Cornelius a Lapide

Commentaria in Epistolam ad Hebraeos, Caput XIII


Index


Synopsis Capitis

Hortatur Hebraeos ad charitatem fraternam, hospitalitatem, misericordiam, castitatem conjugalem, fugam avaritiae, imitationem praepositorum.

Secundo, vers. 9, monet ne doctrinis novis et variis sinant se abduci, sed gratia stabiliant cor, sumendo scilicet Eucharistiam ex altari, quod Christus non Judaeis, sed Christianis dedit.

Hinc tertio, vers. 11, ex typo veteri hostiae publicae pro peccato, quae cremanda erat extra castra, allegorice concludit: Exeamus igitur ad eum (Christum) extra castra, improperium ejus portantes.

Quarto, vers. 17, jubet ut obediant suis praepositis, utque pro se orent.

Denique, vers. 20, bene eis precatus salutationibus de more claudit epistolam.


Textus Vulgatae: Hebraeos 13:1-25

1. Charitas fraternitatis maneat in vobis. 2. Et hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. 3. Mementote vinctorum, tanquam simul vincti; et laborantium, tanquam et ipsi in corpore morantes. 4. Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus. 5. Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. 6. Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. 7. Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8. Jesus Christus heri, et hodie, ipse et in saecula. 9. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quae non profuerunt ambulantibus in eis. 10. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. 11. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. 12. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per sanguinem populum, extra portam passus est. 13. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. 14. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 15. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. 16. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. 17. Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. 18. Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. 19. Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. 20. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum 21. aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. 22. Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. 23. Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. 24. Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. 25. Gratia cum omnibus vobis. Amen.


Versus 1: Charitas Fraternitatis Maneat in Vobis

1. Charitas fraternitatis maneat in vobis. — Graece est φιλαδελφία, id est charitas fraterna, vel fratrum, qua Christiani se invicem diligunt, tanquam fratres, ex eadem matre Ecclesia, et ex eodem patre Christo geniti, de qua dixi Roman. XII, 10.

Nota: Non dicit sit, quia jam erat in eis, ut patet cap. X, vers. 34; sed «maneat,» q. d. Pergite, uti coepistis, invicem juvare et fovere, nec permittite ut ob persecutiones, exilia et expilationes, haec charitatis officia intepescant, neve dicatis: Alios juvare non possumus, quia nos ipsi a Judaeis bonis spoliati et ad paupertatem redacti, aut propediem redigendi sumus.


Versus 2: Et Hospitalitatem Nolite Oblivisci

2. Et hospitalitatem nolite oblivisci. — Loquitur, ut recte notat Galenus, de susceptione non Gentilium, sed fratrum, sive Christianorum, quibus olim erat nefas ad Gentilium aedes et hospitia divertere: sed in Episcoporum domos suscipiebantur, et a viduis tractabantur, adeoque pedes eorum lavabantur, ut satis insinuat Apostolus I Timoth. V, 10.

Nota: Hospitalitas tum in veteri, tum maxime in novo Testamento commendata fuit. In veteri commendavit eam Abraham, Lot et Rahab Jerichuntina, quae hospitio excipiens exploratores Hebraeorum, per hoc salutem suam et suorum meruit, Josue II. Sic et Sunamitis hospitium dans Eliseo, ab eo filium filiique mortui suscitationem impetravit, IV Reg. IV. In novo Testamento hospites Christi fuerunt Matthaeus, Zacchaeus, Martha et Magdalena; quem inde fructum adepti sint nemo ignorat. Hinc in primitiva Ecclesia mire viguit hospitalitas inter Christianos, adeo ut Tertullianus, lib. de Praescript., cap. XX, haec tria numeret Catholicae fidei et communicationis symbola, scilicet communicationem pacis, appellationem fraternitatis et contesserationem hospitalitatis: «Quae jura,» inquit, «non alia ratio regit quam ejusdem sacramenti una traditio.» Ubi per contesserationem hospitalitatis, Tertullianus intelligit certum aliquod signum, quasi tesseram christianismi, quod qui afferret, ubilibet a Christianis, quasi Christianus amicus et frater hospitio perbenevole excipiebatur. Hoc signum cum adulterassent haeretici, a Catholicis saepe mutatum est, ac tandem commissum litteris quas Patres in concilio Niceno sanxerunt, et nominaverunt Formatas, quibus subscribi decreverunt has quatuor Graecas litteras, quasi tesseram et professionem christianismi, scilicet Π. Υ. Α. Π, id est, Πατήρ, Υἱός, Ἅγιον Πνεῦμα, hoc est Pater, Filius, et Spiritus Sanctus. Hinc Peregrinus impostor (teste Luciano in ejus Vita) Christianum se finxit, quia satis sibi viatici esse dicebat in Christianorum hospitalitate: ita ut non tantum ab illis aleretur, sed etiam in via deduceretur, atque sic quaquaversum stipatus incederet. Nam non recipere, nec conjungere oblatam tesseram, idem erat, quod a Catholica communione sejungere; perinde ut apud Gentiles confringere hospitalem tesseram, erat amicitiam dissolvere. Hac de causa magnus ille Pachomius (ut habetur in ejus Vita), cum adhuc Ethnicus militaret in castris Licinii Imperatoris, Thebasque cum castris venisset, visa Christianorum Thebanorum in commilitones suos hospitalitate et charitate, ad Christum conversus fuit, tantusque evasit, quantum jam omnes miramur. Neque solum primi Christiani hospitalitatem coluerunt, sed etiam ante quingentos annos fuit illa in pretio, imo in praecepto. Nam D. Buchardus, Episcopus Wormatiensis, qui floruit sub annum Domini 1020, lib. I Decretorum, xciv, interrogat. 71, docet Episcopos in solemni parochiarum visitatione, in qua de gravibus criminibus inquirunt, ex officio quasi de crimine interrogare debere, num in parochia essent, qui ad se venientibus peregrinis aut viatoribus hospitium negarent. De laudibus hospitalitatis vide S. Ambrosium, lib. II Officiorum, cap. XXI, et lib. III, cap. VII; Chrysostomum, concion. 2 de Lazaro; Augustinum, serm. 70 de Tempore.

Quam vero hospitalitas clericos deceat, docet cap. Hospitalem, dist. 42, et Concilium Tridentinum, sess. XXV, cap. VIII.

Per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. — Multi legunt «placuerunt,» sed legendum est «latuerunt.» Ita enim legunt Romana et Syrus, idque significat Graecum ἔλαθον. Jam Faber, Catharinus et Vasquez sic explicant, q. d. Lot ejusque filiae et generi suscipientes hospitio angelos, «latuerunt,» id est, non sunt visi a Sodomitis, cum illi in domum Lot irruentes caecitate percussi sunt. Verum id non patitur phrasis Graeca; nam, ut erudite docet Ribera, verbum λανθάνω, id est lateo, quando participio jungitur, significat actionem, quae participio illo significatur, latere, vel ipsosmet agentes, vel alios. Sic Aristophanes in Vespis ait, "serviens latuisti," id est servire te ignoras. Sic Plutarchus librum inscripsit, hoc titulo Λάθε βιώσας, id est, "Late cum vixeris," vive, ut nemo te vixisse sentiat: felix enim est qui latuit. Est ergo hypallage: "latuerunt angelis receptis," id est, latenter, vel nescientes angelos receperunt; latuit illos, quod hospites essent angeli; non senserunt esse angelos, sed putabant esse homines. Itaque in hac actione Abraham et Lot latuerunt seipsos, id est, non senserunt id, quod ipsimet agebant: putabant enim se recipere homines, cum non homines, sed angelos reciperent. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Theodoretus et Syrus, qui ita vertit, "hoc enim quidam meruerunt, ut la regishin, id est, cum minime sentirent, angelos exciperent," q. d. Hospitalitas tanti est meriti, ut angeli eis qui hospitales erant, se hospites obtulerint, quasi homines essent, ut contigit Abrahamo Gen. XVIII, 2 et seqq.; et Lot, Gen. XIX, 1. Idem contigit S. Gregorio Magno pontifici, idque saepius, ut patet lib. I Vitae ejus, cap. X, et lib. II, cap. XXII et XXIII. Hospitalitas ergo tanta est virtus, ut interdum mereatur pro hospitibus angelos habere, velut si piscator pro pisce gemmam hamo suo attrahat.

Audi et S. Ambrosium, lib. I de Abraham, cap. V: «Qui scis,» ait, «an Deum suscipias, cum hospitem putas? Abraham dum peregrinantibus defert hospitium, principium, Deum atque angelos ejus suscepit hospitio: quamvis et cum hospitem suscipis, Deum suscipis. Sic enim scriptum in Evangelio legis, dicente Domino Jesu: Hospes eram, et collegistis me; quod cum uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis. Unius horae hospitio, vidua illa quae suscepit Eliam, et exiguo cibo pavit, perpetuum toto tempore famis invenit alimentum, et mercedem accepit mirabilem, ut nunquam farina de hydria deficeret. Eliseus quoque defuncti pignoris resuscitatione donata, hospitii resolvit pensionem.» Haec et plura Ambrosius.

Nota: Licet nonnulli velint Abraham et Lot agnovisse statim hospites suos esse angelos, tamen longe verius est contrarium, scilicet initio eos id non scivisse: angeli enim formam humanam assumpserant, et meri homines esse videbantur. Unde Abraham ait eis: «Ponamque buccellam panis, et confortetur cor vestrum.» Si angelos esse scivisset, non dixisset, «confortetur cor vestrum;» sciebat enim angelos cibo nostro non confortari. Paulo post tamen cum angelus Sarae filium, et Lot excidium Sodomae praedixit et promisit, agnitus est ab Abrahamo et a Lot, non esse homo, sed angelus.

