentatione pusillanimitatis, utique provido Dei consilio, ne scientia more suo eos inflet, ne virtus extollat. Sic saepe una tentatio est cuneus ad vincendam aliam graviorem et periculosiorem. Ita legimus in Vitis Patrum, adolescentem stimulo carnis valde exagitatum, cum frustra remedia cetera tentasset, falsis criminationibus a sociis jussu Abbatis assidue appetitum eum excussisse. Post aliquod enim tempus, rogatus ab Abbate an adhuc ea pulsaretur? respondit: «Vivere non licet, fornicari libeat?»

Quartum, tentatio est stimulus spei et orationis: cogit enim hominem afflictum et periclitantem, ad Dei opem et gratiam implorandam confugere, utpote sine qua videt se tentationem non posse superare, sed certo vincendum. Unde Eccli. II, 2, tentatis remedium et confugium assignans: «Deprime,» inquit, «cor tuum, et sustine, etc. Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo et sustine, ut crescat in novissimo vita tua;» et mox: «Crede Deo, et recuperabit te; et dirige viam tuam, et spera in illum, etc. Respicite, filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.» Unde Isaiae cap. XII: «Fortitudo mea,» inquit, «et laus mea Dominus,» etc. Cap. xxxviii: «Domine, vim patior, responde pro me.» Et Psaltes, Psal. lxix: «Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina;» et Psal. cxvii, 7: «Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos;» et Psalm. cxx, 1: «Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi;» et Psal. xxvi, 1: «Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo;» et Christus: «Confidite, ego vici mundum,» Joan. xvi, 33.

Quintum, Deus suis in tentatione praesentissimus est, adest et astat, ut protegat, juvet et confirmet. Unde Psal. xc, dicit: «Cum ipso sum in tribulatione;» locus ergo Dei est tribulatio. Quaeris Deum? in tribulatione et tentatione invenies. Unde Jeremias, cap. xx, vers. 11: «Dominus,» ait, «mecum est quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me, cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer.» Haec enim ingens est et magnifica gloria Domini, quod sua gratia ita roboret homines debiles et fragiles, ut omnia diaboli et carnis potentissima arma superent: qua de causa ipse eligit infirma mundi, ut confundat fortia. «Ego ero ei murus in circuitu,» ait Dominus, Zach. II, 5; uti Eliseo misit currus igneos angelicorum exercituum, qui eum contra Syros defenderent, IV Reg. cap. vi, vers. 17. Vide Dionysium Carthusianum, lib. De Remed. tentat., art. 25. Quare Chrysostomus, tract. De Poenit.: «Fortiores,» ait, «nos tentamenta faciunt, persuadentque familiarissimos Deo fieri: torporem enim excutiunt et sanctum fervorem immittunt.»

Sextum, Deus amplissima praemia tentationem vincentibus promittit. «Qui vicerit,» inquit, «faciam illum columnam in templo Dei mei,» Apoc. III, 12. Ita S. Antonio Christus apparuit, dixitque, se cum gaudio ejus pugnas spectasse, eumque adjuvisse: «Quia,» inquit, «dimicando viriliter non cessisti, semper auxiliabor tibi, et faciam te in toto orbe nominari.» Ita S. Athanasius in ejus Vita. Hinc tentationem vincens, aliis eamdem vincendi illustre dat speculum et exemplum, discitque tentatis compati, consulere et opportuna remedia adhibere. Quocirca Conon abbas cum a

charitate Christi,» psallebatque, dicens: «Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum.» Ita S. Athanasius in ejus Vita.

S. Hilarion, S. Antonii discipulus: «In tantum exeso corpore, ut vix ossibus haereret, ait S. Hieronymus in ejus Vita, quadam nocte coepit infantum audire vagitus, balatus pecorum, mugitus boum, planctum quasi mulierum, leonum rugitus, murmur exercitus, et rursus variarum portenta vocum, ut ante sonitu, quam aspectu territus cederet. Intellexit daemonum ludibria, et provolutus genibus Christi crucem signavit in fronte: talique armatus casside, et lorica fidei circumdatus, jacens fortius praeliabatur, amodo videre desiderans quos horrebat audire, et sollicitis oculis huc illucque circumspiciens, cum interim ex improviso splendente luna cernit rhedam ferventibus equis super se irruere: cumque inclamasset Jesum, ante oculos ejus repentino terrae hiatu pompa omnis absorpta est. Tunc ille ait: Equum et ascensorem projecit in mare;» et: «Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Dei nostri magnificabimur.»

S. Joannes Climacus narrat S. Ephrem, cum sentiret se in altissima pace et tranquillitate mentis, quasi in coelo terrestri impassibilitatis constitutum, rogasse Deum, ut pristina tentationum certamina et praelia sibi restitueret, ut non perderet materiam merendi et pertexendi suam coronam.

Joannes Moscus in Prato spir., cap. CLXIV, narrat abbatem Victorem dixisse cuidam a pusillanimitate tentato: «Pusillanimes ex modica tentatione perturbantur, et magnam illam esse existimant: qui vero anima sani sunt, magis in tentationibus gaudent.»

In Vitis Patrum, lib. V, libello v (sequor editionem nostri P. Heriberti), num. 19, quidam discipulus tentatus a spiritu fornicationis, adiit senem suum, a quo rogatus: «Vis rogo Dominum, ut sublevet a te molestiam istam?» respondit: «Video, Abba, quia si laboro, tamen ex pondere laboris hujus considero fructificare me: sed hoc roga Deum, ut det mihi tolerantiam, per quam sustineam.» Cui Abbas: «Nunc agnovi, quia in magno profectu es, fili, et supergrederis me.» Ibid. num. 10 narratur, quod Sara tredecim annis a spiritu fornicationis impugnata, nunquam oraverit ut recederet a se hujusmodi pugna, sed solum dixerit: «Domine, da mihi fortitudinem.» Per tentationem enim sensim purgatur et purificatur anima, ut perveniat ad puritatem, et perfectionem pene angelicam.

S. Dorotheus, doctrina 13, narrat monachum quemdam indoluisse, quod Deus ei ademisset tentationem qua pulsabatur, ac lacrymando amice dixisse: «Ergone, Domine, indignus sum qui patiar, affligar et tribuler pro nomine tuo?»

Palladius in Lausiaca refert monachum similem suo Pastori dixisse: «Dominus liberavit me tentationum pugna, mihique pacem restituit.» Cui

Septimum, tentatio mire mentem illuminat in via virtutis. «Nam qui non est tentatus, quid scit?» Eccli. xxxiv, 9. Rursum eum cautum facit, circumspectum, vigilem, ut undique carni et peccato resistat. Unde S. Laurentius Justinianus, in Ligno vitae, tract. De Patientia, cap. IV: «Sicut, ait, caro si sale non aspergitur, quamvis sit magna et praecipua, corrumpitur: ita et anima nisi tentationibus assidue saliatur, continuo resolvitur et relaxatur. Per ipsa namque tentamenta anima negligentiae putredinem excutit, et in spiritus vivacitate conservatur. O quantos vidimus modicis tentationibus a magnis periculis protegi, et tentatione quadam timoris et corporali quadam ineptitudine a peste superbiae liberari, qui alias quasi equi effrenes suis talentis superbirent.» Denique tentatio animam consolatur et tranquillat, quia post nubila Phoebus, post desolationem consolatio, post tentationem serenitas et exultatio, Deo ita juste ordinante, succedit, ut ait Sara Tobiae III, 22. Quocirca, ut recte notat noster Jacobus Alvarez, tract. De Victoria tentationis, cap. II, mentium fortissimarum indicium est, hostium incursus non timere, nec tentationum molestia tristari, sed gaudere. Quarum robur Dominus apud Job, cap. XXXIX, vers. 21 et seq., sub figura illius equi generosi mystice eleganter describit, dicens: «Terram ungula fodit, exultat audacter, in occursum pergit armatis, contemnit pavorem, nec cedit gladio.» Ubi vide S. Gregorium, qui inter alia ait: «Cum certamen passionis sibi appropinquare considerat, de exercitio virtutis exultat; nec terretur pugnae periculo, qui victoriae laetatur triumpho.» Rursus Climacus, gradu 27: «Nullum, ait, certius argumentum est, quod daemones a nobis victi sunt, quam si nos acerrime oppugnent. Si enim illis omnino resistas fortissime, oppugnabunt te omnino acriter, ut quasi nihil proficientem a certaminibus revocent;» et inferius: «S. Arsilaites dixit: Notavi mane ut plurimum inanis gloriae et concupiscentiae spiritus solere advenire; meridie vero acediae, iracundiae et tristitiae; vespere autem infelices ventris stercorum tyrannos.»

Vis talium pugilum et heroum exempla? Accipe: S. Antonius a daemonibus laniatus et semimortuus relictus, provocabat eos, dicens: «Ecce ego hic sum Antonius, non fugio vestra certamina, etiamsi majora faciatis: nullus me separabit a charitate Christi,» psallebatque, dicens: «Si suo monasterio recessisset, ne baptizaret puellam speciosam, cujus specie sentiret stimulum carnis, obvium habuit S. Joannem Baptistam, qui illum cruce signans dixit: «Crede mihi, presbyter Conon, volebam te pro hac pugna mercede donari; sed quia non vis, ecce abstuli a te hoc bellum: mercede autem hujus operis carebis.» Ita Joannes Moscus in Prato spirit., cap. III. Hinc Sancti in coelis canunt cum jubilo: «Transivimus per ignem (concupiscentiae) et aquam (desolationis et despectus), et eduxisti nos in refrigerium,» Psal. LXV, 12.

Pastor: «Revertere, oraque Deum, ut pugnam hanc tibi restituat, ne incidas in teporem et negligentiam.» Reversus retulit ad Deum verba Pastoris. Cui Deus: «Recte dixit Pastor,» simulque ei tentationem restituit. Nam, ut ait S. Basilius, orat. de Patientia: «Ut gubernatorem navis tempestas, athletam studium, militem acies, magnanimum calamitas: sic Christianum hominem tentatio probat. Et sicut athletas certaminum labores coronis ad se alliciunt, ita etiam homines Christianos probatio, quae ex tentationibus descendit, ad perfectionem ducit, si modo cum decenti tolerantia, ac omni gratiarum actione, quae a Domino ordinantur, susceperimus.» Et S. Augustinus in Psalm. LX: «Vita nostra, inquit, in hac peregrinatione non potest esse sine tentatione, quia profectus noster per tentationem nostram fit; nec sibi quisque innotescit, nisi tentatus; nec potest coronari, nisi vicerit; nec potest vincere, nisi certaverit; nec potest certare, nisi inimicum et tentationes habuerit.» Et S. Ambrosius, lib. IV in Lucam, cap. IV: «Non timeamus tentationes, sed magis gloriemur tentationibus, dicentes: Quando infirmamur, tunc potentes sumus. Tunc enim nectitur corona justitiae, etc. Ergo qui vult coronare, tentationes suggerit. Et si quando tentaris, cognosce quia paratur corona. Nonne tentatio Joseph, virtutis est consecratio? nonne injuria carceris, corona est castitatis?» Cassianus. Coll. XXIV, cap. XXV: «Majora, ait, nobis per colluctationem tentationum laudis contulit praemia benigna erga nos gratia Salvatoris, et majora tolerare. Gaudium enim in tribulatione, quam si omnem a nobis necessitatem certaminis abstulisset. Etenim sublimioris praestantiorisque virtutis est, passionibus aerumnisque vallatum manere semper immobilem, et acquirere quodammodo de infirmitate virtutem, quia virtus de infirmitate perficitur.» Idem, Collat. XVIII, cap. XIV, celebrat, Religiosam quamdam petiisse a S. Athanasio feminam pauperem et infirmam, sed molestam, ingratam et rixosam, cui serviret, ut in ea haberet exercitium patientiae. Cumque ei diu magna et charitate et patientia servivisset, rediit «gratias relatura, eo quod ei secundum desiderium suum magistram patientiae dignissimam providisset, cujus injuriis jugibus, ut quodam palaestrae oleo, quotidie roborata, ad summam animi patientiam perveniret.»


Versus 3: Probatio Fidei Vestrae Patientiam Operatur

«Probatio fidei» idem est quod tentatio quae praecessit: tentatio enim probat ejus qui tentatur fidem, virtutem, Dei amorem et constantiam; dat enim causam, cur dixerit in ea esse gaudendum. Haec ergo est Jacobi argumentatio: In tentatione et tribulatione nolite tristari, sed potius gaudete, quia tribulatio, quae non est aliud quam fidei vestrae probatio, operatur patientiam, quae praestans est virtus ac hujus vitae quasi beatitudo. Ita Beda: «Cujus patientia, ait, vinci non potest, ille perfectus esse probatur: et illa ratio facit per patientiam exerceri, ut per hanc fides quam sit perfecta probetur.» Porro tribulatio operatur patientiam, non effective, sed materialiter et objective; perinde ac ligna operantur ignem, quia ei fomitem et pabulum suggerunt. Quare eam tantum operatur in viro fideli, patiente et constante. Nam in instabili, impatiente et inconstante operatur contrarium, scilicet impatientiam et indignationem. Audi S. Bernardum, epist. 32 ad Abbatem S. Nicasii: «Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio. Nec idcirco tamen immerito hic quos in anxietate positos videmus, amicis nostris compatimur, quibus utique dum exitum ignoramus, defectum metuimus. Quoniam quidem sicut Sanctis et electis tribulatio operatur patientiam, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit: sic damnandis et reprobis tribulatio parit e contrario pusillanimitatem, pusillanimitas perturbationem, perturbatio desperationem; et illa interimit, etc. Quocirca studeat humilis prudentia tua non vinci a malo, sed vincere in bono malum: vinces autem, spem tuam fortiter in Deo figendo et rei finem longanimiter exspectando.»

Nota: Jacobus ad gaudium in tribulatione excitat, vocando eam probationem fidei, q. d. Tentatio non tam est tribulatio et afflictio, quam probatio et exploratio fidei vestrae. Gaudete ergo, quod per eam Deus fidem vestram probet et exploret; ac vos vicissim eam fortiter et exultanter sustinendo, probate et ostendite vos illi esse fideles, ac paratos pro ejus fide et amore longe plura. Gaudium enim in tribulatione, signum est perfectae fidei et virtutis. Nam, ut ait Aristoteles, signum habituatae et radicatae virtutis est, si quis eam operetur et exerceat, non cum tristitia, sed cum delectatione et gaudio. Sapienter Seneca, lib. I De Providentia: «Deus, ait, bonos, ut severi patres, durius educat, aitque: Operibus, doloribus ac damnis colligant robur, etc. Ecce par Deo dignum, vir fortis cum mala fortuna compositus, spectaculum Deo dignum. Fortuna, ut gladiator, fortissimos sibi pares quaerit, alios fastidio transit. Ignem experitur in Mutio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, tormentum in Regulo, venenum in Socrate, mortem in Catone. Gaudent magni viri aliquando rebus adversis, non aliter quam milites fortes belli triumpho. Dicant ergo: Digni visi sumus Deo, in quibus experiretur quantum humana natura possit pati.» Et superius: «Sapiens manet in statu, et quidquid evenit in suum colorem trahit, ut mare flumina.» Idem, lib. De Ira, sub initium: «Invalidum omne, inquit, natura querulum est; nec quidquam magnum, nisi quod simul et placidum.» Et inferius: «Naufragio nuntiato Zeno, cum omnia sua audiret submersa: Jubet, ait, me fortuna expeditius philosophari.» Idem, lib. De Tranquillitate: «Minabatur, inquit, Theodoro philosopho Tyrannus mortem, et quidem insepultam. Tum ille: Habes, ait, unde tibi placeas. Hemina sanguinis

in tua potestate est. Nam quod ad sepulturam attinet, o te ineptum, si putas interesse, intra terram, an supra putrescam. Canius Julius a Caio Caesare duci jussus: Gratias, ait, ago tibi, optime princeps; lamentantibus amicis: Vos, inquit, quaeritis an animae immortales sint, ego jam sciam. Et alteri: Observare, ait, proposui, an sensurus sit animus exire se, etc. Fortunae ergo dic: cum viro tibi negotium est, quaere quem vincas.» Haec locis citatis Seneca, sed sparsim, non junctim: selegi enim ex eo acutiora et meliora.

Dices: Contrarium dicit Paulus Rom. v, 3, nimirum: «Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem.» Ergo probatio non causat patientiam, ut ait Jacobus; sed potius ab ea causatur, ut ait Paulus, ejusque est effectus. Respondeo primo, saepe duae res sibi invicem sunt causae, ut una alteram quasi causa producat, et vicissim ab ea producatur quasi effectus. Sic calor producit ignem, et ignis vicissim calorem. Sic vapor causat pluviam, et pluvia vicissim vaporem. Sic ex aere humido fit aqua, et ex aqua vicissim fit aer.

Secundo probatio causat patientiam materialiter et objective, uti jam dixi; patientia vero causat probationem effective, quia facit hominem probatum, ut nimirum ejus fides et virtus omnibus sit probata et explorata.

Tertio et genuine, pro «probatio» hic graece est δοκίμιον, apud Paulum vero est δοκιμή: δοκίμιον autem est ipsa res, puta tribulatio, quae perscrutatur, examinat, probat, tentat et explorat hominis animum, fidem et virtutem, sicut δοκιμασία est ipsa rei examinatio, perscrutatio, probatio, inquisitio et exploratio: δοκιμή vero est terminus probationis et examinationis, puta ipsum experimentum, documentum, specimen. Recte ergo Jacobus dicit, quod ipsa tribulatio quasi δοκίμιον, id est probatio, hoc est proba, qua probatur et exploratur hominis fides, operetur patientiam, id est, suggerat materiam exercendae, confirmandae et augendae patientiae. Recte quoque dicit S. Paulus quod patientia operetur δοκιμήν, id est probationem, hoc est effectum et terminum probationis, quia facit ut probatus et exploratus sit animus patientis, nimirum quod Deum, fidem et zelum rebus omnibus laetis et tristibus anteponat, utpote pro quo tanta sit passus, et plura pati paratus. Quocirca haec probatio operatur, excitat, acuitque spem, quia facit ut patiens, qui suam virtutem in tot adversis Deo probavit, certo ab eo speret coronam et bravium gloriae coelestis, quod in agone patientiae legitime certantibus promisit.

Nota: Pro «patientiam» graece est ὑπομονήν, id est, sustinentiam et perseverantiam, ut scilicet constanter et perseveranter toleremus longas durasque persecutiones et tribulationes, longanimiter exspectantes Dei opem, consolationem et liberationem, q. d. Esto, o Christiani, diutina et continua sit haec vestri persecutio, esto graviter vos affligat, perseverate tamen in fide et patientia, ut eam perficiatis et protrahatis usque ad ultimum vitae spiritum, si opus sit, exspectantes refrigerium non in hac vita, sed in futura, eaque aeterna. Et hoc significat Graecum verbum compositum κατεργάζεται, id est peroperatur, hoc est, plene et perfecte operatur, quia plenam, continuam et perfectam patientiam, in eaque perseverantiam usque ad mortem operatur (1). Praeclare Isidorus Pelusiota, lib. III, epist. 26 ad Cassium: «Praecedit, ait, coronam probatio, probationem victoria, patientia victoriam, afflictio atque tentatio, seu exploratio patientiam.» Et Laurentius Justinianus, De Patientia, cap. III: «Quemadmodum, ait, in corporibus reparat sanitatem medicina, sic in animabus patientiam tribulatio generat.»

Hujus probationis causa Superiores, praesertim Religiosorum, eis subinde ardua et naturae repugnantia praecipiunt, vel offerunt, ut eorum virtutem probent, excitent et acuant; adeoque in Vitis Patrum legimus, illud apud eos vulgare fuisse. Censuisse enim eos, Superiorem qui subditum non exercet, eique mortificationis, patientiae, obedientiae, aliarumque virtutum occasionem et exercitium non suggerit, inhumanum esse; perinde ac inhumanus est pater, qui filio famelico cibum poscenti negat: pari enim modo haec probatio cibus et pabulum est animae, eam instar panis roborans et confortans. Quocirca in nonnullis Religionibus regula et praxis est, ut Superior quotannis subditis singulis hanc probationis materiam ingerat, eosque tentet, negando nonnulla alias dari solita, vel subtrahendo concessa, vel jubendo insueta. Subditus ergo, cum quid tale ingruit, non cadat animo; sed cogitet, hanc esse solitam Superiorum legem et praxim, illudque accipiat quasi probationem, quae patientiam operatur, ne illa carens exercitio, desuetudine rubiginem obducat. Sane non tantum novitiatus, sed et religio ipsa, non aliud est, quam continua probatio. Lege Dorotheum et Climacum, gradu de Obedientia; Cassianum, lib. IV de Instit., cap. XXIII, et seq.


Versus 4: Patientia Autem Opus Perfectum Habet

Est hic duplex lectio et intellectio. Aliqui enim codices legunt habet in indicativo, alii habeat in optativo, vel imperativo: Graeca enim habent ἐχέτω, id est, habeat vel habeto, et ita legunt Didymus, Oecumenius, Beda, Pagninus, Tigurina, Vatablus et multa Biblia Latina; Syrus vertit, habebit, id est, habeat, vel habet, phrasi Hebraea et Syra: Hebraei enim futuro utuntur tam pro imperativo et optativo, quam pro indicativo, quo carent. Hinc aliqui utramque lectionem ita conciliant: «habet,» inquiunt, id est, «habere debet, oportet ut habeat.» Idque valde congruit cum eo quod

sequitur: «Ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes,» q. d. Patientia vestra habeat opus perfectum, id est, sit constans, continua et plena, nullis aerumnis, vel doloribus cedens, nulla duratione fatiscens, sed fortis, sui semper similis, crescens et invicta, «ut sitis perfecti et integri.» Multi enim Christiani illo aevo initio ferventes, stabant fortes in primis persecutionis insultibus, sed illis quasi arietibus continuo iteratis pulsati, fatigabantur animoque cadebant. Hos ergo animat et roborat Jacobus, ut quod bene coeperunt, constanter perficiant usque ad mortem et martyrium, juxta illud Tertulliani, De Patientia, cap. VIII: «Fatigetur aliena improbitas patientia tua.» Et: «In omnibus patiens ero, alioqui cruciabor impatientia mea.» Sic hodie multos videmus patientes, sed imperfectos, ideoque ex parte impatientes, qui dicunt: Vellem pati istam persecutionem, istam tribulationem, istam injuriam, istum morbum, istud malum; at pati nequeo illam et illam: vellem pati ab hoc, vel isto, v. g. extero et hoste meo; at ab amico, filio, discipulo, in quem tot beneficia contuli, quem promovi et evexi, tanta pati non possum: vellem pati ad unum alterumve diem, mensem, vel annum; at tot annos sine spe exitus et finis pati, intolerabile est: vellem pati hoc istove modo; at ille modus qui mihi offertur, novus est, inauditus et vires meas superans. Haec est patiens impatientia, et impatiens patientia, nec piscis, nec caro, sed mixtum ex utroque, quae onus sibi adauget, dolorem et cruciatum duplicat. Patiens vero et perfecta patientia cupit pati quidquid mali a quocumque, quantumcumque, quomodocumque irrogatum fuerit. Tales fuerunt Martyres, de quibus canit Ecclesia:

Hi pro te furias, atque ferocia Calcarunt hominum saevaque verbera: Cessit his lacerans fortiter ungula, Haec carpsit penetralia. Caeduntur gladiis more bidentium, Non murmur resonat, non querimonia; Sed corde tacito mens bene conscia Conservat patientiam.

Porro patientia habere debet opus perfectum tripliciter. Primo, perfectum in se, puta in fortitudine et continuatione tolerantiae usque ad finem crucis et vitae, ut non deficiamus in tribulationibus, sed audiamus a Christo: «Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis; et ideo ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,» Lucae XXII, 28. Secundo, perfectum in fine, ut scilicet patiatur pro Christi fide, justitia, aut virtute. Tertio, perfectum in comitatu innocentiae caeterarumque virtutum, ut scilicet patiens sit innocens, et purus ab omni peccato et vitio. Quid enim prodest tibi pati injuriam, si avaritiae, gulae, luxuriae indulgeas? Ita Salmeron.

Ita S. Liduina cum vigesimum octavum in sua infirmitate annum ageret (passa est autem annis 38), ardens desiderio martyrii, in exstasi vidit coronam pretiosissimam, gemmis diversorum colorum egregie variegatam, necdum tamen in orbem penitus absolutam: petiit ergo multa pati pro Christo, ut hunc orbem absolveret. Exaudivit eam Deus, misitque milites, qui eam conviciis et verberibus male mulctarunt, Angelus deinde ad eam venit instar solis splendidus, aitque ad eam: «Salve, charissima soror. Ecce nunc absoluta est corona, quam nuper imperfectam vidisti; propter inverecundos contactus virorum illorum, noveris te repositam fuisse in vestigiis Salvatoris. Ludibria et vulnera corpori tuo imposita fuere gemmae, quas in illa corona et adesse vidisti, et deesse.» Ita habet ejus vita tom II Surii.

Secunda lectio est, «patientia opus perfectum habet.» Ita legunt codices Romani, Lyranus, Thomas Anglicus, Hugo, Dionysius et alii multi. Sensus est, q. d. Gaudete in tribulationibus, quia illae patientiam operantur: patientia autem est res eximia et perfecta: illa enim facit, «ut sitis integri et perfecti» quaquaversum.

Quaeres: Quomodo patientia sola prae temperantia, fide, spe, charitate, caeterisque virtutibus dicatur perfecta, et habere opus perfectum? Respondeo: Certum est charitatem et religionem, utpote quae proxime Deum respiciunt, ex objecto esse nobiliores et perfectiores patientia: aliunde tamen patientia habet opus perfectum, idque multipliciter. Primo, quia patientia omnia sustinens et in finem usque perseverans (hanc enim significat Graecum ὑπομονή) virtutum consummationem efficit et conservat: crux enim continua est velut instrumentum, v. g. runcina, scalpellum, penicillus, quo nos expolit perficitque Deus. Sic enim «Christus per passionem consummatus est,» Hebr. cap. II, vers. 10. Patientia ergo est in choro coetuque virtutum id, quod in domo est tectum. Sicut enim tectum incolas domus ab aestu, frigore, procellis, imbribus, ventis, etc., tutatur, eaque propulsat: ita patientia hominem a procellis quarumlibet tentationum et adversitatum defendit, eaque in se excipit et elidit: perinde ac lana mollis excipit et elidit impetum formenti et globi ferrei. Quocirca nulla virtus potest esse, vel consistere sine patientia. Vera enim humilitas esse nequit, nisi per patientiam toleret contemptus et probra. Vera paupertas esse nequit, nisi per patientiam toleret inopiam, famem, sitim, nuditatem. Vera charitas esse nequit, quae per patientiam non toleret infirmitates proximorum, quin et hostium. Unde Tertullianus, lib. De Patientia, cap. XII et XII, docet nullam esse virtutem, quae non comitem, imo ducem habeat patientiam; adeoque complexionem virtutum quam Apostolus I Cor. XIII, assignavit charitati, ipse assignat patientiae: «Dilectio,» inquit, «summum fidei Sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam Apostolus totis viribus Spiritus Sancti commendat, cujus, nisi patientiae disciplinis eruditur? Dilectio, inquit, magnanimis (Noster

vertit «patiens») est: ita patientiam exercet. Benefica est: malum patientia non facit. Non aemulatur: id quidem patientiae proprium est. Nec protervum sapit: modestiam de patientia traxit. Non inflatur, non protervit: non enim ad patientiam pertinet. Nec sua requirit, suffert (alii legunt si offert) sua, dum alteri prosit: nec mutatur. Caeterum quid impatientiae reliquisset? Ideo, inquit, dilectio omnia sustinet, omnia tolerat: utique quia patiens. Merito ergo nunquam excidet; nam caetera evacuabuntur. Exhauriuntur scientiae, linguae, prophetiae: permanet fides, spes, dilectio. Fides, quam Christi patientia induxit: spes, quam hominis patientia exspectat: dilectio, quam Deo magistro patientia comitatur.» Nullus enim, nisi vehementer amans Deum, fidem et virtutem, potest perfectam patientiam obtinere. Unde S. Ignatius, Laurentius, Vincentius, etc., qui fuerunt specula patientiae, fuerunt pariter specula charitatis, ut merito Trajanus Imperator videns S. Ignatii ardores ad martyrium, dixerit: «Nulla gens pro Deo suo tanta toleravit, atque Christiani pro suo Christo.» Aurum ergo patientiae Christianae, non nisi in fornace charitatis coquitur et formatur.

Secundo, quia ὑπομονή, id est, perseverans patientia, et patiens perseverantia, coronat et perficit stadium agonis et vitae humanae: durat enim usque ad finem vitae, ideoque quasi omnium victrix patientem deducit usque ad mortem, et saepe ad martyrium, ac per illud ad meritum in coelis patientiae et victoriae bravium. Hoc est quod aliis verbis explicans ait Jacobus vers. 12: «Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.» Tritum est illud: «Omnes virtutes certant, sola perseverantia vincit et coronatur.» Vere S. Augustinus: Nemo potest custodire spem futurae vitae, nisi qui patientiam habuerit in laboribus praesentis vitae. In hoc stadio patientiae nobis quasi dux praeivit Christus. Causam dat Apostolus Hebr. II, 10: «Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare;» Syrus, perfectum facere; graece, τελειῶσαι, id est, perficere, immolare, consecrare, coronare, glorificare. Ecce haec omnia praestitit Christo, nobisque praestat passio et patientia: vide ibi dicta. Itaque patientia hic significat perseverantiam in patiendo: haec enim significat ὑπομονή, et haec habet opus perfectum, quia totam vitam complectitur, et durat in finem usque ad mortem. Unde ipsa sola coronam gloriae plene meretur, meritamque illico accipit, de qua praeclare S. Bernardus, epist. 129: «Perseverantia, inquit, est vigor virium, virtutum consummatio, nutrix ad meritum, mediatrix ad praemium. Soror est patientiae, constantiae filia, amica pacis, amicitiarum nodus, unanimitatis vinculum, propugnaculum sanctitatis. Tolle perseverantiam, nec obsequium mercedem habet, nec beneficium gratiam, nec laudem fortitudo. Denique non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.» Idem, lib. V De Consider., cap. ult.: «Quis sustinet, inquit, et perseverat in amore, nisi qui aemulatur aeternitatem charitatis? nempe aeternitatis quamdam imaginem perseverantia prae se fert. Denique sola est, cui aeternitas redditur, vel potius quae aeternitati hominem reddit.» Idem (vel quisquis est auctor), serm. De Obedientia ejusque gradibus: «Incipere, ait, multorum est, perseverare paucorum. Perseverantia singularis est filia summi regis, virtutum fructus, earumque consummatio, totius boni repositorium, virtus sine qua nemo videbit Deum, neque a Deo videbitur: finis est ad justitiam omni credenti, in qua virtutum conventus reverendum sibi thalamum consecravit. Quid enim currere prodest, et ante metam cursus deficere? Sic currite ut comprehendatis, dicit Apostolus. O quam perseveranti pede cursum perfecerat, qui dicebat: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: in reliquo reposita est mihi corona justitiae,» II Timoth. IV. Plura de perseverantia dixi Actor. XI, 23.

Tertio, quia patientia est quasi lorica et clypeus, qui omnia mala, quasi tela, ab homine avertit et repellit, ac contraria bona conciliat. Ipsa enim omnes animi motus, aestus, concupiscentias, passiones regit, mitigat, sedat, componit, omnesque animae affectus ad aequitatem redigit et quasi complanat. Unde sequitur mira animae pax, plenumque sui dominium. Patiens enim est sui suorumque affectuum dominus, iisque quasi rex imperat. An non ergo perfectus est? Hoc est quod ait Christus: «In patientia vestra possidebitis animas vestras.» Causam dat S. Thomas, II II, Quaest. CXXXVI, art. 2, ad 2: «Per patientiam, inquit, dicitur homo animam suam possidere, in quantum radicitus evellit passiones adversitatum (puta tristitiam, iram, invidiam, vindictam, etc., quae suscitantur per adversa), quibus anima inquietatur.» Ex adverso impatiens non possidet suam animam, sed cum ipsa possidetur ab ira et impatientia, ac consequenter a Satana. Duro ergo tyranno dure servit instar mancipii. «Patientia, ait S. Gregorius, est aliena mala aequanimiter perpeti, et contra eum qui irrogat nullo dolore moveri.» Audi Tertullianum, lib. De Patientia, XV: «Patientia fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adjuvat, humilitatem instruit, poenitentiam exspectat, exomologesin assignat: carnem regit, spiritum servat: linguam frenat, manum continet: tentationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat: pauperem consolatur, divitem temperat: infirmum non extendit, valentem non consumit: fidelem delectat, Gentilem invitat: servum domino, dominum Deo commendat: feminam exornat, virum approbat: amatur in puero, laudatur in juvene, suspicitur in sene: in omni sexu, in omni aetate formosa est.»

Magistrum Tertullianum imitatur discipulus

S. Cyprianus, lib. De Bono patientiae: «Patientia, ait, est, quae nos Deo, et commendat et servat. Ipsa est quae iram temperat, quae linguam frenat, quae mentem gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum frangit, tumoris violentiam comprimit, incendium simultatis extinguit, coercet potentiam divitum, inopiam pauperum refovet, tuetur in virginibus beatam integritatem, in viduis laboriosam castitatem, in conjunctis et maritatis individuam charitatem: facit humiles in prosperis, in adversis fortes, contra injurias et contumelias mites, docet delinquentibus cito ignoscere; si ipse delinquas, diu et multum rogare: tentationes expugnat, persecutiones tolerat, passiones et martyria consummat.»

Quocirca S. Basilius in Admonitione ad filium spiritualem docet, patientiam esse singulare medium ad acquirendam perfectionem. «Fili, ait, patientiam arripe, quia maxima est virtus animae, ut velociter ad sublimitatem perfectionis possis ascendere. Patientia grandis est medela animae: impatientia autem est pernicies cordis.» Et S. Thomas Aquinas rogatus, «quis esset perfectus?» respondit: «qui vana non loquitur, et facile patitur se contemni. Quem enim videris in sui contemptu indignari, vel contristari, hunc tu ne dixeris perfectum, etiamsi videris eum miracula patrantem.» Virtutes enim sine patientia sunt id, quod murus sine calce et caemento, qui proinde illico ruet. Virtutum ergo calx, vinculum et stamen est patientia. Unde Beda hic: «Cujus, inquit, patientia vinci non potest, ille perfectus esse probatur.»

Quarto, «Perfectum et totum est, ait Aristoteles, lib. IV Phys., id cui nihil deest.» Patientiae autem nihil deest, imo ipsa omnes virtutum rerumque aliarum defectus supplet: ergo non tantum est perfecta, sed et virtutes resque alias perficiens et consummans; ipsa ergo opera imperfecta aliarum virtutum complet et perficit. Unde S. Cyprianus, tract. De Patientia: «Tolle, ait, charitati patientiam, et desolata non durat.» Et S. Gregorius, hom. 35 in Evang.: «Patientia, ait, est radix et custos omnium virtutum.» Rationem duplicem dat Dionysius Carthusianus: Primam, quia adversa quae tolerat patientia, extinguunt amorem proprium, qui est causa omnis imperfectionis et mali; secundam, quia patientia sex opera perfecta producit: primum, irae invidiae aliarumque passionum subjugationem; secundum, probationem hominis et virtutum ejus; tertium, sui ipsius possessionem; quartum gaudium spiritus; quintum, gubernationem omnium actionum, ut in iis homo sit moderatus et circumspectus; sextum, consecutionem vitae aeternae. Accedit S. Thomas, I II, Quaest. LXVI, art. 4, ad 2, ubi docet patientiam habere opus perfectum, quia ipsa extirpat inordinatam tristitiam, quae est causa et radix irae, odii, vindictae omnisque mali.

Vere Boetius lib. IV De Consol. prosa 6: «Quidam, inquit, suppliciis inexpugnabiles exemplum caeteris praetulerunt, invictam malis esse virtutem.» Et Lactantius, lib. III instit.: «Beatus est igitur sapiens in tormentis: sed cum torquetur, pro fide, pro justitia, pro Deo, illa patientia doloris beatissimum faciet.»

Alludit S. Jacobus ad priscos athletas in Olympico agone. Perfectus enim athleta nominabatur, qui perfecte omnes exercitationes sui certaminis, adhibita laborum perpessione, continentia, et legitima victus ratione obiverat; ac proinde ad omnia compositus, ad omnem partem qua traduxisset adversarius, ipsi praesto erat, eo manus operamque transferre longo usu didicerat: tales enim athletae sunt patientes. Unde S. Ephrem, orat. De Laud. SS. Martyr., eos vocat perfectissimos athletas. «Haec sunt, ait, o formosi milites Christi, insignia vestrae victoriae: ista, o athletae probatissimi, perfectique divini bellatores, vestrae fidei ac fortitudinis praemia.» Quocirca Gentiles videntes et admirantes tantam patientiam Christianorum, praesertim Martyrum, per eam ad fidem Christi convertebantur. Dictitabant enim, virtutem tam heroicam et perfectam non posse manare a natura, sed a Deo solo ejusque fide et gratia.

Quinto, sicut truncus portat traborem cum omnibus suis ramis et fructibus: ita patientia portat totum hominis et virtutum omnium onus et pondus, puta omnia difficilia, omnia ardua, omnia adversa, etc., idque sereno animo, ore et vultu. Unde patientiae effigiem ita pingit Tertullianus, loco jam citato: «Vultus illi tranquillus et placidus, frons pura nulla maeroris aut irae rugositate contracta, remissa aeque in laetum modum supercilia, oculis humilitate, non infelicitate, dejectis; os taciturnitatis honore signatum. Color, qualis securis et innoxiis. Motus frequens capitis in diabolum, et minax risus. Caeterum amictus circa pectora candidus, et corpori impressus, ut qui nec inflatur, nec inquietatur; sedet enim in throno spiritus ejus mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo lunae; sed est tenerae serenitatis, apertus et simplex, quem tertio vidit Elias,» III Reg. XIX, 12. «Nam ubi Deus, ibidem et alumna ejus, patientia scilicet. Cum ergo spiritus Dei descendit, individua patientia comitatur eum.» Et Prudentius in Psychom., duellum irae et patientiae describens, ita eum effigiat:

Ecce modesta gravi stabat patientia vultu, Per medias immota acies, variosque tumultus, Vulneraque et rigidis vitalia pervia pilis Spectabat defixa oculos, et lenta manebat.

Clemens Alexandrinus in homilia quae refertur tomo I Conciliorum, pag. 1205, miris laudibus effert patientiam, ac tandem concludens ait: «Omne itaque bonum patientia nobis suppeditat.» Et Climacus, gradu 27: «Patientia, ait, est infractus animi labor, nullis vel proximis frago-

n, dicebat, virtutem sibi sufficere ad felicitatem, nec ulla re opus habere, nisi robore Socratico: Socrates autem ad omnium rerum patientiam obduraverat.

Sexto, patientia Deum habet agonothetam et debitorem. « Adeo (inquit Tertullianus loco citato) satis idoneus patientiae sequester Deus: si injuriam deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator est. Quantum patientiae licet, ut Deum habeat debitorem? » Causam subdit: « Omnia enim placita ejus tuetur: omnibus mandatis ejus intervenit. » Et paulo ante cap. xiv, laudans patientiam S. Job: « O felicissimum, inquit, illum qui omnem patientiae speciem adversus omnem diaboli vim expunxit. Quem non abacti greges, non filii uno ruina impetu adempti, non ipsius denique corporis in ulcere cruciatus, a patientia et fide Domino debita exclusit, quem diabolus totis viribus frustra cecidit, etc. Quale in illo viro feretrum Deus de diabolo extruxit? quale vexillum de inimico gloriae suae extulit, cum ille homo ad omnem acerbum nuntium nihil ex ore promeret, nisi Deo gratias? Quid? ridebat Deus. Quid? dissecabatur malus (diabolus). » Annon ergo perfectum opus habet patientia, quae S. Job et Sanctis perfectum de diabolo, carne, mundo, vitiisque omnibus dat victoriam, coelitemque triumphum? S. Augustinus, in Psalm. XLII, ait patientiam esse citharam, tribulationes esse chordas, quae dum pulsantur, melodiam edunt: pari enim modo melodiam suavem in auribus Dei edit patientia, dum in tribulationibus laudat Deum, eique gratias agit. « Omnis enim patientia, inquit, dulcis est Deo: si autem in ipsis tribulationibus defeceris, citharam fregisti. »

Septimo, patientia opus perfectum habet: quia ejus opus et actus primarius est martyrium, inquit Thomas Anglicus, quod est opus nobilissimum et perfectissimum. Martyr enim est pugil Dei, athleta Christi, victor mundi, triumphator mortis, ideoque et praesentem et aeternam martyrii lauream meretur, illicoque eam accipit. Patientia ergo martyres creat et coronat.

Pari modo patientia vincit et superat quidquid in mundo est terribile et formidabile, ideoque vitam hominis facit serenam, placidam, compositam et perfectam. Tota enim vita nostra, adeoque actiones singulae, et momenta singula plena sunt aerumnis, doloribus et crucibus: has omnes sustinet et superat patientia continua usque ad finem vitae. Ipsa ergo est unicum asylum, columen et coronis uti vitae, ita et passionum omnium, hominemque transcribit vitae impassibili et immortali, itaque eum perficit et beat. Caeterae ergo virtutes saepe tantum sunt utiles homini: patientia vero semper et ubique est necessaria. Quocirca Bion, teste Laertio, lib. IV, cap. VII, dicebat magnum malum esse non posse ferre malum: absque hoc enim nulli potest esse vita suavis. Antisthenes vero apud eumdem, lib. VI, cap.

ribus agitatur. Patientia est vexationis quotidie exspectata definitio, etc.; patiens ante momentum mortuus est: sepulcrum enim cellam suam fecit. »

Octavo, quia Christo patientissimo nos facit simillimos, juxta illud: « Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, etc., illos et glorificavit, » Rom. VIII, 28, q. d. Deus praedestinavit nos ut similes simus Christo in Ecclesia, tam militante, quam triumphante: ibi in gratia, hic in gloria: ibi in patientia, hic in corona; ac consequenter ut simus perfecti, quia patientia angelis et Deo nos assimilat. « Deus, ait Seneca in Sapiente, extra patientiam, sapiens supra patientiam est. » Tertullianus, lib. De Patient., cap. XVI: « Amemus, ait, patientiam Dei, patientiam Christi. Dependamus illi quam pro nobis ipse dependit. Offeramus patientiam carnis, patientiam spiritus, qui in resurrectionem carnis et spiritus credimus. » Hac de re egregie philosophatur Marsilius Ficinus, lib. V ad Bastianum Salvinum: « O miram, ait, patientiae potestatem! Virtutes quidem aliae contra fatum quodammodo pugnant; patientia vero vel sola, vel maxime omnium expugnat fatum: quae enim fatum immutabilia necessariaque fore decrevit, patientia cum divinae providentiae voluntate consentiens ita quodammodo mutat, ut ex necessariis faciat voluntaria: sicut qui male agit, bona sibi convertit in malum, ita qui bene patitur mala, ea sibi vertit in bonum, nempe in perferendis malis ipse bonus evadit. » Unde concludit, patientiam bonum usque adeo perfectum esse, ut absque ipsa caetera hominum perfici nequeant. Quae enim ab aliis virtutibus inchoantur, ab ipsa perficiuntur. Et post multa, epist. ad Antonium Cocchium: « Tria, inquit, praecipue patientia praecipit: primum, ut mala libenter pati velis, quae ipsa natura jubet ut pati nolis; secundum, ut ipse tibi voluntaria facias, quae fatum (Dei providentia et decretum) necessaria fore decrevit; tertium, ut mala quaelibet vertas in bona; quod Dei solius est officium. In primo quidem repugnare naturae, in secundo vero expugnare fatum, in tertio denique jubet (ut ita dicam) aequare se Deo. » Et paulo post: « Tota hominum vita in hac mundi regione maligna, coelestibusque contraria mentibus, nihil aliud esse videtur, quam morbus quidam, dolorque perpetuus. Accedit impatientia summa malorum, quae adeo mala est, ut nihil nobis absque illa sit malum, nihil cum illa sit bonum; patientia vero mala bene ferendo, transfert in bonum; et bonis utendo bene, felicissime fruitur. » Ipsa ergo est omnium medicina malorum: quia per illam conjungimur et consentimus Deo, qui est omne bonum, etc. « In hoc uno patientiae vis tota consistit, ut bene patiamur tanquam bonum, quidquid sub infinitae bonitatis gubernatione contingit. »

Viderunt id per umbram Gentiles quoque, Burrhus princeps cum inviseretur a Nerone, a quo ferebatur veneno faucibus illito, quasi remedium adhiberetur, in morbum et mortem adactus, aversatus est illum Burrhus, qui jam scelus intellexerat, multaque percontanti nihil aliud respondit, quam: « Ego bene me habeo, quia sequor fatum Deique providentiam, quae hanc mortem, licet per tuum scelus adornatam, mihi destinavit: tibi ergo erubescendum, mihi conquiescendum in numinis de mea morte decreto. »

Alexander post interactum Antoninum Romanum Imperatorem, cum audisset Barbaros magnis copiis se et Romanum Imperium invadere: « Decet, inquit, viros fortes et moderatos optima quidem optare, sed ferre quaecumque incidant (quasi a numine venientia): ut enim is qui prior lacessit, ipse sibi injurius videtur, ita qui propulsat injuriam, confidentior ex conscientia fit, atque ex justitia spem bonam mutuatur. » Ita Herodianus, lib. VI.

Zeno roganti, quo pacto ferret convicia? « Perinde, inquit, atque si legatus absque responso dimittatur. » Indicans eos, qui non habent quod respondeant, ad convicia solere confugere, eaque proinde non pluris oportere fieri, quam si nihil esset responsum: ita Laertius, lib. VII, cap. I.

Unde Philippus, rex Macedonum, gratias agebat conviciatoribus: «Quia, inquit, dum conor illos mendacii factis meis convincere, evado melior»: ita Plutarchus in Apopth. Regum.

Alfonsus, Aragonum rex, missa ad eum historia Titi Livii, monitus ne acciperet et legeret quod veneno infectus esset codex, accepit et legit, dicens: « An nescitis regum animas non privatorum libidini subjectas esse, sed sub cura Dei securas et laetas agere? » Est enim rex Dei in terra vicarius, imo imago et speculum: ita Panormitanus et Aeneas Sylvius in gestis et dictis Alfonsi.

S. Basilius, tract. De Utilitate capienda ex libris Gentilium, celebrat patientiam Periclis et Euclidis. « Quidam, ait, in foro Periclem probris omnibus incessebat. Is autem minime curare visus, toto fere die sustinuit: deinde vespere jam discedente cum lumine comitatus est, ne quid in philosophiae studio admitteret. Rursus quidam Euclidi Megarensi animo concitatus juravit, se mortem illaturum. Ille vero contra se patienter laturum juravit, placatumque et ei quamvis infesto se conciliatum iri. Quare valde ad nos excitandos refert, ut talia virorum cohibentium iram exempla nostram memoriam subeant. » Et paulo post: « Quidam vehementi impetu Socratis faciem cecidit: hic autem minime commotus, furentem debacchari et iram satiari permisit: ex quo eum totum ex plagis tumidum atque contusum reddidit. Ubi vero ille cedendo destitit, nihil aliud Socrates fecisse dicitur, quam fronti propriae inscripsisse: Talis fecit; veluti statuae cuidam auctoris nomen; et eo modo vindicasse. » Sicut ergo Apelles suis picturis perfectis et eximiis inscribebat, Apelles fecit: ita patiens suis tolerantiae facinoribus perfectis et heroicis, quibus eam quasi heroinam in anima sua depingit et ornat, inscribat: « Patientia fecit. »

Denique Epictetus in Ariano, cap. VI: « Quidnam quaeso, ait, esset Hercules, nisi taurus leoque extitisset, et hydra, et cervus, et ursus? »

q. d. Si sitis patientes, et in patientia usque ad finem vitae perseverantes, uti dixi, eritis perfecti et integri: patientiae enim perseverantia habet opus perfectum, facitque perfectos et integros.

Jam primo, Thomas Anglicus haec tria ita distinguit: « Perfecti, » inquit, sunt, qui sufferunt longam durationem tentationum; « integri, » qui earumdem acerbitatem et pondus; « in nullo deficientes, » qui earumdem varietatem et multiplicitatem. Secundo, idem: Perfectio, ait, consistit in agendo, integritas in patiendo, absentia defectus in perseverando. Tertio et genuine, haec tria idem, vel pene idem significant. Est enim unius ejusdemque rei per alia et alia verba exaggeratio, q. d. Patientiae perseverantia faciet undequaque perfectos, integros et in nullo deficientes, ut scilicet in fide et virtute Christiana constanter usque ad mortem profitenda, prosequenda et propugnanda sitis integri, omnibusque officii Christiani partibus et numeris absoluti, quantum fragilitas naturae lapsae et corruptae patitur, ut ab ea nullo metu et terrore, nullis poenis, nullis promissis vel illecebris illecti deficiatis, atque nullum in ea taedii vel pusillanimitatis, nullum impatientiae, tristitiae, similisve perturbationis vitiique motum vel in mente, vel in phantasia, vel in appetitu, vel in voluntate sentiatis, quem non illico superetis et comprimatis: spiritus enim per patientiam subditus Deo Deique voluntati, per eamdem subdet sibi animam, anima subiget sibi sensus, corpus et membra. Deus enim per patientiam sanctificabit, sibique subiget et perficiet vestrum spiritum, et per spiritum animam, et per animam sensus et membra, facietque ut omnia sancta, integra et perfecta illi, quasi integram patientiae victimam offeratis. Hoc est quod ait Paulus, II Thessal. V, 23: « Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer vester spiritus, et anima et corpus, sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. » Vide ibi dicta.

Nota: Pro «perfecti» graece est τέλεια, quod secundo, verti potest «selecti, eximii, summi.» Sic enim apud Lucianum τέλειοι θεοί vocantur «dei perfecti,» id est, praecipui et summi: heroes enim habebantur a Gentilibus dii, sed minores. Tertio, « adulti: » nam τέλειος ἀνήρ vocatur vir adultus, integrae aetatis et magnitudinis, ut sensus sit: ut sitis in patientia et virtute Christiana, non pueri, sed viri et adulti, ut virtus vestra non sit tenera et puerilis, sed constans et virilis, juxta

illud Apostoli, Ephes. IV, 12: « Ad consummationem Sanctorum, etc., donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli, » etc. Quarto, « solidi. » Quinto, « sancti et sacri, » quasi hostiae patientes et pacificae consecratae Deo: τέλεια enim ἱερά vocabant hostias eximias, luculentas, largiores et sanctiores; et τελείωσις, id est, perfectio et consummatio, vocatur ipsa purificatio, consecratio et sanctificatio, ipsumque martyrium, quo patientes et martyres Deo consecrantur et immolantur. Unde S. Gregorius Nazianzenus martyres vocat τελειωθέντας δι' αἵματος, id est, Deo consecratos suo sanguine. Hinc et μύστης vocatur initiatus sacris, sacerdos.

Nota secundo: Pro «deficientes» graece est λειπόμενοι, id est cedentes, cadentes, victi, fracti, diminuti: λείπομαι enim idem est quod deficio, cado, defatigor, succumbo, vincor, impar et inferior sum, linquor anime. Vult ergo Jacobus, ut Christiani nulla persecutione, nulla adversitate, nullo onere, nulla diuturnitate, nullo taedio defatigentur animisque cadant, ut vel tantillum a fide aut officio Christiano recedant, vel recedere destinent; sed corde forti, aeneo et marmoreo in eo persistant, omniaque adversa constanter evincant et superent; itaque integritatem fidei, patientiae et virtutis omni ex parte intactam et illibatam conservent, ne quid in ea sit mancum, mutilum, languidum, enerve, fatiscens, vel quoquo modo imminutum et deficiens. Patientiae enim pes frangitur per impatientiam, cum injuriis succumbit: manus frangitur, cum in aliis opitulando defatigatur: lumbi luxantur, cum tarda fit et pigra, etc. Idem est de corpore et membris, integritate et mutilatione caeterarum virtutum, quae saepe defectum, mutilationem et quasi deliquium quoddam patiuntur instar lunae. Talis est illa, de qua Bernardus, serm. De obedientia, patientia et sapientia: « Caeterum, ait, nec leprosa obedientia, nec canina patientia commendatur; » illa nimirum cutem exulcerat, haec jecur rodit et fel effundit.


Versus 5: Si Quis Vestrum Indiget Sapientia, Postulet a Deo

5. SI QUIS AUTEM VESTRUM INDIGET (λείπεται, id est destituitur, deficit, fatiscit, uti paulo ante dixi) SAPIENTIA, — ut cognoscat quanta sit utilitas tribulationis, quam alta et profunda mysteria in tentatione et cruce a Deo sint abscondita, quae jam depraedicavi, nimirum tribulationem esse summum bonum, ideoque de eo summe gaudendum: tribulationem enim parere patientiam, quae opus habet perfectum, ut sitis perfecti, integri et in nullo deficientes: ut cognoscat, inquam, haec non tantum speculative, sed et practice, nimirum reipsa constanter omnes tribulationes patiendo, in iisque gaudendo, ac nullis molestiis, vel doloribus cedendo, vel animo cadendo; sed integra et perfecta fortitudine in fine et virtute persistendo. Haec est enim vera sapientia, non philosophica et humana, sed Christiana et divina, quam proinde multi, etiam Christiani, ignorabant, et etiamnum ignorant, saltem practice, nonnulli etiam speculative: ignorantia enim practica sensim parit speculativam. Dum enim quis in patientia fatiscit, sensimque fit impatiens, fit ut haec impatientia mentem excaecet, ut non videat, nec cognoscat quantum bonum sit patientia. Quocirca sapientia dicta est a sapore et gustu, quasi sapida scientia; affectuosa scilicet, amans et ardens rem quam cognoscit et sapit. Porro τὸ «si» non tam conditionem significat dubitantis, quam causam supponentis, ut et Malach. I, 6: « Si (id est quia, cum) Pater ego sum, ubi est honor meus? et si (cum) Dominus ego sum, ubi est timor meus? » Omnes enim homines, quantumvis sapientes, indigent sapientia, vel quoad inchoationem, vel quoad incrementum et perfectionem. Hinc Plato in Hippia laudat Heracliti dictum, « hominem sapientissimum si cum Deo conferatur, simiam apparere: simiam autem pulcherrimam esse deformem, si cum alio quopiam animantium genere comparetur; perinde ac olla pulcherrima turpis est, si cum virginum genere conferatur. »

Nota primo: « Sapientia » jam dicta non est aliud, quam cognitio Dei et ultimi finis, ac mediorum ad eum assequendum, eorumque desiderium, amor et pius affectus, indeque usus et praxis. Unde Prov. I, 7, dicitur: « Initium sapientiae timor Domini, » et Eccli. I, 20: « Plenitudo sapientiae est timere Deum, » et cap. XIX, vers. 18: « Omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. » Haec est sapientia, quam Sapiens in libris, qui, ab ea, vulgo Sapientiales vocantur, puta in Proverbiis, Sapientia, Ecclesiaste et Ecclesiastico tradit; quamque nunc vocat sapientiam, nunc scientiam, nunc intellectum, nunc disciplinam, nunc eruditionem, nunc doctrinam, nunc prudentiam, nunc legem. Hinc Sapient. X, 10, vocatur « scientia Sanctorum; » et Luc. I, 17, « prudentia justorum, » quae est timere, colere et amare Deum, bonaque coelestia aeterna, non terrena et caduca.

