Cornelius a Lapide
Index
Prooemium
Tria hic praemittenda sunt: primum, de auctoritate huius Epistolae; secundum, de argumento; tertium, de auctore.
Quoad primum, Lutherus hoc loco hanc Iacobi Epistolam a Canone sanctae Scripturae resecat, eamque vocat stramineam, aridam et Apostolo indignam. Ratio eius est, quod ipsa commendans opera bona, adversetur doctrinae Lutheri docentis, nos sola fide iustificari, imo S. Pauli, qui idem docet Roman. III, 28, inquit Lutherus. Lutherum sequitur Brentius, Kemnitius et Centuriatores Magdeburgenses, quin et Erasmus hoc loco asserit, eam non redolere gravitatem Apostolicam.
Verum de fide est, hanc Epistolam esse Canonicam, partemque genuinam S. Scripturarum. Id enim definiunt Concilia paulo ante citata; idem docent Patres citati, adeoque hic est sensus et consensus totius Ecclesiae, uti multis veterum et recentiorum testimoniis ostendit Iudocus Coccius in Thesauro Catholico, tom. I, lib. VI, pag. 713. Ad argumentum Lutheri respondet S. Augustinus, lib. De Fide et operibus, cap. XIV, ideo S. Iacobum, Petrum et Ioannem suas scripsisse Epistolas, ne quis legens Epistolas S. Pauli, praesertim ad Romanos, putaret cum Luthero solam fidem sufficere ad salutem. Explicant ergo Paulum, docentque eum per fidem non excludere, sed includere opera ex fide manantia, sicut arbor non excludit, sed includit fructus, quos progignit et portat. Quocirca Calvinus, lib. III Instit., cap. XVII, § 11 et 12, et Calvinistae Epistolam S. Iacobi admittunt ut Canonicam. Soli ergo Luthero cum suis videtur straminea, vereque talis est, tum quia ut stramen accensum urit et evertit stramineam eius fidem, tum quia ut stramen ignitum comburit, et in aeternum comburet blasphemam eius linguam, qua hanc Epistolam Spiritui Sancto adimit, et diabolo errorum auctori ascribit. Vide Bellarminum, lib. I De Verbo Dei, cap. XVIII, ubi octo argumenta, quae Lutherani huic Epistolae obiiciunt, dissolvit et confutat.
Porro, in collocandis Epistolis Canonicis in Bibliis, non est servatus ordo dignitatis: sic enim praeponi debuissent Epistolae S. Petri, utpote Principis Apostolorum; sed temporis. Praeponitur ergo caeteris Epistola S. Iacobi, sive quod prius sit scripta, sive quod prius inter Canonicas Scripturas post mortem eius sit relata. Mortuus est enim Iacobus sex annis ante S. Petrum, et 38 annis ante S. Ioannem; S. Iacobus enim obiit anno Christi 63, S. Petrus 69, S. Ioannes 101. Vide Chronotaxim. Denique si earum veritatem et auctoritatem spectes, auctoremque primarium, nullus inter eas est ordo; sed omnes sunt pares et aequales. Omnes enim habent veritatem et auctoritatem canonicam, quia omnes dictatae sunt Spiritu Sancto.
Quoad secundum. Quaeritur quodnam sit argumentum huius Epistolae? Respondeo: Scopus et argumentum eius est, primo, animare fideles ad constantiam in persecutione, quam patiebantur a Iudaeis et Gentibus. Hoc enim est eius exordium: «Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis;» ac deinceps graphice invicte patientiae decus et maiestatem depingit. Secundo, commendare opera bona et exercitium virtutum, praesertim pietatis et charitatis. Quia enim S. Paulus in epist. ad Roman. et ad Galat., adeo extulerat fidem Christi et depresserat opera legis, ne quis id acciperet et extenderet ad opera fidei et charitatis, ideoque otiose in fide et gratia Christi conquiesceret, explicat, docetque opera fidei requiri ad meritum et ad salutem; praesertim quia Simon Magus (quem hoc aevo secutus est Lutherus, Calvinus eorumque asseclae) occasionem ex Paulo nactus palam docuit non requiri opera ad salutem, solamque fidem sufficere. Audi de eo S. Irenaeum, lib. I, cap. XX: «Docebat,» inquit, «eos qui in eum et Selenem (uxorem vel meretricem) eius spem habebant, ut liberos agere quae velint: secundum enim ipsius gratiam salvari homines, sed non secundum opera iusta.» Hanc primam primi haeresiarchae (quem mox secutus est Menander, Carpocras, Valentinus, Eunomius, Gnostici aliique plurimi) haeresim statim in eius exordio convellere et confutare aggressi sunt Apostoli, puta SS. Petrus, Iacobus et Ioannes, tam verbo quam scriptis Epistolis. Tertio, quia idem Simon docebat libertatem carnis, aeque ac Lutherus, ac proinde Christianos a lege liberos, libere posse vacare ventri et veneri; solam enim fidem sufficere ad salutem: Iacobus eidem fortiter resistit, docetque contrarium, nimirum concupiscentiae mortificationem, continentiam, abstinentiam, modestiam; multis enim laboribus, aerumnis, persecutionibus, et saepe morte ac martyrio comparandum esse regnum coelorum. Itaque verbis, scriptis et factis, adversus fluvium carnis libertate late fluentem et exundantem, validissimum opponit aggerem. Simon enim Magus erat Samarita, suosque errores spargebat in Samaria, quae vicina