Nota secundo: Chrysostomus putat hic laudari Abrahamum, quod latenter et inscius receperit angelos, ejusque tantam exhibuerit humanitatem, cum putaret esse homines. Nihil enim magni erat hoc praestare angelis cognitis. Verum Apostolus non tam de laudibus Abrahae, quam de laudibus hospitalitatis hic agit. Magna enim hospitalitatis laus est, quod angelos ad suum hospitium pellexerit, et ex hac laude Apostolus Hebraeos ad hospitalitatem incitat et impellit.


Versus 3: Mementote Vinctorum, Tanquam Simul Vincti

3. Mementote vinctorum tanquam simul vincti. — Ab hospitibus transit ad confessores, ob fidem Christi in vincula conjectos, q. d. Ita vinctorum Christi miseremini, ac si vos ipsi vincti essetis; putatote vos simul cum eis teneri in vinculis, completos situ, paedore et aliis innumeris aerumnis, ac tum quod vobis ab aliis exhiberi cuperetis, ipsi praestate: qui enim alienam miseriam experitur, aut illam sibi vivaciter in seipso repraesentat, hic facile alteri, non quasi alteri, sed quasi sibi ipsi compatitur et succurrit. Aliter Ribera explicat: «Mementote vinctorum, tanquam simul vincti,» id est, inquit, quia vos quoque vincti estis in corpore, quasi in carcere; ut ergo ex hoc carcere Deus vos in plenam libertatem et felicitatem educat, hac de causa vos ipsi aliis vinctis condolete et benefacite: "beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur;" et qualem te exhibes proximo maxime afflicto, talem se tibi exhibebit Deus. Hic sensus bene respondet sequentibus: videtur enim Apostolus explicare «tanquam simul vincti,» per id quod sequitur, «tanquam et ipsi in corpore morantes,» qui si non aegrotatis aut non affligimini, aegrotare tamen affligique potestis. Ita et Maldonatus in Notis manuscr. quae in Collegio Romano exstant. Prior tamen sensus planior est.

Et laborantium. — Graece κακουχουμένων, id est, eorum qui affliguntur et male tractantur a Judaeis aut Gentibus, propter fidem Christi.

Tanquam et ipsi in corpore morantes. — Nonnulli sic explicant, q. d. Putatote vos esse in eorum corporibus, fingite vos esse ipsos, illorum personam induite. Verum simplicius haec accipiemus de corpore proprio cuique, q. d. Mementote afflictorum, cogitantes vos circumgestare corpus iisdem malis obnoxium, in quo possitis similia pati, et cui propediem idem possit contingere. Si ergo vides aliquem afflictum et gementem, ideoque murmurantem, impatientem et pene desperantem, compatere et consolare illum, considerans idem tibi posse accidere; et si tu illius loco fores, te similiter facturum, ni Deus te praeservaret. Vere S. Augustinus in Sentent., n. 75: «Corpus,» ait, «carnis nostrae ornamento nobis fuit. Peccavimus, et compedes inde accepimus, ut vinculis mortalitatis omnis humanarum actionum cursus praepediretur.»


Versus 4: Honorabile Connubium in Omnibus, et Thorus Immaculatus

4. Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus.«In omnibus,» supple personis, ac consequenter etiam in sacerdotibus et monachis, honorabile connubium est, inquit Lutherus et Beza. Verum si sic exponas «in omnibus,» scilicet personis, sequetur etiam inter fratres et sorores, matres et filios, patres et filias, honorabile esse conjugium, quod horrendum est etiam ipsis haereticis.

Catholici ergo aptius hunc locum explicant. Primo assertive, ut intelligatur verbum est; idque primo, q. d. Connubium honorabile est in omnibus quae connubii sunt, sive sacramentum, sive fidem, sive prolem consideres. Ita Oecumenius. Secundo, «in omnibus,» id est apud omnes, q. d. Nemo debet conjugium reprehendere, etiamsi virginitatem ipse profiteatur. Ita Fulgentius, lib. De fide ad Petrum, cap. III. Tertio, «in omnibus,» supple legitime conjunctis, quicumque illi sint, sive senes, sive juvenes, sive divites, sive pauperes, sive Graeci, sive Judaei, honorabile est conjugium. Ita Theophylactus.

Secundo, alii, et magis apposite ac genuine, haec verba accipiunt imperative, intelliguntque verbum non est, sed sit. Est enim praeceptum quod datur conjugibus, q. d. «In omnibus,» id est omni in re, servate honestatem, decus et honorem conjugii vestri, ut fidem mutuo datam praestetis, atque amice, pacifice honesteque cum conjugibus vestris vivatis, nullaque in re jus matrimonii violetis, conjugemque et vos ipsos dehonestetis et dedecore afficiatis; praesertim vero vel maxime curetis, ut thorus vester sit immaculatus, ut scilicet nec adulterio, nec mollitie, nec etiam in ipso conjugio alia libidine, quam natura et pudor conjugalis refugiant, maculetur, sed tantum utamini copula maritali, quam natura generationi destinavit. Hoc enim praeceptum hic dari conjugibus patet ex eo quod subdit: «Fornicatores enim et adulteros judicabit (id est condemnabit et puniet) Deus.» Hisce enim verbis dat causam, cur matrimonium honorari, thorumque immaculatum servari jusserit, quia scilicet si secus fecerint, ipsumque conjugium et thorum dehonestent et commaculent adulterio, fornicatione aliave libidine, sentient Deum ultorem et vindicem. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii. Haec enim est secunda epistolae pars ethica, in qua de more Apostolus, non dogmata, sed morum praecepta congerit et transcribit; alioqui quorsum, quaeso, hic ex abrupto suis de eleemosyna praeceptis intexeret dogma de honestate conjugii? Quis enim hoc ignorat? quis Judaeorum id negavit? sane sicubi, apud Judaeos in honore erat conjugium.

Nota: Pro honorabile graece est τίμιος, quod Syrus recte vertit meiakaru, id est pretiosum, ut scilicet connubium quasi res magna et sancta in magno pretio et honore habeatur: nam, ut ait Apostolus, Ephes. cap. V, vers. 32: «Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia.»

Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus. — Licet violatio conjugii sit adulterium, non fornicatio, meminit tamen Apostolus fornicationis quoque, quia illa crebra erat inter Gentes, imo putabant Gentes illam esse licitam: unde ab Apostolis expresse prohiberi debuit, Act. cap. XV, vers. 20. Jam sensus est, q. d. Ne quis adulteretur aut fornicetur, Deus in remedium concupiscentiae instituit honorabile conjugium: illud cuivis amplecti licet, ut, si eo relicto fornicetur, inexcusabilis sit, ideoque a Deo judicandus et damnandus.


Versus 5: Sint Mores Sine Avaritia

5. Sint mores sine avaritia. — Innatum enim videtur Hebraeis avaritiae vitium et terrenorum cupido. Unde etiamnum Judaei nonnisi usuris et lucris student, eaque ex rebus sordidis et vilissimis captant. Cajetanus Graecum τρόπος vertit, modus vel moderatio, q. d. Sit modus sine avaritia, id est, inquit ipse, avaritia non imponat modum actionibus vestris, sed potius ipsa aequitas animi et moderatio modum ponat avaritiae caeterisque vitiis. Sed sinistra et hiulca est haec interpretatio: τρόπος enim non tantum modum, sed etiam mores significat, et mores dicuntur esse avari, sordidi, illiberales, non autem modus vel moderatio dicitur esse avara.

Contenti praesentibus. — q. d. Vestra sorte et opibus quae habetis contenti, nolite studere augendis semper et accumulandis divitiis: hoc enim est avari, solliciti nimis, inquieti et insatiabilis animi, hoc praesertim tempore, quo pro fide opes prodigere oportet.

Quam avaritia sit sordida et homine indigna, audi philosophos id docentes. Bion de divite avaro dixit: «Hic facultates suas non possidet, sed ipsum possident facultates.» Ita Laertius, lib. IV, cap. VII. Idem aiebat avaritiam esse omnis improbitatis metropolim.

Anacharsis: «Avari qui lucri cupiditate pernavigant maria, incerti de reditu, quatuor digitis absunt a morte:» haec enim est spissitudo navium quibus vehuntur. Ita Laertius, lib. I, cap. IX.

Curius Romanus rapas comedens, repudiavit aurum Samnitium, dicens, «malle se pecuniam eamque habentes regere, quam ab ea regi.» Divitiae enim non saturant. Ita Valerius Maximus, lib. IV, cap. III et IV.

Crates Thebanus, ut melius philosopharetur, opes omnes in mare projecit: «Malo,» inquit, «te perdere, quam tu me perdas.» Ita Laertius in ejus Vita.

Democritus avaritiam judicabat miseriorem extrema paupertate. Majores enim cupiditates indigentias quoque majores faciunt.

Diogenes avaros comparabat hydropicis: illos enim argento plenos, hos autem refertos aqua, amplius desiderare, idque utrosque in magnam sui perniciem, dicebat. Idem de Anaximene: «An non pudet,» inquit, «eum tam multa habere, cum non habeat seipsum?» indicans avarum esse extra seipsum.

Socrates aiebat, «nec a mortuo petendum colloquium, nec ab avaro beneficium.» Idem cum in pompa magnam vim auri et argenti ferri videret: «Quam multa,» inquit, «non desidero!»