De hac scripsit Lactantius libros quatuor De vera et falsa sapientia, ubi lib. III, cap. IX: « Venio, ait, nunc ad verae sapientiae summum bonum, cujus natura hoc modo determinanda est. Primum, ut solius hominis sit, nec cadat in ullum aliud animal. Deinde ut solius sit animi, nec communicari possit cum corpore. Postremo, ut non possit cuipiam sine scientia et virtute contingere. » Unde reprehendit Anaxagoram, qui « cum ab eo quaereretur, cujus rei causa natus esset? respondit: Coeli ac solis videndi. » « Quis, ait Lactantius, te in hoc spectaculum induxit? aut quid coelo, rerumque naturae visio tua confert? nimirum ut hoc immensum et admirabile opus laudes. Confitere ergo rerum omnium

esse constitutorem Deum, qui te in hunc mundum quasi testem laudatoremque sui operis induxit. Magnum esse credis videre coelum ac solem, cur ergo gratias non agis ei, qui hujus beneficii auctor est? Cur non ipsius virtutem, providentiam, potestatem metiris animo, cujus opera miraris. » Et inferius: « Quare si quis hominum qui vere sapit, interroget cujus rei gratia natus sit? respondebit intrepidus ac paratus, colendi se Dei gratia natum, qui nos ideo generavit, ut ei serviamus. Servire autem Deo nihil aliud est, quam bonis operibus tueri et conservare justitiam. » Et mox: « Quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est Deus quam mundus: quia mundum Deus fecit et regit; » et rursum: « Expedita est igitur hominis ratio, si sapiat cujus propria est humanitas. Nam ipsa humanitas quid est, nisi justitia? Quid est justitia, nisi pietas? pietas autem nihil aliud est, quam Dei parentis agnitio. »

Quocirca, cap. XVI, ridet philosophos, qui suam philosophiam tarde commenti sunt, ut sapientiam invenirent, sed falsam, non veram; ait ergo: « Dixit Seneca: Nondum sunt mille anni, ex quo initia sapientiae nata sunt. Multis ergo saeculis humanum genus sine ratione vixit. Quod irridens Persius: Postquam, inquit, sapere urbi cum pipere et palmis venit: tanquam sapientia cum saporis mercibus fuerit invecta: quae si secundum hominis naturam est, cum homine ipso coeperit necesse est. » Idem, lib. III, cap. XXVIII: « Omnis sapientia hominis, ait, in hoc uno est, ut Deum cognoscat et colat. Hoc nostrum dogma, haec sententia est. Hoc est illud, quod philosophi omnes in tota vita sua quaesierunt, nec unquam investigare, comprehendere, tenere voluerunt: quia religionem aut pravam tenuerunt, aut totam penitus sustulerunt, etc. Huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus. An exspectabimus donec Socrates aliquid sciat? aut Anaxagoras in tenebris lumen inveniat? aut Democritus veritatem de puteo extrahat? aut Empedocles dilatet animi sui semitas? aut Arcesilas et Carneades videant, sentiant, percipiant. Ecce vox de coelo veritatem docens, et nobis sole ipso clarius lumen ostendens, etc. Qui vult sapiens ac beatus esse, audiat Dei vocem, discat justitiam, sacramentum nativitatis suae norit, humana contemnat, divina suscipiat: ut summum illud bonum ad quod natus est, possit adipisci. » Idem, lib. IV, cap. IV: « Quibus rebus apparet,» quam inter se conjuncta sint sapientia et religio. Sapientia spectat ad filios, quae exigit amorem; religio ad servos, quae exigit timorem. Nam sicut illi patrem diligere debent et honorare, sic hi dominum colere et vereri. Deus autem qui unus est, quoniam utramque personam sustinet, et patris et domini, et amare eum debemus, quia filii sumus; et timere, quia servi. Non potest igitur religio a sapientia secerni: quia idem Deus est, qui et intelligi debet, quod est sapientiae; et honorari, quod est religionis. Sapientia praecedit, religio sequitur, quia prius est Deum scire, consequens colere. » Hinc sapientiae hieroglyphicum fuere Cherubini, positi juxta arcam et propitiatorium, uti dixi Exod. cap. XXV, vers. 20, in fine, ubi sapientiae apophthegmata, exempla et documenta recensui.

Porro modum et media acquirendi sapientiam, egregie ex sua praxi describit S. Thomas Aquinas, epist. ad Amicum, quae sic habet: « Quia quaesisti a me, in Christo mihi charissime, qualiter te studere oporteat in thesauro scientiae acquirendae, tale a me tibi super hoc traditur consilium, ut per rivulos non statim in mare eligas introire, quia per faciliora ad difficiliora oportet devenire. Haec est ergo monitio mea, et instructio tua: Tardiloquum te esse jubeo, et tarde ad locutorium ascendentem conscientiae puritatem amplectere, orationi vacare non desinas, cellam frequenter diligas, si vis in cellam vinariam introduci. Omnibus te amabilem exhibe, nihil quaere penitus de factis aliorum, nemini te multum familiarem ostendas: quia nimia familiaritas parit contemptum, et subtractioni studio materiam subministrat. De verbis et factis saecularium nullatenus te intromittas. Discursus super omnia fugias. Sanctorum et bonorum imitari vestigia non omittas: non respicias a quo audias, sed quidquid boni dicatur, memoriae recommenda. Ea quae agis et audis, fac ut intelligas: de dubiis te certifices; et quidquid poteris in armariolo mentis reponere satage, sicut cupiens vas implere. Altiora te ne quaesieris. Illa sequens vestigia, frondes et fructus in vineam Domini sabaoth utiles, quamdiu vitam vixeris, proferes ac produces. Haec si sectatus fueris, ad id contingere poteris quod affectas. » Breviter vero Hugo de S. Victore, lib. Didascal., cap. XIII, sex media adipiscendae sapientiae praescribit hisce versibus:

Mens humilis, studium quaerendi, vita quieta, Scrutinium tacitum, paupertas, terra remota: Haec reserare solent multis obscura legendo.

Nota secundo: Licet haec sapientia exigat et complectatur omnem virtutem, tamen prae caeteris sita est in patientia ob causas, nimirum bona patientiae, quas attuli vers. 1. Verus ergo patiens verus est sapiens, et summe patiens summe est sapiens, juxta illud Prov. XIX, 11: « Doctrina viri per patientiam noscitur. » Hinc et παθήματα sunt μαθήματα, id est passiones et tribulationes sunt doctrinae et disciplinae. Quocirca merito Lactantius, lib. VI De Vero cultu, cap. XVIII, reprehendit Ciceronem, qui in Officiis definit virum bonum esse qui prosit quibus possit, noceat nemini, nisi lacessitus injuria. « O quam simplicem, inquiens, veramque sententiam, duorum verborum adjectione corrupit! Quid enim opus fuerat addere: Nisi lacessitus injuria, ut vitium bono viro, quasi

caudam turpissimam apponeret, patientiaeque, quae omnium virtutum maxima est, faceret expertem? Nociturum esse dixit bonum virum, si fuerit lacessitus: jam hoc ipso boni viri nomen amittat necesse est, si nocebit. » Probat id primo, « non minus mali est referre injuriam, quam inferre. Secundo, quia improbitati opposita impatientia, magnas saepe concitat tempestates. Quod si patientiam qua virtute nihil verius, nihil homine dignius inveniri potest, improbitati opposueris, extinguitur protinus, tanquam si igni aquam superfuderis. » Tertio, quod se vindicare non sit hominum, sed pecudum. « Nam et pecudes si lacessas, calce aut cornu repugnant, et serpentes ac ferae, nisi persequaris ut occidas, negotium nobis exhibent, et imperiti quoque et insipientes, si quando accipiunt injuriam, caeco et irrationabili furore ducuntur, et iis qui sibi nocent, vicem retribuere conantur. In quo igitur sapiens ac bonus vir a malis et insipientibus differt, nisi quia habet invictam patientiam, qua stulti carent; nisi quod regere se ac mitigare iram suam novit, quam illi, qui virtute indigent, refrenare non possunt? Quarto, quia qui referre injuriam nititur, eum ipsum a quo laesus est, gestit imitari: ita qui malum imitatur, bonus esse nullo pacto potest. Duobus igitur verbis duas virtutes maximas bono et sapienti viro, innocentiam patientiamque detraxit. Quinto, quia ipse (Cicero) caninam illam facundiam (sicut Sallustius ab Appio dictum refert) exercuit, voluit quoque hominem canino modo vivere, ut remordeat lacessitus. Sexto, quae retributio contumeliae, quam perniciosa sit, et quas edere soleat strages, unde opportunius petetur exemplum, quam ex ipsius doctoris tristissimo casu, qui dum his philosophorum praeceptis obtemperare gestit, ipse se perdidit. Quod si lacessitus injuria (ab Antonio) patientiam tenuisset, si dissimulare, si ferre contumeliam boni viri esse didicisset, nec illas nobiles orationes alieno titulo inscriptas, impatientia, levitate et insania profudisset, nunquam capite suo rostra, in quibus ante floruerat, cruentasset, nec rempublicam funditus proscriptio illa delesset. » Unde concludit: « Sapientis ac boni viri non est velle certare, ac se periculo committere. Summa igitur virtus habenda patientia est, qua ut non careret homo justus, voluit illum Deus pro inverte contemni. Nisi enim contumeliis fuerit affectus, quantum habet fortitudinis in seipso cohibendo ignorabitur. Si autem lacessitus injuria laedentem persequi coeperit, victus est. Si vero motum illum ratione compresserit, hic plane imperat sibi, et hic regere se potest. Quae sustentatio sui recte patientia nominatur: quia una virtus omnibus est opposita vitiis et affectibus. Haec perturbantem ac fluctuantem animum ad tranquillitatem suam revocat, haec mitigat, haec hominem sibi reddit, etc. Denique Marcus Tullius contra suum praeceptum oblivionem injuriarum in magnis laudibus posuit. Spero, ait, Caesar, qui oblivisci nihil soles, nisi injurias. » Idem cap. XIX, refellit eos, qui dicunt iram esse comitem virtutis, quia ignorant causam, cur homini iram tribuerit Deus: alioquin enim « quid immanius erit homine? quid similius feris, quam id animal, quod ad communionem et innocentiam Deus fecit? Tres sunt igitur affectus, qui homines in omnia facinora praecipites agunt, ira, cupiditas, libido. Propterea Poetae tres furias esse dixerunt, quae mentes hominum exagitant. Ira ultionem desiderat, Cupiditas opes, Libido voluptates, etc. Quicumque igitur affectus illos intra fines suos redegerit, quod ignorantes Deum facere non possunt, hic patiens, hic fortis, hic justus est: » haec Lactantius.

Patientiae ergo sapientia praecepta, et prudentiae dictamina inter alia sunt haec. Primum: « Pax praestat quibusvis opibus et bonis: illorum ergo jactura est emenda. » Secundum: « Nullus pejor animae hostis, quam tumultus aestusque cogitationum, irae et impatientiae. » Nam, ut ait Cassianus, Col. XVIII, cap. XVI: « Laedi ab homine quamvis malignante non potero, si ipse in pacifico adversum me corde non dimicem. Si autem laedor, non est vitium impugnationis alienae, sed impatientiae meae. » Tertium: Optimum vindictae genus est, laedenti benefacere, ut aiebat S. Joannes Eleemosynarius. Quartum est sublime abbatis Stephani apud S. Gregorium, hom. 35 in Evang.: « Virtus, ait, patientiae vehementer in eo excreverat, ita ut eum sibi amicum crederet, qui sibi molestiae aliquid irrogasset. Reddebat contumeliis gratias. Si quod in ipsa sua inopia damnum fuisset illatum, hoc maximum lucrum putabat. Omnes suos adversarios nihil aliud, quam adjutores aestimabat. » Quintum: « Mansuetudine subditi vincitur asperitas Praelati, » uti eam vicisse Libertinum, scribit S. Gregorius, lib. I Dial., cap. II. Sextum: « Injuria nobis illata animarum nostrarum est medicina. » Ita S. Monica, cum ab ancilla per convicium vocaretur meribibula, quasi stimulo percussa, sibi indignans solitam vini cupidinem prorsus a se abdicavit, et bibacitatem extinxit, teste S. Augustino, lib. IX Conf., cap. VIII. Septimum: « Maleficium compensandum est beneficio. » Ita fecit S. Liduina, dicens: « Illis ergo debere me fateor, qui viam mandatorum Dei, quorum plenitudo est dilectio, me currere compellunt: » ita habet ejus Vita apud Surium. Octavum: « Prudentis est modica ac brevi poena praesentis vitae, per patientiam redimere longas et graves Purgatorii, vel inferni, » uti in morbo dicebat Stephanus monachus circa Mareotem in Hist. Trip., lib. VIII, cap. I. Nonum: « Crucem hanc si merui, feram, ut pro peccatis satisfaciam: si non merui, feram eamdem, ut coronam augeam: ut ut erit, laudem habebo decusque vel poenitentiae, vel patientiae. » Decimum: « Praestat pati injuriam, quam facere: qui enim nocet

alteri plus nocet sibi, » uti B. Stephanum dixisse narrat S. Gregorius, lib. IV Dial., cap. XIX. Undecimum: « Deus suscipit patrocinium patientis calumniam et injuriam; » ita Senior ille in Prato spir., cap. CCXIX. Duodecimum: Seneca, lib. II De Ira: « Magni, ait, animi est injurias despicere. Pusilli hominis et miseri est repetere mordentem, ut mures et formicae, ad quas si manum admoveris, ora convertunt. Imbecilla se laedi putant, si tanguntur. » Decimum tertium: S. Ambrosius, epist. 82 ad Eccles. Vercell.: « Non haec sola est forma justitiae, ait, ut non laedas eum, qui te non laeserit; sed etiam illa, ut etiam remittas ei qui laeserit. Nihil interest cui male facias, utrum justo an injusto, cum te male facere non oporteat. Nihil distat, quomodo malignus sis utrum justo vindicandi studio, an voto nocendi, cum malignitas in utroque genere non careat reprehensione. » Plura affert Plutarchus, lib. De Utilitate capienda ab inimicis. Decimum quartum: « Patientia prudens in quavis difficultate suggerit consilium. » Docet hoc S. Ambrosius, lib. II De Jacob et vita beata, cap. IV, exemplo Rebeccae, quae Jacob filio suasit fugam, dum Esau eum vellet occidere. « Veniat, ait Rebecca, hoc est, inducatur patientia, bona custos innocentiae; suadeat ut irae locum demus, offensioni subrepat oblivio: mater pia abesse sibi dilectissimum filium tolerat, plus ei collatura, quam laesit: utrique tamen consulens, ut alterum immunem a periculo, alterum integrum praestaret a crimine. Quis sic potuit consulere, nisi prudens tolerantia? Quis utrique utile consilium apponere, nisi sapiens patientia? » Decimum quintum: Seneca, epist. 60: « Vir sapiens (utique patiens) ad omnem incursum invictus: non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem refert. Usque adeo patiens est vir sapiens, et perfecta patientia cum sapientia reperitur. » Hoc est quod ait Sapiens, Prov. cap. XIV, 29: « Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam. » Ex quo S. Chrysostomus, hom. 33 in I ad Corinth.: « Patientia, ait, universae philosophiae est radix, etc.; charitas omnia suffert, duce utique patientia. »

Allegoriam hujus rei elegantem ex Genes. cap. XXVI, affert Philo, lib. De Plantatione Noe, scilicet quod Abimelech rex viderit Isaac jocantem cum Rebecca: Isaac enim, id est risus, repraesentat gaudium; Rebecca, id est saginata, patientiam; Abimelech, id est pater regis, supramundanam sapientiam, q. d. Gaudium in brachiis sapientiae reperitur, invicem se amplectuntur, ut dixit S. Jacobus, vers. 1. « O prudentem ludum ac disciplinam! visus a tolerantia adjuvatur, » ait Clemens, lib. I Paedagog., cap. V. Hunc autem utriusque, laetitiae scilicet et patientiae, complexum nemo considerare potest, nisi Abimelech, id est sapientia. Quod enim aliud negotium sapientem decet, quam ludere, gaudere, hilarescere cum honesta tolerantia? Et haec est ratio, cur in solis sapientibus sit tolerantia: quia et illi soli hunc ludum spectant. Denique invicti patientis emblema est adamas, quem decussatim stringit gladius et flamma, cum hoc lemmate: Nec ferro cedit, nec igni.

Deus enim est ipsa aeterna, increata, immensa, essentialis sapientia, qui quasi fons eam communicat angelis, hominibus omnibusque creaturis, cuique pro sua conditione et capacitate. Unde Lactantius, lib. IV De Vera Sapientia, cap. IV: « Fons, ait, sapientiae et religionis Deus est, a quo hi duo rivi si aberraverint, arescant necesse est: quem qui nesciunt, nec sapientes esse possunt, nec religiosi. » Idem et fuse eleganter docet Baruch cap. III, vers. 12 et seq., ubi causam omnis mali Israelis assignat, quod ignorarit Deum fontem sapientiae: frustra enim illum a Philosophis et mundi sapientibus requiri; et tandem concludens vers. 36: « Hic, ait, est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, » per incarnationem, ut sapientiam e coelis in terram (quod Prometheum fecisse fingunt Poetae) deferret, eamque hominibus communicaret. Id fecit Christus, qui est sapientia Patris aeterna et incarnata.

Docet hic primo S. Jacobus, prae reliquis donis postulandam esse a Deo sapientiam, quia haec est origo et matrix omnis scientiae, omnis virtutis, omnis boni. Unde eamdem solam petiit a Deo Salomon, cum data esset ei optio petendi quidquid vellet, ac cum ea cetera omnia impetravit. « Quia postulasti, ait, verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium, ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit; sed et haec quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus, » III Reg. III, 11. Porro in sapientia comprehendit patientiam; hanc enim docet cuique postulandam esse a Deo. Praeclare enim Origenes in Psalm. XXXVI, hom. 3: « Exspectamus, ait, Dominum, quia ipse est exspectatio nostra et patientia, sicut scriptum est Psalm. XXXVIII: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Sicut ergo Salvator sapientia est, et pax, et justitia, ita est et exspectatio, vel patientia. Et sicut participatione justitiae ejus justi efficimur, et participatione sapientiae ejus sapientes, ita et participatione patientiae ejus patientes efficimur. Est ergo velut fons quidam perennis, de quo haurire possumus et patientiam, et justitiam, et sapientiam, et omnia quaecumque sunt virtutum bona, si tamen bene digna et pura vascula nostra deferamus ad fontem. »

Secundo, docet eam petendam non ab alio, quam a Deo, sive immediate, sive mediante invocatione et patrocinio Sanctorum. Ita Salomon, licet jam promissa et data esset ei sapientia a Deo, eam tamen, id est ejus conservationem et augmentum petiit a Deo, dicens, et nobis omnibus dicendum proponens: « Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis: quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum, etc. Mitte illam de coelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te, etc. Cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore. Quae autem in coelis sunt quis investigabit? Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum Sanctum tuum de altissimis, et sic correctae sint semitae eorum qui sunt in terris, et quae placent didicerint homines; nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. » Sap. IX, 4 et seq. Unde VI, 10, mira sapientiae facinora per Adamum, Loth, Joseph, Mosen et Hebraeos edita depraedicat. « Haec (sapientia), ait, illum qui primus formatus est a Deo pater orbis terrarum (Adamum) cum solus creatus esset, custodivit, et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia; » et vers. 6: « Haec justum (Loth) a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim, » et vers. 10: « Haec profugum irae fratris (Jacob fugientem Esau) justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam Sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius, etc., ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia; » et vers. 13: « Haec venditum justum (Joseph) non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum, descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant, et mendaces ostendit qui maculaverunt illi, et dedit illi claritatem aeternam. Haec populum justum (Israelitas) et semen sine querela, liberavit a nationibus (Aegyptiis) qui illum deprimebant. Intravit in animam servi Dei (Moysis), et stetit contra reges horrendos in portentis et signis, » etc.

Ita hanc sapientiam a Deo petiit et impetravit Antonius, de quo S. Athanasius in ejus Vita: « Erat, ait, valde sapiens, et hoc in se mirabile habebat, quia cum litteras non didicisset, ingeniosissimus et prudentissimus, immobilis et mansuetus erat. Venerunt ad eum Gentiles Philosophi, putantes se eum posse decipere, quibus ille: Si ad stultum venistis, superfluus est labor vester; si autem putatis me esse sapientem, imitamini quod probatis. Si ego ad vos venissem, vos imitarer: sed quia vos ad me quasi ad sapientem venistis, estote sicut ego sum, Christiani. Philosophi mirati sunt acumen ingenii. » Rursum Antonius interrogavit eos: « Quid prius sensus, an litterae? et quid cujus exordium? sensusne ex litteris, an litterae oriuntur ex sensu? Illis asserentibus quod sensus esset auctor et inventor litterarum, inquit: Igitur cui sensus incolumis est, hic litteras non requirit, » q. d. Talis ego sum litterarum expers, sed theodidactos.

Sic S. Ambrosius, ait Paulinus in ejus Vita, « cum xiv Psalmum dictaret, me excipiente et vidente, subito in modum scuti brevis ignis (index Spiritus Sancti) caput ejus cooperuit, atque paulatim per os ejus tanquam in domum habitator ingressus est: post quae facta est facies ejus quasi nix. »

Rupertus Tuitiensis Abbas, lib. XII Matth., objicientibus sibi: Qui sunt patres et magistri tui? respondet: « Hoc profiteor, quia visitatio ab Altissimo melior mihi est, quam decem patres et magistri; loquor ad scribendum, quidquid ille monitor suggerit. »

S. Thomas Aquinas palam professus est, se suam sapientiam magis oratione infusam, quam studio acquisitam coelitus accepisse.

S. Ephrem orans dicensque: « Largire, Domine, flumina gratiae tuae, » ab angelis in visu accepit librum, cum eoque coelestem sapientiam et facundiam, adeo ut, quantumvis ei perpetui quasi verborum fontes suppeterent, rebus tamen quas mente conceperat explicandis, pares nequaquam essent. Siquidem doctrinae profunditas et cogitationum celeritas linguam ipsius absorbebat, ut sensa animi efferre nequiret, ait Nyssenus in ejus Vita.

S. Equitius sapienter et ardenter praedicans, rogatus unde hoc haberet? respondit: « Quadam nocte speciosus mihi per visionem juvenis astitit, atque in lingua mea medicinale ferramentum, id est phlebotomum, posuit, dicens: Ecce posui verba mea in ore tuo, egredere ad praedicandum. Atque ex illo die etiam cum voluero, de Deo tacere non possum, » ut refert S. Gregorius, lib. II Dialog., cap. IV.

S. Ignatius, fundator Societatis nostrae, Minoressae orans, ita in Deum abruptus est, ut Trinitatis ipsius numen augustissimum cerneret distinctum personis, unum essentia, adeo ut, licet litterarum ignarus, non dubitaret librum De Trinitate conscribere, indeque miro rerum coelestium sensu afficiebatur, quoties S. Trinitati sacra perageret. Oblatus quoque est ejus menti modus ipse, quem in hujus universitatis molitione summus ille rerum opifex tenuit. Praeterea sacrificium Missae audiens, dum a sacerdote de more hostia salutaris attollitur, apertissime vidit illa specie Christum

Deum et hominem verissime contineri, ait Maffeius in ejus Vita, lib. I, cap. VII.

S. Trudo illustri prosapia in Belgis ortus, vovit Deo, si, Christo opitulante, sacras didicisset litteras, se in fundo suo ecclesiam aedificaturum, illicque Domino perpetuo serviturum. Missus ergo a Deo ad eum angelus: « Noveris, inquit, frater, ea vota quae Christo nuncupasti, ei esse grata, nec dubites quin quod praeveniens tibi aspiravit, etiam sit prosecuturus, et affectum perducturus in effectum. Ille, inquam, sapientia sua imbuet cor tuum, et erudiet te praeceptis suis, et legem suam inscribet pectori tuo. » Ita Notgerus, Episcopus Leodinensis, anno Christi 850, in Vita S. Remacli, cap. VI.

Illustre est quod de se scribit S. Justinus philosophus et martyr, Dial. contra Tryphonem, nimirum cum sapientiae studiosus pervagatus esset omnes Philosophorum scholas et sectas, frustraque eam apud Pythagoricos, Platonicos, Peripateticos requisisset, a sene quodam ignoto audisse, illam non nisi in schola Christi reperiri. « Tu ergo, ait, votis et precibus tibi ante omnia lucis portas aperiri opta: neque enim ab aliquibus perspiciuntur aut intelliguntur, praeterquam si Deus et Christus eis concesserint intelligentiam. » Quare conversus ad Christum, cumque invocans, tantam sapientiam quantam in libris suis ostendit, consecutus est.

Praeclare Philo, lib. De Praemiis et poenis: « Solem, inquit, hunc visibilem, num alia re quam sole ipso adjuti cernimus? Lucis aspectum nonne luci debemus? Ad eumdem sane modum Deus per seipsum illustrat sui notitiam, cooperante nemine, quod ea res excedat vires omnium. » Et S. Augustinus, lib. IV Confess., cap. XVI: « Scis tu, Domine, quia et celeritas intelligendi et discernendi acumen donum tuum est. » Idem Soliloq., cap. V: « Semper coecus fuissem nisi tu me illuminasses. »

QUI DAT OMNIBUS. — Haec dos propria est Deo, ut det omnibus omnia, et a nemine quidquam recipiat, ideoque hebraice vocatur Saddai, id est mammeus, cornucopiae, uti fusius dixi Genes. XVII, 2. Unde Deus nonnullis a dando dicitur, aut potius agnoscitur. Hoc est quod ait Psaltes; Psal. XV, vers. 1: « Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. » Deus enim est quasi pelagus bonorum omnium redundans et exaestuans, quod in omnia vicina sese largissime effundit. Vere Thomas Anglicus: « Deus, ait, dat primo liberaliter, non vendit, sicut multi. » Secundo, « dat generaliter, non uni, sed omnibus. » Tertio, « dat abundanter, non parce. » Quarto, « dat curialiter, vulgo cortesemente, » quia non improperat. « Erubescat ergo humana pigritia: plus paratus est Deus dare, quam nos accipere, » ait idem ex S. Augustino. Erubescat ergo humana ingratitudo et avaritia, quae Deo tam in se liberali, tam parce et avare ejus obsequio se suaque impendit. Propria ergo natura et indoles Dei est dare, ut docet S. Thomas, lib. I Contra Gentes, cap. XXXIX, ubi asserit liberalitatem esse virtutem maxime propriam Dei, quia solus se largiter communicat, quasi fons bonitatis. Et S. Augustinus, tract. 13 in Joan.: « Deus, inquit, tibi totum est. Si esuris, panis tuus est; si sitis, aqua tibi est; si in tenebris, lumen; si nudus, immortalitatis tibi vestis est. » Et S. Bernardus, serm. 3 De Circumcis.: « Totus, ait, mihi datus, et totus in usus meos expensus. »

Simili, sed longe exiliori de causa, nimirum ob reddita sibi praedia prius erepta, Virgilius Augustum Caesarem adulando vocat facitque deum, Ecloga 1: O Melibaee, Deus nobis haec otia fecit, Namque erit ille mihi semper Deus; illius aram Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. Et Cicero P. Lentulum vocat deum, id est, servatorem suae vitae: sic enim ait, post reditum ad Quirites: « P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae vitae, fortunae, memoriae, nominis. » Praeclare Boetius, lib. III: Unus enim rerum pater est, Unus cuncta ministrat Ille dedit Phoebo radios, Dedit et cornua lunae. Ille homines etiam terris Dedit, et sidera coelo. Quem, quia respicit omnia solus, Verum possis dicere solem. Et S. Bernardus, serm. 16 in Cant.: « Verus, ait, beneficus est, dans affluenter et non improperans: non improperat dona, quia dona sunt; et beneficia sua mihi dedit, non vendidit. »

AFFLUENTER. — Graece ἁπλῶς, id est, simpliciter. Suspicantur aliqui Interpretem Nostrum legisse ἁθρόως, vel πλουσίως, id est diviter, copiose, largiter, affluenter, quia «simpliciter» in Scriptura cum de dando agitur, significat dandi liberalitatem, affluentiam, magnificentiam, ut patet II Corinth. VIII, 2: « Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum; » et cap. IX, vers. 11: « Ut in omnibus locupletati, abundetis in omnem simplicitatem; » Rom. XII, 8: « Qui tribuit, tribuat in simplicitate, » id est, simpliciter, sine restrictione, copiose, largiter: vide ibi dicta. Alludit S. Jacobus ad illud invitamentum et promissum Christi: « Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum, » Joan. VII, 38.

Nota primo: In Deo est infinita propensio et amor se communicandi, quae provenit ex infinita perfectione et plenitudine essentiae suae, quae tanta est, ut in alios se effundere gestiat; et quantumcumque aliis impertiat, nihil ipse sua de plenitudine amittat. Hinc primo, ad intra propendet

naturaliter et intime ad communionem sui infinitam; sicut res creatae et corporeae propendent ut se communicent, generando sibi simile. Verum quia id quod infinitum est, multiplicari nequit, idcirco divina essentia non se communicat generando aliam sibi similem numero distinctam, uti facit homo et animalia; sed largiendo seipsam, et velut replicando, ita ut eadem numero simplicissima essentia divina sit in tribus distinctis numero personis, Patre, Filio et Spiritu Sancto.

Secundo, ad extra propendet ut infinite se suaque bona communicet creaturis, praesertim rationalibus, puta angelis et hominibus. Nam, ut ait Nazianzenus: « Sicut in rebus sensibilibus est sol, ita in intelligibilibus est Deus. » Sicut ergo sol ubique radios suos spargit, ut omnia illuminet, calefaciat, vivificet, foecundet: ita Deus radios beneficentiae suae in omnes et omnia, praesertim angelos et homines spargit, ut eos luce sapientiae suae illuminet, indeque sui amore inflammet, vitaque gratiae et gloriae vivificet, ut et ipsi aliis eamdem impertiant. Quocirca S. Dionysius De Divin. Nomin., cap. IV, part. I, ait amorem divinum esse vim motricem et sursum trahentem in Deum, qui solus est ipsum per se pulchrum et bonum. Hujus amoris, beneficentiae et communicationis evidentia indicia et effectus sunt, Verbi aeterni ad homines docendos et salvandos incarnatio, praedicatio, miracula, passio, mors, Sacramenta, missio Spiritus Sancti, cura singularis totius Ecclesiae et singulorum fidelium. In incarnatione enim seipsum totum et omnia viscera sua effudit in nos, juxta illud Zachariae: « Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, » Lucae I, 78.

Rursum in justificatione et sanctificatione Deus non tantum se animae communicat per gratiam, charitatem et virtutes; sed etiam per seipsum: reipsa enim dat Spiritum Sanctum, et cum eo caeteras personas divinas, juxta illud: « Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, » Rom. v, 5; et: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum: et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, » Joan. cap. XIV, vers. 23. Quocirca hac sui communicatione justum ad se elevat, in se transformat facitque divinum; praesertim eos qui se totos dedunt Deo, illique vacant. Amor enim divinus facit exstasin et excessum amantis a seipso, ut illum in amatum transferat, et illi arctissime uniat, unumque cum illo efficiat, ut in eo vivat, sentiat, gaudeat, quasi illi incorporatus. Amans enim Deum prorsus a seipso deficiens in Deum transit, et velut colliquescit, nihil aliud cogitans, intelligens aut sentiens praeter Deum, nihil aliud appetens aut desiderans, nulla alia re gaudens quam bonis Dei. Qui sic adhaeret Deo, unus efficitur spiritus: quia seipsum exuit, et Deum induit, perinde ac si in divinam naturam transformatus esset. Quocirca totus cogitatione et affectu est in Deo, uti ei precatur Christus, Joan. XVII, 11: « Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. » Et vers. 21: « Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. » Ratio est, quia bonum est sui communicativum et diffusivum. Si ergo sit summum bonum, uti est Deus, summe se communicabit et diffundet: haec enim boni et summi boni est natura et indoles. « Deus, inquit S. Leo, serm. 2 De Nativit., cujus natura bonitas, cujus voluntas potentia, cujus opus misericordia est. »

Nota secundo: Haec beneficentiae Dei largitas et affluentia ingens est, et admiranda ex quinque capitibus, ut recte notat noster Lessius, lib. IX De Attributis divinis, cap. IV. Primum est, majestas amantis et largientis. Quid enim majus et magnificentius Deo, qui tantum (imo infinities amplius) transcendit omnes angelos et homines, quantum coelum transcendit terram, quae respectu vastitatis coeli se habet ut centrum et punctum. Secundum est, conditio eorum in quo se suaque effundit; qui si naturam spectes, sunt homines, infimi inter creaturas rationales (sicut enim materia prima est infima inter res corporeas, ita anima est infima inter res spirituales). Si qualitatem animae consideres, sunt peccatores, inimici, superbi, ingrati, carnales, inepti ad omne bonum, proni ad omne malum; si corporis, sunt mortales, morbidi, viles, sordidi, putidi, mox futuri esca vermium, ut merito exclamet Psaltes, Psal. VIII: « Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum? » Tertium est, bonum ingens et multiplex quod illis partim confert, partim offert. Homini enim dedit animam rationalem creatam ad sui imaginem, gratiam, promissionem gloriae, angelicam custodiam, totam mundi machinam, denique Unigenitum suum. « Nam sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam, » Joan. cap. III, vers. 16. Quae verba si expendantur, singula magnam habent emphasim, novamque Dei beneficentiam significant. Quocirca Psaltes, Psal. XXXIII, 6: « Accedite, ait, ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non confundentur. » Quartum est, finis ob quem confert, qui est, ut homini bene sit, non Deo: Deus enim de homine nullum lucrum, nullum commodum exspectat vel accipit. Quintum est, modus quo se communicat et effundit, qui est multiplex. Primus, quod se communicet nobis, non tanquam servis, sed quasi filiis, quos instituit suos haeredes et cohaeredes Christi. Secundus, quod benignitatis divinae ingenium sit demittere se ad infima, curare infirma, colligere abjecta, attollere humilia, et ubi major est inopia, ibi magis opes suas erogare et opem ferre. Quocirca S. Bernardus, lib. V De Consider., cap. XI, ita Deum definit, aut potius Dei affluentiam circumscribit: « Quid est Deus? voluntas

omnipotens, benevolentissima virtus, lumen aeternum, incommutabilis ratio, summa beatitudo, creans mentes ad se participandum, vivificans ad sentiendum, alliciens ad appetendum, dilatans ad capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad zelum, foecundans ad fructum, dirigens ad aequitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad sapientiam, roborans ad virtutem, visitans ad consolationem, illuminans ad cognitionem, perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem. » Tertius, quod sese communicet saepe antequam rogetur, uti patet in omnibus gratiis praevenientibus, quodque iis moveat nos ad postulandum subsequentes. Nemo enim potest orare Deum eo modo quo oportet, nisi ad id moveatur a gratia Spiritus Sancti, uti passim docet S. Augustinus et Concilium Arausicanum, imo S. Paulus, Rom. VIII, 26. Rursum quod rogatus, plus det quam rogetur, juxta id quod orans profitetur Ecclesia: « Deus qui abundantia pietatis tuae merita supplicum excedis et vota. » Et S. Ambrosius in Luc. XXIII, 42, recte advertit latronem in cruce tantum petiisse, ac dixisse: « Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum; » Christum vero longe plus ei praestitisse, dicendo: « Hodie mecum eris in paradiso. Nam uberior, inquit, est gratia quam precatio; semper enim Dominus plus tribuit quam rogatur. » Ita Ezechias petiit a Deo sanitatem, sed Deus cum illa adjecit ei quindecim annos vitae, et victoriam miraculosam caesis 185 millibus Assyriorum, Isaiae XXXVIII. Salomon petiit sapientiam, sed Deus cum ea dedit illi ingentes opes et gloriam, III Reg. III. Daniel petiit liberationem populi e captivitate Babylonica; sed Deus dedit illi oraculum et promissum de adventu Messiae ad redimendum totum mundum e captivitate diaboli, Daniel. IX, 24. David petiit filium; sed Deus praestitit ei Messiam: illum enim ei promisit, fecitque ex eo nasci, II Reg. VII, 12, et Psalm. LXXXVIII, 4. Quartus, quod sua dona conferat saepe in eos, quos praescit fore ingratos, imo in impios, infideles, haereticos, atheos, blasphemos et reprobos, juxta illud Christi: « Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, etc., ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, » Matth. v, 44.

Moraliter discamus hic primo, liberales esse in Deum liberaliter ei serviendo, cum ipse tam liberalis sit in nos, quia eo vicissim liberaliorem in nos jugiter experiemur. Certat enim ipse nobiscum, et cum sit liberalissimus, non patitur se liberalitate nostra vinci. Hoc est quod promisit per Isaiam, cap. LXVI, vers. 11: « Ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus: ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis; ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos. » Praeclare Nazianzenus, orat. de Amore pauperum: « Nihil, ait, tam divinum homo habet, quam de aliis bene mereri. Fac calamitoso sis Deus, Dei misericordiam imitando. » Et Nyssenus de Pauper. amandis: « Beneficentia, inquit, est omnium laudatarum virtutum praestantissima. Haec est felicitatis comes. Haec assidet Deo, et magna est cum ipso necessitudine conjuncta, » uti ipsamet per visum apparens S. Joanni Eleemosynario, incitans eum ad eleemosynam, affirmavit. Quin et Seneca, lib. III De Beneficiis, cap. XV: « Qui dat, ait, beneficia, deos imitatur; qui repetit, foeneratores. »

Hinc secundo, cum Deo in se nihil reddere possimus, reddamus ei idipsum in sua imagine, puta in proximis nostris, ut in eos liberaliter sapientiam, gratiam caeteraque bona quae a Deo accepimus, effundamus: ideo enim ea ille nobis dedit, tanto plura daturus, quo plus in alios effundemus. Sicut enim fontes quo plus effluunt, eo plus affluunt: si enim non efflueret aqua, nova non afflueret; prior tamen canalem occuparet, et affluentem excluderet: ita prorsus se res habet in doctore, praedicatore, eleemosynario, etc., ut quo plus dat proximo, eo plus recipiat a Deo, uti ex S. Paulo et Basilio docui II Corinth. 13.

Tertio, imitemur Deum, ut petenti simplum demus duplum. Sic Christus petentibus sanitatem corporis, addidit et animae; de quo proinde S. Petrus Actor. X, 38: « Qui pertransiit, inquit, benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo. » Unde Christi et Pauli axioma fuit: « Beatius est magis dare quam accipere, » Actor. xx, 35. Vide ibi dicta.

Hujus rei illustria exempla dederunt Gentiles: pudeat Christianos, si eos non superent, sed ab eis liberalitate se superari patiantur. Ita Plato Diogeni paululum vini et caricarum petenti integram lagenam vino plenam misit. Sed Diogenes more suo cynicas, id est caninas, ei egit gratias dicens: « Cum interrogaris, quot sint duo et duo? respondes viginti: ita non secundum ea quae rogaris das, nec ad ea quae interrogaris respondes; » uti refert Laertius, lib. VI, cap. I, qui et addit Diogenem dicere solitum, manus non esse porrigendas amicis complicatis digitis, sed explicatis et liberalibus. Demosthenes rogatus, quid Deo simile haberent homines? respondit: « Benigne facere; » ita Maximus, serm. 8. Cicero, orat. pro Ligario: « Homines, inquit, ad deos nulla re propius accedunt, quam dando. Nihil habet fortuna tua majus, quam ut possis, nec natura melius, quam ut velis servare quamplurimos. » Anaxilaus rogatus, quid in tyrannide esset felicissimum? respondit: « In conferendis beneficiis nunquam vinci; » ita Stobaeus, serm. 46. Cyrus, Persarum rex, ornamenta ad se missa distribuit in amicos, nihil sibi reservans. Rogatus cur? « Ornatus, inquit, amicorum, ornatus meus est; » ita Maximus, serm. 6. Dionysius ad filium ingressus, videns copiam vasorum aureorum: « Non est, inquit, in te regius animus, qui his poculis quae a me tam multa accepisti, neminem tibi amicum feceris; » ita Plutarchus in Regum Apophtheg. Alexander Magnus rogatus, ubinam suos thesauros haberet? amicos ostendens, ait: « In his scriniis; » ita Maximus, serm. 6. Idem omnia in amicos distribuens, rogatus a Perillo, quid regi superesset? respondit: « Spes acquirendi majora. » Idem cuidam donans urbem, cum ille diceret, id non convenire fortunae suae, respondit Alexander: « Non quaero quid te accipere, sed quid me, qui rex sum, dare deceat. » Idem Perillo pro dote filiarum postulanti decem talenta, jussit dari quinquaginta, dicens: « Tibi quidem satis est tantum accipere, mihi vero non satis est tantum dare; » ita Plutarchus in Regum Apophth., qui et addit Alexandrum Xenocrati quinquaginta talenta misisse, ut ea suis amicis elargiretur. « Nam mihi, inquit, vix Darii opes in amicos suffecerunt. » Idem rogatus: « Quis esset rex optimus? Qui amicos, inquit, muneribus retinet, et inimicos beneficiis reconciliat; » ita Maximus, serm. 9 De Magistratu. Hinc liberalitatem ab Alexandro didicit ejus dux Ptolemaeus Lagi, primus post eum Aegypti rex, qui amicos suos locupletabat, dicens: « Melius est ditare, quam ditescere, » teste Aeliano, lib. XIII Variae Hist. Antonius triumvir cum Lepido et Augusto, adeo in donis erat profusus, ut dictitaret amplitudinem imperii Romani non per ea quae acciperet, sed per ea quae daret illustrari, ait Plutarchus in ejus Vita.

Verum Christiani heroes hac in re longe superarunt Gentiles. Nota est omnibus profusa munificentia S. Joannis Patriarchae Alexandrini, qui inde cognomen tulit «Eleemosynarii.» Experientia enim continua didicerat, se cum duplum daret, quadruplum recipere.

Et S. Paulini Nolani Episcopi, qui viduae petenti stipem, partemque lytri ad redimendum filium, semetipsum, quantus quantus erat, pro filio in servitutem Wandalis tradidit, ideoque meruit omnes Nolanos, cives suos, secum a servitute liberare.

Memorabilis quoque fuit liberalitas Adriani II Pontificis, qui ingenti turba peregrinorum confluente, cum oeconomus diceret se non habere tantum, ut vel denarium singulis erogaret, quadraginta enim denarios duntaxat habebat: « Virtute, inquit, Christi, qui de quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit, non singulis singulos, sed ternos singulis denarios erogabo. » Dixit et fecit, ac superfuerunt sex denarii. Tum ad oeconomum conversus: « Vides, inquit, quam largus et suavis sit omnipotentissimus Dominus, qui quadragenariam quantitatem nummorum et fratribus nostris per ternos distribuit, et mihi ternos, et tibi ternos aequa sorte

servavit; » ita ex Anastasio Bibliothecario Baronius tom. X, anno Christi 867.

ET NON IMPROPERAT. — non exprobrat, dicens: Tu in meo es aere, tu mihi debes animam, hoc ego beneficium in te immerentem contuli, plura dedi quam merebaris, etc.; exprobratio enim beneficii est tinea et aerugo liberalitatis, quae omnem ejus gratiam exsugit, omnem ejus colorem et speciem deformat et decolorat. Unde monet Sapiens Eccli. XLI, vers. 28, ut caveas « ab amicis de sermonibus improperii, et cum dederis, ne improperes. » Et cap. XVIII, vers. 18: « Stultus acriter improperabit, et datus (δόσις, id est datio, donatio) indisciplinatus tabescere facit oculos; » quia cum cui dedit, contristat et pudefacit suis improperiis, impudentia et duritie; et cap. XX, vers. 14: « Datus insipientis non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices sunt, » id est, multiplices, q. d. Multiplici oculorum in te jactu et nictu significat, se plus a te exspectare quam dederit. « Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est, » id est cholera, q. d. Tibi dure, aspere, cholerice loquetur, graece ἀνοίξει τὸ ςόμα αὐτῷ ὡς κῆρυξ, id est, aperiet os suum ut praeco, vociferabitur ut praeco, ubique praeconizabit suum beneficium, et tuam indigentiam, vel ingratitudinem. In qualem intorqueret Democritus suum illud spiculum: « Male pereas, quia gratias virgines, meretrices effecisti: » de quo Maximus serm. 8.

Quocirca sapienter Chilon Lacedaemonius dicebat: « Dati beneficii decere oblivisci, accepti autem meminisse, » teste Laertio, lib. I, cap. IV.

Alexander Magnus vero regium esse dicebat, a quibus male audias, in eos saepe et multum conferre, teste Pontano, cap. XXX De liberalitate.

Ex adverso Aristoteles Cyrenensis asserebat, « non oportere beneficium oblatum a quoquam recipere. Aut enim, ut rependere possit, molestias habiturum: aut si non referat, ingratum auditurum; » ita Aelianus, lib. X.

Huc spectat cavillus Antigoni, quem refert Seneca, lib. II De Beneficiis, cap. XVII: « Ab Antigono, inquit, Cynicus petiit talentum; respondit, plus esse quam quod Cynicus petere deberet. Repulsus, petit denarium; respondit, minus esse quam quod regem deceret dare. Turpissima est ejusmodi cavillatio. Invenit quomodo neutrum daret: in denario regem, in talento Cynicum respexit, cum posset et denarium tanquam Cynico dare, et talentum tanquam rex. » Idem Seneca, ibidem cap. X: « Haec, ait, beneficii inter duos lex est: alter statim oblivisci debet dati, alter accepti nunquam. Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio; » et cap. XI: « Quousque dices: Ego te servavi, ego te eripui morti? etc. Admonitio taedium facit, exprobratio odium; » et cap. XIV: « O superbia magnae fortunae! o stultissimum malum! ut a te nihil juvat accipere, ut omne beneficium in injuriam convertis, quidquid

vans. Rogatus cur? « Ornatus, inquit, amicorum, ornatus meus est; » ita Maximus, serm. 6. Dionysius ad filium ingressus, videns copiam vasorum aureorum: « Non est, inquit, in te regius animus, qui his poculis quae a me tam multa accepisti, neminem tibi amicum feceris; » ita Plutarchus in Regum Apophtheg. Alexander Magnus rogatus, ubinam suos thesauros haberet? amicos ostendens, ait: « In his scriniis; » ita Maximus, serm. 6. Idem omnia in amicos distribuens, rogatus a Perillo, quid regi superesset? respondit: « Spes acquirendi majora. » Idem cuidam donans urbem, cum ille diceret, id non convenire fortunae suae, respondit Alexander: « Non quaero quid te accipere, sed quid me, qui rex sum, dare deceat. » Idem Perillo pro dote filiarum postulanti decem talenta, jussit dari quinquaginta, dicens: « Tibi quidem satis est tantum accipere, mihi vero non satis est tantum dare; » ita Plutarchus in Regum Apophth., qui et addit Alexandrum Xenocrati quinquaginta talenta misisse, ut ea suis amicis elargiretur. « Nam mihi, inquit, vix Darii opes in amicos suffecerunt. » Idem rogatus: « Quis esset rex optimus? Qui amicos, inquit, muneribus retinet, et inimicos beneficiis reconciliat; » ita Maximus, serm. 9 De Magistratu. Hinc liberalitatem ab Alexandro didicit ejus dux Ptolemaeus Lagi, primus post eum Aegypti rex, qui amicos suos locupletabat, dicens: « Melius est ditare, quam ditescere, » teste Aeliano, lib. XIII Variae Hist. Antonius triumvir cum Lepido et Augusto, adeo in donis erat profusus, ut dictitaret amplitudinem imperii Romani non per ea quae acciperet, sed per ea quae daret illustrari, ait Plutarchus in ejus Vita.

Verum Christiani heroes hac in re longe superarunt Gentiles. Nota est omnibus profusa munificentia S. Joannis Patriarchae Alexandrini, qui inde cognomen tulit «Eleemosynarii.» Experientia enim continua didicerat, se cum duplum daret, quadruplum recipere.

Et S. Paulini Nolani Episcopi, qui viduae petenti stipem, partemque lytri ad redimendum filium, semetipsum, quantus quantus erat, pro filio in servitutem Wandalis tradidit, ideoque meruit omnes Nolanos, cives suos, secum a servitute liberare.

Memorabilis quoque fuit liberalitas Adriani II Pontificis, qui ingenti turba peregrinorum confluente, cum oeconomus diceret se non habere tantum, ut vel denarium singulis erogaret, quadraginta enim denarios duntaxat habebat: « Virtute, inquit, Christi, qui de quinque panibus et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit, non singulis singulos, sed ternos singulis denarios erogabo. » Dixit et fecit, ac superfuerunt sex denarii. Tum ad oeconomum conversus: « Vides, inquit, quam largus et suavis sit omnipotentissimus Dominus, qui quadragenariam quantitatem nummorum et fratribus nostris per ternos distribuit, et mihi ternos, et tibi ternos aequa sorte

das corrumpis. » Deus ergo cum sit liberalissimus, nemini exprobrat donum, quod scilicet nimis, vel plus dederit quam homo mereatur, si dono suo uti, penitere et sancte vivere velit, uti videmus in Saulo, Magdalena, Petro, etc. Exprobrat tamen impio ingratitudinem, quod tot beneficiis affectus, maleficia Deo rependat, iisque cum Dei beneficentia certet, ac in improbitate sua durus et obstinatus persistat. Talis exprobratio Dei est, Michaeae VI, 3: « Popule meus, quid feci tibi? » etc. Jeremiae II, 4; Isaiae I, 2, et seq. Sic in die judicii Deus exprobrabit reprobis, quod gratia sua abusi sint ad suam perniciem et damnationem, ut patet ex parabola debentis decem millia talentorum, et exigentis a conservo centum denarios, Matth. XVIII, 24.

ET DABITUR EI. — Si videlicet petet pro se, necessaria ad salutem, pie et perseveranter. Has enim quatuor conditiones si habeat oratio, certo impetrabit id quod petit, ait D. Thomas, III, Quaest. LXXXIII, art. 13, ad 2, qui et addit ex S. Augustino in Sentent., Sent. 212: « Fideliter supplicans Deo, ait, pro necessitatibus hujus vitae, et misericorditer auditur, et misericorditer non auditur. Quid enim infirmo sit utile, magis novit medicus quam aegrotus. Et propter hoc etiam Paulus non fuit exauditus, petens amoveri stimulum carnis, quia non expediebat. » Et S. Basilius, serm. De orando Deum: « Ideo, ait, quandoque petis, et non accipis, quia perperam postulasti, vel leniter, vel infideliter, vel non conferentia tibi, vel destitisti. » Quocirca Plato in Secundo Alcibiade hunc orandi modum assignat: « Deus opt. max. optima quidem nobis voventibus, et non voventibus, tribue, mala autem poscentibus quoque abesse jube. » Nam, ut ait S. Bernardus, serm. Contra vitium ingratitudinis: « Saepe misericordiae est, subtrahere misericordiam; quemadmodum irae et indignationis, misericordiam exhibere. » Et S. Gregorius, lib. XV Moral., cap. XII: « Majoris, ait, iracundiae est cum hoc tribuitur, quod male desideratur, atque inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit quod Deo irascente concupivit. » Beneficium ergo tunc negare, non maleficium, sed beneficium est: sicut parentes benigne negant cultros pueris poscentibus, ne iis se laedant: iis enim dare beneficium quod postulant, esset eis ingens facere maleficium.


Versus 6: Postulet Autem in Fide Nihil Haesitans

6. POSTULET AUTEM IN FIDE NIHIL HAeSITANS. — « Fides » hic tripliciter sumitur, vel potius tria complectitur, quae in oratione poscit S. Jacobus: Primo, fidem proprie dictam; secundo, fiduciam, sive spem certam; tertio, credulitatem et firmam persuasionem obtinendi quod petimus. Huic triplici fidei opponitur haesitatio pariter triplex: prima, est haesitatio in fide, quae est incredulitas et infidelitas: dubitans enim in fide, si in dubitatione sit pertinax, est infidelis et haereticus. Secunda, est haesitatio in fiducia, quae est diffidentia vel desperatio. Tertia, est haesitatio in credulitate, quae est dubitatio, aut opinio et persuasio non obtinendi id quod petimus.

Primo ergo S. Jacobus ad orationem requirit fidem proprie dictam, non tantum generalem de Dei omnipotentia, providentia, munificentia, veritate, paterna cura et amore erga nos, quod scilicet ut Deus possit, et ut pater velit, nobis quasi filiis suis benefacere; sed et particularem, quod scilicet id quod petimus, dabit nobis, si id expediat. Idipsum enim ipse promisit, qui mentiri, falli, aut fallere nequit, dicens: « Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis, » Marci XI, 39; Matthaei XXI, 21, et alibi saepe. Credimus enim fide divina Deum in promissis esse fidelem, ac proinde eum nobis id quod in oratione petimus, daturum, utpote cum idipsum promiserit, qui, uti seipsum negare nequit, ita nec promissa sua violare. Hanc fidem passim exegit Christus ab iis qui poscebant sanitatem, ut a caecis, Matth. IX, 28: « Creditis, inquit, quia hoc possum facere vobis? » cumque responderent: « Utique Domine, » audierunt: « Secundum fidem vestram fiat vobis. Et aperti sunt oculi eorum. » Dices: Ergo vera est fides specialis haereticorum, qua se credunt justos, praedestinatos et infallibiliter salvandos. Cum enim petant a Deo justitiam, salutem et gloriam, utique haec a Deo assequentur: Deus enim promisit se praestiturum quidquid ab eo petimus. Respondeo: Promissio haec Dei non est absoluta, sed conditionata, si videlicet oremus et petamus eo modo quo oporteret, puta cum debita fide, humilitate, puritate, reverentia, devotione, perseverantia, etc. Ignoramus autem et incerti sumus, an has in oratione conditiones praestemus; ac proinde pariter incerti sumus an justitiam et salutem quam petimus, simus obtenturi.

