Cornelius a Lapide
Notitia Editoris
Haec dissertatiuncula prooemialis materia editoria est, ab editore anni 1891 Peronne adiecta, ex Patritii De interpretatione Scripturarum Sacrarum hausta (ut eius adnotationes agnoscunt). Pars Lapidiani commentarii originalis non est, sed totius voluminis hermeneuticum cadrum introducit.
Index
Introductio
1. Quaestio gravis est, ad quam aggredimur, de spiritali sensu Scripturarum. Agitur enim de eo sensu, quem non minus quam litteralem Spiritus Sanctus auctor Scripturis subesse voluit, quem hic liber unus habet, utpote quid suum proprium, nec cum ullo alio commune, quem denique postremis aetatibus primus omnium Lutherus, tum alii ex Protestantibus, vulgo autem recentiores, qui Rationalistae vocantur, plane respuunt, atque in Scripturis se agnoscere inficiantur. Haec, inquam, quo loco eam quaestionem habere oporteat, satis manifestant.
2. Porro, quid sit sensus spiritalis, sive mysticus, et quanam ab origine repetendus, plene discere est ex doctrina Patrum. Nominis tamen hujus duplex est in eorum scriptis usurpatio: altera, qua sensum illum significat ipsarum Scripturarum proprium, de quo nunc agimus; altera vero ad eas sententias designandas, quae quidem Scripturis ipsis minime subsunt, eorum tamen quae in Scripturis dicuntur, aut narrantur, consectaria quaedam sunt et consequentia, de quibus etiam inferius agetur. Hanc autem usurpationis discrepantiam, quae in Patrum libris deprehenditur, causari est, cur quaestio haec, quae caeteroquin satis foret expedita, si rectam sensus spiritalis informationem in animo constanter haberemus, tam intricata et confusa sit apud auctores, apud eos etiam qui rerum theologicarum peritissimi audiunt, quosque mireris, sive dum loquuntur, sive dum disputant, sensum spiritalem aut mysticum eum vocare, qui alius plane est, puta consectaria illa quae diximus, aut ipsum sensum litteralem mysteria resque hujusmodi sublimiores, referentem, atque etiam translatum.
3. Id itaque nobis curae esse debet, ut indicata prius origine ac patefacto veluti fonte sensus spiritalis, rerumque notionibus nominibusque clare inter se et accurate distinctis, quaestionem hanc perquam dilucide habeamus, vitatisque ambagibus, quibus eam nonnulli, nescio qua ducti religione, referciunt atque implicant, rem totam, quo simplicius fieri potest, exponamus. Quod etiam tuto nos praestituros confidimus, si duce Thoma viam illam iverimus, quam ipse Patres secutus nobis aperuit, summam eorum de quibus tractaturi sumus, paucis hisce verbis egregie perstringens: «Auctor sacrae Scripturae est Deus, in cujus potestate est, ut non solum voces ad significandum accommodet, quod etiam homo facere potest, sed etiam res ipsas. Et ideo cum in omnibus scientiis voces significent, hoc habet proprium ista scientia, quod ipsae res significatae per voces etiam significant aliquid. Illa ergo prima significatio, qua voces significant res, pertinet ad primum sensum, qui est sensus historicus vel litteralis; illa vero significatio, qua res significatae per voces iterum res alias significant, dicitur sensus spiritualis, qui super litteralem fundatur, et eum supponit,» I, Quaest. I, art. 10.
4. His Thomae verbis illud docemur, spiritalem sensum Scripturis subesse ideo posse, quia per ea quae in illis narrata sunt aut commemorata, alia praeterea Deo auctore significabantur. Ex quo et illud manifeste consequitur, sensum hunc spiritalem non tam Scripturarum ipsarum proprium esse, quam earum rerum quas Scripturae complectuntur; Scripturis tamen eum subesse, quia Spiritus Sanctus sacro codici res illas consignans, consignare etiam voluit, quem iis rebus indiderat, significatum, quemque ex Scripturis colligeremus aeque ac sensum litteralem. Verbo, quod Scripturae spiritalem sensum possint continere, hoc habent ab ipsa typorum significatione; quod vero illum reipsa contineant, id non aliunde est, nisi ex consilio et voluntate Spiritus Sancti. His vero praecognitis facile quisque intelligit sensum spiritalem posse dupliciter spectari, ut Scripturis ipsis subest, utque iis rebus, quae in Scripturis commemorantur, ideoque, tametsi unus idemque sensus sit, perspicuitatis tamen causa dividi cogitatione posse ac veluti duos sensus haberi, quorum priorem opportune dixeris sensum spiritalem verborum, posteriorem rerum; posteriorem autem prioris originem esse ac veluti fontem. De utroque porro peculiaris disciplina sit, oportet; pauca supponemus de sensu consequente Scripturarum.
Caput I: De Sensu Spiritali Rerum, sive de Typologia
5. Ea omnia, ex quibus spiritalis verborum sive Scripturarum ipsarum sensus emanat, typos communi nomine vocamus cum Paulo, Galat. IV, 24; ipse autem typorum significatus, quin et tota haec disciplina, typologia nomen a recentioribus scriptoribus inditum habet. Sunt itaque typi eae sive personae, sive res, sive actiones, iique eventus, eaque gesta, quae peculiari quodam Dei consilio atque instituto ad id conformabantur ac dirigebantur, ut, vel futura quaedam praesignificarent ad ipsam divini foederis οἰκονομίαν, praesertim vero ad Christum ejusque Ecclesiam, pertinentia; vel sublimiora quaedam, spiritalia videlicet, caelestia atque divina rudioribus quibusdam lineamentis exprimerent atque referrent; vel normae denique ac regulae essent, ad quam mores nostros exigeremus ac fingeremus. Quidquid simul ex Patrum scriptis colligimus, quod typos aliquo modo attingat, ad triplex illud genus facile est revocare; ipsos igitur typos partiemur in propheticos, anagogicos et tropologicos, quae nomina, etsi non eadem constanter notione, ab ipsis Patribus fuerunt usurpata, ac singillatim de unoquoque genere, quae scitu magis necessaria sunt, paucis disseremus, nonnulla alia postremo dicturi ad hanc typologiae tractationem in universum pertinentia.
Articulus I: De Vario Typorum Genere
I. De typis propheticis.
6. Genus typorum, qui prophetici vocantur, aliis generibus latius patet; tota enim veteris foederis οἰκονομία foederis novi praenuntia fuit, seu quaedam veluti adumbratio. Quare plurima propheticorum typorum specimina ex vetere foedere peti possunt, sive personae sint, uti Adam, Melchisedech, Isaac et Ismael, Moyses; sive res, uti arca Noe, lex vetus, victimae et caeremoniae, dies festi, nubes quae Israelitas ducebat, manna, etc.; sive eventa et gesta, uti ejectio Agaris et Ismaelis, transitus maris Rubri.
Patet typos hosce, quum signa essent ac symbola rerum futurarum, habendos esse tanquam praenuntiationes, non secus ac sunt ipsae prophetiae, a quibus id unum different, quod istae verbis, illae vero ea ratione qua diximus, ederentur. Distinguendi tamen omnino sunt, ut Thomas distinxit, Quodlib. VII, art. 15, ad 1, et art. 16, typi prophetici a vaticiniis symbolicis, quibus prophetae subinde futura praedicebant, et quorum triplicem modum exhibent Scripturae. Horum unus erat, quum Deus menti prophetae imaginem aliquam primo repraesentabat monstruosam plerumque atque αἰνιγματώδη, tum hujus significatum aperiebat, ac postremo propheta rem totam aliis narrabat, ut factum videre est Jerem. I, 11-16; XXIV, 1-8; Ezech. XXXVII, 1-11; Amos VII, 7-8; VIII, 1-2, etc. Alter, quum Deus prophetam ipsum aliquid agere jubebat, subdens rei gestae declarationem, quam propheta alios doceret: talia reperimus Isai. XX, 2-4; Jerem. XIII, 1-9; XIX, 1-11; Ezech. IV, 1-8, etc. Denique, quum propheta ipse ea, quae ipsi Deus prius aperuerat, pronuntiabat addita simul aliqua re aut actione symbolica, illustrationis atque ornatus gratia, uti sunt prophetiae Ahiae, III Reg. XI, 29; Elisei, IV Reg. XIII, 15; et Agabi, Act. XXI, 11. Neque enim in aliquo horum typorum locus ullus prophetis est. Sed neque merae imagines hi sunt prophetae menti obversantes, ut primus modus est vaticiniorum symbolicorum; neque actiones caeteroquin ἀναίτιοι, nec alio spectantes quam ut oculis quoque rudi quadam veluti imagine ea repraesentent, quae audientium auribus ingerit propheta, ut fit duobus modis posterioribus.
II. De typis anagogicis.
7. Nomen ἀναγωγή recentiores plerumque indere solent spiritali illi sensui, qui est de aeterna hominum beatitate. Verum non tam arctis limitibus Patres hujus vocis usum definiverunt. Quum enim quivis sensus spiritalis legentium mentem animumque subvehat ad altiora iis, quae voces ipsae in obvium sensum acceptae significant, commune spiritali sensui nomen ἀναγωγή pro vocis notione factum a Patribus interdum est. Subinde tamen ac magis proprie significationem illam spiritalem hoc nomine illi vocavere, quae res natura sua terrenis ac corporeis sublimiores attingeret, caelestia potissimum ac divina. Ideo typi quibus peculiaris est spiritalis ista significatio, ii propria quoque appellatione typi anagogici dicuntur.
Horum nonnullos eorumque interpretationem reperies in libro Sapientiae, ut sunt templum Salomonis, IX, 8, et manna, cujus aliquot in libro ipso leguntur significationes, XVI, 21-26; plures quoque in epistolis Pauli, ut sunt urbs Jerusalem, Gal. IV, 25, tabernaculum ejusque partes atque instrumentum, Hebr. IX, sacerdotium Melchisedechi, ibid. VI, 20 seqq., sacerdotium Aaronis, ibid. VIII, 1 seqq. Caeterum typi anagogici caeteris pauciores sunt, praesertim quod maximam partem inter typos propheticos adnumerari queant, et a Patribus reapse fuerint utrique simul adnumerati quam frequentissime.
III. De typis tropologicis.
8. Tertium genus typos tropologicos, seu morales complectitur, quorum spiritalis significatio tropologia vocatur, nomine nimirum a Patribus usurpato, deductoque ex Graeco vocabulo τρόπος, quod inter alia morem ac consuetudinem sonat. Hujusmodi typum gessit manna, Sap. XVI, 27; gessere item, teste Paulo I Cor. X, 5, ea quae Israelitis in deserto contigerunt. Praeterea vix aut nihil invenias cujus tanquam typi tropologici diserte meminerint Scriptores sacri, etsi late prorsus hoc typorum genus patuisse conjicere sit, tum ex iis quae loquitur Paulus de factis atque eventis populi Israelitici iter agentis per desertum, quorum rationem non est cur putemur non aliorum etiam fuisse, qua in vetere Testamento leguntur; tum ex eo, quod, quum tota prioris foederis οἰκονομία posterioris, quod nobiscum pepigit Deus, quaedam fuerit veluti deformatio, putandum est morum quoque, quos sectaremur, rationem in illa habitam fuisse.
9. Non tamen ideo rem quamlibet a Scriptoribus sacris in exemplum assumptam aut propositam, quanquam τρόπος ab iis dicatur, in eorum de quibus agimus, typorum numerum esse referendam arbitramur, sed illas tantummodo, quibus typi formam a Deo inditam esse vel ex ipsorum Scriptorum verbis, vel aliunde argumentum petere possumus. Neque enim, quaecumque res exemplo potest esse (v. g. Paulus sese, Philipp. III, 17; II Thess. III, 9, vel Thessalonicenses, I Thess. I, 7, in exemplum proponens; aut Christus discipulorum pedes abluens, vel crucem bajulans, vel etiam «extra portam passus,» Hebr. XIII, 12), ea typus est, tametsi typus quilibet tropologicus in exemplum sit. Etenim, quamvis Deus voluerit, ut omnia haec exemplum virtutum sint, minime id voluisse credendus est peculiari illa et sublimiori ratione, qua ipse personas, res, eventa, ita conformabat atque regebat, ut spiritalis (praeter litteralem) significatio illis subesset, quae typorum moralium propria est.
Quod autem de Scriptoribus sacris dicimus, id dictum quoque, ut par est, de Patribus deque interpretibus Scripturarum, qui si rem aliquam aut personam ex vetere aut novo Testamento producant, et in exemplum proponant, atque ex iis quae de ea in bibliis referuntur, sensum aliquem moralem colligunt, non continuo rem illam aut personam typum tropologicum fuisse pronuntiabimus, quum tales interpretationes institui possint etiam de aliis rebus, quae in bibliis minime leguntur, puta de gestis sanctorum aut clarorum virorum, qui profecto haudquaquam typi fuerunt. Quod si cui lubeat fortasse ea, ex quibus Patres atque interpretes sententias ac documenta depromunt ad mores pertinentia, typos nuncupare secundum eam notionem, qua, quidquid exemplo esse potest, Graeci τύπον vocant, non obsistimus, dummodo stet discrepantia inter hos atque illos typos tropologicos, de quibus est ista quaestio, et quibus ex peculiari Dei consilio atque institutione spiritalis inerat significatio.
Articulus II: Typi ac Symbola in Quo Discrepent
10. Hic locus est, quo animadvertamus typos quoslibet a Patribus symbola interdum fuisse nominatos, neque inepte: typus enim quivis symbolum est. Non tamen cuivis symbolo typi nomen concinne inderemus. Quare, quum Deus, non modo typis, sed aliis etiam symbolis usus sit, quumque typi, non vero quaevis alia symbola, de earum rerum genere sint, non secus ac sunt oracula et vaticinia, quae aliquid habent naturae vim atque ordinem excedens, quasque proinde comminisci non oportet, ubi aliquid tale reapse accipere necesse non est, indicia quaedam suggeremus ac regulam, quibus securius typos a symbolis caeteris, quae Deus usurpavit, aut usurpari jussit, discernamus.
Itaque pro typis habenda necessario non sunt symbola rerum praeteritarum, quae μνημόσυνα proprie habentur ac vocantur, ut sunt iris, Gen. IX, 13; festum Paschatis apud Hebraeos ex ea parte, quatenus monumentum erat repulsae ab illis servitutis; eucharistiae confectio, quam memoriale mortis Domini vocat Ecclesia. Neque ea quae Deus verbis subinde adjungebat ad rem aliquam vel confirmandam, vel plenius illustrandam, quam tamen clare jam aperteque edisseruerat, puta portenta, quae foedus inter Deum et Abraham initum sunt comitata, nubes quae templum a Salomone constructum aperuit: quae symbola ἐπιδεικτικά apte diceres. Neque ea, quae μεταστατικά commode appellarentur, quibus, inquam, ad aliquid significandum ita Deus utebatur, ut verbis adjectis videretur quidem loqui de symbolo, sensum tamen verborum aliorsum pertinere facile quisque intellexisset, ut fuit serpens, quem loco diaboli Deus allocutus est Gen. III, 14, ficus jubente Christo arefacta. Neque denique symbola δεικτικά, quae aliquid portendebant, quod fieret aut contingeret simul ac ipsa adhibebantur, ut mactatio victimarum pro peccato et pro delicto, quae indicabat poenas a lege condonari.
11. E contrario pro typis habenda esse symbola illa putamus, quae, ut nullum habent ex praedictis, ita praeterea vel ipsorum naturam spectes, vel rerum quas significabant, facile intelligas a Deo uno ita confirmari, regi atque ordinari ad aliquid significandum, ut inter ipsa atque inter rem significatam aliqua similitudo vel analogia intercedere deprehenderetur. Hujusmodi sunt homines aut eventus quidam rerum humanarum ut rerum aliarum symbola a Deo adhibiti; sed plurimae quoque res gestaque plurima, ex quibus memorasse sufficiat unum agnum, qui symbolum erat tum egressus ex Aegypto, tum Christi olim immolandi, utrumque ex divino instituto atque proposito: sed prioris quidem nil nisi merum symbolum, utpote rei praeteritae, quodque ipsi Israelitae per se excogitare ac marte suo instituere potuissent; posterioris vero etiam typus, utpote rei futurae, necdum hominibus plane compertae, quam directe atque ἀμέσως praemonstrabat, nulla praedictione interjecta, ad quam illustrandam usurparetur.