est Hierosolymae, eoque eosdem derivabat. Debuit itaque ex officio pastorali S. Iacobus, quasi Hierosolymae et Iudaeae Episcopus, ei, quasi gregis sui lupo, palam omni conatu sese opponere. Fuit ergo ipse vere Iacob, id est, pastor fidelium, supplantator infidelium. Hinc eius Epistola est Catholicae fidei vitaeque canon et regula. Inter alia enim docet: primo, omne malum a nobis oriri, omne bonum a Deo Patre luminum, ideoque illud ab eo postulandum; secundo, sapientiam Christianam distinguit a mundana; tertio, mundum adversari Christo, et Christum mundo; quarto, mortificandas esse animi cupiditates; quinto, vanam et inanem esse ambitionem et prosperitatem huius vitae; sexto, Deum fore scelerum et sceleratorum iudicem et vindicem, ideoque cavendam personarum acceptionem et contemptum pauperum; septimo, ambiendam esse amicitiam Dei, saeculi vero fugiendam; octavo, vitandam esse anxiam sollicitudinem de rebus futuris, et quiescendum in paterna Dei cura et providentia. Quarto, illustria omnium virtutum dat documenta, praesertim fidei, spei, religionis, mansuetudinis, simplicitatis et candoris, beneficentiae et curae pauperum, silentii et frenandae irae ac linguae, mutuae charitatis et benevolentiae; fugiendam esse avaritiam et iuramentum, in tribulatione patienter expectandum esse Dei adventum. Quinto, sancit sacram unctionem infirmorum, item precandi et psallendi studium, insuper sacram exomologesin. Denique: «Qui converti,» inquit, «fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.» Ex dictis liquet, hanc Epistolam scriptam esse post Epistolam S. Pauli ad Romanos; quam cum ille scripserit anno Christi 58, sequitur post illum annum hanc scriptam esse a Iacobo, ac consequenter non diu ante mortem et martyrium quod obiit ipse anno Christi 63. Nam, ut ait S. Irenaeus, lib. III, cap. I, Apostoli toti intenti erant praedicationi, ideoque sero coeperunt sua dogmata scriptis mandare.
Porro videri posset haec Epistola scripta Hebraice, utpote ab Hebraeo Iacobo ad Hebraeos per orbem dispersos. Verum communior sententia est, scriptam esse graece, tum quia lingua Graeca eo tempore erat communis, etiam Iudaeis, praesertim dispersis. Unde utebantur ipsi promiscue Graeca versione Septuaginta aeque ac Hebraeo Bibliorum textu; ideoque Christus et Apostoli, quin et Iosephus ac Philo citant Mosen et Prophetas iuxta versionem Septuaginta, non iuxta Hebraeum textum. Tum quia Iacobus hanc Epistolam, etsi primario scripserit Iudaeis, secundario tamen scripsit Gentibus, adeoque saeculis omnibus: Gentium autem lingua cum latissime patens, erat Graeca; tum denique quia S. Athanasius in Synopsi scribit Evangelium S. Matthaei a S. Iacobo translatum esse, utique ex Hebraeo in Graecum, quasi universalius idioma. Ergo eodem videtur S. Iacobus scripsisse suam Epistolam, ut plures eam legere et intelligere possent. Sic S. Petrus, S. Ioannes, S. Iudas, S. Paulus omnes suas epistolas, excepta ad Hebraeos et ad Romanos, scripserunt graece.
Commentati sunt veteres plures in hanc Epistolam. Primo, S. Augustinus, sed intercidit hic eius Commentarius. Audi eum, lib. II Retract. cap. XXXII: «Inter opuscula mea reperi expositionem epistolae Iacobi Apostoli, quam retractans adverti annotationes potius expositorum quorumdam eius locorum, in librum redactas fratrum diligentia, qui eas in frontibus codicis esse noluerunt. Adiuvant ergo aliquid, nisi quod ipsam epistolam, quam legebamus quando ista dictavi, non diligenter ex Graeco habebamus interpretatam.» Secundo, Didymus Alexandrinus, praeceptor S. Hieronymi, brevem et eruditum scripsit Commentarium in hanc Epistolam et in caeteras Canonicas. Extat is tom. VIII Biblioth. SS. Patrum. Tertio, extat in hanc Epistolam Catena Graecorum Patrum, scilicet S. Dionysii, Athanasii, Irenaei, Chrysostomi, Nazianzeni, Basilii, Nysseni, Epiphanii, Cyrilli, Theodoreti et aliorum, quam Ioannes Felicianus in Latinum convertit. Quarto, Ven. Beda. Quinto, Oecumenius. Sexto, Thomas, non Aquinas, nec Angelicus (ille enim Lyrano fuit anterior: mortuus est enim anno Domini 1274, Lyranus autem floruit anno 1320. Hic autem Auctor citat Lyranum commentans in epist. I S. Petri, cap. II, vers. 19), sed Angelicus Doctor Anglico non absimilis, sive acumen, sive doctrinam, sive stylum, sive professionem (fuit enim Ordinis S. Dominici) spectes, sed eo posterior: floruit enim anno Domini 1400 teste Sixto Senensi in Biblioth. Ex recentioribus scripserunt perplures passim noti, recentissime et exactissime Balthasar Paes Lusitanus, Franciscus Fevardentius, Petrus Stevartius, Gregorius Primaticcius, qui breviter, sed nervose S. Iacobi sententias per syllogismos stringit et connectit. E Societate nostra P. Alfonsus Salmeron, Benedictus Iustinianus, et Ioannes Lorinus. Hos omnes sequar.