Secundo, fides haec, ut docet S. Cyrillus, catech. 5, poscit paritque fiduciam: unde Apostolus fidem definiens, Hebr. XI, 1, ait, quod ipsa sit « substantia rerum sperandarum, » fides enim omnipotentiae et fidelitatis Dei in praestandis promissis, est substantia, id est, basis et fulcrum spei et rerum sperandarum. Hoc est quod ait S. Augustinus, serm. 36 De Verbis Domini: « Si fides deficit, oratio perit. Unde et Apostolus, cum ad orandum exhortaretur, ait: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit; ut ostenderet fidem esse fontem orationis (ac consequenter et spei, quae est mater orationis: nemo enim orat, nisi qui sperat se accepturum), nec posse ire rivum, ubi caput aquae siccaretur, adjunxit: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? » Hanc fiduciam pariter poposcit Christus, ut a paralytico, Matth. IX, 2: « Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua; » et ab haemorrhoissa, vers. 22: « Confide, filia, fides tua te salvam fecit. » Vides hic, ut Christus cum fide poscat confidentiam, quam parit fides quasi mater filiam. Unde S. Thomas, IIII, Quaest. LXXXIII, art. 15.

ad 3: « Oratio,» inquit, «efficaciam merendi habet a charitate, at vero efficaciam impetrandi a fide et fiducia, » ut ait hic S. Jacobus. Porro certitudo spei nequit esse tanta, quanta est fidei: « Quod enim videt quis, » per fidem divinam, « quid sperat? » ait Paulus, Rom. viii, 24. Unde S. Chrysostomus, imo Apostolus ad Hebr. vi, 18 et 19, fidem assimilat columnae domum sustentanti: haec enim sustentatio est firmissima; spem vero anchorae, quae navim in fluctibus sustentat, sed ita, ut iis jactetur et fluctuet: sic enim et spes nostra inter fluctus timoris et confidentiae jactatur et fluctuat. Verum quo major est fides, eo majorem gignit spem; et quo major est spes, eo validior est oratio, certiusque impetrat rem postulatam, uti fuit in S. Dominico, qui dictitabat se nihil unquam postulasse a Deo, quod non impetrasset, et in S. Thoma Aquinate, qui asserebat se assecutum omne id, quod per intercessionem B. Virginis efflagitasset. Quocirca S. Catharina Senensis in orando hanc spem acuebat, dicens: « Domine, non dimittam te, nisi id quod postulo, v. g. conversionem hujus vel illius peccatoris, a te obtinuero; » itaque omnia obtinebat. Porro haec fiducia oritur partim ex puritate et sanctitate vitae, puta ex libertate sanctae et familiaris Deo conscientiae, juxta illud I Joan. III, 21: « Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus; » partim et potius ex instinctu Dei, qui orantes animat, et quasi promittit se daturum id, ad quod petendum eos impellit et instigat. Quocirca hic fides magis fiduciam, quam fidem significat. Spei enim et fiduciae proprius actus est oratio: quare quo major et efficacior est fiducia, eo major et efficacior erit oratio. Unde et in oratione maxime excitanda est fiducia, idque docet hic S. Jacobus, q. d. Postulate sapientiam magna certaque fiducia, ita eam certo impetrabitis.

Petes: Cur Deus adeo exigit in oratione spem? Respondeo primo, quia congruus ordo et dispositio eam poscit: decet enim orantem sperare id quod orat, imo sine spe rite orari nequit; nemo enim orat id, de quo desperat. Sicut ergo in vase, ut capiat ingentem viri copiam, requiritur ingens capacitas, ita in orante, ut recipiat ingens donum a Deo, requiritur ingens fiducia. Haec enim in anima idem est, quod capacitas in vase, uti docet S. Bernardus verbis mox citandis. Secundo, quia spes est quasi fistula et canalis, qui ab homine e terra in coelum ad Deum erigitur, ut per eum defluant et depluant aquae coelestium gratiarum in ipsum. Sicut ergo aquae coelestis pluviae nisi in canali recipiantur, in eumque confluant, diffluunt et dispereunt: ita et imber gratiarum Dei nisi canali fiduciae hauriatur et acervetur, in alia quaelibet se diffundit et dispergit. Tertio, quia spes et oratio sperans est quasi pecunia, qua gratiam a Deo emimus: nihil enim aliud ipsi pro ea offerre et dare possumus. Hanc vero spem magni ipse aestimat: quia ea ipse summe honoratur. Ea enim profitemur, nos nobis diffidere, eo indigere, ipsumque esse omnipotentem, fidelem, liberalem, imo Deum, patrem, gubernatorem, provisorem nostrum omniumque creaturarum. Sicut ergo mendicus sperans, et laudans opes et liberalitatem divitis, ab eo emendicat, emit et impetrat eleemosynam, sic et nos a Deo. Itaque spe, quasi honore Dei, emimus amorem opesque Dei.

Tertio, sicut fides poscit paritque spem et fiduciam, ita spes parit fidem, id est, credulitatem et persuasionem obtinendi id quod petimus. Sic fides subinde sumitur pro credulitate, non divina et certa, sed humana et probabili, ut Rom. cap. xiv, vers. 23: « Omne quod non est ex fide (id est, ex credulitate, puta ex conscientia, quae dictat et credit hoc illudve sibi licere, v. g. manducare idolothyta), peccatum est, » q. d. Quidquid facis contra dictamen et persuasionem conscientiae, in eo peccas. Quo ergo major est spes in affectu, eo majorem gignit fidem et credulitatem obtinendi in intellectu. Ratio est, quam dat S. Bernardus, serm. 3 De Annunc. Dom.: « Sola,» ait, «spes apud te (Domine) miserationis obtinet locum, nec oleum misericordiae, nisi in vase fiduciae ponis. » Qui ergo hoc Dei decretum novit, et hanc spei vim, utique ex ea concipit fidem, id est persuasionem obtinendi id quod sperat et postulat.

Fides haec triplex ad orationem efficacem requiritur. Unde solet eam Deus prius quam donet rem postulatam, postulanti aspirare, ac proinde illa ingens est donum Dei, et quasi certum praesagium rei consequendae, etiam per miraculum, si opus sit. Haec est enim fides miraculorum, nimirum fides conjuncta cum certa fiducia divinae opis ad patrandum miraculum, quam fiduciam parit instinctus Dei thaumaturgum animantis, eique quasi promittentis suam opem ad miraculum, quod patrare tentat, de qua Christus Matth, cap. xxi, vers. 22: « Si habueritis,» inquit, «fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare; fiet, et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. »

Vult enim Deus nos sibi plane fidere, ut fiducia nostra honoremus ejus de nobis paternam curam et providentiam. Quare gaudet se ea vinci, eaque sibi piam quasi vim inferri. Orans enim colluctatur cum Deo, sicut Jacob cum angelo, qui eum vincens, ab eo benedictionem obtinuit, et vocatus est Israel, id est, dominans Deo, Gen. xxxii, 28. Ex adverso Deus diffidentiam odit, quasi minus digne de se suaque benignitate sentientem. Quocirca Sapiens, cap. 1: « Sentite,» inquit, «de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem eis qui fidem habent in illum, » graece tot pê àpistountes, id est, qui non diffidunt ipsi. Unde Cassianus, Collat. IX, cap. xxxi, hoc dat signum certum exauditae orationis, « si obtinuisse nos in ipsa orationis effusione quod poscimus, senserimus. Tantum enim quis exaudiri atque obtinere merebitur, quantum vel inspici se a Deo, vel Deum crediderit posse praestare. Irretractabilis namque est illa Salvatoris sententia: Quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. » Ex adverso, cap. xxxiii: « Pro certo, inquit, non exaudiendum se supplicans quisque non dubitet, cum se dubitaverit exaudiri. » Addit deinde varias causas, ob quas exauditur oratio.

Moraliter disce hic mensuram orationis et impetrationis esse fidem et spem: quod certo speras, hoc certo impetrabis: magna spera et postula, magna impetrabis. Quo enim magis dilatas animam per spem, eo illam donorum Dei capaciorem efficis, eo magis Deus eam illis implebit, juxta illud oraculum: « Dilata os tuum, et implebo illud, » Psalm. lxxx, 11.

Quocirca sapienter S. Bernardus, serm. 15 in Psalm. xc: « Sperate in eo,» inquit, «omnis congregatio populi. Quemcumque enim locum occupaverit pes vester, vester erit: pes vester, utique spes vestra est, et quantumcumque illa processerit, obtinebit: si tamen in Deum tota figatur, ut firma sit, et non titubet. Quid timeat aspidem, aut basiliscum? quid leonis rugitus, aut draconis sibilos expavescat? Quoniam in me speravit, liberabo eum. » Idem clarius, serm. 32 in Cant., loquens de Sanctis magnis et magnanimis: « Magna,» inquit, «audent, quoniam magni sunt, et quae audent, obtinent. Magna si quidem fides magna meretur: et quatenus in bonis Domini fiduciae pedem porrexeris, eatenus possidebis. Istiusmodi magnis spiritibus magnus occurrit sponsus, et magnificabit facere cum eis. »

Ita Judas Machabaeus cum paucis illustres de Antiocho, ejusque maximis copiis habuit victorias; sed in ultimo praelio videns suos dilabi, confractus spe et animo, dicensque haesitanter: « Eamus contra adversarios nostros, si pugnare poterimus contra eos, » succubuit et occubuit, I Machab. IX, 8.

Hac fiducia pollens Sisois abbas, orans pro Abraham discipulo suo tentato et lapso, fidenter dixit: « Deus, vis non vis, non dimitto te, nisi curaverimus eum. » Et curatus est discipulus, ut habetur in Vitis Patrum, lib. VI, cap. IV, num. 14.

Eadem armatus Theodoretus dicebat: « Si coelum terrae adhaereat, Theodorus non formidat; » poposcerat enim a Deo, ut auferretur ab eo formido: ibidem lib. V, cap. vii, num. 6. Plura illustris hujus spei et rei exempla recensui Jerem. cap. vii, vers. 8.

Porro haec non solis justis dicuntur, sed et peccatoribus. His enim, si poenitere velint, certa a Deo venia, gratia et salus (in quibus vera consistit sapientia) promissa est; ac proinde illi eamdem certa fide et spe postulare debent, uti postulavit S. Magdalena, ideoque impetravit dum a Christo audivit: « Fides tua te salvam fecit, vade in pace, » Luc. cap. vii, vers. 50. Et paralyticus, dum audivit a Christo: « Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua, » Matth. IX. Hoc est enim quod passim per Prophetas clamat et promittit: « Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Si impius egerit poenitentiam, etc., vita vivet, et non morietur, omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor, » Ezech. cap. xviii, vers. 12.

NIHIL HAESITANS, — graece mêden diakrinomenos, id est nihil dijudicans, nihil disceptans, nihil disquirens (secum disceptat ac dijudicat, qui non plane confidit), nihil ambigens, nihil addubitans, nihil disputans, nihil haesitans: qui enim dubitant, secum ipsi disputant alternantibus sententiis, ut patet in iis qui perplexi sunt, scrupulosi, anxii, meticulosi, pusillanimes, melancholici.

Haesitatio ergo haec, vel fidei opponitur, et est incredulitas; vel potius fiduciae obtinendi rem petitam, et est diffidentia. Si sit incredulitas, revocat in dubium Dei potentiam, bonitatem, veritatem, et quod non exaudiet, etiamsi adsint requisita ad orationem. Si sit diffidentia, haesitat et diffidit non potentiae et promissioni Dei, sed suis meritis, quod scilicet ob suam indignitatem rem tantam quam petit a Deo, non obtinebit. Diffidentia haec oritur ex acedia et pusillanimitate. Sic haesitavit Moses ob populi rebellis indignitatem, dicens: « Num de petra hac poterimus vobis aquam ejicere? » Num. xx, 10; ideoque mulctatus est morte in deserto, nec permissus ingredi terram promissam. Sic haesitavit Petrus videns ventum in mari, ideoque mergi coepit, Matth. cap. xiv, vers. 31; unde audivit a Christo: « Modicae fidei, quare dubitasti? » Quocirca haesitatio haec non comprehendit timorem, qui spei conjunctus, moderatus et sanctus est, donumque Dei. Sicut enim Sancti in caeteris actionibus, sic et in oratione habent fiduciam, sed junctam cum timore. Nam ut vulgare habet proverbium: Spes in nobis est, in Deo exitus. Jam varii Sanctorum fuerunt, et sunt Spiritus, et virtutes. Alii enim exercuerunt se et excelluerunt in spiritu timoris, uti S. Ephrem, S. Arsenius et Anachoretae, de quibus Climacus, gradu De poenitentia. Alii vero magis exercuerunt se in spiritu fiduciae et amoris, uti S. Antonius, cujus haec erat vox: « Ego Deum meum amo, non timeo. » Hinc factum est, et fit, ut aliqui Sancti in oratione ostendant timorem et metum non obtinendi quod petunt, praesertim si sint res temporales, quae animae salutem non tangunt. In his enim saepe Deus fideles non exaudit ad eorum voluntatem, ut exaudiat ad salutem. Sic David cum metu oravit pro vita pueri a se geniti ex Bersabee, dicens:

« Si forte donet eum mihi Dominus, » II Reg. xii, 22; et Ninivitae orarunt pro venia, non culpae (hanc enim sciebant a Deo promissam poenitentiae), sed poenae et excidii, dicentes: « Quis scit, si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? » Jonae III, 9. Vide ibi dicta.

Verum praestat spiritus spei et amoris spiritui timoris et formidinis: unde quo magis crescit spes et amor, eo magis minuitur metus et timor. Denique « timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet, qui autem timet, non est perfectus in charitate, » I Joan. IV, 18. Significat ergo hic S. Jacobus, orantem potius sperare debere, quam timere, se rem quam petit obtenturum. Unde ait: « Postulet in fide nihil haesitans. » Quare si vis fructuose orare, ante eam et in ea excita ingentem fidem et fiduciam, pro eaque Deum invoca dicens cum Apostolis: « Adauge nobis fidem, » Luc. cap. xvii, 5. Et cum patre lunatici: « Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam, » Marci IX, 24. Hinc S. Bernardus, serm. 4 De Quadrag., tria vitia et impedimenta orationis consignans, docet primo, eam non debere esse timidam; secundo, nec ex adverso temerariam; tertio, nec tepidam. « Timida enim oratio, ait, coelum non penetrat: quia restringit animum timor immoderatus, ut orans non dicam non ascendere, sed nec procedere queat. Tepida vero in ascensu languescit et deficit, eo quod non habeat vigorem. Jam temeraria ascendit, sed resilit: resistitur enim ei; nec tantum non obtinet gratiam, sed et meretur offensam. Quae vero fidelis, et humilis, et fervens oratio fuerit, coelum sine dubio penetrabit. Unde certum est, quod vacua redire non poterit. » Porro timida « ex eo oritur, cum sic cogitat homo propriam indignitatem, ut non convertat oculos ad divinam benignitatem: abyssus enim abyssum invocat: abyssus luminosa abyssum tenebrosam, abyssus misericordiae abyssum miseriae. Profundum namque est cor hominis et inscrutabile; sed si magna est iniquitas mea, multo major est, Domine, pietas tua. Ideoque cum ad meipsum turbata fuerit anima mea, memor sum multitudinis misericordiae tuae, et respiro in ea: et cum introiero in potentias meas, nolo memorari justitiae tuae solius. »

QUI ENIM HAESITAT, SIMILIS EST FLUCTUI MARIS, QUI A VENTO MOVETUR ET CIRCUMFERTUR. — Graecum klydôni significat fluctuationem, tempestatem, turbationem, impetum, aestum undarum, praesertim cum a valido vento anemizetai, id est ventilatur, agitatur, jactatur. Tunc enim fluctus fluctum continuo propellit, adeo ut reciprocantibus undis aquarum montes glomerentur, et navigantes videantur nunc in coelum attolli, nunc in infernum descendere, juxta illud Psalmi cvi, vers. 25: « Exaltati sunt fluctus ejus: ascendunt usque ad coelos et descendunt usque ad abyssos. » Et illud Ovidii, lib. I Tristium:

Me miserum quanti montes volvuntur aquarum? Jam jam tacturos sidera summa putes. Quantae diducto subsidunt aequore valles? Jam jam tacturas tartara nigra putes. Nec levius laterum tabulae feriuntur ab undis, Quam grave balistae moenia pulsat onus.

Simili enim modo in oratione haesitans, et diffidens variis cogitationum, affectionum et passionum fluctibus, quos haesitatio quasi ventus excitat, impellitur et jactatur; ut nunc speret se obtenturum, nunc desperet, ibique dicat alternante animi aestu: Obtinebo quod peto, non obtinebo; dabit Deus quod postulo, non dabit; sero dabit; modice dabit: mereor obtinere, non mereor: dignus sum, imo indignus: misericors et liberalis est Deus, sed est et justus rigidusque: misericordia Dei magna est, sed peccata mea nimia sunt, quam ut exaudiri merear. Unde fit, ut nunc patiens Deum invocet, nunc impatiens queratur et murmuret; nunc exspectet; nunc abjiciat animum, et irascatur, quod non statim exaudiatur: hisque turbationum aestibus cedit, rapique se sinit, nec contra eos velis remisque connititur, uti in tali re facto opus est. Hoc verius est cum quid adversi aut tribulationis insurgit, quod spem videtur elidere aut minuere. Tunc enim pusillanimes cadunt animo, cum potius tunc animos ad Deum, qui in arctis invocatus adesse solet, per fiduciam et orationem magis attollere, planeque in eo defigere deberent. Sic ab oratoribus proverbialiter vocatur Euripos, vel Euripus, homo varius, mutabilis, dubiae fidei et inconstans, qui instar Euripi agitatur et fluctuat; nunc ait, nunc negat; nunc vult, nunc non vult; nunc amat, nunc odit; nunc fidit, nunc diffidit. Euripus enim maris pars est inter Aulidem et Euboeam, septies die ac nocte reciprocans; de quo Cicero pro Murena: « Quod enim fretum,» inquit, «quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes fluctuum, quantas perturbationes, et quantos aestus habet ratio comitiorum? » Ferunt Aristotelem in indaganda causa tantae reciprocationis Euripi, ab eo esse absorptum. Hinc illud vulgo tritum: « Euripus habet Aristotelem, non Aristoteles Euripum. » T. Livius, lib. VIII Belli Punici, Euripum a ventis quibusdam illic flantibus, ita rapi credit. Objicit Aeschines Demostheni, quod subinde commutata factione Euripum ipsum inconstantia sua vicisset.

Tales hodie sunt multi, qui constanter sunt inconstantes. Talis quoque est Euripus humanae felicitatis, vel infelicitatis, quem graphice depingit Nazianzenus, epist. ad Sophronium: « Vides, inquit, quae sit conditio rerum nostrarum, utque rota quaedam negotiorum humanorum cursu circumagatur, nunc his, nunc illis florentibus ac marcentibus: dum neque prosperitas, neque adversitas, nobis constat, sed quam ocissime in diversum mutatur ac transilit, ut auris aut litteris

aquae inscriptis fidere liceat citius, quam humanae felicitati. » Tales denique sunt impii et mundani, qui aestibus cupiditatum continuo agitantur ac jactantur, qui proinde similes fluctus et aestus in oratione subeunt, de quibus Isaias, cap. lvii, vers. 20: « Impii,» ait, «quasi mare fervens quod quiescere non potest, et redundat fluctus ejus in conculcationem et lutum. Non est pax impiis, dicit Dominus. » Exemplum illustre est in Cain fratricida, Gen. IV, 13. Piis vero est pax, indeque pacifica, constans et felix mens, fiducia, oratio, operatio ac vita. Talis fuit Anna, mater Samuelis, quae pro eo orans eum impetravit, « Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati, » I Reg. cap. 1, vers. 18.


Versus 7: Non Ergo Aestimet Homo Ille Quod Accipiat Aliquid a Domino

7. NON ERGO AESTIMET HOMO ILLE QUOD ACCIPIAT. — Pro ergo Graeca habent gar, id est enim, sed docte Interpres non verbum verbo, sed sensum reddidit, q. d. Ne quis haesitet postulans, similisque sit fluctui maris; si enim talis sit, edico illi quod nihil accipiet. Hoc autem est id, quod clare et cum emphasi dicit Interpres: « Non ergo aestimet homo ille quod accipiet: » Adde Graecum gar, et Latinum enim, multa significare, nimirum «utique,» «profecto,» «enimvero,» «certe,» «nimirum,» «quidem,» «igitur»: et omnibus his modis hic verti potest, quae omnia Noster complexus est, vertendo ergo. Sic enim latine, subinde inchoat sententiam, idemque videtur esse quod ergo, ut apud Plautum in Trinummo: « Enim me nominat; » et in Persa: « Enim non ibis; » et in Mil.: « Enim cognovi nunc. » Denique hebraizat S. Jacobus. Hebraice enim 1 ve (ut vertit Syrus), id est et, significat enim, quia, certe, utique, igitur, etc. Est argumentum a contrario, q. d. Postulet in fide; sic enim impetrabit: quia qui postulat haesitans et diffidens, nil impetrabit. Nam sola oratio fidens et constans meretur impetrare quod petit.

Nota: Loquitur S. Jacobus de acceptione et impetratione quantum est ex vi, et quasi merito orationis. Nam alioqui Deus subinde ex sua liberalitate supplet fidei et fiduciae defectum, ac haesitantibus postulata largitur, uti largitus est regulo dubitanti an Christus absens filium absentem curare posset, multo magis an mortuum posset resuscitare, Joan. cap. IV, vers. 49. Absens enim eum curavit, ut hanc illi de se fidem et spem incuteret, se nimirum esse Filium Dei omnipotentem, Messiam, Salvatorem mundi. Haec enim fides tum in mundo erat nova, recens et inaudita: unde a Christo miraculis probanda et confirmanda erat, uti notat S. Gregorius, hom. 28 in Evang. Eadem de causa curavit lunaticum post increpationem incredulitatis: « O generatio,» ait, «incredula et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo vos patiar? » Matth. xvii, 17.


Versus 8: Vir Duplex Animo Inconstans Est in Omnibus Viis Suis

8. VIR DUPLEX ANIMO. — Spectat hoc ad praecedentia (1): unde S. Petrus apud S. Clementem, lib. VII Constit., cap. xii, huc alludens ait: « Ne sis in precatione tua duplici animo, ambigenti utrum sit futurum, an non. Mihi enim Petro dixit Dominus in mari: Modicae fidei, quare dubitasti? » Et S. Ignatius, epist. 13 ad Hieronem: « Ne,» ait, «sis duplici animo in precatione tua: beatus enim qui non ambigit. » Unde Syrus vertit, vir divisus animo, id est dubius, graece dipsychos, id est bianimis, duas quasi habens animas. Qui enim dubitat et haesitat, videtur habere duas animas: unam, qua sperat futurum id quod petit, alteram qua diffidit et desperat; unam, qua credit Deum potentem et misericordem, alteram qua credit eum severum, nec facturum id quod petitur. Opponitur haec duplicitas simplicitati, qua fidelis in uno Deo fidem suam et spem firmiter locare et figere debet. Rursum duplex animo, est timidus et irresolutus, qui ex timore animum habet divisum, ut in aerumnis spem nunc ponat in Deo, nunc in homine, dum nunc Dei, nunc, quasi a Deo desertus, hominum opem implorat.

Secundo, dipsychos, id est, bianimis et bicors, dicitur, qui animum et cor partim Deo et coelo, partim mammonae et terrae, partim virtuti, partim vitio et cupiditati affigit. Hujus enim animus in duo distantissima dividitur, et quasi discerpitur in duos. Ita Oecumenius. Tangit ergo S. Jacobus hic radicem mali, puta haesitationis in oratione. Ideo enim haesitantes fluctuant fide et spe in orando, quia fluctuant mente, dum simul volunt placere Deo et mundo, simul amare coelestia et terrena, simul gaudere bonis praesentibus et futuris; hos redarguit Christus, Matth. vi, 24, dicens: « Nemo potest duobus dominis servire, etc. Non potestis Deo servire et mammonae. » Non potestis uno oculo coelum, altero terram spectare. Opponitur haec duplicitas simplicitati affectus et amoris, quae totum cor et amorem in uno Deo et virtute collocat. Porro radix hujus duplicitatis est varietas, imo contrarietas affectuum, quae oritur ex eo, quod anima hominis partim sit rationalis, partim sensitiva: quatenus enim rationalis est, amat bonum honestum; quatenus sensitiva, bonum delectabile, quod saepe honesto repugnat. Unde nonnulli Philosophi videntes in homine tantam contrarietatem affectuum et amorum, ex ea collegerunt in homine esse duas animas sibi invicem contrarias, unam rationalem, qua communicat cum angelis, alteram animalem, qua communicat cum bestiis. Verum hic est error.

Tertio, dipsychos, id est bianimis, vel duplex animo, est levis et mutabilis instar polypi, vel chamaeleontis, qui omnium rerum quibus se applicat, colores in se suscipit. Haec enim levitas est mater inconstantiae, de qua subdit S. Jacobus dicens: « Inconstans est in omnibus viis suis. » Haec

levitas quoque parit haesitationem in oratione, de qua praecessit sermo. Unde Cassianus, lib. VII Instit., cap. xv, et S. Bernardus, epist. 99, hanc Jacobi sententiam applicant apostatis, qui habitum Religionis quem susceperunt, ex levitate excutiunt et ad saeculum redeunt. Opponitur haec duplicitas constantiae, qua quis simpliciter, absolute et constanter rectae rationi et bono honesto sanctoque adhaeret (1)

Quarto, dipsychos, id est bianimis, est hypocrita, parasitus, omnisque vafer et versipellis. Hic enim duplex habet cor, unum verum, alterum fictum. Nam, v. g. fingit se Deum amare, cum amet scelera; fingit se fidelem et pium, cum sit impius et infidelis. Tales sunt Haeretici, item Politici, qui cum Catholicis sunt Catholici, cum haereticis haeretici, cum atheis athei. Item qui cum castis sunt casti, cum incestis incesti, cum sobriis sobrii, cum ebriis ebrii: suum enim pallium ad omnem ventum obvertunt. Hi sane exosi sunt Deo, ac proinde eorum orationes, ob hypocrisim et impietatem, Deo sunt execrabiles. Opponitur haec duplicitas simplicitati, id est sinceritati: huic enim adversatur hypocrisis.

Tales quoque sunt bilingues et adulatores, de quibus Psalm. xi, 2: « Labia dolosa in corde et corde, » id est, duplici corde, « locuti sunt. » Unum enim cor habent in ore, melleum et adulatorium, alterum in mente felleum et hostile. Unde horum symbolum est perdix, avis dolosa, uti ostendi Jerem xvii, 19 et 20, quam in Paphlagonia vere habere duplex, vel bifidum cor, tradit Plinius, lib. XI, cap. iii, et Gellius, lib. XVI, cap. xv.

Bilingues ergo sunt bicordes, ideoque bicorpores, imo bicornes; sinceri vero et simplices sunt unanimes, unicordes, unicorpores, unilingues, ideoque fortissimi et invicti quasi unicornes. Hoc optabat Psaltes, dicens Psal. lxxxv, 11: « Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum; » pro «laetetur,» hebraice est ייחד iached, id est, unicum, aut unitum fac cor meum, ut vertunt Symmachus et S. Hieronymus, ut scilicet tibi uni adhaereat, itaque tibi uniatur tecumque fiat unum. Nam, ut ait S. Gregorius, part. III Past., cap. xii: « Deus cum simplicibus sermocinari dicitur, quia de supernis mysteriis illorum mentes radio suae visitationis illuminat, quos nulla umbra duplicitatis obscurat. » Quocirca recte S. Athanasius, epist. De Nicaena Syn., hanc S. Jacobi sententiam prae caeteris ascribit Arianis haereticis, « qui nunquam,» ait, «unam eamdemque sententiam, sed alias aliam fovent, dictaque sua nunc laude, nunc vituperio prosequuntur; ut quod jam probarint, e vestigio damnent. » Nimirum haeresis, quia falsa, inconstans est semperque variat, sicut ex adverso fides, quia vera, constans est semperque sui similis, imo eadem ubique. Ergo:

Ut quid tot fidibus luditur una fides?

Moraliter hanc animi duplicitatem, duplicumque leges, mores et actus graphice depingit S. Gregorius, lib. X Moral., cap. xxvii: « Deridetur, ait, justi simplicitas: hujus mundi sapientia est, cor machinationibus tegere, sensum verbis velare, quae falsa sunt vera ostendere, quae vera sunt falsa demonstrare. Haec nimirum prudentia usu a juvenibus scitur, haec a pueris pretio discitur: hanc qui sciunt, caeteros despiciendo superbiunt: hanc qui nesciunt, subjecti et timidi in aliis mirantur: quia ab eis haec eadem duplicitas iniquitatis munimine palliata diligitur, dum mentis perversitas, urbanitas vocatur; haec sibi obsequentibus praecepit, honorum culmina quaerere, adepta temporalis gloriae vanitate gaudere, irrogata ab aliis mala multiplicius reddere; cum vires suppetunt, nullis resistentibus cedere; cum virtutis possibilitas deest, quidquid explere per malitiam non valent, hoc in pacificata bonitate simulare. »

INCONSTANS EST IN OMNIBUS VIIS SUIS, — puta in omnibus actionibus et sermonibus suis, q. d. Origo haesitationis in oratione est duplicitas animi; qui enim hanc habet, in omnibus actionibus suis haesitat, estque inconstans.

Pro «inconstans» graece est akatastatos, id est confusus, incompositus, inconstans, instabilis, turbatus, infirmus. Unde akatastasia est seditio, inconstantia, tumultus, confusio, turbatus rerum ordo. Huic opponitur akataseistos, id est inconcussus, firmus, compositus, constans, stabilis.


Versus 9: Glorietur Autem Frater Humilis in Exaltatione Sua

9. GLORIETUR AUTEM FRATER HUMILIS. — Et si non sit necesse omnes Jacobi sententias inter se connectere, cum more epistolari variae sint et disparatae, tamen nonnulli hanc connectunt cum versu proxime praecedenti, quasi humilem opponat duplici, qui ad magna contendit, ideoque est superbus, q. d. Glorientur superbi et duplices in sua praesenti superbia, sed caduca et brevi duratura: at vero humilis et simplex glorietur in exaltatione sui futura, sed duratura in sempiternum. A duplicitate ergo gradum fecit, transitque ad ei connexam superbiam et opulentiam, eique opponit paupertatem et humilitatem: idque satis videtur appositum.

Alii aptius et concinnius hoc remotius referunt ad vers. 1: « Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis, » quasi hic a thesi ad hypothesin, a genere ad speciem vel exemplum, puta a tribulatione ad paupertatem et abjectionem, qua premebantur primi Christiani, descendat et transeat S. Jacobus. Praecipua enim tribulatio primorum fidelium erat paupertas, tum quia sponte bonis se abdicarant, eaque posuerant ad pedes Apostolorum, Act. IV, 34, idque perfectionis studio; tum quia a Judaeis Christianos persequentibus,

sequentibus, bonis suis erant spoliati. Hoc enim est quod ait Apostolus Hebr. x, 34: « Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. » Hos ergo hic consolatur, et ad constantiam animat. Unde sicut vers. 1 dixit: « Omne gaudium existimate: » ita hic simili modo, imo amplius dicit: « Glorietur, » q. d. Non tantum gaudeat, sed et glorietur fidelis in tribulatione, v. g. in abjectione et paupertate. Unde materiam hanc concludens subdit: « Beatus vir qui suffert tentationem. » Glorietur ergo humilis et pauper, quia conformis est Christo humili et pauperi: humilitas enim et paupertas honorata, et gloriosa effecta est per Christum, adeoque regum opibus et splendore illustrior. Christi enim vox est: « Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, » Matth. xi. Secundo, « glorietur humilis, » quia humilitas scala est coeli, viaque certa ad exaltationem, de quo mox plura.

Frater, — id est Christianus. Omnes enim Christiani fratres sunt, quia eumdem habent patrem Christum, eamdem matrem Ecclesiam, eodem baptismo quasi utero renati sunt, eamdem haereditatem coelestem exspectant; quia, ut ait Tertullianus Apol. xxxix: « Unum patrem Deum agnoverunt, qui unum spiritum biberunt sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae ejusdem, ad unam lucem expaverunt veritatis. »

HUMILIS, — tapeinos, id est, abjectus, puta pauper: hebraeum enim ענ ani et abjectum sive humilem, et pauperem significat. Haec enim duo ordinarie conjuncta sunt. Unde humili S. Jacobus opponit divitem, dicens: « Dives autem in humilitate sua, » q. d. Dives, ideoque superbus et gloriosus. « Vermis enim divitiarum est superbia, » ait S. Augustinus, serm. 5 De Verbis Domini secundum Matthaeum. » Et S. Bernardus De Convers. ad Cleric., cap. xx: « Quidni, » ait, « periclitetur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotiis, veritas in multiloquio, charitas in hoc saeculo nequam? » Sic vicissim humiles per pauperes significat Christus dicens, Matth. cap. v, vers. 3: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. » Hoc Jacobus aliis verbis dicit: « Glorietur humilis in exaltatione sua. »

Porro tapeinos significat tum vilem et abjectum, tum humilem sive humilitatis virtute praeditum: hic utrumque includit. Significat enim abjectum, qui suam abjectionem ex virtute tolerat, eamque humiliter suscipit et capessit. Tali enim gloriari licet in sui exaltatione: alioqui qui in ea indignatur, aut est animo tumido et superbo, exaltationem sperare nequit, sed potius confusionem et abjectionem majorem. Talis enim Deo et hominibus est odibilis, juxta illud Ecclesiastici xxv, 3: « Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. » Ita Oecumenius, Dionysius et alii.

Nota: Dicit haec Jacobus, quia communis primorum Christianorum tentatio et tribulatio fuit quod ubique despicerentur, quasi viles et abjecti, idque primo, quia ipsi pauci erant, pauperes et paupertatis studiosi: spernebant enim opes terrenas, ut acquirerent coelestes. Secundo, quia vestitu modesto et simplici utebantur. Unde Lucianus in Philopatro ita Christianum pingit et ridet: « Pallium putre, sine calceis et tegmine, capite nudo incedens, detonsa coma. » Tertio, quia in verbis, omnique motu et gestu prae se ferebant humilitatem et modestiam. Quarto, quia christianismus tunc habebatur secta nova, vilis, abjecta, ideoque exosa mundo, puta Gentilibus et Judaeis: et talis etiamnum habetur apud multos Japones et Indos.

IN EXALTATIONE SUA. — Noster Serarius tripliciter hoc explicat. Primo, q. d. Humilis si contingat eum exaltari, humiliter se gerat, et in hac sua humilitate glorietur. Secundo, q. d. Humilis glorietur in sua humilitate, quia humilitas per Christum facta est sublimitas, summeque Christianum celebrat et exaltat. Tertio, q. d. Humilis glorietur in sua abjectione, quia haec erit ei causa summae exaltationis, ut metonymice ponatur effectus pro causa, sive merces pro merito, nimirum exaltatio pro humiliatione, quae meretur et causat exaltationem. Quarto, simplicius et germanius, q. d. Humilis glorietur in sui exaltatione, quam certo exspectat, hanc enim Deus humilibus promisit, ideoque eam praestat saepe in hoc saeculo, et semper in futuro. Aeterna enim justaque Dei sanctio est: « Qui se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur, » Matth. xxiii, 12. Unde canit B. Virgo: « Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles, » Lucae 1, 52.

Ita Saul humilis evectus est ad regnum, sed superbiens vita cum regno privatus est. Unde audivit a Samuele: « Numquid cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? » I Regum xv, 17.

Sic David ex pastore ovium factus est rex.

Sic B. Virgo humilitate sua meruit fieri mater Dei: « Quia respexit,» inquit, «humilitatem ancillae suae, » Luc. 1, 48. « Proprium enim opus Dei est alta sternere, humilia erigere, » ut ait Philosophus.

Ita S. Franciscus, quia infra omnes homines se dejecit, supra omnes evectus est. Narrat S. Bonaventura in ejus Vita, virum sanctum vidisse thronum in coelis sublimem et gloriosum, cumque quaereret, cujusnam ille esset? audisse: « Sedes haec unius de ruentibus fuit, et nunc humili servatur Francisco. »

Ita Deus exaltavit vilem et humilem S. Equitium, ut narrat S. Gregorius, lib. I Dialog., cap. IV.

Ita sancta illa virgo in monasterio Tabennesiotarum stultam se simulans, ideoque vilis et despecta; ut totius domus videretur esse spongia, ab Abbate Piterio jussu angeli declarata et celebrata

ob humilitatem duntaxat. Varii varie hoc exponunt. Primo aliqui censent esse ironiam, q. d. Dives, si lubeat, glorietur in suis divitiis, sed sciat certe se iis brevi privandum et humiliandum. Ita Beda, Thomas Anglicus, Hugo, Lyranus, Dionysius, Gagneius.

Secundo, alii, q. d. Dives, si bonis suis spolietur ab hoste, aut naufragio aliove casu privetur, hanc humiliationem et jacturam patienter ferat, eamque cum gaudio suscipiat, adeoque in ea glorietur.

Tertio, alii, quasi dicat: Dives, etiamsi opibus affluat, non tamen iis superbiat, nec insolescat, sed in humilitate se contineat, memor illas instar floris marcescere, et instar foeni statim exarescere, id est, diffluere et deperire. Ita Vatablus, Cajetanus, Salmeron et alii.

Quarto, Oecumenius subaudit verbum «humilietur,» vel «confundatur, pudefiat, et demisse de se sentiat,» ut sit antithesis, q. d. Humilis glorietur in spe suae exaltationis, dives autem confundatur in humiliatione, quae illi parata est, quamque certo exspectare debet. Tacuit autem Jacobus to «confundatur» ex modestia. Hic sensus est nervosior, eumque poscere videtur antithesis humilis, sive pauperis et divitis in sorte, quae contraria alterutri obveniet. Item id quod sequitur: «Quoniam sicut flos foeni transibit, etc. Dives in itineribus suis marcescet.» Ariditas ergo et marcor est humilitas, id est confusio divitis. Ita dives Epulo humiliatus est, cum sepultus est in inferno; Lazarus vero mendicus elevatus est ad sinum Abrahae, Luc. cap. xvi, vers. 22. Vere Seneca in Hercul. Furente: «Sequitur superbos ultor a tergo Deus.»

Taxat S. Jacobus hac sententia maxime Gentiles et Judaeos, qui opibus studebant et gloriabantur; ideoque Christianos pauperes et censu et spiritu aspernabantur, imo persequebantur, bonisque et vita spoliabant.

QUONIAM SICUT FLOS FOENI TRANSIBIT, — quasi dicat: Ideo humilietur dives in humiliatione sui futura, quia scilicet, sicut flos foeni transibit, nimirum ipse dives, uti legit S. Augustinus in Speculo, non humilitas ejus: haec enim in inferno semper perdurabit. Notat Oecumenius divitis opes et gloriam hic comparari, non foeno, sed flori foeni, qui speciem habet et splendorem; sed citius quam ipsa viridis herba foeni a sole siccatur, arescit et decidit: pari enim modo divitum opes splendorem habent et gloriam, sed iis a Deo privantur illico, transeunt et evanescunt, uti graphice describit S. Ambrosius, lib. V Hexam., VII, Sic Poeta juventutem brevemque hominis vitam comparat flori, dicens:

Collige virgo rosas, dum flos novus, et nova pubes, Et memor esto aevum sic properare tuum.

et Virgilius in carm. de Rosa:

Quam longa una dies, aetas tam longa rosarum.


Versus 10: Dives Autem in Humilitate Sua

10. «Dives autem in humilitate sua,» —ταπεινώσει, id est omnium sanctissima et sapientissima, idque est, humiliatione, abjectione sui. «Nunquam enim cum caeteris mensae assedit, sed micas tantum ex ea detergens, et abluens ollas, his solis alimoniis contenta vivebat; nunquam calceamentis usa est, nulli unquam fecit injuriam; nulla ipsius murmur audivit, cum tamen ab omnibus caederetur, et omnium irrisiones et maledicta tacens sustineret.» Ita Heraclides in Paradiso, cap. xxi, et Palladius in Lausiaca, cap. XLI.

Ita S. Antonio revelatum est coriarium quemdam eo esse sanctiorem, qui omnes se sanctiores cooloque dignos, se autem solum ob peccata inferno dignum, reumque aestimabat. Ita Vitae Patrum, lib. VII, cap. xv.

Ibidem cap. xiii, prisci illi patres haec humilitati dant elogia: «Humilitas est arbor vitae in altum excrescens, Perfectio hominis est humilitas, Humilitas nec ipsa irascitur, nec alios irasci permittit. Terra in qua Deus dixit sibi sacrificium offerri, humilitas est. Omnis labor sine humilitate vanus est. Humilitas enim praecursor est charitatis; sicut Joannes praecursor erat Jesu, omnes trahens ad eum: ita et humilitas attrahit ad charitatem, id est, ad ipsum Deum, quia Deus charitas est. Quantumcumque se deposuerit homo in humilitate, tantum quoque proficit in altum. Sicut enim superbia, si ascenderit in coelum, usque ad infernum deducitur: ita et humilitas, si descenderit ad infernum, tunc exaltabitur ad coelum. Ibidem Abbas Macarius audit a diabolo: «Magnam vim a te patior, Macari, qui cum te cupio nocere, non possum. Tu saepe jejunas et vigilas; ego semper; sed una re me vincis.» Rogante Macario, «Qua?» ait: Humilitas tua sola me vincit.»

S. Bernardus, tract. De 12 gradibus humilitatis, docet scalam Jacob a terra in coelum porrectam, significare humilitatem, qua per duodecim ejus gradus ad Deum ascendimus, «Et Dominus desuper innixus apparuit, quia in culmine humilitatis constituitur cognitio veritatis.» Idem, serm. 27 in Cantic.: «Quid,» inquit, «voluntaria paupertas, quid humilitas? nonne altera regnum aeternum, altera aeque exaltationem promeretur aeternam?» Idem in Annuntiat. Domini, serm. 3, docet Christum e coelis in terram et uterum B. Virginis descendisse, «ut omnes ejus paupertate locupletemur, ejus humilitate sublevemur, ejus minoratione magnificemur, ejus incarnatione adhaerentes Deo incipiamus esse unus spiritus cum eo.» Idem De Modo bene vivendi, cap. xxxx: «Quanto humilior fueris, tanto te major sequetur gloriae altitudo. Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris, ne exaltata humilieris. Humilitas casum nescit, scit ascensum.» Quare idem alibi graviter arguit fatuitatem hominum qui per fastum ascendere volunt, cum ad ascensum non sit alia via, quam humilitas et descensus, eaque facillima.

Hinc hemerocallis, id est, uno die pulchra, dicitur; et Mantuanus:

Mirabar celerem fugitiva aetate juventam, Et dum nascuntur nesenuisse rosas.

Plinius, lib. XVI, cap. xxv: «Flos,» ait, «est pleni veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. Tunc se novas aliasque quam sunt, ostendunt: tunc variis colorum picturis in certamen usque luxuriant.» Idem lib. XXI, cap. 1, docet flores esse lusum lascivum et picturam naturae, eosque sua fragilitate et modica duratione hominem admonere mortis. «Quippe reliqua,» inquit, «usus alimentique gratia genuit natura; ideoque saecula annosque tribuit iis: flores vero odoresque in diem gignit: magna (ut palam est) admonitione hominum, quae spectatissime floreant, celerrime marcescere.»

Secundo, sicut herba viridis, alias dulcis, si exarescat, fiatque foenum, amarescit: qua de causa eam secandam antequam arescat, jubet Cato, et ex eo Plinius, lib. XVIII, cap. xxvIII: ita ubi divitis gloria transierit, amara est ejus memoria et recordatio.

Tertio, sicut sol suo aestu illico florem arefacit: ita incendium, rapina, naufragium, aliusve similis casus et infortunium subito aufert diviti opes et gloriam.

Quarto, sicut flos et herba foeni resecta, renascitur quotannis in vere et autumno; unde Varro, lib. IV de Lingua Latina, et Festus censent «foenum» dictam a «foenore,» quod quotannis in pratis novum foetum pariat: ita divitiae et gloria ab uno divite sublatae, transeunt ad alium, in eoque quasi renascuntur et repullulant, ab hoc iterum brevi transiturae ad alium et alium.

Quinto, sicut flos oculos duntaxat suo colore pascit, nullum vero habet fructum, quo os et ventrem impleat: ita divitiae oculos avari pascunt, mentem non satiant. Quocirca Sapiens cap. v, vers. 8, impiorum res et spes comparat umbrae, nuntio, navi, avi transvolanti, sagittae emissae, lanugini, spumae et fumo. «Quid nobis, inquiunt, profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius percurrens, et tanquam navis quae pertransit fluctuantem aquam, cujus cum praeterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinae illius in fluctibus: aut tanquam avis, quae transvolat in aere, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aerem, commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius: aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aer continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt: quoniam spes impii tanquam lanugo est, quae a vento tollitur; et tanquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur; et tanquam fumus, qui a vento diffusus est; et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.»

Sexto, idem flos colorem mutat, idque subinde per diem saepius. «Sic polii folia mane candida, meridie purpurea, sole occidente caerulea, aspiciuntur,» ait Plinius, lib. XXI, cap. vii. Pari modo opes et deliciae speciem saporemque mutant, ac pro gustu divitis aliter aliterque sapiunt: famenti melleae, saturo felleae videntur, suique fastidium ingerunt.

Septimo, florum tres praecipui sunt colores: coccineus in rosa, ianthinus in viola, purpureus in iride. Hos tres colores ars imitatur in vestibus quas divites nunc tingunt gestantque coccineas, nunc ianthinas, nunc purpureas, ait Plinius, lib. XXI, cap. viii. Hi tres colores repraesentant pariter tres opum interemptores, nimirum coccineus ignem et incendium, violaceus aquam et naufragium, purpureus caedes et rapinas. Opes enim vel pereunt incendio, vel naufragio, vel rapina.

Octavo, arbores et herbae in flore sibi invicem succedunt. «Primo enim floret amygdalus, deinde pyrus, cerasus, prunus. Sequitur laurus, illamque cupressus; deinde punica, fici. Floret autem solstitio vitis, et quae paulo serius incipit olea. Deflorescunt omnia septem diebus,» ait Plinius, lib. XVI, cap. xxv. Sic merces divitum sibi invicem succedunt in flore, usu et pretio; sed omnes septenis, id est paucis, diebus deflorescunt, perduntque florem, usum et pretium.


Versus 11: Exortus Est Enim Sol Cum Ardore

11. «Exortus est enim sol cum ardore,» — tum mane, tum potius meridie: tunc enim ardet, praesertim cum est in cancro, vel leone.

ET DECOR VULTUS EJUS DEPERIIT. — «Vultum» floris metaphorice vocat, ejus formam et speciem. Sic decor vultus divitis, ejusque opum, est splendor vestium, lautitia mensae, fulgor domus et supellectilis, pompa ministrorum, amicorum et assectorum, et, ut ait Thomas Anglicus, humana gratia et favor. Omnes enim divitis gratiam ambiunt, eique applaudunt: sed haec omnia instar floris cito decidunt.

ITA ET DIVES IN ITINERIBUS SUIS (recte: hoc enim significat Graecum πορείαις. Aliqui legunt πορίαις, id est, divitiis et copiis suis. Porro «itinera» divitis sunt, tum ejus actiones, occupationes, recreationes; tum modi et viae quibus ad opes, honores et gloriam contendit, imo currit, atque in quibus gloriose incedit, vivit et triumphat, quasi dicat: Dives in sua opulentia, splendore et gloria) MARCESCIT. — Syrus אותה chuma, id est, arescet instar floris. Marcor enim est languor, putredo, consumptio, tabes, quae saepe a febri et calore, humidum radicale depascente et arefaciente, provenit,

uti patet in phthisicis et hecticis. Similem ergo opum et gloriae suae tabem, phthisim et hecticam sive ab hoste, sive a morte, sive a fure, etc., exspectent divites. Unde S. Augustinus in Psal. LII, citans dictum impiorum Sapient. II, «Coronemus nos rosis antequam marcescant»: «Quid delicatius,» inquit, «quid lenius? Sperares de hac lenitate cruces, gladios? noli mirari, lenes sunt et radices spinarum, siquis eas confregerit, non pungitur; sed quo pungeris, inde nascitur.»


Versus 12: Beatus Vir Qui Suffert Tentationem

12. «BEATUS VIR QUI SUFFERT TENTATIONEM.» — Est haec conclusio dictorum de tentatione a vers. 1 hucusque. Quaenam et quotuplex hic intelligatur tentatio, dixi vers. 1, nimirum tentatio est persecutio et quaevis tribulatio, quin et tentatio proprie dicta, quam vel concupiscentia, vel daemon suscitat. Quisquis enim hanc constanter suffert, ut ei non cedat, accipiet coronam vitae: ita Theodoretus Studita, epist. lix et cxviii, et Hesychius, lib. II in Levit., cap. vii. Porro haec sententia Jacobi est antistropha sententiae Christi, qua ait: «Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, etc. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum,» Matth. v, vers. 5 et 10. Patiens ergo sufferens tentationem, dolorem et persecutionem est beatus, tum in re, ob virtutem patientiae, quae est summum bonum et beatitudo hujus vitae, ut dixi vers. 1; tum in spe, ob coronam vitae ei repositam in coelis. Hinc et vocatur «vir,» a virili animo, virtute et virore sustinendi omnia. Nam, ut ait Plinius, lib. XI, cap. xLIX: «Mares in omni genere fortiores sunt, praeterquam in pantheris et ursis.» Sub voce «vir,» et feminae quae generose adversa sufferunt, intelliguntur: hae enim sunt viragines, imo viri, quia viros virtute vicerunt et etiamnum vincunt. Tales fuere S. Agnes, S. Caecilia, S. Agatha caeteraeque omnes, quae pro Christo et virginitate gloriosum obiere martyrium. Hos mundus vocat miseros, sed Christus et Jacobus beatos.

Nota: «Suffert,» inquit Hugo, idem est quod «sub Deo fert,» vel «sursum fert.» Verum Graece est ὑπομένει, id est sustinet, suffert, perfert, durat, perstat, moram tolerat, perseverat, praestolatur, exspectat, persistit: inde enim ὑπομονή vocatur patientia, non quaevis, sed quae conjunctam habet perseverantiam cum spe, qua nimirum toleramus mala per patientem exspectationem, dum scilicet spe praemii duramus in malis, et nos rebus melioribus servamus, uti dixi vers. 3. Patiens ergo si perseveret, est velut incus, ut ait S. Nazianzenus, in Distichis, quae omnes malleorum ictus constanter suffert, nec cedit; et velut rupes, quae omnes maris fluctus excipit et repellit, et, ut ait Horatius, lib. IV, ode IV:

Duris ut ilex icta bipennibus, etc. Per damna, per caedes, ab ipso Ducit opes animumque ferro.

Vere Cassianus, Collat. XVIII, cap. XIII: «A passionibus et sustentatione,» ait, «patientiam dici nullus ignorat, ideoque constat patientem pronuntiari neminem posse, nisi eum qui universa quae sibi fuerint irrogata, absque indignatione toleraverit;» et inferius: «Neque enim esset alicujus laudabilis fortitudo, si vinceret intentatus; cum utique victoria locum habere non possit, absque adversitate certaminum. Beatus enim vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.»

Plutarchus in Lacon. mira scribit de sufferentia puerorum Laconum. «Pueri, ait, apud Lacedaemonios in ara Dianae, cui ab indejicibili virtute cognomen Orthia, flagellis quotannis stato festo ex more totum diem caedebantur, itaque frequenter durabant ad mortem usque hilares ac laeti concertantes inter se de victoria, quis ipsorum diutissime fortissimeque toleraret verbera: unde nec gemitum, nec vocem dabant, nec scapulas aut corpus contrahebant, tantum ad hoc, ut victoriae hujus nomen et decus obtinerent.» Quid jam faciat fidelis, cui non insanae tolerantiae ostentatio, et modica hominum laus, sed aeterna in caelis gloriae corona, ac laus a Deo, Angelis et hominibus pro sufferentia promittitur?

Quocirca S. Athanasius per 46 annos persecutiones Arianorum, ac totius pene orbis, invicto animo sustinuit. «Scio,» ait ipse orat. 1 Contra Arianos, «praemium his qui sustinent, retribuendum esse a Salvatore, et quod vos ubi sustinueritis, habebitis gloriam, qua dicere licebit: Fidem servavimus. Recipietis autem coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.»

Et S. Basilius praefecto Valentis imperatoris minanti mortem ni Arianis consentiret, intrepidus respondit: «Utinam mihi aliquid esset digni muneris, quod offerrem huic, qui Basilium citius de nodo follis hujus absolveret, ut ad Deum evolaret!» Ita Histor. Tripart., lib. XI, cap. ix.

Constantius Imperator minabatur abscissionem dexterae Eusebio Samosateno, ni traderet decretum Arianorum contra Meletium factum; mox Eusebius ambas manus porrexit, inquiens: Decretum non dabo. Ita eadem, lib. V, cap. xLIX.

S. Lucius ob fidem damnatus ab Urbicio, cum ad supplicium duceretur: «Gratias ago, ait, quod me nequissimis dominis absolutum ad summum coeli regem mittas.» Ita Eusebius, lib. IV, cap. XVII.

Simeon Stylites in columna stetit per multos annos, patiens frigus, aestum, ventos, pluviam, famem, etc., immoto corpore et animo: quia assidue coelum spectabat. Ita Theodoretus in ejus Vita.

Valens Imperator per praefectum Edessae orthodoxos octoginta cogere volebat ad fidem abnegandam. Cum ergo diceret Elogio: «Communica possidenti regnum;» respondit: «Et mihi regni quoque ac sacerdotii consortium est.» Ita Tripart. lib. VII, cap. xxxIII.

S. Dionysia, matrona nobilis, cum ab Hunerici ministris acriter caederetur, et rivi sanguinis toto jam corpore fluitarent, libera voce dixit: «Ministri diaboli, quod ad opprobrium meum facitis, ipsa est laus mea.» Ita Victor Uticensis, lib. III Wandal.

Abbas Alexander cuidam sentienti acediam et taedium in solitudine, dixit: «Istud, fili, signum est, quia nec regnum coelorum, nec aeternum cruciatum in mente habes. Nam si ista sollicita intentione cogitares, nullam in cella tua acediam sentires.» Ita Joannes Moschus in Prato spirituali, cap. xcII.

Abbas Joannes in Vitis Patrum, lib. VII, cap. IV, n. 12, dicebat: «Porta coeli est injuriarum perpessio, et patres nostri per multas injurias in eam gratulantes, ingressi sunt.» Nam, ut ait S. Augustinus, lib. X De Civit., cap. vi: «Ipse homo,» inquit, «Dei nomini consecratus et Deo devotus, in quantum mundo moritur, ut Deo vivat, sacrificium est.» Idem in Psalm. cxvIII, concione 23, loquens de martyribus ait: «Multi pati voluerunt, neque potuerunt: nulli tamen potuerunt, nisi qui voluerunt, etc., quia non est eis gloria temporalis hominum vana quaerentium, sed aeterna gloria est brevi tempore patientium et sine fine regnantium. Unde sequitur: Quoniam exultatio cordis mei sunt; et si afflictio corporis, exultatio tamen est cordis.»