12. In universum autem, ut typos a meris symbolis secernamus, regula haec esto ex natura sensus spiritalis Scripturarum petita. Quoniam in symbolis nihil aliud deprehendere est, nisi unius alicujus rei significationem, hinc quum aliquid novimus, quod in Scripturis legitur, symbolum esse, neque tamen sensus ipse obvius ac litteralis verborum, quibus illud commemoratur, quidquam tale refert, pro certo tenebimus non merum symbolum id esse, sed typum. Dicendum quippe tunc erit sensui litterali verborum alium quoque sensum subesse, nempe spiritalem; at spiritalis sensus in verba, non ex meris symbolis, quibus, ut docet D. Thomas Quodlib. VII, art. 15, ad 1, art. 16, sensus iste non subest, sed ex typis, de quibus ea et dicta sunt, duntaxat derivatur. Exemplo haec esse possunt. Matthaeus tanquam de Christo reduce ex Aegypto dicta interpretatur verba, quae Oseas protulit de Israelitarum gente ex eademipsa Aegypto reducta; itaque reductio haec illius reditus symbolum fuit. Verum fuit-ne quoque typus? Ipsa rei natura secundum ea, quae modo animadvertimus, satis id docet; hoc idem tamen discemus, si regulam hanc adhibeamus. Expensis enim verbis illis, ut in ipso Oseae libro sunt cum reliquo sermone connexa, perspicies sensum obvium ac litteralem nihil praeferre, quod Christum attingat; latebit itaque in illis sensus spiritalis, adeoque id quod sensus litteralis prodit, reductio, inquam, Israelitarum ex Aegypto, haudquaquam merum symbolum est: id enim litteralis sensus proderet utique; sed typus Christi ex ea regione redeuntis. Eodem pacto Christi typos, non autem nuda symbola, fuisse cognosces agnum paschalem, Psaltem, Salomonem, aliaque, de quibus quae in Scripturis veteris foederis ita dicuntur, ut in sensum litteralem accepta ad Christum minime pertineant, ea tamen ut dicta de Christo acceperunt atque interpretati sunt Scriptores novi Testamenti.
Articulus III: Prioris Foederis Oeconomiam Typis Ornatam Fuisse Probatur
13. Typorum natura ac multiplici forma declarata, demonstrandum modo est, typos hosce, quum priorum foederum obtineret οἰκονομία, a Deo reapse adhibita fuisse. Nemo Catholicorum ea de re dubitat; quin etiam ex Heterodoxis plures fuerunt, qui ita sentirent, quos inter eminent Grotius, Cocceius, Glassius (Philologia sacra, lib. II, part. I, tract. 1, sect. 1), Spencerus (De legibus Hebraeorum ritualibus, lib. I, cap. XI), recentiore autem aetate J. Dav. Michaelis et J. Christoph. Blasche. Attamen ex Heterodoxis vetustioribus non pauci, nostra autem aetate fere omnes, respuunt typos quoslibet, maxime propheticos; aut, si quos interdum illorum aliqui accipere videntur, eos tamen typos fuisse affirmant, κατ' ἔκβασιν, secundum eventum duntaxat, et ob similitudinem quamdam quam haberent cum illis quorum typi esse putantur, non vero quod illos Deus ita conformaverit ac direxerit, ut ea praesignificarent. Verum et Scripturas, et traditiones, et synagogae tum veteris tum novae sententiam, et rationem ipsam, adeo nobis favere compertum est, ut, adversarii nostri litem amittant, necesse sit. Praesto sint argumenta tum ex Scripturis, tum ex ratione desumpta; cetera vid. apud Patritium, tom. I, pag. 189-200.
Argumenta ex Scripturis deprompta.
14. Non una solum ratione sententiam nostram Scripturae tuentur. Primo enim Pauli verba manifesta sunt, quibus diserte affirmat fuisse hujusmodi typos, qui vel futura praesignificarent, Rom. V, 14; Gal. IV, 24; Coloss. II, 17; Hebr. IX, 9; X, 1; XI, 19; vel caelestia, divina atque alia rebus corporeis ac terrenis sublimiora proderent, Hebr. VIII, 5; IX, 23; vel mores recte informandos nos docerent, I Cor. X, 6, 11. Sed et Petrus satis perspicue demonstrat, quae Noe ejusque familiae evenerunt ingruente diluvio, ea fuisse typum baptismatis, hoc vocans eorum ἀντίτυπον. Sed neque veteris foederis testimonia desunt. Auctor enim libri Sapientiae sic scribit de templo: «Et dixisti me aedificare templum..... similitudinem tabernaculi sancti tui, quod praeparasti ab initio,» IX, 8, id est typum caeli. Psaltes canere aggrediens, quae Israelitis contigerant in deserto, ea vocat parabolam מָשָׁל, et aenigmata חִידוֹת, Psalm. LXXVIII, 2, non alia profecto de causa, nisi quia aliud praeter id quod erant significabant, prorsus ut parabolae aliud significant praeter id quod sonant. Praeterea Scriptores sacri ita de quibusdam sive personis, sive rebus, sive eventis, loquuntur, itaque haec omnia conferunt, atque exponunt ut vel ipsis adversariis (vid. Baueri Hermeneutica sacra § 8, sub finem) id ultro concedentibus constet, etsi Scriptores illi non aperte id pronuntient, haec eadem habita ab ipsis fuisse tanquam typos, quales nos descripsimus, videlicet qui, non a qualemcumque similitudinem, quam forte fortuna cum aliis rebus haberent, sed, ut cum Petro loquar, «a definito consilio et praescientia Dei,» Act. II, 23, illas significarent.
15. Verum Scriptores Novi Testamenti non modo typos agnoscunt inter ea, quibus constat divinorum foederum οἰκονομία, neque modo personas, res, gesta atque eventa tanquam typos nobis tradunt, sed ea ipsa, quae de typis scripta sunt, neque possunt ut scripta de aliis in litteralem sensum accipi, ita usurpant, ut quae non de typis scripta forent, sed de iis quae per typos significabantur: quod non ex alia causa profecto repeti potest, nisi quod certum atque indubium ipsis esset, quas de typis dicta sunt aut scripta, ea dicta quoque esse aut scripta de rebus per typos significatis; id tamen non aliter fieri poterat, nisi si aeque certo iis constaret, vim illam typis, qua aliud significarent, inditam divinitus fuisse. Veterum Scripturarum verba, quae hac ratione a novi Testamenti Scriptoribus usurpantur, aliquot superius indicavimus (n. 11). Juvat praeterea animadvertere Christum ipsum eadem ratione nonnulla ex ipsis usurpasse. Nobile est illud Psaltae effatum: «Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli,» Ps. CXVII, 22, quod et in Matthaeo, et in Marco, et in Luca, et in Actis, et in prima Epistola Petri transcriptum legimus, quodque, etsi Psaltes de se loquatur, Christus tamen tanquam de se dictum usurpavit: qui autem id fieret, nisi quia Psaltes eaque, quae huic contigisse verbis illis narrantur, typus Christi propheticus fuere?
16. Quid vero quod sacri Scriptores, non solum ea praestant, quae huc usque enumeravimus, sed insuper momenta rationum desumunt vel ex typis, vel ex iis, quae de typis scripta sunt, ad aliquid arguendum aut confirmandum, quod ad res per typos hosce figuratas pertineat? Ita enim Paulus, Rom. IX, 27, ubi gentes ad Christum congregandas commemorat, Judaeos quoque sperare jubet usus testimonio Isaiae, qui tamen loquitur de Israelitis vindicandis a servitute, qua illos Assyrii premebant, Isai. X, 22. Idem Paulus, ut demonstret, quoniam «finis... legis Christus ad justitiam omni credenti.... quae.... ex fide est,» Rom. X, 4, 6, ea profert, quae de vetere lege dixerat Moyses: «Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo,» ibid. 8 ex Deut. XXX, 14. Idem ipse Synagogam cum legibus Mosaicis a Deo rejiciendam fuisse, Gal. IV, 21-31, arguit iis, quae de Agare et Ismaele narrantur in Genesi, atque adeo ex illis verbis, quibus Deus Abrahamum jussit utrumque domo ejicere, Gen. XXI, 10: «Ejice ancillam hanc et filium ejus,» etc. Eodem modo divinam Christi naturam, Hebr. I, 5 defendit, prolatis videlicet iis quae de Salomone Deus dixerat: «Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium,» II Reg. VII, 14. Sed et alia hujusmodi apud Paulum reperias. Ipse autem Christus illis Psaltae verbis, de quibus paulo ante diximus, usus est, ut evinceret, quid Judaeis ipsi minime credentibus ab ipsomet foret exspectandum.
17. Aliud denique sententiae nostrae momentum biblia suppeditant, quod etsi ad aliquod ex iis, quae protulimus, reduci commode possit, praestat tamen peculiari illud consideratione persequi. Sunt autem ea oracula veterum Scripturarum, quorum πλήρωμα apostoli et evangelistae, his dicendi formis adhibitis: «Et impleta est Scriptura, Tunc adimpletum est, Ut impleretur,» harumque similibus, alia in re constituunt quam in ea, de qua oracula illa in litteralem sensum accepta constat fuisse edita. Id autem fit in his novi Testamenti capitibus: Matth. II, 15; XIII, 35; Joan. XIII, 18; XV, 25; XIX, 36; Act. I, 16. Horum enim oraculorum duplex πλήρωμα agnoscamus necesse est: prius in ea re, ad quam pertinet sensus litteralis; alterum in ea, qua oraculum impletum fuisse dicunt Scriptores novi Testamenti. Quare ad utramque rem pertinent oracula hujusmodi. At, qui possint ad posteriorem pertinere, quam litteralis eorum sensus nullo modo refert, nemo divinabit, nisi rem priorem posterioris typum fuisse ponat. Ut autem argumento huic nostro suum maneat robur, demonstremus, oportet, locutiones illas: «Ut impleretur, Tunc impletum est,» etc., in summa ipsa verba impleri, πληροῦσθαι, τελειοῦσθαι, in his locutionibus idem omnino valere, ac fieri seu evenire ea ipsa, ad quae oraculum allegatum pertinet, non autem alia his similia, de quibus tamen minime fuerit prolatum.
18. Quanti facienda sit haec sententia, nemo non videt, adeoque mirari subit fuisse atque etiamnum esse viros apprime catholicos, qui re aut verbo eam in dubium revocaverint. Si enim illorum verborum notio alia foret, dubitare utique esset, an vaticinia plurima, quae ea ratione ab apostolis atque evangelistis proferuntur, ad Christum vere pertineant, aut saltem eorum significatio scriptorum hebraeorum auctoritate, quae ipsam confirmet, destitueretur, praeterquam quod ineptius quid saperet oracula haec iis rebus, de quibus minime edita sunt, accommodasse ob quamdam solummodo similitudinem, quae fortuito inter illas intercederet atque inter eas, de quibus edita reapse fuerant. Plura porro habemus, quibus hujus sententiae veritatem defendamus. Nam, ut alii jam animadverterunt, locutiones illae quamdam ἐνέργειαν prae se ferunt, qua compellimur in aliam prorsus significationem eas accipere, quam ut simplex comparationis forma sint, simplicemque annuntient rerum similitudinem. Geminas praeterea illarum locutionum reperimus in vetere Testamento, inque his ea ipsa verba usurpantur, quibus constanter usus est Syriacus interpres novi Testamenti pro verbis πληροῦσθαι, τελειοῦσθαι, ea ratione qua quaerimus adhibitis, nempe verba ארם, quod est πληροῦσθαι «impleri,» et שלם, quod est τελειοῦσθαι «perfici,» seu compleri seu finiri, nunquam alio sensu nisi illo, quem dicimus illis locutionibus in Novo Testamento subesse: significant enim id ipsum fieri seu evenire, quod fieri seu evenire debebat, quia vel praedictum fuerat, vel promissum, vel, ut fieret, aliqua ratione mandatum aut institutum. Lege III Reg. II, 27; VIII, 15, 24; II Paral. VI, 16; XXXVI, 21; Psalm. XX, 5, 6, in quibus est verbum כלה, et Job XXIII, 14; Isai. XLIV, 28, in quibus verbum שלם adhibetur. Sed et in Novo Testamento plurima legimus loca, in quibus nulla alia notio verbo impleri similibusque verbis adjicere potest praeter hanc unam, quum certum sit ea fuisse praedicta de quibus impleri dicuntur; ex iis pauca indicasse sufficiet, in quibus id quod affirmamus ne ipsi quidem Sociniani non agnoscere possunt: Matth. II, 23; Luc. I, 20; XXIV, 44; Joan. XVIII, 9, 32; Act. III, 18; XIII, 33.
19. Neque multum habet sententia nostra, quod sibi timeat ab auctoritate scriptorum aliquot Syrorum, qui syriace scribentes, ea nempe lingua, quae linguae apostolorum atque ipsius Christi proxima est, tales dicendi formulas adhibuerunt, quum verba Scripturarum aliis rebus accommodarent quam iis, de quibus fuerant prolata; id, inquam, nihil habet momenti, quo quis pervincat, talem illarum formularum usum proprium quoque fuisse sermoni eorum, qui novum Testamentum litteris consignarunt. Nam, praeterquam quod nemo ex illis auctoribus Syris adeo vetustus sit, qui non trecentis ferme post annis ab editione novi Testamenti absoluta floruerit, ea videlicet aetate, qua credere est sermonem Syrorum magis ac magis discrepasse a sermone syrochaldaico, quo Christus et apostoli loquebantur, omnes Christiani sunt, omnesque illis dicendi formis utuntur tunc solummodo, quum Scripturarum testimonia proferunt, ex quo apparet, non ex more loquendi formas illas ita ab eis adhibitas repeti debere, sed alia prorsus ex causa; quaenam autem haec sit, facile est pervidere. Qui enim volumina Patrum manu versant, norunt eos more ac modo Scriptorum sacrorum iisdemque dicendi formis locutos subinde esse ac scripsisse, cui rei comprobandae locupletissimum testimonium praesto est, Augustini, inquam, ita scribentis: «Tanta est vis consuetudinis etiam ad discendum, ut, qui in Scripturis sanctis quodammodo nutriti educatique sunt, magis alias locutiones mirentur, easque minus latinas putent, quam illas, quas in Scripturis didicerunt, neque in latinae linguae auctoribus reperiuntur.» Doctr. Christ. lib. II, cap. XIV. Quum itaque Scriptores christiani et oracula Scripturarum, ut notum est, aliis diversisque rebus accommodarent, et ipso Scripturarum sermone interdum scriberent, atque etiam loquerentur, difficile factu non fuit, ut quandoque utrumque contingeret, id est, ut simul oraculorum sensum accommodarent rebus aliis, simulque id facerent usurpata illa ipsa dicendi forma, quam Scriptores sacri in oraculis transcribendis atque explicandis usurpare consueverunt; idque eo vel maxime, quod rerum similitudo formulam illam dicendi suggereret, quum revera id factum esset, quod scriptum est in oraculo, illud, inquam, quod oraculi verba a reliqua oratione et libri contextu divulsa ac seorsum accepta sonare possunt, etsi non id factum esset, de quo illud editum et scriptum est. Totum vero id confirmatur ea ratione, quod καταχρηστικός iste usus verbi impleri ut ut reperiatur, licet raro, apud veteres scriptores christianos, atque adeo apud illos, qui graece scripserunt, puta, apud Clementem Romanum, nunquam tamen apud alios; quibus e contrario haudquaquam incomperta fuit illa hujus verbi notio, quam defendimus; nam apud Herodotum haec legimus: «ποτὲ ἀποπλῆσαι τὸν χρησμὸν... τὸν περὶ τῆς ναυμαχίας ταύτης εἰρημένον,» lib. VIII; apud Tullium vero: «Ne aut id profiteri videar, quod non possim implere.» Pro Cluent. Lege Lexicon Forcellini, v. impleo.