Quoad tertium. Quaeritur quis sit huius Epistolae auctor? Negat Lutherus et Erasmus esse S. Iacobi; dubitat Caietanus. Verum Concilia iam citata, aeque ac Patres, totaque Ecclesia ascribit eam S. Iacobo. Quare de fide est eam esse S. Iacobi. Sed dubium est utrius sit. Duo enim inter Apostolos fuerunt Iacobi, unus filius Zebedaei, frater S. Ioannis, occisus ab Herode, Actor. cap. XII, 2, patronus Hispaniae, qui cognominatur Maior. Alter Alphaei, qui frater Domini, Galat. I, 19, et a S. Marco, cap. XV, vers. 40, «Minor» (sive aetate, sive vocatione, ut vult noster Lorinus; sive statura, ut vult Fevardentius; sive quo alio respectu) cognominatur, fuitque primus Episcopus Hierosolymae. Iacobo Zebedaei hanc Epistolam tribuunt Hispani nonnulli, ut Lucius Dexter in Chronico, ubi asserit S. Iacobum praedicasse Iudaeis per Hispaniam dispersis, iisque hanc scripsisse Epistolam. Additque «quae fuit prima Scriptura novi Testamenti, tanto Apostolo digna.» Idem habet versio Arabica et Mozarabes in Liturgia, ac eorum patriarcha S. Isidorus, lib. De vita et morte Sanctor., cap. LXXIII, quos citat, quorumque sententiam probabilem esse censet noster Gaspar Sanchez, tract. 3 De Profectione S. Iacobi in Hispaniam, cap. XII. Idem habet Syriaca versio Widmanstadii, quae hanc Epistolam tribuit S. Iacobo, qui cum S. Petro et S. Ioanne interfuit transfigurationi Christi: ille autem fuit Zebedaei, non Alphaei. Idem censet Sixtus III Pontifex, epist. De Malis Doctoribus, quae extat tom. V Biblioth. SS. Patrum. Sed, ut bene notant ibidem Doctores Parisienses in ultima editione, Bellarminus, De Scriptor. Eccles., Baronius et alii, Epistola haec falso ascribitur Sixto III Pontifici (quod nomen multos viros doctos decepit), cum sit Pelagiani cuiuspiam. Omnia enim tribuit libero arbitrio, et gratiae nihil; asserit hominem posse vivere sine omni peccato, etiam levissimo. Denique totus scatet erroribus Pelagianorum.
Verum alii passim, et veteres et recentiores, hanc Epistolam tribuunt S. Iacobo Alphaei, primo Hierosolymorum Episcopo. Ita S. Hieronymus in Catalogo Script. Eccles., in Iacobo; Eusebius, lib. II Hist., cap. XXII vel XXIII; S. Augustinus in cap. II Epist. ad Galat.; S. Ambrosius, lib. VII in Luc., cap. IX.
Hic Iacobus fuit frater Iudae et Simonis Apostolorum, ut patet ex epistola Iudae, vers. 1, ac Ioseph Iusti, qui oppositus fuit S. Matthiae in sorte Apostolatus, Actor. I, 23; Matth. XIII, 55. Filius fuit Alphaei, qui alio nomine dictus est Cleophas, et Mariae, quae a filio cognominata est Iacobi; a marito, Cleophae: licet nonnulli velint Cleopham fuisse patrem Mariae, et consequenter avum Iacobi. Quod enim nonnulli distinguunt Iacobum Apostolum ab Episcopo Hierosolymae, tresque faciunt Iacobos, primum Zebedaei, secundum Alphaei, tertium Episcopum Hierosolymae, qui fuerit auctor huius Epistolae, uti faciunt Epiphanius, haeresi 76, Dorotheus in Synopsi, et insinuant S. Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, et clarius Clemens, lib. II Constit. Apost., cap. LIX, refellunt S. Hieronymus, Eusebius, Clemens Alexandrinus, Baronius et alii, et ex iis Franciscus Suarez, III part., tom. II, disp. V, sect. 4. Imo Concilium Tridentinum, sess. IV, ubi auctorem huius Epistolae asserit esse Iacobum Apostolum, de quo plura cap. I, vers. I.
Porro quia, ut ait S. Ambrosius, lib. II De Virginitate, «primus discendi ardor est nobilitas magistri,» Iacobus hic fuit mira sanctitatis et sapientiae. Id patet primo, ex eo quod vocatus sit frater Domini, tum quia cognatus erat Christi, tum quia Christo simillimus moribus, forma et vultu, teste S. Ignatio, epist. 2 ad Ioan., et Origene, lib. I Contra Celsum, ac si Christi frater et gemellus fuisset. Quare necesse est Iacobum eximia fuisse forma et pulchritudine. Talis enim fuit forma Christi, teste Psalte: «Speciosus forma prae filiis hominum,» Psalm. XLIV, 3. Rursum hinc sequitur, Iacobum Christo, Apostolis et Christianis fuisse percharum. Similitudo enim, aeque ac virtus est conciliatrix amoris et amicitiae. Addit Epiphanius, haeresi 70, Iacobum a puero simul cum Christo fuisse educatum. Hinc cognominatus est Iustus, ab eximia iustitia et sanctimonia, teste S. Hieronymo in Galat. I; Eusebio, lib. II Histor., cap. I; Chrysostomo, hom. 5 in Matth.; et Antiocho monacho, hom. 72, qui addit, hoc Iusti cognomen a singulari iustitia illi esse inditum communibus omnium suffragiis. Unde cognominatus est a Graecis Patribus adelphotheos, id est frater Dei. Hinc et nonnulli dicunt Iacobum instar Ioannis Baptistae et Ieremiae, sanctificatum fuisse in utero matris. Ita S. Epiphanius, haeres. 29, Hegesippus apud S. Hieronymum in Iacobo, et S. Antoninus, III p., tom. XXXI, cap. VIII, penes quos sit huius rei fides. Certe mater eius Maria Iacobi sanctissima, e Ierusalem Verulas in Italiam translata, multis magnisque claret miraculis, ut habet Martyrologium Romanum, die 25 maii, et Chronica Verulensium.