Plato ad avarum: «O improbe,» dixit, «ne possessioni augendae studeas, sed minuendae cupiditati.»

Timon censuit duo esse elementa malorum, avaritiam et ambitionem.

Aristoteles dixit avaros ita agere, ac si nunquam essent morituri: nihil enim dant, et omnia retinent.

Lycurgus opes et avaritiam Sparta expulit. Unde Sparta sexcentis annis in Graecia primas tenuit et legum aequitate et gloria. Deinde oraculum Theopompo regi praedixit: «Pecuniarum amor Spartam perdet:» itaque evenit.

Jugurtha de Roma dixit: «O urbem venalem, et mox perituram, si emptorem invenerit!»

Alfonsus rex ministros suos avaros vocabat Harpyias aulae suae.

Denique S. Hieronymus dicere solebat, «avaro tam illa quae habet, quam quae non habet, deesse.» Quin et hoc Stoicorum fuit dogma, virum bonum esse divitem, et sapientis esse omnia. Unde et Chilon dicebat, «hominum bonitatem probari auro, perinde ac aurum probatur Lydio lapide.» Avari enim ob aurum omnia jura pervertunt.

Eo ergo magis eris dominus rerum tuarum, imo totius mundi, quo minus es cupidus: «avarus enim terrena esurit ut mendicus, fidelis contemnit ut dominus,» ait S. Bernardus.

Ipse (Deus, qui praecessit vers. 4) enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam. — Sunt verba Dei ad Josue, cap. I, 5: «Sicut fui,» inquit, «cum Mose, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te,» q. d. Nolite esse solliciti de congregandis opibus ad vitam tuendam necessariis, fidite Deo, ipse de necessariis vobis providebit. Ipse enim dixit Josue, et in Josue omnibus suis fidelibus servis et amicis promisit et dixit: «Non te deseram, nec derelinquam.» Vatablus, Erasmus et Cajetanus Graeca ἀνῶ et ἐγκαταλίπω putant esse praesentis temporis, vertuntque, "non te desero, nec derelinquo." Sed falluntur: sunt enim aoristi, qui vim habent futuri, significantque, "non te deseram, nec derelinquam," uti vertunt Graeci et Syrus, quin et Beza. Si enim ἐγκαταλίπω esset praesentis temporis, scribendum esset per η, non per simplex ι. Pari modo dixit Deus Abrahae, Gen. XV, 1: «Ego protector tuus,» hebraice anochi magen lach, id est, "ego sum scutum tuum."

Notum est Alciati emblema de milite, qui scutum quo omnium hostium tela exceperat, cymbam fecit, qua fluvium pedibus impermeabilem trajecit, indeque clypeum osculatus: «Hic,» inquit, «verus et solus amicus mihi fuit, cum premererque solo, cum premererque salo.» Tale scutum ubique et in omnibus Abrahae aliisque sanctis fuit et est Deus, praesertim in tentatione et persecutione. Hinc Philo cum aliis Judaeis apud C. Caligulam Caesarem accusatus ab Apione, quod Caesari divinos honores non tribueret, ejectus ex aula, sociis Judaeis respondit: «Bono animo nos esse oportet, quibus iratus est Caius: quia necesse est adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium.» Testis est Eusebius, lib. II Histor., cap. V.

Hac spe in Deum obfirmatus S. Joannes, qui eo quod mire coleret silentium, Silentiarius est dictus, cum relicto episcopatu in monasterium clanculum sese recepisset, et in disciplinam S. Sabae tradidisset, atque Alamundarus cum suis Saracenis Palaestinam ejusque monasteria vastaret, et multa hominum millia in servitutem abduceret: ceteris fugientibus, solus Joannes Silentiarius in monasterio remansit, ponens Altissimum refugium suum. Urserunt eum monachi, ut et ipse fuga sibi consuleret; quibus ille: «Si Deus mei curam non gerit, ut quid vivo?» nec eum spes aut Deus fefellit. Misit enim illico ingentem et horribilem leonem, qui Joannem custodiret die et nocte, eumque semper comitaretur, ac a Sarracenorum insidiis et injuriis tutaretur. Ita refert oculatus testis Cyrillus in ejus Vita.


Versus 6: Ita Ut Confidenter Dicamus, Dominus Mihi Adjutor

6. Ita ut confidenter (θαρροῦντας, id est audentes, fidentes, securi, animosi) dicamus: Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. — Citat Psalm. CXVII, 6. Probat Apostolus argumento a majori ad minus, nos debere contentos esse praesentibus, sperando in Deum, quod ipse futurae necessitati nostrae providebit, q. d. Deo adjutore nullus timendus est homo quantumvis potens et inimicus; ergo multo minus Deo adjutore timenda est paupertas: nec enim paupertas tam potens est quam homo. Ita Ribera.

Mihi adhuc profundius magisque connexum videtur argumentum Apostoli, nimirum ut velit succidere causam avaritiae et diffidentiae Hebraeorum, q. d. Vos, o Hebraei, solliciti estis, ut congeratis novas opes, quia vestris vos privant Judaei. Haec ergo prima est radix vestrae paupertatis, pariter et avaritiae atque nimiae sollicitudinis, nimirum hominum, puta Judaeorum persecutio. Huic ergo oppono spem et adjutorium Dei: Deo enim adjutore non est quod timeatis Judaeos aliosve homines: vel enim Deus iis vos liberabit; vel vires roburque dabit ad expilationes, paupertatem omnemque persecutionem fortiter toleranda; vel aliorum beneficentia, aliisque mille modis vestrae necessitati providebit. Dicite ergo cum Davide rege vestro: «Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo.»


Versus 7: Mementote Praepositorum Vestrorum, Qui Vobis Locuti Sunt Verbum Dei

7. Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. — Loquitur de fidei doctoribus, Apostolis, Episcopis, sacerdotibus; sed an de vivis, an de defunctis loquatur, dubitant nonnulli. Theophylactus censet loqui de vivis, q. d. Mementote vestrorum doctorum, qui pro vobis laborant, ut eis necessaria vitae subministretis. Verum certum est Apostolum loqui non de vivis, sed de defunctis; patet ex eo, quod ait: «Quorum intuentes exitum conversationis,» id est, finem vitae honestissimum. Ita Chrysostomus et Syrus, q. d. Recogitate quales fuerint primi vestri doctores, Stephanus, Jacobus et alii, quam fuerint in fide constantes, et rerum periturarum contemptores, quam fortiter martyrium pro fide obierint, quam pulcher et gloriosus fuerint eorum exitus, quam pulchra et gloriosa mors, imo triumphus; imitamini eorum fidem, constantiam, perseverantiam animique fortitudinem, ut aeque ac illi pro fidei confessione quidvis perpeti cupiatis. «Fidem» enim hic, uti et cap. XI, proprie accipio cum Theophylacto, licet aliqui per fidem intelligant fidelitatem, quam Deo professi sumus in baptismo nullis minis, promissis, poenis, vel praemiis nos violaturos.

Loquitur Apostolus de commemoratione, tum privata fidelis cujusque, tum solemni et publica totius Ecclesiae. «De mortuis loquitur,» ait Theodoretus, «ut Jacobo fratre Domini, et Jacobo fratre Joannis,» qui jam erant interfecti. Jubet ergo hic Paulus, eorum memoriam celebrari tum in canone Missae a sacerdote, ait Eustratius Constantinopolitanus, et ex eo noster Turrianus, in lib. VIII Constit. Apost., apud S. Clementem, cap. XXXIII; tum anniversario festo diei, quo mortui, vel pro Christo occisi sunt, a toto populo. Hoc enim sanxerunt Apostoli Petrus et Paulus apud Clementem loco citato, quorum verba simillima sunt hisce Paulinis. Aiunt enim: «In diebus Apostolorum fideles vacent (ut memoriam eorum celebrent): magistri enim vestri fuerunt ad docendum vos de Christo, vobisque Spiritum Sanctum dederunt. In die Stephani Protomartyris item vacent, ac reliquis diebus SS. Martyrum qui Christum vitae suae anteposuerunt.»

Nota: Pro «intuentes» graece est ἀναθεωροῦντες, id est, ut Chrysostomus, recogitantes, saepius contemplantes, iterum iterumque considerantes et speculantes.


Versus 8: Jesus Christus Heri et Hodie, Ipse et in Saecula

8. Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. — B. Cyrillus, lib. De Fide ad reginas: «Heri,» inquit, «significat aeternitatem divinae naturae in Christo, hodie significat novitatem incarnationis.» Et S. Ambrosius, lib. V De Fide, cap. II: «Heri,» inquit, «pertinet ad aeternam, hodie ad carnalem generationem Christi,» q. d. Christus est «heri,» id est fuit ab aeterno; est «hodie,» id est tempore praesenti; est «et in saecula,» id est, omni tempore futuro: quod S. Joannes ait Apoc. I: «Qui est, qui erat, et qui venturus est;» quanquam Theodoretus ex Nazianzeno, haec duo conjungat: «Heri et hodie,» inquit, «appellat humanam et temporariam Christi naturam; aeternam autem, cum ait: Ipse et in saecula, vocat divinitatem Christi.» In eo ergo conveniunt Cyrillus, Ambrosius, Gregorius Nazianzenus, Theodoretus, imo et Chrysostomus, Theophylactus, Anselmus et alii, quod significetur hic aeternitas et divinitas Christi, quam contra Arianos ipsi ex hoc loco probant, q. d., ait Cajetanus: Haec est fides quam sequi debetis, o Hebraei, ut videlicet credatis Christum aeternum esse, atque adeo Deum. Hic enim articulus est totius fidei Christianae fundamentum. Verum «heri» nec in Scriptura, nec apud profanos significat aeternitatem. Imo «heri et hodie» in Scriptura significat idem quod «paulo ante et nunc,» ut bene advertit Ribera. Sic Eccli. XXXVIII, 23, dicitur: «Memor esto judicii mei, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.» Et I Machab. IX, 44: «Non est hodie, sicut heri.» Et Exod. V, 14: «Quare non impletis mensuram laterum, sicut prius, nec heri, nec hodie?»