II. Rationes.
20. Si nulla alia forent rationum momenta, quibus confirmaremus divinorum foederum oeconomiam typis a Deo instructam fuisse, magna tamen huic sententiae gravitas accederet ex comparatione sedulo ac diligenter instituta inter ea quae in veteris, atque inter ea quae in novi Testamenti libris commemorantur. Ex hac enim comparatione cuilibet qui animum praejudicatis opinionibus occupatum non gerat, fieri nequit, quin appareat mira illa utriusque foederis connexio, neque jam ea solummodo, quae inter diversas unius ejusdem historiae alicujus partes deprehenditur, aut quae inter praedictiones et inter rerum praedictarum exitus, etsi utraque haec connexio in hoc, de quo agimus, perspicua prorsus sit, sed ea quae esse solet inter imaginem atque inter id quod imago repraesentat. Haec vero non hujus loci est demonstrare, quia nimis longum sane opus foret. Auctor itaque sum studiosis sacrarum litterarum, ut legant Augustini contra Faustum disputationem, lib. XII, cap. VI-XXXVIII, et libros XI-XVII de Civitate Dei, item parallelismum veteris Testamenti cum novo a P. Dan. Huetio habitum, qui dimidia ferme pars est operis sui, cui titulus est: Demonstratio Evangelica, peculiariter autem ea quae congessit in cap. CLXX, atque item librum J. Marchetti, cui titulus est: Il Cristianesimo dimostrabile sopra i suoi libri anche a chi non li crede, praesertim part. I, § 21, et part. II, §§ 18, 19.
Articulus IV: Quaestiones Aliquot de Typis
I. Typorum nomina apud Scriptores sacros.
21. Typis alia quoque nomina sunt in epistolis Pauli. Appellantur quippe allegoriae, Gal. IV, 24; parabolae, Hebr. IX, 9; XI, 19; umbrae, Coloss. II, 17; Hebr. VIII, 5; X, 1; exemplaria, id est ὑποδείγματα, Hebr. VIII, 5; IX, 23, seu ἀντίτυπα, Hebr. IX, 24, etsi hoc ultimum a Petro usurpatur ad significandam rem per typum designatam. Non itaque improbandum est, si qui figuram ipsam typum nominant, rem vero praefiguratam antitypum. Nomen autem allegoria, potius quam typos ipsos, ipsam horum significationem aut significationis modum indicare dicendum est, quod etiam ex ratione, qua Paulus illud adhibet, discere possumus: non enim res ipsas allegoriam vocat, sed ait ea fuisse ἀλληγορούμενα, per allegoriam dicta, id est, secundum sensum spiritalem, quo aliud praesignificabant. Alia nomina apud Patres reperiuntur.
II. Quomodo typi innotescant.
22. Non una ratio est, qua typos cognoscamus. Atque illa prima et potissima, quum ipsi Scriptores bibliorum expressis verbis affirmant aliquid typum fuisse, figuram, umbram aut exemplar Christi, Ecclesiae aliarumque rerum sive futurarum, sive caelestium ac divinarum, sive ad mores pertinentium; cujus rei specimen tibi exhibent plura eorum, quae supra protulimus ex novo foedere. Alterum ad typos cognoscendos indicium habemus, quum iidem illi Scriptores tanquam de Christo, de Ecclesia, deve alia rerum illarum, scripta aut dicta accipiunt ea verba, quae, si litteralis atque obvius ipsorum sensus consideretur, nequaquam de illis scripta sunt aut dicta: hoc enim concludimus alium praeterea sensum illis verbis subesse, spiritalem videlicet, idque ideo, quia personae, res atque eventa, de quibus dicta seu scripta fuerant, τυπικῶς id significarent, de quo in sensum utique spiritalem verba illa scripta ac dicta fuisse docemur a Scriptoribus novi Testamenti; cujus quoque rei non unum specimen superius habes (11). Praeterea, quum ratio typorum, qui magno numero indicantur ab apostolis et evangelistis, illa ipsissima sit, quae et aliarum personarum, rerum, atque eventorum plurimorum, atque inde jure illud arguamus, quod tota divinorum foederum oeconomia, quae Christi obitum praecessit, si universim spectetur, eam praesignificaverit, quae eumdem hunc obitum subsecuta est, jure etiam arguemus typos fuisse ea omnia, quae inter interque ea quae ad novum foedus pertinent, manifesta intercedit analogia, quamquam nihil de his novi foederis Scriptores nobis tradiderint, ut sunt arbor vitae Gen. II, 9, foedera a Deo inita cum Abrahamo Gen. XV, 9, et cum Israelitis Exod. XXIV, 3, caper emissarius Lev. XVI, 10, etc. Ad hoc genus revocantur alia quoque, puta, caeremoniae nonnullae aut ritus, quorum ut nulla ratio comparet, cur praescriberentur lege a Moyse lata, ita optima cernitur, si aliquid existimentur significare; exempli causa sint panes absque fermento cum agno comedendi die festo paschatis, quorum rationem optimam esse comperies, si intelligas per eos praesignificatum fuisse panem eucharistiae, sive etiam, ut Paulus quoque fortasse putavit I Cor. V, 6, purum ab omni macula animum, quo ad eucharistiam sumendam accedere oportet. Porro haec analogia est, ex qua Patres argumentum desumunt, quum aliquid affirmant habendum esse tanquam typum; sique in id unanimi consentiant, consensus iste aliud praeter illa, quae suggessimus, indicium erit ad typos dignoscendos. Pro typis quoque secure accipies ea, quorum nominibus Christus, Ecclesia, Christi opera aut sequaces, τροπικῶς designantur, ut sunt David, Jerusalem, Israel. Quum totum genus aut tota aliqua res, uti caeremoniae et tabernaculum, typus est, etiam ea, quae generi illi subjecta sunt, atque illius rei partes, typos esse putandum est, caute tamen neque ulterius, quam par est, progrediendo, ut ex minutis quibusque sensum aliquem spiritalem exprimere velis, eo vel maxime quod hujusmodi veluti consectaria typorum spiritalem sensum non exhibent plerumque nisi probabilem, non vero certum. Servanda itaque hac quoque in re erunt ea, quae ad spiritalem verborum sensum adinveniendum infra praecipiemus.
III. An omnia, quae habentur in vetere Testamento, typi fuerint.
23. Nihil omnino in Scripturis veteris foederis commemorari, cui non aliquis subsit typicus significatus, non pauci arbitrantur. His Figuristis nomen est, eorum vero doctrinae figurismus. A quibus autem causis repetenda haec sit, quaeque inde proveniant incommoda, narrant Fleuryus, Discours V sur l'histoire ecclésiastique §§ 11, 12, et Bergierus, Dictionnaire de théologie, v. Figure, qui tamen, ut moris est, figuras rhetoricas cum sensu spiritali confundunt.
Putant hi sententiae suae patronos imo et auctores habere se non unum e Patribus, atque adeo Paulum ipsum. Passim quippe obtrudunt verba illa Pauli: «Omnia in figura contingebant illis,» I Cor. X, 11. Plura etiam apud Patres legere est, quae illis favere videantur, puta, apud Augustinum, quod «omnia vel pene omnia, quae in veteris Testamenti libris gesta continentur, non solum proprie, sed etiam figurate accipienda sint,» Doctr. Christ. lib. III, cap. XXII, ipsa etiam flagitia, ut ante Augustinum scripserat Irenaeus: «De quibus autem Scripturae non increpant, sed simpliciter sunt positae, nos non debere fieri accusatores.... sed typum quaerere.» Advers. haer. lib. IV, cap. XXXI. Nemo tamen sententiae illi patrocinari visus est magis quam Hieronymus, qui haec pronuntiat: «Perspicue demonstratur omnia illius populi in umbra, et typo, et imagine, praecessisse,» ad Dardan. epistola 129; itemque: «Non sunt, ut quidam putant, in Scripturis verba simplicia: plurimum in his absconditum est,» ad Damas. epist. 18; quin imo: «Singuli sermones, syllabae, apices, puncta, in divinis Scripturis plena sunt sensibus;» quid plura? «Post historiae veritatem spiritualiter accipienda sunt omnia,» Prolog. Comment. ad Isaiam.
24. Verum, ni fallor, typologiam adeo late patere negandum omnino est, tum quia, quae pro illa sententia afferuntur, rem sic habere non evincunt; tum etiam quia, praeter aequi ponderis auctoritates, ratio ipsa illud negare suadet, idque unum accipere atque affirmare, plurimos re ipsa typos in vetere Testamento reperiri, atque assentiendum omnino esse Patribus, qui docuerunt, «omnem legis veteris seriem fuisse typum futuri,» Ambros. in Lucam, lib. II, § 56, ita tamen ut haec dicta esse intelligamus, sicut scholae loquuntur, de generibus singulorum, non vero de singulis generum.
Ac primo illis, qui diserte negant typologiam tam late patere, Patrum testimonia haec praesto sunt. Tertulliani affirmantis, quod, quum «non omnia imagines, sed et veritates, non omnia umbrae, sed et corpora,... plures voces eorum (prophetarum) nudae, et simplices, et ab omni allegoriae nubilo purae, defendi possint; ut quum exitus gentium et urbium resonant, Tyri, et Aegypti, et Babylonis, et Idumaeae, et Carthaginiensium navium; ut quum ipsius Israelis plagas, aut venias, captivitates, restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum, perorant. Quis haec interpretabitur magis, quam recognoscet? Res in litteris tenentur, ut litterae in rebus legantur,» De resurr. carn. cap. XX. Hilarii: «Qui omnia quae in libris psalmorum scripta sunt, ad personam Domini nostri unigeniti Filii Dei existiment esse referenda,... eorum opinio argui non potest, omnis enim ex effectu religiosae mentis hic sensus est, et caret culpa;... quamquam.... id ipsum interdum imperite fiat,» in Psal. LXIII. Epiphanii: «Moyses.... ubique decernere solet, partim quae temporibus congruunt, partim quae certis rebus adumbrandis serviunt, partim quibus futura bona declarantur, quae in Evangelio demum adventu suo Christus Jesus Dominus noster implevit,» Haeres. 33. Hieronymi: «Qui ex parte typi fuerunt Domini salvatoris, non omnia, quae fecisse narrantur, in typo ejus fecisse credendi sunt,» in Os. XI, 1, 2. Augustini: «Mihi autem sicut multum videntur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id, quod eo modo gestae sunt, significare arbitrantur, ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis involuta esse contendunt. Non sane omnia, quae gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt; sed propter illa, quae aliquid significant, etiam ea, quae nihil significant, adtexuntur... Ita in prophetica historia dicuntur et aliqua, quae nihil significant, sed quibus adhaereant, quae significant,» passim De Civit. Dei. Gregorii Magni: «Sic vitae suae historiam texens (Job), ut etiam terrenarum aliquid, quod allegorice intelligi possit, interserat, quatenus et ex magna parte historica sint, quae memorat, et tamen aliquando per haec eadem ad spiritalem intelligentiam consurgat,» Moralium lib. XXI, cap. 1. Thomae: «Quatuor isti sensus non attribuuntur sacrae Scripturae, ut in qualibet ejus parte sit in istis quatuor sensibus exponenda, sed quandoque istis quatuor, quandoque tribus, quandoque duobus, quandoque uno tantum,» Quodlib. VII, art. 15, id est, uno litterali, docet quippe Thomas sensum spiritalem sensui litterali inniti, ex eoque profluere, nec sine eo esse posse. Ejusdem: «Sensus spiritualis.... accipitur vel consistit in hoc, quod quaedam res per figuram aliarum rerum exprimuntur,» ibid. Ejusdem: «In sacra.... Scriptura praecipue ex prioribus posteriora significantur, et ideo quandoque in sacra Scriptura secundum sensum litteralem dicitur aliquid de priori, quod potest spiritualiter de posterioribus exponi, sed non convertitur,» ibid.
25. Alii praeterea Patres adeo late patentem typologiam tacite respuunt, quum reprobant quorumdam κακοζηλίαν ac nimietatem in typicis sensibus extorquendis. Apud Methodium haec legimus: «Bene quippe in eis, imo praeclare versata mihi videris, o Theophila, caute illud secureque providens, ut verba Scripturae intelligantur, prout sonant juxta nativum sensum. Periculo siquidem non vacat spernere semper ac transilire velle obviam ac primo aspectu pulsantem animum sententiam Scripturae,» Conviv. decem virginum, orat. 3. Basilius haec habet: «Quidam.... captionibus quibusdam atque tropologiis ex suo ipsorum ingenio aliquid Scripturis adjicere auctoritatis conati sunt. Verum id ei competit, qui seipsum Spiritus Sancti oraculis constituit sapientiorem, quique interpretationis praetextu commenta sua inducit. Itaque, prout scripta sunt, intelligantur,» Hexaem. hom. 9. Gregorius Nazianzenus de iis, qui vel nulla vel omnia in sensum spiritalem accipiant, quae in Scripturis habentur, sic ait: «Alterum judaicum quodammodo et abjectum, alterum ineptum et somniorum conjectore dignum est, paremque utrumque meretur reprehensionem,» Orat. 42. Ipse denique Origenes nonnulla e re nostra protulit: «Erit ergo sapientis scribae et edocti de regno Dei, qui sciat de thesauris his proferre nova et vetera, scire, quomodo in unoquoque loco Scripturae aut abjiciat penitus occidentem litteram, et spiritum vivificantem requirat, aut confirmet omnimode et utilem ac necessariam probet litterae doctrinam, aut manente historia opportune et decenter introducat etiam mysticum sensum;» tum nonnullis exemplis prolatis ita pergit: «Igitur ex his, quae protulimus, paucis, si qui studiosi sunt in Scripturis divinis, perfacile colligere poterunt etiam caeterorum distinctiones. Sapiens enim, si audiat, inquit, verbum, non solum laudabit, sed et adjiciet ad illud. Quid adjiciet? Ut discutiat, et discernat, in singulis quibusque capitulis legis, ubi fugienda sit legis littera, ubi amplectenda, ubi etiam narratio historiae cum mystica expositione conveniat,» in Num. hom. 11.
26. Denique ipsa rei ratio vetat, ne omnia, quae exhibent libri veteris Testamenti, in typos convertamus; imo id vetat reverentia ipsa, qua divinas litteras prosequi decet, quandoquidem illas, nedum nosmetipsos, cachinnis hominum maleferiatorum exponeremus, si isti conspicerent in unaquaque re, quam libri illi nobis exhibent, anxie nos typum aliquem atque aliquod mysterium veluti venari. Et re quidem vera, ecquid hujusmodi deprehendas in regionibus, urbibus, fluminibus, montibus ac populis, qui in Scripturis commemorantur? Quid tale tibi praeferant putei effossi a pastoribus Isaaci, Genes. XXVI, 15-22, pulmentum Jacobi, ibid. XXV, 29, turris Phanuelis, Judic. VIII, 8, 9, coma Absalomi? II Reg. XIV, 26. Quid cameli Eliezeris, Genes. XXIV, 10, asinae Saulis, I Reg. IX, 3, canis Tobiae? Tob. XI, 9. Quid denique significabat crassities Eglonis, Judic. III, 17, clauditas Miphibosethi, II Reg. IX, 3, podagra Asae? III Reg. XV, 23.
27. Quod vero attinet ad auctoritates, quae pro opposita sententia stare putantur, uti diximus, eae vel nullo modo vel non satis rem conficiunt. Pauli enim testimonium quid conferat adversariis, quisque facile sentiet, si non mutilum, ut fieri solet, sed integrum proferatur. Neque enim scripsit Paulus: «Omnia in figura contingebant illis,» sed: «Haec autem omnia in figura contingebant illis,» ea nempe, quae proxime enumeraverat. Quod Irenaeus in flagitiis, quae in vetere Testamento narrantur, typum quaerere jubeat, id non modo non evincit sensisse eum omnia omnino in eodem Testamento vetere typica fuisse, sed contrarium potius ex ejus verbis colligere est; si enim ita de illis sensit, «de quibus Scriptura non increpat,» jure credere possumus secus de illis saltem sensisse, quae ab ipsis Scripturis reprobantur, eo vel maxime quod alia haec quoque antea commemoraverit, quidque de iis sentiendum sit, docuerit, quin tamen typum ullum in iis agnovisse videatur. Quomodo Hieronymi et Augustini verba sint intelligenda, satis docemur aliis eorum verbis, quae produximus. In universum autem, quaecumque apud veteres Patres leguntur, quae latius quam par est, typologiam sectandam suadere videntur, diligenter attende posse ea imo et oportere alterutra ratione intelligi: vel quod non de singulis generum Patres loquantur, sed de generibus singulorum; vel quod non ea dixerint de rebus, quales ipsae sunt, deque eo, quod ex sese habent, sed ex ea parte spectatis, quatenus in Scripturas relatae sunt, quod, inquam, non rebus ipsis, sed rerum narrationibus illam significationem subesse affirmaverint, ac spiritalem vocaverint, non quia res narratas pro typis proprie dictis haberent, sed quia spiritales vocarent alias quoque significationes, praeter eum sensum, qui vere ac proprie spiritalis habendus est et vocandus.
