Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Septem sequentes Epistolae, nimirum una S. Jacobi, duae S. Petri, tres S. Joannis, una S. Judae, vocantur Catholicae. Cujus epitheti varii varias dant causas. Vera et genuina est nimirum catholicas hic non opponi haereticis, q. d. Epistolae hae Christianae sunt et orthodoxae, non haereticae. Quis enim hoc negat aut nescit? Simili enim ratione Epistolae S. Augustini, Basilii, Hieronymi, Nazianzeni, Cypriani, Bernardi, etc., vocandae essent Catholicae. Catholicum ergo hic non opponitur erroneo, sed privato et particulari, idemque est quod universale et commune, q. d. Epistolae hae non sunt particulares et privatae, v. g. ad amicum; nec tractant particularia negotia, uti faciunt Epistolae Ciceronis et aliorum quae inde Familiares vocantur; sed sunt universales et oecumenicae, tractantque res omnibus Catholicis et fidelibus communes: unde per eos ubique terrarum spargendae, recitandae, crebroque legendae et relegendae sunt.
Similes, imo eaedem fuere Epistolae encyclicae, sive circulares, quas Episcopi de rebus gravibus et publicis, v. g. de persecutione et martyriis, scribebant et mittebant ad omnes Ecclesias totius orbis, communis fidei et aedificationis causa, ut talibus exemplis et monitis fideles ubique ad constantiam animarent: unde et publice in Ecclesiis legebantur. Tales sunt encyclicae S. Clementis, Theophili Alexandrini, S. Ignatii, S. Polycarpi, etc. Sicuti enim Judaei et hostes Ecclesiae mittebant litteras contra Christianos et Christianam fidem per totum orbem, ut eam cunctis exosam redderent, teste S. Hieronymo praefat. in Epist. S. Pauli: sic ex adverso Apostoli et Episcopi mittebant encyclicas, id est orbiculares, ad fideles totius mundi, ut eos in fide et virtute confirmarent. Hinc Apollonius apud Eusebium, lib. V, cap. XVII, de Themisonte ait: «Audebat, Apostolum imitando, Catholicam ad omnes Ecclesias Epistolam contexere.» Idem Eusebius ait Dionysium, Corinthiorum Episcopum, Catholicas ad Ecclesias scripsisse Epistolas Catholicas, id est, universales et encyclicas, sive circulares. Catholicum enim vox Graeca est (composita ex κατά, id est juxta, secundum, per, propter, circa, et ὅλον, id est totum, commune, universum) significans commune, generale et universale. Sic οἱ κοινοὶ καὶ καθολικοὶ λόγοι vocantur ab Hermogene. Catholicum ergo est, quod circa omnia versatur. Inde Medici vocant Catholicum pharmacum, quod omnibus simul humoribus vacuandis utile est. Inde praecepta universalia, vel perpetualia vocant Catholica, ait Quintilianus, lib. II, cap. XIII.
Inde fides et Ecclesia vocatur Catholica, estque haec ejus nota et indicium praecipuum, quod scilicet ipsa sit universalis, omnium nimirum gentium, locorum et temporum; cum haereses particularium sint personarum, regionum et aetatum, suis limitibus et angulis circumscriptae. Audi S. Augustinum, epist. 170 ad Severinum: «Ipsa est Ecclesia Catholica; unde καθολική graece appellatur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. Hanc ignorare nulli licet; ideo secundum verbum Domini nostri Jesu Christi abscondi non potest.» Idem Augustinus Contra Epistolam fundamenti, cap. IV: «In Ecclesiae Catholicae gremio me justissime tenet consensio populorum atque gentium; tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta, vetustate firmata. Tenet ab ipsa Sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad praesentem Episcopatum successio sacerdotum. Tenet postremo ipsum Catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses, sic ista Ecclesia sola obtinuit, ut cum omnes haeretici se Catholicos dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad Catholicam conveniatur, nullus haereticorum vel Basilicam suam, vel domum audeat ostendere.» Venerabilis Beda in Cantic. cap. VI: «Sicut, ait, unus Dominus, una fides, unus baptismus, unus Deus et Pater omnium: ita est una Catholica omnium electorum multitudo per omnia et mundi loca, et tempora saeculi, eidem uni Deo et Patri subjecta.» S. Pacianus, Barcinonensis Episcopus, epist. 1 ad Sympronium Novatianum de Catholico nomine: «Christianus, inquit, mihi nomen est, Catholicus vero cognomen; illud me nuncupat, istud ostendit. Hoc probor, inde significor, etc. Catholicus, ubique unum, vel, ut doctiores putant, obedientia omnium nuncupatur, mandatorum scilicet Dei; atque ita Catholicus Christianus est.» S. Hilarius ad Constantium Imperatorem: «Certe, ait, voces exclamantium a tua mansuetudine exaudiri decet: Catholicus sum, nolo esse haereticus; Christianus sum, non Arianus; et melius est mihi in hoc saeculo mori, quam alicujus privati potentia dominante castam veritatis virginitatem corrumpere.» Rursum S. Augustinus in Psal. LXV, ad illud, Jubilate Deo, omnis terra: «Nemo, ait, jubilet in parte, omnis terra jubilet, Catholica jubilet, Catholica totum tenet. Quicumque partem tenet, et a toto praecisus est, ululare vult, non jubilare.» Praeclare vero Vincentius Lirinensis in aureo libello contra profanas haereseum novitates: «In ipsa, ait, Catholica Ecclesia magnopere curandum est ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum. Hoc est enim vere proprieque Catholicum, quod ipsa vis nominis ratioque declarat, quae omnia vere universaliter comprehendit. Sed hoc ita demum fit, si sequamur universitatem, antiquitatem, consensionem. Sequimur autem universitatem hoc modo, si hanc unam fidem veram esse fateamur, quam tota per orbem confitetur Ecclesia. Antiquitatem vero ita, si ab his nullatenus sensibus recedamus, quos sanctos majores ac patres nostros celebrasse manifestum est. Consensionem quoque itidem, si in ipsa vetustate omnium, vel certe pene omnium sacerdotum pariter et magistrorum definitiones sententiasque sectemur.»