Secundo, Oecumenius sic explicat, q. d. Paulus: Ne exspectetis, o Hebraei, alium Messiam, sicuti Judaei exspectant Antichristum. Christus enim non est sicuti Aaron, qui pauco tempore fuit Pontifex, et mortuus est, sed omni tempore vivit Christus, manetque pontifex et liberator noster.

Tertio, Vatablus: Christus, inquit, id est Christi doctrina et fides, «est heri, et hodie, et in saecula,» id est, manet omni tempore, estque invariabilis. Huic expositioni favet id quod sequitur: «Doctrinis variis nolite abduci.»

Quarto et optime, Cyrillus supra notat Apostolum non tam loqui de divinitate Christi, quam de humanitate. Loquitur enim de Jesu Christo ut redemptore, liberatore et salvatore nostro: hic autem est Deus homo; hominis enim hujus proprium nomen, illi in circumcisione inditum, est Jesus. Hic ergo homo, qui dicitur «Jesus,» fuit «heri,» id est, paulo ante vos, o Hebraei, vixit in terris, idem est «et hodie,» quia hoc tempore praesenti Christus resurgens a mortuis etiamnum vivit: «idem est et in saecula,» quia vivet et regnabit gloriosus in omnem aeternitatem. Ita ut Christus omnem differentiam temporis amplectatur: fuit enim Christus «heri,» id est, in tempore praeterito; idem est «hodie,» id est, in tempore praesenti; idem erit «et in saecula,» id est, omni tempore futuro.

Nota: Occurrit Apostolus tacitae objectioni Hebraeorum, q. d. Ne mihi objiciatis, o Hebraei: Tu, Paule, vis nos imitari fidem Apostolorum, nimis magna exigis a nobis. Apostoli enim praesentem habuerunt, viderunt et audiverunt Christum, fidei non tantum ducem, sed et objectum: nos vero Christum non vidimus, nec audivimus: Christus enim jampridem hac vita defunctus est; ne, inquam, haec dicatis, nam Christus qui paulo ante vixit, etiamnum vivit, et vivet in saecula. Sicut ergo Christus vivens Apostolis affuit, ita etiamnum suis adest, vobisque, o Hebraei, et deinceps aliis omnibus fidelibus Christi fidem secuturis aderit, eritque vester omniumque fidelium redemptor, protector et salvator, ut sua doctrina et gratia eos in fide sua confirmet, et contra omnes persecutiones corroboret, ac tandem aeterna gloria, quam fide sua nobis proponit et pollicetur, eosdem, si in fide perseveraverint, remuneret et coronet. Sic fere D. Thomas, Anselmus, Galenus et Ribera. Hanc enim Christi resurrectionem et aeternitatem saepe hac epistola Hebraeis inculcat Apostolus, eamque opponit pontificatui temporaneo Aaronis. Unde tantopere cap. VII et seqq. urget illud Psalm. CIX: «Tu (o Christe) es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.» Nota hebraismum: intelligitur enim caph similitudinis, id est sicut; deinde copula et idem est quod sic. Hebraeum enim vau copulativum, cum duo similia copulat, saepe, uti videre est in Proverbiis, accipitur pro sic. Sensus ergo est: Jesus Christus, sicuti fuit heri, sic est hodie, sic erit et in saecula.


Versus 9: Doctrinis Variis et Peregrinis Nolite Abduci

9. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. — Notat haereses Simonis Magi, Ebionis et Judaizantium jam tum suborientes. Ad Judaizantes enim spectat id quod sequitur de escis, cum ait: «Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis,» scilicet Judaicis, ut mox dicam.

Nota hic tria epitheta et proprietates haereseos. Prima est, quod sit varia, quia non tantum a veritate, sed et a seipsa evariat, et in multas sectas abit: nam, ut ait D. Thomas, veritas consistit in medio, quasi in centro, unde ad circumferentiam multis viis et lineis abitur: quam ergo sunt variae lineae a centro ad circumferentiam, tam variis modis a veritate ad errores et haereses abitur et deviatur.

Secunda proprietas haereseos est, quod sit peregrina, quia extranea et abhorens est a schola veritatis et doctrina Ecclesiae, quia aliunde importata est, et a philosophis aliisque curiosis hominibus, diabolo suggerente, conficta.

Tertia proprietas est, quod suos abducat, ut omni vento doctrinae circumferantur. Noster Interpres in Graeco legit, uti etiamnum nonnulli legunt, παραφέρεσθε, id est "abduci." Jam multi cum Chrysostomo legunt περιφέρεσθε, "circumferri," de quo dixi Ephes. IV, 14. Hoc verbo notat maniam et vertiginem haereticorum, quibus familiare est rotari perpetuo, nova dogmata indies fingere et refingere, atque ex una haeresi in alias corruere, omnique vanitatis et errorum vento circumferri. Exempla hujusce rei quotidie nimis multa et funesta videmus.

Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. — Pro optimum graece est καλόν, id est bonum, scilicet per excellentiam, hoc est optimum, q. d. Ne abducamur et circumferamur variis doctrinis, optimum remedium est, ut «gratia,» id est sanctitate et probitate, stabiliamus in fide cor nostrum (si enim deficis a sanctitate, facile quoque deficies a fide; sin sanctitatem conserves, conservabis etiam et fidem) «non escis,» quae ad tempus quidem cor et vitam stabiliunt, «sed non profuerunt, nec prosunt ambulantibus in eis,» id est iis, qui vitam ducunt inter contubernia, convivia et symposia. Nam quantumcumque escis cor stabiliant, tandem tamen deficient et morientur. Ita Ribera.

Verum quia de intemperantia escarum hic non agit Apostolus, et quia escas has opponit gratiae et fidei, quasi escae hae fuerint occasio vel objectum doctrinae variae et peregrinae, quae fidei opponitur, hinc melius Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, per escas intelligunt observantias certarum escarum et ciborum lege Mosaica praescriptas, Levit. cap. XI; hae enim «non profuerunt,» id est, non justificarunt comedentes, nec mentibus eorum robur gratiae addiderunt, sed potius post Christum eis occasionem peregrinae doctrinae, judaismi et Judaizantium dederunt. Unde his opponit gratiam, id est legem gratiae, inquit Anselmus, ipsamque gratiam Christi.

Dices: Si hoc voluisset Apostolus, non dixisset «escis,» sed, abstinentia, vel delectu escarum. Respondeo: Nego consequentiam, nam putabant Judaei escis lege permissis quasi sanctis stabiliri cor, purgari ac sanctificari. Delectum autem escarum Judaearum satis significat Apostolus, cum ait: «Ambulantibus in eis,» id est inter eas, his scilicet quae lege permissae sunt, utendo; illis quae lege vetitae sunt, abstinendo. Hic sensus aptus est et commodus: sed aptior evadet et plane genuinus, si cum Galeno et Vasquez dicamus, Apostolum perstringere Merinthianos et Cerinthianos, qui christianismo judaismum agglutinare volebant, magnamque partem religionis in epulis et cibis sacrificalibus, qui Deo in sacrificio oblati erant, collocabant, quasi tales cibi sanctificarent homines, eosque Deo gratos redderent. Erant enim hi haeretici ex schola Pharisaeorum, qui in sacrificiis consenuerant. Apostolus ergo escas non communes, sed sacras, sive Deo in sacrificio oblatas intelligit: pars enim victimae sacrificatae cedebat Deo, pars sacerdoti, pars offerentibus laicis, ut patet Levit. cap. III. Hisce enim sacris escis mentem purgari, sanctificari et fulciri putabant Judaizantes, sed falso: nam id Apostolus ex Christi doctrina tribuit fidei, spei, charitati et gratiae Christi. Quod enim de escis sacrificalibus loquatur Apostolus, patet ex eo, quod hisce opponens escas Christianorum spirituales, subdit: «Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt,» q. d. Sacerdotes, Levitae et plebs magnam vim et sanctitatem ponit in suis sacrificiis et victimis: nam offerens suas victimas in tabernaculo Mosaico, ex eis deinde escas capit, iisque se sanctificari putat, sed falso. Nos vero Christiani habemus altare et victimas longe nobiliores, quae vere nos sanctificant, quibus vesci non possunt Judaei, Levitae et sacerdotes Aaronici.