IV. An etiam novum Testamentum typos habeat.
28. Novum testamentum vocamus tum divinam illam οἰκονομίαν illumque ordinem rerum, quem Christus constituit; tum libros, quibus haec eadem una cum gestis Christi Scriptores divino Spiritu afflati consignarunt. Animadvertere tamen est aliquibus librorum, quos novum testamentum dicimus, evangeliis, inquam, ea contineri, quae maximam partem, dum vetus adhuc οἰκονομία obtineret, facta sunt; novam quippe veteri successisse, quum Christus mortem obiret, Paulus nos docuit: «Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris, testamentum enim in mortuis confirmatum est; alioquin nondum valet, dum vivit, qui testatus est,» Hebr. IX, 16. Quamobrem quaestio, an typi in novo foedere habeantur, diversa ratione circa libros ac circa divinam ipsam οἰκονομίαν versatur; si enim de hac illud quaeramus, quaestio spectare nequit nisi ad ea, quae Christi morte posteriora sunt. Quibus praecognitis tota res facilius expeditur. Itaque, si typi tales habendi sint, quales definivimus, dicimus, quamquam secundum quorumdam Patrum sententiam typos nonnullos in evangelio commemoratos haberi putandum sit, nullos tamen amplius post Christi mortem, id est post sublatum vetus Testamentum, aut saltem post adventum Spiritus Sancti, id est, post novum testamentum promulgatum, typos exstitisse.
Sic enim credere suadet argumentum, quod ipsae novae Scripturae suggerunt, et ex quo maximum sententiae nostrae pondus accedere nemo negabit. Quidquid enim rationum, quibus divinorum foederum οἰκονομίαν typis ornatam fuisse confirmamus, ex Apostolorum aut Evangelistarum libris desumere est, totum pertinet ad vetus foedus; in novo autem nullum unquam typum illis agnitum deprehendas; imo ita de typis loquuntur deque utroque Testamento, ut ex ipsorum dictis jure quis conficiat, sensisse eos, post vetus Testamentum sublatum novumque inductum, nullum typis locum amplius fuisse, nam «finis legis Christus,» Rom. X, 4.
Nec Patres desunt qui nostrae sententiae suffragari videntur. Conf. Origenem, De Principiis, lib. IV, § 13; Chrysostomum, hom. 23 in Joan. § 3; hom. 32 in Epist. ad Hebr. § 1; Augustinum, serm. 74 De verbis Evang. secund. Matth. § 5; lib. XXII Contra Faustum, cap. VI; Hieronymum, Praefat. Comment. de Epist. ad Galat.
29. Opponere nobis quis forsitan posset caput XXIV Matthaei, ubi Christus simul loquitur de eversione Hierosolymorum deque fine mundi, ita ut prius horum posterioris typus fuisse videatur. Attamen, velim, consideres Christum simul utique, hoc est, uno eodemque ac continuo sermone de rebus illis locutum esse, nam triplici interrogationi discipulorum de his iisdem rebus eum respondere oportebat, non tamen locutum esse promiscue, quasi si unum atque idem eae res forent, ut fit ubi simul de typo deque antitypo Scriptores divinitus loquantur, sed distincte ac distribute. Discipuli, ut locum hunc commentatur Hieronymus, «interrogant tria: Quo tempore Jerusalem destruenda sit, quo venturus Christus, quo consummatio saeculi futura sit.» Singulis autem interrogationibus singulas responsiones exhibet sermo Christi. Primo enim postremae interrogationi respondet Christus, illis exorsus verbis: «Videte ne quis vos seducat,» concludensque illis: «Tunc veniet consummatio;» tum prima, suggerens ex Danielis vaticinio indicium urbis proxime delendae; demum secundae: «Tunc,» inquiens, «si quis vobis dixerit,» etc., ubi illud tunc vel nullum tempus definit, ut saepissime apud Matthaeum, vel idem valet ac postea, id est post Hierosolymorum reique judaicae excidium.
Caput II: De Sensu Spiritali Verborum
Naturam sensus spiritalis memoriae breviter revocare intendimus, tum demonstrare sensum hunc Scripturis vere subesse, tum quaestiones, quae de eo moveri solent, dissolvere, postremo denique monita quaedam de usu interpretationis spiritalis tradere.
Articulus I: De Natura et Nominibus Sensus Verborum Spiritalis
30. In definitione sensus spiritalis dictum a nobis est eum sub litterali latere, quia verba, ut sonant cum reliquo sermone juncta atque connexa, id est in sensum litteralem accepta, sensum hunc spiritalem praeferre nequaquam videntur, quamvis eis reipsa subsit. Spiritus Sanctus hunc remote intendere dicitur; proxime enim id intendit, quod verba in sensum litteralem accepta sonant, atque per hoc ipsum aliud illud, quod sensum spiritalem vocamus, exprimere vult, ideoque sensus litteralis medium est inter propositum Spiritus Sancti atque sensum spiritalem. Quomodo autem id fieri possit ut Spiritus Sanctus directe simul ac remote id intendat, quod per verba exprimit, intelligis ex iis quae alibi dicta sunt de significatione verborum metaphorice usurpatorum directe quamvis remote significata. Verba autem sensum spiritalem oblique solum praeferre dicuntur; mens enim legentium in eum haudquaquam directe fertur, sed alia via ad eorum cognitionem eum pervenire oportet, eumque ex aliis Scripturae locis verbis subesse discere. Neque verba sensum hunc exhibent nisi remote, id est per ea, quae ipsa significant, quatenus, inquam, ea quae per sensum litteralem verborum ipsa exhibent, figurae sunt ac typi aliud significantes, quam quod per sensum litteralem exhibetur. Totam rem exemplo declaremus. Verba illa: «Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium,» II Reg. VII, 14, sensum spiritalem habent. Spiritus Sanctus enim per ea proxime Salomonem designare intendebat, quum eorum sensus litteralis Salomonem exhibeat; per id vero quod de Salomone his verbis dixit, nempe remote, aliquid de Christo declarare voluit. Verba tamen id oblique praeferunt, siquidem quisquis ea legit neminem alium nisi Salomonem commemorari iis verbis percipit, nisi prius Pauli Epistolam ad Hebraeos, I, 5, legerit; possunt autem verba haec Christum etiam in tantum praeferre, in quantum Salomon, de quo dicta sunt, typus Christi fuit, undegue etiam eorum significatio spiritalis, quae Christum exhibet, sub sensu litterali, qui Salomonem exhibet, latere dicenda est.
31. His probe intellectis, quidquid inde consequitur, quisque per se addiscere potest. Ac primum magis magisque reperimus, in quo sensus spiritales tum rerum tum verborum inter se conveniant, et in quo discrepent. Sensus enim spiritalis verborum nihil aliud est, quam ipse sensus spiritalis rerum, per verba occulte expressus. Utrumque autem Scripturae nobis patefaciunt, sed in ipsis Scripturis sive in eorum verbis et locutionibus, solum posterius subest, prius vero subest personis, rebus, eventibus ac gestis, quorum in Scripturis fit mentio. Uterque a Spiritu Sancto est; at priorem Spiritus Sanctus rebus indidit, non qua Scripturarum auctor est, sed qua rerum effector, ut loquitur S. Thomas; posteriorem vero Scripturis indidit, qua earum auctor principalis est. Insuper prior est a Spiritu Sancto immediate, nulla alia re interposita; posterior, interposita significatione litterali verborum rerumque per sensum litteralem significatae. Sensus spiritalis rerum non pendet ex significatione alterius rei alicujus, neque ulli alteri veluti innititur atque inhaeret; sensus spiritalis verborum dependet ab horum sensu litterali, quo veluti fundamento superstructus est, ut scribunt Hieronymus, Augustinus, Gregorius et Thomas, ex ea parte quatenus sensus litteralis illud prodit, ex cujus typica significatione spiritalis sensus in verba ipsa derivatur. Denique sensus spiritalis rerum esse potuisset, etsi nullae unquam exstitissent Scripturae, quod de sensu spiritali verborum dici non potest.
32. Aliud praeterea ex definitione illa discimus. Etenim cum inter sensum litteralem et sensum spiritalem verborum similitudo sive proportio illa intersit, quae est inter rem per sensum litteralem expressam, et inter rem expressam per sensum spiritalem, prout illa typus est, haec vero antitypum, necesse est ut verba spiritalem sensum revera exhibeant, sicut revera typus exhibet antitypum. At verba eatenus aliquid possunt exhibere, quatenus in sensum litteralem accepta id sonare possunt; ac proinde, ut exhibere id possint quod proditur per sensum spiritalem, necesse est talia ea esse, quae a reliquo sermone contextuque orationis divulsa ac seorsum usurpata hoc idem possint, in sensum litteralem saltem translatum accepta, sonare. Id fit, exempli causa, in verbis paulo antea prolatis ex vaticinio Nathanis, quae, etsi contextus orationis nos cogat tanquam de Salomone dicta intelligere, ipsa tamen per se atque extra contextum illum accepta, Christum perquam apte litterali sensu prodere possunt. Avelle etiam ab Osee sermone, xi, 1, verba illa: «Ex Aegypto vocavi filium meum;» quid in his ita avulsis est, quod, si in litteralem sensum accipiatur, minus rei illi congruat, quam postuc ea designant? Item historia Isaaci et Ismaelis nonne, si per seipsam consideres tanquam rhetoricam allegoriam, sensum litteralem utique translatum praefert, in quem accepta illud admodum exhibeat, quod contexta cum reliqua Abrahae historia, Paulo teste, μυστικῶς portendit?
33. Ex ea ipsa porro sensus spiritalis definitione nosces quoque Scripturarum verbis, quae in sensum spiritalem accipi debent, duos sensus necessario subesse, litteralem, inquam, et spiritalem; neque spiritalem sensum colligi posse nisi ex illis verbis, quorum sensus litteralis aliquam figuram seu typum praebet; inque vicem, quaecumque verba in sensum litteralem sumpta aliquam praebent figuram seu typum, iis sensum quoque spiritalem subesse posse.
34. Insuper, cui ex definitione probe innotuerit natura sensus spiritalis, qui Scripturis inest, haudquaquam eum impedient diversa nomina, quibus Patres sensum hunc appellare consueverunt. Nonnulla subdamus, quae studiosis sacrarum litterarum putamus satis futura, quominus quemquam eorum in Patribus legendis illa nominum discrepantia remoretur.
Maxime omnium communis ac trita est appellatio sensus spiritalis, cujus origo repetenda videtur ex more quodam, qui non prima modo christianae reipublicae aetate obtinebat, sed etiam ante illam, ut discimus ex Philone, De Vita contemplativa, atque ex iis quae idem hic narrat de Therapeutis, morem hunc ita describens: «Tota lex hisce hominibus videtur animali similis esse, ac pro corpore quidem habere verborum structuras, pro anima vero invisibilem sensum dictionibus inclusum.» Appellatio autem haec et ratio distinguendi inter sensum litteralem et spiritalem Pauli auctoritate sancita est, qui de lege agens non semel discrimen urget inter litteram et spiritum, quamvis discrimen hoc aliud sit quam illud quod est inter sensum litteralem atque inter sensum spiritalem. Ratio autem hujus appellationis petita est tum ex praestantia ac sublimitate sensus spiritalis, tum quia sub litterali delitescentem, non tam oculis legentium verba illum subjiciunt, quam menti excogitandum atque inveniendum relinquunt. Animadvertas tamen quod, sicut nomine sensus litteralis Patres nonnunquam proprium duntaxat verborum sensum indicant, ita sensus spiritalis iis est, non ille solummodo sensus de quo nunc agimus, sed et ipse sensus litteralis translatus, quem etiam a Joanne spiritalem vocari videas, Apoc. xi, 8; nec raro etiam sensus ille, quem accommodatum dicere solemus; imo sensus ipse litteralis et proprius, qui mysteria resque alias sublimiores exhibet, eo prorsus pacto, quo Christus de verbis quibus eucharistiam promiserat, ait: «Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt,» Joan. vi, 64; Augustinus vero de his ipsis verbis: «Quid est: Spiritus et vita sunt? spiritaliter intelligenda sunt. Intellexisti spiritaliter? spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter? etiam sic illa spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt,» in Joan., tract. 27; habes enim in his antithesim inter spiritaliter et carnaliter, qua, quid prius horum sonet, docet te manifesto.
35. Frequenter quoque in usu est nomen sensus mysticus, quod ideo sensui spiritali factum est, quia aliquid arcanum aut saltem occultum sacrumque praefert, ac proinde frequentius hoc nomen sortitur ille spiritalis sensus, qui mysteria continet resque coelestes et divinas; quin etiam ita vocatum reperias sensum litteralem, quo haec eadem exhibentur.
36. Aliud spiritali sensui nomen est allegoria, sive sensus allegoricus, saepe et ipsum usurpatum a Patribus, qui tamen illius notionem haudquaquam, ut recentiores Scripturarum interpretes faciunt, ita contraxerunt, ut indicaret solummodo sensum illum spiritalem, qui christiana dogmata complectitur; imo illorum plerique hoc nomine promiscue designabant tum quemlibet sensum spiritalem, tum sensum litteralem translatum, quamvis nonnulli utrumque ita distinguerent, ut priorem dicerent allegoriam rerum, posteriorem verborum.
37. Neque infrequens est apud Patres nomen tropologia ac sensus tropologicus, pro cujus vocabuli duplici notione eo nuncupabant tum sensum spiritalem, qui ad mores informandos pertinet, et quem ethicum quoque, sive moralem dixere, tum sensum vocum ac locutionum receptarum et translatarum.
38. Occurrent praeterea in scriptis Patrum ad sensum spiritalem significandum, nomina imago, aenigma, anagoge, sive sensus anagogicus, sensus item figuratus, a Graecis dictus κατὰ σχῆμα, typicus, symbolicus, parabolicus, et κατὰ διάνοιαν, de quorum omnium vi et notione quid sentire oporteat, partim per te judicare poteris, partim intelliges ex iis quae de hisce nominibus scripsimus, ubi de typis actum est. Sedulo tamen mente retineas nomina haec, non secus ac superiora, in Patrum scriptis saepe designare sensum litteralem, qui vel translatus sit, vel sublimiora quaedam significans, quandoque autem non ipsum verborum sensum, sed propositum ipsum aut consilium, quod Spiritui Sancto in Scripturis edendis fuit. Neque inutile erit animadvertere sensum κατὰ διάνοιαν proprie vocari, ut distinguitur a sensu κατὰ ῥητόν, sensum vero κατὰ σχῆμα distingui a sensu κατὰ λέξιν, hoc est proprio, quae tamen distinctio minus accurata est, nisi cum sensus κατὰ σχῆμα est sensus figurarum rhetoricarum, id est troporum, qui proinde sensus melius κατὰ τρόπον vocaretur.
Articulus II: Sensum Spiritalem Verbis Scripturarum Subesse, Inque ea ex Typis Derivari, Demonstratur
39. Nunc ulterius procedendum est ac demonstrandum, Scripturarum verbis sensum illum vere subesse, inque ea non aliunde nisi ex typorum significatione derivari, sive in tantum subesse verbis, in quantum subest rebus quas verba haec in sensum litteralem accepta designant. Primum sponte sua consequitur ex nonnullis eorum quibus typos fuisse confirmavimus; alterum vel ipsa rei natura declarat. Quare, ut duo illa demonstremus, non longa nobis disputatione opus erit.
I. Subest Scripturarum Verbis Sensus Spiritalis
40. Scripturis spiritalem sensum subesse, ipsae nos docent. Paulus namque id pronuntiat: «Lex spiritualis est,» Rom. vii, 14, id est, habet sensum quoque spiritalem, ut Hieronymus Pauli sententiam interpretatur. Atqui notio legis non ea solum complectitur, quae lex mandat, sed etiam verba quibus mandata edicuntur. Quare sensus iste spiritalis, non modo rebus a lege praeceptis, sed et ipsis legis vocibus subesse Paulo id testante credendus est. De historia Isaaci et Ismaelis hic idem ita scripsit: «Quae sunt per allegoriam dicta,» Galat. iv, 24; allegoria itaque haec dictis seu verbis inest. Verum patet eam allegoriam rhetoricam nequaquam esse, imo, ut scribunt Chrysostomus et Hieronymus, καταχρηστικῶς Paulus nomen hoc usurpavit; non itaque aliud esse ea potest, quam ipse spiritalis typorum significatus in verba defluens ac per verba occulte exhibitus, qui ἀναλογικῶς allegoria vocari solet.