Hanc Catholicam fidem, legem, Ecclesiam describunt, et Catholicis ubivis locorum et temporum demonstrant et commendant hae epistolae; idcirco Catholicae nuncupantur. Unde eaedem quoque Canonicae cognominantur, quia scilicet fidelibus Apostolicum Canonem, regulam, normam et formam recte credendi, et Christiane vivendi praescribunt; et quia Canonicam S. Scripturae veritatisque a Deo revelatae auctoritatem dignitatemque obtinent, uti contra nonnullos olim hac de re, teste Eusebio, lib. III Histor., cap. XXV, dubitantes, definiunt Concilia Laodicense, Carthaginense III, cap. XLVII, Florentinum et Tridentinum, sess. IV. Hinc et a Patribus Catalogum Librorum Canonicorum S. Scripturae recensentibus eidem inscribuntur, ut ab Innocentio I, Gelasio, Origene, Epiphanio, Athanasio, Hieronymo, Augustino, Damasceno, et aliis quos citat Bellarminus, lib. I De Verbo Dei, cap. XVIII. Praeclare S. Hieronymus, epist. 103 ad Paulinum: «Jacobus, inquit, Petrus, Joannes, Judas septem Epistolas ediderunt, tam mysticas, quam succinctas, et breves pariter ac longas: breves in verbis, longas in sententiis; ut rarus sit, qui non in earum lectione excutiatur.»
Nota: Similes, imo eaedem saepe sententiae reperiuntur in Epistolis Canonicis, quae in Paulinis. Ratio est, quia idem Spiritus per omnes Apostolos loquebatur, et quia omnes eodem aevo iisdem populis, eadem de re, fide et virtutibus scripserunt: eadem de causa, quod unus Propheta dicit, dicunt et caeteri, uti in Proemio eorum ostendi. Quare Paulinae Epistolae magnam lucem Canonicis afferunt: Paulus enim uberior est, et uberius mores fidelium sui aevi expressit et correxit. Igitur dogmata et sententiae Pauli antistrophae sunt sententiis S. Petri, Jacobi, Joannis et Judae, uti suis locis ostendam. Voluit enim Deus hanc consensus harmoniam et quasi concentum in Epistolis aeque ac in Evangeliis existere ad indubitatum veritatis Evangelicae testimonium, ut nemo de ea dubitare possit, dum omnes Apostolos et Evangelistas, locis licet et temporibus disjunctos, idem tamen de ea scribere et constanter asseverare legit, imo conspicit. Epistolae ergo hae continent medullam Evangelii: earum enim scriptores Apostoli fuerunt praecones Christi; unde passim ad verba et dogmata Christi in Evangeliis descripta alludunt, imo eadem citant, ac fidelibus in memoriam revocant et inculcant.
Porro S. Judas totus est in fide orthodoxa, S. Joannes in charitate, S. Jacobus in oratione et patientia, S. Petrus in sanctitate Christiana fidelibus commendanda. Extant inter opera S. Thomae Aquinatis Comment. in Epistolas Canonicas; sed noster Lorinus et alii: licet Bellarminus et nonnulli alii opinentur ea esse genuina S. Thomae Aquinatis. Verum non sunt S. Thomae Doctoris Angelici, cum sint Thomae Anglici, uti et Comment. in Genesim, Isaiam, Jeremiam et Apocalypsin, docent Sixtus Senensis et Possevinus in Biblioth.