Versus 10: Habemus Altare, de Quo Edere Non Habent Potestatem Qui Tabernaculo Deserviunt

10. Habemus altare, de quo edere non habent potestatem (ἐξουσίαν, id est facultatem, licentiam) qui tabernaculo deserviunt.«Altare,» scilicet in quo offerimus sacrificium corporis et sanguinis Christi, olim in cruce immolati; quod edunt et participant non Levitae Judaei, sed sacerdotes et fideles Christiani, dum sumunt S. Eucharistiam, hoc fine, ut gratiam cor stabilientem, de qua dixit Apostolus vers. praeced., consequantur, cibumque sumant corpus Christi, qui eos vivificet in aeternum. Ita Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Anselmus, Sedulius, Primasius, Haymo. Quod enim Apostolus non loquatur de altari crucis, ut volunt haeretici, sed Eucharistiae et Missae, patet ex verbo "habemus": altare enim crucis non habemus, sed habuimus a 1600 annis. Rursum ex verbo "edere"; ex altari enim crucis non edimus, sed ex altari Eucharistiae. Tertio, quia tabernaculo, id est altari tabernaculi veteris, ex quo sacerdotes et offerentes Judaei victimas comedebant tanquam escas sanctas, opponit altare hoc Ecclesiae novum, ex quo sacerdotes et fideles non escas carnales boum et ovium, sed escam divinam et caelestem comedunt, scilicet corpus Christi. Proponit Apostolus Hebraeis hoc altare Eucharistiae, ut in persecutione hac esca Eucharistiae Christi cor suum stabiliant. Nam nihil ita mentem pascit et confortat, atque sacra communio: haec enim facit, «ut tanquam leones ignem spirantes ab hac mensa recedamus facti diabolo terribiles,» sicut ait S. Chrysostomus, hom. 61 ad Populum. Hac de causa primi Christiani tempore persecutionis crebro communicabant, imo Eucharistiam domum deferebant, ut urgente periculo communicarent, quoties vellent, ut docent Tertullianus, Cyprianus et alii. Atque ego sane puto tantam constantiam Martyrum, quantam ubique illo saeculo legimus, tot eorum victorias et triumphos, sacrae communioni vel maxime tribuendas esse.

Nota metonymiam, qua continens ponitur pro contento, scilicet «altare» pro cibo et sacrificio altari contento et oblato. Hinc patet Eucharistiam et Missam esse sacrificium: habet enim Eucharistia suum altare; ubi autem est altare, ibi necesse est ut sit sacerdos pariter et sacrificium: haec enim tria sunt correlativa.

Unde pro altare, in Graeco est θυσιαστήριον, q. d. «sacrificatorium,» in quo scilicet sacrificatur et sacrificium offertur. Respondet Beza, «altare» metonymice hic sumi, non pro sacrificio, sed pro oblationibus fidelium, quae fiunt ad altare, cum scilicet panes, oleum, ova, pecuniam, aliaque ministris Ecclesiae offerunt. Sed hoc insulse dicitur:

Primo, quia aeque sacerdotes Aaronici suas habebant oblationes, quas edere poterant: Apostolus autem hic altare tribuit Christianis tale, quale non habent Aaronici, quo longe superant Aaronicos: ergo per altare non intelligit oblationem.

Secundo, nusquam alibi «altare» significat oblationes, sed sacrificia: nec enim pro oblationibus requiritur altare, sed pro sacrificiis. Oblationes enim in gazophylacium, arcam, abacum, aut in manus sacerdotis deponi solent. Imo Canon 3 Apostolorum diserte vetat ne quidquam in altari offeratur, praeter ea quae Dominus instituit, scilicet corpus et sanguinem suum.

Tertio, has oblationes non comedunt offerentes, sed sacerdotes: Apostolus autem significat ex hoc altari comedere fideles quoslibet Hebraeos, ut gratiam consequantur, qua cor in persecutione stabiliant: ergo per altare non intelligit oblationes quas fideles offerant sacerdotibus.

Quarto, quorsum hic meminisset oblationum Apostolus? quid oblationes faciunt ad rem et scopum Apostoli? quam gratiam et sanctitatem afferunt? quomodo cor stabiliunt?

Quinto, Apostolus huic altari hoc vers. et seq. opponit altare tabernaculi proprie dictum, in quo sacrificabantur animalia; ergo hic quoque proprie dictum altare intelligit, scilicet sacrificii Eucharistiae, quod antitypum est, et directe opponitur altari tabernaculi.

Sexto, quia simili plane modo dixit Apostolus I Cor. X, 18 et 21: «Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.» Atqui ibi per mensam intelligit altare Eucharistiae, ex quo sacram synaxim sumunt fideles, perinde ac Gentiles et Judaei ex suis altaribus comedebant carnes ibidem immolatas, ut participes essent sacrificii. Vide dicta I Cor. X, vers. 18 et 21; ergo et hic per «altare» intelligit mensam et altare Eucharistiae. Denique, hinc in Ecclesia, omni saeculo fuerunt altaria, eorumque Patres omnes meminerunt. Citat eos Galenus hic; erantque non tantum Catholicis, sed et haereticis magnae venerationi, adeo ut Donatistae, qui sacra et Sacramenta Catholicorum profanabant, altaria tamen eorum lignea dejicere non sint ausi; sed tantum propter inunctionem, qua in consecratione ab Episcopo sacro chrismate delibuta erant, eadem deraserint, ne quid cum Catholicis viderentur habere commune: testis est Optatus Milevitanus, lib. VI Contra Parmenianum et alibi. Quanto sanctiores fuerunt Donatistae Calvinianis, qui altaria omnia suffodiunt et demoliuntur? Nimirum altaria, quae ante Lutherum et Calvinum ubique extiterunt, et multis in locis adhuc extant antiquissima, a mille et amplius annis erecta, novatores istos novae doctrinae et haeresis convincunt: testes enim sunt majores nostros non habuisse sensum et spiritum Lutheri et Calvini; testes sunt majores nostros Eucharistiam habuisse pro sacrificio, eamque tanquam sacrificium in altaribus hisce Deo obtulisse; testes sunt ipsos habuisse et coluisse sacerdotes proprie dictos, quales jam habent Catholici, qui Missas in altaribus celebrarent.


Versus 11-14: Quorum Enim Animalium Infertur Sanguis pro Peccato in Sancta per Pontificem

11, 12, 13, 14. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. — Probat id quod praecessit (hoc enim significat vox enim), scilicet non licere iis, qui tabernaculo serviunt, puta Levitis et Judaeis, edere de nostro altari, scilicet de victima corporis Christi in Eucharistia. Probat autem hoc ex typo veteri sic: Levitae non poterant edere eas victimas, quarum sanguis peccatorum expiatorius inferebatur in Sancta sanctorum; hae autem victimae erant typus, et repraesentabant nostram victimam corporis Christi in Eucharistia; ergo nec hanc fas est eis edere. Ita Theophylactus.

Rursum, hasce victimas adeo non comedebant Levitae, ut eas extra castra in deserto et extra civitatem in Judaea omnino concremarent. Hoc autem non significabat aliud, quam extra castra veteris tabernaculi et sacerdotii egrediendum esse ei, qui Christi in cruce, nostri amore, pro peccatis nostris tot poenis et tormentis quasi tosti et cremati, in altari Eucharistico particeps esse velit: ergo Levitae et Judaei, quamdiu in suis judaismi castris et tabernaculis manent, de nostro altari Eucharistiam sumere et comedere non possunt.

Nota: Quoad litteram haec animalia immolata pro peccato, quae non comedebantur a sacerdotibus, sed cremabantur extra castra, erant hircus et vitulus, qui offerebantur pro peccatis pontificis et totius populi, maxime in festo expiationis. Horum enim sanguine expiabantur Sancta sanctorum tabernaculi, id est, mundi hujus caduci et mobilis, ut portemus improperium crucis Christi, imitando scilicet et voluntarie amplectendo Christi paupertatem, abstinentiam, humilitatem, contemptum, persecutiones, tormenta et martyrium. Hisce enim verbis Apostolus excitat Hebraeos, ut Judaeorum persecutiones, contumelias, rapinas et dira quaeque, pro Christi fide fortiter sustineant, et in iis glorientur, tanquam qui cum Christo extra castra judaismi et mundanae felicitatis egrediantur, portantes improperium crucis ipsius. Sic «Apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.» Exeamus ergo et nos cumulati opprobriis, consputi milleque probris oppleti, portantes crucem nostram cum Christo; exeamus, inquam, laeti, fidentes et animosi, tanto duce Christo nobis praeeunte. Ita Theodoretus, S. Thomas, Anselmus, Theophylactus.

Anagogicam causam dat vers. 14, scilicet hac caeremonia adumbratum fuisse, quod in hac vita et mundo non habeamus manentem civitatem, sed quod in eo degamus, quasi in castris et tabernaculis; ut sciamus nos hic esse peregrinos et milites, qui futuram civitatem aeternam in caelis inquirere, et pro ea generose contra carnem, mundum et daemonem dimicare, ad eamque omnibus viribus tendere et conniti debeamus.

Nota secundo: Hujus caeremoniae quatuor erant causae, scilicet litteralis, allegorica, tropologica et anagogica. Tres hasce ultimas ordine hic persequitur Apostolus. Litteralis ergo causa hujus caeremoniae, cur scilicet animalia cremarentur extra castra, erat, ut hac crematione excitarent in Judaeis peccati horrorem et detestationem. Tacite enim significabat, quod, sicut victima pro peccato extra castra cremabatur, ita multo magis peccatum ipsum, et peccatores extra mundum cremabuntur in inferno. Rursum haec caeremonia tacita erat oratio, qua pontifex rogabat Deum, ut peccata ista totius populi, id est, poenae peccatis eorum debitae, ipsum populum non tangerent, nec laederent, sed cum victima hirci et vituli, quasi extra castra populi efferrentur, cremarentur et abolerentur.

Ubi nota, peccata pontificis, utpote personae communis et principis, totius populi aequari peccatis. Nam tam victima pro peccato pontificis, quam victima pro peccato populi oblata, cremanda erat extra castra, ut significaret peccatum pontificis, quasi principis, tota populi castra contaminare: alia enim peccata privatorum hominum expiabantur victima immolata in ipsis castris et in ipso tabernaculo, neque censebantur tota castra contaminare, maculare aut polluere.