41. Insuper Scriptores novi Testamenti tanquam de antitypis dicta acceperunt verba quae de typis dicta sunt; constat igitur verba haec etiam de antitypis dicta fuisse. At secundum sensum litteralem de typis solummodo dicta esse potuerunt; ergo de antitypis dicta sunt secundum sensum spiritalem. Subest itaque verbis illis sensus spiritalis. Quod autem ea tanquam de antitypis dicta acceperint Scriptores novi Testamenti, id manifestum eo fit, quod plerumque haec referunt nulla mentione injecta, nullaque habita ratione sive typorum, ad quos ea pertinent, sive, quod idem esset, sensus litteralis quem exhibent. Expende, exempli causa, Matth. ii, 15; xiii, 35; xxi, 42; Joan. xiii, 18; xv, 25; xix, 36; Rom. x, 8; Ephes. iv, 8; Hebr. i, 5; ii, 13. Conf. tum quae de typis supra dicta fuerunt, tum Glaire, Introd. aux livres de l'anc. et du nouv. Testam., tom. I, p. 299 seqq.
II. Sensus Spiritalis in Verba ex Typis, Sive ex Spiritali Typorum Significatione, Derivatus Est
42. Sensus spiritalis in verba Scripturarum ab earum auctore derivatur ex spiritali significatione rerum quas ipsa significant in sensu litterali; vel, si mavis, verba rem de qua μυστικῶς dicta sunt, designant, auctore Spiritu Sancto, per spiritalem significationem rerum quas exhibent, in sensum litteralem accepta.
Potissimum autem hujus rei argumentum est, quod nulla alia origo, non modo obvia magis magisque probabilis, sed quae vel ullam probabilitatis speciem praeferat, possit sensui spiritali attribui. Quaenam enim haec alia sit? Quamcumque excogites, hoc ab ea quam indicavimus differat, necesse est, quod Spiritus Sanctus verba proferens, non remote, id est, non alia interjecta significatione, sed proxime et ἀμέσως id intenderit, quod sensum spiritalem vocamus. Hoc autem posito, jam nullum quod ad loquentis mentem, superesset discrimen inter sensum spiritalem et litteralem. Num vero aliquod superesset quoad verba ipsa? Nullum omnino. Sublata enim media illa, quae rebus ipsis sive verborum materiei inest, significatione, verba nequibunt non praeferre ἀμέσως, adeoque etiam directe eam quoque rem, quae spiritali sensu significatur; at rem hoc pacto praeferre proprium est verborum in litteralem sensum acceptorum, nempe alterum est discrimen inter duos hosce sensus. Totum itaque utriusque sensus discrimen id unum foret, quod sensus spiritalis omnino lateat in verbis, quodque erui inde non possit, nisi aliquis alius scriptor θεόπνευστος affirmet eum verbis illis subesse. Id nempe sic habet; qui tamen cum hoc cohaerere possit aliud quod ponitur, spiritalem sensum a verbis directe praeferri, equidem plane non video. Illud autem praeclare video, quod, si id unum duo illi sensus discrepent inter se, tota sensus spiritalis, qui verbis subest, natura in sola obscuritate consistet, nihilque aliud erit spiritalis sensus, nisi quidam sensus litteralis obscurus; unde et illud incommodi consequetur, ut duo sensus litterales uni eidemque locutioni Scripturarum subesse dicantur, qua de re quid sentire oporteat, jam disputavimus.
43. Hanc porro sententiam qui habent, jure Paulo auctore gloriantur. Hic enim docet narrationem de Isaaco et Ismaele esse allegoriam, utique spiritalem; id autem ipse hoc probat, quod duo illi filii Abrahae typi fuerint duorum Testamentorum: «Quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta,» Gal. iv, 24. Eamdem et Patribus sententiam fuisse, affirmare non dubitamus. Quid enim sibi voluit Hieronymus memorans «historiae veritatem, quae fundamentum est intelligentiae spiritalis,» ad Dardan. epist. 129. Quid Augustinus haec docens: «Ante omnia tamen, fratres, hoc in nomine Domini et admonemus, quantum possumus, et praecipimus, ut, quando auditis exponi sacramentum scripturae narrantis, quae gesta sunt, prius illud, quod lectum est, credatis sic gestum, quomodo lectum est, ne, subtracto fundamento rei gestae, quasi in aere quaeratis aedificare,» serm. 72 de Temp.; et alio loco: «Tripartita itaque reperiuntur Eloquia prophetarum; siquidem aliqua sunt ad terrenam Jerusalem spectantia, aliqua ad coelestem, nonnulla ad utramque... Ideo tripartita, non bipartita, esse dixi; hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint hic,» id est, in illis eloquiis, «de quacumque re gesta sensum intelligentiae spiritalis exsculpere, servata primitus duntaxat historiae veritate,» De Civ. Dei, lib. XVII, cap. iii. Quid Gregorius Magnus haec scribens: «Spiritales fructus allegoria germinat, quos tamen ex radice historiae veritas producit,» in Job, lib. VI, cap. i; itemque haec: «In verbis sacri eloquii, fratres charissimi, prius servanda est veritas historiae, et postmodum requirenda spiritalis intelligentia allegoriae. Tunc namque allegoriae fructus suaviter carpitur, cum prius per historiam in veritatis radice solidatur,» hom. 40 in Evang. Quid Patres alii, qui his similia scripserunt? Quid, inquam, nisi sensum spiritalem verborum ex spiritali sensu rerum emanare?
Eo autem securius in hac sententia perstamus, quod huic eidem plenissime Thomae auctoritas suffragatur. Quaedam ejus verba, quae huc spectant, superius retulimus; alia nonnulla nunc referre operae pretium esse existimamus: «Auctor... rerum, non solum potest verba accommodare ad aliquid significandum, sed etiam res potest disponere in figuram alterius; et secundum hoc in sacra Scriptura manifestatur veritas dupliciter. Uno modo, secundum quod res significantur per verba, et in hoc consistit sensus litteralis; alio modo, secundum quod res sunt figurae aliarum rerum, et in hoc consistit sensus spiritualis. Et sic sacrae Scripturae plures sensus competunt,» Quodlib. VII, art. 14. «Sensus spiritualis semper fundatur supra litteralem, et procedit ex eo,» ibid. «Significatio, qua per hujusmodi res Christus aut ejus membra significantur, facit alium sensum praeter historicum, scilicet allegoricum,» ibid. art. 15. «Dicendum quod spiritualis sensus sacrae Scripturae accipitur ex hoc, quod res cursum suum peragentes significant aliquid aliud,» ibid. art. 16.
Articulus III: Quaestiones Aliquot de Spiritali Sensu Verborum
I. De Spiritalis Sensus Speciebus
44. Versatur haec quaestio tum circa modum, quo verba in spiritalem sensum accepta aliquid significant; tum circa id, quod eo modo significatur.
Verba tunc etiam, quum in spiritalem sensum accipiuntur, non secus ac fit, quum accipiuntur in sensum litteralem, vel propria sunt vel translata. Hinc sensus quoque spiritalis, si modum spectes quo verba illum exhibent, alius proprius est, alius translatus. Proprius dicitur, quum verba id, quod cum reliqua oratione contexta spiritali sensu significant, ab ea divulsa possent litterali et proprio sensu significare. Quod si litterali quidem sensu, sed translato ipsa per se ac seorsum accepta significare illud possent, sensus spiritalis et ipse translatus dicendus est. Facile itaque intelliges proprium esse sensum spiritalem illorum verborum: «Nec os illius confringetis,» Exod. xii, 46; Joan. xix, 36, atque illorum: «Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium,» II Reg. vii, 14; Hebr. i, 5; translatum vero, qui his subest: «Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli,» Psalm. cxvii, 22; Matth. xxi, 42.
45. Sin autem spectes id, quod verbis in spiritalem sensum acceptis significatur, alias jam diximus moris esse interpretum sensum spiritalem triplici forma distinguere, prout vel credenda, vel speranda, vel agenda attingit, ac pro triplici hac forma alium vocare sensum allegoricum, alium anagogicum, alium tropologicum; quarum nominationum κυριολογία quae et quanta sit, etiam expendimus. Apposite magis diversas spiritalis sensus formas pro diversitate rei significatae dispertiremus, ut typos ipsos sive sensum spiritalem rerum, in sensum propheticum, anagogicum et tropologicum, quae partitio videtur consentanea magis iis, quae apud Patres de diversis spiritalis sensus speciebus scripta legimus. Nihilominus a vetustioribus Patribus, Origene praesertim et Hieronymo, duplex hujus sensus forma solet distingui, quarum una duas priores ex tribus illis complectitur, altera tertiae respondet; hanc alteram sensum ἠθικόν, tropologicum, aut etiam moralem illi dixerunt, illam vero anagogicum, mysticum, spiritalem.
Alias quoque sensus spiritalis partitiones reperias apud Scriptores, qui de bibliis agunt; si tamen recte intellexeris hujus sensus definitionem, diversas formas, in quas sensum hunc illi partiuntur, nullo negotio comperies vel ad eas, quas enumeravimus vel ad sensum litteralem aut accommodatum, vel ad sententiarum consectaria, esse revocandas.
II. Quatenus Spiritalis Verborum Significatio Porrigatur
46. Quum sensum spiritalem verborum ex typis originem ducere demonstraverimus, pro typis autem nequaquam habenda esse singula, quae in Scripturis continentur, praejudicata res est non quibusque Scripturarum partibus spiritalem sensum subesse. Verum, omisso ea origine, quam sensui spiritali verborum omnes tribuunt, res haec aliis argumentis probari potest. Quaestionem autem, non ad integras solum Scripturarum partes, puta, ad integras narrationes, sive ad integros psalmos, sed etiam ad singulas sententias, ad singulas voces, ad litteras singulas, nonnulli extendere solent. Nos vero, quid de litteris deque singulis vocibus sentiendum sit, postquam paucis exposuerimus, de reliquis accuratius disseremus.
47. Itaque aio, nihil mysticum nullumque spiritalem sensum litteris subesse. Cui veritati demonstrandae vel ipsa contrariae sententiae futilitas ineptiaeque, quibus ea scatet, satis sunt. In mysticum hunc, qui nullus est, litterarum sensum venando Judaei praesertim desudarunt kabbalae illi addicti, quam «spuriam, impuram, anilem, et febriculosam,» lepide dixit Glassius, Philol. sacr. lib. II. P. I, a quo etiam, si vacat ac lubet, sive ab aliis non paucis, quid rei kabbala sit, poteris ediscere. Judaei hujus operis socios Christianorum aliquot habuere. Hi vero frustra Hieronymi auctoritatem obtendunt, seseque illis Hieronymi verbis tuentur: «Singuli sermones, syllabae, apices, puncta, in divinis Scripturis plena sunt sensibus,» in epist. ad Ephes. iii, 6, quorum germanam sententiam mox edicemus.
48. Sed neque singulis Scripturarum verbis subesse sensum spiritalem vel ideo credere compellimur, quia non singula verba ὥσπερ θεόπνευστα habeantur, aut haberi possint. Adde, saepe nos dubios haerere, in aliqua enuntiatione Scripturarum quaenam vox ex diversis, quas codices discrepantes exhibent, germana sit. Quin, si rem penitus introspicias, pervidebis neque ullum posse huic quaestioni locum esse. Vel enim voces consideramus, ut sunt aliis junctae et contextae in una eademque enuntiatione, vel seorsum singulas ac per se ipsas. Si primum fiat, jam non de singularum vocum sensu quaerimus, sed enuntiationis totius; nam sensus inde elicitus, non vocum singularum, sed integrae enuntiationis est, quum saepe vocibus quibusdam immutatis sensus tamen tum litteralis tum spiritalis integer maneat, ut in illo Exodi: «Nec os illius confringetis,» Exod. xii, 46, quod in Numeris ita legitur: «Os ejus non confringent,» apud Joannem vero: «Os non comminuetis ex eo.» Sin autem voces singulas seorsum ac per se ipsas spectes extraque sermonis contextum, nisi forte si nomina propria sint, jam non sensum aliquem tibi exhibebunt, qui ex integra solum enuntiatione elici potest, sed meram rei unius notionem vagam plerumque atque indefinitam; quare neque ullum ex ea sensum spiritalem exspectare est. Quis enim sensus, non spiritalis modo, sed vel litteralis certus ac determinatus insit verbis esse, habere, loqui, facere, stare, venire, etc.; sive nominibus terra, mons, flumen, populus, urbs, domus, etc.?
Dices fortasse nomen domum, exempli gratia, in Scripturis pluries Ecclesiam designare, populum vero Christianos. At, si id putas, jam vides te non vocem singillatim accipere, sed adjectis annexisque aliarum quoque vocum notionibus. Num autem verba illa Salomonis: «Ibit homo in domum aeternitatis suae,» Eccle. xii, 5, de Ecclesia dicta credas, aut de Christianis illa Mosis: «Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens?» Deut. xxxii, 6.
49. Superest itaque, ut quaeramus, an singulis Scripturarum enuntiationibus ac sententiis aliqua spiritalis subsit significatio, quam praeter sensum litteralem ab auctore Spiritu Sancto esse constet. Qui ita sensere, Figuristae vocati sunt, quorum plures et inter Reformatos sunt reperti, Cocceium ducem secuti. Figurismi inter Christianos invehendi plures causae exstitere. Credita quippe est, quamvis falso ac perperam, doctrina haec, non modo Patrum, sed et Scriptorum novi Testamenti, Pauli praesertim, auctoritatibus commendari. Opinio insuper, quod vel singula Scripturarum verba θεόπνευστα forent, contemptus quidam inconsultus eorum, quae in scientiis simpliciora ac planiora videbantur, quodque inde consequens erat, ineptum earum rerum studium, quae aliquid mirabile atque extraordinarium putantur prae se ferre, nec non ipsa Judaeorum in Scripturis exponendis ratio et consuetudo, ad doctrinam hanc sectandam homines impulerunt; quanto autem cum incommodo ac veritatis detrimento, satis notum est. Hinc enim sensus arbitrarii nonnunquam Scripturis afficti ac veluti Sancti Spiritus oracula venditati. Hinc inepta argumenta sanctissimis religionis veritatibus ac praeceptis comprobandis petita. Hinc data hujus ejusdem religionis hostibus ansa, ut vel divinas abominarentur, atque irriderent, vel calumniam nobis struerent, veluti si ea ipsa veneraremur, quae aliqui ex Patribus in Scripturarum interpretatione peccarunt, vel illud effutirent christianam doctrinam metaphoris atque allegoriis totam contineri iisque inniti. Lege Lyranum, Fleuryum, Dissert. V sur l'histoire ecclés., § 11, 12, et Bergierum, Dictionn. de théologie, v. Figure. Negare quidem haud possumus fuisse inter Patres, non tamen adeo multos, ut quidam Protestantes praesertim contendunt, sed paucos omnino, qui mysticam interpretationem ulterius, quam par esset, extenderent, quosque ideo putes Figuristis favisse; imo fuerunt etiam, qui praeceptis atque regulis, quas scripto consignarunt, figurismum docuisse objicienter legentibus videri possent, hosque inter Hieronymus, cujus verba nonnulla paulo ante, alia vero superius, n. 22, retulimus. Nihilominus, singulis Scripturarum enuntiationibus spiritalem sensum subesse, quum auctoritas nulla sit, quae nos id credere cogat, ratio vero id minime credere etiam suadeat, secure negamus.