Secundo, sicut Christus fuit minister circumcisionis, ut ait Apostolus Rom. xv, 8, hoc est, solis praedicavit Iudaeis, tanquam genti fideli, sanctae et a Deo electae, cui per Prophetas eumdem, tanquam Messiam et Salvatorem promiserat: ita et Iacobus quasi Christi frater, successor et haeres, ex omnibus Apostolis, ab iisdem iussu Christi, teste Eusebio, lib. VII Histor., cap. XIV, in fine, electus et constitutus est sanctae civitatis, puta Hierosolymae, Episcopus ac Iudaeorum Pastor. Unde Hesychius in oratione quae exstat apud Photium in Biblioth., num. 833, Iacobum vocat novae Ierusalem summum ducem, sacerdotum principem, Apostolorum verticem, in lampadibus resplendentem, et inter astra maxime illustrem. Porro institutus est Iacobus Episcopus Hierosolymae a S. Petro, Ioanne et Iacobo fratribus: ita Anacletus Pontifex, epist. ad Episcopos Italiae; idque postridie necis S. Stephani, ait Beda in Chron., puta die 27 decembris, anno Christi 34, ut scilicet libertate et increpatione S. Stephani exacerbatos Iudaeorum animos sua benignitate, modestia et mansuetudine leniret; idque ita praestitit, ut pacifice in ea quasi Episcopus resederit, Ecclesiamque rexerit per 29 annos. Successit ergo Iacobus Christo, quasi frater fratri, ut illi semen suscitaret, quod proinde Christianorum, non Iacobitarum nomen sortiretur. Unde et eidem Christus ad Patrem vadens, filios matris Ecclesiae commendavit, ait S. Hieronymus in cap. I epist. ad Galat.
Tertio, S. Epiphanius, haeresi 78, asserit eius cognomen vulgo fuisse Oblias, id est murus (perperam aliqui legunt munus) et praesidium; pro quo alii legunt Ophilas, ab עפל ophel, id est arx, turris celsissima et munitissima: qualis erat illa templi, caput nubibus pene inserens, cuius proinde verticem intuentes caligabant oculis. Unde hebraice dicta est Ophel, id est caligo, de qua Iosephus, lib. II Belli, cap. XVIII, et lib. VI, cap. VI, et lib. VII, cap. XIII. Et Poeta: Aspice surgentes obscura in nubila moles, Templaque sidereis invidiosa globis. Idque primo, quia S. Iacobus orationi addictissimus, in ea quasi in coelum rapiebatur ad Deum pleno mentis ascensu. Secundo, quia sua oratione et sanctitate erat quasi arx et praesidium, tutans et propugnans totam Ecclesiam totumque Iudaeorum populum. Hinc ex frequenti et continua oratione non tantum genua habebat callosa, sed et frontem, utpote quam ex profunda humilitate et reverentia terrae affigebat, teste S. Chrysostomo, hom. 3 in Matth. Testatur S. Epiphanius, haeresi 78, S. Iacobum urgente magna siccitate elevantem ad coelum manus, quasi alterum Mosen Deum precatum esse, ac mox pluviam impetrasse.
Quarto, S. Iacobus erat Nazaraeus: unde vino, carne, animatis omnibus, oleo, balneis, vestibus laneis caeterisque deliciis abstinebat. Ita Eusebius, Epiphanius et alii citati. Addit Epiphanius, haeresi 78, eum semper virginem permansisse, putatque hunc illum fuisse, qui, relicta sindone, nudus tempore passionis Christi aufugit: idcirco id opinatus, quod S. Iacobum lineam sindonem semper induere solitum constet. Tradit insuper eum nudis pedibus incedere consuevisse.
Quinto, S. Iacobus fuit post S. Petrum Ecclesiae et fidei columna, uti eum nuncupat S. Paulus, Galat. cap. II, 9, ubi quoque asserit se cum eodem contulisse suum Evangelium, «ne in vacuum currerem, inquit, aut cucurrissem.» Unde Petrus e carcere per Angelum liberatus, illico huius rei nuntium misit ad Iacobum, Act. XII, 17. Hinc et Iudas scribit et gloriatur se fratrem Iacobi; et mater eius, etiamsi plures habuerit filios, eosque Apostolos, a digniori tamen vocatur mater Iacobi, Marc. XVI, 1.
Sexto, S. Iacobus fuit proprius Iudaeorum pastor et patronus. Unde ut eos sibi conciliaret, et ad Christum traduceret, servavit legem Mosis, licet iam mortuam, sed necdum mortiferam; quin et Paulo eamdem servandi auctor fuit, ut eum suis Iudaeis acceptum faceret et conciliaret, itaque saluti Pauli, communique paci et concordiae consuleret, Act. XXI, 18.