Causam allegoricam hujus caeremoniae dat Apostolus vers. seq., qui est 12, scilicet hac caeremonia significatum fuisse, quod «Christus extra castra,» id est extra portam urbis Jerusalem (castra enim suas habebant portas, erantque quasi urbs cum suo tabernaculo et templo ambulans, et mobilis per desertum) torrendus erat in cruce, et abolito castrorum Judaicorum tabernaculo, et templo, Ecclesiam Gentium per totum orbem diffundendam morte sua erat instituturus; ut «crux Christi non templi esset ara, sed mundi,» ait S. Leo, serm. 9 De Passione.

Denique sanguis victimarum expians Sancta sanctorum, significabat Christum sanguine suo expiaturum caelum ipsum: non quasi caelum in se immundum sit, sed quod legaliter et symbolice censeretur immundum, et quasi aspergine quadam peccati (peccatum enim morali quadam aestimatione censetur et in Scriptura dicitur contaminare ipsam terram, caelum totumque mundum) maculatum, ideoque clausum, perinde ac templum pollutum clauditur. Christus ergo suo sanguine peccata nostra expians, etiam caelum ipsum peccatis nostris quasi contaminatum, quodammodo expiasse et reconciliasse censetur, dum illud nobis aperuit et reseravit. Ita Radulphus in Levit. cap. XVI.

Tropologicam causam hujus caeremoniae dat Apostolus, vers. 13, scilicet hanc caeremoniam significasse omnes, qui ad Christum et altare Eucharisticum accedere cupimus, exire debere «extra castra» pompae, voluptatum, luxus et legum mundi hujus, ideoque eorum cadavera cremanda erant extra castra, ut patet Levit. IV, 11, et XVI, 27.


Versus 15: Per Ipsum Offeramus Hostiam Laudis Semper Deo

15. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. — Vox ergo illativa hanc sententiam infert ex vers. praeced., ibi enim dixit Apostolus: «Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus;» inde hic infert: «Offeramus ergo hostiam laudis,» q. d. Quia nos manet futura illa beata et gloriosa civitas in caelis, hac de causa alacres portemus improperium Christi, Deoque in persecutione laeti et constantes serviamus, illum laudando, illique gratias agendo. «Per ipsum ergo,» Christum scilicet tanquam pontificem et mediatorem nostrum, qui haec omnia bona nobis conciliavit, quique nostra vota Deo offert, «offeramus hostiam laudis,» id est sacrificium Missae, quae recte dicitur «hostia laudis,» quia a Christo Domino Deo Patri primum fuit oblata in gratiarum actionem et laudem, idemque Christus nobis, ut imitaremur, praescripsit et instituit: indeque dicta est Eucharistia, id est gratiarum actio. Videtur enim Apostolus persistere in altari Eucharistico, quod nobis commendavit vers. 10.

Verum arctior videtur haec interpretatio, praesertim cum Apostolus «hostiam hanc laudis» explicans subjungat: «Id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus,» q. d. Hymnos, psalmos, gratiarum actiones labiis nostris Deo offeramus, quibus confiteamur Dei nomen, id est, quibus celebremus Dei bonitatem, sapientiam, justitiam. Haec enim Dei attributa sunt Dei nomen, iis enim nominatur, celebratur et glorificatur Deus tanquam titulis suae majestatis, honoris, famae, celebritatis et gloriae. Hisce ergo hymnis et laudibus semper Deum celebrare debemus, tum privatim, tum publice, praesertim in Missa, quae, ut recte advertit Galenus, proprie est sacrificium laudis et gratiarum actionis.


Versus 16: Beneficentiae Autem et Communionis Nolite Oblivisci

16. Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci.«Communio» hic idem est, quod beneficentia. Unde Theophylactus et Syrus legit "communicationis," scilicet in pauperes et egentes. Notat vox "communio" beneficentiam bona divitum facere communia cum pauperibus. Addunt alii, eam utrimque bona tam dantis, quam accipientis facere communia; quia scilicet dans dat sua terrena, et ab accipiente recipit preces et benedictionem, aliaque bona spiritualia, q. d. Paulus: Licet a Judaeis, bonis sitis spoliati, nolite specie paupertatis vos excusare a beneficentia et eleemosyna, sed liberali animo magnaque spe in Deum vestra erogate, nec dubitate Deum in vos vicissim liberalem fore, pluraque semper daturum, ut nunquam dandi et erogandi vobis materia desit. Ita Theophylactus. Sic S. Joannes Eleemosynarius, Archiepiscopus Alexandrinus, quo plus pauperibus dabat, eo plus aliunde recipiebat: hinc ipse Deo dicere solebat: «Videbo, Domine, quis citius deficiet, an tu mihi dando, an ego aliis distribuendo,» q. d. Paulus: Dum volo vos hostiam laudis semper offerre, nolo vos eleemosynae oblivisci, volo vos ita agere Magdalenam, ut non negligatis Martham. Dixi quidem fructus labiorum esse Deo dandos, nolo autem vos ita orationi incumbere, ut misericordiam in proximos omittatis; de hac enim dicit Dominus Osee VI, 6: «Misericordiam volui, et non sacrificium.»

Audi quid Gentiles de beneficentia senserint. Pythagoras rogatus, «qua ratione homines diis similes haberi possent?» respondit: «Si veritatem amplecterentur, et cunctis benefacerent.» Testis Aelianus, lib. XII.

Theophrastus interrogatus, «quidnam vitam conservaret humanam?» respondit: «Beneficentia.»

Anaxilaus rex interrogatus, «quid esset in regno beatissimum?» respondit: «Nunquam vinci beneficiis.»

Vespasianus Imperator, licet avarissimus, dicebat tamen, «non licere quempiam a vultu Imperatoris tristem discedere.»

Titus in coena recordatus, quod eo die nemini quidquam praestitisset: «Amici,» inquit, «diem perdidi.»

Alexander Severus Imperator rogatus, «quis esset rex optimus? Qui,» inquit, «amicos muneribus retinet, et inimicos beneficiis ambit et reconciliat.»

Alfonsus, Aragonum rex, audiens quosdam beneficiis acceptis ingratos esse, dixit, «ingratos nequaquam effecturos, quo minus ipse et humanus et beneficus perstaret.» Quidni ergo Christianus sequatur beneficentiam Christi qui, ut ait S. Petrus Act. X, 38, «pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo?»

Talibus enim hostiis promeretur Deus.«Hostias» vocat communionem et beneficentiam, tum quia omnis actus bonus cujuslibet virtutis relatus ad Dei honorem, est actus religionis, itaque fit quasi hostia Dei; tum proprie quia eleemosyna est quasi hostia non immolata, sed oblata Deo, per manus pauperum qui ex ea vivunt. Gratissima autem est Deo, magisque ei placet, quam sacrificium: adeo ut Deus sibi dari et offerri aestimet id, quod datur pauperi. Nam, ut Christus ait Matth. XXV, 40: «Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.» Sic eleemosynam Apostolus graece vocat liturgiam, II Cor. cap. IX, vers. 12. Simili modo Philip. IV, 18, eleemosynas Philippensium ad se missas vocat «odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Domino.»

Vide Chrysostomum in Psal. XCV, ubi decem genera talium sacrificiorum enumerat. Primum, inquit, sacrificium est martyrii; secundum, deprecationis; tertium, jubilationis; quartum, justitiae; quintum, eleemosynae; sextum, laudis; septimum, compunctionis; octavum, humilitatis; nonum, praedicationis; decimum, beneficentiae in Sanctos.

Promeretur. — Barbare et male vertisse hic Interpretem nostrum calumniatur Calvinus et Beza, quod nomen meriti inducat, cum illud non sit in Graeco. Sed Respondeo, graece est εὐαρεστεῖται, id est, ut Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius et Erasmus vertunt, "conciliatur et placatur," ac consequenter provocatur et inducitur Deus ad benefaciendum iis, qui in alios sunt benefici: quod quid aliud est, quam quod promereamur, sive conciliemus nobis Deum active; vel passive, quod Deus hisce promereatur, id est demereatur et concilietur, ut annotavit Erasmus? Est enim promereor verbum deponens, ac proinde tam passive quam active capi potest. Sicut ergo muneribus promeremur et conciliamus nobis principes, ut nobis sint amici, propitii, benefici: ita eleemosyna et bonis operibus conciliamus et promeremur Deum, ut nobis magis fiat amicus, propitius et beneficus. Bona enim opera nostra Deus habet loco beneficiorum, ut quot bona opera facimus, tot Deus sibi a nobis collata aestimet beneficia, quae ipse, uti liberalissimus est, remunerari, suaque gratia et gloria compensare, iisque tanquam meritis mercedem amplissimam retribuere statuit et decrevit. Syrus vertit scaphar, id est "pulchrescit Deus," q. d. Eleemosyna nostra Deo mirae est voluptati, illa se pascit, oblectat, pulchrescit, hilarescit et gloriatur; quod vulgo Flandrice dicimus, hy is daer moy mede.


Versus 17: Obedite Praepositis Vestris, et Subjacete Eis

17. Obedite praepositis vestris, et subjacete eis.«Praepositos» vocat pastores et Episcopos; hisce, etiamsi dyscoli sint et scelerati, inquit Theophylactus, obedientiam humilem, submissam et supplicem (hanc enim significat ὑπείκετε, id est subjacete) exhiberi jubet, q. d. Quidquid vobis pastores praecipiunt, quod sanctum et sanum est, facite; jejunium, orationes, festa, supplicationes et similia indicit Episcopus; popinas et symposia vetat: obtemperate.