50. Nec majus negotium nobis facessunt testimonia Patrum in hanc sententiam a quibusdam congesta, quae plerumque de sensu spiritali rerum, non autem verborum, dicta sunt. Quibus testimoniis etsi vinceres omnibus tum personis, tum rebus, tum eventis in sacro volumine memoratis, spiritalem inesse sensum, non ex hoc sequeretur subesse quoque singulis enuntiationibus, quum harum plurimae neque personam ullam attingant, neque rem, neque ullum eventum. Caeterum, an Patribus tam late patuerit vel ipse spiritalis sensus rerum, jam examinavimus. Si quae vero Patrum dicta favere reapse videntur sententiae, quam impugnamus, satis tamen non sunt ad illam confirmandam. Primo enim neque adeo multa sunt adeoque perspicua, ut sententia illa Patribus communis fuisse putari debeat, aut etiam possit, inque eam iidem convenisse dicendi sint. Tum eos hac de re oratorie atque hyperbolice locutos esse facile perspicias. Ecquis enim in illis Hieronymi verbis paulo ante transcriptis hyperbolam Hieronymo haud infrequentem continuo non agnoscat, quam vel ipsa enuntiatio prodit manifesto? Quid enim? Num suspicabimur Hieronymum sensisse reapse singulis syllabis, singulis litteris Scripturarum, non dicam plures, sed vel unicum sensum subesse? Memineris praeterea nominationem sensus spiritalis aliasque hujusmodi in scriptis Patrum incertas et vagas esse, atque, ut fert orationis contextus, definiendas; ubi vero affirmasse videntur nullam Scripturarum particulam carere sensu spiritali, nihil aliud eos sibi voluisse, nisi illud, quod Apostolus Timotheum docuit his verbis: «Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum,» etc. II Tim. III, 16.
Quid vero quod nobis aliisque ita sentientibus Patres non pauci nec parvi nominis adstipulantur? Expresse aut saltem implicite id praestant Tertullianus, Origenes, Hilarius, Basilius, Nazianzenus, Augustinus, Gregorius Magnus, Thomas, quorum testimonia jam retulimus. Alios nonnullos his adjungemus. Origenes haec scripsit: «Quid opus est in his allegoriam quaerere, quum aedificet etiam littera? Ostendimus ergo esse quaedam, quae omnino non sunt servanda secundum litteram legis, et esse quaedam, quae allegoria penitus immutare non debet... Ostendimus, ut opinor, auctoritate Scripturae divinae, ex iis, quae in lege scripta sunt, aliqua penitus refugienda esse et cavenda, ne secundum litteram ab evangelii discipulis observentur, quaedam vero omnino, ut scripta sunt, obtinenda, alia autem habere quidem secundum litteram veritatem sui, accipere tamen utiliter et necessario etiam allegoricum sensum,» in Num. hom. 11. Epiphanius: «Divina omnia verba non ad allegorias referenda, sed, ut se habent, accipienda sunt,» Haeres. 61. Gregorius: «Sententiae... nonnullae vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut, si quis eas subtilius penetrare desiderat, intus quidem nihil inveniat, sed hoc sibi etiam, quod foris loquuntur, abscondat,» Moral. lib. XXI. Thomas, qui Augustinum contestatur: «In quibusdam sensus litteralis quaerendus est solus,» Quodlib. VII, art. 15.
51. Ratio vero sententiae, quam defendimus, cui non optima videatur? Quinam enim sensus spiritalis praeter litteralem inesse dicatur, exempli causa, prophetiis, quibus Christus aut novum testamentum praedictum est? puta, illis Jacobi verbis: «Non auferetur sceptrum de Juda,» etc.; aut illis Isaiae: «Ecce virgo concipiet,» etc.; aut illis Jeremiae: «Feriam domui Israel et domui Juda foedus novum,» etc.; aut illis Michaeae: «In novissimo dierum erit mons domus Domini,» etc.; aut illis Zachariae: «Ecce rex tuus veniet,» etc. Quinam spiritalis sensus sit eorum, quae de coelesti beatitudine scripta sunt, quem neque Thomas (ibid.) agnoscit? Quemnam praeter litteralem tibi exhibeant vel decalogi praecepta, vel sententiae perplurimae, quae tum in lege, tum in psalmis, tum in prophetis, habentur, moribus duntaxat conformandis accommodatae? Quid proverbia Salomonis aut Siracidae? Quid illae historiarum partes, quibus vel anni, quos patriarchae vixere et quibus liberos generare coeperunt, vel genealogiae continentur? Non itaque singulis Scripturarum partibus spiritalem sensum subesse putandum est.
III. An Novum Testamentum Habeat Sensum Spiritalem
52. De hac quoque re, quae modo in quaestionem venit, an novi Testamenti libris subsit sensus spiritalis praejudicium jam factum est, quum probaverimus sensum hunc ex typis in verba derivari, nullos autem typos, saltem post adventum Spiritus Sancti, oeconomiae novi foederis adjunctos fuisse. Illud tamen aliis quoque rationibus comprobabimus, praemonentes ab hac quaestione evangelia esse seponenda, utpote quibus ea contineantur, quae maxima ex parte gesta fuerant vetere adhuc obtinente Testamento.
Etenim, qui id, de quo nunc quaerimus, affirmandum censent, indubitata res est, nullum prorsus eos habere a Scripturis ipsis, id est, a Scriptoribus novi Testamenti, suffragium. Quaecumque enim ex horum testimonio colligere est, quae ad sensum spiritalem defendendum conducant, omnia ad illum duntaxat pertinent, qui subest libris veteris Testamenti; neque ulla in novo Testamento verba reperias, quae hi in spiritalem sensum acceperint.
53. Ex Patribus, qui expressis verbis id neget, quod nos negamus, doceatque sensum spiritalem reliquis novi Testamenti libris praeter evangelia minime subesse, dubito an aliquem sis producturus; qui vero secus sentire videntur, nonnullos deprehendas. Si tamen illud sedulo attenderis, cujus in hisce quaestionibus de sensu spiritali nunquam non maxime refert meminisse, quodque nunquam nimis inculcatur, sensum, quem Patres spiritalem vocant, non semper id genus esse, qui praeter litteralem verbis a Spiritu Sancto subjectus est, sed vel ipsum sensum litteralem, qui mysteria ac sublimiora quaedam dogmata exhibet, aut exempla suppeditat, aut symbolicus sive figuratus est, vel sensum accommodatum, vel piam aliquam commentationem, qua ex ipso sensu litterali sive ex ipsa Scripturarum sententia aliquid illi inferunt, atque concludunt, moribus erudiendis recteque informandis opportunum, si id, inquam, attenderis, facile etiam perspicies, probari non posse Patres adversari potius quam suffragari sententiae huic, ac levi negotio ea dilues, quaecumque ex Patrum scriptis deprompta, etsi minus expensa, solent opponi. Etenim pervolve commentarios sive Chrysostomi de Actis Apostolorum, quae is unus e Patribus vetustioribus explanavit, sive ejus atque aliorum de Apostolorum epistolis, sive eorum, qui aliqua de Apocalypsi scripserunt, et vix quidquam te ex illis corrasurum arbitror, quo contrariae sententiae opem feras. Equidem haec lego de Actis Apostolorum apud Chrysostomum: «An historia tantum hoc opus, et spiritu vacat? nequaquam,» hom. 1 in Act.; sed manifestum fit ex orationis serie et contextu in his spiritum nihil aliud designare quam theopneustian. Praeterea, quae testimonia Patrum produximus, quum quaesitum fuit, an typi sint in novo Testamento, num non illa credere suadent, etiam quod attinet ad praesentem quaestionem, Patres secus ac nos nequaquam sensisse?
Sed et alii quoque sunt magni nominis auctores, quos nobiscum sentientes habemus, quandoquidem docuerunt rariores omnino typos in novo Testamento, rarioremque apud hujus Scriptores inveniri sensum verborum spiritalem, cumque novum Testamentum dicunt, etiam evangelia connumerant, atque ex evangeliis pauca illa petunt, quae in exemplum afferre solent. Lege Cornelium a Lapide, Encom. Scripturae, § 24, et De Epist. Pauli, can. 6; Serarium, Prolegom. bibliac., c. XXI, q. 8; Bonfrerium, Praeloqq., c. XX, sect. 3; Molinam, In Thom. 1, q. 1, art. 10, disp. IV; quibus adde Tostatum, qui negat allegorias haberi in novo Testamento, In Matth. XIII, q. 28.
54. Concludimus itaque, si sensum spiritalem eum esse accipias quem definivimus, qui, inquam, praeter litteralem verbis ac locutionibus revera subest ex divini auctoris proposito, non exstare talem sensum in iis novi Testamenti libris, qui alia complectuntur, quam quae Christi mortem, aut ad summum quae adventum Spiritus Sancti praecessere. Sin autem sensum spiritalem dicas id quod est veluti consectarium sententiarum in illis libris descriptarum, quodque commentando atque concludendo inde colligimus, nemo tibi negabit id recte colligi ex illis posse, ut Patres colligere solebant.
IV. An Significationi Spiritali Vis Argumenti Insit
55. Argumentis ex spiritali significatione petitis vim ullam inesse negant nonnulli, plerique affirmant. Lis autem plane dirimitur, si quaestionem περὶ θεωρήματος ab ea dividas, quae est περὶ πράξεως. Utramque ergo separatim habebimus, atque agemus primo de vi argumentorum, quae sensus spiritalis suppeditat, tum de horum usu.
1° Adseritur Vis Illa Significationi Spiritali
56. Spiritalibus significationibus, aeque ac litteralibus, vim illam inesse, Scripturae ipsae nos docent; hoc enim argumentorum genere ipsos Scriptores bibliorum adeoque Christum ipsum usos fuisse jam vidimus. Sed et ratio manifesta est, quae nos id credere compellit, eaque est spiritalis sensus aeque ac litteralis Spiritum Sanctum auctorem esse, ideoque religioni aeque habendum, ne sive prioris sive posterioris auctoritatem detrectemus. Enimvero, qui secus sentiunt, negent etiam, necesse est, sensum ullum spiritalem in Scripturis sacris exstare. Si enim exstat, auctorem alium habere nequit nisi Spiritum Sanctum; si talem habet auctorem, nequit non esse certissimus; si certissimus est, ineptus esse non potest, ex quo argumenta petantur.
57. Qui contra sentiunt, rationibus atque auctoritatibus sententiam nostram oppugnant, suamque tuentur. Etenim illis quae ex vetere Testamento deprompta affirmavimus a Scriptoribus novi Testamenti in spiritalem sensum accepta fuisse, atque ita accepta in argumentum fuisse usurpata negant ullum reapse subesse sensum spiritalem. Si causam eos roges, aiunt se id negare hoc ipso, quia Scriptores illi ex hujusmodi locis argumenta petunt. At qui ita ratiocinatur, patet eum illud peccare, quod circuitionem vocant dialectici, atque id ponere quod in quaestione versatur. Neque magis eos juvat haec alia ratio, inutile esse argumentum depromptum ex sensu spiritali, quia, ut Thomas docet, etsi in aliam sententiam, «nihil sub spirituali sensu continetur fidei necessarium, quod Scriptura per litteralem sensum alicubi manifeste non tradat,» I, q. 1, art. 10, ad 1. Ratio enim ista non illud attingit, quod nunc quaerimus, an vis argumenti insit sensui spiritali, sed illud de quo postea quaeremus, usum, inquam, hujusmodi argumentorum. Caeterum, si haec adversariorum ratiocinatio rem universe atque absolute conficeret, dicere etiam necesse foret, argumentum petitum ex aliquo Scripturarum capite in sensum litteralem accepto inutile esse, quoties eadem res litterali aliorum capitum sensu probari potest: quo quid ineptius?
Neque magis proficiunt auctoritatibus quas producunt, Dionysii Areopagitae, Irenaei, Epiphanii, etc. Nam horum Patrum allegata testimonia, si attente ponderentur, salvam omnino sententiam nostram relinquunt, ut videre est apud Patritium, ibid. p. 236 seqq.
2° De Usu Argumentorum Quae ex Sensu Spiritali Peti Possunt
58. Etsi argumentis ex spiritali sensu petitis nequeat non inesse ea vis quam iis tribuimus, hisque Scriptores novi Testamenti atque ipsum Christum usos esse pro comperto sit, nunc tamen hujusmodi argumenta vix ullum usum habent in theologia. Sensus enim spiritalis, ex quo argumenta quis ducere vellet, vel certus est vel dubius.
Ex significatione spiritali, quae certa plane atque indubia non est, liquet argumentum ad rem extundendam duci non posse. Sic, exempli causa, arbor vitae a Deo satus in medio paradiso typus fuisse fertur eucharistiae, quod sane cur neges, ratio nulla est; non tamen adeo hac de re certi sumus, ut illis quae de arbore hac a Moyse narrantur, comprobare possis effectus eucharistiae eos esse, quos credere jubemur.
59. Ubi autem spiritalis aliqua significatio certa est atque indubia, hoc plerumque ideo fit, quia aliquis alius e Scriptoribus bibliorum hanc nos docet, ideoque duo sunt loci, unde ea colligi potest, unus, quo ipsius auctoris verba leguntur, alter, quo mystice explicantur ad aliquid declarandum vel comprobandum; in priore tamen significatio illa latet, patet vero in posteriore: quamobrem, cum par sit utriusque auctoritas, siquidem significationem hanc ad aliquid declarandum aut probandum et nos urgere velimus, eam petemus potius ex loco quo patet, quam ex illo quo latet. Sed argumentum petere ex loco quo ea patet, hoc est, ubi scriptoris ipsius theopneustou verba interpretatur alius scriptor theopneustos, id ad unum atque idem recidet, ac petere argumentum, non tam ex illius quam ex hujus auctoritate; sic enim nihil aliud facimus, quam ut hujus verba aut sententiam repetamus. Adeoque tota vis argumenti, non tam ab ipsa illa significatione, quam ab hujus ejusdem scriptoris auctoritate dependebit, ipsumque argumentum tibi suggerit locus, non cui significatio illa veluti latens subest, sed quo scriptor iste illam tibi aperit. Atque huc spectare videntur verba Thomae: «Nihil sub spirituali sensu continetur fidei necessarium, quod Scriptura per litteralem sensum alicubi manifeste non tradat.» Exemplo sit oraculum de Salomone prolatum: «Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium,» II Reg. VII, 14. Quis haec, ut in libro secundo Regum leguntur, de Christo, utique secundum sensum spiritalem, dicta esse intelligeret, nisi nos Paulus, Hebr. i, 5, certiores fecisset? Si itaque Christum Dei Filium esse his comprobare instituas, ea usurpabis procul dubio, non ut quae a Nathane ad Christum Deum significandum prolata fuerint, sed ut quae a Paulo relata atque in hunc sensum accepta: quo vides argumentum in Pauli ipsius auctoritate consistere.
60. Ne vero illud reponas, quod, si res sic se haberet, etiam alia argumenta ex sacris Scripturis petita, cum horum sensum Patres nos docent, in Patrum auctoritate consistere dicenda forent, eaque non tam ex Scripturis sacris quam ex Patrum testimonio duci. Ne id, inquam, reponas. Etenim in tantum vis argumenti ex spiritali aliqua significatione petiti, ad testimonium alius e Scriptoribus bibliorum, qui nos hanc significationem docet, revocari dicenda est, in quantum una eademque est divina auctoritas omnium Scriptorum theopneustorum, imo unus atque idem est Scripturarum omnium sacrarum auctor Spiritus Sanctus; proinde non secus fit, ac cum quis argumentum ducere vellet ex alicujus scriptoris, puta Platonis aut Aristotelis, verbis obscurioribus, quae scriptor ipse alio loco declararet: argumentum enim hujusmodi non ex eo loco ubi verba illa leguntur, sed ex eo ubi declarantur, petitum foret. Verum aliter res se habet, cum argumenta depromimus ex Scripturarum sacrarum verbis in aliquem sensum acceptis, quem a Patribus didicimus. Neque enim una atque eadem est Scriptorum qui haec verba protulere, et Patrum qui ea interpretantur, auctoritas; quandoquidem etsi, cum Patres omnes in aliquem sensum ex Scripturis eruendum consentiunt, nequeat sensus hic non verus haberi, non tamen tale momentum Patrum sententiae ideo inest, quia divino numine afflati fuerint, ut fuere Scriptores bibliorum, sed quia testes sunt eorum quae de bibliorum interpretatione ac sensu Ecclesia omni aetate docuit. Proinde consistet utique in Patrum auctoritate vis illius argumenti, quo probare velles hanc illamve significationem quibusdam Scripturarum verbis vere subesse, idque ipsis Patribus credimus; ast, veram esse rem verbis illis significatam, credimus ipsi scriptori theopneusto, visque argumenti ex horum verborum significatione deprompti, ad rei significatae veritatem comprobandam, in hujus ipsius auctoritate consistit. Patet itaque ab re esse illud quod nobis opponitur.