Patientia ergo et patiens est quasi palma, quae quantavis ei pondera imponas, «non deorsum cedit,» ait Gellius, lib. III, cap. vi, «nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit, et sursum nititur recurvaturque.» «Propterea,» ait Plutarchus, «in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae: quoniam ingenium ejusmodi ligni est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.» Id sapiebat Germanorum sapiens P. Petrus Canisius, qui in omnibus morbis et adversis benedicebat Deum, dicens: «Benedictus sit fons ille bonorum, per quem augetur senibus torpor, fastidium, oblivio, incuria, modestia, etc., quae nos in fragili tabernaculo habitare, et ad meliorem vitam tendere hortantur.» Ita refert in ejus Vita P. Sacchinus, lib. III, pag. 375.

QUONIAM CUM PROBATUS FUERIT, — cum scilicet per multam patientiam fuerit exploratus, purgatus, expolitus et perfectus, ut dixi cap. iii. Nam, ut ait Eccli. ii, 3: «In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.» Et Sapiens III, 6: «Tanquam in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, etc., invenit illos dignos se.»

ACCIPIET CORONAM VITAE. — Nam, ut ait S. Leo, serm. 9 De Quadragesima: «Certa atque secura est exspectatio promissae beatitudinis, ubi est participatio Dominicae passionis, etc. Sicut ergo totius est corporis pie vivere, ita totius est temporis crucem ferre.» Gloria coelestis vocatur «corona vitae,» quia datur vincenti tentationes; sicut olim olympionicae, id est, qui in agone Olympico vincebant, coronabantur corona myrtea, laurea, hederacea. Vocatur «vitae,» scilicet beatae, gloriosae et aeternae. Unde a S. Petro, epistola I, cap. v, vers. 4, corona haec vocatur «immarcessibilis,» ut opponatur coronae divitum, hoc est opibus, deliciis et gloriae, quibus divites quasi corona cinguntur et coronantur, nam haec est foenea, et velut flos foeni illico marcescit, uti dixit Jacobus, vers. 11; illa vero patientium est immarcescibilis, ideoque semper virens et florens. Secundo, vita haec congrue quasi merces redditur tentationibus, plagis et morti pro Christo toleratae, juxta illud, Apoc. II, 10: «Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.» Tertio, «vitae,» quia corona haec est viva et animata, vivitque in aeternum. Haec enim corona est visio et fruitio Dei, qua Beati pascuntur, deliciantur et beantur in aeternum. Cur gloria coelestis vocetur vita aeterna, dixi Rom. vi, 23, quia scilicet vita haec complectitur omne gaudium, omnes delicias, omnem sapientiam, omne bonum. Unde Didymus hanc coronam vocat spei, deliciarum et gratiarum. Quarto, addunt nonnulli vocari «vitae,» quia est praemium vitae laudabilis in patientia et sanctitate transactae.

Alludit S. Jacobus ad IV Esdrae II, 23, ubi Esdras vidit Christum, singulorum patientium et Sanctorum capitibus imponere coronam. «Hi sunt,» ait, «qui mortalem tunicam deposuerunt, et immortalem sumpserunt, et confessi sunt nomen Dei. Modo coronantur, et accipiunt palmas.» Et cap. vii, vers. 6, vidit Jerusalem coelestem, ejusque iter strictum et angustum, puta per tentationes, tribulationes et martyria. «Civitas,» ait, «est aedificata et posita in loco campestri: est autem plena omnium bonorum: introitus ejus angustus, et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris aqua alta (unde Psaltes: «Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium,» Ps. lxv, 12). Semita autem est una sola inter eos posita: hoc est, inter ignem et aquam, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis,» quod explicans vers. 18: «Justi,» ait, «ferent angusta, sperantes spatiosa.»

Haec est corona de qua Psaltes, Psalm. xx, 4: «Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso;» et Psalm. cii, 4: «Qui coronat te in misericordia et miserationibus, qui replet in bonis desiderium tuum, renovabitur ut aquilae juventus tua.» Christus Dominus S. Catharinae Senensi obtulit duas coronas, unam spineam, alteram auream et gemmeam, dicens: Elige utramvis, sed scito quamlibet elegeris, te alteram illi oppositam in futura vita habituram. Illico ipsa elegit spineam, eamque capiti suo ita infixit, ut per plures dies graves dolores senserit. Idcirco per spineam in terris meruit gemmeam in coelis; nam, ut ait Eccli. i, 11: «Timor Domini gloria, et gloriatio, et laetitia, et corona exultationis.» Timor

nimirum quo quis fidelis timens amansque Deum, pro eo quaelibet adversa patitur; et cap. vi, vers. 32: «Stolam gloriae indues eam (sapientiam), et coronam gratulationis superpones illi;» et Sap. v, 17: «Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini;» et Isai. lxii, 3: «Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui;» et cap. xxviii, vers. 5: «In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui.» Vide dicta Apoc. ii, 20, et cap. iii, in fine.

Praeclare S. Augustinus, homil. 14 inter 50: «Cum Deus,» ait, «coronat merita tua, nihil coronat nisi dona sua. Quid enim habes quod non accepisti?» unde infert idem, serm. 50 De Temp.: «Studeamus ut in membrorum (Christianorum) vita capitis (Christi) sit corona.» Idem coronam hanc vitae et gloriae, ejusque decus et praestantiam pathetice describit lib. De Diligendo Deo (vel quisquis est auctor: stylus enim non redolet Augustinum), cap. xviii, tom. IX: «Exultemus, ait, et cogitemus quale et quantum electorum sit unicum et singulare gaudium. Illud scilicet summum bonum, quod vita, lux, beatitudo, sapientia et aeternitas, nec tamen non est nisi unicum et summum bonum, omnino sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et bene sint. Hoc bonum est Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Hoc bonum continet jucunditatem omnium bonorum, sed tanto differentem, quanto differt creator a creatura. Si enim est bona vita creata, quam bona est vita creatrix? Si jucunda est salus facta, quam jucunda est salus quae fecit salutem? Si amabilis est sapientia cum cognitione rerum conditarum, quam amabilis est sapientia quae condidit omnia ex nihilo? Denique si multae et magnae sunt delectationes in rebus delectabilibus, qualis et quanta est delectatio in illo qui fecit omnia delectabilia? O qui hoc bono fovetur, quid illi erit, et quid illi non erit? Cur ergo per multa vagamur, quaerendo bona corporis et animae nostrae? Amemus unum bonum, in quo sunt omnia bona, et sufficit.» Et mox: «Regnum namque Dei omni fama majus est, omni laude melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria quae putatur excellentius. Regnum itaque Dei plenum est lucis ac pacis, charitatis et patientiae, honestatis et gloriae, dulcedinis et delectationis, laetitiae et beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec dici, nec cogitari potest.» Et inferius: «Ergo futura vita creditur esse sempiterna, et sempiterne beata, ubi est certa securitas, secura tranquillitas, tranquilla jucunditas, felix aeternitas, aeterna felicitas, ubi amor est perfectus, timor nullus, dies aeternus, alacer motus; et unus omnium spiritus de contemplatione Dei sui, ac de sua cum illo permansione securus: ubi ipsa civitas, quae est angelorum omnium atque Sanctorum congregatione beata, meritis fulgentibus micans, ubi aeterna salus exuberat, veritas regnat, ubi nec fallit quispiam nec fallitur: unde beatus nullus ejicitur, ubi nullus miser admittitur.» Et sub finem: «Intellectus erit sine errore, memoria sine oblivione, cogitatio sine pervagatione, charitas sine simulatione, sensus sine offensione, incolumitas sine debilitatione, salus sine dolore, vita sine morte, facilitas sine impedimento, saturitas sine fastidio, et tota sanitas sine morbo.»

PROMISIT DILIGENTIBUS SE. — Qui nimirum ita diligunt Deum, ut ejus amore omnia adversa fortiter et alacriter tolerent. Alludit ad illud Isai. cap. lxiv, vers. 4, quod citat Paulus I Cor. II, 9: «Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum.» Vide ibi dicta.

Charitati ergo et amori velut merito et causae merendi, quasi merces promissa est corona gloriae vitaeque aeternae. Hinc patet contra Calvinum, justos sua patientia et bonis operibus mereri coelestem gloriam. Hoc enim meritum significat hic S. Jacobus tum nomine «coronae»: haec enim vincenti quasi praemium et merces certaminis debetur; unde a Paulo vocatur corona justitiae: «Bonum,» ait, «certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex,» etc., II Timoth. iv, 7. Tum verbo «repromisit»; quod enim repromittitur sub conditione certaminis et operum, est merces eorumdem.

Moraliter, S. Augustinus, serm. 64 in Evangel. S. Joannis: «Regnum Dei,» ait, «venale est: eme si vis. Nec multum exaestues de re magna propter pretii magnitudinem. Tantum valet, quantum habes. Noli quaerere quid habeas, sed qualis sis. Res ista tanti valet, quantum es tu. Te da, et habebis illum. Sed malus sum, inquies, et forte me non accipit: dando te illi, bonus eris. Cum autem bonus fueris, pretium ipsius rei eris.» Damus igitur nos Deo per amorem. Amor ergo est pretium, quo emimus coronam gloriae. Idem in Ps. cxviii, conc. 23: «Si,» ait, «diligendo operamur bona, aeterna est ipsa dilectio, eique aeterna est parata retributio. Propter quam retributionem dicit se inclinasse cor suum ad faciendas justificationes Dei, ut in aeternum diligens, in aeternum mercatur habere quod diligit.»

Age ergo, o pugil, o athleta Dei, qui cum Christo et pro Christo dura diuque pateris. Attolle animos, pectus obfirma.

Perfer et obdura, dolor hic tibi proderit olim.

«Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum;» stadium patientiae ingressus es, in eo animose concerta, ut palmam referas. Spectaculum factus es Deo, mundo, angelis et hominibus. Spectat te Christus, spectant te angeli Sanctique omnes, spectat te sanctissima Trinitas: eadem pugnantem adju-

vat, ut vincentem coronet. Beatum te pronuntiat S. Jacobus, post probationem brevem et exilem, coronam vitae tibi pollicetur, diligentibus Deum promissam. Patere ergo pro Deo, pro coelo, pro amore Christi. Ille te dilexit usque ad mortem, et mortem crucis: dilectionem dilectioni repende. Dulce est Christum diligere, dulcius pro dilecto pati, dulcissimum erit post modicum patientiae agonem eo frui, et felicissime frui in omnem aeternitatem. «Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.»


Versus 13: Nemo Cum Tentatur Dicat Quoniam a Deo Tentatur

13. «Nemo cum tentatur dicat.» — Egit S. Jacobus hactenus de patientibus et fortibus qui tentationem, puta persecutionem et spoliationem bonorum fidei causa constanter et generose sustinebant, ideoque merebantur coronam vitae: nunc agit de imbecillis, qui tentationi cedebant aut succumbebant, ideoque merebantur mortem. Ut enim persecutionem evaderent, suaque bona retinerent, tentabantur ad fidem Christi vel negandam, vel dissimulandam, quales hodie multi nostro aevo fuerunt in Anglia. Docet ergo eos, tentationem hanc pusillanimitatis, timiditatis et avaritiae non esse a Deo, sed a concupiscentia opum, honorum et voluptatum hujus vitae, quam ex animo extirpare et eradicare debeant, si tentationem hanc superare velint.

«DICAT, QUONIAM (quod) A DEO TENTATUR.» — Graeca habent, «Nemo dum tentatur dicat: Quoniam a Deo tentor»; et ita legit S. Hieronymus, lib. II Contra Jovinian. Eodem redit sensus. Transit hic S. Jacobus a genere ad speciem, puta a tentatione generica ad tentationem specificam et proprie dictam, qua quis tentatur tentatione quae sui natura, aut tentantis malitia incitat ad peccatum, qualis est quae interius a concupiscentia, exterius a daemone suggeritur. Dixerat Jacobus, vers. 2, tentationem quamlibet esse materiam omnis gaudii, ac consequenter esse bonam; et vers. 12, beatum esse eum, qui illam suffert: jam ne quis ex eo inferat: Si tentatio omnis est bona, facitque beatum; ergo omnis est a Deo: Deus enim est fons omnis boni, ac praesertim beatitudinis; respondet, id non sequi: tentatio enim proprie dicta per se et natura sua est mala, quia ad malum illicit et impellit, licet per accidens in justis et patientibus sit bona, quia illi per suam virtutem ex malo eliciunt bonum, ex veneno medicinam, ex vipera theriacam, dum contra tentationem luctando victoriam referent, virtutem et meritum adaugent. Hac sententia damnat S. Jacobus haeresim Simonis Magi, dicentis Deum esse auctorem tentationis et peccati. Eamdem docuerunt mox post Simonem Florinus, Apelles, Hermogenes, Seleucius, Valentinus, Marcion, Manichaeus: sed hi duos Deos finxerunt, unum bonum, auctorem omnis boni; alterum malum, auctorem omnis mali.

Quare his insipientior et impientior est Calvinus, Melanchthon, aliique nostri temporis haeretici, qui docent Deum unum et verum esse auctorem omnium operum, tam malorum, quam bonorum, non tamen peccati, esto illud operi malo indivulse conjunctum sit, eo quod peccatum oriatur ex voluntate libera hominis volentis peccare, opus autem sit entitas physica cujus auctor est Deus. Verum hinc sequitur Deum esse auctorem malitiae. Nam si Deus est auctor operis mali, ergo quoque auctor est peccati, quia peccatum intime conjunctum est cum opere malo, et reipsa non est aliud quam opus malum. Nam, v. g. odium Dei est opus ita malum, ut a peccato nullo modo, cogitatione quidem separari possit. Si ergo Deus in voluntate causat hoc opus, puta odium Dei, ejusque est auctor, ergo quoque auctor est malitiae et peccati, quod intrinsece et essentialiter in hoc opere includitur. Adde: Deus cum sit causa prima, secundum ipsos praevenit et praemovet voluntatem ad omnia opera, ita ut voluntas ei resistere nequeat: ergo operum omnium causa est Deus, non voluntas libera, utpote quae ita movetur a Deo, ut motum hunc amoliri, aliove se flectere nequeat. Quocirca Deus concurrit quidem ad entitatem physicam, quae est in peccato, v. g. odio Dei, sed concursu generali et indeterminato, quo tam amor Dei, quam odium Dei a voluntate produci potest, optatque ipse et intendit, ut eo amorem Dei producat, non odium; sed voluntas hoc Dei concursu abutitur, eumque divertit, distorquet et determinat ad odium Dei: quare ipsa sola odii Dei est auctor, non Deus. Vide D. Thomam et Scholasticos ac Bellarminum, lib. II De Amissione gratiae, cap. viii, et S. Basilium, hom. Quod Deus non sit auctor malorum.

«DEUS ENIM INTENTATOR MALORUM EST.» — Graece ἀπείραστος, quod primo, aliqui exponunt passive ut sit idem quod «intentabilis,» q. d. Deus in malo aliquo pulsari, aut tentari nequit: est enim impatibilis et optimus, qui nec pati, nec peccare, nec concupiscere potest, ac consequenter ipse neminem tentat; sed id facit daemon, quia ipse ardet concupiscentia et malitia. Ita Oecumenius et Cajetanus. Unde quidam suspicantur pro «intentator» legendum «intentatus» in nostra Latina editione. Sed hoc est contra omnium Codicum fidem.

Secundo, alii accipiunt active, q. d. Deus nulli intentat mala, puta tentationes ad male agendum; Deus nullum excitat ad maleficia. Unde explicans subdit: «Ipse autem neminem tentat,» Ita Syrus vertit, non est מנסי menassai, id est, tentator malorum, quia scilicet nulla mala tentat, ac consequenter nullis malis tentatur.

Tertio, alii, q. d. «Deus intentator malorum est,» id est Deus non tentat malos, sed bonos duntaxat, ut Abrahamum, Davidem, Jobum, Tobiam. Unde S. Clemens, lib. II Constit., cap. viii, legit: «Vir reprobus non tentatur a Deo.» Ita Salmeron.

Quarto, alii ἀπείραστος, id est «intentator,» inquiunt, idem est quod dissuasor, revocator. Unde ante

perfectionem accipiant a Deo limitatam ad certam speciem, v. g. angelus perfectus est in specie creaturarum spiritualium, leo in specie brutorum, homo in specie animalium rationalium: Deus vero omnium specierum et generum bonitatem et perfectionem continet perfectissime, vel formaliter, vel eminenter; unde haec bonitas Dei complectitur sanctitatem et benignitatem, aliaque divina attributa, quatenus ad divinae naturae perfectionem spectant. Cogita infinitam lucem, infinitam sapientiam, infinitam pulchritudinem, infinitam dulcedinem, infinitum gaudium, infinitas opes, infinitam gloriam, infinitam majestatem, infinitam puritatem, infinitum amorem, infinitam sanctitatem: haec omnia continet bonitas divina, tanquam infinitum bonorum omnium pelagus, a quo omnia bonum, quod habent, participant.

Ubi nota primo, Deum omnimodam hanc bonitatem habere modo eminentissimo, nimirum non accessoriam, per multas et diversas formas, vel qualitates; sed intimam et essentialem, per unam simplicissimam et eminentissimam formam, nempe per essentiam suam. Quocirca Deus sine quantitate magnus est, sine qualitate bonus, sine numero infinitus, sine figura formosus, sine tempore aeternus, sine loco immensus, sine extensione diffusus, sine multiplicitate perfectus, sine situ altissimus, sine habitu sanctissimus. In ipso ergo est omnis amoris illicium, omnis desiderii consummatio, omnis sanctitatis apex, omnis motionis terminus, omnis appetitus satietas.

Secundo, ab hac Dei bonitate omnes angeli, homines et creaturae suam omnem bonitatem mendicant et hauriunt. Deus enim, inquit S. Dionysius, De Divinis Nominibus, cap. XIII, est ὑπερτελής, id est, superperfectus, quia scilicet ita plenus et superplenus est omnibus bonis, ut velut fons inexhaustus exuberet et redundet perpetua et incessabili largitione donorum in omnes res creatas. « Exuberans, ait S. Dionysius, una incessabili, et eadem, et superplena, et imminuibili largitione, per quam omnia perfecta perficit, et unumquodque congrua sibi perfectione adimplet. » Et paulo ante: « Pertingens ad omnia pariter, et super omnia indefectibilibus largitionibus, et nunquam finiendis operationibus. » Unde patet Deum dici bonum et perfectum, quia est auctor omnis perfectionis naturalis et supernaturalis in rebus omnibus, a summis et ipsi vicinissimis usque ad extremas, a prima substantia separata usque ad infimam materiam, et ipsius radium pertingere ad omnia, idque non semel tantum, sed assidue et indesinenter.

Tu ergo, o Domine, es ipsa boni plenitudo et universitas, ac consequenter omnis mali expers. Si enim vel minimum mali haberes aut faceres, a bono deficeres, imperfectus esses, imo malus, quod horrendum est cogitare. Tu enim es omnis et solius boni fontalis origo, cui omnia bonum quod habent, acceptum ferre debent. A te omnia

Subdit: « Deus autem neminem tentat, » q. d. Deus a malis revocat, non autem ad ea impellit. Nam, ut ait Innocentius I, epist. ad Concil. Carthag.: « Necesse est ut quo auxiliante vincimus, eo rursus non adjuvante vincamur. »

Secundus sensus est genuinus: ἀπείραστος enim sumitur active, aeque ac ἀπείραστος, uti vocatus est Cato, eo quod nunquam rideret, esto rideretur ab aliis. Denique plenior et nervosior erit sensus, si primum jungas secundo; ἀπείραστος enim tam passive, quam active sumitur: tam enim intentatum, quam intentatorem significat; ἀπείραστος enim, vel ἀπείρατος dicitur, tam qui tentari nequit, quam qui non tentat, puta inexpertum, intentatum, qui experientiam non habet. Deus ergo est ἀπείρατος κακῶν, quia nullum mali sensum vel experientiam in se habet, sed totus est bonus, ipsaque bonitas, ac proinde aliis mala ingerere, aut ad mala impellere nequit; perinde ac ignis nequit humectare, aut frigefacere; sol nequit obscurare, humilitas nequit superbire, bonitas, vel beneficentia nequit malefacere, sed tantum benefacere: hoc enim proprium est bonitati et Deo. Itaque Deus dicitur intentator malorum, quia nulla mala tentat, id est, experitur et sentit, vel in se, vel in aliis, quia nullam mali habet πεῖραν, id est tentationem, explorationem, experientiam, sed est ἀπείρατος, id est mali experientia carens, mali expers, malitiae ignarus, simplex, rectus, bonus; ac proinde hanc mali experientiam in aliis non facit, nec eos tentat ad malum.

IPSE AUTEM NEMINEM TENTAT. — Pro autem Hugo, Dionysius et Cajetanus legunt enim: utrumque enim significat Graecum καί, ut tradunt Lexica Graeca. Verum alii passim Graeci et Latini legunt autem: quod est asseverantis et confirmantis priorem sententiam, q. d. Deus intentator malorum est; ipse, inquam, cum sit optimus, neminem tentat: vel « atque adeo (hoc enim quoque significat καί ut patet ex Lexicis) ipse neminem tentat, » juxta illud Eccli. xv, 12: « Non dicas: Ille (Deus) me implanavit (id est, fecit errare: hoc enim est πλανᾶν): non enim necessarii sunt ei homines impii: omne execramentum erroris odit Dominus. » Habacuc I: « Mundi sunt oculi tui ne videant malum. » Psalm. CXLIV, 13: « Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. » Causa est quod Deus per essentiam sit bonus, ipsaque bonitas, cui repugnat omne malum omnisque malitia. Bonum enim idem est quod perfectum; et bonitas rei, ejus est perfectio.

Porro in Deo triplex est bonitas: primo, naturalis; secundo, moralis, puta virtus et sanctitas; tertio, bonitas beneficentiae, ut suum bonum aliis communicet. Bonitas naturalis in Deo, ut recte docet noster Lessius, lib. VII De Attributis Dei, cap. 1, est excellentia naturae divinae, per quam habet perfectionem omnem in toto genere entis, deoque infinitam et immensam, cum creaturae

lucida suam trahunt lucem, omnia sapientia suam sapientiam, omnia sancta suam sanctitatem, omnia pulchra suam pulchritudinem, omnia perfecta suam perfectionem. Tu enim omnis perfectionis non tantum es causa efficiens, sed et exemplar ac mensura, ut tantum quilibet angelus vel homo perfectus sit, quantum suam mensuram, puta tuam perfectionem eminus refert et imitatur. Tua enim sanctitas, sanctaque voluntas est regula omnis rectitudinis, virtutis et sanctitatis. Tu omnis boni auctor, forma, finis et conservator, omnem terminans infinitatem, omnem transiliens finem, omnem definiens mensuram, omnem fingens speciem, omnem perficiens perfectionem, omnem sanctificans sanctitatem. Trahe nos post te, ut curramus in odorem unguentorum tuorum. Vilescant nobis omnes opes, omnes honores, omnes deliciae utpote vanae et fallaces, quae speciem habent boni, sed veritatem mali, ad quas nos allicit spurca caro, daemon et mundus: quia tu es honor, opes, deliciae, dulcedo, beatitudo nostra, bonum omne, mali omnis expers. Junge ergo nos tibi vinculo amoris insolubili, astringe nexu charitatis aeterno. « Quid enim mihi in coelo, et a te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum? »

Viderunt idipsum lumine naturae Gentiles, qui Deum Optimum Maximum cognominarunt, de quo Cicero, lib. II De Natura Deorum: « Jupiter, ait, id est, juvans pater, quem conversis casibus appellamus a juvando Jovem, a Poetis pater Deumque hominumque dicitur; a majoribus autem nostris, Optimus Maximus, et quidem ante optimus, id est beneficentissimus, quam maximus: quia majus est, certeque gratius prodesse omnibus, quam opes magnas habere. »

Pari modo Socrates dicebat Deum esse optimum et felicissimum: ad ejus similitudinem quo quisque propius accederet, hoc et meliorem esse et beatiorem. Socratem secutus est Plato discipulus, qui Deum bonorum duntaxat causam esse asseverat: malorum ergo causam alibi quaerendam; nec permittendum esse in civitate bonis legibus instituta, ut quis doceat aut dicat Deum esse auctorem malorum. Ita ipse lib. II De Republica. Plutarchus, lib. De Stoicis contrarietat., exagitat illud Chrysippi dictum: « Deus operatur bella et malitias, homines incitando et pervertendo. » Hinc illa impii apud inferos excruciati Vox, Aeneid. VI:

Discite justitiam moniti, et non temnere Divos.

Plura vide apud Theodoretum, lib. VI De Graecan. affect., et Eusebium, lib. VI Praeparat. Evang., cap. VII, ubi inter caeteros adducit Homerum, apud quem Jupiter conqueritur, quod homines diis impingant causam malorum. Et juste, nam, ut recte ait S. Fulgentius, lib. I ad Monimum: « Deus non est auctor eorum quorum est ultor. » Est autem ultor malorum, ergo eorumdem nequit esse auctor. Quin et ipse Calvinus, lib. I Instit., cap. XVII, § 5: « Sicut, ait, foetor cadaveris a sole putrefacti et reserati, radiis solis excitatur, tamen eos non coinquinat, nec ipsi foetent: sic et mala hominum opera a Deo sunt, tamen ipse peccatorum sordibus non foedatur. » Ubi expresse fatetur Deum non peccare, auctorem tamen esse operis peccati: quae duo sunt ἀσύστατα. Alia enim est ratio solis, utpote agentis naturalis; alia auctoris peccati, qui est agens liber; ac proinde manifeste peccat, et peccato suo sordidatur sorde morali.

NEMINEM TENTAT — proprie, ut alliciat ad peccatum: sic enim tentat daemon. Deus vero tentat justos, ut Abrahamum, Davidem, Jobum, etc., ut eorum virtutem orbi demonstret, perficiat ac coronet, uti dixi Gen. XXII, 1. Hoc est quod ait S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. XXX: « Alia significatione intelligitur tentatio, de qua dictum est: Deus neminem tentat; et alia, de qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum, Deuteron. XIII; illa seductionis est, haec probationis. » Sic pater tentat filium, herus servum, vir uxorem, magister discipulum, ut ejus ingenium, et studium, et affectum partim exploret, partim acuat et accendat.


Versus 14: Unusquisque Vero Tentatur a Concupiscentia Sua Abstractus et Illectus

Pro illectus graece est δελεαζόμενος, id est, inescatus, esca captus, illecebris delinitus et deceptus; sicut pisces et aves capiuntur esca, et sicut Esau illectus esca lentis vendidit primogenita sua, Genes. XXV, 30; atque sicut Eva et Adam illecti pulchritudine pomi, illud contra mandatum Dei comederunt, ideoque mortem incurrerunt. Porro una concupiscentia superata, succedit et tentat nos alia, ut semper contra eam vigilare et dimicare debeamus. Vere S. Cyprianus, serm. De Opere et eleemos.: « Obsessa mens hominis, ait, et undique Zabuli infestatione vallata, vix occurrit singulis, vix resistit. Si avaritia prostrata est, exurgit libido. » Praeclare S. Gregorius Nazianzenus, in Tetrastichis:

Quid culpam in hostem semper ipsi vertimus, Cum nostra praestent robur ipsi crimina? Te criminare prorsus, aut certe magis. Ignis tuus nam, flamma vero daemonis.

Nota: Tentat nos concupiscentia, primo, sicut Eva tentavit Adamum, eumque a lege Dei abstraxit et illexit ad comedendum pomum vetitum. Concupiscentia enim est quasi Eva, quam internam, intimeque nobis cohaerentem in carne et anima gerimus. Unde sicut diabolus per Evam decepit et ad peccatum illexit Adamum; ita idem per concupiscentiam decipit et illicit nos, uti ait S. Augustinus in Psal. XLVIII.

Secundo, sicut febris tentat febri aestuantem, abs-

trahitque et illicit ad bibendam aquam sibi noxiam, et subinde lethiferam. Concupiscentia enim est quasi febris, et calor innaturalis aestusque animae. Nam, ut ait S. Ambrosius, lib. IV in Lucam, cap. IV: « Variis criminum febribus caro nostra languet, et diversarum cupiditatum immodicis aestuat ardoribus. Nec minorem febrem amoris esse dixerim, quam caloris. Itaque illa animum, haec corpus inflammat. Febris enim nostra avaritia est, febris nostra libido est, eo quod ignitae sint cupiditates. Febris nostra ambitio est, febris nostra iracundia est. Quae licet corporis vitia sunt, ignem tamen ossibus implicant, mentem, animum sensumque pertentant. »

Tertio, sicut vulpes colligata cani, eum tentat, secumque abstrahit et illicit ad invadendam et devorandam gallinam occurrentem. Concupiscentia enim est quasi vulpes, quae rationem et voluntatem hominis specie boni delectabilis illicit et decipit, ut a bono honesto eam abstrahat ad volendum et amandum bonum concupiscibile et illicitum.

Quarto, sicut lena virum tentat, abstrahitque ab uxore ad fornicandum secum: sic et concupiscentia animam a Deo sponso suo abstrahit, ut cum bonis creatis delicietur. Concupiscentia ergo est lena vitiorum, ait S. Ambrosius loco jam citato: similis enim est mulieri lenocinanti, quam graphice describit Sapiens Proverb. VII, 6, et IX, 13. Unde in Vitis Patrum, lib. V, cap. De fornicatione, num. 23, legimus carnalem concupiscentiam cuidam apparuisse in specie mulieris Aethiopissae, adeo turpis et faetidae, ut ejus faetorem ferre non posset.

Quinto, concupiscentia est ut scabies et prurigo, quam si scabas, titillationem, sed mox dolorem senties. Unde emblema:

Foedare strictis unguibus cutem cave: Pro melle mox reponet urens tibi piper; Assiduus est pruriginis comes dolor. Cupido eamdem dulcamarus (γλυκυπικρός) vim tenet, Pro melle felleum propinans poculum.

v. g. indulsisti gulae et te inebriasti, mox senties in corpore dolores capitis, stomachi, nervorum, etc.; in anima vero vermem conscientiae, Dei offensam, reatum gehennae ipsamque gehennam.

Nota primo: Concupiscentia est causa intrinseca tentationis et peccati: extrinsecae vero sunt daemon et mundus, puta pravi socii, cognati, amici, etc. Sed hae extrinsecae, tentant per intrinsecam, suscitando nimirum concupiscentiam propositione boni delectabilis, ut illa ad illud voluntatem secum abripiat. Unde a S. Ephrem, tom. II, Paranesi 50: « Concupiscentia vocatur germen diaboli, vulnus animae, percussio cordis, arbor malitiae, vipera. » Eadem a Gersone, tractat. II De cognit. peccati, consid. 25, vocatur « nuntius diaboli » a nobis consensum requirentis. Nam sine concupiscentia nuntius hic imbecillis est et invalidus; sicut frustra quis folle flatum in lignis suscitat, nisi subsit ignis, qui hoc flatu excitatus ligna accendat, ait Thomas Anglicus.

Porro peccatum varias habet causas nobis intrinsecas, nimirum voluntatem, intellectum, passionem, imaginationem, habitum pravum, ignorantiam et actum alterius peccati. Primo enim voluntas est causa immediate eliciens actum peccati, eumque in se suscipiens. Secundo, intellectus est causa peccati tanquam proponens, seu consulens voluntati, ut amplectatur bonum sensibile relicto honesto, atque tanquam non considerans regulam legis divinae, quae hoc bonum amari vetat. Tertio, imaginatio et passio est causa ejusdem tanquam repraesentans vivaciter voluntati pulchritudinem boni sensibilis. Quarto, habitus pravus est causa, tanquam immediate inclinans in actum peccati. Quinto, ignorantia est causa, ut occultans malitiam peccati. Sexto, actus alterius peccati quadrupliciter est causa peccati: primo, auferendo gratiam, per quam homo peccato resistebat; secundo, inclinando ad similes actus; tertio, praebendo materiam alteri peccato: sic gula est causa libidinis, superbia rixarum, avaritia furtorum; quarto, tanquam finis, ut cum quis ex intentione unius peccati eligit aliud peccatum, tanquam medium: sic ambitio est causa simoniae, et commessatio est causa furtorum.

Septimo, propria et potentissima causa tentationis, et consequenter peccati, est concupiscentia. Haec enim movet et sollicitat voluntatem, intellectum, imaginationem, ad secum consentiendum peccato; eadem parit passionem, habitum pravum, inconsiderationem et ignorantiam, eaque malitiam peccati tegit et velat. Quocirca jure concupiscentia vocatur fomes, origo, seminarium peccati, et a Paulo Rom. VII, 23, lex membrorum repugnans legi mentis.

Nota secundo, concupiscentiam non esse pravam aliquam substantiam productam a diabolo, quae pravos appetitus sensitivi motus suscitet et quasi exhalet, uti lacus exhalat putidos vapores; sicuti opinatus est Illyricus, sed stolide. Nulla enim substantia potest esse per se mala, nec produci a diabolo, nec esse peccatum; peccatum enim est accidens, puta actus liber voluntatis. Eadem fuit haeresis Manichaeorum, qui teste S. Augustino, lib. De Haeresib., censebant in homine duas esse animas, unam bonam a bono Deo, alteram malam productam a diabolo, hancque esse concupiscentiam, fontem omnis mali in homine. Huc spectat vesanus error Paternianorum et Venustianorum haereticorum, qui, ut ait S. Augustinus, lib. V Contra Julian., cap. V: Dicunt a lumbis usque ad pedes diabolum fecisse corpus hominis, superiores vero partes Deum velut supra basin aliquam collocasse; adduntque nihil ab hominis studio requiri, quam ut anima, quam in stomacho et capite habitare dicunt, munda servetur. Pubem vero, si omnium flagitiorum sordibus oblinatur, aiunt ad

suam non pertinere curam. Ita semper, ut ipsi libidini turpiter serviant, titulum ei propriae potestatis affigunt. » Rursum concupiscentia non est ipsum peccatum originale: eo enim per baptismum condonato et abolito, ipsa tamen in homine justo remanet, uti patet quotidiana experientia. Denique concupiscentia non est prava qualitas progenita a peccato originali, quae sit velut fornax perpetuo scintillas peccatorum exhalans, uti vult Calvinus, lib. II Instit. cap. 1, § 8, 9, 10, 11; et favet Magister sententiarum in II, dist. XXXI, § 2 et 3, ubi ait peccatum originale esse morbidam quamdam qualitatem in anima existentem, quae perpetuo prava desideria excitet. Addit Gregorius Ariminensis in II, dist. XXX, q. 1, qualitatem hanc in anima oriri ex alia quadam morbida qualitate, quae sit in semine parentum. Semen enim per hanc qualitatem inficere corpus, et corpus inficere animam: porro semen infectum esse ex flatu serpentis. Verum haec frivola sunt, ac verae Philosophiae et Theologiae repugnantia. Unde

Nota tertio: Concupiscentia in re non est aliud, quam ipse appetitus sensitivus, ejusque naturalis inclinatio ad bona sensibilia, quae contraria sunt rationi et legi Dei, ideoque illicita et vetita, quatenus appetitus hic ob peccatum originale privatus est justitia originali. Nam, si homo fuisset conditus in statu purae naturae, talis fuisset qualis modo est, similesque appetitus motus habuisset quales jam habet; sed illi motus tunc non vocati fuissent concupiscentiae, eo quod naturales ei fuissent, nec poena peccati: jam autem vocantur concupiscentiae, quia sunt poena peccati originalis. Deus enim noluit hominem condere in statu purae naturae, ne imperfectus esset et miser; sed condidit eum in statu naturae integrae, nimirum addendo illi gratiam et justitiam originalem, quae omnes motus appetitus compescebat et subdebat rectae rationi, ita ut eam praevenire illique reluctari non possent. Verum, peccante Adamo, Deus hanc gratiam et justitiam originalem illi omnibusque posteris in poenam peccati sustulit, ideoque eum quoad appetitus et potentias reliquit sibi in statu purae naturae: quo fit ut appetitus sensibilis feratur in bona sensibilia praeter rationem, et rationis voluntatisque dictamen, ac utramque secum ad sua bona abripiat: itaque caro concupiscit adversus spiritum. Ergo nunc vocatur concupiscentia, quia orta est ex peccato originali. Quare concupiscentia non est aliud, quam ipsa naturalis inclinatio appetitus, quatenus per absentiam justitiae originalis proxime disposita est, ut feratur praeter, vel contra ordinem rationis in sua objecta delectabilia: unde dicit habitudinem ad peccatum, quasi ad causam suam.

Qua de causa S. Augustinus concupiscentiam vocat morbidum affectum et affectionalem qualitatem, quia ipsa inclinatio appetitus est qualitas quaedam carens debito ordine, ex privatione justitiae originalis, non tamen quasi semini permixta transfundatur, uti dicebat Arminius. Unde lib. VI Contra Julian., cap. VII, dicit concupiscentiam esse sicut malam valetudinem: atqui mala valetudo humoribus nihil addit, nisi privationem debitae commensurationis. Quod autem S. Augustinus non voluerit concupiscentiam esse aliquam qualitatem positivam superadditam potentiis animae, videlicet appetitui inferiori et voluntati, sed ipsam inclinationem naturalem carentem ordine rationis, quem velut in habitu efficiebat justitia originalis, patet ex variis ejus locis, quibus non aliam reddit causam concupiscentiae, quam absentiam justitiae originalis, ut lib. I De Peccato mort., cap. XVI; lib. IV Contra Julian., cap. ult.; lib. XIII De Civit., cap. XIII. Idem patet ex eo, quod S. Augustinus, lib. IV Contra Julian., cap. V, et lib. II De Peccato orig., cap. XL, et alibi doceat id quod in homine est vitium, in belluis esse naturam — loquitur de concupiscentia. Atqui concupiscentia in belluis non est aliquid distinctum superadditum appetitui naturali: ergo nec in homine. Ratio est, quia appetitus sensitivus natura sua pronus est ad ea quae sunt delectabilia carni: movetur enim ex apprehensione rei delectabilis. Unde non requiritur aliqua qualitas superaddita quae eum ad hoc inclinet, sed solum requiritur absentia justitiae originalis, quae eum retinebat, rectum faciebat, et rationi velut in actu primo conformem. Ergo ipsa inclinatio appetitus privata ordine illo, et conformitate ad rationem rectam, quam conformitatem in ipsa efficiebat justitia originalis, dicitur qualitas morbida, tabes, languor, etc. Ita Medina, I II, Quaest. LXXXII, art. 1 et 3, et fuse Bellarminus, lib. V De amissione gratiae, cap. XV. Hinc

Quarto, sequitur concupiscentiam non esse a Deo, utpote qui naturam integram et perfectam condidit; sed a peccato et diabolo, qui peccati fuit auctor. Hoc est quod docet hic S. Jacobus, nimirum tentationem peccati non esse a Deo, sed a concupiscentia. Et hoc est quod ait Christus parabola hominis incidentis in latrones, quod ab iis vulneratus sit et spoliatus, Luc. X, 38; nam, ut ait ibidem Glossa: « Adam peccans spoliatus est donis gratuitis, et vulneratus in naturalibus. » Dum enim privatus est justitia originali, necessario vulnus accepit in natura, utpote quam integrabat justitia originalis. Deus enim primitus potentias hominis condidit inclinatas ad suum objectum, ac consequenter appetitum sensitivum ad appetendum objecta sensibilia, quasi objecta sibi proportionata et commoda: atque insuper addidit gratiam, quae subordinaret illum caeterasque potentias rectae rationi: qua per peccatum spoliatus homo relapsus est in suam ataxiam et concupiscentiam.

Quinto, concupiscentia non tantum est in appetitu sensitivo, licet in eo magis appareat, sed et in intellectu ac voluntate, quatenus in bona sen-

sibilia et naturae commoda feruntur et propendent, quae bono honesto et rectae rationi repugnant. Itaque intellectus et voluntas in homine virtualiter est quasi duplex. Est enim in ea pars superior, quae honestum, Deum et caelum intuetur; et pars inferior, quae bona terrena et caduca spectat. Concupiscentia ergo intellectus est curiositas, vanitas, inflans superbia. Concupiscentia voluntatis est cupiditas honoris, gloriae, opum, deliciarum. Quocirca voluntas hic secum luctatur et pugnat, dum, ut ait Apostolus, caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Hanc duplicem voluntatem in se sensit et expressit Christus orans in horto: « Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat, » Lucae XXII, 42. Pars enim inferior voluntatis Christi appetebat vitam, horrebat mortem a Patre decretam: pars vero superior ejusdem plane erat conformis voluntati et decreto Patris, appetens et ambiens mortem: unde secundum eam Christus est exauditus, eademque noluit exaudiri desiderium et appetitum partis inferioris mortem deprecantis, ut docte annotavit S. Athanasius, tract. De Cruce et passione.

Ex dictis patet, concupiscentiam esse vim appetendi immoderatam tum in voluntate, tum magis in appetitu sensitivo. Homo enim est, quasi compositum conflatum ex angelo et bestia, et quasi utriusque participium, imo nexus et unio. Anima enim rationalis est infima in genere creaturarum spiritualium, ideoque animae sensitivae animalium vicinissima, in eamque quasi degenerat: jungit enim in se rationem, quam habent angeli, et sensum, quem habent bestiae; sed ita ut magis propendeat in sensum, quam in rationem: unde plus habet bestiae, quam angeli. Quocirca prudenter monet S. Bernardus serm. 5 de Ascens.: « Ordinemus, ait, et custodiamus in nobis statum utriusque substantiae, ne animam, nobiliorem utique hominis portionem, Tartaro pars devolvat inferior, sed secum potius coelo sanctificatum corpus acquirat. » Nam, ut ait Clemens Alexandrinus, lib. IV Strom., « homo videtur compositus ex Centauro (adeoque esse Centaurus), scilicet ex rationis participe et rationis experte, anima scilicet et corpore: corpus tendit ad terram, anima ad Deum extollitur. » Poetae enim finxerunt Centauros esse conflatos ex homine et equo, vel tauro, ut eques cum equo esset Centaurus, uti dixi Isaiae 34, 14.


Versus 15: Concupiscentia Cum Conceperit Parit Peccatum

Cassianus, Collat. V, cap. IV, legit: « Concupiscentia cum fuerit concepta (scilicet in voluntate) parit peccatum. » Beda et Theologi passim ex hoc loco distinguunt tres gradus tentationis, nimirum suggestionem, delectationem et consensum; suggestio enim est, cum concupiscentia in se et quasi in utero suo concipit et excitat hosce pravos concupiscentiae motus. Talis est titillatio gulae, libidinis, irae, superbiae etc., antequam eos ratio advertat: unde hi motus vocantur primo primi et indeliberati, in quibus proinde nullum est peccatum, sed conceptus tantum peccati materialis, qui parit peccatum formale, puta delectationem, qua ratio et voluntas illecebris concupiscentiae et peccati incipit delectari; in quo si haereat et plene advertens consentiat, erit consensus et consummatio peccati.

Dicit ergo S. Jacobus: Concupiscentia cum bona delectabilia, quasi malum semen per oculos, aures aut phantasiam, sive a daemone, sive aliunde suggestum haurit, ex eo concipit peccatum, dum scilicet ex libera voluntate, ceu patre, consensum aliquem, v. g. semiplenum, ceu prolem, ipsa quasi mater elicuerit et efformarit. Unde S. Augustinus, hom. 42 inter 50, cap. VIII: « Noli, ait, consentire concupiscentiae tuae. Non est unde concipiat; nisi de te? Consensisti? quasi concubuisti in corde tuo. Surrexit concupiscentia? nega te illi: noli eam sequi: concupiscentia cum conceperit, parit peccatum, etc. Ergo ne abstraharis a concupiscentia tua, nega te illi, noli eam sequi: illicita est, lasciva est, turpis est, alienat te a Deo. Noli dare consensionis amplexum, ne plangas partum: quia si consenseris, si amplexatus fueris, concipis. »

Nota: Conceptio peccati fit per fortem rei concupitae imaginationem, quam excitat appetitus sensitivus, sive concupiscentia. Haec enim imaginatio rem concupitam ejusque pulchritudinem ad vivum rationi et voluntati repraesentat, eique ostendit quam sit suavis et delectabilis, ac facit eamdem iterum iterumque cogitari, inspici, animo volvi et revolvi: quae cogitationum iteratio et revolutio parit rei delectationem, non tantum in ipso appetitu sensitivo, sed et in rationali, puta in voluntate, eo quod uterque in eadem sit anima; unde ratio et voluntas incipit iis affici; sed imperfecte, quia necdum plene advertit hoc esse grave malum, quod Deum graviter offendat. Peccat ergo venialiter ex indeliberatione; deinde pergens in hac rei concupitae cogitatione et delectatione, plene advertens ejus malitiam, victa delectatione ei dat manus eique consentit, tuncque est peccatum consummatum et mortale. Conceptio autem haec peccati, materialis tantum est, quamdiu haeret in sola imaginatione et appetitu sensitivo: mox vero ut ad se allicit rationem et voluntatem, est conceptio peccati formalis, saltem venialis.

Quocirca Joannes Alba Electorum, cap. XCV: Concupiscentia, inquit, peccatum concipit, cum illud cogitat: conceptus enim phantasiae et mentis, est ipsa ejus cogitatio. Nam concupiscentia primo tentat suggerendo homini illecebras. Deinde homo sic tentatus concipit, id est, cogitat et versat animo id ad quod invitatur a concupiscentia, nunc cogitans illud amplecti, nunc cogitans illud refutare, itaque secum luctatur et animo fluctuat, peccatque semipleno consensu, ac tandem victus

illecebrarum appetitu deliberate eis consentit, et pleno voluntatis consensu peccatum consummat.

Qui ergo vult tentationes concupiscentiae vincere et evadere, imaginationem cohibeat, et a bonis concupiscibilibus violenter avertat, eamque rebus bonis sanctisque occupet, ac in primis lectioni et studio S. Scripturae, Patrum, vitarum Sanctorum, historiarum, Theologiae, Philosophiae, etc., addicat. « Ama scientiam Scripturarum, et vitia carnis non amabis, » ait S. Hieronymus. Quin et Seneca senior, qui fuit pater Senecae philosophi, praeceptoris Neronis: patris enim esse hoc opus, patet ex titulo, et docet Lipsius in Controv.: « Sapiens (Mela filius meus) hoc unum, inquit, concupiscit, nihil concupiscere. »

Hinc patet primo, motus concupiscentiae qui rationem praeveniunt, ideoque omnino sunt involuntarii, nulla esse peccata. Primo, quia S. Jacobus ponit progressum quo a tentatione venitur ad peccatum, nimirum primo, ponit ipsam illecebram concupiscentiae ante omne peccatum, quae est ipsa tentatio, dum dicit: « Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua; » quam patet non esse peccatum, quia paulo ante dixit, eum qui suffert tentationem esse beatum, id est, qui eam patitur invitus, quia talis tentatio non est fomes peccati, sed materia meriti. Deinde ponit partum, videlicet peccatum aliquod, verbi gratia, veniale; qualis est delectatio praeveniens plenam deliberationem. Tertio, ponit mortem, seu peccatum mortale, cum videlicet accedit plenus consensus.

Praeclare S. Augustinus, lib. V Contra Julianum: « Profecto, ait, in his verbis (Jacobi) partus a pariente discernitur. Pariens enim est concupiscentia, partus peccatum: sed concupiscentia non parit, nisi conceperit: non concipit, nisi illexerit, id est ad malum perpetrandum obtinuerit voluntatis assensum. » Idem, libro I Contra duas epist. Pelag., cap. X: « Nulla ergo damnatio est iis qui sunt in Christo Jesu: non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit. »

Secundo, quia isti motus non sunt in nostra potestate, ut eos avertere aut evitare possimus: non enim in nostra potestate est, quibus visis tangamur. Peccatum autem est in nostra potestate, puta voluntarium, adeo ut, si non sit voluntarium, non sit peccatum, uti docet S. Augustinus, lib. I Retract. cap. XIII, et lib. XXII Contra Faustum, cap. XXVII. Unde hi motus inveniuntur etiam in justificatis et sanctis, uti docet Apostolus Rom. 7, in quibus nihil est damnationis, ut idem ait cap. VIII, 1.

Tertio, quia Philosophi et Theologi, ipsaque experientia docet tales actus non esse humanos, id est liberos, qui a ratione advertente et voluntate consentiente procedant; sed esse actus imaginationis et appetitus sensitivi. Unde S. Paulus, licet sanctus, sentiens tamen in se hosce motus, aiebat Rom. VII, 20: « Si quod nolo illud facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, » q. d. Si concupisco repugnante voluntate, non ego censeor hoc facere: nam consentio legi Dei: sed concupiscentia, quae meam rationem et libertatem antevertit. Cum ergo hi actus non sint humani, homini ad culpam et poenam imputari nequeunt.

Quarto, id docet Concilium Tridentinum, sess. V: « Manere, ait, in baptizatis concupiscentiam, vel fomitem, haec S. Synodus fatetur et sentit; quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Christi Jesu gratiam repugnantibus, non valet; quinimo qui legitime certaverit, coronabitur. Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat, S. Synodus declarat Ecclesiam Catholicam nunquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit, anathema sit. » Hinc S. Basilius, De Constitutione monast. cap. II, asserit omnes affectiones carnis esse naturales, neque in iis esse peccatum, nisi ex negligentia animae procedant. Sicut si equus petulans, ait, dejiciat sessorem, culpa non est equi, utpote qui ratione non utitur, sed imperiti et incauti sessoris: ita si homo per concupiscentiam trahatur in peccatum, culpa non est carnis, sed spiritus. Et S. Chrysostomus, homil. 19 Ad populum: « Concupiscere, inquit, naturale est, at male concupiscere jam voluntatis est. » Et S. Prosper, lib. II De Vita contemplativa, capite III, agens de stimulis carnis: « Non has, ait, affectiones habendo, sed eis male utendo delinquimus. » Et lib. III, cap. IV: « Peccatum perpetrare non possum, nisi malae delectationi consentiam. » S. Gregorius, lib. XXI Mor., cap. III: « Mentem, ait, nequaquam cogitatio immunda inquinat, cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subjugat. » S. Cyrillus, lib. IV in Joan., capite LI: « Si voluptas quaedam ante omne peccatum praecurrit, et fervens cupiditas ad delicta solet illicere, quae ante peccati actum insidet, et mentis consensum arripit, persuadens facile hac via veniendum nobis esse quo gliscimus. Quod discipulus Christi verum ostendit, dicens: Unusquisque a sua cupiditate distractus atque seductus tentatur. »

Ex dictis patet errare Cajetanum, Commentariis in D. Thomam, loco mox citando, qui sensit motus concupiscentiae in appetitu sensitivo per se, et sine omni voluntatis consensu esse peccata venialia. Ratio ejus est, quod appetitus inferior habeat aliquam per se libertatem, uti indicat D. Thomas I II, Quaest. LXXIV, art. 2, ad 3, et art. 3, ad 1. Unde vulgo dicitur, « appetitum moveri politice a ratione, membra vero despotice. » Verum et hic est error. Omnis enim libertas est in voluntate, et a voluntate, uti docet Schola Philosophorum et Theologorum; nec dissentit D. Thomas, uti patet ibidem art. 1 et 2, ad 1, ubi expresse ex S. Augustino docet non nisi voluntate peccari. Quod ergo

primo omnis affectus, deinde ipse se concitat, et vires dum procedit parat; excluditur facilius, quam expellitur.» Et Plutarchus, lib. De Profectu virtutum, hoc profectus signum evidens assignat: «Si proficiens nullum jam peccatum exiguum putat, sed omnia studiose vitat et observat.» Et S. Chrysostomus, hom. 22 Ad populum: «Cani, inquit, similis est voluptas: si pellas, fugit; si nutrias, permanet.» Idem, serm. 3 in verba Isaiae, Vidi Dominum: Sicut, inquit, cervus jaculo confixus in vitali corporis parte, etiamsi venatorum manus effugiat, nihil inde fert lucri: sic et anima accepto concupiscentiae jaculo, si cum eo permittatur abire, ipsa per se corrumpitur, ac perit. Praeclare S. Hieronymus, epist. ad Eustochium de custodia virg. post initium: «Statim, ait, ut libido titillaverit sensum, aut blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem: Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi caro. Et cum paululum interior homo inter vitia atque virtutes coeperit fluctuare, dicito: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quia confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus. Nolo sinas cogitationem crescere: nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat. Dum parvus est hostis, interfice; nequitia, ne zizania crescant, elidatur in semine. Audi Psalmistam: Filia Babylonis misera, etc., beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram; quia enim impossibile est in sensum hominis non irruere innatum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus qui, ut coeperit cogitare sordida, statim interficit cogitatus, et allidit ad petram; petra autem Christus est.» Subdit de se exemplum: «O quoties ego ipse in eremo putabam me Romanis interesse deliciis, etc. Itaque omni auxilio destitutus ad Jesu jacebam pedes, rigabam lacrymis, crine tergebam, et repugnantem carnem hebdomadarum inedia subigebam. Memini me clamantem diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret Domino increpante tranquillitas. Post multas lacrymas, post coelo inhaerentes oculos, nonnunquam videbar mihi agminibus interesse angelorum, et laetus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus.»

Sane contra omnes concupiscentiae motus et tentationes, nullum est praesentius et efficacius remedium, quam oratio, qua nostris diffisi viribus, Dei opem humiliter et ardenter imploramus, dicentes cum Psalte: «Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina;» uti docet Cassianus, imo Christus ipse, dicens: «Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem,» Matth. xxvi, 41. Quocirca daemon id sciens, ut haec arma tentatis eripiat, solet eis injicere alias cogitationes, ut ad humana auxilia respectent, ac Dei et orationis obliviscantur. Qui sapit ergo, illico ut sentit concupiscentiae stimulum, ad Deum

tribuit ... ccarum veniale appetitui, mortale voluntati, idque facit per quamdam attributionem, seu appropriationem: quia enim peccatum veniale est imperfecte humanum et voluntarium, ac sensualitas est prima ejus origo, ideirco illi tribuitur; mortale vero, qui perfectam libertatem requirit, tribuitur voluntati. Porro dicitur appetitus inferior moveri politice, non quod in se liber sit, sed quia potest aliquo modo resistere voluntati, ut civis magistratui, saltem motu inefficaci: repugnante enim voluntate et invita, non cessat appetere et concupiscere bona sensibilia et illicita.