Ipsi pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri.«Pervigilant,» id est, pervigilare debent, et vero cum boni sunt, uti jam sunt, re ipsa pervigilant, q. d. Quantumvis honoris, reverentiae et obedientiae deferas praeposito, nunquam onus et periculum, quod ipse pro te suscepit, adaequabis. Ipse enim onus et curam animae tuae, omniumque et singulorum subditorum suorum gerere debet, pro eisque aeternae mortis periculo se exponit: singulorum enim probitas et salus ab eo exigetur in die judicii.

Secundo, cum tantum sit onus praepositi, prompte illi obedi, ne, si sis dyscolus et inobediens, onus ejus aggraves, sub quo ipse gemat, dum cogitat, quod pro tua inobedientia et malitia Deo rationem reddere debebit. Vide quantum sit onus pastorum et rectorum, ut non sine causa dixerit Chrysostomus hic, homil. 14: «Miror si potest aliquis rectorum salvari.» Quis jam hunc honorem, imo onus et periculum appetat vel ambiat? Probat Apostolus tribus rationibus obediendum esse praepositis. Prima est jam exposita, quia ipsi pervigilant quasi pro animabus subditorum Deo rationem reddituri. Secunda est quae sequitur: «Ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes.» Tertia est: «Hoc enim non expedit vobis.» Singulas hasce rationes prudenter ponderat, et pathetice pertractat noster Alfonsus Rodriguez, tract. V De Obedientia, cap. X.

Ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes. — Obediens leve onus facit praeposito, ut scilicet gaudeat in ejus obedientia et profectu, inquit Theophylactus; inobediens vero onus praeposito aggravat, facitque eum gemere. «Gemunt» enim Prælati sub onere regiminis, dum suos labores irritos et frustraneos esse vident, dum satagunt subditos promovere in virtute et disciplina, et subditi id subterfugiunt, imo reluctantur; dum iis reluctantibus invigilant, rationesque et modos omnes excogitant et ineunt, quibus eos ad sanam mentem reducant, omnibusque excogitatis et factis, nihil se proficere, imo duriores fieri subditos vident: tunc enim rectorum onus hac inobedientia et rebellione subditorum mire aggravatur et pene opprimitur, ut sub eo gemant et suspirent. Insinuat Paulus Prælatos debere inobedientes subditos corrigere, non ulciscendo, sed gemendo et orando, ita tamen ut paternam correptionem et punitionem, prout res, tempus et persona exigunt, non omittant.

Hoc enim non expedit vobis. — Graece ἀλυσιτελὲς γὰρ ὑμῖν τοῦτο, "incommodum enim hoc vobis." Hoc incommodum sive detrimentum est poena debita culpae inobedientiae, ait S. Basilius in Constit. XXII, idque primo, quia, ut ait Chrysostomus, gemitus Prælati ob inobedientiam subditi invocat Dominum, ut ipse eam graviter ulciscatur.

Secundo, quia gemitus hic et inobedientia subditi stringit praepositum, ut non audeat praecipere, quod subdito est utilius, sed quod illi est gratius et jucundius; itaque subditus non tantum obedientiae merito privatur, sed et periculo aeternae salutis exponitur.

Tertio, quia, ut ait Chrysostomus, quod chorus est sine coryphaeo, exercitus sine duce, navis sine navarcho, grex sine pastore, hoc est subditus sine praeposito. Sicut ergo expedit chorum prompte obedire et sequi praecentorem, ut harmonia sit congrua et concinna; et sicut expedit ad victoriam, exercitum sequi ducem; denique gregi ut a lupo salvus sit et bene pascatur, expedit sequi suum pastorem: ita plane subdito, ut proficiat et salvetur, expedit prompte obedire praeposito suo.


Versus 18: Orate pro Nobis

18. Orate pro nobis; confidimus enim quia (quod) bonam conscientiam habemus in omnibus (rebus et actionibus) bene volentes conversari. — Vox enim dat causam non tam positivam, quam amoventem impedimentum orationis, q. d. Orate pro me: non enim sum apostata legis, non sum simulator, non sum impostor, ac consequenter non sum indignus oratione fidelium, uti aliqui mihi apud vos, o Hebraei, detrahunt. Conscientia enim mihi testis est, mihique dictat, me sincere praedicasse verbum Dei, non ex odio legi Mosaicae detraxisse, non honores, non lucra sectatum fuisse; sed pure veritatem Evangelicam annuntiasse, tantumque Dei gloriam et vestram salutem quaesivisse. Ita Chrysostomus et Theophylactus.


Versus 19: Amplius Autem Deprecor Vos Hoc Facere, Quo Celerius Restituar Vobis

19. Amplius autem deprecor vos hoc facere quo celerius restituar vobis. — Vox «restituar» innuit Paulum in carcere detentum et vinctum, sed jamjam liberandum, ut colligitur ex vers. 23, haec scripsisse. Ita Anselmus.

Notat S. Thomas, Paulum in omnibus recurrere solitum ad Deum per orationem, itaque omnes ejus actiones fuisse a Deo directas et fortunatas extitisse, habuisseque felicem et fructuosum exitum. Idem faciant omnes Christiani, praesertim praecones Evangelii, et qui animarum lucra captant.


Versus 20-21: Deus Pacis, Qui Eduxit de Mortuis Pastorem Magnum Ovium

20 et 21. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono.«Deum pacis,» scilicet auctorem et amatorem vocat, tum quia Deus per Christum pacem cum hominibus iniit, eisque reconciliatus est; tum quia vult, jubet, et per Christi gratiam efficit Deus, ut omnes quasi oves in Ecclesia tanquam in ovili unius pastoris Christi pacifice et amice vivamus. Voce «pacis» Paulus optat tolli schismata, rursum ut secum pacem et amicitiam colant. Paulo enim cum Judaeis perpetuum fuit bellum. Unde et Hebraei ad Christum conversi, Paulum quasi legis Mosaicae hostem, non aequis animis et oculis videbant et audiebant. Ita Theophylactus.

In sanguine testamenti. — Haec verba Anselmus et Ribera referunt, non ad to «eduxit,» sed ad to «pastorem magnum,» et per «sanguinem testamenti» accipiunt sanguinem Christi in Eucharistia, de quo dixit Christus: «Hic est sanguis meus novi et aeterni testamenti,» q. d. Quam magnus pastor sit Christus, patet ex sanguine Eucharistiae, quia Christus non tantum doctrina, sed etiam sanguine suo in Eucharistia nos potat et pascit, non semel, sed semper et in aeternum, quamdiu scilicet durabit Ecclesia, et fides et fideles, qui hoc sanguine indigeant.

Ubi nota: Sanguis Eucharistiae dicitur «sanguis testamenti aeterni,» quia hoc sanguine sancivit nobis Christus novum suum Testamentum, quod in aeternum durabit, quo ipse nos aeternae suae hereditatis heredes instituit, q. d. Cum ergo hoc Christi sanguine omnes potemur, et per illum eamdem hereditatem caelestem adepturi simus, plane oportet, ut quasi fratres, commensales et filii Christi in summa pace et concordia vivamus. Hic sensus appositus est, pius et elegans. Verum magis plane et genuine to «in sanguine» referas tam ad to «eduxit» quam ad to «pastorem magnum,» q. d. Deus Christum eduxit a morte et resuscitavit, eductumque et resuscitatum effecit pastorem magnum, «in sanguine,» id est, merito mortis et sanguinis, quem Christus in cruce effudit, quo sanguine firmatum est novum testamentum, et nostra cum Deo reconciliatio; Christusque magnus ovium pastor, nosque Christi oves effecti sumus. Hinc Christus, Joannis X, se nuncupat «pastorem bonum, qui animam ponit pro ovibus.» Ita Cajetanus, Galenus et alii: τὸ enim «in sanguine» hebraismo idem est, quod «per sanguinem, merito et pretio sanguinis,» significatque sanguinem Christi in cruce pro nobis fusum. Nam simili modo Zacharias, cap. IX, vers. 11, ait: «Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.» Id est, "tu, o Christe, merito sanguinis et mortis tuae, qua foedus novum inter Deum et homines sanxisti de aeterna hereditate filiis tuis danda, eduxisti patres in te sperantes ex limbo, eosque tecum in caelum ascendens deduxisti." Ita S. Hieronymus et Cyrillus in Zachar. IX. Sicuti ergo merito sanguinis et mortis suae patres e limbo ad caelum, ita eodem merito seipsum a morte ad vitam reduxit.

Notat Theophylactus identidem Apostolum Testamentum Christi tanquam aeternum et nunquam dissolvendum opponere Testamento veteri et Mosaico, quod temporaneum fuit, caducum et abolitum per Christum.

21. Aptet vos in omni bono. — Graece est καταρτίσαι, quod primo, cum Galeno verti potest, "restauret," vosque tanquam artus et membra in persecutione luxata et titubantia, corpori et compagi Christi, puta Ecclesiae, firmiter innectat et uniat. Posset quoque to καταρτίσαι ad laesae et luxatae charitatis fraternae restaurationem referri, q. d. Deus vos quasi artus schismate aut divulsos aut luxatos, mutuae paci et charitati, in uno Ecclesiae corpore restituat, colliget et vinciat. Sic enim I Cor. I, 10, jussit Apostolus Corinthiis, ut sint in eodem sensu perfecti, id est plane concordes et unanimes, ubi idem est verbum καταρτίσαι.