Septimo, Clemens Alexandrinus, lib. VII Hypotypos., et ex eo Eusebius, lib. II Histor., cap. I, tradunt Christum post Ascensionem suam, singularem quamdam cognitionem impertiisse Iacobo Iusto, Ioanni et Petro, quam deinde illi caeteris Apostolis communicarint, hi 70 discipulis. Unde Rabanus, lib. De Universo, cap. V, ait Iacobum hac Epistola legentibus immensam scientiae claritatem infundere: ea enim complectitur omnem Christianae doctrinae et vitae perfectionem.
Octavo, S. Iacobus erat vitae adeo sublimis et exemplaris, ut videretur esse speculum et imago coeli vitaeque coelestis, quam agunt Angeli et Sancti in Paradiso. Hinc perdius et pernox in oratione cum Deo et Angelis versabatur. Hinc et Christi vultus moresque in eo quasi in vivo antitypo resplendebant. Quocirca fideles post Christi in coelum ascensum, e variis provinciis certatim Hierosolymam pergebant S. Iacobi videndi causa, ut in eo viderent et intuerentur Christum, ob miram quam cum eo habebat per omnia similitudinem. Ita S. Ignatius, epist. ad S. Ioan. Evangelist. (vel quisquis est auctor: nam multi docti censent non esse S. Ignatii), scribit se cogitare pergere Hierosolymam, ut videat S. Iacobum quasi vivam Christi effigiem. Hinc etiam Iudas Christum proditurus Iudaeis, eis osculi signum dedit, ut eo Christum agnoscerent, ne pro eo Iacobum Christi simillimum comprehenderent. Vere Plato in Theaeteto: «Deo, ait, nihil est similius, quam cum ex hominibus aliquis iustissimus est. In hoc enim vera hominis praestantia versatur.»
Nono, tradunt multi veterum S. Iacobo concessum fuisse ingredi in Sancta sanctorum, quod ex lege Dei, Levit. xvi, 2, Hebr. ix, 7, soli Pontifici licebat, idque semel tantum in anno, nimirum in festo Expiationis. Id S. Iacobo concessum tradunt S. Hieronymus in Catalog. Script. Eccles., in Iacobo; S. Epiphanius, haeres. 29; Eusebius, lib. II Histor., cap. XXII vel XXIII; Hegesippus, lib. V, et ex iis Nicephorus, Abdias et alii. Hoc multis viris doctis videtur incredibile, tum quia Iudaei erant suae legis et rituum observantissimi, tum quia iidem summi erant Christi et Christianorum hostes. Sed tanta est Patrum quos iam citavi, fides et auctoritas, ut ei refragari non liceat. Quid ergo? Temperamento res eget, suaderique potest, si dicamus, non passim et communiter id S. Iacobo fuisse permissum, sed raris duntaxat casibus, ut si v. g. fulmen incidisset in Sancta sanctorum; si casu Cherubim, propitiatorium vel arca corruisset; si quis locum sanctum violasset: sicuti enim Pilatus statuam Caesaris in urbe, et forte in templo collocavit, teste Iosepho, lib. II De Bello, cap. VIII, sic forte et praeses vel miles aliquis Romanus, ut gratificaretur Caio Caligulae Imperatori (qui Iudaeis infensus erat, ab eisque, aeque ac a caeteris gentibus, volebat adorari ut Deus, ideoque sui imaginem collocari iusserat in templo Hierosolymitano, ut patet ex Philone legato ad Caium), statuam eius collocavit in Sancto sanctorum, etc. Tunc enim ut illud violatum vel mutilatum purgarent et instaurarent, aut incendii et ruinae periculo eriperent, necesse erat eo immitti virum eminentis dignitatis, sanctitatis et sapientiae, qui id praestaret, aut quid facto opus renuntiaret. Iacobo autem nemo erat dignior, nemo sapientior, nemo sanctior. Adde quod ipse proprius erat Episcopus et Pontifex Hierosolymae, et ut talis colebatur non solum a Christianis, sed etiam a Iudaeis, qui eum ob lenitatem, sanctitatem, charitatem, etc., amabant et reverebantur ut parentem; praesertim quia ipse Iudaeorum et Iudaismi erat observans et tutor, uti paulo ante dixi. Imo longe praeferebant eum suo Pontifici Anano et similibus, qui vel intrusi erant a Romanis, vel simoniaci pecunia emerant pontificatum, vel illum avare, impure et indigne administrabant. Denique S. Iacobus, ob abstinentiam, orationem et zelum, non tam videbatur esse homo quam angelus, cui soli iure deberi aditum in Sancta sanctorum censebant Iudaei. Atque hinc nonnulli, ut Salmeron hic, opinantur hanc fuisse causam martyrii S. Iacobi, nimirum quod Ananus Pontifex non ferens pontificatus socium et aemulum S. Iacobum, dolensque eum sibi a populo anteferri, eum quasi Iudaismi eversorem et Christi ac Christianismi praeconem citarit, et apud suos legis Mosaicae zelotas reum capitis egerit. Confirmat haec omnia testimonium Iosephi, qui eversionem Hierosolymae factam a Tito adscribit caedi S. Iacobi, lib. XX Antiquit., cap. XVI, uti eidem eamdem adscribunt S. Hieronymus in Iacobo, Eusebius, lib. II Histor., cap. XXII; Origenes, lib. I Contra Celsum; Isidorus, lib. De vita et morte Sanctorum, cap. LXXIX. Ex quibus facile colligas, quanta S. Iacobi fuerit sanctitas, aeque ac sanctitatis et dignitatis opinio apud Iudaeos. Tanta est virtus, tanta vis sanctitatis, quae amicat amicos pariter, et inimicos.