61. Caeterum, quod affirmamus, argumenta ex spiritali sensu ducta vix ulli usui nunc esse in theologia, monemus id verum esse tunc solum, cum illud ipsum comprobandum est, quod per sensum spiritalem exhibetur, ut facile intelliges ex exemplo superius posito. Secus tamen est, si significationes spiritales ex ea parte consideres, qua aliquid futurum portendunt; tunc enim, etsi alius e Scriptoribus bibliorum illas nos doceat, eae tamen ipsae per se, aeque ac caetera vaticinia, illud argumentorum genus suppeditant, quod a rerum futurarum praedictione duci solet. Exempli causa, illa verba Exod. XII, 46: «Nec os illius confringetis,» mystice significabant futurum, ut Christo crura non confringerentur; hanc vero significationem didicimus a Joanne. Ideoque si illis verbis confirmare aggredereris Christo crura nequaquam fuisse confracta, usurpare ea deberes, non ut quae a Moyse prolata, sed ut quae a Joanne relata atque in eum sensum accepta sunt, quo non Moyses, sed Joannes argumentum tibi suggereret; at, si probare velles illud quod factum narrat Joannes, praedictum olim fuisse a Moyse, plane id conficeres proposita spiritali illorum verborum significatione.
Praeterea recte animadvertit Molina: «licet singuli sensus spiritales (ii videlicet qui minus certi sunt) probabile duntaxat sint argumentum ad confirmandas res fidei, attamen consonantiam tot figurarum veteris Testamenti, quibus adeo ad vivum delineatae ac expressae sunt res novi Testamenti, esse non leve argumentum ad confirmationem fidei, quo etiam contra infideles uti possumus.» Eadem haec jam protulerat Augustinus: «Et ex illis quae figuris involuta sunt, si quaedam velut sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita conjungunt in contestatione Christi voces suas, ut cujusvis obtusi surditas erubescat,» Contra Faustum, lib. XII, cap. VII.
V. An Prophetiae Sint Quibus Praeter Litteralem, Spiritalis Quoque Sensus Subsit
62. Famosum, mala utique fama, est Grotii inventum, quod ad prophetas interpretandos cogitavit. Prophetias typikas esse, ac duos proinde esse earum sensus: proximum unum et minus nobilem, quo typos ipsos; remotum alterum et sublimem magis, quo Christum resque hujus designant. Inventum istud edisserit in commentariis quibus Matthaeum illustravit, eique adhaeret in interpretatione veteris Testamenti, quoties aliqua prophetia explananda est, si paucas prorsus exceperis, per quas Christum tantummodo significari, haudquaquam potuit inficias ire. Quam misere res cesserit Grotio, quamque invitis omnibus artis hermeneuticae legibus ac regulis propositi tenax is fuerit, ejus commentaria volutantibus nequit non illico apparere. Lege, exempli causa, quae adnotavit in Isaia, c. LIII, et in Michaea, c. V, 2. Haec tamen Grotiana placita non modo amplexus esse, sed et latius longiusque extendisse, omnique limite liberasse videtur Pascal, cujus verba, fatear equidem, miratus sum ita relata haberi in bibliis Lutetiae dudum editis, La sainte Bible de Vence, tom. XIII, Préface générale sur les prophètes, p. 25, inque annotationibus quae leguntur in fine operis editi a Duclotio, La Bible vengée, ut etiam Pascalis sententia probetur atque accipiatur. Pascalis verba sic habent: «Si prophetiae unicum sensum habere creduntur, certum est Messiam nondum advenisse; si duplicem habent, certum est advenisse eumque esse Jesum Christum,» Pensées, c. XIII, n° 2. Audacius enimvero! quod tamen non hujus loci est refutare; quamvis ad hujusmodi commentum refutandum, vel unicum sufficeret vaticinium a Daniele prolatum de septuaginta hebdomadibus. Audeat enim Pascal, et, siquidem hebdomadas illas annis constare, non diebus, nobiscum sentit, aliam inde sententiam extundat praeter designatam aetatem, qua Christus esset adventurus. Quod si aetatem hanc designat Daniel, licet solum praetereaque nihil, num non haec prophetia, quantumvis unicus illi sensus subsit, satis superque sit, ex qua certo concludamus Messiam advenisse, nullumque alium hunc esse nisi Jesum Christum?
Communis itaque ac certissima sententia, quam sequamur oportet, utpote quae Patrum omnium fuit, est maximam ac potissimam prophetiarum partem, quae priore foedere obtinente editae fuerunt, ad Christum resque hujus directo, proxime atque solummodo pertinere. Vid. Bergier, Dictionnaire de théologie, v. Prophétie. Nihilominus negari nequit aliquas illarum fuisse typikas, quibus, inquam, et typus praediceretur secundum earum sensum litteralem, et per typum, hoc est secundum sensum spiritalem, simul praenuntiaretur antitypum. Vid. Bossuet, Supplenda in Psalm.
Articulus IV: Monita de Usu Interpretationis Spiritalis
63. Quaecumque de sensu spiritali disputata hactenus sunt, satis cuique futura esse arbitramur, ex quibus memor illius Augustinianae sententiae: «Inutiliter signa interpretari male vagantis erroris est,» Doctrina christ. lib. III, cap. IX, discat qua se ratione gerere debeat in hujusmodi sensu eruendo, quid hac in re praestare, quid cavere ipsum oporteat. Non tamen dubitandum est, quin studiosorum commodis prospecturi simus, si praecipua ex illis in summam colligamus, atque ad certa veluti capita redigamus. Itaque, positis prius certis quibusdam principiis huc spectantibus, indicia atque argumenta suppeditabimus, quibus sensum spiritalem, ubi latet, deprehendere ac dignoscere, atque inde eruere possimus; tum vero quaenam in mystica interpretatione attendere, quaenam vitare potissimum oporteat, edicemus.
I. Principia Quaedam Ponuntur
64. Subesse sensum spiritalem tum materiei, tum verbis Scripturarum quamvis indubium sit, si de illis generatim loquaris, non tamen de singulis id certo affirmari potest. Eam ob rem sensum spiritalem, quem rebus aut verbis quibusdam subesse certo constat, apprime cauteque distinguendum esse ab eo quem vel argumentis non omnino certis, vel solum conjectando ex rebus aut verbis colligimus. Quibus porro indiciis certa ab incertis secernamus, ea mox proponentur. Id interea in mystica interpretatione cum primis positum sit, ut nil sanctius atque antiquius habeamus, quam ne veluti Spiritus Sancti effata atque oracula venditemus, quae talia fortasse nequaquam sunt.
65. Spiritalis iste sensus verbis subesse in tantum potest, in quantum subest aeque illis ipsis rebus quas eadem haec verba designant. Unum itaque atque eumdem esse apparet spiritalem verborum ac rerum per haec designatarum significatum. Utque spiritalis rerum significatus similitudini alicui aut proportioni, quae inter res ipsas seu typos atque inter antitypa intercedit, ita spiritalis sensus verborum ipsi horum sensui litterali cuidam veluti fundamento innixus est ac superstructus. Quod vero sensum litteralem verborum dicamus fundamentum esse sensus spiritalis, sic intellige ut, si verba haec avellantur a sermone aut a narratione cui contexta sunt, possint in sensum litteralem saltem translatum accepta antitypum quoque designare non secus ac typum, sicut alio loco jam declaravimus.
Quae quum ita sint, patet, quam praepostere is ageret, qui, ut spiritali sensui colligendo adlaboraret, litteralem negligeret, quum nihil hoc esset aliud, quam domum exstruere, priusquam fundamentum jactum sit. Imo, etsi, ut Patres sensere, quos inter consule Hieronymum, in epist. ad Galat. IV, 18; Augustinum, Contr. advers. leg. et proph., lib. I, cap. XIII, et Gregorium, lib. II, hom. 10 in Ezech., utque ratio ipsa credere suadet, sensus spiritalis praestantior sit et sublimior sensu litterali, in quo latet, quum nunquam res ipsa effigiem suam non antecellat, majus tamen studium in sensu litterali definiendo ponendum esse pro comperto est.
66. Denique non inutile erit unum etiam monuisse, fundamentum, inquam, spiritalis significationis non idem necessario esse ac fundamentum, cui innititur veritas rerum mystice significatarum, sive, ut cum philosophis loquar, aliam esse veritatem subjectivam, aliam autem objectivam sensus spiritalis. Posteriorem esse posse sine priore, non autem contra. Priorem pendere ex litterali sensu verborum ipsorum, quibus sensus ille spiritalis subest, posteriorem vero quaerendam sive ex aliis Scripturae locis, sive ex caeteris doctrinae catholicae regulis. Exempli causa, verborum illorum: «Nec os illius confringetis,» Exod. XII, 46, spiritalem significationem in ipso sensu litterali optime fundatam esse patet, optime quippe possunt verba haec per se ipsa sumpta significare ossa Christi non fuisse confringenda; at, quod reipsa confracta non fuerint, non ab alio didicimus nisi a Joanne. Atque hoc eodem exemplo discimus, quomodo veritas subjectiva sensus spiritalis sine objectiva esse non possit, in quantum, inquam, non alia ratione nobis constat illis Moysis verbis rem, quam narrat Joannes, mystice praenuntiatam fuisse, nisi quia Joannes testatur id reapse factum esse, quod verbis illis mystice praenuntiatum est.
II. Argumenta atque Indicia Sensus Spiritalis
67. In mystica interpretatione nos juvabunt aliquot ex regulis, quas ad sensum litteralem definiendum suggessimus, Op. cit. I, p. 55 et seq. Comparatio enim animi, quam primam posuimus inter regulas remotas, eo magis necessaria est ad spiritalem sensum quaerendum, quo abundantius lumen interpretis menti in ea quaestione affulgeat, oportet. Catholicis doctrinis religiose adhaerendum esse, non est, cur praemoneamus. Lectio integrorum bibliorum quo attentius instituetur, eo plenius nobis apparebit admiranda divinorum foederum oeconomia mutuusque respectus, unde tota typologiae ratio pendet, ideoque et spiritalis sensus Scripturarum. Apprime quoque tenenda est dictio translata bibliorum, quo veros typos a meris figuris rhetoricis verborumque immutationibus distinguere noscamus, prout inferius praecipiemus. Potiores quoque Scripturarum interpretes erunt consulendi, maxime vero qui sapientius et accuratius in hoc interpretationis genere versati sunt, ex quibus nominasse sufficiat Cornelium a Lapide.
68. Certa tamen atque indubia sensus spiritalis argumenta non aliunde petere est, nisi ex iis auctoritatibus, quibus refragari religio est, ex testimonio, inquam, Scriptorum sacrorum, ex Ecclesiae judicio, atque ex communi Patrum sententia: his, inquam, auctoritatibus solummodo certo nobis constare potest, num rebus, num verbis quoque, quibus res designantur, sensus spiritalis subsit. Triplex est autem hujus rei ratio ac modus.
Etenim, si Scriptores sacri, sive Ecclesia, sive Patres una voce, doceant, aliquam personam aut rem, seu aliquod eventum, typum fuisse, quo aliquid significaretur, simulque significatum hunc verbis inesse, quorum sensus litteralis typum illum exhibet, jam nulli ulterius dubitationi locus erit, quominus continuo credamus tum in re tum in verbis sensum spiritalem latere. Exempli gratia, id omnino credendum de factis atque eventis Isaaci et Ismaelis, deque historia, qua haec referuntur; etenim tum illis tum huic sensum subesse spiritalem expresse Paulus affirmat, Gal. IV, 24.
Sin autem illi primum horum solummodo affirment, id est, aliquam sive personam, sive rem, sive eventum aliquod, typum fuisse, etsi non necessario consequi inde videatur verba, quae typum hunc exhibent, in sensum quoque spiritalem esse accipienda, quandoquidem typorum significatus in causa sit, cur sensus spiritalis possit etiam verbis subesse, non autem cur necessario subsit, nihilominus, secundum id, quod alio loco animadvertimus, etiam haec ratio satis est, cur sine erroris metu sensum spiritalem verbis quoque subesse putemus. Quare, quum Paulus nubem, quae Israelitis dux itineris fuit, transmissum ab iis sinum Erythraeum, manna, quod manducarunt, petram, quae eos potavit, aliaque hujusmodi, I Cor. X, 1 seqq., ita commemoret, ut qui haec omnia typos fuisse sentiret, morosius fortasse, nisi etiam audacius, negaremus id satis esse, cur dicamus spiritalem sensum etiam in harum rerum historiis latere.
Quod si denique illi testimonia seu verba Scripturarum in spiritalem quidem sensum accepta proferant, quin tamen se ita ea accipere ac proferre ulla ratione nos moneant, ut id deprehendamus, regula haec nobis praesto est ex ipsa sensus spiritalis notione deprompta, quae, si ea rite adhibeatur, nec fallit unquam, nec fallere potest. Si sensus ipse litteralis atque obvius verborum, prout haec leguntur eo loco, ex quo sunt deprompta, non illud refert, de quo tamen Scriptores sacri, aut Ecclesia, aut Patres una voce, docent dicta ea fuisse, pro certo habebis illud referri per spiritalem eorumdem horum verborum sensum, ac proinde hunc his verbis inesse, per sensum vero litteralem typum aliquem designari. Paulus de Christo dicta esse affirmat illa verba Nathanis: «Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium,» Hebr. I, 5. At, si ipsum Nathanis vaticinium legeris, intelliges ea de Salomone dicta fuisse. Conclude itaque his verbis subesse quoque sensum spiritalem, in quem accepta Christum referunt, cujus typus Salomon fuit. In hujus autem regulae usu sedulo cavebis, quae mox cavenda dicentur.
69. Alia porro argumenta atque indicia, quibus majore aut minore probabilitate evincere possumus sensum spiritalem quibusdam verbis inditum esse, ex hoc deducuntur, quod toti veteri οἰκονομίᾳ typicus insit significatus, eaque facile disces ex illis, quae disseruimus de ratione, qua typi innotescunt.
III. Quae in Mystica Interpretatione Cavenda
70. Nunc autem summatim ea edicamus, quae potissimum cavere oportet in spiritali sensu quaerendo, quae tamen quisque jam ediscere potuit ex tota hac nostra disputatione.
Cumprimis itaque nimietas fugienda est, qua non uno modo peccatur. Accidit quippe nimietate peccare eos, qui, ut sensum spiritalem litterali adstruant, ipsum litteralem tandem destruunt, aut saltem pervertunt ac depravant, quam ob rem Origenem acriter carpit Hieronymus, Contr. Joan. Hierosolymit. § 7; etsi revera, qui id faciunt, non spiritalem sensum, sed fictum sensum litteralem comminiscuntur, atque in locum veri substituunt, quum spiritalis sensus sine litterali esse aut ei adversari nequeat. Ii quoque nimietate peccant, qui proprii ingenii fetus atque inventa pro mysticis Spiritus Sancti effatis, aut sensum spiritalem, qui probabilis ad summum sit, tanquam certum divendunt; ad quod etiam scribit Hieronymus Origenem offendisse, dum «ingenium suum facit Ecclesiae sacramenta,» Praef. Lib. V Comment. de Isaia. Nimii etiam habendi sunt, qui in sensu spiritali talem rerum ordinem flagitant, aut invenire adnituntur, qualis est in sensu litterali, iidemque a Hieronymo improbantur. Idem peccant, qui unamquamque voculam historiarum aut sermonum, quibus sensus spiritalis subest, μυστικῶς exponere student; qua de re agentem Huetium adeas, Demonstr. Evang., prop. IX, cap. CLXXI. Ii demum merito nimietatis arguuntur, qui extra divinorum foederum οἰκονομίαν spiritales significatus protrahunt, quum aliquid, quod ad illam minime pertinet, ab aliqua re ex iis, quae in Scripturis habentur, tanquam a typo praesignificatum esse comminiscuntur.
71. Aliud, quod apprime cavebis, est, ne spiritalem sensum esse putes, qui litteralis est. Qua de re vix aliquid dicendum superest praeter ea, quae passim in hac dissertatione dicta sunt. Hujus autem erroris periculum magis praesens fit, ubi sensus litteralis verborum vel mysteria prodit, vel translatus est, praesertim quum verba ex historia et ex rebus vere gestis, maxime autem quum ex typis transferuntur. Item ubi symbola usurpata commemorantur, ubi res gestae in exemplum proponuntur, ubi similitudines adhibentur, et comparationes instituuntur, ubi denique prosopopoeia aut imagines inveniuntur. Hujus ejusdem erroris periculo obnoxius est, qui in legendis Patribus atque bibliorum interpretibus non jugiter memoria retinet, quod saepe animadvertimus, plura ac diversa ab illis nomina promiscue adhibita reperiri modo ad unum modo ad alium Scripturarum sensum designandum.