Secundo et melius, cum aliis passim καταρτίσαι vertas, "perficiat, absolvat, omnibus suis numeris et partibus, quasi artubus compleat," ut scilicet in omni bono, gratia et virtute adaptati, efformati, perfecti et consummati sitis. Unde sequitur: «Ut faciatis ejus voluntatem,» etc.

Faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum. — Aliis aliisque verbis idem dicit: est haec vis et copia spiritus Paulini. Haec ergo tria re ipsa idem sunt: primum, «aptet, vel perficiat vos in omni bono;» secundum, «ut faciatis ejus voluntatem;» tertium, «faciat in vobis quod placeat coram se.» Nam non alia re placemus Deo, quam opere bono, quo facimus ejus voluntatem.

Nota: Magna laus operis boni est: primo, quod per illud faciamus et impleamus Dei voluntatem; secundo, quod per illud placeamus Deo, Deumque oblectemus: estque hic purissimus charitatis actus viris sanctis familiaris, ut scilicet omnia sua opera hoc modo et fine faciant, ut Deo placere, illi grata esse, illum pascere et delectare possint; perinde ut amicus amico, sponsus sponsae, filius patri per omnia placere, pulchrescere, in deliciis esse, illumque modis omnibus delectare studet.

Nota secundo: Deus «per Jesum Christum,» id est, per gratiam, quam per merita Christi nobis tribuit, facit nos operari bona, quibus placeamus ipsi, ne quis cum Pelagio idipsum sibi suisque meritis aut naturae viribus tribuat.

Nota tertio, to «quod placeat coram se,» tam ad actiones, quam ad passiones posse referri, q. d. Deus vos, o Hebraei, ita aptet et perficiat in omni bono, virtute et fortitudine, ut faciatis ejus voluntatem, utque vobis ita aptatis et perfectis, persecutiones, proscriptiones et quaevis adversa, quae ei placent, quibusque vestram virtutem, patientiam, coronam et gloriam adaugere ipsi lubet, objiciat, decernat, immittat aut permittat.


Versus 22: Rogo Autem Vos, Fratres, Ut Sufferatis Verbum Solatii

22. Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. — q. d. Ego Paulus, licet non sim vester proprie, o Hebraei, sed Gentium Apostolus, non impero, sed rogo vos, ut aequo animo suscipiatis hanc meam consolatoriam et exhortatoriam (utrumque enim significat Graecum παρακλήσεως) — scilicet, ad majora pro fide Christi certamina obeunda, epistolam. Hisce verbis se Hebraeis insinuat Paulus. Erat enim eis tanquam judaismi hostis suspectus, aut invisus; atque alia ex parte Hebraei persecutionibus et tentationibus oppressi, aegre ejus exhortationem admissuri videri poterant.

Etenim perpaucis scripsi vobis.«Perpaucis,» si videlicet spectetis rei argumentum et dignitatem, meumque erga vos, o Hebraei, zelum et affectum. Hoc dicit Paulus, ait Chrysostomus et Theophylactus, quod Hebraei pusillo essent animo in suis tribulationibus: nam talium est non ferre sermonem longum.

Notat D. Thomas et Anselmus sermones breves passim gratiores esse: si enim grati sunt et placent, avidius hauriuntur; sin molesti sunt et displicent, parum afferunt molestiae, quia breves sunt, et hoc est quod ait hic Paulus: «Sufferte verbum solatii; etenim perpaucis scripsi vobis.» Hinc monet Sapiens Eccles. V, 1: «Pauci sint sermones tui.» Et Poeta:

Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta Percipiant animi dociles, teneantque fideles.

Notent et servent hoc concionatores. Ita pluribus placebunt, plusque fructus facient.


Versus 23: Cognoscite Fratrem Nostrum Timotheum Dimissum

23. Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum. — Graecum γινώσκετε tam "cognoscitis," quam "cognoscite," verti potest. Vox "dimissum" significat Timotheum fuisse alicubi in vinculis, licet id alibi non narretur. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Primasius, Anselmus, D. Thomas. Qui tamen omnes secundum addunt sensum, ut scilicet "dimissus" dici possit ab amicis, v. g. ab Atheniensibus, qui eum importunis precibus penes se detinebant.

Verum prior sensus planior est: unde et Syrus vertit desteri, id est, "vinculis solutum." Non fuisse Romae, unde haec scripsit Paulus, sed alibi vinctum Timotheum significat id, quod sequitur: «Cum quo, si celerius venerit, videbo vos.»


Versus 24: Salutate Omnes Praepositos Vestros; Salutant Vos de Italia Fratres

24. Videbo vos. — Ergo Paulus carcere jam propediem se liberandum sciebat.

Salutate omnes praepositos vestros. — Significat Paulus, ait Theodoretus, se scribere ad plebem: praepositos enim hac sua doctrina et exhortatione non indigere.

Et omnes sanctos, — id est Christianos, qui vocatione, professione, officio et debito sancti sunt, id est, esse debent, ut dixi Rom. I, 7.

Salutant vos de Italia fratres. — Romae, ut dixi initio epistolae, scribit haec Paulus. Negat id Beza: nam Paulus, inquit, hic non Romanos, sed Italos salutatores commemorat. Sed respondeo, id inde factum esse, quod Paulus Italiam uti et alias provincias praedicando pervaserat: nomen quoque Pauli ubique celebre multos Christianos ex tota Italia Romam ad eum visendum acciverat. Non ergo mirum, si Itali hi Romae Paulo praesentes Hebraeos per Paulum salutent. Pari enim modo Paulus, si haec Bononiae, vel in alia Italiae urbe scripsisset, dicere poterat: «Salutant vos de Italia fratres.» Adde, per «Italos» antonomastice accipi posse Romanos: Roma enim erat caput et metropolis Italiae. Sic Lucas, Act. XVIII, 2, Priscillam et Aquilam ait venisse ab Italia, id est, ut mox ipsemet explicat, ab urbe Roma, a qua edicto Claudii cum ceteris Judaeis pulsi fuerant. Non enim tota Italia, sed tantum urbe Roma Judaeos excedere jusserat Claudius.


Dedicatio Conclusiva et Benedictio

Atque haec in epistolas hasce dicta sint, nunc eo omnia unde.

Accipe ergo, S. Paule, uti principium, ita et finem hujus operis. Tuum est enim totum, non meum. Quis enim ego? et quid commentatio epistolarum tuarum? Opus hoc non est virium mearum, non valetudinis meae debilis et infirmae, non mei ingenii, non meae sapientiae. Vere enim et in conscientia mea stultissimus virorum ego sum, et sapientia hominum non est mecum. Tuum ergo est, tuo semine et origine, tua ope, intercessione, suggestu; tuum est meo voto, debito, scopo, dono; tuum est argumento, fine, laude. Tibi proinde illud, uti tot nominibus debitum offero, imo refero, non mihi, sed tibi, et Deo Domino nostro illud tribuo, consecro, dicoque: «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.» Statuit te Deus Doctorem Gentium, doctorem saeculorum omnium. Tuo saeculo viva voce universum mundum tua praedicatione docuisti; nunc in caelis regnans eumdem doces, docebisque ad finem usque saeculi per tua monumenta, per epistolas hasce igneas et divinas. Da ut huic rei commentarius hic subserviat, da ut quod hic exterius scripsi, interius Spiritus Sanctus suggerat et doceat quam plurimos, ut plurimi ex earum lectione tam in vera fide et sapientia, quam in virtute et spiritu Christiano, imo Apostolico, proficiant, atque ego in primis, qui sum puer parvulus nesciens introitum et exitum meum.

Veritatem, veramque tuam mentem ubique fixis oculis spectavi et consecutus sum. Veritas enim mihi vita ipsa est charior. Sicubi ab ea aberravi, ut homo aberravi, errorem hunc mihi et aliis demonstra, ne quis in eum impingat. Omnes enim veritatis, nullum erroris mei haeredem relinquere percupio.

Offer quoque haec ipsa S. Virgini Deiparae, quae aeternae Sapientiae mater est, et communis omnium nostrum parens, cui me meaque omnia debeo, utpote quae me immerentem et indignum ad Religionem et sanctam hanc Societatem filii sui vocavit, atque in ipsa Societate mire semper, ac praesertim in hoc opere direxit, juvit, instruxit, effecitque ut tarda et impolita mens et manus mea fierent calamus scribae velociter scribentis: ut ipsa haec eadem offerat benedicto Filio suo Jesu Christo, ad ejus perennem voluptatem, laudem et gloriam, quam unam in vita et in morte, in tempore et in aeternitate celebrare et promovere omnibus votis et studiis, omnibusque corporis et animae viribus intendo et satago. Haec est enim vita aeterna, ut omnes cognoscant Deum verum, et quem ipse misit Jesum Christum, qui est salus nostra, amor noster, gaudium nostrum, spes et beatitudo nostra, Deus noster et omnia. Da denique, ut ipso tecum post brevem hanc vitam in caelo perfruamur, ubi ejus laudes non humana, sed angelica lingua in aeternum celebremus cantemusque jugiter: «Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Amen.»

O Jesu Christe, amor noster, per sanguinem testamenti tui aeterni, apta nos in omni bono, ut semper et ubique faciamus tuam voluntatem, et quae placita sunt tibi. O Pater futuri saeculi, duc nos recto tramite ad felicem AETERNITATEM, ut in saecula saeculorum SS. Trinitati canamus: «Redemisti nos, Domine Deus, et fecisti nos regnum et sacerdotes, et regnabimus in aeternum.» O interminata, o gloriosa, o nimis longa, alta, lata et profunda AETERNITAS!