Sic S. Franciscus Xaverius sua sanctitate admirationi fuit Bonziis, licet Christi hostibus, ac etiamnum est infidelibus in India, qui eum Patrem sanctum vocant et invocant, ac saepe eius intercessione sanitatem, vitam aliasque gratias per miraculum a Deo nanciscuntur. Audi Turselinum in eius Vita, lib. II, cap. XI: «Vulgo, inquit, Magnus Pater vocabatur. Rex Travancoridis toto regno suo edixit, ut Magno Patri omnes obtemperarent, aeque ac sibi.» Idem, cap. IX, narrat Brachmanas, licet infideles, audita Francisci doctrina, eam amplexatos esse, illamque miris extulisse laudibus.
Sic et eius discipulus Gaspar Barzaeus, ob sanctitatem quasi propheta vel angelus coelo lapsus cultus fuit a Saracenis iuratis Christi inimicis. Nam et flexis in terram usque poplitibus illum salutabant, et manum eius, quin et vestem et pedum vestigia osculabantur. «Vocabant eum Zachariae filium, quasi alterum S. Ioannem Baptistam, magnumque Christianorum Caciz: quin et nocte intempesta, cum multis facibus in templum suum (Coranum vocant) magno comitatu induxerunt, et ad summum usque deduxerunt, idque spectante et admirante tota civitate Armusiensi. Et tamen etiam proposita morte, ne ex aliena secta quisquam ingrediatur, Mahometanis legibus est interdictum. Verum illi sic Mahometem excusabant, noluisse illum tam insignem virtute virum excludere,» ait Noster Trigautius in eius Vita, lib. II, cap. XIV. Simili modo legem explicabant Iudaei; noluisse illam S. Iacobum, tam eximia dignitatis et sanctitatis virum, ea comprehendere. «Nam propter summum sapientiae et pietatis studium, quod in vita assidue excoluerat, ab omnibus iustissimus putabatur,» ait Eusebius, lib. II Histor., cap. XXII. Unde et populus fimbrias vestimenti eius certatim cupiebat attingere, ait S. Hieronymus. Quare quod S. Epiphanius, loco iam citato asserit, S. Iacobum fuisse sacerdotem legis veteris, ideoque admissum ad Sancta sanctorum, merito ab aliis omnibus reiicitur quasi falsum et quasi insufficiens. Soli enim Pontifici licebat ingredi in Sanctum sanctorum. Constat autem S. Iacobum non fuisse Pontificem Aaronicum. Denique opinantur nonnulli legem illam Levit. xvi, 2, ut nemo ingrediatur Sanctum sanctorum nisi Pontifex semel in anno, limitandam esse ad ingressum solemnem, quo scilicet res divina solemniter facienda erat in Sancto sanctorum: nam transacto illo tempore licuisse iis qui sanctitate erant insignes, qualis erat S. Iacobus, ingredi Sanctum sanctorum. Probant ex eo quod S. Evodius, successor S. Petri in cathedra Antiochena, apud Nicephorum, lib. II, cap. XX; Germanus Constantinopolitanus Patriarcha; Georgius Nicomediae, orat. De oblat. Mariae; Andreas Cretensis, De dormitione Deiparae, narrant B. Virginem praesentatam in templo, habitasse in adytis et in Sancto sanctorum. Ita censet noster Christophorus a Castro in Hist. Deipar., cap. III. Verum lex illa, Levit. xvi, 2, non videtur hanc limitationem pati, ut graviter docet ibidem Abulensis; nec caeterae virgines, inter quas degebat B. Virgo, habitarunt in Sancto sanctorum, sed in atrio ad ostium tabernaculi, ut dicitur Exod. xxxviii, 8, et 1 Reg. ii, 22.
Decimo, S. Iacobus primus Missae sacrificium solemniter celebravit, ut indicat sexta Synodus de consecr., dist. I, cap. Iacobus, eiusque celebrandae formam et ritum praescripsit. Extat etiam Missa S. Iacobi, quam non apocryphi cuiuspiam, sed ipsius S. Iacobi esse, patet tum ex sensu et consensu Doctorum et fidelium in Concilio Trullensi, tum ex Proclo, Archiepiscopo Constantinopolitano in Concilio Ephesino, tum ex Cyrillo, Hierosolymae pariter Episcopo, qui catechesi 5 orationes mystagogicas habet acceptas ex Missa S. Iacobi: ut illud, quod sacerdos alta voce diceret, Sursum corda; et quae de immensa gloria Dei praefari soleat ante sacra mysteria; quod idem diceret: Orate pro vivis et defunctis; quod Diaconus ante sumptionem divinorum mysteriorum inclamaret: Osculamini invicem in osculo sancto, atque ea accepturis intonaret: Sancta sanctis, populus vero responderet: Unus est sanctus; quod cantores inter sumptionem S. Eucharistiae illud Ps. XXXIII concinerent: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus; et plura huiusmodi. Vide Sixtum Senensem, lib. I Bibl., in Iacobo, et Claudium Sainctes, praefat. in Liturgias, cap. VIII. Hinc et S. Ignatius, epist. ad Heronem, ait S. Stephanum fuisse Diaconum S. Iacobi, eique ministrasse. Idem Ignatius, epist. 5 ad Trallianos: «Quid vero, inquit, Diaconi, nisi imitatores angelicarum virtutum? qui purum et inculpatum ministerium illis (sacerdotibus) exhibent, ut S. Stephanus B. Iacobo, Timotheus et Linus Paulo, Anacletus et Clemens Petro. Qui igitur his non obedit, atheus prorsus et impius est.» Porro S. Stephanus servivit S. Iacobo, antequam ipse crearetur Episcopus Hierosolymae. Nam creatus est postridie necis S. Stephani, puta die 27 decemb., ut superius dixi ex Beda. Olim extabat, et etiamnum extat Evangelium titulo S. Iacobi, sed supposititium: fuit enim pseudo-evangelium. Ita Baronius.