Moraliter, S. Jacobus tacite hic docet primo, resistendum esse concupiscentiae, ait S. Augustinus, lib. I de Civit. xxi, nimirum concupiscentiam esse malam et peccati illicem, ideoque non amandam et sequendam, sed summe odiendam et assidua contra eam lucta mortificandam esse. Inde enim passim homines velut caeci et insani ruunt in peccata, quod velut bruta sequantur concupiscentias, sicut Adam secutus est suam Evam, juxta illud Ps. xLVIII, 21: «Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.» Concupiscentia enim in homine similis, imo eadem est, quae in bestiis, v. g. in sue est concupiscentia gulae, in leone superbiae, in lupo rapinae, in asino acediae. In homine enim appetitus inferior est sensibilis et vehemens; rationalis vero est spiritualis, insensibilis et debilis: unde facile sinit se trahi ab appetitu inferiori, quasi a pondere graviori. Qui ergo sapit, suaeque animae et salutis curam gerit, sciat concupiscentiam, licet intime animae infixam, licet blandientem, licet suavem, esse sirenem exitialem, esse hostem capitalem, ac proinde eam ut hostem insectetur, cum eaque gerat ἄσπονδον πόλεμον, irreconciliabile bellum. Ipsa enim est vipera, suo conceptu et partu matrem, id est rationem et voluntatem, enecans. Hinc «quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum,» ait S. Hieronymus ad Eustochium. Unde semper et ubique per omnem vitam, nobis cum eo colluctandum et acriter dimicandum est: quare semper in eum oculos defigere debemus, ne clanculum in animum se insinuet, nimirum ut quasi hostem observemus, repellamus et mortificemus.

Secundo, innuit primis concupiscentiae motibus statim obsistendum esse, idque statim, ut ab illis illico fidelis mentem avertat ad Deum, ejusque opem ad illos superandum imploret: concupiscentia enim blande irrepit, et instar serpentis quo caput infert, eodem totum reliquum inducit corpus, eoque totus illabitur. Quare hic verissimum est illud:

Principiis obsta: sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras.

Et istud Senecae, epist. 117: «Non obtinebis ut desinant, si incipere permiseris: imbecillis est

mentem attollat, ejusque opem per Beatam Virginem supplex imploret, et statim illam sibi adesse sentiet. Porro ordinem gradusque tentationis egregie describit noster Thomas Theodidactos, lib. I De Imit. Christi, cap. xIII: «Primo, ait, occurrit menti simplex cogitatio, deinde fortis imaginatio, postea delectatio et motus pravus, et assensio, sicque paulatim ingreditur hostis malignus ex toto, dum illi non resistitur in principio. Et quanto diutius quis ad resistendum torpuerit, tanto in se quotidie debilior fit, et hostis contra eum potentior.»

Tertio, quisque seipsum norit, nimirum qua maxime concupiscentia laboret, et pulsetur: in his enim dominatur concupiscentia gulae, in illis superbiae, in aliis avaritiae, in aliis acediae. Dum ergo gulosus sentit cogitationem et concupiscentiam deliciarum, superbus honorum, avarus opum, acediosus timoris et torporis, sciat hanc suam esse concupiscentiam, suam tentationem, suum vitium cui illico totis viribus resistere debeat. Magna pars victoriae est, nosse id quod suggeritur, esse tentationem: si enim scrupulosi, acediosi, timidi, melancholici scirent cogitationes, et motus timoris, angoris, tristitiae, pusillanimitatis, qui eis crebro suggeruntur, esse a scrupulo, acedia, timore, melancholia, illico eos aversarentur et repellerent; at dum metus et anxietas mentem percellunt et obnubilant, id non vident timentque ne quid veri dubii, timoris et peccati subsit aut lateat: ideo anguntur et cruciantur. Credant ergo suis confessariis, virisque prudentibus, credant suae experientiae, sibique dicant: Ego laboro nimio metu, angore, scrupulo, hic meus est morbus, hoc meum malum, hoc meum vitium: crebro ejus motibus exagitor: hactenus re discussa expertus sum et didici, metus qui mihi suggeruntur inanes esse et vanos: in re nihil esse metuendum; hunc ergo pariter ut inanem et vanum contemnam. Sicut enim hydrophobi, qui metu et melancholia laborant, omnia tuta timent, ne v. g. domus in eos cadat, ne pavimentum eis dehiscat, ne tegula decidens eos feriat, ideoque eis dicunt medici: Erras, ista tibi suggerit humor melancholicus; domus non gyrat, firma consistit, non cadet, sed tuum cerebrum gyrat, laboras capitis vertigine et mania; ne ergo credas illis suggestionibus, quos tibi tuus timor et mania parit: vides enim caeteros illis non credere, imo ridere ut vanos et futiles. Ita prorsus accidit scrupulosis, meticulosis et tristibus, qui proinde suis apprehensionibus et angoribus totis viribus resistere debent, ac imitari Christum, qui orans in horto adeo valide timori et horrori mortis restitit, ut ex lucta et contentione sudarit sanguinem, Lucae xxII, 44; ideoque plane horrorem hunc vicit et prostravit. Si simili conatu timoribus nostris resisteremus, utique eos debellaremus.

Idem est in aliis concupiscentiis et tentationibus; nam, ut ait S. Ambrosius, lib. IV in Luc., cap. iv: «Honorum gratia, sublimitas potestatum, epularum suavitas, forma meretricis laqueus est diaboli, et quasi quidam nequitiae spiritualis illecebrosus effectus, qui per carnis illecebram, quae cito feminea quadam lenitate mollitur, animum quoque de gradu dejicit: neque enim formam mulieris animus prius quam corporis oculus concupiscit. Denique quod non videris, non amabis: sed ubi caro concupierit, compatientis quoque animi constantia defatiscit, et mens consortio amoris inflectitur. Duo enim in carne una sunt; atque ita mors irrepit sceleris effectu, tentante diabolo, carne suadente. Vehementior tamen est animi, quam corporis febris.» Dat exemplum: «Theotimus cum gravi oculorum incommodo laboraret, et amaret uxorem; interdicta sibi a medico facultate coeundi, cupiditatis impatiens, atque impetu libidinis raptus: Vale, ait, amicum lumen; sic febre libido flagrantior est, graviusque praecipitat et inflammat. Sed ubi quis resipuerit a furore, tunc conscientiae interioris aperitur visus factique poenitentia succedit, et pudenda sui quisque facinoris erubescit.» Quocirca sapienter S. Methodius apud S. Epiphanium, haeresi 64: «Vides, ait, quod cogitationes, propter inhabitans in nobis peccatum forinsecus nobis instant velut canes rabiosi, aut feri, vel audentes latrones contra nos semper instigati a tyranno, ac principe iniquitatis, probantes nos an resistere ipsis possimus, et aciem contra instruere. Age igitur, o anima, fortiter resiste, ne forte remittens capiaris.» Sic concupiscentia irae agit homines, cogitque insilire et rabie affici ut canes, pungere ut scorpiones, mordere ut serpentes.

Porro concupiscentia nascitur nobiscum, uti docet S. Augustinus, lib. I Confess., cap. vii, nec deserit ante mortem. Relicta est ergo nobis a Deo in poenam peccati ad agonem, ut cum ea assidue colluctantes inertiam depellamus, vigilesque simus in Dei obsequio, ac crescamus in virtute, victoria et meritis, atque a terrenis mentem avocantes suspiremus ad coelum, ingemiscentes cum Apostolo: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Rom. vII.

Porro quam concupiscentia valida sit, effera et indomita, liquet primo, in adolescentibus, qui immenso libidinum incendio flagrant, ut pene ad insaniam redigantur. Secundo, in inventione novarum illecebrarum gulae et obscoenitatis, quibus concupiscentia hominum longe superat concupiscentiam bestiarum, uti ostendit Plutarchus, lib. Quod bruta ratione utantur. Tertio, quia Anachoretae Sanctique omnes ut concupiscentiam domarent, miris modis seipsos continuo afflixerunt jejuniis, vigiliis, ciliciis, humi cubationibus, spinarum aculeis, flagellis, etc. Lege Vitas Patrum, et miraberis eorum austeritates et mortificationes. Quarto, idem liquet ex lapsibus virorum sanctorum, sapientum et fortium, quavis aetate et quavis plaga. Quis fortior Samsone? quis sapientior

Salomone? quis sanctior Davide? et tamen hos prostravit concupiscentia feminarum. Quin et Plato, lib. III De Repub., quem citat Clemens Alexandrinus, lib. III Strom., asserit corporis voluptatem sapientiae repugnare et esse dominam saevissimam, a qua felicissimum sit posse liberari. Et Sophocles, teste Cicerone, lib. De Senectute, ait nullam capitaliorem pestem, quam voluptatem corporis hominibus a natura datam.

Hinc Poetae ex concupiscentia formarunt Cupidinem quasi deum, Veneris filium: cuique etenim Deus est sua dira Cupido. Pinxerunt eum quasi puerum, velatis oculis, alatum, armatum arcu et sagittis, gestantem facem, et nudum. Ex hisce disce concupiscentiae conditiones, et mores. Concupiscentia enim primo, amabilis videtur instar elegantis pueri, atque instar pueri mutabilis est, nunc hoc volens, nunc aliud, eaque de causa puer hic a nonnullis pingitur multiceps: multa enim capita multitudinem et varietatem alternantium cupiditatum repraesentant.

Secundo, eadem caeca est, quia imprudens nascitura ex se damna non prospicit, nec cavet, ait Socrates in Symposio Xenophontis. Et Plato: «Amor, ait, est caecus, quia amantes in re amata caecutiunt.» Et Theocriti interpres in decimo Idyllio ad aliud Theocriti, Caecus non modo Plutus, verum etiam delirus Amor: «Nota, ait, quod antiqui duos caecos dicebant, Cupidinem et Plutum: nam qui amat, caecus est: quid faciat non videt ullus amans; nam deformem amat mulierem, quae illi videtur esse pulcherrima;» amor enim facit turpe videri pulchrum.

Tertio, eadem alata est, quia celerrime ad objecta concupita avolat, imo involat instar accipitris aut vulturis.

Quarto, eadem pharetrata est, quia suarum illecebrarum cupiditate sauciat cor hominis; quod ferit et occupat.

Quinto, eadem πυροφόρος est, et facem accensam gestat, quia rerum cupitarum in animo aestus et incendia suscitat.

Sexto, eadem nuda est, quia seipsam manifestat et celare nequit:

— Quis enim celaverit ignem, Lumine qui semper proditur ipse suo?

ita Alexander Aphrod. in Problem.

Septimo, fuit et in curia Octaviae (uti scribit Plinius) Cupido fulmen tenens, idque fractum: quia fulmine potentior est amor et cupiditas. Unde Poeta:

Aligerum fulmen fregit Deus aliger (Cupido) igne, Dum demonstrat uti est, fortior ignis Amor.

Hinc et Themistocles in scuto gestabat Cupidinem tenentem fulmen, teste Athenagora, lib. XII, quia magis benevolentia quam ferro omnes sibi subjugare satagebat.

Octavo, Cupido cognominatus est ὀμμάτιος, id est, oculeus, vel oculatus, quod oculis feriat: aspectus enim rei pulchrae intuenti sui injicit amorem quasi sagittam. Unde Plotinus: ἔρως, inquit, id est amor, dicitur quasi ὅρασις, id est aspectus et visio. Nam, ut ait Propertius:

Si nescis, oculi sunt in amore duces.

Nono, Cupido a Platone vocatur tyrannus, quod in nobiles coelestesque animos bacchetur, et tyrannidem exerceat, deprimens eas ad terrena et sordida; unde Euripides:

Tuque, o Deum tyranne et hominum, Cupido.

Quin et Proclus in Platonis Sophista, Cupidinem vocat magum, quia incantat animos, ut magi, et non raro magicis artibus sui amorem excitat.

Decimo, Harpys deus, a rapacitate, vocatus est Amor. Tradunt et fabulae Erinnyn furiam ab Amore amatam fuisse, ut impotentiam et impetum significarent insane ac perdite amantium.

Undecimo, Cupido appellatus est πανδαμάτωρ, id est, omnium domitor, unde haec ejus est vox:

Perfringunt, penetrant, urunt mea spicula fulmen; Scilicet hinc nomen est mihi πανδαμάτωρ: nam omnia vincit amor.

Duodecimo, Cupido hic et amor terrestris coelesti superandus et enecandus est: nimirum per Anterota, de quo Alciati in Emblem.:

Aligerum, aligeroque inimicum pinxit Amori, Arcu arcum, atque ignes igne domans Nemesis, Utque aliis fecit, patiatur et hic puer olim. Intrepidus gestans tela, miser lacrymat. Ter spuit, inque sinus imos (res mira) crematur Igne Ignis, furias odit Amoris Amor.

Haec Giraldus De Diis Gentium syntagmate 13. Hinc S. Basilius in Constit. monast., cap. iii: «Affectiones, ait, corporis tunc violentae sunt, cum ratio cessat: easdem illa moderante et imperium suum exercente, facillime obtemperant.» Ratio ergo pervigil eas domat regitque, perinde ut auriga vigilans equos: si enim dormiat, equi ibunt in avia. Idem ad Chilonem: Unam, ait, voluptatem expugnato, ne, si omnes simul, omnes agminatim in te irritatae cooriantur, turbulentamque accersant menti tuae tentationum intemperiem. Corpus substerne laborum exercitio, animam tentationibus aequanimiter tolerandis assuefacito.

Denique ut Cupidinis et Amoris efficaciam, ictumque fulmineum significarent, pinxerunt emblema, in quo pro Jove tonante Cupido ornatus fulmen ejaculatur in mare, Neptuno interim posito tridente, et genibus nixo Amoris numen reverente; sic enim canit:

Sol calet igne meo, Neptunus flagrat in undis: Quamvis liber erat, feci servire Tonantem. Quamvis liber erat, Martem sine Marte subegi.

Et alius:

Amor Deum gubernat, Amoris omne regnum est, Amor de Deo triumphat,

ait S. Bernardus. Nimirum amor et φιλανθρωπία vicit vinxitque Deum, ut in carnem, mortem et crucem pro hominibus adeo amatis descenderet. Hic est noster sanctus Cupido, ex cujus passionis fonte si hauriamus aquam, imo sanguinem, restinguet ille omnes impuri Cupidinis faces, perinde ac Mutianus apud Plinium, lib. XXXI, cap. II, scribit Cyzici fontem Cupidinis esse et vocari, eo quod ex eo potantes amorem et cupidinem deponant. Vide S. Augustinum, lib. De Continent., et serm. 45 De Temp., ubi inter alia docet concupiscentiam cedendo augeri, resistendo minui. «Pugnat, inquit, repugna: noli eam cedendo satiare, sed resistendo necare; si ei non consentias, minor et minor erit quotidie, nam sunt vires illius subjectio tua: si enim cesseris, das ei vires.» Et inferius: «Consuetudini ergo semper repugnandum est, quia ipsa concupiscentia cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus. Quotidie minui potest, finiri non potest, etc. Et in isto bello est tota vita Sanctorum.» Quocirca sapienter S. Bernardus, serm. 56 in Cant.: «Cura, ait, concupiscentiae totis resistere viribus, ut non pertrahat in consensum, et omnis deinceps malignitatis machina evanescit; nec est omnino quod sponsum prohibeat appropinquare tibi, praeter solum parietem corporis;» id fit per circumcisionem non carnis, sed cordis, de qua Jeremias, cap. IV, vers. 4: «Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem,» id est visionis pacis, quam parit haec circumcisio et mortificatio.

Porro vehementes concupiscentiae et daemonis insultus, cum phantasias illecebrosas ex visu, auditu, vel memoria rerum praeteritarum, ad extricandum difficiles imaginationi, et per eam menti ingerit quasi jacula quaedam ignita, vehementiori agilique imaginationis mentisque resultu, majore, inquam, contentione, et ad alia objecta animi applicatione elidere et eludere oportet, atque, ut ait S. Basilius in Constit. monast., cap. xviii: «Peritorum athletarum imitanda est consuetudo, qui summa tum animi attentione, tum corporis agilitate celeritateque adversariorum suorum apprehensiones eludunt, et belli omnis evasio, et telorum declinatio orationi, ac divinae opis implorationi committenda. Hoc enim Paulus nobis praecepit, dum dixit: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.» Et mox: «Si vero per adversarii impudentiam, flagitiosarum istiusmodi cogitationum vis vehementior etiam insurgat, ne sic quidem est succumbendum, aut dejiciendus animus, neque suscepta certamina ex dimidia parte confecta relinquenda: sed eo usque obfirmate perdurandum, quoad Deus perspecta nostra constantia, gratia Spiritus Sancti nobis affulgeat, nosque illustret, quae et insidiatorem in fugam propellat, et mentem nobis puram efficiat, et divino lumine compleat, et rationi nostrae in pacatissima tranquillitate constitutae otium ad Deum colendum suppeditet.»

Id experti sunt S. Job, S. Antonius, S. Athanasius, S. Hilarion caeterique Sancti, qui tentationibus cunctis constanter restiterunt, usque ad ultimum vitae spiritum; ac proinde cum Habacuc, cap. iii, vers. 18, victores cecinerunt: «Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Jesu meo. Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum, et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.» Cervi enim quantavis retia et laqueos ingentibus saltibus continenter transiliunt, donec in tutum evadant: ita et nobis in tentatione omni est faciendum.

Idem S. Basilius, lib. De S. Virgin., sapienter monet virginem ut caveat a consortio virorum, etiam spiritualium; quia horum aspectu excitatur concupiscentia, ut tandem amor spiritalis degeneret in terrenum, et charitas fiat carnalitas. «Proxima enim, ait, et velut contiguis januis Gentiles quoque aiunt vitia esse virtutibus. Quaelibet denique virtutis janua simillimam in vitia ferentem utrimque speciem aperit, ut qui ad virtutem ingredi nititur, ejus primum januae assistens, dum hanc se pulsare arbitratur, aperta sibi hinc aut inde altera ex vitiorum januis, deceptus maxima similitudine, ingrediatur veluti virtutis domum, cunctis ejus errorem irridentibus.» Sic saepe amoris divini januam pulsantibus, vicinum ei ostium aperit amor mundi; ut ad amorem mundi divertat pulsans, putans se divertere ad amorem Dei. «Hoc modo eos qui audentes ad virtutem esse cuperent fallens, temerarios arguit; qui vero temeritatis probra metuerent, eos timidos ac pusillanimes prodidit. Et qui misericordes esse studerent, ad vitia male mollivit; qui vero misericordes esse renuerent, immites immanesque declaravit: ita et qui charitatis pulchritudinem sequuntur, eos falso dilectionis nomine, vel ad voluptates corporis vitamque cunctis execrabilem dejicit, vel ejusce probra et opprobria pertimescentes, odisse fratres, et absque ullo boni sensu persistere facit. Itaque ne declines ad dexteram, seu ad sinistram, ne forte errore seductus in aliquam ex vitiorum portis devolvaris, sed mediam et regiam incedas virtutis viam.» Haec S. Basilius.

PECCATUM VERO CUM CONSUMMATUM FUERIT, GENERAT MORTEM. — Hic enim, ut superius dixi, tentationis et peccati triplex est gradus et ordo. Primus est suggestio, seu cogitatio rei malae, in qua nullum plerumque est peccatum, quia saepe a daemone immittitur et suscitatur sine nostra culpa.

Secundus est, delectatio, videlicet cum voluntas negligit illam reprimere, vel imperfecte consentit: et in hoc est peccatum veniale. Tertius est consensus deliberatus in quo est peccatum mortale, si materia sit gravis, et sub gravi obligatione vetita. Unde S. Isidorus, lib. II De Summo bono, cap. xxiii: «Istis, ait, fomitibus quasi quibusdam gradibus convalescit omne peccatum: suggestio operatur delectationem, delectatio consensum, consensus operationem, operatio consuetudinem, haec necessitatem.»

Ubi adverte, peccatum dupliciter consummari. Primo, cum voluntas interius deliberate et plene in illud consentit; hoc generat mortem animae, quia per peccatum mortale anima privatur gratia, quasi vita sua, itaque spiritualiter moritur, fitque rea mortis aeternae. De hac morte hunc locum accepit S. Augustinus, homil. 42 inter 50, Bellarminus et alii multi. Unde Nazianzenus, orat. 19, ait unam duntaxat esse veram mortem, nimirum peccatum, quia ipsum est interitus animae. Et S. Augustinus, lib. III De Civit., cap. xi: «Mors, ait, animae fit, cum eam deserit Deus; sicut corporis, cum id deserit anima.»

Secundo, cum in eo voluntas haeret et perdurat usque ad finem vitae; tunc enim plene consummatur, generatque mortem aeternam in gehenna, ad quam illico animam transmittit; licet enim ibi anima vivat, dicitur tamen mors, quia, ut ait S. Augustinus, lib. VI De Civit., cap. ult.: «Si anima in poenis aeternis vivit, mors potius illa dicenda est, quam vita: nulla quippe major et pejor est mors, quam ubi non moritur mors,» juxta illud Poetae:

Immortale malum nulla delebile morte.

Huc quoque respexit S. Jacobus, quia mortem hanc peccantium, qui tentatione vincuntur, opponit coronae vitae quam patientes, qui tentationes vincunt, et in hac victoria constantes perdurant usque ad mortem, post eam illico adipiscuntur in coelis, uti dixit vers. 12. Haec est mors secunda et aeterna, cujus illa prior est quasi conceptio et inchoatio. De hac accipit hunc locum Theodorus Studita, serm. 413; S. Fulgentius, lib. I ad Monimum, cap. v, Lorinus et alii.

Consummatur ergo peccatum, primo, per plenum et deliberatum in illud consensum internum. Secundo, et magis, dum consensum hunc opere externo consummat, v. g. dum homicidium mente designatum reipsa perpetrat. Tertio, cum in eo se obfirmat, vel iterat, ut consuetudinem sibi inducat, et de hac S. Jacobum hic loqui censet Thomas Anglicus. Quarto, dum in eo moritur transitque ad mortem aeternam: mors enim est vitae rerumque omnium consummatio et finis. Unde et Christus pro peccato moriens in cruce, dixit: «Consummatum est,» q. d. Hac mei holocausti, lytri, obedientiae et patientiae consummatione et morte satisfacio, et aboleo peccatum, ejusque consummationem quae in morte consistit. Opponit S. Jacobus concupiscentiam patientiae in eo quod, sicut patientia perfectum opus habet, sic et concupiscentiae perfectio et consummatio sit ipsa mors.

GENERAT MORTEM. — Nota hic insignem metaphoram petitam a generatione humana, qua peccati generatio et prosapia describitur: nam mater peccati est concupiscentia, pater est libera voluntas; semen matris est suggestio et titillatio, vel voluptas quam ingerit excitatque concupiscentia; semen patris est ipse consensus voluntatis, prout est in fieri. Proles est ipse consensus, prout consideratur in facto esse, hic enim est ipsummet peccatum. Proles autem haec primo, est imperfecta, velut embryo et foetus incompletus: talis est consensus semiplenus, sive peccatum veniale ex indeliberatione. Secundo, est proles omnino formata et perfecta: talis est consensus plenus, sive peccatum mortale deliberatum. De peccatis enim quae ex objecto et levitate materiae tantum sunt venialia, hic directe non agit S. Jacobus. Nepos peccati est actus externus, v. g. ipsum homicidium. Pronepos est consuetudo peccandi. Abnepos est mors in peccato. Trinepos est mors aeternae gehennae. Ecce quam mala et misera soboles a peccato, quasi a tritavo proseminata succrescit. Quocirca vere S. Augustinus, lib. V Contra Julianum, cap. III: «Concupiscentia carnis, ait, adversus quam bonus concupiscit spiritus, et peccatum est, quia inest illi inobedientia contra dominatum mentis; et poena peccati est, quia reddita est meritis inobedientis; et causa peccati est, defectione consentientis, vel contagione nascentis.»

Contraria est generatio et prosapia boni operis et virtutis. Ejus enim mater est voluntas, pater gratia Dei, semen sanctae cogitationes et inspirationes. Harum enim dulcedine allecta voluntas per gratiam Dei parit bonum opus, v. g. poenitentiam et propositum efficax mutandae vitae, quasi prolem spiritualem, juxta illud Isaiae cap. xxvi, vers. 18: «A timore tuo concepimus et peperimus spiritum salutis,» uti ex Septuaginta legit S. Augustinus, serm. 20 De Verbis Domini. Nepos est ipsa propositi executio, vitaeque mutatio. Pronepos est perseverantia et progressus in hoc bono proposito. Abnepos est mors in eo. Trinepos est corona vitae et gloria aeterna. Haec ergo est generatio Dei et filiorum ejus, quam diabolus quasi simia mediante concupiscentia imitari, imo evertere et occidere satagit, sicut occidit Adamum per Evam.

Sapienter S. Augustinus, hom. 42, inter 50: «Vel mortem, ait, time, si peccatum non times: peccatum enim cum consummatum fuerit, generat mortem. Nondum times peccatum: time quo perducit peccatum. Dulce est peccatum, sed amara est mors. Ipsa est infelicitas hominum; propter quod peccant morientes, hic dimittunt, et ipsum

peccatum secum portant. Peccas propter pecuniam, villam, mulierem? haec dimittenda sunt, quando oculos in morte clauseris, et ipsum peccatum quod committis, tecum portas, ut te comburat in omnem aeternitatem.» Concupiscentiae enim sunt folles et fomenta gehennae, juxta illud Isaiae L, 11: «Ecce vos omnes accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis.» Ita Israelitae murmurantes et concupiscentes carnes, a Deo puniti sunt morte, et sepulti in sepulcris concupiscentiae, Num. xi, 33. Plura et recentiora hujus rei exempla recenset B. Petrus Damianus, lib. VII, epist. 19 ad Blancam Comitissam. «Vectigal ergo cupiditatis est calamitas,» ipsaque mors, juxta illud Isaiae xxv, 11: «Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.» Dum ergo tentaris concupiscentia, cogita mortem, cogita tineas, cogita vermes et bufones, qui carnem tuam depascentur; in eaque tanto magis deliciabuntur, quanto delicatius eam nutriveris et impinguaveris.» Sed haec exilia sunt, et praeludia tantum mortis aeternae ignisque gehennae, de quo Isaias, xxxiii, 14: «Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?»


Versus 16: Nolite Itaque Errare, Fratres Mei Dilectissimi

16. Nolite itaque errare, fratres, — Μὴ πλανᾶσθε, id est, non sinatis vos deduci et in errorem abduci a Simone Mago, haereticis aut philosophis, ut scilicet cum tentamini, dicatis cum Simone, vos a Deo tentari: Deum enim auctorem esse omnium tam malorum, quam bonorum; aut ut dicatis sapientiam et patientiam proprio ingenio et virtute comparandam esse, non autem postulandam a Deo, uti docui vers. 5: tota enim disputatio Jacobi hucusque fuit de patientia et concupiscentia, nimirum docuit patientiam in qua sapientia Christiana consistit, flagitandam a Deo, ut concupiscentiam vincamus: Deum enim esse auctorem omnis boni et nullius mali, omnis virtutis et nullius concupiscentiae. Unde errores hosce omnes una sententia et axiomate, quasi lethifero telo prosternens, subdit: «Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.» Paris enim erroris et impietatis est, vel cum Simone aliquid mali Deo adscribere, vel cum Philosophis et Pelagianis aliquid boni adimere. Impia enim et athea est illa Philosophi vox de Jove, sive Deo:

Det vitam, det opes, animum aequum mihi ipse parabo.

Ex adverso magna sapientia est sapere, et practice intelligere hanc veritatem, nos a nobis nil boni habere, nil sapientiae, nil virtutis; sed totum id Deo donanti cum humili agnitione et gratiarum actione acceptum ferre. Sapuit hoc S. Franciscus, cujus per noctes integras haec una erat meditatio et oratio: «Quis ego, Domine, quis Tu? Ego abyssus nihili, ignorantiae, miseriae, malitiae: Tu abyssus omnis essentiae, sapientiae, felicitatis et bonitatis. Abyssus ergo meae inopiae tuam abyssum copiae invocat.» Sic et Christus S. Catharinae Senensi haec duo documenta dedit: «Cogita quae tu, quis ego. Cogita de me, et ego cogitabo de te.»

Idipsum coelesti illustratione didicit noster Petrus Canisius, Germaniae apostolus: nam, ut in ejus Vita, lib. I, pag. 257, scribit P. Sacchinus, cum Lauretum pergeret Deiparae cellam veneraturus, «Anconae in templo aperuit Deus oculos mentis, novumque de coelo lumen infudit ingens, fidele, magnorum caput ac fontem laudum. Monstrabat id lumen interiori oculo verum firmumque fundamentum religiosae vitae; simulque docebat, quemadmodum consilia ei sua omnia imponere, et studia omnia ac facta deberet. Fundamentum autem erat suimet cognitio intima, per quam penitus comprehenderet vilitatem inanitatemque suam, quam foret ipse nihil, quam boni nihil neque nosset, neque vellet per se, neque posset, neque haberet; cum omnium bonorum initia, media, extrema in uno sita Deo, nec usquam alibi, praeterquam in Deo ab ratione utentibus collocanda sint.» Hoc lumen novum et insolitum magna gratiarum actione celebravit Canisius, eique quasi fundamento omnes suas actiones superstruxit, soli Deo dans gloriam: sibi vero defectum, correctionem, miseriam. Inde tanta moles aedificii, tanta gratiarum et animarum messis succrevit.


Versus 17: Omne Datum Optimum, Descendens a Patre Luminum

17. OMNE DATUM OPTIMUM, — ἀγαθή, id est bonum; idque primo, simpliciter, q. d. Omne datum bonum est a Deo dante: omne vero datum malum non est a Deo; sed vel a daemone, vel a concupiscentia.

Secundo, «bonum» hic κατ' ἐξοχήν insigne et praestans, optimumque intelligitur, nimirum «donum perfectum,» ut subdit, qualis est patientia, sapientia et victoria concupiscentiae: de quibus hucusque egit S. Jacobus; ac generatio et filiatio divina, de qua mox explicans subdit: «Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium,» ἀπαρχή, id est primitia, «creaturae ejus.» Haec enim est donum perfectum et datum optimum, uti ad illam respiciens recte et solerter vertit noster Interpres: ita datum hoc et donum ad sapientiam refert S. Cyrillus, lib. IV in Joannem, cap. xxv, et alii.

Hoc donum «desursum est,» quia descendit a Deo Patre luminum, qui gloriae suae thronum sursum posuit in coelis, de quo ait Moses Deuter. xxxiii, 27: «Ascensor coeli auxiliator tuus; habitaculum ejus sursum.» Vide ibi dicta.

Nota primo: Pro datum graece est δόσις, id est, donatio; «donum» vero graece vocatur δώρημα, q. d. Non donum omne est a Deo, sed et ipsa doni δόσις, sive donatio. Multi enim donant dona non sua, sed aliena, vel sua, sed aliunde accepta; aut sua non tam dant quam vendunt:

Christianos vult eniti ad omnem Christianismi perfectionem: uti revera enitebantur ejus aevo primi Christiani. Vult enim eos pollere eximia sapientia et patientia, ut summe gaudeant in tentationibus, persecutionibus et martyriis. Quocirca Cassianus, lib. II Instit., cap. X, per «donum perfectum» accipit perfectionem virtutum; et S. Fulgentius, lib. I, epist. 4: «A Deo, inquit, emanat totius bonae voluntatis non tantum principium, sed et perfectio.» Id probat ex S. Jacobo dicente: «Omne datum optimum, etc. Deus enim est qui operatur in suis et velle et perficere.» Et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, ac S. Augustinus, lib. I De Virgin., cap. IV, per «donum optimum et perfectum» accipiunt virginitatem, quam virgo non sibi, sed Deo humiliter ascribere debeat, uti docet Apostolus, I Corinth. VII, 7. Cyrillus vero, lib. IV in Joannem, cap. XXV, per «donum optimum et perfectum» accipit perfectam cognitionem Christi et veritatis; hanc enim esse summam gratiam, ideoque a solo Deo exspectandam: cognitionem (inquam) non nudam et aridam, sed Dei amore informatam et ardentem. Summum enim Dei donum est charitas, I Corinth. XIII, 1. Glossa vero accipit gratiam robustam et virtutem perfectam, qualis baptizatis datur in Sacramento Confirmationis. Alii idipsum adaptant vitae religiosae: haec enim optima est et perfecta. Ita noster Alvarez, lib. V, part. I, cap. 1. Alii per «donum optimum» accipiunt tribulationes et cruces: has enim vers. 2 vocavit omne gaudium. Alii accipiunt Eucharistiam. «Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines?» Zach. IX, 17. Haec partialia dona sunt, non «omne donum,» ut ait S. Jacobus.

Denique humilis et verax fidelis sapiat et confiteatur cum S. Augustino, Soliloq. cap. XV: «Si quid boni est, parvi vel magni, donum tuum est, Domine: et nostrum, non nisi malum est. Unde igitur gloriabitur omnis caro? Numquid de malo? Haec non est gloria, sed miseria. Sed numquid gloriabitur de bono? Tuum, Domine, est bonum, tua est gloria: qui enim de bono tuo gloriam sibi quaerit, et non tibi quaerit, ille fur est et latro, et similis est diabolo, qui voluit furari gloriam tuam.»

Descendens a Patre Luminum. — «Patrem luminum» vocat Deum et SS. Trinitatem. Primo, quia respicit ad sapientiam, quam dixit postulandam a Deo: sapientia autem est lumen mentis, cujus pater, id est auctor, est Deus.

Secundo, quia respicit ad solem; hic enim est pater omnis luminis in mundo. Nulla enim creatura corporea ita repraesentat Deum, sicut sol: Deus enim est sol quidam increatus, lucidissimus et beneficentissimus, qui omnia suae beneficentiae luce et radiis illuminat, vivificat et perficit. Unde S. Dionysius, cap. IV De Divin. Nomin.: «Clara (ait) expressaque divinitatis imago est

Deus autem doni omnis quod donat, et simul ipsius donationis gratuitae et liberalis est auctor, imo creator. Verum Noster δόσις vertit «datum,» quia saepe per metonymiam ipse actus significat objectum, puta datio significat datum, sive donum. Idem ergo est «datum optimum,» quod «donum perfectum;» utitur enim exaggeratione S. Jacobus ut donum Dei amplificet. Sapienter Trismegistus in Asclepio: «Omnia Deus, ait, et ab eo omnia, et ejus voluntatis omnia: quod totum est bonum, decens, immutabile, prudens, ipsi soli sensibile et intelligibile: et sine hoc nec fuit aliquid, nec est, nec erit: omnia enim ab eo, et in ipso, et per ipsum.»

Nota secundo, per «datum» et «donum» posse cum Didymo quodlibet accipi, sive illud sit naturae, sive gratiae, sive gloriae: omnia enim dona et opera Dei optima et perfecta sunt, Genes. I, 31; Deuter. XXXII, 4. Proprie tamen duo posteriora spectat S. Jacobus, alloquitur enim fideles qui donum fidei, gratiae, sapientiae et patientiae a Deo acceperant, certaque spe exspectabant donum gloriae: unde Thomas Anglicus «datum» accommodat donis, quae dantur in via, «donum» iis quae in patria. Quocirca recte primo, hunc locum contra Pelagianos, negantes gratiam ad bene vivendum a Deo postulandam esse, intorquet Concilium Arausicanum, Can. ult., et saepe S. Augustinus, quin et Theophilus in Concilio Ephesino per «donum» accipit Spiritum Sanctum, ejusque dona, puta remissionem peccatorum, sanctitatem, sapientiam, etc., quae Christus e coelo in fideles suos demittit. Alii accipiunt ipsummet Christum, qui seipsum cum suis donis immenso amore nobis dedit, et indies dat. Hic enim est datum optimum et donum perfectum, idque multipliciter: nam, ut canit Ecclesia ex Thoma: Se nascens dedit socium, Convescens in edulium, Se moriens in pretium, Se regnans dat in praemium.

Secundo, recte quoque Auctor Imperfecti, hom. 39 in Matthaeum, «donum perfectum» adaptat ad potestatem regiam Principum et Praelatorum: haec enim omnis a Deo descendit et datur, uti docet Apostolus Roman. XIII, 1; quin et Titus Imperator apud Suetonium non timebat insidiatores, dicens «principatum fato dari.» Melius Agatho Pontifex, epist. ad Heraclium et Tiberium, per «donum optimum» accipit sapientiam principum, qua cognoscant et confiteantur se potestatem a Deo accepisse, nec eam posse sua prudentia et viribus recte administrare, sed ad hoc egere directione Dei et sapientia ab eo infusa: hoc enim esse donum Dei optimum.

Tertio, S. Jacobus vult fideles poscere a Deo non quale quale datum et donum, sed optimum et perfectum, tum quia Christianismus est status et professio vitae optimae et perfectae; tum quia

magnus hic sol, totus lucens, ac semper splendidus, omnibus etiam quae ejus lucem capere possunt, collucet, habetque lumen per omnia diffusum, sursum et deorsum. Ac si quid est quod de eo non participet, id ejus luminis tenuitati aut parvitati non est tribuendum, sed iis, quae quia apta non sunt ad capiendum lumen, ad id capiendum non explicantur. Itaque illius radius immensa splendoris magnitudine penetrat, ad vitam excitat, alit, auget, absolvit, purgat, renovat: ac lumen mensura est et numerus horarum, dierum totiusque nostri temporis; colligit convertitque ad se omnia quae videntur, quae moriuntur, quae illustrantur, quae calescunt, et uno nomine ea quae ab ejus splendore continentur: itaque ἥλιος, id est sol, dicitur, quod omnia ἀολλίζει, id est, congreget colligatque dispersa: eaque omnia eum expetunt, quae sensu percipiuntur, aut quod cernere cupiant, aut sentire, illustrari, calescere, omninoque contineri a lumine.» Ecce hic est pater luminum, hic est sol lucidissimae divinitatis. Perperam ergo Anastasius Sinaita, lib. IV Hexaem., censet hoc esse nomen Hebraeum, idemque quod Eli, id est, Deus meus, ideoque Christum in cruce sole obscurato exclamasse: «Eli, Eli, lamma sabacthani?» Vide octodecim analogias solis et regis, ac magis Dei, qui est Rex regum, quas recensui Isaiae XLV, 1.

Tertio, Deus est «Pater luminum,» id est bonorum: omnis enim boni causa et symbolum est lumen. «Ex ipso enim bono lumen est, et bonitatis imago. Itaque lucis nomine ipsum bonum celebratur, quasi in imagine exemplar expressum. Divinitatis enim bonitas omnia illustrat, efficit, vivificat, continet, perficit; estque eorum quae sunt et mensura, et aeternitas; et numerus, et ordo, et complexus, et causa, et finis,» ait S. Dionysius, De Divin. Nomin., cap. IV. Hinc Ecclesia ad Primam, orans pro ope et directione Dei ad omne bonum toto die peragendum, ait: «Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos.» Splendor enim et serenitas faciei signum est favoris et opis, benevolentiae et beneficentiae. Unde identidem orat Psaltes: «Illumina faciem tuam super servum tuum;» et Psalm. LXXV, 4: «Illuminans, ait, tu mirabiliter a montibus aeternis,» scilicet ut nos a tenebris obsidionis liberes, caedendo castra Sennacherib ex montibus Sion et Moria, ait Theodoretus et Euthymius ibidem.

Hinc Joannes Alba Electorum, cap. XVI, «Patrem luminum» interpretatur «auctorem omnium bonorum.» Lumen enim est primum mundi bonum, per quod fruimur caeteris. Unde et primo creatum est a Deo, dicente: «Fiat lux. Et facta est lux;» illicoque additur: «Et vidit Deus lucem, quod esset bona,» Genes. I, 4. Hinc ex adverso Tobias Raphaeli apprecanti gaudium: «Quale, ait, gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo et lumen coeli non video?» Tob. V, 12; et cap. X, vers. 4, filium vocat «lumen oculorum» suorum, id est, omne suum bonum. Hinc sicut «videre bona» Hebraeis significat potiri bonis: ita et «videre lumen,» idem denotat, ut Psalm. XXXV: «In lumine tuo videbimus lumen,» id est, in te summo bono fruemur omni bono. Sic ait Pacatus in Panegyrico Theodosii: «In ipsis statim Imperii auspiciis privatorum domos adibat, et urbis angulos, qui nunquam imperatorium solem vidissent, pio lumine complebat.» Hic sensus symbolicus magis est quam litteralis.

Quarto, quia S. Jacobus opponit Deum concupiscentiae, quasi lucem tenebris: concupiscentia enim caeca est, hominemque excaecat: unde Deus, inquit, quasi pater luminum invocandus est, ut sua luce omnes concupiscentiae tenebras illuminet et dispellat.

Quaeres: Quot modis et rationibus Deus, et S. Trinitas dicitur «Pater luminum?» Respondeo, sex: Primo, quia ad intra, sive in essentia sua Deus est lux increata, originalis et immensa. Vide S. Dionysium, cap. IV De Divinis Nominibus. Unde et S. Paulus ait Deum habitare lucem inaccessibilem, I Tim. VI, 16. Rursum singulae personae SS. Trinitatis sunt lux immensa; sicut enim a luce procedit lumen, ita a Patre procedit Filius, juxta illud Symboli Nicaeni: «Lumen de lumine;» sic et Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit ut lumen. Unde Ecclesia in hymno Pentecostes eum invocans: Veni, inquit, lumen cordium. Quocirca S. Dionysius, cap. II De Divin. nomin., Tertullianus, Justinus, Nazianzenus et alii mysterium Trinitatis per lumen explicant, utpote in quo sunt tria distincta et coaeva; quae tamen unum quid videntur, nimirum lumen, splendor et calor. Rursum sicut lumen sine ulla sui imminutione producit secundum et tertium, ita Pater sine ulla sui jactura generat Filium et spirat Spiritum Sanctum, eisque suam deitatem communicat. Audi Nazianzenum, orat. 40: «Lumen, inquit, hoc in Patre et Filio et Spiritu Sancto consideratur, quorum opulentia naturae identitas est, atque una eademque splendoris prosultatio.» Idem, oratione 43: «Deus, ait, est lumen inaccessibile, ac successioni minime obnoxium, nec principium habens, nec finem habiturum, nec in dimensionem cadens, perpetuo fulgore rutilans, trino splendore micans, et tale, ut paucis, imo ne paucis quidem, perspicua sit ipsius magnitudo.» Unde rursum S. Dionysius ita orditur suam Hierarchiam coelestem: «Omne datum optimum, ait, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, etc. Itaque appellato Jesu, qui lux est Patris, quae est, quae vera est, quae omnem hominem in hunc mundum venientem illuminat, cujus benignitate nobis ad Patrem lucis auctorem aditus patuit, ad illustrationes sanctarum Scripturarum veniamus, coelestiumque mentium atque naturarum hierarchias consideremus, lumenque illud primogenitum etc.; ac rursus nos ex eo ad sim-

plicem ipsius radium splendoremque referamus.» Et S. Augustinus, serm. 122 De Diversis, cap. XV: «Ipsum Verbum, ait, Deus incommutabilis est, sicut Deus, apud quem est Deus. Nihil in illa persona cogites detrimenti, vel commutationis: Deus enim Pater luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio.» Denique ab Apostolo Hebr. I, 3, Filius Dei vocatur «splendor gloriae, et figura substantiae Patris.»

Secundo, quia Deus ad extra producit angelos, qui toti sunt intelligentes et lucidi, de quibus proinde ait Nazianzenus, orat. 2 De Pascha: «Secundi splendores procreati sunt, primi splendoris comministri, primario Dei fulgore collucentes. Ille ob splendorem Lucifer,» etc.; item homines qui pariter natura sunt intelligentes: unde et homo a Graecis φώς, id est lumen, vocatur propter rationis usum, ait Nazianzenus, loco jam citato. Insuper Deus producit homines, aves, pisces et animalia quae pollent lumine oculorum, aeque ac imaginationis et phantasiae.

Tertio, quia Deus est Pater auctorque solis, lunae, stellarum omniumque luminum, adeoque primo omnium lucem creavit, dicendo: «Fiat lux,» Genes. I, ait Nazianzenus, oratione 43. Hoc est quod canit Baruch, cap. III, 33: «Qui emittit lumen, et vadit: et vocavit illud, et obedit illi in tremore; stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt. Vocatae sunt et dixerunt: Adsumus. Et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Hic est Deus noster.» Rursum est auctor cujusvis lucis, id est, vitae, puta angelicae, humanae, animalis et vegetativae. Denique omnes creaturae suo lumine, id est, sua pulchritudine, ostendunt suum Creatorem quasi Patrem luminum. Nam, ut ait Sapiens, cap. XIII, 5: «A magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit Creator horum videri.»

Quarto, quia producit omnia lumina supernaturalia, puta fidem, sapientiam et patientiam, caeterasque virtutes, quae non sunt aliud quam lumina mentis, a Patre luminum derivata, ut quidam Sanctorum dixit. Huc maxime respexit S. Jacobus: vult enim patientiam, sapientiam caeterasque virtutes non nobis, sed Deo ascribi, ab eoque postulari. Unde et baptismus a S. Dionysio aliisque Graecis vocatur φωτισμός (quin et a S. Paulo, Hebr. VI, 4), id est illuminatio, quod per eum Deus fidelibus infundat fidem, sapientiam, gratiam, charitatem omnesque virtutes Christianas, quae sunt lumina quaedam supernaturalia. Vult ergo S. Jacobus fideles a Patre luminum poscere lumen intelligentiae, ut cognoscant et sapiant virtutes illas sublimes mundo paradoxas, quas paulo ante docuit, nimirum tribulationem esse gaudium et felicitatem; patientiam habere opus perfectum; humili gloriandum esse in sua exaltatione, diviti autem in sua humilitate erubescendum; beatum esse qui suffert tentationem, etc. Haec enim sunt axiomata quae omne rationis et philosophiae lumen et dictamen transcendunt, nec nisi lumine divino a Patre luminum infuso capiuntur. Unde Nazianzenus, orat. 40, docet Deum esse lumen quoddam: «Quo princeps animi nostri pars illustratur, ac nostri secundum Deum gressus diriguntur;» imo Christus: «Ego, ait, sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae,» Joan. VIII, 12.

Quinto, quia omne lumen propheticum descendit a Deo, quasi Patre et auctore luminum; Deus enim omnibus Prophetis sua oracula inspiravit, et quasi lumina revelavit: de quo dixi initio Comment. in Prophetas. Unde S. Dionysius, cap. IV De Divin. Nomin., ait bonum vocari lumen mentis, quod mentem spirituali luce impleat, eique sacrum lumen largiatur: «Lux ergo mentis, ait, dicitur bonum, quod lucem omnem superat, quod quasi radius fontis lucisque manans effusio mentem omnem ex sua plenitudine illustrat, omnesque mentis facultates renovat, omnes complexu suo continet, congregat et colligit.» Idem, cap. VII, docet modum intelligendi divina esse, «si nos toti extra nos simus, totique Dei fiamus: praestat enim nos Dei esse quam nostros. Ita enim demum nobis divina tradentur, si cum Deo simus.» Et inferius asserit, sapientiae universae mentisque omnis, ac rationis et sensus omnis divinam sapientiam principium, esse causam procreatricem, perfectionem, custodem et finem.

Sexto, quia lumen gloriae, quo Angeli et Beati omnes vident Deum, eoque fruuntur et beantur, promanat a Deo quasi Patre luminum; de quo Psaltes, Psalm. XXXV, 10: «Quoniam, ait, apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.» Horum omnium auctor est Deus: merito ergo «Pater luminum» indigitatur, nimirum, ut ait Poeta: Ipse est verus fons lucis dans lumen inocciduum. Porro hoc lumen gloriae in electis Deus ex anima derivabit in corpus, illudque faciet splendidum et gloriosum per dotem claritatis in illud transfusam. Unde Christi facies in transfiguratione resplenduit sicut sol, Matth. XVII. Et Angeli in corpore assumpto repraesentantes gloriam corporis Christi resurgentis, apparuerunt fulgidi, imo fulgurantes. «Erat, inquit S. Mattheus, cap. XXVIII, vers. 3, aspectus ejus sicut fulgur.» Denique «justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum,» Matth. XIII. Quocirca Ecclesia invocans Christum quasi Patrem luminum, in festo Transfigurationis ad Laudes, ita jubilat: Amor Jesu dulcissime, Quando cor nostrum visitas, Pellis mentis caliginem, Et nos reples dulcedine. Quam felix est quem satias, Consors paternae dexterae! Tu verae lumen patriae, Quod omnem sensum superat.

Splendor paternae gloriae, Incomprehensa bonitas, Amoris tui copiam Da nobis per praesentiam,

APUD QUEM (graece παρ' ᾧ, id est in quo, vel a quo; vel usitatius apud quem) NON EST TRANSMUTATIO (localis, qualis est solis dum mutat locum et ab Oriente movetur in Occidentem), NEC VICISSITUDINIS (graece τροπῆς, quod Oecumenius explicat, conversionis) OBUMBRATIO.

Dupliciter enim sol causat tenebras et umbram. Primo, motu diurno, dum eo finito abit et occidit in vespera; haec est transmutatio localis. Secundo, quadam vicissitudine et vicaria sui conversione a tropico Cancri in tropicum Capricorni: hac enim varias apud varios generat umbras: quo enim magis accedit, eo minores; quo magis recedit, eo majores parit umbras; Deus vero nec mutationem, nec conversionem ullam subit: unde plane tenebrarum est expers; nullasque secum vehit umbras.

Secundo, Thomas Anglicus: Apud Deum, ait, non est transmutatio in natura, quia omnino immortalis est; nec vicissitudinis obumbratio in effectu, quia ab ipso semper procedit lux, nunquam tenebrae.

Tertio, alii: Apud Deum, inquiunt, non est mutatio accidentalis, ut quod prius voluit, postea nolit; ut amet, quod prius oderat; ut ira, metu, aliave passione agatur. Nam, ut ait S. Augustinus, Deum alloquens lib. I Confess. IV: «Amas, nec aestuas; zelas, et securus es; paenitet te, et non doles; irasceris, et tranquillus es; opera mutas, et non mutas consilium.»

Quarto, germanius alii, q. d. Apud Deum non est mutatio nec vicissitudo luminis gratiae et umbrae peccati, ut scilicet nunc causet gratiam, nunc tentet ad peccatum: de eo enim egit S. Jacobus.

Et Graecum παραλλαγή, sive παράλλαξις, idem est quod alternatio, id est, per vices commutatio, variatio, vicissitudo, differentia, diversitas, aberratio, praeteritio, commutatio: uti serratores lignorum alternant mutantque vices, dum nunc serram elevant, nunc deprimunt. Unde S. Hilarius, lib. IV De Trinit., vertit, apud quem non est demutatio; S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, Apud quem non est differentia; Vatablus, apud quem non est immutatio. Alludit ad Astrologos qui observant stellarum, et praesertim cometarum parallaxin, id est, variationem in motu, situ, aspectu: sol enim ad quem quasi patrem luminum hic alludit S. Jacobus, suam habet parallaxin, non in essentia, nec in luce sibi intrinseca, sed in motu, situ et lumine quod diffundit.

Nota: Quintuplex est immutabilitas in Deo: primo, naturae, quia immortalis est; secundo, qualitatis, quia inalterabilis est; tertio, loci, quia immensus est, ideoque immobilis; quarto, voluntatis, quia constans est; quinto, operationis et ostensionis sui, quia eodem tenore semper operatur, eumdemque se semper ostendit; quatuor ultimae ex prima promanant: quia enim Dei natura plane est immutabilis in se, hinc et talis est quoad qualitates, loca et volitiones: «Omnis enim mutatio quaedam mortis imitatio est,» ait S. Bernardus, serm. 81 in Cant.; et S. Gregorius, lib. XII Moral. XVII, hunc locum sic explicat: «Quid, ait, mutabilitas, nisi mors quaedam est? quae dum rem quamlibet in aliud immutat, quasi occidit quod fuerat, ut incipiat esse quod non erat. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio: ipsa enim mutabilitas umbra est, quae quasi obscuraret lucem, si hanc per aliquas vicissitudines permutaret. Sed quia in Deo mutabilitas non venit, nulla ejus lumen umbra vicissitudinis intercidit.» Unde in Cant. cap. IV, vers. 6, gemit sponsa «donec aspiret dies,» aeternitatis; «et inclinentur umbrae,» mortalitatis et mutabilitatis. Itaque S. Jacobus non loquitur hic de quatuor primis Dei immutabilitatibus, sed de quinta quoad operationem, q. d. Deus in operando non mutat, nec variat vices, ut jam causet sapientiam et patientiam, jam concupiscentiam, impatientiam et peccatum; sed idem semper, sibique per omnia similis non nisi bona constanter producit, eaque omnia, mala vero nulla. Confert enim et praefert Deum soli, qui licet in essentia et qualitate sit immutabilis, mutatur tamen loco, aspectu et operatione, ut nunc diem, nunc noctem; nunc calorem, nunc frigus; nunc aestatem, nunc hiemem efficiat. Deus autem uti essentia et qualitate, ita et loco, aspectu et operatione immutabilis est, nimirum ut semper lucem, id est bonum producat, nunquam tenebras, id est malum. Unde Graecum παραλλαγή Proclus in Sphaera, pro solis conversione usurpat. Sensus ergo est, q. d. Deus est pater luminum et sol increatus, sed non patitur, ut sol noster, illam reciprocationem motus, illuminationis et operationis, ut nunc accedendo lucem gratiae, nunc recedendo tenebras errorum et peccati inducat, sed perpetua est lux, constansque fons omnis luminis.

NEC VICISSITUDINIS OBUMBRATIO. — Graece τροπῆς ἀποσκίασμα. S. Augustinus pro τροπῆς videtur legisse ῥοπῆς; nam lib. De S. Virgin., cap. VII, vertit, «nec momenti,» id est, momentanea obumbratio: ῥοπή enim significat lancis in libra momentum, hoc est inclinationem, librationem, impulsum. Unde Sapiens, cap. XI, vers. 23: «Tanquam ῥοπή, id est, momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum, et sicut gutta roris antelucani.» Verum alii passim legunt τροπή, id est conversio, vicissitudo, fuga, solstitium; explicat enim, quam vocarit mutationem, nimirum vicissitudinis obumbrationem, id est, vicissitudinem umbrae, hoc est, instar umbrae obumbrantem; aut vice versa obumbrationem vicissitudinis, id est, vicariam et per vices succedentem luci et illuminationi, uti obumbratio noctis suo tempore et vice succedit illuminationi diei. Est enim hypallage in utraque

voce. S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, legit, nec conversionis umbraculum, et lib. II Contra Pelagianos, cap. III: «Deus, ait, lux appellatur, et tenebrae in eo non sunt ullae, quia omnium aliorum lumina aliqua sorde maculantur. Apostoli lux sunt mundi, sed tenebrae in eis sunt aliquae; nam, ut ait Job, cap. XXV, vers. 5: Luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus.»