72. Caveas denique, ne in sensum spiritalem usurpari putes ab aliquo ex Scriptoribus sacris verba aut sententias alterius, dum has quibusdam aliis rebus accommodat, atque aptat κατὰ τὸ συμβεβηκός aut secundum aliquam similitudinem, quae inter res istas intercedit atque inter rem verbis illis illisque sententiis vere designatam.
Caput III: De Consectariis et Consequentibus Sentiæ, Quæ Verbis Bibliorum Subjecta Est, seu de Sensu Consequente Scripturarum
73. Est hoc insitum atque innatum hominum mentibus, dum scripta legimus, aut loquenti aures præbemus, simul ex dictis aut auditis ratiocinari, aliaque ex aliis colligere, atque ea, quæ rerum scriptarum aut dictarum consectaria esse intelligimus, ipsis, qui hæc scripsere, aut dixere, tribuere ut eorum ipsorum sententias. Hoc autem, sicut in cæteris libris, sic etiam in bibliis legendis fieri solet. Multiplex tamen intercedit inter utrorumque consectaria discrimen. Nam cæterorum librorum auctores vel ea fortasse non animadvertebant, dum scriberent; vel, etsi animadverterent, curæ ipsis forte non erat, ut ea legentium mentibus occurrerent; vel, quamvis id fieri optaverint, non tamen prævidere potuerunt id certo factum iri, multoque minus, ut id certo fieret, providere. At, quod attinet ad biblia, res secus se habet omni ex parte. Plane enim indubia ac certa sunt, si de Spiritu Sancto deque consectariis illis dicantur, hæc, quæ de Moyse deque litterali multiplici sensu Scripturarum Augustinus scribebat: «Sensit ille omnino in his verbis, atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest,» Conf. lib. XII, cap. XXXI, hoc est, ex eis colligi. Itemque alia hæc: «Et ipsam sententiam (quam consectaria illa exhibent)... certe Dei Spiritus, qui per eum hæc operatus est (qui, inquam, per Scriptorem ab ipso inspiratum biblia edidit), et ipsam occursuram lectori vel auditori sine dubitatione prævidit, imo, ut occurreret, quia et ipsa est veritate subnixa, providit,» Doctrina Christ. lib. III, cap. XXVII.
Constat proinde Spiritum Sanctum in bibliis edendis id inter cætera sibi proposuisse, ut ea quoque nos doceret, quæ prædicta ratione ex bibliis colligimus, atque eruimus, quæque consequuntur ex materie atque argumento, pertinentque sive ad mentem veritate doctrinarum imbuendam, sive ad mores honestate informandos, non secus atque illa ipsa, quorum consectaria sunt, et quæ aperte atque expresse in bibliis habentur. Quod pluribus præterea rationibus potest confirmari.
Articulus I: Testimonia Scriptorum Sacrorum
74. Ac primo Scripturæ ipsæ hujus rei argumenta suggerunt. Paulus sic loquitur: «Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus,» Rom. XV, 4; et alio loco: «Hæc autem omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem (sive, ut sonant græca ipsa Pauli verba, εἰς νουθεσίαν, ad admonitionem) nostram,» I Cor. X, 11, nimirum ut ex his colligamus atque discamus, quid nobis agendum, quid cavendum sit, huc, inquam, spectabat Spiritus Sanctus, dum eo ipso auctore illa scribebantur. Ad Timotheum vero hæc Paulus scribebat: «Ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem per fidem, quæ est in Christo Jesu. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus,» II Tim. III, 15. Vides, ut Paulus hanc utilitatem repetat ex eo, quod Scriptura divinitus inspirata sit, ideoque ut auctori Spiritui Sancto causam utilitatis hujus tribuat. Sed et omnis Scriptura πᾶσα γραφή dicitur afferre hanc utilitatem, quam tamen, sæpissime fit, ut ἀμέσως ex ipsis sententiarum aut narrationum verbis capere frustra coneris. Exemplum sume ex his: «Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi. Factumque est vespere et mane dies unus,... dies secundus,... dies tertius,» etc., Gen. I. «Fluvius... dividitur in quatuor capita, nomen uni Phison,» etc., Ibid. II, 10; «Cognovit autem Cain uxorem suam,» etc., Ibid. IV, 17; «Hic est liber generationis Adam,» etc., Ibid. V, 1; exque aliis sexcentis. Hæc itaque in tantum utilitatem illam afferre dicenda sunt, in quantum alia inde vel consequuntur, vel media ratiocinatione aut commentatione colligi aut cogitari a nobis possunt. Ad hæc eadem consectaria et consequentia pertinere facile intelliges ea, quæ Paulus non semel loquitur, atque urget, de discrimine inter litteram et spiritum.
75. Adde, quod, nisi illud Spiritui Sancto fuisset propositum, plurimorum, quæ præsertim in historia israelitica leguntur, nulla alia ratio appareret, cur referantur a sacris Scriptoribus, ideoque minus vere dixisse videretur Paulus ea, quæ modo retulimus. Quod enim ad historiam attinet, plurima nullius omnino momenti sunt; nec sane nostra interest, si Eglon Moabitarum rex adipibus obesus fuerit, si Miphiboseth Saulis filius claudicaverit, si Asa rex Judæ podagra laboraverit. Sed neque typum aliquem in illis latere deprehendas, quo sensus saltem spiritalis hujusmodi narrationibus aut narrationum partibus subsit. Demum horum non pauca adeo obscura sunt atque implexa, ut neque eorum sensus colligi possit. Quorsum itaque hæc omnia auctore Spiritu Sancto narrantur? quorsum his, non secus ac cæteris Scripturis sacris, cælestis ille character impressus illaque divina auctoritas addita, quibus ea θεόπνευστα esse ipsi ita credimus, ut, secus sentire religioni cuique sit, oporteat? Contra ea, si quid veri ex hisce ipsis locis eruamus, quod nominum etyma, vel numerorum rationes, vel alia personarum, rerum ac locorum adjuncta, commentationi nostræ exhibeant, quodque moribus recte fingendis alendæve in Deum pietati conducat, sententia ipsa sic collecta ea procul dubio est, quam, ut loquitur Augustinus, «certe Dei Spiritus, qui (per Scriptorem ab ipso afflatum) hæc operatus est, etiam ipsam occursuram lectori vel auditori sine dubitatione prævidit, imo ut occurreret, quia et ipsa est veritate subnixa, providit;» idque illud est quod sibi voluit Augustinus, ubi animadvertit, ut «divini sermonis obscuritas etiam ad hoc sit utilis, quod plures sententias veritatis parit,» De Civit. Dei, lib. XI, cap. XIX.
Hoc autem modo probe intelligimus, cur Spiritus Sanctus curaverit ut hæc quoque in sacrum volumen referrentur, quænam ex his utilitas capi queat, quam denique ad veritatem Paulus fuerit locutus.
Articulus II: Testimonia Patrum
76. Quænam hac de re sententia Patribus fuerit, notior res est, quam ut confirmatione indigeat. Non semel animadvertimus quem hi sensum spiritalem aut mysticum vocant, sæpe non sententiam esse verbis Scripturarum subjectam, sed esse ea de quibus nunc agimus, consectaria et consequentia ex sententia ipsa, imo quidquid veri occasione capta ex iis quæ in Scripturis legimus, menti occurrit. Hanc nominibus illis aut similibus notionem Patres subjecisse apparet manifesto ex ipsorum Commentariis de sacra Scriptura.
77. Sed et aliud argumentum ex commentariis hisce petere est. Constant ea quippe magnam partem doctrinis, præceptis sententiisque ita propositis, ut quas ipse Spiritus Sanctus suggesserit per ea quæ in Scripturis habentur. Quamobrem, nisi rem sic se habere Patres credidissent, dicendi essent nos fefellisse, nisi autem res ipsa ita foret, ipsi falsi esse, eorumque commentarii non quidem futiles aut inutiles, sed quibus magna ex parte inane fundamentum fuisset substructum. Sin autem positum sit veram esse sententiam quam defendimus, liquet jam non injuria modo, sed et minus pie carpi eam rationem, quam in suis Scripturarum commentationibus Patres iniverunt. Subjiciam denique pro hac sententia quædam Patrum testimonia, quæ sese mihi ultro in eorum Commentariis legendis obtulerunt.
78. Eusebius ita loquitur: «Per totam sacram et a Deo inspiratam Scripturam præcipuus intelligentiæ scopus eo spectat, ut tradat mystica atque divina, servata vicissim obvia quoque intelligentia historiæ,» Demonstrat. evang. lib. IX. Hæc gemina fere cum sint eorum quæ mox transcribemus ex Augustini libris De Doctrina christiana, eodem modo intelligenda sunt.
Hilarius enarrans hæc verba Psaltæ: «Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cœlo, in terra, in mari et in omnibus abyssis. Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis,» Ps. CXXXIV, illud adnotat, ipsum verborum sensum sistere infra orationis materiem, quæ est Dei potentia, aitque: «An hæc tantum perfectæ in Deo voluntatis omnipotentia est, terras exhalare nubes, coruscare pluviis imminentibus fulgura, alternatis spiritibus flare ventos? Sed arguunt hanc opinionem nostram virtutes verborum et naturæ generum.... Quæ hic humani sensus intelligentia?» Non ideo tamen sensum hunc illorum verborum esse respuendum, quem et ipse accipit ita pergens: «Sed hæc a me volenti virtutem et rationem dictorum ostendere ita commemorata sint, ut nihilominus invisibilis et omnipotentis virtutis esse intelligatur, a mari, quod est ab extremo terræ, nubes educi, et inter pluvias fulgura coruscare, et ventos ex occultis spirituum suorum sedibus flare;» sed ex ipso hoc illorum verborum sensu sublimiora quædam consectaria esse eruenda, subjicit quippe: «Verum quia non in his tantum omnipotentia Dei est, neque in his solum quæ voluit, fecit in cœlo et in terra, in mari et in abyssis, et in his quæ corporaliter gesta esse memorantur, spiritalia significari meminerimus, demonstrandum est nunc, quid sub his dictis per virtutem prophetiæ intelligere debeamus.» Hæc spiritalia vocat intelligendaque per virtutem prophetiæ, nimirum quia hæc quoque, etsi non ἀμέσως, ut sensum verborum, medio tamen hoc ipso sensu «certe Dei spiritus,» Augustini utar verbis, «occursura lectori vel auditori sine dubitatione prævidit, imo, ut occurrerent, quia et ipsa sunt veritate subnixa, providit.» Continuo, quæram spiritalia hæc sint, Hilarius exponit: «In eo quod omnia quæ voluit, fecit in cœlo et in terra, in mari et in abyssis, quantum cognitioni nostræ permissum est, nihil amabilius Deo homine est,» etc., in Ps. CXXXIV.
Hieronymus in eadem fuit sententia. De exordio Geneseos sic loquitur: «Magis itaque secundum sensum quam secundum verbum, translatio verborum in principio de Christo accipi potest,» Quæst. hebr. in Gen. I, 1; ubi oppositio ipsa sensus et verbi clare ostendit non loqui Hieronymum de sensu verborum, sed de eo quod ex sensu hoc colligi commentatione potest; id autem nec jure nec recte fieri posset, nisi positum sit Spiritum Sanctum, Moysi exordium Geneseos suggerendo, providisse, ut illud de quo loquitur Hieronymus, ex hujus exordii sententia colligeretur. Huc quoque pertinet dictum illud Hieronymi de Christi verbis: «In quibus per tanta jam sæcula tantorum ingenia sudaverunt, ut rationem verbi uniuscujusque magis opinati sint, quam expresserint,» ad Marcell. epist. 27.
Sic etiam Ambrosius de hoc eodem exordio: «Est etiam initium mysticum... In hoc ergo principio, id est in Christo, fecit Deus cœlum et terram,» Hexaem. lib. I, cap. IV; ubi vox mysticum non significat sensum vere ac proprie spiritalem ex typis in verba derivatum, sed aliquid aliud, quod Spiritus Sanctus intendit præter ipsam verborum sententiam, ex hac tamen colligendum.
Augustinum a nobis stare, testimonio ea sunt quæ jam ex ipso descripsimus. Itemque cum præcipit, «ut intelligatur legis et omnium divinarum Scripturarum plenitudo et finis esse dilectio,» Doctrina christ. lib. I, cap. XXXV. Etenim, si omnium Scripturarum is finis est, cum plurima sint earum sententiæ, quæ finem hunc ipsæ per se ἀμέσως minime attingunt, concludendum est illud ipsum effici ex his Augustini verbis, quod ex verbis Pauli effici superius vidimus.
Denique Gregorius Magnus plene nobis est adstipulatus, dum hæc scripsit: «Dominus et Salvator noster... aliquando nos sermonibus, aliquando vero operibus admonet. Ipsa etenim facta Ejus præcepta sunt, quia, dum aliquid tacitus facit, quid agere debeamus innotescit,» hom. 17 in Evang.; provisum videlicet Dei numine est, ut ex rerum a Christo gestarum narratione, quam Evangelistæ scripsere, vitæ recte agendæ præcepta eruamus et colligamus.
Articulus III: Monita Nonnulla
79. Hæc quæ consequuntur, aut commentando promuntur ex verbis aut ex materie Scripturarum sacrarum, a Patribus designantur plerumque iis iisdem nominibus, quibus sensus spiritalis vere ac proprie dictus solet designari, ut sunt sensus spiritalis, mysticus, moralis, horumque similia, aut intelligentia, aut simpliciter etiam sensus absque ullo nomine adjectivo. Perquam apte sensus κατὰ διάνοιαν vocaretur, ut Græci faciunt, qui tamen sensum quoque spiritalem sic vocant. Non male fortasse sensum consequentem latine diceremus.
80. Sensum hunc quid plane aliud esse, ac sit sensus litteralis, nemo non perspicit. Sed et a sensu quoque spiritali omni ex parte differre facile intelligis ex hujus definitione; sensus enim spiritalis ex typis oritur, atque hinc in verba derivatur, hisque, æque ac sensus litteralis, vere subest, quorum nil simile habet sensus iste consequens. Imo neque Scripturarum sensus vere ac proprie hic dici potest, si nomen sensus, prout in tota hac disputatione usurpatur, significet vel verbi notionem, vel sententiam ex plurium verborum notionibus exsistentem. Poterit tamen sic vocari atque haberi, in quantum Spiritus Sanctus Scriptori bibliorum suggerens sententias id providit, ut ex harum sensu sensum illum erueremus.
81. Ex doctrina superius proposita, quam ab Augustino sumus mutuati, efficimus, in hujusmodi sensu colligendo hoc unum cavere oportere, ne quid a veritate absonum, aut ineptum, aut ab ipsa verborum significatione omnino alienum, quodque nullo modo consequens esse videatur, promamus; hæc enim, tanquam quæ Scripturarum forent consectaria aut ex Scripturis colligenda, divinus harum Auctor profecto non intendebat.
82. Attamen, quæ ita cum Scripturarum sententia sunt connexa, ut manifesta ac necessaria consecutione ex hac conficiantur, secernenda ea sunt ab illis quæ alia via, puta ex nominum etymis, ex numerorum rationibus, exque aliis similibus, menti biblia legentium occurrunt, cum priora illa certo ex Scripturarum sententia consequantur, ut sunt, exempli causa, consectaria theologorum: non item posteriora, sed hæc solum probabiliter plus minusve. De prioribus illis consectariis ita scribit Gregorius Nazianzenus: «Nonne perspicuum est, ista tametsi non dicantur in Scripturis, tamen ex illis colligi, quæ hæc necessario efficiant ac probent?.... Quod si, te bis quinque aut bis septem dicente, decem aut quatuordecim ex verbis tuis colligerem, aut ex eo quod animal ratione præditum et mortale diceres, hominem esse concluderem, an tibi viderer delirare? Nequaquam profecto, cum tua dicerem. Neque enim verba magis sunt ejus qui loquitur, quam illius qui loquendi necessitatem simul affert. Quemadmodum igitur hic, non ea magis quæ dicuntur, quam quæ intelliguntur, expenderem, eodem modo nec si quid aliud eorum quæ vel nullo modo, vel certe non satis aperte dicuntur, ex Scriptura tamen intelligi colligique reperirem, tam te nominum sycophantam pertimescerem, ut a pronuntiatione ipsa refugerem,» Orat. De Spiritu Sancto, quæ est 5 De Theologia.