Undecimo, S. Iacobus interfuit primo Concilio Hierosolymitano, primusque post S. Petrum, utpote Hierosolymae Episcopus, sententiam dixit, nimirum Christianos non obligari lege et legalibus Mosis, Actor. xv, 13. Unde ad Episcopalis dignitatis ornamentum, S. Iacobus in capite gestavit laminam auream, quasi insigne tam Pontificatus, quam regni Christi, instar Melchisedech, «cita ut regnum David una cum Pontificatu transtulerit, ac largitus sit servis suis, id est, Pontificibus Catholicae Ecclesiae,» inquit S. Epiphanius, haeresi 29 et 78, ac Hieronymus in Iacobo, et ad Galat. II. Pontifex enim Aaronicus cum cidari, sive tiara quam portabat in capite, ei alligatam laminam auream gestabat in fronte, cui inscriptum erat Sanctum Domino, ut significaretur eum esse Pontificem Dei summi et sanctissimi. Sic et S. Ioannem Apostolum gestasse laminam auream instar coronae, tradit Polycrates apud Eusebium, lib. V Histor., cap. XXIII. Eamdem gestasse caeteros Apostolos, indeque nunc Episcopos gestare mitram pretiosam, eo quod regali fungantur sacerdotio, tanquam Christi reges et sacerdotes, censet Cardinalis Baronius, anno Christi 34, p. 263. Unde Eusebius, lib. X Histor., cap. IV, ita Episcopos compellat: «Amici Dei et sacerdotes, qui sacro podere coelestisque gloriae corona, et divino chrismate, denique sacerdotali Sancti Spiritus stola decorati estis.» Tradit Eusebius, lib. VII Histor., cap. XIV, cathedram S. Iacobi ad sua usque tempora religiose asservatam. «Quam, inquit, Episcopi, qui illic ordine successerunt, permagni aestimant.» Unde liquet, Christianos eam extulisse Hierosolyma ante obsidionem Titi: alioqui enim cum caeteris in ea conflagrasset, inquit Baronius, anno Christi 68, cap. LI.
Duodecimo, S. Iacobus pro Christo gloriosum obivit martyrium. Epiphanius, haeresi 78, tradit S. Iacobum ad decrepitam vixisse aetatem, et occubuisse anno aetatis 96, post Ascensionem Christi. Sed alii passim tradunt eum occisum anno Neronis 7, qui fuit a Nativitate Christi 63, a Passione et Ascensione 29, ac consequenter totidem, puta 29 annis, eum praefuisse Ecclesiae Hierosolymitanae. Vix etiam credibile videtur, eum occisum anno aetatis 96. Sic enim cum a Christo vocatus est ad apostolatum, fuisset pene septuagenarius. Quis credat tam senem electum ad labores Apostolicos, praesertim cum caeteri Apostoli a Christo electi fuerint iuvenes?
Porro vitam, mortem et martyrium eius graviter et graphice ita describit et enarrat ex Clemente Alexandrino et Hegesippo Eusebius, lib. II Histor., cap. XXIII: «Iacobus, inquit, ab utero matris suae sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, animalium carnibus se abstinuit, novacula caput eius nunquam rasum fuit, neque corpus oleo perunctum aut balneis lotum. Huic uni licebat in Sancta sanctorum ingredi; vestibus enim utebatur non laneis, sed linteis duntaxat. In templum solus intrare solitus est, atque ibi, genibus humi positis, pro populi peccatis veniam postulare: cuius genua, quod tam assidue tum ad Deum auguste sancteque adorandum, tum ad veniam precibus populo exposcendam procumbebat, cameli instar tuberculis contractis obduruerunt. Qui propter singularem iustitiae praestantiam, Iusti et Obliae (quod Latine populi praesidium dici potest, et iustitia) nomen, sicut Prophetae de eo memorant, invenit. Quibusdam igitur ex septem sectarum fautoribus in populo sparsarum, et a me in Historia ante declaratarum, ab eo sciscitantibus, quodnam esset ostium Iesu? Respondit, Iesum esse Salvatorem. Ex quorum numero nonnulli crediderunt quod Iesus esset Christus. Sectae autem supradictae neque carnis resurrectionem fore, neque ullum venturum, qui cuique sit pro his, quae recte aut secus gesserit in vita, mercedem redditurus, omnino crediderunt. Verum quotquot crediderunt, Iacobi praedicatione et hortatu crediderunt. Ergo cum plerique etiam ex principibus viris fidem essent amplexati, nonnulli ex Scribis, Pharisaeis et reliquis Iudaeis tumultuari atque adeo vociferari coeperunt, quod universus fere populus Iesum existimabat verum esse Christum. Qui etiam ad Iacobum profecti, sic eum compellarunt: Te obnixe oramus, ut quoniam populus fide in Iesum, perinde ac si vere esset Christus, collata, in gravem errorem delapsus est, eum ab hac opinione avoces; atque ut omnes etiam, qui hodie ad festum diem Paschatis celebrandum convenerunt, de Iesu recte vereque erudias, te etiam atque etiam obtestamur: tibi enim omnes fidem adhibemus, nec nos solum, sed tota etiam multitudo perhibet testimonium, quod iustus sis, quodque personam non respicias. Persuadeas igitur populo de Iesu, ne