Sensus ergo est, q. d. Noster sol, qui est pater luminum, patitur non in se, sed quoad nos, saepe vicissitudinis obumbrationem: mutat enim vices, primo, diei et noctis: ut nunc hemisphaerium nostrum, nunc oppositum illuminet; nunc in nostro, nunc in opposito, causet umbram et tenebras. Secundo, mutat vices, graece τροπήν, id est, conversionem, et a tropico Cancri in tropicum Capricorni reciprocationem: quare nunc habitantibus sub Cancro, nunc habitantibus sub Capricorno alternat, alternisque auget lucem et umbram, causatque hiemem et aestatem. Tertio, sol patitur eclipsin per interpositionem lunae inter eum et terram; idemque lunam eclipsat, si inter utrumque interjectus sit globus terrae. Quarto, sol saepe nubibus, ventis et procellis obducitur, obumbratur et obscuratur. Quinto, sol dum est in solstitio hiberno, causat brevissimos dies, in aestivo longissimos, in aequinoctio aequales noctibus. Rursum causat et alternat quatuor anni tempora, scilicet ver, aestatem, autumnum et hiemem. Hisce suis motibus, accessibus et recessibus varias et multiplices efficit umbras, imo quotidie in singula momenta umbra corporum omnium in terra juxta motum solis mutatur: umbra enim sequitur suum corpus lucidum, puta solem, eique per omnia se accommodat; at Deus, qui est sol fixus, immotus et immensus, nullas in illuminatione et operatione causat umbras, nullas tenebrarum et lucis habet vicissitudines, ut nunc bonum operetur, nunc malum, sed quantum est ex se, illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, Joan. I, 9; nullam in operando; illuminando et benefaciendo patitur τροπήν, id est conversionem, variationem, fugam, solstitium, diminutionem, umbram, eclipsin; sed semper et ubique in omnes et omnia beneficentiae suae radios explicat et expandit, nunquam tenebrosus vel umbrosus est, id est, nunquam maleficus aut minus beneficus, imo nunquam consistens quasi in solstitio, et a benefaciendo cessans, sed jugiter operans et benefaciens existit. Ita Beda. Vere S. Fulgentius, epist. 4, cap. V: «Ille, ait, nobis omnem boni sufficientiam subministrat, cujus non minuitur plenitudo cum donat.» Nam, ut ait Sapiens, cap. VII, 10 de Sapientia increata, quae est Deus: «Inextinguibile est lumen illius.» Quantum ergo est ex parte luminis et solis hujus, ille per se omnibus praefulget, in omnes radios suos spargit; si quis sua duritie claudat fenestram cordis sui, tenebras suas sibi, non soli huic ascribat, uti superius dixi ex S. Dionysio. Haec deus soli Deo convenit, non angelis; nam, ut ait Gregorius, lib. V Moral. cap. XXVII: «Natura angelica etsi contemplationi auctoris inhaerendo, in statu suo immutabilis permanet, eo tamen ipso quo creatura est, in semetipsa vicissitudinem mutabilitatis habet.» Hinc Lucifer cum suis ex angelo factus est diabolus. Multo magis homo «fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet,» Job XIV, 2. Hinc Dei nomen est Jehova, sive «Ego sum qui sum,» Exodi III, 14. Et: «Ego Deus, et non mutor,» Malach. III, 6. Vide ibi dicta. Quocirca recte Ecclesia Patrem luminum invocans orat feria 3, ad Matutinum: Consors paterni luminis, Lux ipse lucis et dies, Aufer tenebras mentium, etc. Et ad Laudes feriae 2: Splendor paternae gloriae, De luce lucem proferens, Lux lucis et fons luminis, Dies diem illuminans. Verusque sol illabere, Micans nitore perpeti, Jubarque Sancti Spiritus Infunde nostris sensibus. Hac de causa Dei Filius suscepit humanitatem factus homo, ut in ea posset umbras passionum, laborum, crucis et mortis suscipere, quarum incapax erat deitas, uti docet Anastasius Sinaita in ὁδηγῷ, id est, viae duce, cap. XII. Unde S. Dionysius, visa eclipsi solis miraculosa in morte Christi, rogans Apollophanem quidnam hoc sibi vellet, ab eo audivit: «Hae sunt, o bone Dionysi, divinarum vicissitudines rerum,» ut ipse refert epist. ad Apolloph.

Hinc secundo, Gnosticos et Manichaeos docentes animam humanam esse divinae particulam aurae, et de ipsa Dei substantia decisi, confutat S. Augustinus, lib. De haeres. cap. VI et XLVI, sic enim deitas mutaretur et minueretur. Creat ergo animam Deus, et creando infundit unitque corpori humano debite organizato.

Tertio, Deus in Scriptura subinde dicitur obumbrare, non quod instar umbrae patiatur defectum, aut variationem luminis; sed quod instar umbrae suos ab aestu tentationum et tribulationum protegat, juxta illud Psalm. XC, 4: «Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.» Aut quod in umbra, id est, arcane et obscure quoad homines hominumque intellectum sua mysteria operetur. Unde de Verbi incarnatione dixit Gabriel ad B. Virginem Deiparam: «Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi,» Lucae I, 35.

Quarto, hinc S. Augustinus in Speculo, cap. XXI, docet SS. Trinitatem esse verum lumen, et τὸ ὄν, id est, ipsum ens immobile, immensum, subsistens et constans. «Unus, ait, a se (Pater), unus

ab uno (Filius), unus ab ambobus (Spiritus Sanctus): ab uno omnia, per unum omnia, in uno omnia; id est, a se Pater; ab altero, id est a Patre, Filius; ab utroque Spiritus Sanctus; & a se, & ab altero, & ab utroque; omne autem & semper in tribus, et omne & aequaliter in singulis: verax genitor, veritas genitus, amor amborum Spiritus Sanctus: una virtus, aequalis majestas, par gloria.» Unde eam invocans subdit: «Deus trine et une. Deus omnipotens, apud quem non est transmutatio, et ideo apud te cursus temporis, diei noctisque alternatio nequaquam variatur. Deus lux vera, qua sine accessu ea quae eligis, illustras; et sine recessu ea quae respuis, deseris: et ideo in te nullus defectus, nulla mutabilitas venit. Deus, qui in temetipso manendo immutabilis es, sic in se transitoria condidisti, ut apud te transire nequaquam possint; et ideo in conspectu tuo tempus non defluit, quod apud nos fine decurrit. Deus, in cujus aeternitate fixa manent ea, quae non fixa exterius saeculorum volumina emanant; et ideo aeternitas tua dies est una, quae nec fine clauditur, nec initio aperitur. Deus, qui sine mutabilitate tui simul cuncta respicis, sine distensione comprehendis, et bona quae juvas, et mala quae judicas, et quae juvans remuneras, et quae judicans damnas, in his quae diverso disponis ordine diversus non es. Deus, qui opera tua extra circumdas, et intra reples; supra regis, et infra fers: et licet sis superior per potentiam, inferior tamen per sustentationem; exterior per magnitudinem, interior per subtilitatem; causa superior et inferior es sine loco; amplus sine latitudine, subtilis sine extenuatione, et ideo per molem corporis nusquam es, sed per incircumscriptam substantiam et immensibilitatem incommutabilis naturae nusquam dees.» Deinde cap. XXXIII, sic Deum alloquitur: «Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil, ultra quem nihil, infra quem nihil. Deus sub quo totum, cum quo totum, in quo totum. Deus a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Deus cujus nos fides excitat, spes erigit, charitas jungit. Deus qui petere jubes, et invenire facis, et pulsantibus aperis. Deus a quo averti, cadere est; in quem converti, resurgere; in quo manere, consistere. Deus quem nemo amittit nisi deceptus, nemo quaerit nisi admonitus, nemo invenit nisi purus, aut purgatus. Deus quem nescire, mori est; quem nosse, vivere est; quem spernere, perire est; cui servire regnare est. Deus cujus pietatis ope et bene servit subjectus, et dominatur praelatus; et ideo sine te nemo eorum recto incedit tramite, vel ordine. Deus invisibilis et immense, ineffabilis et aeterne, incomprehensibilis, et corpore immortalis et perpetue, incommutabilis et incircumscripte, mirabilis et benedicte, indicibilis, cui esse est vivere, sapere et intelligere, scire et posse pulchrescere et clarescere; unum et idem es, quia simplex es, et dividi non potes. Tu es ipse Deus meus vivus et verus, Deus pius, Rex nimis magnus.»

Denique hinc S. Gregorius, lib. XII Moral., cap. XVII, docet viam et rationem acquirendi mentis stabilitatem et constantiam esse, si eam in Deo stabili et immutabili defigamus: qui enim in creatura cor et spes suas ponit, cum labili fit labilis: qui vero in Deo, cum stabili fit stabilis, ut nulla rerum, temporum, personarum, occupationum, passionum vicissitudine agitetur; sed idem semper, suique similis sit, eodem vultu et animo consistens in adversis et prosperis. «De sanctis, inquit S. Gregorius, scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei; qui per naturam omnes in semetipsis propriam mutabilitatem habent; sed dum immutabili veritati studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt ut immutabiles fiant. Cumque ad hanc toto affectu se tenent, quandoque accipiunt ut super semetipsos ducti vincant hoc, quod in semetipsis mutabiles extiterunt, etc. Ipse enim in semetipso solus immutabilis est, de quo per Jacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.» Sancti ergo de Deo dicunt cum Psalte, Psalm. IV, in quavis occupatione et perplexitate: «In pace in idipsum dormiam et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.» Quae fuerunt ultima vota et verba S. Gorgoniae, sororis S. Gregorii Nazianzeni, iisque immortua est, teste Nazianzeno, orat. 11, quae est funebris S. Gorgoniae.


Versus 18: Voluntarie Genuit Nos Verbo Veritatis

18. Voluntarie enim genuit nos. — Probat Deum non esse auctorem tenebrarum, id est tentationis et peccati, sed lucis, id est sapientiae, patientiae, omnisque dati optimi et doni perfecti; quia genuit nos fecitque filios suos, lucis, inquam, sicut ipse est pater luminum. Haec enim generatio est datum optimum, omneque donum perfectum ambit et amplectitur. Quid enim Deus neget filiis suis?

Nota: Τὸ «voluntarie» S. Bernardus, sermone 2 ad Fratres, super hoc, Haec est generatio quaerentium Dominum, refert ad voluntatem hominis, non Dei, q. d. Deus genuit nos reformando voluntatem nostram, ut illa ex impia fiat pia, ex carnali justa et sancta. In baptismo enim regeneramur involuntarie, utpote infantes; adulti vero per poenitentiam sponte assumptam regeneramur voluntarie. «Nunc demum, ait, voluntaria generatio voluntarium exhibet sacrificium, juxta illud Psalm. LIII, 8: Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Haec est generatio quaerentium Dominum. Quaerentium, an habentium dicam? Habentium utique et quaerentium; alioqui non possent quaerere non habentes. Verbo geniti, Verbum habent. Nam Deus erat Verbum.» Verum graece est βουληθείς, id est volens, ut vertit S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum; Oecumenius, destinata voluntate; alii, quia voluit; alii, gratuita benevolentia. Vox ergo,

Quarto, simplicius et germanius, «verbo (Vatablus, sermone) veritatis,» id est per Evangelium et veram Evangelii praedicationem, tum externam, tum magis internam per inspirationem et gratiam Christi: ita passim Interpretes. Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum: Christus, inquit, virgo virginitatem docuit verbo veritatis, quod successit umbrae ac speciei quae praecessit in lege, dedicans in seipso virgine primitias virginum suarum. Rursum «verbo veritatis,» id est, per fidem veram: haec enim est initium justificationis et regenerationis; diciturque verbum metonymice, quia ex verbo Evangelii praedicato et audito concipitur et exarmatur. Peccator enim audiens verbum Dei, ex fide Christi mediatoris concipit timorem et spem veniae, et ex ea dolorem de peccatis, contritionem et amorem Dei, quibus disponitur ad justificationem quasi ad generationem spiritualem Dei.

Denique Cajetanus «verbo» explicat «ad verbum,» q. d. Geniti sumus non ad fabulas, sed ad verbum veritatis vita et voce praedicandum, et celebrandum.

Moraliter disce qualis quantaque sit haec generatio et filiatio divina, utpote per quam simus divinae consortes naturae, filii et haeredes Dei, ac cohaeredes Christi. In ea ergo pater est Deus; semen est gratia praeveniens, per Christi passionem et merita aspirata: mater est voluntas nostra; semen ejus est consensus in gratiam et vocationem Dei; proles est homo novus vivens vita gratiae, imo ipso Deo et Christo. Hic enim per justitiam realiter et substantialiter mentem justi inhabitat, sanctificat, informat quasi anima, dirigitque et agit ad omne bonum; uti dixi Oseae cap. 1, vers. 10, et II Petri 1, 4. Vere S. Bernardus ad Fratres de monte Dei: «Formatio hominis,» ait, «institutio est moralis: vita ejus, amor Dei. Hunc fides concipit, spes parturit, charitas format et vivificat. Amor enim Dei, vel amor Deus Spiritus Sanctus amori hominis se infundens, afficit eum sibi. Et amans semetipsum de homine Deus, secum unum efficit et spiritum ejus, et amorem ejus. Amorem ergo Dei in homine ex gratia genitum lactat lectio, meditatio pascit, oratio confortat et illuminat.»

Quocirca Christus Dominus ut hanc generationem et filiationem nobis procuraret, adeoque ut ipse quasi pater, imo mater nos parturiret et pareret, immensos dolores et cruciatus tota vita, sed praesertim in cruce et passione sustinuit: adeo ut videretur esse abyssus et mare dolorum, ut merito dicere possit cum Paulo: «Filioli mei, quos iterum parturio, donec ego Christus formetur in vobis.» Et hoc significat hic graecum ἀπεκύησεν, id est progenuit, parturiit, peperit, in lucem emisit. Unde S. Bernardus, serm. 16 in Cantic.: «Voluntarie,» ait, «genuit nos verbo veritatis, non stimulo carnalis cupiditatis excussit, quemadmodum genitor carnis meae. Deinde

Apostolus ait: «Mundans eam lavacro aquae, in verbo vitae,» Ephes. v, 19.

Quinto et ultimo, «voluntarie» significat gratiam Dei εὐδοκίαν, id est, beneplacitum et benevolentiam, qua sine meritis nostris, imo immerentes et indignos, clementer et liberaliter vocavit, elegit, justificavit, regeneravit, juxta illud Oseae xiv, 5: «Diligam eos spontanee.»

Tertio, «voluntarie» significat nos non casu, aut fortuita Dei voluntate, sed certo consilio, deliberatione, proposito et praedestinatione Dei ab eo esse genitos: hoc enim significat βουλή. Ita Oecumenius. Hoc est, quod ait Apostolus Ephes. 1, 9: «Ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, etc., in quo etiam et nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus.»

GENUIT NOS. — Ter geniti sumus a Deo. Primo, naturaliter dum nati sumus: tunc enim genuit, id est creavit et formavit nos Deus. Ita Dionysius. Secundo, in baptismo, dum in eo renati sumus. Tertio, in poenitentia, dum post baptismum in peccata relapsi per poenitentiam renovati et regenerati sumus. Aliqui putant S. Jacobum ad tres hasce generationes respexisse. Verum verius est eum duas posteriores duntaxat spectasse; has enim fecit Deus «verbo veritatis.» Hoc est quod ait S. Joannes, cap. 1, vers. 12: «Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.»

Verbo veritatis. — Primo, q. d. Per verbum, id est per Filium suum incarnatum, eumque «veritatis,» id est verum et veracem. Ita S. Athanasius, serm. 4 Contra Arianos; S. Bernardus, verbis jam citatis, et Oecumenius hic. Nam, ut ait S. Joannes, cap. 1, vers. 17: «Lex per Moysen data est: gratia et veritas per Jesum Christum facta est.» E contrario generatio diaboli fit verbo falsitatis: promittit enim suis bona, sed falsa et fallacia.

Secundo, alii «verbo,» id est, jussu suo veraci, fideli et efficaci; ut «veritas» hic idem sit quod fidelitas, qua Deus fideliter generationem hanc spiritalem in Christo promissam praestitit et adimplevit.

Tertio, alii «verbo,» scilicet sacramentali, dicendo in baptismo: «Ego te baptizo;» et in sacramento poenitentiae: «Ego te absolvo.» Unde Apostolus ait: «Mundans eam lavacro aquae, in verbo vitae,» Ephes. v, 19.

etiam non pepercit Unigenito pro sic genito. Ita ipse quidem patrem se exhibuit mihi, sed non ego me illi vicissim filium. Quanam fronte attollo jam oculos ad vultum patris tam boni, tam malus filius? Pudet indigna gessisse genere meo, pudet tanto patri vixisse degenerem.»

Idem in tractatu De Diligendo Deo: «Si totum, ait, me debeo pro me facto, quid addam jam pro refecto, et refecto hoc modo? Nec enim tam facile refectus, quam factus: nam qui semel et tantum dicendo fecit, in reficiendo profecto et dixit multa, et gessit mira, et pertulit dura; nec tantum dura, sed et indigna. Quid Deo retribuam pro se? Nam etiamsi me millies rependere possem, quid sum ego ad Deum?» Deus enim, ut ait S. Augustinus, plus me dilexit quam se, quia vitam suam dedit pro mea. Quanti est ut homo valeat Deum? ut pretium mortis nostrae sit mors Dei? ut lytrum vitae meae sit vita Dei? «Video,» ait Eusebius Emissenus, hom. 6 in Pascha, «ipsum transiisse in pretium meum, quandoquidem tam pretioso munere ipsa redemptio agitur ut homo Deum valere videatur.» Quocirca merito Petrus Chrysologus, serm. 70: «Homo, ait, redi ad Deum sic amatus a Deo, et ad illius gloriam da totum te, qui se totum propter te ad suam deduxit injuriam: et voca patrem fidens, quem tanto amore tuum probas, sentis, intelligis esse genitorem.»

UT SIMUS INITIUM ALIQUOD CREATURAE EJUS. — Primo, q. d. Ut simus initium Christianismi, Ecclesiae et fidelium. Aut, ut initiemur, consecremur et dedicemur Deo. Quare perperam et impie Lutherus censuit justitiam nostram vocari «initium,» quia inchoata est tantum, non completa, eo quod permixta sit cum concupiscentia et peccato mortali: unde non tam esse justitiam, quam tegmen et pallium injustitiae: non enim esse aliud quam justitiam Christi nobis injustis imputatam. Haec enim non renovat mentem, nec regenerat, nec facit novam creaturam, ut ait S. Paulus, Ephes. cap. IV, vers. 24, et Jacobus hic. Vide Bellarminum, lib. V De Amiss. grat. cap. xi.

Secundo et germanius, pro «initium» graece est ἀπαρχή, id est primitiae, ut vertit Syrus et S. Hieronymus lib. I Contra Jovinianum. Ut simus, inquit, primitiae creaturarum ejus; aut, ut Vatablus, ut principatum obtineamus inter creaturas ejus; et, ut Oecumenius, ut simus primi et honoratissimi; et, ut Beda, ut simus caeteris creaturis meliores, nimirum ut simus ut primitiae ex reliquo hominum acervo Deo selectae, ac praecipua pars totius creaturae ejus, cum angelica natura sortem et locum accipientes dignitatis gloriae ejus, ut scilicet simus genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, utpote elevati ad filiationem divinam et ad jus haereditatis aeternae; ut tanquam sacrificiorum primitiae, quae ex optimis rebus seligi solent, offeramur Deo, participes effecti gratiae, charitatis, amicitiae, imo naturae divinae. Ita Beda, Titelmannus, Gagneius et alii. Sic behemot, id est elephas, vocatur «principium viarum Dei,» Job xL, 14, quia sua magnitudine est animalium princeps et rex; atque, ut ait S. Basilius in Hexaem., «elephantes videantur esse quidam animati montes.» Sic Prov. viii, 22, Sapientia aeterna vocatur «initium viarum Dei.» Sic Christus Coloss. III, 15, vocatur «primogenitus omnis creaturae,» et Psal. cix, 4: «Tecum principium (hebraice נדבות nedabot, id est principatus) in die virtutis tuae.» Alludit Jacobus ad illud Jerem. cap. II, vers. 3: «Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus.» Israelitas enim ex omnibus gentibus elegit Deus quasi primitias in gentem et Ecclesiam suam.

Per «creaturam,» vel, ut graece est, «creaturas,» primo, accipe tum homines et animantia, tum omnia creata: horum enim primus et princeps est homo justus. Christus ergo est quasi sol justitiae eximie fulgens omniaque collustrans: justi sunt sicut stellae; sed ita radiis hujus solis aspersi, ut inter omnia lucida lucidius resplendeant; suoque splendore, licet participato, sed mirifice coruscante, solem ipsum quadamtenus referant. Nam, ut docet S. Thomas, I II, Quaest. CXIII, art. 9, ad 3, bonum gratiae est majus bono naturae totius universi. Imo S. Augustinus, lib. II ad Bonifacium, cap. vi: «Gratia Dei,» ait, «non solum omnia sidera et omnes coelos, verum etiam omnes angelos supergreditur.» Sic sumitur «principium» pro principatu, Apocal. III, 14: «Qui est principium (id est, praecipuus et princeps) creaturae Dei;» et Proverb. 1, 7, et alibi dicitur: «Timor Domini principium sapientiae,» hoc est, praecipuum quiddam, et in sapientia praestantissimum. Sic sapientia dicitur «principium viarum Domini,» Job xL, 14; et «Initium vitae hominis aqua et panis,» Eccli. xxix, 28; et «Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius,» id est, obtinet primas partes in dulcedine, inter omnia dulcia dulcissimus est, Eccli. cap. xi, vers. 2. Ita noster Augustinus Quiros hic. Alludit ad primatum et dominium Adae datum in animalia caeterasque creaturas, Genesi 1, 28, quod peccato perditum recuperant justi per Christum, inchoate in hac vita, perfecte in futura.

Secundo, pressius et nervosius per «creaturas» accipe fideles recreatos et regeneratos in baptismo. Hi enim per Christi gratiam fiunt novi homines, et novae creaturae ipsius, ut ait Apostolus, Ephes. cap. II, vers. 10: «Ipsius,» inquit, «sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus,» etc.; cap. IV, vers. 24: «Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.» Vide ibi dicta. Dicit ergo Jacobus, primos fideles a Christo genitos esse primitias creaturarum, id est filiorum ejus, puta fidelium deinceps futurorum; ideoque primitias Spiritus Christi accepisse, quasi in posteros verbo et exemplo

transfunderent et proseminarent: uti reipsa fecerunt Apostoli, Martyres et Virgines, qui primo illo saeculo in omni sanctitate effloruerunt, ac perfectae virtutis illustre exemplar futuris omnibus dederunt. Ita S. Fulgentius, Contra objectiones Arianorum, cap. III, censet Apostolos hic vocari initium creaturae, quia primo a Christo fuere vocati et regenerati, ac per eos caeteri fideles: Apostoli enim acceperunt primitias Spiritus Christi. Unde addit Jacobus τὸ «aliquod,» quae significat primitias has, tum esse paucas, quae magna deinceps fidelium sobole propagandae et multiplicandae sint; tum e multis electas esse et eximias; tum earum gratiam et dona esse tantum inchoata, complenda enim esse per gloriam in coelo. Sic Simon Magus dicebat se esse aliquem, magnum scilicet et eximium, Actor. viii, 9. Sicut ergo elephas creatus est princeps bestiarum, homo animalium, Lucifer angelorum et populorum, Christus omnium creaturarum, uti paulo ante dixi: ita Apostoli et viri Apostolici a Deo electi et effecti sunt principes filiorum Dei, puta fidelium, totiusque Ecclesiae, quae est creatura, id est nova progenies, familia et prosapia Dei, quos proinde Patris luminum mysticos esse montes, de quibus ait Psaltes, Psal. LXXV, 5: «Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis,» censent ibidem S. Augustinus et S. Hieronymus.

Mystice Oecumenius, per primitias accipit sacerdotes, quos Deus in Ecclesia voluit esse principes et honoratissimos: sic enim Deus ex duodecim tribubus Israel pro eorum primogenitis elegit et accepit Levitas, ut sibi in tabernaculo deservirent, sacraque et sacrificia peragerent, Numer. III, 12.

Hinc infert S. Athanasius, tractat. De Passione, eos qui denominati sunt quasi primitiae, si quid ex se profanis usibus tribuant, id Deo suffurari. «Illud,» ait, «sciendum, quod quaecumque promisimus Deo, jam nostra non sunt, sed in aere Dei sunt; adeo ut si quid inde subtraxerimus, haudquaquam id faciamus velut quae nostra sunt usurpantes, sed ut quae Dei sunt sacrilegio depraedantes.» Et S. Bernardus ad Fratres de monte Dei: «Nolite,» ait, «negligere, nolite tardare: grandis vobis restat via: non solum vovistis omnem sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem, et omnis consummationis finem: non est vestrum solum attendere quid praecipiat Deus, sed quid velit. Aliorum est Deo servire, vestrum adhaerere.»


Versus 19: Sit Omnis Homo Velox ad Audiendum, Tardus ad Loquendum

19. SIT AUTEM OMNIS HOMO VELOX AD AUDIENDUM. — Transit hic S. Jacobus more epistolari ad alia dogmata de formanda lingua et ira. Occasionem autem commodam eo transeundi accipit ex iis quae, vers. 5, dixit de sapientia, ac modo tum eam comparandi, nimirum per orationem; tum ea utendi, nimirum per patientiam in sufferendis tentationibus et persecutionibus. Hic enim tres alios modos eamdem comparandi, eaque utendi subnectit: e quibus primus est velocem esse ad audiendum; secundus, tardum esse ad loquendum; tertius, tardum esse ad iram. Nam nihil ita impedit sapientiam, atque tria vitia virtutibus jam dictis opposita, nimirum primo, tardum esse ad audiendum; secundo, velocem esse ad loquendum; tertio, velocem esse ad iram. Ira enim turbat mentem, ut rem plene et sedate considerare nequeat, sed impetu feratur in cogitationes indignabundas et vindicativas; ac proinde sapientiae, quae quietem mentis requirit, incapacem efficit. Porro respicit S. Jacobus ad coetus et conventus fidelium in Ecclesia, in quibus promiscue doctiores, magisque ardentes docebant et exhortabantur, prout Spiritu Sancto agebantur, ut patet I Corint. xiv, 29; in quibus subinde aliqui audaculi dicendi et docendi locum aliis modestioribus praeripiebant, ut suam ostenderent sapientiam et spiritum. Quare monet eos hic Jacobus, ut in illis coetibus humilitatis potius quam doctrinae dent specimen, malintque audire et discere, quam loqui et docere alios. Alioqui enim in audiendis nugis, obscenis, detractionibus, erroribus, pravis consiliis, non oportet velocem esse ad audiendum, sed claudere aures, juxta illud Ecclesiastici xxviii, 28: «Sepi aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire.»

Porro, in velocitate audiendi S. Jacobus subintelligit velocitatem obediendi, et audita opere exequendi, ut ipse explicat vers. 22: «Non enim, ut ait S. Paulus, Rom. II, 13, auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.» Ita Oecumenius et S. Bernardus, serm. De virtute obedientiae: «Tu ergo,» inquit, «cum voluntatem cordi, simplicitatem operi, hilaritatem vultui conjunxeris, adde velocitatem, ut sis juxta Jacobum Apostolum velox ad audiendum, et ad implendum velocior.» Vide Plutarchum, lib. De Officio auditoris. Alludit, imo citat Jacobus Eccli. v, 13: «Esto mansuetus ad audiendum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.» Ubi Syrus et Graecus habent, esto velox ad audiendum, et cum tarditate da responsum; pro quo Jacobus ait: «Esto velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.»

TARDUS AUTEM AD LOQUENDUM. — Hoc etiam ad concionatores spectat, ut caveant nimiam verborum volubilitatem, quam nonnulli vane consectantur, ut facundi appareant magis, quam ut populum moveant: licet enim subinde ad pathos incitanda sit vox et oratio, tamen reliquus sermo

19. SCITIS. — Legit ἴστε, jam legunt ὥστε, id est «itaque,» vel «quapropter,» q. d. Quapropter, fratres mei, sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum. Verum Latini passim legunt ἴστε, id est, «scitis.» Est clausula dictorum, q. d. Sat scitis, o Christiani, ea quae dixi esse vera et a Christo Christianis tradita; ac proinde ea plane in cor vestrum demittite, in praxim operando redigite.

potius sit sedatus et solidus, qualis fuit S. Gregorii, Chrysostomi, Leonis, Augustini et aliorum Patrum in concionando. Carpit Seneca volubilitatem orationis in Serapione, epist. 40: «Vis ista,» inquit, «dicendi rapida atque abundans aptior est circulanti, quam agenti rem magnam, ac seriam docenti. Movere vult turbam, et inconsultas aures impetu rapere. Quomodo autem regere potest oratio, quae regi non potest? Quis medicus aegros in transitu curat? Remedia non prosunt, nisi immorentur. Habeat vires magnas oratio; moderatas tamen: perennis sit unda, non torrens.» Senecae consonat S. Ambrosius, lib. I Officiorum, cap. III; legens enim cum textu Graeco, Eccles. xxviii, 29: «Alliga sermonem tuum,» subdit: «Ne luxuriet, ne lasciviat: sit restrictior et ripis suis coerceatur. Cito lutum colligit amnis exundans.»

Quaeres hic primo, cur S. Jacobus ad sapientiam prae reliquis requirit velocitatem audiendi et tarditatem loquendi? Respondeo primo, quia auditus est sensus disciplinae, teste Aristotele. Unde videmus discipulos omnes audiendo doctrinam magistri, eam haurire fierique sapientes, juxta illud Prov. 1, 5: «Audiens sapiens, sapientior erit.» Ita S. Thomas Aquinas attente et silenter audiebat Albertum Magnum, adeo ut a condiscipulis per scomma vocaretur «bos mutus»; sed defendit eum Albertus, dicens: «Bos mutus mox tantos edet mugitus, ut eos totus audiat mundus.» Ita factum vidimus, et etiamnum fieri videmus. Auditioni autem contraria est locutio, tum quia auditio sapientiam magistri recipit infunditque in animum audientis: locutio autem eam non infundit, sed potius effundit; tum quia auditio est discentis, locutio docentis: satius autem, tutius et utilius cuique est discere, quam docere, quia qui discit, seipsum; qui docet, alios sapientia implet. Et hoc hic intendit S. Jacobus, nimirum docere Christianos, ut potius ambiant sapientiae Christianae esse discipuli audiendo, quam doctores loquendo. Diu enim multumque disci debet, quod doceatur. In quo multi praecipites errant qui docere volunt, quae non didicerunt; prius magistri, quam discipuli. Itaque ordinem naturae et disciplinae invertunt. Monet ergo Christianos ordinis, humilitatis et modestiae, ut potius cupiant audire docentes, quam docere audientes: sapientis enim est, non nisi post multam auditionem, meditationem et studium prosilire ad docendum, idque tarde, et non nisi rogatum, imo jussum. Unde Pythagoras a suis discipulis exigebat quinquennale silentium, ait Beda. Celebre est illud Publii Mimi:

Tacere quisquis nescit, hic nescit loqui.

Sublimius S. Augustinus, epist. 132, et in Psalm. CXXXIX: «Verbi Dei,» inquit, «inanis est forinsecus praedicator, qui non est intus auditor.»

Secundo, quia velocitas audiendi facit, ut homo multa audiendo hauriat et cognoscat: tarditas autem loquendi facit, ut pauca et bene praemeditata loquatur: quorum utrumque est actus et praxis sapientiae; praesertim quia loquendo facile peccatur: «In multiloquio (enim) non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est,» ait Sapiens, Prov. x, 19. Nam ex volubilitate et lapsu linguae innumera sequuntur mala et clades, uti audiemus cap. III, vers. 5. Unde Cato:

Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum.

Scitum est illud Epaminondae: «Homo debet esse cupidus audiendi potius, quam loquendi; quia ex audiendo doctrina, ex loquacitate poenitentia nascitur.» Rursum, audita respui possunt; dicta revocari, et indicta esse nequeunt: nam «volat irrevocabile verbum.» Quocirca sapienter S. Augustinus in Quaestionibus ad Dulcitium, tom. IV, Quaest. III: «Ego,» ait, «plus amo discere quam docere;» citansque hunc locum Jacobi: «Ut ergo discamus,» inquit, «invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas charitatis. Ubi potius orandum est, ut transeat ista necessitas, qua hominem docet aliquid homo, et simus omnes docibiles Dei.»

Tertio, quia Deus, qui est sapientissimus, hunc modum sapientiae non tantum verbo, sed et exemplo suo praescribit. Ipse enim per aeterna saecula in sua sapientia contemplanda et fruenda conquievit, et tarde, puta initio mundi et temporis, coepit loqui, unicoque verbo «fiat» creavit coelum et terram, omniaque quae eorum ambitu continentur. Rursus Deus per quinque annorum millia, quibus stetit mundus, paucissima locutus est, nimirum ea duntaxat quae in Bibliis continentur; adeo ut plerique homines plus loquantur uno anno, quam Deus locutus sit per tot annorum millia. Deum ergo imitantur qui multa audiunt, et pauca sed efficacia loquuntur; qui multa agunt, pauca dicunt. Insuper Verbum incarnatum eumdem sapientiae modum reipsa nos docuit, dum Verbum hoc infans et elingue factum est, dum scilicet puer natus est in Bethlehem; dumque idem usque ad annum aetatis trigesimum multa audivit, pauca locutus est. Nam quasi faber vitam egit in silentio; anno vero trigesimo coepit docere, sed quam pauca sunt ejus verba quae Evangeliis continentur, si cum abysso sapientiae, quam in se continebat, conferantur? Sic et B. Virgo pauciloqua fuit, adeoque paucissima ejus verba in totis Evangeliis invenies: audiendi vero fuit avida, praesertim Christum. Unde de ea ait Lucas, cap. 1, vers. 51: «Mater ejus (Jesu) conservabat omnia verba haec in corde suo.» Sic et Magdalena tota intenta erat audiendis Christi sermonibus in silentio, ideoque a Christo dicitur optimam partem elegisse, Luc. x, 42.

Quarto, quia angeli, qui proxime inter creaturas ad Dei sapientiam accedunt, multa audiunt

a Deo, sed pauca loquuntur. Lege in Scriptura dicta et nuntia Gabrielis ad B. Virginem et ad Zachariam, Raphaelis ad Tobiam, Michaelis ad Danielem: videbis verba eorum esse rara et perpauca, ac subinde nulla. Simili modo «regum et principum est multa audire, pauca loqui,» ait Philosophus. Rursum angeli dum invicem loquuntur, uno conceptu quasi una voce, et uno mentis ictu id faciunt, ut docent Scholastici in tractatu De locutione angelorum. Idem imitantur viri magni et sapientes.

Quinto, quia natura hunc sapientiae modum nobis insinuat. Primo, enim animalia sapientiora parum vocalia effecit, ut elephantes, simias, leones: hi enim raras, sed efficaces dant voces. Rursum aves canorae stato modicoque tempore canunt, philomelae, merulae, cycni; garrulae vero et stridulae, ut passeres et hirundines, perpetuo pipiunt et garriunt. Quocirca S. Gregorius Nazianzenus, epist. 1 ad Celeusium arguentem ejus taciturnitatem, respondet per apologum cycnorum et hirundinum, tritumque de eis proverbium: «Tunc cantabunt cycni, cum graculi tacuerint.» Sane una in morte cycnea cycni vox gratior est omnibus graculorum stridoribus.

Simili modo magna et praestantia corpora, uti orbes omnes coelestes, motum omnem, qui maximus, continuus et velocissimus est, sine voce et strepitu in silentio peragunt. Atque haec est silens harmonia, et harmonicum silentium coelorum, quod celebrat Job dicens, cap. xxxviii, vers. 37: «Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet?» Rursum in Scriptura legimus coelos subinde apertos, sed raro, et non nisi gravi de causa, ad Dei laudem et hominum salutem, ut cum coeli pluerunt manna, Exod. xvi; cum Pater e coelo vocem dedit in baptismo Christi: «Hic est Filius meus dilectus,» Matth. III, 16; cum Stephanus obiens martyrium vidit coelos apertos, ac Christum stantem a dextris Dei, ad ei opitulandum, ad dandum ei victoriam et coronam. Mystici coeli sunt Apostoli et Sancti, juxta illud Psal. xviii, 1: «Coeli enarrant gloriam Dei.» Sancti ergo coelos imitentur, ut os non aperiant nisi ad laudem Dei et salutem proximorum, ut scilicet manna coelestis sapientiae et charitatis in eos effundant. Id de se jactabat Manes haeresiarcha, qui se propterea vocabat Manichaeum, quasi mannae fusorem; sed revera erat μανείς, id est insanus, et Manichaeus, id est maniae et insaniae effusor: sanctus vero sit Mannachaeus, id est mannae effusor.

Sexto, quia fabrica hominis, puta organa audiendi et loquendi, idipsum hominem docent. Primo enim solus homo rationalis inter omnia animalia vim loquendi, vocemque articulatam efformandi accepit, ut disceret rationis comitem et pedissequam esse linguam; eamque nihil eloqui debere, nisi quod ratio prius loquendum dictarit et jusserit.

Secundo, Deus homini dedit aures apertas, ut multa audiret; linguam vero duobus claustris circumsepsit, nimirum dentibus et labris, ut esset tardiloquus.

Tertio, Deus homini dedit duas aures, et unicam linguam, ut innueret duplo plura illi audienda esse, quam proloquenda. Unde S. Basilius De Vera virginitate: «Duas aures,» inquit, «unam linguam nobis effinxit, quasi et duplum disciplinae causa audire debeamus, et ad ea quae interrogamur sesquialtera proportione contractum referre sermonem. Castigata ergo locutione prudens virgo utetur, cumque tempestive oportuerit quempiam alloqui, multo audiet plura quam dicet.»

Quarto, aurium officium unum est, scilicet audire: linguae plura, videlicet loqui, cibum noxium a commodo discernere, sapere, comedere, et in stomachum trajicere. Unde Varro linguam a ligando cibo dictam putat. Ita Lactantius, lib. De Opificio Dei, cap. x.

Denique loquaces et garruli sunt pueri et feminae, in quibus minus est rationis, sapientiae et cerebri; viri vero sapientiores, magisque cordati sunt pauciloqui. Garrulitas ergo signum est insipientiae, aut minoris κρίσεως: silentium vero sapientiae et limati judicii. Unde et nonnulli «fatuum» derivant a «fando,» quod fari gestiat, et quidvis effutiat. Nam, ut ait Sapiens, Prov. XVII, 27: «Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est, et pretiosi spiritus (qui scilicet spiritum novit cohibere, ne in verba temerarias erumpat; seu cujus pretiosi, id est rari et maturi, sunt sermones) vir eruditus: stultus quoque si tacuerit, sapiens reputabitur;» et Proverb. xxix, 20: «Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correptio;» et Eccli. xxi, 29: «In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum,» ut os non aperiant nisi corde consulto. Hinc qui pueros instituunt, docent eos multa audire, et pauca loqui, ait Plutarchus, De Offic. audit. Qui et tractatum concludens: «Recte vivendi,» inquit, «tirocinium est bene audire.» Sic et Sapiens, Prov. 1, 8: «Audi,» inquit, «fili mi, disciplinam patris tui,» etc., fructum subdit: «Ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.» Porro res omnium difficillimae sunt tacere et audire, ait Gellius, lib. I, cap. IX. Vere S. Bernardus, De Interiori domo, L: «Multum loqui,» inquit, «stultitia est: lingua dicitur, quia lingit adulando, mordet detrahendo, occidit mentiendo. Ligat, et ligari non potest; labilis est, et teneri non potest, sed labitur et fallitur. Labitur ut anguilla, penetrat ut sagitta; uno ictu multos percutit et interficit.»

Septimo, hunc sapientiae modum docuerunt omnes prisci sapientes, tam gentiles, quam Christiani. Accipe Gentiles paucos selectosque e multis. Apollodorus dicebat, «optimos homines in di-

cendo brevissimos esse,» ait Stobaeus, serm. 34. Qui et addit: Zeno philosophus audiens adolescentem nimis garrulum: «Huic, inquit, aures in linguam diffluxere,» significans adolescentis esse multa audire, pauca loqui: ideoque eum unicum habere os et binas aures. Idem alteri stultiloquo: «Nisi lingua,» inquit, «in mentem intincta disserueris, adhuc multo amplius dicendo delinques.» Idem dicebat e discipulis suis aliquos esse φιλολόγους, id est, studiosos rationis et scientiae; alios vero λογοφίλους, id est, loquendi duntaxat cupidos.

Theocritus audiens Anaximenem, dixit: «Incipit verborum flumen, mentis gutta,» significans eum esse multiloquum, sed parum sapere.

Democrates avaritiam quamdam esse dicebat omnia velle dicere, et nihil audire. Haec omnia refert Stobaeus, serm. 34.

Demosthenes in convivio cuidam multa loquenti: «Si tam multa,» inquit, «sapuisses, nunquam tam multa locutus fuisses.» Idem rogatus cur unam habeamus linguam, sed duas aures: «Quia,» inquit, «duplo plus audiendum, quam loquendum.» Ita Maximus, serm. 47.

Isocrates a Careone loquaci discipulo, «duplicem mercedem postulavit. Alteram,» inquit, «ut loqui discas, alteram ut tacere.» Ibidem.

Nicostratus dicebat: «Si continenter multa et celeriter loqui sapiendi signum esset, hirundines dicerentur nobis multo sapientiores.» Ibidem.

Xenocrates in maledictis silens, rogatus causam, dixit: «Quia dixisse me aliquando poenituit, tacuisse nunquam.» Idem de obscoenis interrogatus, cum taceret, causam postulatus ait: «De talibus te rogare decet, me autem non respondere.» Ita Maximus, serm. 31.

Solon cuidam dicenti, ideo illum non loqui, quod insanus esset, respondit: «Stultus silere nequit.»

Plato Dionysio tyranno roganti, num Athenis de se loquerentur? «Philosophi, inquit, Athenis nunquam ita vacant, aut de tam vili materia tractant, ut loqui de Dionysio valeant;» libere suggillans ejus vitam et tyrannidem. Ita Fulgosius, lib. VI.

Lacedaemoniis propria erat verborum paucitas, unde breviloquentia vocatur Laconismus. Cum ergo Abderitarum legatus apud Agidem dicendi finem non faceret, ac responsum postularet, Agis respondit: «Illud tuis renuntia, quantum temporis tibi opus fuit ad dicendum, tantum me silentem audisse.» Ita ei loquacitatem exprobravit, teste Plutarcho in Lacon.

Iidem Samiorum legatis multiloquis dixerunt: «Prima sumus obliti, postrema non intelleximus, quia prima non meminimus.» Idem ibidem.

Laebotus cuidam prolixo in sermone dixit: «Quid mihi de re pusilla longa texis proemia?»

Lacon de luscinia dixit: «Vox es, praeterea nihil.» Idem dicas garrulo; et tamen luscinia dicitur philomela, eo quod lugens canat. Audi Martialem, lib. XIV:

Flet philomela nefas incesti Tereos; et quae Muta puella fuit, garrula fertur avis.

Ibidem Charillus roganti, cur Lycurgus tam paucas leges dedisset Lacedaemoniis? «Quia, inquit, pauca loquentibus paucis etiam legibus est opus;» sensit nimirum pleraque mala ex multiloquio nasci. Ibidem.

Accipe fideles et Christianos: Sponsa Ecclesia a Christo sponso audit Psal. xLIV, 11: «Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum; quoniam ipse est Dominus Deus tuus.» Deut. xxvii, 9: «Attende et audi Israel;» Septuaginta, «audi Israel, tace,» quod praeceptum pulcherrimum vocat Philo, libro Quis rerum divinarum haeres. S. Joannes Baptista, Joan. III, 29, se nuncupat amicum sponsi (Christi), qui «stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi.»

S. Gregorius Nazianzenus, epist. 98 ad Cledonium: «Sermone,» ait, «tacemus, ut quae loqui opus sit discamus;» et epist. 102 ad Eulalium: «Tu solitudini et immodico jejunio das operam, ego silentio.» S. Ambrosius, lib. I Offic., cap. II: «Lex dicit,» ait, «Audi Israel Dominum Deum tuum. Non dicit: Loquere, sed Audi. Ideo Eva lapsa est, quia locuta est viro, quae non audierat a Domino Deo suo. Prima vox Dei dicit tibi: Audi, si audis, custodi vias tuas; et si lapsus es, cito corrige. Tace ergo prius et audi, et non delinques in lingua tua.»

S. Basilius in monasterio silentium coluit per tredecim annos, totus vacans lectioni sacrae Scripturae et orationi: silentium enim est verbi nutrimentum, uti docet S. Gregorius, hom. 12 super Ezechielem; qui et lib. V Moral. cap. viii: «Silere, ait, est mentem a terrenorum desideriorum voce restringere, ut ad superna attollatur,» juxta illud Psalm. xLv: «Vacate, et videte, quoniam ego sum Deus.» Tertullianus in stylo strictus est et concisus, ideoque nervosus et efficax, aeque ac S. Hieronymus.

S. Augustinus, in Psalm. LI: «Sicut,» inquit, «eligis quo vescaris, sic elige quod loquaris.» Idem in Psalm. cxxxix, explicans illud, «Vir linguosus non dirigetur»: «Qualis,» inquit, «esse debet servus Dei? ut magis optet audire, quam dicere; sicut scriptum est: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Et si fieri potest, hoc cupiat, non habere necessitatem loquendi et docendi; sed audire illum cui dicitur: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam. Gaudium autem taciturnitatis intus habeat in voluntate, vocem doctrinae in necessitate.» Et mox: «Quare vis loqui, audire non vis? Semper foras exis, intus redire detrectas. Qui enim te docet, intus est: quando tu doces, tanquam foras exis

ad eos qui foris sunt.» Unde concludit: «Non ad iram tardo ad loquendum. Primo, quasi suggerens remedium tardiloquentiae, q. d. Vis esse tardus ad loquendum, esto tardus ad iram. Communiter enim praecipitatio linguae oritur ex praecipitatione mentis, quam parit ira; et vicissim praecipitatio linguae parit jurgia, iras et rixas: sicut ex adverso tardiloquentia facit hominem tardum ad iram. Secundo, quia, ut ait S. Gregorius, lib. V Moral. xxx: «Per iram sapientia perditur, ut quid, quove ordine agendum sit omnino nesciatur: quia nimirum intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit.» Idem docet Sapiens, Eccles. VII, 10: «Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.» Efficacissimum enim irae remedium est, vindictae, vel operis in ira concepti dilatio, ait Seneca, lib. III De Ira, cap. 1. Unde Athenodorus philosophus abiens ultimum hoc monitum dedit Augusto Caesari: «Iratus nil dicas, aut facias, priusquam alphabetum integrum recitaveris,» teste Plutarcho in Vita Augusti. Sapientius S. Ambrosius, Theodosio Imperatore qui ira, licet ex parte justa, commotus, Thessalonicenses jusserat necari, praecepit ut legem conderet, qua neci a se adjudicatos vetaret plecti ante trigesimum diem a lata sententia elapsum. Ita nimirum Deus laneos habet pedes, sed ferreas manus; quia tardo ad vindictam pede progreditur, sed cum accedit, acriter punit, et tarditatem vindictae gravitate compensat.

Praeclare S. Gregorius, lib. V Moral., cap. xxx, damna irae recensens: «Per iram,» inquit, «gratia vitae socialis amittitur, concordia rumpitur, lex veritatis amittitur, Spiritus Sancti splendor excluditur; irae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam recognoscuntur amici;» et Cassianus, Collat. XVI, cap. xxvii: «Haec,» ait, «natura est irae, ut dilata languescat et pereat, prolata vero magis magisque conflagret. Dilatanda ergo atque amplianda sunt pectora, ne angustiis pusillanimitatis arctata, iracundiae turbulentis aestibus oppleantur;» et paulo ante docet, iram vincendam esse non fuga, sed amplexu ejus cui irascimur. «Nisi enim,» inquit, «iracundia proximi humili statim satisfactione vincatur, provocat eam fugiens potius, quam declinat.» Idem, lib. VIII De Instit. renunt., cap. vi, docet iram nobis datam, ut irascamur vitiis, eaque perimamus. Unde Nazianzenus in carmine De Ira: «Irascor,» inquit, «irae daemoni intus condito;» quia ira ex homine facit feram, puta leonem, tigridem, serpentem, imo diabolum; ut iratus et furens non videatur esse homo, sed daemon incarnatus.

Remedia quibus vincenda est ira, assignavi Ephes. IV, 25. Plura vide apud S. Basilium, Senecam et Plutarchum, tract. De Ira; Cassianum, toto lib. VIII De Instit. renunt.; et S. Gregorium, lib. V Moral. cap. xxx, ad illud Job v: «Virum stultum interficit iracundia;» et S. Ambrosius, lib. I Offic., xxi, 21, inter alia ait: «Morum tranquillitas usu quodam affectionis proposito in naturam vertatur, ira ratione reprimatur; si praeoccupaverit mentem, ne relinquas locum tuum. Locus tuus patientia est, locus tuus sapientia est, locus tuus ratio est, locus tuus sedatio indignationis est. Si non potueris mitigare mentem, reprime linguam.» Et inferius: «Si irascimini, nolite peccare, sed vincite ratione iracundiam. Vel certe sic: Si irascimini, vobis irascimini, quia commoti estis, et non peccabitis. Qui enim sibi irascitur, quia cito commotus est, desinit irasci alteri: qui autem vult iram suam justam probare, plus inflammatur, et cito in culpam cadit. Melior est autem secundum Salomonem, qui iracundiam continet quam qui urbem capit: quia ira etiam fortes capit.» Ait enim Salomon, Proverb. xvi, 32: «Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, fortior est expugnatore urbium.»

ET TARDUS AD IRAM. — Ut ira velox et praedominans non praeveniat, secumque in praeceps trahat rationem et voluntatem; sed tarde eam velut pedissequa sequatur, nec nisi jussa aculeum suum exerat, ubi opus arduum iram, quasi cotem virtutis exposcit. Jungit S. Jacobus «tardum»

ad iram, ad Ecclesiastici I, 28: «Qui sine timore est,» graece ἀνὴρ θυμώδης, id est, vir animosus, audax et iracundus (audacia enim eique affinis ira opponitur timori, ut docent Ethici), non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius, subversio illius est.» Ira ergo extinguit in animo irati omnem patientiam, humanitatem, charitatem, justitiam, etc.


Versus 20: Ira Enim Viri Justitiam Dei Non Operatur

20. IRA ENIM VIRI JUSTITIAM DEI NON OPERATUR. — Deus enim sine ira cum tranquillitate judicat, Sapient. XII, 18. Unde S. Clemens, lib. II Constit., cap. xxxvii: «Ubi est ira,» inquit, «ibi non est Dominus, sed amica Satanae.» Hinc Elias iratus cultoribus Baal, vidit Deum in specie non turbinis, sed aurae lenis, quae symbolum est mansuetudinis animique placidi et sereni, III Reg. xix, 12. Nominat «justitiam» prae aliis virtutibus, quia ira induit nomen et praetextum justitiae: iratus enim putat asseritque se justam sceleris et injuriae sibi irrogatae ultionem deposcere. Ira ergo justitiae specie se velat et palliat.

Jam varii varios hic dant sensus. Primo, Cajetanus, q. d. Deus ad operandam et exercendam justitiam non constituit iram, sed judices: illi ergo justitiam justamque vindictam exerceant, non ira et iratus, esto possit, viresque habeat ad se ulciscendum.

Secundo, Nilus abbas, tract. De Ira, explicat, q. d. Ira non amat, sed odit justitiam, ac proinde adeo non operatur justitiam, ut injustitiam, saevitiam et crudelitatem operetur: est enim μείωσις: parum enim dicitur, sed plus significatur.

Tertio, S. Hieronymus, lib. II Contra Pelag.: «Ira,» inquit, «Dei justa est et justitiam operatur, quia Dei ira quieta est et ratione ducitur: nec enim in Deo aliud est ira quam appetitus justitiae justaeque vindictae; ira vero viri injusta est, quia de perturbata mente procedit.»

Quarto, S. Gregorius, lib. V Moral., cap. xxx: «Ira viri,» inquit, «justitiam non operatur, quia dum perturbata mens judicium suae rationis exasperat, omne quod furor suggerit rectum putat.» Ira ergo pro justitia substituit furorem, eumque censet esse justitiam, quia adeo caeca est mentemque excaecat, ut unum contrariorum pro altero cernat: velut si quis turbato visu, id quod album est cerneret nigrum, et vice versa.

Quinto, genuine et adaequate «justitia» hic generatim sumitur pro qualibet virtute, q. d. Ira non operatur id quod justum, aequum, rationi consonum et sanctum est, sed multa perpetrat contra mansuetudinem, charitatem, patientiam, prudentiam, aequitatem caeterasque virtutes, quas exigit et complectitur justitia Christiana. Alludit S. Jacobus ad

Recte S. Thomas, III part., Quaest. XV, art. 9, ad 1, quaerens an in Christo fuerit ira, cum S. Jacobus dicat iram non operari justitiam, respondet iram tunc proprie dici operari, cum praevenit rationem eamque secum rapit ad operandum: secus est cum sequitur rationem ejusque est instrumentum, uti fuit in Christo et Sanctis. «Ira,» inquit, «dupliciter se habet in homine; quandoque enim praevenit rationem, et trahit eam secum ad operandum, et tunc proprie ira dicitur operari: nam operatio tribuitur principali agenti. Et secundum hoc intelligitur, quod ira viri justitiam Dei non operatur. Quandoque vero ira sequitur rationem, et est quasi instrumentum ipsius; et tunc operatio quae est justitiae, non attribuitur irae, sed rationi;» quae ira utitur quasi cote animi ad opus arduum, v. 7. justae vindictae. Accepit hoc S. Thomas a S. Gregorio, qui lib. VII, epist. 126, ad Reccaredum, regem Gothorum, monens eum ne in regendo iram admisceat: «Curandum,» inquit, «est, ne ira surrepat. Ne fiat citius omne quod licet. Ira quippe cum delinquentium culpas exequitur, non debet quasi domina praeire, sed post rationis tergum velut ancilla famulari, ut ad faciem jussa veniat; nam si semel mentem ceperit, justum esse deputat etiam quod crudeliter fecit. Hinc enim scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur.» Ex adverso de S. Mose dicitur Ecclesiastici XLV, 4: «In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne.» Ita S. Augustinus, epistol. 75 ad Auxilium, Episcopum juvenem, qui ex ira videbatur praecipitasse sententiam excommunicationis in Classicianum; monet ut oret, et exclamet ad Deum: «Turbatus est prae ira oculus meus: miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; ut porrigat dexteram suam, et comprimat iracundiam tuam, et tranquillet mentem tuam ad videndam faciendamque justitiam. Sicut enim scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur.» Ita S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. xxi, laudat Architam philosophum, quod ad villicum suum dixerit: «O te infelicem, quam te afflictarem nisi iratus essem! Sed etiam David armatam dexteram in indignatione compresserat: et bellatores adversus Nabal ad ultionem paratos, Abigail deprecatione

revocaverat, I Regum xxv. Idem Ambrosius, De obitu Theodosii Imperatoris, eum laudat a dominatu irae, dicens: «Beneficum se putabat, et tunc propior erat veniae, cum fuisset commotio major iracundiae. Praerogativa ignoscendi erat indignatum fuisse, et optabatur in eo, quod in aliis timebatur, ut irasceretur.» Idem lib. II Offic. cap. vii: «David,» inquit, «fortis in praelio, mansuetus in imperio, patiens in convitio, ferre magis promptus quam referre injurias. Ideo tam charus erat omnibus, ut juvenis ad regnum etiam peteretur invitus, resistens cogeretur, senex ne praelio interesset a suis rogeretur, quod mallent omnes pro ipso periclitari, quam ipsum pro omnibus.»