erret: etenim et universus populus, et nos omnes tibi credimus. Idcirco statue te ipsum super pinnam templi, ut de superiori loco cunctis perspicuus sis, atque adeo tua verba a tota multitudine facile et sine impedimento audiantur. Propter festum namque Paschatis non solum omnes Iudaeorum tribus, sed multi etiam ex Gentibus convenerant. Proinde Scribae et Pharisaei, quos supra posuimus, Iacobo supra pinnam templi collocato, coeperunt exclamare et dicere: O Iuste, cui merito omnes debemus fidem adiungere, quoniam populus Iesum crucifixum imitando aberravit, tu idcirco nobis commonstra, quod sit ostium Iesu crucifixi. Qui clara voce sic respondit: Quid me interrogatis de Iesu filio hominis? Ipse sedet in coelo a dextris magnae virtutis et potentiae Dei, et in nubibus coeli venturus est.» Haec expressa et publica Christi professio causa fuit eius martyrii, quod proinde evidens fuit et illustre. Subdit enim Eusebius: «Atque cum multi plane essent persuasi, et ob Iacobi testimonium Deum laudibus in coelum ferrent, dicerentque Hosanna filio David: Scribae et Pharisaei de integro coeperunt primum ita inter se colloqui: Male certe et infeliciter cecidit, ut istud testimonium nostra opera Iesu tribueretur. At conscensis gradibus illum deiiciamus praecipitem, ut homines inde perterrefacti, nullam fidem eius doctrinae adhibeant. Deinde clamare ac dicere: O iustus etiam erravit. In quo eloquia sacra apud Sapientiam scripta plane expleta fuere: Tollamus e medio iustum, quoniam nobis molestiae est et incommodo. Quocirca fructus operum suorum comedent. Tandem ergo adolescentes Iustum praecipitem dederunt, dixeruntque ipsi inter se, Iacobum Iustum obruere oportere lapidibus. Et quoniam deiectus in praeceps non statim mortem obiit, sed vultu sursum sublato genibusque flexis dixit: Obsecro, Domine Pater, da illis veniam, nesciunt enim quid faciant; coeperunt saxa in eum conicere, cumque lapidibus illum obruere pergerent, unus ex sacerdotibus, ex filiis Rechab, filii Rechabim, qui sunt Ieremiae testimonio commendati, voce emissa contentius dixit: Quid agitis? Iustus pro vobis Deum deprecatur.» Hominem vero qui haec dixit, fuisse Simeonem eius nepotem ex sorore, filium Cleophae, tradit Epiphanius.
Prosequitur Eusebius: «Attamen unus ex illis, qui fullo erat, arrepto vecte, quo vestes solebat premere, in caput Iusti impegit; ita vitam beato et felici martyrii cruciatu affectus afflictusque amisit. In quo loco prope templum, ubi columella eius nomine inscripta adhuc manet, corpus tumulo mandatum est. Iste Iacobus tum Iudaeis, tum Graecis charus et incorruptus fuit testis, Iesum vere fuisse Christum. Non multo post Vespasianus Iudaeam obsedit, Iudaeosque redegit in servitutem. Hac Clementis Historiae mire consentientia Hegesippus uberius pleniusque explicavit.» Hucusque Eusebius de nece Iacobi ex dictis auctoribus.
Quod vero ad sepulcrum eius spectat, haec addit Hieronymus: «Eius sepultura titulum usque ad obsidionem Titi, et ultimam Hadriani, notissimum habuit. Quidam e nostris in monte Oliveti eum putarunt conditum; sed falsa eorum opinio est.» Addit S. Hieronymus in Iacobo, ex Evangelio secundum Hebraeos: «Dominus, inquit, cum dedisset sindonem servo sacerdotis, ivit ad Iacobum et apparuit ei. Iuraverat enim Iacobus, se non comesturum panem ab illa hora, qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a mortuis. Rursusque post paululum: Afferte, ait Dominus, mensam et panem; statimque additur: Tulit panem, et benedixit, et fregit, et dedit Iacobo Iusto, et dixit ei: Frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit Filius hominis a dormientibus.» Quin et Adrichomius ex Bredembachio, Saligniaco, et aliis in Descriptione Hierosolymae, numer. 210, describit antrum, in quo ieiunus triduo Dominicae passionis delituit Iacobus, additque: «Ideoque Dominus etiam ei post resurrectionem suam seorsim hic apparuit. In cuius honorem Christiani isto loco postmodum ecclesiam erexerunt.» Sed hoc iuramentum et ieiunium Iacobi respuit S. Augustinus, lib. III de Consensu Evangel., cap. XXV, et alii, hac ratione, quod apparitio Christi facta Iacobo, de qua Apostolus I Corinth. xv, 7, contigerit post apparitionem factam quingentis fratribus. Post illam enim subdit Paulus: «Deinde visus est Iacobo.» Illa autem apparitio Christi facta quingentis fratribus, contigit diu post resurrectionem, quousque Iacobi ieiunium naturaliter extendi non potuit: nisi dicas to deinde numerum significare, non ordinem apparitionum; sic ut idem sit quod insuper, praeterea, q. d. Christus apparuit quingentis fratribus, insuper et soli Iacobo.