Versus 21: Abjicientes Omnem Immunditiam, Suscipite Insitum Verbum

21. PROPTER QUOD ABJICIENTES OMNEM IMMUNDITIAM, ET ABUNDANTIAM MALITIAe, IN MANSUETUDINE SUSCIPITE INSITUM VERBUM. — Multi haec referunt ad iram, de qua proxime sermo praecessit, q. d. Ut abjiciatis iram, abjicite immundas cupiditates: hae enim dum amantur, excitant iras et rixas contra eos qui easdem ambiunt et nobis eripere aut praeripere satagunt. Alii, q. d. Cum ira non justitiam, sed injustitiam, omnemque iniquitatem operetur, hac de causa eam abjicite; quia ipsa animam facit immundam eamque sordidat, excitando motus ambitionis, avaritiae, invidiae, luxuriae omniumque cupiditatum; sed praesertim malitiae et malignitatis, puta odii, vindictae, calumniae, homicidii, etc.

Aptius haec referemus ad omnia praecedentia, etiam remotiora, ac praesertim ad vers. 18, ubi dixit: «Voluntarie nos genuit verbo veritatis;» hoc enim vocat hic «insitum verbum quod potest salvare animas,» q. d. Cum regenerati simus verbo veritatis, effectique filii Dei, satagamus hanc regenerationem, novamque vitam et filiationem divinam tueri et conservare, ideoque abjiciamus omnem immunditiam et malitiam, quae eam vel maculant, vel infirmant, vel interimunt. Porro, in nomine «immunditiam» respicit ad concupiscentiam, a qua nos tentari, trahique ad mortem dixit, vers. 14 et 15; in nomine vero «malitia» respicit ad iram, quam immediate ante cavendam monuerat: tam enim concupiscentia, quam ira filiationi divinae, novaeque Christianorum vitae repugnat.

Pro «immunditiam» graece est ῥυπαρία, id est, spurcitia, sordes, fex, retrimentum, situs, squalor, illuvies, paedor: cum vero transfertur ad animum, significat avaritiam, animum illiberalem, parcum et sordidum. Inde enim ῥυπαρὸς vocatur sordidus, spurcus, illiberalis, avarus. Proprie ergo S. Jacobus taxat hic avaritiam: haec enim suscitat iras, lites et jurgia; haecque erat prima tentatio Christianorum: dum enim ob fidem Christi a Judaeis et Gentilibus patiebantur persecutionem et rapinam bonorum, tentabat eos avaritia, ut ea conservarent, non tantum ad impatientiam, sed et ad fidem, vel negandam vel certe dissimulandam. Tangit itaque tentationis, de qua initio fuse egit, fontem et radicem, ut ea succisa succidat tentationem. q. d. O Christiani, patimini spoliationem bonorum propter Christum: ea spernite, omnemque eorum cupiditatem et avaritiam ex animo evellite: ita facile sustinebitis omnem hanc persecutionem; ita stabitis firmi et constantes in fide, gratia novaque generatione Christi, quam ultro suscepistis; ῥυπαρία enim, et sordidi animi est, ut bona caduca retineas, perdere fidem, gratiam, animam ipsumque Deum. Sic hodie pereunt avari, qui ut aliquot obolos, denarios vel aureos lucrentur, fallunt, fraudant, pejerant, negligunt sacrum Missae officium die festo, aliasque Dei leges violant. Hi enim obolo, vel denario instar Judae vendunt Christum, id est, Christi legem, gratiam, amicitiam, suamque conscientiam et vitam aeternam. Unde merito de ea dixit Apostolus I Timoth. vers. 10: «Radix omnium malorum est cupiditas,» graece φιλαργυρία, id est cupido pecuniae, sive avaritia. Hoc sensu accipi potest «immunditia,» ut vertit Noster, pro sordibus avaritiae; ut omnem immunditiem abjicere sit idem, quod omnes sordes avaritiae abjicere. Porro haec avaritia non in solis opibus, sed in qualibet alia re locum habet, uti mox pluribus dicam.

Secundo tamen ῥυπαρία, id est spurcitia, potest significare luxuriam, gulam omniaque vitia carnalia, quae proprie vocantur «immunditia,» quia in se spurca sunt, et corpus animumque conspurcant, juxta illud Apostoli I Cor. vi, 18: «Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.» Ita per «immunditiam» vitia carnis accipit Beda, Thomas Anglicus, Salmeron et alii passim. Praeclare Clemens Alexandrinus, orat. ad Gentes: «Ego,» ait, «calcare terram didici, non adorare.»

ET ABUNDANTIAM MALITIAe. — Perperam Beza vertit, et excrementum malitiae; περισσεία enim abundantiam significat, non excrementum. Quaeres: Quaenam haec malitia? Primo, aliqui accipiunt nimiam sollicitudinem rerum temporalium, quam ex animis fidelium volens evellere Christus, dicit Matth. vi, 34: «Sufficit diei malitia,» id est, sollicitudo et afflictio «sua.» Haec enim sollicitudo inflammat iram, impatientiam, aliarumque tentationum, de quibus egit S. Jacobus, est causa.

Secundo, alii pro «malitiae» vertunt timiditatis, ignaviae, probri, dedecoris: haec enim significat Graecum κακία apud Thucydidem et Demosthenem, q. d. Abjicite nimiam timiditatem et ignaviam quasi ingens probrum et dedecus; haec enim facit vos persecutioni cedere, patientiam perdere, fidem prodere. Ita Catharinus.

Tertio, alii proprie «malitiam» accipiunt pro animo malo, pravo, fallaci, versuto, duplici, superbo, nocendi cupido. Ita Hugo per «abundantiam malitiae» accipit abundantem pravitatem cordis, sed latentem; quae proinde dicitur abundans,

quia «simulata aequitas est duplex iniquitas.» Sic et Glossa Interlinearis: «Abundantia malitiae,» inquit, «est interior pravitas, peculiaris improbis qui abundant divitiis, praesertim cupido vindictae,» ait Lyranus.

Quarto, κακία, id est malitia, sumi potest pro κακίωσις, id est malignitate, maledicentia et maleficentia, qua quis fit maledicus et calumniator, aliosque vexat et turbat. Sic Callimachus pictor dictus est κακιζότεχνος, quasi κακίζων τὴν τέχνην, id est, maledicens, improbans, accusans suam artem et picturam, de quo Plinius, lib. XXXIV, cap. ix: «Ex omnibus,» ait, «maxime insignis est Callimachus, calumniator sui, nec finem habens diligentiae: ob id κακιζότεχνος appellatus, memorabili exemplo adhibendi curae modum.» Tales κακιζότεχνοι sunt multi, qui omnia censent, carpunt, improbant, spernunt: itaque omnibus molestias, sibi odia et rixas creant. Quocirca Hugo ait immunditiem esse in cogitatione prava, malitiam in voluntate perversa, abundantiam malitiae in operatione iniqua.

Quinto, Oecumenius et Beda per «abundantiam malitiae» accipiunt peccandi consuetudinem, habitum, pertinaciam et destinatum propositum.

Sexto, Cajetanus, Serarius et Salmeron «malitiam» generaliter accipiunt pro quovis vitio quo voluntas ad malum accenditur; ideoque vocari «abundantiam malitiae,» quia scilicet malitia abundet, imo exuberet in perniciem aliorum.

Septimo, alii censent per exaggerationem hic addi «abundantiam malitiae:» idem enim esse quod «immunditiem,» sed eam aggravare et exaggerare: Gentes enim in immunditiem et luxuriam erant profusae, ideoque abundantes in malitia.

Omnes hi sensus probabiles sunt, probabiliores tamen, nostraeque Latinae versioni congruentiores videntur tertius et quartus. Ubi adverte «abundantiam malitiae» hic vetari a Jacobo, non quasi parcitas malitiae permittatur; sed ⟨in eo quod⟩ «abundantia» significat proprietatem malitiae, q. d. Abjicite malitiam, quia ipsa ex sua natura indole ebullit, abundat et redundat in omne malum; sicut enim vinum recens ebullit egeritque continuo spumas et faeces: sic malitia semper ebullit, eructat et suggerit quaslibet malas cogitationes, locutiones et actiones, omnesque fraudes et nocendi artes. Sic peccatum malitiae opponitur peccato infirmitatis vel fragilitatis; Theologi enim peccatum ex sua causa in tres distinguunt species: aliud enim committitur ex ignorantia, aliud ex infirmitate, aliud ex malitia.

Denique Emmanuel Sa, et Maldonatus in Notis ad novum Testamentum, quas vidi legique in Collegio Romano, censent hic esse hebraismum, ut «abundantia malitiae» idem sit, quod «abundantia mala,» id est, quidquid male abundat, omnis superfluitas. Hanc enim significat περισσεία κακίας; περισσεία enim est superfluitas, redundantia, exuberantia et omne id quod modum excedit, puta excessus qui honesti et rationis limites transgreditur; sicque recte opponitur ei ῥυπαρία: haec enim sunt duo extrema, ideoque vitiosa, nimirum ῥυπαρία et περισσεία, id est avaritia et superfluitas, parcimonia et prodigalitas, quae cavenda monet S. Jacobus, ut teneatur medium in quo consistit virtus, q. d. Nolite esse parci nec prodigi; nolite esse sordidi et avari, nec superflui et profusi in vestris opibus, sumptibus, familiis, actibus et rebus quibuslibet; sed in omnibus auream mediocritatem servate, ac cor ab omni affectu aeque ac defectu vitioso liberum, ut sit capax seminis divini et facile suscipiat insitum verbum salutis. Hic sensus valde congruus, nervosus et connexus est. Ubi nota, τὸ κακίας tam ad ῥυπαρίας quam ad περισσείας referri posse, quasi dicat: Cavete omnem malam, tam avaritiam et tenacitatem, quam copiam et superfluitatem: est enim utrique adversa bona tam tenacitas, quam copia, v. g. tenacitas veritatis bona est, aeque ac copia liberalitatis sive eleemosynae. Docet ergo S. Jacobus malitiam et vitium in extremis consistere, puta in excessu et defectu; bonitatem vero et virtutem in medio, puta in moderatione et mediocritate: ideoque omnes surculos et fibras malitiae e corde nostro esse evellendas, ut ei virtus inseratur; ut nimirum semen verbi divini ei inseri, cohaerere, radices agere, et bonorum operum fruges germinare ac producere possit.

IN MANSUETUDINE. — «Mansuetudinem» opponit malitiae: mansuetudo enim facit cor docile capaxque seminis verbi divini, cujus incapax et indocile facit malitia, juxta illud Eccli. v, 13: «Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas et cum sapientia proferas responsum verum.» Mansuetudo enim est mentis serenitas, tranquillitas, claritas, quae facile capit sapientiam, cernitque omne verum: unde ipsa est quasi aqua limpida, vel speculum tersum, in quo rerum imagines clare perspiciuntur; ex adverso malitia et ira est mentis turbatio, tumultus, tempestas et obscuritas: unde similis est aquae turbidae et speculo pulveribus obducto, in quo nihil recte videri potest, praesertim quia sicut malitiae et irae individua comes est superbia, ita mansuetudinis comes et socia est humilitas, quae necessaria et optima ad sapientiam est dispositio adeoque eam a Deo emendicando meretur accipere. Insuper mansuetudinem exigit S. Jacobus uti matrem patientiae, quae fidelibus illo aevo in tantis persecutionibus et tribulationibus erat necessaria; quam proinde eis vers. 1 et deinceps impense commendavit.

SUSCIPITE, — id est, susceptum retinete; significatur enim actus non inchoatus, sed continuatus et perfectus. Loquitur enim fidelibus, qui jam verbum fidei susceperant, quos monet ut illud studiose conservent, augeant et promoveant.

INSITUM VERBUM. — Male Oecumenius λόγον vertit,

«rationem,» quae opponitur irae: agitur enim hic de «verbo,» non de «ratione»; unde Syrus vertit, «verbum quod est insitum in natura nostra,» graece ἔμφυτον, quod Oecumenius et Vatablus vertunt, «naturale, nativum, verum, non fictum,» sicut Sap. XII, 10, ex adverso vocatur ἔμφυτος πονηρία, naturalis malitia obstinatorum. Melius alii passim hic ἔμφυτον vertunt, «inditum, insertum, implantatum,» sicut fit cum ramus unius arboris alteri inseritur, et, ut agricolae loquuntur, «inoculatur,» vel «implastratur,» quam Graeci et Latini vocant emphyteusin. Sic enim Alemus pomo arbori inseri ramum piri, per eum aque producere pira. Simili modo voluntati nostrae inseritur Dei verbum, fides et grana quasi surculus et ramus divinus, per eumque voluntas nostra producit opera supernaturalia fidei, spei, charitatis, patientiae, martyrii caeterarumque virtutum. Ubi adverte, τὸ «insitum» significare verbum Dei, fidem et gratiam non esse nobis connaturalia, sed aliunde, puta divinitus insita, ideoque gratuita et supernaturalia. Secundo, opera fidei et gratiae non tam esse tribuenda voluntati, quam fidei et gratiae: ex voluntate enim tantum accipiunt libertatem, scilicet quod sint opera vitalia, humana et libera; ex fide vero et gratia accipiunt suam dignitatem et speciem, scilicet quod sint opera supernaturalia fidei, charitatis et gratiae: sicut arbor pomus cum per insertum ramum piri producit pira, esto succum suum ei communicet; tamen quod pira producat, non poma, ramo piri inserto acceptum ferre debet; non sibi. Alibi S. Paulus et Scriptura vice versa dicit nos inseri Christo, quasi Christus sit arbor; cui nos quasi rami vel surculi inseramur, ut ab eo vitam, succum et vigorem gratiae sugamus, juxta illud Roman. vi, 5: «Si complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus;» et I Joannis cap. IV, 16: «Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.» Sic S. Paulus, Roman. xi, 17, ait gentes infideles et impias, quasi oleastros, per fidem et gratiam insertos esse in bonam olivam, puta in Christum, ut dulces pinguesque charitatis et bonorum operum olivas producant.

Quaeres, quodnam est hoc «insitum verbum,» quod a nobis suscipi jubet S. Jacobus? Respondet primo, Concilium Viennense esse Christum, sive Verbum incarnatum: hoc enim, si per fidem et gratiam suscipiamus, salvabit nos: ejus enim incarnatio simillima est insitioni, sive inoculationi arborum. Primo enim sicut arbori agrestiori aut steriliori inseri solet surculus arboris melioris et feracioris, ut per eum ponat suam agrestem sterilitatem, fructusque meliores et copiosiores producat: ita carni nostrae et humanitati infecundae et sterili, in horto uteri beatae Virginis, operante Spiritu Sancto, insertum fuit verbum divinum, ut ex humanitate et divinitate fieret una hypostasis, unumque suppositum quasi una arbor, quod per ramum Verbi divini fructus divinos, dulcissimos et optimos produxit; vice versa dici potest, quod humanitas quasi ramus in Christo inserta sit Verbo et divinitati quasi arbori et trunco. Deitas enim et hypostasis divina sustentat humanitatem et humanam naturam in Christo, non autem vice versa hypostasis humana sustentat divinam, hic enim fuit error Nestorii.

Secundo, sicut ramus resecatur ab una arbore ut alteri inseratur: ita Christus descendens in carnem quasi ablatus fuit, et resectus a sinu Patris, ut e coelesti paradiso transplantaretur in terrestrem.

Tertio, sicut arboris, cui insitio facienda est, ramus praescinditur, ut ei alterisque melior inseratur: ita ab humanitate Christi ablata et quasi praecisa est hypostasis humana et creata, ut ei hypostasis divina communicaretur et quasi insereretur.

Quarto, sicut ramus arbori insitus cum ea coalescit, fitque una arbor: ita humanitas Verbo insita cum ea coaluit in unam eamdemque personam.

Quinto, sicut ramus colligatur arbori ut coalescat: ita colligata est divinitas humanitati per vinculum unionis hypostaticae. Praeclare S. Bernardus, serm. 3 De Vigil. Nativit.: «Nihil Deo sublimius,» inquit, «nihil vilius limo, et tamen tanta dignatione Deus descendit in limum, tantaque dignitate limus ascendit ad Deum, ut quidquid in eo Deus fecit, limus fecisse credatur; quidquid pertulit limus, Deus in illo pertulisse dicatur.»

Sexto, sicut in vere flante austro cum arbores sudant, ac in gemmas prorumpunt, facienda est ramorum insitio: ita incarnatio Verbi facta est in vere, puta 25 die martii, quo conditus est mundus, ut eum repararet et renovaret.

Hinc secundo, nonnulli per «insitum verbum» accipiunt Eucharistiam. In ea enim Christus nobis nostroque stomacho et menti realiter et substantialiter inseritur et quasi inoculatur; sed ita ut nos potius convertat in se, quam ipse convertatur in nostram substantiam et qualitatem, uti ait S. Augustinus. Verum hoc mysticum est, non litterale.

Alii per «verbum insitum» accipiunt Christum cruci affixum. Arbor enim crucis erat lignum silvestre et sterile; juxta illud: «Maledictus omnis qui pendet in ligno,» Galat. cap. III, vers. 13. Christus autem generosum et foecundum fuit virgultum, juxta illud Isaiae IV, 2: «In illa die erit germen Domini in magnificentia, et gloria, et fructus terrae sublimis.» Hoc igitur virgultum per clavos insitum et innexum fuit in crucem, tuncque crux uberrimos orbi protulit fructus, juxta illud Jerem. xxxiii, 15: «Germinare faciam David germen justitiae.» Verum hic sensus accommodatitius est et concionatorius, non genuinus.

Tertio, «verbum insitum» est Verbum Dei, puta S. Scripturam et Evangelium. Ita Beda, Glossa,

Sasbout, Catharinus et Cajetanus. Dicitur «insitum,» ut distinguatur a congenito, puta a lumine rationis nobis a natura ingenerato. Unde S. Thomas explicans illud Ephes. cap. vi, 18, «Et gladium spiritus, quod est verbum Dei»: «Praedicatio,» inquit, «dicitur gladius spiritus, quia non penetrat usque ad spiritum, nisi ducatur a Spiritu Sancto.» Dicitur ergo «insitum,» quia per Apostolorum praedicationem et audientium fidem animis credentium a Spiritu Sancto inseritur et inspiratur.

Ubi nota appositas analogias inoculationis surculi in arborem et insitionis verbi in animam. Multae enim conditiones in insitione arborum servandae sunt, quas recenset Columella lib. V, cap. xi; Varro, lib. I De Re rust.; Plinius, lib. XVII, cap. xiv, et alii. Prima est, sicut ramus per insitionem arbori inseritur, ita Christus per praedicationem et fidem menti inditur. Secunda, sicut ramus nativus praescinditur ut alter melior inseratur, ita in lege veteri circumcidebatur caro praeputii, ut fideles insererentur Ecclesiae et gratiae Dei: in lege autem nova circumciditur anima resecando peccata et vitia, ut Dei fides et gratia menti inseri possit. Tertia, ut ramus unius arboris commode alteri inseri possit, debet ei similis esse in cortice: ita Christus nobis inseritur, quia externa specie et quasi cortice, puta humanitate, nobis est similis. Quarta, findendus est ramus usque ad medullam, ut ei alter surculus inseri et agglutinari possit: ita findenda est anima usque ad cor et intimum ejus sinum per amorem Christi, ut ei ipse Christus inseri et inoculari, ac, ut ita dicam, incordiari intimeque uniri possit, sicut vicissim usque ad cor fixus et transfixus est in cruce, ut nostro cordi uniri posset. Unde Canticor. cap. IV, vers. 9, dicit: «Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa,» ubi pro «vulnerasti» hebraice est לכבתני libbathani, id est, «abstulisti mihi cor, transfixisti mihi cor, excordiasti me»: amans enim amato dare debet cor, ut, sicut in oculatione rami ejus medulla medullae arbori, ita cor amantis cordi amati uniatur et inseratur. Quinta, ramus insitus arbori, ei bubulo fimo et luto colligandus, et contra frigus aestumque muniendus est: ita meditatione nostri fimi et luti, id est, miseriae humanae, mortis et novissimorum, anima Christo colliganda, et contra omnes acediae, gulae, luxuriae aliorumque vitiorum tentationes munienda est. Sexta, insitio arborea facienda est in vere, flante Austro: ita insitio spiritualis optime fit in juventute et aetate florida, afflante Spiritu Sancto. Juventus enim flexilis est, omnemque insitionem recipit: senectus vero si in vitiis enutrita consenuit, difficile inolitos mores et vitia deponit, ac proinde perdifficile est virtutes oppositas ei inserere. Septima, surculi inserendi praescindendi sunt ex arbore nimirum triennali; item ex ramis novis, qui spectant Orientem, iidemque ramis alterius arboris Orientem pariter spectantibus inserendi sunt: ita verbum Dei animae indendum, hauriendum

est a sancta Trinitate, et a Christo, cujus nomen est Oriens, Zachar. vi, 12; ac vicissim animae ad Orientem, hoc est, parti superiori, qua coelum coelestia spectat, vitamque novam et spiritualem desiderat, inserendum est. Octava, sicut arbor silvestris quae prius nihil producebat, aut non nisi pruna agrestia, per inoculationem piri producit pira dulcia et sapida: ita anima inculta et cupiditatibus luxurians, quae prius nonnisi opera gulae, luxuriae, superbiae, etc., producebat, per insitionem verbi et gratiae Dei producit pira suavissima sobrietatis, castitatis, humilitatis, charitatis, etc.: ita Clemens Alexandrinus, lib. VI Stromat., vi, ubi quatuor insitionis corporalis species recenset, easque mystice totidem speciebus insitionis spiritualis accommodat. Nona, ramus insertus ramum arboremque cui inseritur, quasi maritat, et arctissimo conjugii vinculo sibi copulat: ita Christus per verbum Dei despondet sibi animam fidelem, juxta illud II Corinth. xi, 2: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.» Rursus ramus insertus ramum alterum cui inseritur, quasi adoptat, juxta illud Ovidii, lib. I De Remediis Amoris:

Venerit insitio, fac ramum ut ramus adoptet.

Ita Christus per verbum, fidem et gratiam nos sibi in filios et haeredes adoptat. Decima, sicut ramus insertus alteri cui inseritur, firme cohaeret, adeoque unus cum eo fit idemque: ita Christus per fidem et gratiam firme animae nostrae copulatur et unitur, ut nisi per hostilem voluntatem abjiciatur et resecetur, perpetuo animae conjunctus et quasi conjugatus maneat. Undecima, insitio arbori est instar culturae: facit enim ut melior sit, melioremque ac magis digestum succum trahat, indeque meliorem fructum producat: ita insitio fidei et gratiae animam animalem excolit, innovat, perpolit, ut succum coelestem imbibat et induat, indeque coelestes actiones producat. Hinc disce quam utile sit audire, legere, ruminare verbum Dei: sic enim illud menti inserendo, eam innovamus, coelestemque facimus, ut omnis ejus succus, id est, cogitatio, et affectio, et fructus, id est actio, sit spiritualis et coelestis: sicut ex adverso legere, audire, ruminare verba vana, carnalia, lasciva, maledica, hominem facit vanum, carnalem, lascivum, maledicum. Unde S. Ambrosius, lib. IX in Lucam, cap. xx: «Ut tener surculus,» inquit, «veteri excisus ab arbore in alterius foetu radicis inseritur: ita populus sanctus surculi veteris cicatricibus enodatis, in novo illo crucis ligno tanquam gremio piae parentis fotus inolescit, Spiritusque Sanctus in hoc carcereum corpus infusus, velut in altas demissus terrarum scrobes, aquae salutaris irriguo diluit quidquid est foetidum, membrorumque nostrorum habitus in coelestem erigit disciplinam.»

Mystice haec omnia facile adaptes verbo Dei inspirato, hoc est, inspirationi divinae: hanc

enim inserit menti Spiritus Sanctus, adeoque verbum Dei frustra a concionatoribus praedicatur exterius, nisi illud interius praedicet, mentique inserat Spiritus Sanctus; sive autem ipse illud per concionatorem exterius, sive per se solum interius menti inspiret et inserat, parum refert: idem enim utrobique est gustus et fructus. Transit enim in naturam nostram, facitque nos Deo fructificare, ut ait Thomas Anglicus.

QUOD POTEST SALVARE (Syrus, vivificare) ANIMAS VESTRAS, — nimirum eas regenerare, eisque tribuere novam nativitatem, eamque supernaturalem, hic per gratiam, in futuro per gloriam. Respicit S. Jacobus ad id quod dixit vers. 18: « Voluntarie enim nos genuit verbo veritatis; » verbum enim veritatis est verbum insitum animae nostrae a Spiritu Sancto, ad peragendam hanc divinam generationem, quae fit per remissionem peccatorum, infusionem justitiae et sanctificationem, quam indies innovare et augere possumus et debemus. Hoc est quod ait Paulus, Roman. I, 16: « Non enim erubesco Evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti; » et cap. X, vers. 10: « Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. » Vide ibi dicta. Porro verbum Dei salvat animam, non per solam fidem ei credendo, ut volunt haeretici; sed ei obediendo, illudque opere et vita complendo, ac praesertim multa pro eo patiendo, uti passi sunt primi fideles et Martyres. Illud ita esse docet S. Jacobus dum subdit:


Versus 22: Estote Factores Verbi, et Non Auditores Tantum

22. ESTOTE AUTEM FACTORES VERBI, ET NON AUDITORES TANTUM. — q. d. Quod dixi: « Suscipite insitum verbum, » intelligo sic, ut non tantum illud audiatis et credatis, sed et ut idem opere perficiatis. « Scienti enim bonum et non facienti, peccatum est illi, » ait S. Jacobus, cap. IV, vers. 17; et Christus, Lucae XI, 28: « Beati, inquit, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud, » adeoque « Jesus coepit primo facere, et deinde docere, » Actor. I, 1. Christo enim « a scientia erat norma vivendi, vita dicendi. » Non enim praeclarius scivit, quam sanctius vixit; nec docuit majora quam fecit. Christum ducem imitati sunt omnes Sancti. Ita S. Paulus: « Imitatores, ait, mei estote, sicut et ego Christi, » I Corinth. XI, 1. S. Gregorius, homil. 29 in Evang., dicenti: « Ego jam credidi, ergo salvus ero, » respondet: « Verum dicit, si fidem operibus tenet: vera etenim fides est, quae in hoc quod verbis dicit, moribus non contradicit. Hinc enim est quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit, ad Titum, V: Qui confitentur nosse Deum, factis autem negant. » Hinc Joannes ait, epistola I, cap. II: « Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Tunc enim veraciter fideles sumus, si, quod verbis promittimus, operibus complemus. » S. Augustinus, serm. De blasphemia in Spiritum Sanctum: « Scopus, ait, Christianae religionis est, ut quae ex doctrina veritatis didicimus, opere impleamus. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. » Nervose Nazianzenus, orat. 27: « Opus, inquit, sermone fortius est. » Et S. Bernardus ad Eugenium Pontificem, lib. II De Consider., cap. VII: « Audi, ait, canticum meum, et quidem minus suave, sed salutare. Monstruosa res gradus summus, et animus infimus; sedes prima, et vita ima; lingua magniloqua, et manus otiosa; sermo multus, et fructus nullus; vultus gravis, et actus levis; ingens auctoritas, et nutans stabilitas. » Vide dicta Act. I, 1.

FALLENTES VOSMETIPSOS, — παραλογιζόμενοι ἑαυτούς, id est, paralogismo et fallaci argumentatione decipientes, et in errorem seducentes vosmetipsos, uti faciunt Sophistae. Hoc enim est sophisma diaboli et haereticorum: scriptum est: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; ergo bonis operibus non est opus, sed sola fides ad salutem sufficit. Rursum: Beatus est qui audit et suscipit verba Dei: valeant ergo opera et labores, abeant cruces in malam crucem. Sed respondendum est, neminem prudenter audire et credere, nisi auditis et creditis obediat, eaque in opus redigat. Porro « infelicius est decipere quam decipi, » ait S. Eucherius, epistola ad Valerianum; sed infelicissimum est decipere seipsum, et decipi a seipso, praesertim ubi aeterna salus agitur. Ita hodie plurimi seipsos fallunt; auditoribus enim verbi Dei plena sunt templa, sed factoribus vacua. Et millia crebro audiunt conciones, et vix unus est qui vitam in melius commutet; nimirum, quia audiunt verbum Dei ut carmen musicum aures titillans, non mentem feriens, uti queritur Ezech. cap. XXXIII, vers. 32.


Versus 23: Si Quis Auditor Est Verbi et Non Factor

23. QUIA SI QUIS AUDITOR EST VERBI, ET NON FACTOR, HIC COMPARABITUR VIRO CONSIDERANTI VULTUM NATIVITATIS SUAe. — Id est, nativum cum quo natus est, non fictum; non pictum, non personatum. Nota: τὸ «viro» innuit viros non uti, sed abuti speculo: mulierum enim φιλοκόσμων, non virorum est speculum et imago. Unde S. Paulinus, Nolae Episcopus, et eum imitatus nuper Cardinalis Bellarminus, rogantibus amicis ut permitteret se depingi, suique imaginem suis operibus praefigi, acute et religiose respondit: « Vel cupitis depingere meum veterem hominem, vel novum? Si veterem, ille deformis est; nec pictura, sed latebris dignus: si novum, ille nedum perfectus est. »

In speculo. — Nota: Sicut speculum dicitur in quod inspicimus, et speciem, id est imaginem, nostram contemplamur: sic hic verbum et lex Dei vocatur speculum, quia in eo nos inspicimus et speciem animae contemplamur, ut videamus quantum a virtutis perfectione distemus, et maculas animae intuentes eas abstergamus et eluamus. Verbum enim et lex Dei ostendit clare sine fuco et adulatione praecepta virtutum et prohibitiones vitiorum omnium; illis addens promissa et praemia, his minas et supplicia; ut illas nobis imprimat, haec e mente eradat. Unde S. Augus-

tinus scripsit librum quem vocavit Speculum, quia in eo colligit sententias morales S. Scripturae de virtutibus et vitiis; ut in eo « credens, inquit, qui Deo obedire voluerit, se inspiciat, quantumque in bonis moribus operibusque profecerit, et quantum sibi desit attendat. » Idem in Psalm. CIII, conc. 1: « Vide, ait, si hoc es, quod dixit (Psaltes); si nondum es, geme ut sis. Renuntiavit tibi speculum faciem tuam: sicut speculum non sentit adulatorem, sic nec te palpes. » Et S. Leo, serm. II de Quadrag.: « Artifex misericordiae Dei, inquit, splendidissimum in mandatis suis condidit speculum, in quo homo suae mentis faciem inspiceret; et quam conformis imagini Dei, aut quam dissimilis esset, agnosceret. » Speculum enim ita pingit Virgilius in Epigramm.:

Imago in unda. Redditur effigies liquida spectantis in unda, Qualem rejectat speculi nitidissimus orbis. Effigies liquido respondet ab aequore fontis, Qualis et a speculo simulatrix umbra resultat.

Pari modo ait S. Bernardus, serm. I De septem panibus: « Evangelium, speculum veritatis, nemini blanditur, nullum seducit; talem in eo se quisque reperiet, qualis fuerit, ut nec ibi timore trepidet ubi non est timor, nec laetetur cum male fecerit. » Et citato hoc loco S. Jacobi: « Nos autem, fratres, consideremus nosmetipsos in ea quam audivimus S. Evangelii lectione, ut proficiamus ex ea, et corrigamus, si qua in nobis deprehendimus corrigenda. »

Hujus rei symbolo jusserat Deus Exodi XXXVIII, 8, fieri labrum aeneum ex speculis mulierum, ut in eo sacerdotes sacrificaturi se lavantes inspicerent, et si quid maculatum, vel incompositum invenirent, detegerent et componerent. Nam, ut ait S. Gregorius, hom. 17 in Evangelia: « Specula mulierum sunt praecepta Dei, in quibus se sanctae animae semper aspiciunt, et si quae in eis sunt foeditatis maculae, deprehendunt, cogitationum vitia corrigunt, et quasi renitentes vultus velut ex speculo reddita imagine componunt: quia dum praeceptis Dominicis solerter intendunt, in eis procul dubio quid in se coelesti viro placeat, vel quid displiceat agnoscunt. »

Sicut ergo feminae dum se comunt et ornant, studiose se in speculo intuentur, ut omne quod foedum in facie viderint eluant, eamque pulchre per omnia componant: ita Christianus debet assidue intueri speculum verbi et legis divinae, ac juxta eam se totum moresque omnes reformare et exornare. Scribit Ludovicus Vives in S. Augustini lib. XVIII De Civit., cap. XIII, basiliscum sic occidi: circumdant venatores se undique speculis, in quae cum ille se introspicit, venenati specierum visualium radii ex oculis egressi, vi speculi ad ipsummet reflectuntur, itaque eum inficiunt et enecant: ita peccator scelerum suorum radices in lege Dei intuens et ad se reflectens, compunctus interimit illa peccata, quae tam foeda et legi Dei repugnantia conspicit, novumque hominem induit. Hoc est quod ait S. Paulus, II Corinth. III, 18: « Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu. » Nam, ut ait S. Augustinus, lib. XV Trinit., cap. VI: « Speculantes dixit per speculum videntes (hoc enim est κατοπτριζόμενοι), non de speculo prospicientes. Transformamur ergo, dicit, de forma in formam mutamur, atque transimus de forma obscura in formam lucidam, » ut scilicet simus imago Dei, eumque quasi exemplar ad quod creati sumus repraesentemus, dum conformamus nos verbo tum animato et incarnato, puta Christo; tum scripto, praecepto et audito; de eo enim ait Psaltes, Psalm. CXVIII, 105: « Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. » Et Proverb. VI, 23: « Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae. » Praeclare S. Leo, serm. I De Quadrag.: « Haec, ait, nostri generis est dignitas, si in nobis quasi in quodam speculo divinitatis forma resplendeat. » Hinc utilissimum est crebro intueri, legere, vel audire vitam Christi et Sanctorum, quae est quasi lex viva et speculum animatum, ut ex eo mores nostros corrigamus vitaeque Christi et Sanctorum conformemus. Efficacia enim sunt sanctitatis exempla, quia Sancti fuerunt homines debiles et infirmi, uti sumus nos; et quod illi per gratiam Dei potuerunt, nos quoque possumus.

Nota: τὸ «vultum nativitatis suae,» id est, nativum et genuinum (hunc enim significat Graeca vox γενέσεως), significat nos in speculo non intueri imaginem vultus nostri, ut vulgus putat, sed ipsummet vultum per speciem non directam, sed reflexam. Aliter ergo videmus rem in speculo, aliter in imagine: quia ad imaginem quasi objectum adaequatum terminatur visio, ex qua mens assurgit ad rem, cujus est imago, imaginandam et contemplandam; in speculo vero imago quae videtur, non est imago, sed est ipsissima res objecta speculo, visa in eo per sui speciem, a speculo ad oculum videntis reflexam, ita ut visio proxime terminetur ad faciem propriam, illaque sit objectum visus (non imago speculi), in quod ipse immediate per speciem illam reflexam fertur; illa ergo imago visa in speculo non est imago, sed est ipsissima hominis facies, prout per speciem in speculo et a speculo reflexam videtur. Quare delira fuit Acco anus, quae in speculo seipsam quasi in imagine intuens, cum ea quasi cum alia muliere colloquebatur, arridebat, minabatur, etc., de qua Rhodiginus, lib. XVII, cap. II. Ferunt et eos qui rapiunt catulum tigris, illi insequenti speculum e vitro objicere, in quo ipsa se intuens, visa sui in speculo imagine, putans illam esse suum catulum, in eo contemplando haeret raptoremque cum catulo abire permittit.

Sed audi hanc quaestionem utrimque ventilantem et definientem nostrum Franciscum Aguilo-

nium, lib. I Opticorum, proposit. 46: « An imago illa, inquit, quae in speculo cernitur, species sit, an res ipsa? Alii aiunt, alii negant. Speciem esse his argumentis probari videtur. Primo, quia id quod in speculi profunditate oberrat, non tam verum aliquod corpus, quam phantasticum et imaginabile esse potest. Unde illud a S. Jacobo usurpatum cap. I: Si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo, etc. Deinde res vera minime ibi est, ubi idolum apparet. Est ergo hoc aliud a re ipsa: at nihil aliud esse potest quam species; ergo quod in speculo cernitur, species est, non res vera. Contra non speciem, sed rem ipsam in speculo videri, argumento est, quod phantasia in profunditate speculi immersa appareat: si autem species esset, ea in speculi superficie ubi terminatur, necessario videretur. Non est ergo species, sed res ipsa quam in speculo cernimus. At quomodo res intra speculum videtur, cum ibi non sit? Respondeo, in omni specierum inflexione rem alio loco, quam revera sit, apparere. Idem est de imagine, sive de virunculo (unde ab Hebraeis vocatur אישון iscon) quem in alterius pupilla cernimus. Est enim … velut a convexo speculo repercussa intuentis simulacrum: cornea enim tunica propter laevorem formas rerum objectarum remittit, at rebus ipsis minores propter sphaericam convexitatem. » Sic mystice in verbo et lege Dei non imaginem aliquam, sed ipsissimam Dei voluntatem, Deumque ipsum quasi in speculo intuemur, amplectimur et reveremur.


Versus 24: Consideravit Enim Se, et Abiit, et Statim Oblitus Est

24. CONSIDERAVIT ENIM SE, ET ABIIT, ET STATIM OBLITUS EST QUALIS FUERIT. — Hinc Romae vir quidam solers mihi quaestionem proposuit, an speculum vim aliquam habeat inducendi oblivionem sui potius, quam alterius subjecti in eo visi; id enim videtur innuere hic S. Jacobus. Verum nil tale est, nec tale quid significat S. Jacobus: speculum enim eodem modo, eadem claritate et efficacitate repraesentat vultum proprium, atque alienum, ac proinde tam quis obliviscitur vultus alieni, quam proprii, si eum in speculo duntaxat inspexerit; sed quia vultum alienum, quem in speculo inspexit, cominus in se sine speculo per speciem directam intueri potest, et saepe intuetur, hinc magis menti et memoriae imprimit imaginem ejus, quam proprii, quem in se directe intueri nequit, sed tantum reflexe in speculo. Reflexae enim species refranguntur, ideoque debiliores sunt, et debilius feriunt oculum et mentem quam directae: unde Apostolus, I Corinth. XIII, visionem per speculum vocat obscuram et aenigmaticam: « Videmus, ait, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. » Ita Dionysius Carthusianus: « Imago, inquit, in speculo habet debile esse, et intentionale potius quam reale: ideo debilem facit impressionem, quia modus agendi sequitur modum essendi, ac propterea ex tali impressione sequitur labilis in mente cognitio, indeque facilis oblivio. » Idem docet Aguilonius, lib. I Optic., propos. 46: « Cur, inquit, adeo debilis figura in speculo ostenditur? Respondeo, quia repercussione languescit. Unde cum eadem ex uno speculo in aliud et aliud reflectitur, secunda reflexio obscurior est quam prima, et tertia quam secunda, atque eodem ordine caeterae. »

Quapropter speculum divini verbi et legis identidem nobis inspiciendum est, ut ejus memoriam in mente renovemus, nutriamus, acuamus, adeoque vivaciter imprimamus, ut voluntatem feriat, compungat et ad opera bona adigat. Hoc significat S. Jacobus cum dicit: « Consideravit enim se, et abiit, » q. d. Obiter et in transitu contemplatus est se in speculo; ideoque abiens et in alia objecta incurrens, « statim oblitus est qualis fuerit, » id est, qualem se viderit in speculo: unde nec maculas eluere, nec incomposita componere curat. Simili enim modo qui obiter verbum Dei audit, et illico ad negotia terrena resque caducas animum transfert, statim obliviscitur et speculi et sui, id est, et legis divinae et morum suorum, ut eos corrigere et legi divinae adaequare non curet, praesertim si speculum hoc legis divinae intueatur non tam utilitatis, quam voluptatis et curiositatis causa, nimirum ut pascat oculos et aures vana ejus cognitione et eloquentia; non autem ut illam in praxim redigat, vitamque illi conformet. Sic enim curiose multi, viri praesertim (unde solerter ait S. Jacobus, « similis est viro, » non mulieri: haec enim se aspicit in speculo ut mundet et ornet) intuentur se in speculo, ut videant an senes appareant, an juvenes; an pulchri, an deformes; an sereni, an morosi et rugosi; uti Claudianus, lib. I in Eutropium, de Laide se in speculo contemplante ait:

Seque reformidat speculo damnante senectus,

et Ovidius, lib. Trist.:

Flet quoque, ut in speculo rugas aspexit aniles Tyndaris.

«Videre ergo in speculo,» est proverbium significans, videre superficialiter duntaxat, ita ut penitus rem non perspicias, nec ejus intima penetres: unde I Corinth. XIII, 12: « Videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, » q. d. Videmus nunc divina per fidem superficialiter, sed in coelo et visione Dei per speciem intima eorum conspiciemus. Hinc et S. Jacobus visioni in speculo quasi superficiali opponit perfectionem, qua penitus res inspicitur et perspicitur, cum subdit: « Qui autem perspexit in legem. »

Quocirca apposite Petrus Blesensis, serm. 51, ait, triplices esse verbi Dei auditores, pigros, activos, contemplativos: primos audire et contemnere; secundos audire et auditis obedire;

tertios audire et in amplexu obdormire. Primos esse quos hic tangit S. Jacobus, qui nimirum, audito verbo Dei, cogitantes de morte, judicio et inferno compunguntur; sed mox conversi ad terrenas curas et illecebras, ejus obliviscuntur. Eosdem noster Joannes David in imagine duodecim speculorum comparat cum iride, quae solis quoddam est speculum, ut ait Seneca, lib. I Natur. quaest., cap. IV, sed imperfectum et evanidum, quia partes aliquae nubis sunt crassiores quam ut solem transmittant, aliae tenuiores quam ut excludant: quo fit ut in iride sit color igneus a sole, caeruleus a nube, caeteri ab utriusque mixtura.

Memorabile est quod scribit Theodoretus in Historia SS. Patrum, cap. IV, de Eusebio anachoreta spectante arantes in agro. « Cum, inquit, divinus Ammianus legisset locum Evangelicum, sciscitaretur autem interpretationem, jussit magnus Eusebius ut repeteret lectionem. Cum is autem dixisset: Illis qui arant forte delectatus, minime exaudisti; suis deinceps oculis legem tulit, ut neque campum illum unquam contemplarentur, neque coelesti pulchritudine et chori astrorum aspectu fruerentur: sed angustissima utens semita, cujus mensuram aiunt fuisse unius palmi, ferente ad oratorium, extra eam deinceps egredi non est passus. Dicunt autem eum plusquam quadraginta annis vixisse post hanc legem. Quin et cum lumbos zona ferrea alligasset, et gravissimum collare collo imposuisset, alio ferro conjunxit zonam collari, quod erat collo impositum, ut hoc modo inclinatus cogeretur assidue in terram despicere. » Has ipse de se exegit poenas neglectae auditionis Evangelii.

Moraliter ex speculo et speculante se in eo, disce quale sit verbum Dei, ejusque auditor. Primo enim, sicut in speculo videtur, non imago rei, sed res ipsa per speciem non directam, sed reflexam: ita in verbo Dei videtur ipsa Dei voluntas, ipseque Deus, uti verbum mentis cernitur in verbo oris, quasi in speculo. Hinc tritum est aenigma speculi apud Symposium:

Nulla mihi certa est, nulla est peregrina figura: Fulgor inest intus radianti luce coruscus, Qui nihil ostendit, nisi quidquid viderit ante.

Secundo, specula plana imagines exhibent ipsis rebus aequales, convexa vero minores; utraque quo longius absunt, eo minora reddunt idola, uti docet Aguilonius, lib. V Opticor., propos. 56, et seq. Unde et Plinius, lib. XXXIII, cap. IX: « Eadem, inquit, vi in speculis, usu polita crassitudine paulumque propulsa, dilatatur in immensum magnitudo imaginum. Tantum interest, repercussum illum respuat, an accipiat, etc. Plurimumque refert concava sint et poculi modo, an depressa, an elata, an aversa, an obliqua, supina, an recta, qualitate excipientis figurae torquente venientes umbras. Nec enim est aliud illa imago, quam digesta claritas materiae excipientis umbram. » Pari modo verbum Dei plane, aperte et candide auditum, lectum et ruminatum, Dei voluntatem omnino nobis exhibet et quasi adaequat. At vero si verbum Dei timore quodam sapientiae et eloquentiae humanae exornatum fucatumque audias vel legas, minus in eo Deum Deique voluntatem cernes, minus pios erga eam mentis et voluntatis motus persentisces. Quocirca praecones verbi Dei debent esse sinceri, liberi, nec curare auditorum querelas, juxta illud S. Hieronymi ad Nepotianum, De Vita Clericorum: « Neminem specialiter meus sermo pulsavit, generalis de vitiis disputatio est: qui mihi irasci voluerit, ipse de se quod talis sit confitebitur. » Nam, ut ait Clemens Alexandrinus, lib. I Paedag., cap. IX: « Sicut speculum non est malum deformi, quod ipsum ostendat, qualis sit; et sicut medicus non est aegroto malus, quod ei febrim annuntiet: non enim medicus est causa febris, sed ipse febrim arguit: ita nec is qui reprehendit, ei male vult, qui laborat animo, neque ei delicta adjungit; sed ea quae adsunt peccata ostendit, ad hoc ut avertat ab hujusmodi studiis. »

Tertio, uti virgines nubiles pulchritudinis et ornatus studiosae, diu multumque seipsas speculantur in speculo, omnesque naevos et maculas, etiam minimas, quas in eo vident, emaculant et extergunt, ac totam faciem, vestes, gestus et motus ad speculum formant et componunt: ita fidelis qui salutis et pulchritudinis animae suae studiosus est, has virgines aemulari, imo superare debet, ut assidue se in verbo Dei intueatur, moresque et vitam omnem cum lege et voluntate Dei conferat et componat, idque in dies melius semper et melius.

Quarto, « specula concava adversa solis radiis facilius accenduntur, quam ullus alius ignis, » ait Plinius, lib. II, cap. CVII, adeo ut stupas, chartam, manum aliaque opposita adurant et inflamment: ita si humili corde humilem Dei legem, ideoque radios divini ardoris excipientem, diutius et penitius intueamur, ab eodem amore divino accendemur. Nam, ut ait Psaltes Psalm. XI, 7: « Eloquia Domini eloquia casta, (sicut) argentum igne examinatum; » et Psalm. CXVIII, 140: « Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. »

Quinto, speculorum acies et fulgor menstruis mulieris hebetatur, ait Plinius, lib. VII, cap. XV: ita luxuria et vitiis carnalibus in anima offuscatur et quasi hebetatur verbum Dei, ut a luxurioso et carnali vix cerni et cognosci queat. Unde idem Plinius, lib. XI, cap. XXXVII: « Hominum dentibus, ait, quoddam inest virus. Namque et speculi nitorem ex adverso hebetant, et columborum foetus implumes necant. » Dentes enim symbolum sunt gulae, aeque ac dicacitatis, calumniae et detractionis, quibus quasi nubibus verbum

Dei obvelatur ut aegre perspici queat. Porro idem Plinius, lib. XXVIII, cap. VII, remedium assignat, aitque hebetata aspectu specula recipere nitorem, si nullum piscem secum habeant, qui, ut idem ait, lib. IX, cap. XVIII, durus est, ut nunquam percoqui possit, nisi ferula verberatus: ita duritie et asperitate vitae superatur gula et libido, ac verbum Dei intuenti pristinus ejus fulgor redditur.

Sexto, multum interest quo situ, qualibusve oculis speculum intuearis: aliter enim videbis rem in speculo si ad laevam, vel ad dextram; aliter si directe et aequa distantia illud inspexeris; rursum aliter videbis si obliquis limis, aversis, etc., oculis illud intuearis, planeque qualiter speculum inspexeris, taliter illud vicissim se, imo te, tuique imaginem tibi exhibebit. Si accedis, accedit; si recedis, recedit; si transis, transit; si procumbis, procumbit; si irrides, irridet; si irasceris, irascitur; si percutis, repercutit. Ita qualem te Deo Deique verbo exhibes, talem vicissim ille se tibi exhibebit, juxta illud Psalm. XVII, 26: « Cum sancto sanctus eris, etc. et cum perverso perverteris. » Intuere ergo hoc speculum, puta Dei verbum, in eoque Deum ipsum directis, fixis et benignis oculis, et ille iisdem vicissim te aspiciet.

Septimo, Plinius, lib. XXXIII, cap. IX: « Specula, inquit, optima apud majores fuerunt Brundusina, stanno et aere mixtis: praelata sunt argentea. Primus fecit Praxiteles Magni Pompeii aetate; nuperque credi coeptum certiorem imaginem reddi auro apposito aversis. » Ita optima virtutum et vitiorum specula sunt leges et sententiae S. Scripturae, quae instar argenti clare, et instar aeris ac stanni fortiter et constanter intonant minas et supplicia, legum violatoribus a Deo decreta. Hisce enim acies mentis repercussa in se reflectitur, humiliatur, compungitur, cum Deo, Deique lege in gratiam redit.

Ita in oraculo et minis Jonae, quasi in speculo Ninivitae intuiti sua scelera, paenituerunt in sacco et cinere, vitam mutarunt, excidium a Jona comminatum evaserunt, Jonae III. Idem fecit David in oraculo Nathan, II Reg. XII, 13; et Nabuchodonosor in oraculo Danielis, cap. II, vers. 46; et Cornelius ad praedicationem S. Petri, Actor. X, 25.

Ita Babylas mimus et magus, habensque duas concubinas, adiens ecclesiam audiensque Evangelium, dicens: « Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum, » Matth. III, omnibus sese abdicavit, factusque est monachus, ac concubinis ut idem facerent persuasit, teste Joanne Moscho in Prato spirit., cap. XXXII.

Memorabile est quod scribit Sozomenes, lib. II, cap. IV, et ex eo Baronius, anno Domini 350: Miles, inquit, fuit in Persia civitatis cujusdam Episcopus, cumque in ea praedicando nihil proficeret, civitatem execratus inde discessit; quare Sapor urbem obsedit, evertit, et in agrum convertit: ita ultus est Deus neglectum verbi sui et legis Evangelicae. Simile extat in Vita S. Laurentii Justiniani, Venetiarum Patriarchae.

In Vitis Patrum, lib. II, cap. XC, refertur quod, cum quidam apud Arsenium quereretur se verba S. Scripturae audire, sed non capere, nec ex ea fructum percipere, responderit Arsenius: « Fili mi, necesse est ut magno ardore meditationi divinae doctrinae insistas: audivi enim a Patribus, quod serpentum incantatores verba quibus serpentes effascinant, non intelligant; serpentes autem audientes verba, ea intelligant, eorum vim percipiant, eique obediant. Idem et nobis faciendum est: etiamsi virtutem et efficaciam sacrarum litterarum plane non intelligamus, attamen virtutem verborum diaboli percipiunt, et fugantur. »

Ita S. Chrysantus assidue legens sacros libros in iisque sese intuens, et fidelis et sanctus et martyr effectus est, uti habet ejus Vita apud Surium, die 25 octob., cap. II.

Ita S. Antonius audiens in ecclesia: « Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, » atque hoc speculum jugiter intuens, ad illud totam vitam conformavit, teste S. Athanasio. Idem de S. Francisco scribit S. Bonaventura. Nam, ut ait S. Paulus, II Timoth. III, 16: « Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. »

Denique in hoc verbi Dei speculo assidue et ardenter speculantes et excolentes se S. Laurentius, Vincentius, Caecilia (quae assidue Evangelium gestabat in pectore), Agnes, Augustinus, Basilius, Gregorius, Chrysostomus, omnesque sancti Doctores, Martyres, Virgines, Confessores, ad heroica martyrii, virginitatis, religionis, contemptus mundi caeterarumque virtutum opera sese exstimulantes, tanti evaserunt, quantos eos legimus et suspicimus. De hisce respectu nostri vere dixeris illud Plauti in Mostell.: « Quid opus speculo tibi, quae tute speculo speculum es maximum; » eis enim speculo legis non erat opus, qui nobis ejusdem viva facti sunt specula.


Versus 25: Qui Perspexerit in Legem Perfectam Libertatis

25. QUI AUTEM PERSPEXERIT, — intus, usque ad medullas, ait Hugo. Tigurina, Qui autem prospexerit. Graece enim est παρακύψας, id est qui fixis intentisque oculis incumbens penitus introspexerit: opponit hunc ei, qui obiter et leviter se consideravit in speculo, et abiit, ideoque oblitus est qualis fuerit, et quid in se corrigere debeat. παρακύπτων enim est inclinato capite, et collo curvato, pronoque corpore, intento vultu et oculis in obliquum aspicere, uti faciunt, qui per fenestram proni et procumbentes transversis oculis venientes euntesque curiose observant. Unde proverbium, περὶ ὄνου παρακύψεως, «de asini perspectu,» de asino qui, cum ab agasone neglectim ageretur, in transitu caput in

tabernam vel officinam inseruit, et vasa evertit. Ita Budaeus in Comment. linguae Graecae. Sensus ergo est, q. d. Qui non obiter, sed studiose; non negligenter, sed attente; non confuse, sed accurate quasi totus incumbens in speculum legis Christi, in illudque oculos obliquans et retorquens, illud introspexerit, explorarit, vimque ejus et efficaciam penetrarit, hic id quod vidit, in opus conferet, facietque quod lex docet et jubet; itaque in facto suo beatus erit. Quocirca minus recte Oecumenius παρακύψας vertit «qui transpexerit, et quasi in transitu aspexerit»: licet enim Graecum παρά aliquando significet «trans, obiter, cursim,» tamen hic non transitum, sed fixam contemplationem significat; opponitur enim obiter consideranti et abeunti. Significat ergo «transpicere,» id est, ad fundum usque inspicere; sicut faciunt qui toti incumbunt speculo, vel alteri rei inspiciendae.

IN LEGEM PERFECTAM, — in legem Evangelicam: haec enim perfecta est, cum Mosaica fuerit imperfecta: quia perfecta vitae et virtutis dat non tantum documenta et praecepta, sed et auxilia gratiae, eaque copiosa et efficacia. Vide II Cor. III. Unde Christus ait Matth. cap. V, 17: « Non veni legem solvere, sed adimplere. » Quin et Cicero graviter incusat Clodium, orat. Pro domo sua, quod in sua domo, quam libertati consecraverat, libertatem effigians effigiasset simulacrum meretricis. Qui enim meretrici et voluptatibus indulget, non liber est, sed servus: maximis enim hostibus et impotentissimis dominis servit. Aliqui legunt «in legem perfectae libertatis»; verum Graeca legunt τέλειον, et Romana «perfectam»; sic et Syrus.

LIBERTATIS, — q. d. Lex Evangelica et perfecta est lex libertatis, non servitutis, ut fuit vetus, Galat. IV, 24. Porro libertas haec non est a lege, quasi Evangelium faciat Christianos liberos ab observatione mandatorum, ut nulla lege teneantur, sed perpetrare possint quidquid lubet, uti docent Lutherus et Libertini: si enim in Evangelio est lex, eaque perfecta, ergo et subjectos obligat, et a Christianis servanda est, uti docet Christus, Matth. V. Nam Christus venit in mundum, non tantum ut ejus esset redemptor, sed etiam ut esset legislator novae legis, uti contra Lutherum definit Concilium Tridentinum, sess. VI, can. 19, 20 et 22.

Libertas ergo haec legis Evangelicae quam attulit Christus, primo, est a lege veteri, puta a praeceptis judicialibus et caeremonialibus Pentateuchi: illis enim exsolvit et liberavit nos Christus, non autem lege Decalogi: haec enim obligat Christianos, non quatenus lata est per Mosen, sed quatenus est lex naturae sancita a Deo et renovata per Christum, Matth. V. Secundo, est libertas a peccato et a potestate daemonis et inferni, Rom. VI, 20. « Sola (enim) apud Deum libertas est, non servire peccatis, » ait S. Hieronymus ad Celantiam.

Tertio, est libertas a coactione et metu, ut legem impleamus non ex timore vindictae, sed ex amore justitiae, juxta illud II Cor. III, 17: « Ubi spiritus Domini, ibi libertas; » et I Timoth. I, 9: « Lex justo non est posita. » Christiani enim non sunt servi, uti Judaei, sed filii; non sub spiritu servitutis in timore, sed sub spiritu adoptionis in amore, Galat. IV, 5. Sic olim Stoici et Cicero, Paradoxo 5, censuerunt « solum sapientem esse liberum, et omnem stultum servum; » quia sapiens sequens rationem, legem facit facile, libere et libenter; caeteri vero difficulter, invite et coacte. Ita Seneca, De Vita beata, cap. XV: « In regno, ait, nati sumus: Deo parere, libertas est. » Et Ovidius, lib. I Metamorph., auream mundi aetatem ita pingit:

—— Quae vindice nullo, Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.

Divinius S. Augustinus, lib. De Continent., cap. III: « Non sumus, ait, sub lege bonum quidem jubente, non tamen dante; sed sumus sub gratia, quae id quod lex jubet faciens nos amare, potest liberis imperare. » Idem, tract. 91 in Joannem: « Noli libertate abuti ad libere peccandum, sed utere ad non peccandum: erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia: eris liber, si fueris servus, liber peccati, servus justitiae. »

Quarto, in resurrectione erit libertas a morte omnique miseria. Vide dicta Rom. VI, 20, ubi ex S. Bernardo triplicem assignavi libertatem, scilicet naturae, gratiae et gloriae. Praeclare S. Agatha tyranno exprobranti: « Nonne te pudet nobili genere natam, humilem et servilem Christianorum vitam agere? » respondit: « Multo praestantior est Christiana humilitas et servitus, regum opibus ac superbia. » Nam, ut ait S. Augustinus, lib. De Quantitate animae, cap. XXXIV: « Ille ab omnibus liberat, cui servire omnibus utilissimum est, et in cujus servitio placere perfecte, sola libertas est. » Ille est Christus.

Ex adverso infideles et carnales non ingenui sunt, sed suarum cupiditatum servi, imo mancipia. Ita libertas libertate perit, adeoque summa libertas summa est servitus, sicut summum jus summa est injuria, et summa sapientia summa est insipientia: quia in ea tot servitur tyrannis, quot cupidinibus.

ET PERMANSERIT IN EA, — eam assidue contemplando, meditando et opere exercendo. Hoc enim in Scriptura significat «manere in lege, in Deo, in Christo,» nimirum jugiter meditari et facere ea quae lex, Deus et Christus jubent; uti explicat Moses, Deuteronom. cap. VI, vers. 7. Sic ait Christus, Joan. XV, 7: « Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. » Et Moses, Deuter. XXVII, 26: « Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit. » Et S. Joannes, epist. 1, cap. II, vers. 5: « Qui dicit se in

ipso manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.» Lex enim est quasi anima, quae hominem, in quo manet, quasi informat et animat, agitque ad omne bonum quod lex praescribit, opere perficiendum. Unde subdit S. Jacobus: NON AUDITOR OBLIVIOSUS. — Graece ἐπιλησμονῆς, id est oblivionis, qui scilicet ea quae audivit, tradat oblivioni. Syrus, non est auditor, qui audiat et obliviscatur; sicut lupi cognominati cervarii, praedae oblatae obliviscuntur, aliamque quaerunt, teste Solino in Polyhist. cap. XVIII: « Et lynces tergum respicientes non meminerunt priorum, et mens perdit quod oculi videre desierint, » ait S. Hieronymus epist. 44 ad Chrysogonum. HIC BEATUS IN FACTO (ἐν ποιήσει, id est, in factione et operatione) suo erit. — q. d. Beatus erit non in contemplatione, sed in facto, praxi et exercitio legis; «beatus, » inquam, beatitudine viae, quae recta ducit et perducit ad beatitudinem patriae. Hinc liquet beatitudinem nostram in hac vita consistere in facienda et adimplenda lege Dei: haec enim est justitia nostra; ex adverso miserum et infelicem esse peccatorem, qui violat legem Dei, adeoque infelicitatem hujus vitae consistere in transgressione legis Dei, quia parit offensam Dei, quae ducit ad aeternam damnationem, ubi est omnis miseria et infelicitas.

Ad hoc factum et factorem legis spectat quod legimus in Vita (apud Surium, die 23 aprilis) S. Aegidii (qui fuit socius S. Francisci), viri rarae sanctitatis et valde illuminati a Deo. Nam S. Aegidius audiens dominum vineae vinitores suos objurgantem, iisque dicentem Italice fate, fate, et non parlate: « Audite,» inquit, «concionatores, quid iste vir dicat: facessant verba, et manus operi admovete. Concionamini opere potius, quam verbo. Si enim totam terram possideres, nec tamen eam coleres, quid fructus ex ea perciperes? Certe nihil. Ex adverso, si parvum haberes agellum, eumque diligenter excoleres, multum inde fructus pro te tuisque perciperes. Sic pariter scientia legis divinae et cujuslibet rei, licet eximia, nihil tibi conferet si eam per opera non excolas; sin illa exigua sit, sed operibus excolatur, magnam meritorum et gloriae messem proferret.


Versus 26: Si Quis Putat Se Religiosum Esse, Non Refrenans Linguam Suam

26. SI QUIS AUTEM PUTAT SE RELIGIOSUM ESSE (Syrus, servire Deo: Graecum θρῆσκος et religiosum et generosum, nobilemque significat), NON REFRENANS LINGUAM SUAM, SED SEDUCENS COR SUUM, HUJUS VANA EST RELIGIO. — Etsi non sit necesse omnes epistolae sententias inter se connectere: saepe enim sunt disparatae, et more Hebraeo disparata dant monita; tamen hac sententia respicit S. Jacobus et confirmat id quod dixit vers. 19: « Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum.» Rursum, immediate ante dixerat factorem operis beatum esse: factori autem repugnat loquax, qui non refraenat linguam suam. Hujus enim anima occupatur in lingua, et defluit in verba, ut manum deserat et opera negligat: sicut videmus loquaces parum operari. Alios vero, inquit Oecumenius, videmus de factis suis gloriari et vane se jactare, qui laudem operis hac jactantia perdunt, eo quod non refraenant linguam: alios vero etiam probos, et in bonis operibus assiduos sentimus subinde garrulos et pronos ad censendum, detrahendum, maledicendum, ait Beda. Hos monet hic Jacobus, ut linguam refraenent. Denique commendarat Jacobus factorem legis: nunc ostendit quis sit factor legis, nimirum religiosus, qui refraenat linguam. « Religio » enim juxta nonnullos, a lege, puta a relegenda lege, dicitur sita enim est in observatione legis divinae. Ostendit ergo Jacobus Dei legem, cultum et religionem in omnibus quidem mandatis, sed praesertim in tribus cerni, nimirum primo, in moderanda lingua; secundo, in visitatione pupillorum et viduarum; tertio, in custodiendo se immaculatum ab hoc saeculo.

Nota: « Religiosum » nonnulli accipiunt stricte pro eo qui studens perfectioni, arcte per vota se Deo religavit et obstrinxit: hunc enim hodie vulgus religiosum vocat, hujus enim proprium est silentium, non colloquium, ait Gillebertus abbas, serm. 7 in Cant., qui extat inter opera S. Bernardi. Ita explicant Auctor sermonum ad Fratres in eremo (qui falso tribuuntur S. Augustino), serm. 3, Hugo, Thomas Anglicus, Dionysius, Catharinus et alii. Sane religiosorum horum prae caeteris est fraenare linguam, adeoque irreligiosus videtur, qui eam fraenare nescit. Verum S. Jacobus generalius accipit nomen religiosi pro quovis fideli, qui Deum colit: ac primaevi Christiani inter gentes videbantur religiosi, imo vere erant religiosi, uti ostendi Actor. v, 2. Quare plene decebat eos pauca, prudenter pieque loqui, ut et Christianos et Gentes aedificarent, ac ad fidem Christi allicerent. Unde S. Cyrillus, lib. III in Joan. XXVI, pro religiosus legit fidelis. Ait enim: « Si quis in vobis fidelis videtur, qui non refraenat linguam, » etc.

Non refraenans linguam. — Significat Jacobus linguam esse quasi equum indomitum et effraenem, qui nisi fraeno refraenetur a sessore, puta a ratione, eum agat in praeceps ut ruat in exitium, juxta illud Theophrasti apud Laertium, lib. V: « Magis credendum infraeni equo, quam verbo incomposito. » Quocirca sapienter monet Eccli. cap. XXVIII, vers. 29: « Aurum tuum, inquit, et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et fraenos ori tuo rectos, et attende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. » Vide S. Thomam, in serm. Dom. IV post Pascha, ubi hanc Jacobi sententiam egregie pertractat, ostendens quae damna ex effraeni, quae commoda ex fraenata lingua consequantur. Porro fraenum linguae est mens et ratio,

cujus proinde hoc est aenigma apud Symposium: Lex bona dicendi, lex sum quoque dura tacendi, Vis avidae linguae, finis sine fine loquendi. Ipsa fluens, dum verba fluunt, ut lingua quiescat.

SED SEDUCENS COR SUUM. — Syrus, בטעט mate, id est, errare faciens sibi cor suum. Aliqui vertunt, fornicans; alii, idololatrans, quasi loquax et garrulus fornicetur cum lingua sua, eamque colat quasi idolum: sicut gulosus palatum colit quasi idolum, libidinosus ventrem, superbus sui aestimationem, avarus pecuniam. Radix enim טעא, vel טעוד tau chaldaice, syriace et arabice significat errare, et per metaphoram fornicari; inde per aliam metaphoram idola colere; summus enim error in carnalibus est fornicatio, in spiritualibus idololatria. Verum primus sensus est genuinus: nam Graecum ἀπατῶν, et Latinum seducens, proprie idem est quod errare faciens, decipiens, seducens; quia garrulus non tam alium decipit quam seipsum: nam per loquacitatem seipsum a vera salutis, virtutis et quietis pacisque via avertit, ac inducit in multas lites, rixas, pericula corporis et animae, mortemque praesentem et aeternam.

Secundo, « seducens cor suum, » id est, ex φιλαυτίᾳ et nimio sui amore sibi persuadens se religiosum esse, licet petulans sit, garrulus et maledicus. Intendit S. Jacobus digitum ad fontem, unde fluit petulantia linguae, nempe ad cor seductum. Qui enim aberrare sinit cor suum, ut vertit hic Tigurina, hujus linguae nunquam rationis fraenum injicitur: « Ex abundantia enim cordis os loquitur, » Matth. XII, 34. Quare si verba non expenduntur, aberrante corde, ruent caeco impetu sine fraeno. Sapienter enim scribit Gellius, lib. I, cap. XV, garrulorum orationem in ore nasci, non in pectore. Contra Homerus Ulyssem virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore. Quae Gellii sententia valde illustrat illud Eccli. cap. XXI, 18: « Labia imprudentium stulta narrabunt: verba autem prudentium statera ponderabuntur. In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. » Prudentes nimirum de corde suo proferent eloquia, Job. VIII, 10: « Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, » Luc. cap. VI, vers. 45. Stulti contra impraemeditata effundunt verba, Psal. LI, 2: « Tota die injustitiam cogitavit lingua tua. » Recte Origenes apud Gellium ibi: « Cor fatuorum,» ait, «in superficie situm est, non in profundo: ad labia exilit. »

Hujus vana est religio. — Syrus, hujus vanum est obsequium, vel vana servitus. « Religio » ergo hic significat tum virtutem religionis, qua Deo debitum cultum deferimus, quae prima est inter morales virtutes, sicut charitas prima est inter theologicas; tum professionem Christianismi: haec enim vocatur religio Christiana, quia Deum vera religione veroque sacrorum cultu colit. Nam, ut ait Lactantius, lib. IV Divin. Instit., cap. XXVIII: « Hac conditione gignimur ut generanti Deo justa et debita obsequia praebeamus, hunc solum noverimus, hunc sequamur: hoc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus. Unde ipsa religio nomen accepit. Et ad id dicimus nomen religionis a vinculo pietatis esse deductum, quod homines sibi Deus religaverit et pietate constrinxerit: quia nos servire ei ut domino, obsequi ut parenti necesse est. » Idem asserit S. Augustinus, lib. De Vera Religione, cap. LV. Sensus ergo Jacobi est, q. d. Loquax frustra se Christianum esse profitetur, frustra se religiosum, id est, Deum timentem et colentem, jactitat; inanis est ejus professio, inane religionis Christianae nomen prae se fert, cum totam virtutum structuram dejiciat garrulitas, et vana injustaque loquela: nihil enim ita Christianos et Christianam religionem apud Gentiles commendabat atque moderatio pietasque verborum. Unde S. Hieronymus ad Marcellam de Asella, ait: « Habebat silentium loquens, » quasi silendo magis suam sanctitatem, quam loquendo explicaret.

Causam dat S. Gregorius, lib. VII Moral. VII, citans explicansque hunc Jacobi locum: « Aquae more,» inquit, «se habet humana mens. Sicut enim detenta aqua sursum elevatur, sic humana mens circumclusa ad superiora colligitur, et relaxata deperit, quia se per infima inutiliter spargit. Quot enim supervacuis verbis a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur; unde et redire interius ad sui cognitionem non sufficit, quia per multiloquium exterius expansa, vim intimae considerationis amittit; unde scriptum est Proverb. XXV: Sicut urbs patens absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Quia enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis, et cum se per verba extra semetipsam ejicit, apertam se adversario exhibet: quam tanto ille sine labore superat, quanto et haec eadem quae vincitur, contra semetipsam per multiloquium pugnat. » Hoc est quod ait Isaias, cap. XXXII, vers. 17: « Et erit cultus justitiae silentium. » Vide ibi dicta. Et Cant. II, laudatur Sponsa a taciturnitate: « Labia,» inquit, «tua sicut vitta coccinea, » scilicet non loquendo disjuncta et divisa sunt, sed silendo conjuncta et unita instar vittae. Praeclare id in sacerdote prae caeteris requirens Nazianzenus, orat. De silentio Quadrag.: « Providendum est, inquit, ne quem sonum edamus, qui a Dei laude discrepet. Equidem ipse puris sacrificiis, quibus magnum illum regem mortalibus concilio, puram linguam servabo: neque enim committam, ut ab aliena lingua, foeda atque obscoena mente, vivificum illud sacrificium purissimum Deo mittam. »

Nota: « Religio » proprie idem est, quod cultus Dei. « Religio,» ait S. Augustinus, lib. LXXXIII, Quaest. XXXI, «est quae superioris cujusdam naturae quam divinam vocant, curam caeremoniam-

que affert. » Vide eumdem, lib. X De Civit., cap. I. Religio enim est virtus qua Deum ut creatorem, dominum et patrem rite colimus, eique debitum honorem deferimus: tum interius per adorationem, invocationem, reverentiam, etc.; tum exterius per vota, sacrificia, genuflexiones, hymnos, etc. Religionis initium et fundamentum est fides, quia enim fide cognoscimus verum Deum, hinc eum ut talem religione colimus. Unde S. Cyrillus, lib. III in Joan., cap. XXVI, legit: « Hujus inanis est fides. » Nam, ut ait Trismegistus: « Religio est notitia Dei. » Et D. Thomas, Opusc. XIX, cap. 1, ait primum vinculum quo Deo ligatur homo, esse fidem. Et Lactantius, lib. IV De Vera Sapientia, cap. IV: « Sapientia,» inquit, «praecedit, religio sequitur, quia prius est Deum scire, consequenter colere. » Unde religio subinde vocatur pietas, et religiosi vocantur εὐλαβεῖς, id est, pii, ut patet Actor. II, 5, et X, 2. Huc spectat religionis etymon, ut dicatur a religando, sicut jam dixi: per eam enim nos religamus et obstringimus Deo, ut auctori omnis tum naturae, tum gratiae et gloriae.

Hinc secundo, religio extendit se ad legem Dei, et religiosi vocantur, qui studiose Dei leges omnes observant: religio enim includit Dei timorem et reverentiam. Timor imperat, et cogit nos servare ejus leges et praecepta. Unde in Scriptura viri religiosi vocantur timentes Deum, juxta illud: « Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis, » Psalm. CXI, 1. Qui enim Deum honorat et reveretur, utique satagit ut ejus voluntatem et legem impleat. Hinc de personis religiosis Zacharia et Elisabeth, dicitur, quod erant « incedentes in omnibus mandatis Domini sine querela, » Lucae I, 6. Huc spectat etymon religionis quod affert Cicero, lib. II De Natura Deorum, ut dicatur a relegendo, quia religiosus assidue legit et relegit leges Dei. Hoc est quod ait Sapiens, Eccles. XII, 13: « Deum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo. » Ita dicimus « religionem injicere, » id est, scrupulum conscientiae; « aliquid esse religioni, » id est, debito conscientiae ac curae ne Deum offendat. Sic officium, ad quod tenemur, vocatur religio. Unde Cicero, actione IV in Verrem: « Ego,» inquit, «quos adhuc magistratus mihi populus Romanus mandavit, ita accepi, ut me omnium officiorum religione obstringi arbitrarer. » Ita Franciscus Suarez, lib. I De Religione, cap. I.

Hinc tertio, « religio » vocatur ipsa professio fidei, legis et cultus Dei: unde religio Christi vocatur Christianismus, et professio Christiana. Nam, ut ait S. Augustinus, lib. VIII De Civit., cap. XVII: « Religionis summa est imitari quem colis. » Et S. Hieronymus in cap. IX Amos, ait religionem homines quasi in unum colligare gregem; ac propterea justorum, seu electorum fasciculum appellari, quia una Domini religione constrictus est. Unde et ipsa religio a religando, et in fascem Domini vinciendo nomen accepit.

Quarto, « religio » vocatur excellentia religionis, qua quis totum se Deo alligat et obstringit, uti faciunt Religiosi per tria vota. Hi enim dicti sunt Religiosi a religendo, ut ab eligendo eligentes, et a diligendo diligentes, et intelligendo intelligentes, ut ait Cicero, lib. II De Natura Deorum. Et Isidorus: «Religio,» inquit, «dicitur a religendo, id est, eligendo, ut religio dicatur quasi eligio; religiosi ergo dicuntur ab eligendo, quasi reeligentes Deum fontem beatitudinis omnisque boni, quem per peccatum amiseramus negligentes,» ait S. Augustinus, lib. X De Civit., cap. IV. Hinc rursum Gellius, lib. IV, cap. IX, religionem dici censet a relinquendo, ut religiosum sit id quod propter sanctitatem relictum, et remotum, et sepositum est, uti sunt religiosi et claustrales. Verius tamen etymon est, ut religio dicatur a religando, quia nos religat Deo, unde Religiosi vocantur quasi Deo religati. Ita S. Augustinus, Lactantius et alii, ac S. Thomas, Opusc. XIX Contra Impugn. Relig., cap. I.

Loquacis ergo qui linguam non refrenat, vana est religio quadruplex jam recensita.

Prima, quia ostendit se Deum non colere, nec magnifacere: tum quia in ejus praesentia et ab eo audiri se sciens non veretur, nec verecundatur loqui ea, quae Deo displicent; tum quia ore, quod Deus ei dedit ad sui cultum et laudem, abutitur ad vana, turpia, maledica, etc. « Lingua » enim nobis a Deo data est « quasi organum religionis, » ut sit « cithara et plectrum laudis divinae. »

Secunda, quia loquax religionem, id est, legem Dei, crebro multisque modis violat, mentiendo, detrahendo, irritando, jurando, etc. Rursum religionem, id est, studiosam et anxiam curam servandae legis divinae habere nequit, qui religiose, id est studiose linguam non fraenat, ne leges divinas violet Deumque offendat.

Tertia, quia loquax sua garrulitate dedecorat et infamat religionem Christianam, ut infideles dicant: Impossibile est hunc Christianum (et consequenter caeteros) esse religiosum, Deique cultorem modestum et mente compositum, qui in verbis tam est effusus et incompositus. Unde S. Petrus Damianus, serm. De Spiritu Sancto, scribit vaniloquio non tantum animam sauciari, sed et ipsam honestae vitae rationem, quae hominem Deo junxit, evacuari. Quin et S. Petrus apud Clementem, epist. 1 ad Jacobum hunc nostrum, asserit S. Petrum crebro praedicasse Christianis, ut studiose os et linguam custodirent et moderarentur. Ex lingua enim quasi ex porta conspicimus quis in domo, puta in mente, habitet, an sanctitas vel vanitas, an Deus vel diabolus. Sicut enim modestia corporis, praesertim linguae, arguit et indicat modestiam animi, ex qua illa quasi ex fonte promanat et resultat: ita ex adverso immodestia et intemperantia linguae index est et effectus immodestiae et intemperantiae animi.

Quarta, quia loquacitas signum est animi vagi, dissoluti, improvidi, irreligiosi: qui enim linguam non fraenat, quomodo fraenabit iram, curiositatem, gulam, superbiam aliaque potentissima vitia? Quamobrem S. Hieronymus (vel quisquis est auctor, certe non est S. Hieronymus) in Regula jubet monachos crebro relegere hanc S. Jacobi sententiam: religionem enim sanctam non posse esse in loquacibus, qui linguae moderari nequeunt, nam « mors et vita in manu linguae, » Proverb. XVIII, 21. Quocirca S. Bernardus, serm. 1 De mutatione aquae, silentium vocat custodem religionis, in eoque sitam esse fortitudinem Religiosorum, sicut Samsonis fortitudo sita erat in capillis. Hinc et in Ordinibus pene omnibus arcte, et sub gravibus poenis praecipitur silentium; et qui monasteria reformare volunt, primum curant restitui silentium. Sane S. P. N. Ignatius, fundator Societatis nostrae, dictitabat: Vis nosse, an in aliquo Ordine vigeat religiosa disciplina? aspice an in eo rite haec tria serventur, nimirum silentium, clausura et mundities. Si enim haec tria repereris, scito vigere in eo disciplinam: si non, scito eam languere.

Vere S. Bernardus (vel quisquis est auctor), tract. De Passione Domini, cap. XXVII: « Religa, ait, linguam tuam si vis esse religiosus; quia sine linguae religatione religio vana est. » Et mox: « Sciunt homines spirituales, qui hoc experti sunt, quantum auferat devotionis, quantum afferat dissolutionis intrinsecus, frequens linguae resolutio. Nam sicut fornax, cujus os semper apertum est, non potest in se retinere fervorem: sic nec cor devotionis in se gratiam poterit conservare, cujus os non fuerit janua silentii reclusum. Claudamus igitur os nostrum, ut cum devotionis fervore Christum devotionis largitorem in ferventi affectu possimus conservare, » et paulo post: « O quam bonum et jucundum est tecum, o dulcissime Jesu, habitare in unum, tecum colloqui, tibi revelare causam animae nostrae, tuaeque consolationis responso perfrui!»


Versus 27: Religio Munda et Immaculata: Visitare Pupillos et Viduas

27. RELIGIO MUNDA. — Alludit S. Jacobus tum ad Judaeos quorum ipse erat Episcopus, qui suam religionem et munditiem collocabant in caeremoniis et purificationibus legalibus, tum ad Gentiles qui religiosos se putabant, si colerent multitudinem deorum nefandis sacrificiis et ritibus. Opponit ergo religionem mundam Christianorum vanae et immundae religioni Judaeorum, aeque ac impiae superstitioni Paganorum, Saracenorum et haereticorum: videtur enim Jacobus in spiritu praevidisse et taxasse impuras religiones et ritus Gnosticorum et Carpocratianorum, qui in suis coetibus incestu infandoque concubitu sese inquinabant, teste Eusebio, lib. IV, cap. VII, et Ophitarum, qui Eucharistiam suam consecrabant contactu serpentis: hunc enim credebant esse Christum, teste S. Augustino, haeres. 6 et 17. Sic hodie Lutheri et Calvini impura est religio, qua damnant Ecclesiae jejunia, leges et vota; ac monachos incitant, imo cogunt ad sacrilegas nuptias. Sensus ergo est, q. d. Judaei suae religionis munditiem collocant in multis lustrationibus; Pagani in multis multorum deorum victimis; haeretici in impuris sui cerebri figmentis et turpitudinibus; Saraceni nunc in cultu Luciferi, postea Mahometi, etc. At vere munda et immaculata religio et pietas Christi et Christianorum maxime cernitur et consistit in misericordia et charitate: nimirum in visitando pupillos et viduas, ac immaculatum se conservando ab hoc seculo. Munde enim est visitatio pupillorum, quia hoc est opus purae misericordiae et charitatis, cum a pupillis nihil lucri, gratiae, honoris aut mercedis speretur: unde et Deus, et angeli, et homines hoc opus pietatis ut purum et mundum dilaudant et celebrant.

Nota primo: « Religio » hic quatuor modis paulo ante dictis accipi potest, q. d. Et cultus Dei, et lex charitatis, et professio Christiana, et excellens religio consistit maxime in visitandis pupillis ac in immaculata conscientia. Proprie tamen religio significat cultum Dei: hic enim Graece vocatur θρησκεία (hebraice עבודה aboda, id est servitus, cultura, opus, ministerium) a Thracibus, quod hi caeteris religiosiores caeperint certo sacroque ritu, institutore Orpheo, colere Deum. Ita Suidas: « θρησκεία, » inquit, « est latria, idemque cultus et Dei obsequium, et deorum veneratio. Narrant enim Orpheum Thracem primum arte quadam mysteria Graecorum tradidisse, et cultum deorum θρησκείαν nominasse, quod Thracum esset inventum. »

Posset denique « religio » hic sumi pro pietate. Sic enim viros pios vocamus religiosos; pietas autem est pius affectus non tantum erga Deum, sed et erga homines, praesertim miseros et afflictos: unde Hebraice חסד chesed pietatem et misericordiam significat, ac חסיד chasid vocatur vir pius et misericors. Haec enim duo conjuncta sunt: qui enim pius est in Deum, pius quoque est et misericors in proximum: sicut qui amat Deum, amat et proximum propter Deum.

Nota secundo: Virtutis religionis actus proprius et elicitus est colere et honorare Deum, tum interna mentis submissione et reverentia, tum externa, puta adoratione, victimis, hymnis, votis, juramentis, etc. Actus vero a religionis virtute imperatus est, visitare pauperes, jejunare, mortificare carnem, etc., in honorem Dei et Sanctorum. Poterat ergo S. Jacobus dicere: Religio munda est, orare, psallere, vovere, peregrinari Hierosolymam, Romam, Compostellam, etc.; hi enim sunt actus religionis eliciti. Poterat quoque dicere: Religio munda est abstinere carne, vino, gestare cilicium, jejunare, etc. Sed maluit dicere: Religio munda est visitare pupillos et viduas, quia hoc opus maxime tunc, ut mox ostendam, necessarium erat, Deoque gratissimum, et sum-

mae aedificationis apud infideles; adeo ut multi propter Christianorum charitatem et misericordiam ad Christi fidem se converterent: alioqui visitare pupillos proprie est actus misericordiae; ab ea enim elicitur, sed a religione, ut dixi, imperatur. Perperam ergo haeretici hunc locum intorquent contra monachos solitarios, qui pupillos non visitant: religio enim est multiplex, multasque species complectitur, adeoque religio monachorum est vera et proprie dicta. Ipsi enim toti sunt in Deo adorando, meditando, laudando, sequunturque sortem Magdalenae, quam Christus laudavit et praetulit Marthae, Lucae X, 42; unde suis meritis et precibus sustentant Ecclesiam, isque magis prosunt viduis, quam divites suis eleemosynis, ut merito de iis dixerit Ruffinus praefat. in Vitas Patr.: « Quis dubitet stare mundum precibus Sanctorum?»

Munda. — Scilicet parit hos effectus, visitare pupillos et immaculatum se conservare ab hoc saeculo. Aut, q. d. Religio munda est, si visitet pupillos et immaculatum se custodiat.

Apud Deum et Patrem. — Syrus, apud Deum Patrem. Idem enim est « Deus et Pater: » Deus enim est pater, id est creator, gubernator, conservator et provisor omnium, q. d. Apud Deum qui et pater noster est. Aliqui tamen, ut Dionysius Carthusianus, haec distinguunt, et per « Deum » accipiunt vel S. Trinitatem, vel Deum Filium, et per « Patrem » Deum Patrem, q. d. Apud S. Trinitatem et Deum Filium, qui ut Verbum omnia videt, et apud Deum Patrem, qui ut Pater omnibus, etiam miseris, quasi filiis suis consulit, religio munda censetur, magni fit, et honoratur, visitare pupillos, etc.

VISITARE PUPILLOS. — «Visitare» per metalepsim significat visitando consolari, consulere, juvare, pascere: haec enim omnia significat Hebr. פקד pacad, id est visitare: Hebraeus enim S. Jacobus hebraizat; imo pauper qui pascere nequit, visitando solatur pupillum, juxta vetus proverbium: « Farre litet qui thure non potest. » Graece est ἐπισκέπτεσθαι, id est providere, prospicere; Syrus curare, et pro virili sublevare. Inde apud Gentiles « Episcopi » vocabantur magistratus, quibus incumbebat reipublicae providere de frumento et annona, uti dixi Actor. I, 20.

Nominat prae caeteris pauperibus et miseris pupillos et viduas, quia in prima illa Judaeorum et Gentilium persecutione multi viri Christiani partim occidebantur, partim in exilium aut carceres tradebantur, ac plerique omnes bonis privabantur, uti dixi Actor. VIII, 1. Hi ergo filios relinquebant pupillos et uxores viduas. Horum derelictorum curam suscipit S. Jacobus quasi eorum Episcopus, ideoque eos Christianorum charitati commendat, quasi Martyrum vel Confessorum filios, sed pupillos; aut uxores, sed jam viduas. Jam enim cessarat illa communio et distributio bonorum Ecclesiae, de qua dixi Actor. II et IV. Creverat enim numerus Christianorum ad plurima millia, inter quae impossibilis erat haec vita communis. Adde, bonorum communio tantum Hierosolymae fuit recepta in primo paucorum Christianorum fervore, non vero in caeteris Ecclesiis et urbibus, uti dixi Actor. V, 2. Quare cum pupilli et viduae nullos adhuc haberent curatores, tutelam eorum hic suscipit et Christianis commendat S. Jacobus. Ita S. Lucia, ut habet ejus Vita, cum opes suas in pauperes, viduas et pupillos distribuisset, easque sponsus per Paschasium praefectum reposceret, respondit: « Sacrificium vivum et immaculatum apud Deum et Patrem hoc est, visitare viduas et orphanos in tribulatione eorum; et quia nihil superest, offero meipsam in sacrificium Deo hostiam viventem, » nimirum per martyrium, quod ipsa paulo post heroice subiit.

Ultimis hisce saeculis in hac virtute eminuit S. Ivo, quem proinde ejus merito Clemens VI Pontifex retulit in Sanctorum numerum anno Domini 1347, die 19 maii. De eo enim sic inter alia scribit auctor gravis Vitae ejus apud Surium, die 29 maii. « Pupillos et orphanos egregie tuebatur, et eorum causa diversis in locis adibat judicia, patronum se illis exhibens, neque tamen id spe alicujus muneris aut praemii, sed pietate et justitia permotus, imo vero suis impendiis illorum causas defendebat apud judices, ut posset a Domino audire: Quod uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti. Inde factum est, ut in illa regione merito appellatus sit, Advocatus pauperum; » et anterius: « Orphani, afflicti, calamitosi homines ejus fovebantur humanitate et patrociniis; inter discordes conciliabat pacem et amicitiam; eos qui carceribus detinebantur, hortabatur ad patientiam: et cum proferenda ab ipso esset in judicio sententia, sine lacrymis id non faciebat; in misericordiae opera totum se impendebat, toto pectore quae sunt hujus mundi despiciens, et coelestibus semperque mansuris bonis inhians, » et inferius: « Alienigenas, pauperes, item egenos, mala affectos valetudine, deformes, haud secus ac fratres suos humaniter excepit, ad mensam sibi assidere voluit, de cibis suis apposuit, lectos apparavit, propriis manibus illorum pedes abluit. » Unde et per miraculum panes in pauperes erogando sibi multiplicari, ac Christum ipsum, aut certe angelum Christi vicarium, specie pauperis mensae socium habere meruit.

Pupillos et viduas. — Hae enim personae ab omnibus derelictae, caeteris afflictis miserabiliores sunt; sed sub his a pari vel simili, quoslibet miseros, puta pauperes, aegrotos, nudos, incarceratos, famelicos, sitibundos, peregrinos, vexatos, oppressos, tentatos, etc., accipe. Ita Dionysius. Horum enim omnium idea et specimen sunt pupilli et viduae, qui proinde mystice repraesentant peccatorem, qui per peccatum Deo, quasi patre et

sponso orbatus, factusque pupillus et viduus, praeda fit daemonibus.

Plurima enim sunt viduarum et viduitatis incommoda, ait Nyssenus, tract. De Virgin., cap. III, nimirum viduitas, aerumna, solitudo, caligo, tenebrae, luctus, lamentabiles ploratus, oppressio, etc. Unde Deus eas sibi asciscens, vocatur « pater orphanorum et judex viduarum, » Psal. LXVII, 6; et Exodi XXII, 22: « Viduae et pupillo non nocebitis: si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum. » Vere S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. XI: « Nihil, » ait, « tam commendat Christianam animam, quam misericordia, nec quisquam magis beatus, quam qui intelligit super pauperum necessitatem. » Id praestitit Job; unde ait cap. XXXI, vers. 16: « Si oculos viduae exspectare feci. »

Porro haec vocatur religio, quia religio versatur circa Deum, ut ei debitum honorem praestet. Ad Deum autem quasi ad patrem et tutorem pertinent pupilli et viduae; qui ergo eos laedit, Deum laedit; qui eos pascit et curat, Deum pascit et curat. Quocirca Heliodorus coelitus flagellatus fuit, quod ex erario templi bona viduarum diripere destinasset, II Machab. III. Hinc et Plato, lib. XII De Legibus, ait miserorum causas proprias esse Dei, ac proinde neminem debere pupillos aut viduas affligere, ne Deum ultorem et hostem sentiat. Hac de causa S. Ignatius, in epist. ad Tarsenses, « viduas » appellat « altare Dei, » quia scilicet sicut in altari offeruntur sacrificia, ita et eleemosynis in viduas collatis maxime placatur Deus. Quocirca Sapiens, Prov. XXIII, 10: « Agrum, » inquit, « pupillorum ne introeas: propinquus (Hebr. גואל goel, id est redemptor, vindex, qualis in lege veteri erat propinquus et cognatus) enim illorum fortis est, et ipse contra te judicabit causam illorum. » Idcirco S. Basilius, Ambrosius, Chrysostomus, Gregorius, etc., se exhibuerunt patres viduarum et pupillorum. Et S. Paulus, Hebr. XIII, 16: « Beneficentiae, » ait, « et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.»

Si beneficentia est hostia, ergo eadem est actus religionis, isque nobilissimus, puta sacrificium. Unde hanc hostiam caeteris praeferens Deus: « Misericordiam, inquit, volo, et non sacrificium, » Oseae VI, 6. Eleemosynarius ergo visitans pupillos et viduas, est quasi sacerdos, victima est eleemosyna, sacrificium est ipsa ejus donatio, altare est pupillus et vidua. Unde Apostolus in carcere recipiens eleemosynam a Philippensibus: « Repletus sum, » inquit, « acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo, » Philipp. IV, 18. Sicut enim sacrificium est quasi cibus et potus Dei, ut dixi Levit. II, sic est et eleemosyna: in ea enim Deus comedit et bibit per ora pauperum, pupillorum et viduarum. Ipse enim dicit dicetque in die judicii: « Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex fratribus meis minimis, mihi fecistis, » Matth. XXV, 40.

Ita S. Gregorius prandio inter alios pauperes excepit angelum, ipsumque Christum in mensa, quae etiamnum Romae in ejus domo, nunc ecclesia, ostenditur et religiose visitur. Sic S. Martyrius leprosum suscipiens, Christum suscepit, teste eodem S. Gregorio, homil. 39 in Evang.

Jam vero qui viduae et pupillo consulit, sibi consulit. Nam, ut ait S. Ambrosius, De obitu Theodosii: « Bonum est misericors homo, qui dum aliis subvenit, sibi consulit, et in alieno remedio vulnera sua curat. » Et S. Basilius, hom. 6 in Ditescentes: « Benefactorum gratiae, inquit, ad dantes revertuntur: dedisti esurienti, tibi consuluisti: quod enim dedisti, cum auctario revertetur. »

Eleemosyna enim est velut semen sparsum in agrum, quod in messe magnum dat fenus spargenti, ad eumque ingenti cum fenore redit, uti ex S. Paulo dixi II Cor. IX, 10. Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. I Paedagog., eleemosynam comparat lusioni pilae, in quo pila projecta per reverberationem redit ad eum qui projecerat. Et S. Chrysostomus, hom. 84 in Joannem: « Eleemosyna, » inquit, « est vestis quae cum mortuo resurget. His vestibus fulgebunt, qui tunc audient: Esurientem me vidistis, et dedistis mihi manducare: hae insignes faciunt, hae conspicuos, hae securos. » Idem, hom. 33 ad Popul., hanc dat titulum: « Quod eleemosyna est ars omnium quaestuosissima, » in qua inter alia haec ei dat elogia: « Melius est scire eleemosynam, quam esse regem et diademate coronari: domos aedificat in coelis, sed permansuras. Haec te docet quomodo possis Deo similis fieri. » Idem, hom. 7 De Paenitentia: « Eleemosyna, » ait, « artifex est optimaque illorum propugnatrix et tutela, qui eam exercent: etenim Deo amica est, et cominus ei semper assistit: quos amaverit, his facillime gratiam impetraverit, modo non patiatur a nobis injuriam. Quomodo vero patitur? cum eam fecerimus ex rapina. » Idem, hom. 16 in II ad Corinth.: « Magnum, » inquit, « et pretiosum quid vir misericors. Ista major est gratia quam mortuos excitare: nam hic quidem tu Christo benefacis, illic autem ipse tibi. Illic debitor efficeris Dei, hic eleemosyna Deum debitorem constituis. »

Mystice S. Chrysostomus in Psalm. XCV, enumerat decem religionis et sacrificii species. Primum, inquit, sacrificium est proprie dictum, de quo Apostolus, Ephes. V: « Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis. » Secundum est martyrium, juxta illud ad Romanos XII: « Obsecro vos, fratres, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. » Tertium est deprecatio, juxta illud Psalm. CXL: « Dirigatur oratio mea sicut incensum in cons-

honoratur et gaudet, juxta illud principium Ethicae Catonis: Si Deus est animus, nobis ut carmina dicunt, Hic tibi praecipue pura sit mente colendus. Hinc angeli, qui sunt purissimi spiritus, purissime et perfectissime colunt Deum, adeoque toti sunt in eo amando, fruendo et laudando, ac jugiter ei accinendo: Sanctus, sanctus, sanctus, Isaiae VI, 3.

Secundo, quia Deus est ipse per essentiam sanctitas; decet ergo eum victima sancta. Sancta autem est ea quae illibata est et pura. Unde Origenes ἅγιον, id est sanctum, derivat ab a privativo, et γῆ, id est terra, q. d. Sine terra, semotus a terra terraeque inquinamentis. Et S. Dionysius, lib. De Divinis Nominibus, cap. XII: «Sanctitas,» inquit, «est ab omni immunditia libera, et perfecta, et omnino immaculata munditia.» Hoc est quod suis ministris jubet sancitque Deus: «Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a caeteris populis, ut essetis mei,» Levit. cap. XX, 26. Vide ibi dicta, et cap. XXI ac XXII, ubi Deus tam victimas, quam sacerdotes requirit puros omnique macula carentes.

Tertio, quia religio Christiana, ac consequenter Deus, quem illa profitetur et colit, primo illo Ecclesiae aevo valde honorabatur et celebrabatur apud Gentiles et Judaeos toto orbe, per innocentiam et puritatem vitae Christianorum, ut patet ex Tertulliano, Justino, Athenagora in Apologet. Dicebant enim Gentiles: Quam sanctus est Deus, qui tam pure et sancte a Christianis colitur, imo qui eos facit tam puros et sanctos? Id etiamnum fit.

Quarto, quia qui abstrahit se a saeculo, unit se Deo, et quo minus servit saeculo, eo plus servit Deo, adeoque saepe totum se Deo Deique cultui mancipat. Hinc vicissim Deus in puris corporibus et mentibus, quasi in domo et templo inhabitat. «An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?» ait Apostolus, I Corinth. VI, 19. Denique: «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt,» Matthaei V, 8.

Porro modi et media conservandi se immaculatum in saeculo et a saeculo, sunt multa. Primum est timor Dei, ejusque judicii et vindictae, juxta illud Psalm. CXVIII, 120: «Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui.» Vere S. Augustinus, serm. 40 in S. Joannem: «Spes,» ait, «nostra non est de hoc saeculo; non amemus saeculum. Ab amore saeculi hujus vocati sumus, ut aliud saeculum speremus et diligamus.» Idem, serm. 13 De verbis Domini secundum Matth.: «Attendite,» ait, «saeculum quasi mare, ventus validus et magna tempestas. Unicuique sua cupiditas tempestas est. Amas Deum, ambulas super mare, sub pedibus tuis est timor saeculi. Amas saeculum,

spectu tuo: elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum.» Quartum est laudis et hymnodiae, juxta illud Psalm. XLIX, 14: «Immola Deo sacrificium laudis.» Quintum est justitiae, Psalm. L: «Tunc acceptabis sacrificium justitiae.» Sextum est misericordiae et eleemosynae, Jacobi I: «Sacrificium (sic enim legit Chrysostomus) mundum et immaculatum est, visitare pauperes et orphanos in afflictione ipsorum.» Septimum est jubili, Psalm. XXVI: «Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis;» Chrysostomus legit jubilationis. Octavum, compunctionis, Psalm. L: «Sacrificium Deo spiritus contribulatus.» Nonum, humilitatis, ibidem: «Cor contritum et humiliatum non despicies.» Decimum, praedicationis, Rom. cap. XV, vers. 16: «Sacrificium (graece ἱερουργοῦν, id est sacris operans, sacrificans) Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium accepta et sanctificata in Spiritu Sancto.»

ET IMMACULATUM SE CUSTODIRE AB HOC SAECULO. — Ἀπὸ τοῦ κόσμου, id est, a mundo. «Mundus,» sive saeculum, metonymice sumitur pro saecularibus, puta pro saeculari, animali et carnali vita, qualis est hominum mundanorum qui se opibus, deliciis et honoribus hujus mundi ambiendis et fruendis dedunt, ac proinde conscientias suas saepe maculant avaritia, gula, libidine, ambitione, etc. Hinc in baptismo abrenuntiamus omnibus mundi pompis, ideoque induimur veste candida, monemurque eam candidam servare, referre et sistere Christo judici in ultimo mundi die. Hinc et de Sanctis Agnum sequentibus dicitur Apocal. XIV, 5: «Sine macula enim sunt ante thronum Dei.» Insinuat S. Jacobus Christianos, cum sint in saeculo, debere cum saecularibus conversari, et facile hac conversatione inquinari, ut eorum vitia ipsis affricentur. Nam, ut ait S. Leo, serm. 4 De Quadrag.: «Necesse est de mundano pulvere etiam religiosa corda sordescere;» quin et visitando pupillos et viduas periculum esse a vanitate, avaritia, luxuria. Ergo sapienter monet ut inter eos caeterosque omnes ita versentur, ut immaculatos se servent.

Difficile enim est in mundo versari, et ab eo non inquinari: qui enim tangit picem, inquinatur ab ea. Difficile est versari in igne, et non aduri: mundus enim immundus est plenusque sordibus, ut significat hic S. Jacobus: inquinat enim pice vanitatum, adurit aestu cupiditatum. Unde ait Thomas Anglicus: Mundus non mundus, quia mundus polluit: ergo, Qui manet in mundo, quomodo mundus erit?

Quaeres, cur religio munda sit servare se immaculatum ab hoc saeculo, sive cur Deus maxime colatur puritate conscientiae et vitae? Respondeo: Primo, quia Deus est spiritus purissimus et a faece terrae remotissimus: decet ergo eum victima purissima, puta mundissima conscientia, talique

absorbebit te. Amatores suos vorare novit, non portare. Sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas tuam cupiditatem, invoca Christi divinitatem.» Et mox: «Magnae virtutis est cum felicitate luctari, magnae felicitatis est a felicitate non vinci: si titubas, si mergi incipis, dic: Domine, pereo, libera me; dic: Domine, pereo, ne pereas.»

Secundum, mortificatio appetituum et sensuum. Immunditia enim et macula non est in saeculo, id est secularibus opibus, deliciis et honoribus, sed in appetitu nostro, qui nimis ea amat et ambit, relicto et spreto saepe Deo. Appetitum ergo mortifica et rectifica, ita a saeculo non maculaberis. Unde S. Augustinus, lib. X Confess., cap. XXXI: «Non ego immunditiem obsonii timeo,» inquit, «sed immunditiam cupiditatis.» Item consideratio vanitatis et brevitatis vitae, omniumque bonorum temporalium; ac ex adverso veritatis et aeternitatis gloriae caelestis, ac gehennae et inferni. Hoc enim est sal, quo condiendae et mortificandae sunt voluptates saeculi, juxta illud Eccli. VII, 40: «Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.» Quid amas saeculum, hoc est, «senium»? A senio enim dicitur «saeculum,» quod non est aliud, quam «aetas senescendorum hominum,» ait Varro, rerumque omnium. Alii «saeculum,» a «sequendo» derivant, eo quod sequatur se et in se revolvatur. Vere S. Augustinus in Psal. XXX, conc. 1: «David ait, Accelera, ut hoc totum, quod nobis videtur, quamdiu volvitur saeculum, intelligas punctum esse. Non est diu quod habet extremum: si adhuc viveret Adam, et hodie moreretur, quid ei prodesset tamdiu vixisse? Ergo celeritas haec quare? quia transeunt tempora, et quod tibi tardum est, in oculis Dei breve est.» Cur ergo amas voluptatem et honorem? dum oritur, senescit et occidit. «Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?» Mentitur voluptas: non voluptas est, sed dolor et angor. Mentitur rerum copia: non copia est, sed inopia verarum opum quae in caelis sunt. Mentitur honor: non honor est, sed onus et saeculi ludibrium.

Tertium est constans resolutio et fortitudo ad resistendum sociis, illecebris omnibusque mundi invitamentis, quibus nos allicit illicitque ad peccatum et maculandam conscientiam. Ita de Fabricio, consule Romano, vulgi erat sermo: «Facilius est solem a suo cursu, quam Fabricium a suo proposito avertere.» Testis est Plutarchus in Apophth. Similis fuit Cato, de quo ait Valerius Maximus, lib. IV, cap. III: «Ex eodem naturae utero et continentia nata est, et Cato.» Et C. Piso, de quo idem Valerius, lib. III, cap. VIII: «Multa,» ait, «et terribilia Piso contempsit, dum speciosum mentis suae flecti non vult rigorem.» Et C. Maevius, centurio Augusti, qui captus ab Antonio, rogatusque quid de eo statui deberet: «Jugulari me,» inquit, «jube: quia non salutis beneficio, aut mortis supplicio adduci possum, ut aut Caesaris miles desinam, aut tuus esse incipiam.» Ita Valerius ibidem. Multo magis tentanti saeculo dicit fidelis illud S. Pauli: «Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? etc. Certus sum quia neque mors, neque vita,» etc. Roman. VIII, 35.

Quartum est saeculum quam minimum tangere; hinc cor habemus pyramidale, cujus orificium spectat caelum, conus terram; ut per hoc significet Deus, nos corde, id est amore et affectu tantum in puncto debere terram et terrena tangere. Id sapiunt et faciunt Religiosi, qui totum affectum et conversationem a mundo abstrahunt, ut omnem spem et amorem in Deo collocent, et cum Psalte Psal. LXXII, dicant: «Mihi autem adhaerere Deo bonum est;» et: «Quid mihi est in caelo, et a te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum?» Ita Abbas Olympius apud Sophronium (vel potius Joannem Moschum), cap. XII, hoc salutis monitum alteri dedit: «Contine linguam et ventrem; ac ubicumque sederis, dic assidue: Peregrinus sum.»

Ita S. Gregorius Nazianzenus, epist. 51, alias 17, Caesarium fratrem objurgat, quod honorum cupidine delinitus, se in Juliani Apostatae familiam contulerat, publicique aerarii curam susceperat; urget eum ut ab illa recedat: «Hanc enim esse veram gloriam, securitatem et opes, nimirum fortiter et strenue adversus tempus stare, et quam longissime se ab scelere et piaculo removere. Alioqui,» inquit, «honores expetens in rebus majoris momenti detrimentum capies, fumique saltem, si non ignis, fies particeps,» q. d. Juliani idololatriae si non culpam, certe famam et suspicionem tibi asperget.

Vis ergo immaculatus esse a saeculo? esto peregrinus in saeculo, et civis ac domesticus in caelo. Peregrinus hospitio cor suum non affigit, non inhaeret, non fruitur: quia scit se quasi peregrinum per illud transire, ac post horam in eo non fore: omnibus ergo utitur velut in transitu. Fac similiter et tu: edis, bibis, etc., ede, bibe, etc., necessitatis causa: iis utere, non fruere. Si voluptas se misceat, illa cum comestione et bibitione transeat. Noli cibo et potui affici, inhaerere, addicere cor tuum: noli de iis extra prandium cogitare, ea desiderare, eorum appetitu te oblectare et pascere: ita non maculabunt te. Idem dictum aestima de φιλαυτίᾳ, id est amore sui, et φιλοδοξίᾳ, id est amore favoris, benevolentiae, laudis et gloriae humanae; quae aliud non est, quam evanida aura popularis meraque vanitas. Cogita illud Psal. CXVIII, 96: «Omnis consummationis vidi finem,» et finem celerem; «latum mandatum tuum nimis.» Id cogitabat S. Agatha, cui proinde angeli hoc epitaphium posuerunt: «Mentem sanctam, spontaneam, Deo honorem, et patriae liberationem.» Vixerat enim in corpore

quasi carens corpore, quasi angelus in corpore assumpto. Et S. Barlaam, qui Josaphat regi munditiem mentis, quasi ingentis pretii thesaurum commendat apud Damascenum in Historia, cap. XXXIX.

Denique S. Augustinus, in Psalm. LXVIII: «Quis,» ait, «non contemnat dulcedinem saeculi, inhians dulcedini vitae aeternae?» nam, ut idem ait in Psalm. CXXIII: «Dulcedo hujus saeculi ad tempus paucos indulcat, sed in magnam amaritudinem postea convertetur. Dulcedo autem vitae aeternae constans est;» ideoque expers omnis tam amaritudinis quam finis, mentem implet et satiat. Quocirca S. Gregorius Nazianzenus, in Distichis: «Perpetuum,» inquit, «tibi sit hoc studium, ut mentem tuam templum Deo extruas: sic enim eum pro spirituali statua in intimo corde habebis.» Et nonnullis interjectis: «Age vero deserto universo hoc mundo, mundique sarcinis excussis, ad vitam caelestem vela pande: praesertim tibi Trinitas curae sit. Alii aurum, alii argentum, alii mensas delicatas, id est vitae ludibria in pretio habeant; ego vero Christum amplissimarum opum instar duco: quem utinam aliquando mihi contingat pura mente intueri; cetera autem mundus habeat.» Causam dedit paulo ante: «Patris verbum est homo noster, ut hujusmodi mixtione Deum hominibus misceat: unus utrinque Deus est, hactenus homo effectus, ut me ex mortali Deum efficiat.» Et S. Eucherius, epist. ad Valerianum: «Vera,» ait, «beatitudo est saeculi beatitudinem spernere, neglectisque terrenis in divina flagrare.» Rursum Nazianzenus, epist. 57, alias 63, exhortans Eudoxium ut, rhetorica et mundo relicto, se det vitae purae ac perfectae: «Migremus,» ait, «hinc, viri efficiamur, somnia projiciamus, umbras praetereamus: alios occupatos teneant, jactent, ludificentur invidia, et tempus, et fortuna. Valeant throni, principatus, opes, splendores, vilis haec et despicabilis gloriola, ac denique magnae hujus scenae ludicra, nugaeque theatricae. Nos verbum arctissime complectamur, ac pro omnibus rebus Deum habere optemus: solum, inquam, perenne illud bonum, et nostrum; quia virtutis praemium est, Deum fieri. Ad haec contende et volita. Nusquam spes tuas siste, quoadusque ad illud summe expetendum et beatum bonum perveneris.