Cornelius a Lapide

Synopsis Historiae, Chronologiae, et Doxologia Geneseos


Index


Synopsis Historiae et Chronologiae Totius Geneseos

1. Adam creatur. Primo anno mundi, die sexto, qui fuit dies veneris, creavit Deus Adam et Evam. Gen. I, 26.

2. Seth nascitur. Anno 130 Adae et mundi natus est Seth. Gen. cap. V, vers. 3.

3. Adam moritur. Anno suo et mundi 930 mortuus est Adam. Gen. cap. V, vers. 5.

4. Henoch rapitur. Henoch raptus est in paradisum anno mundi 987; aetatis vero suae 365. Gen. cap. V, vers. 23.

5. Mathusalem nascitur. Natus est Mathusalem anno mundi 687, vixitque annos 969; ac consequenter mortuus est anno mundi 1656, qui fuit annus diluvii. Gen. cap. V, vers. 27.

6. Noe nascitur. Noe natus est anno mundi 1056, puta 126 annis post mortem Adae; cumque esset 500 annorum, genuit Sem, Cham et Japhet. Gen. V, 30.

7. Diluvium. Anno sexcentesimo Noe, qui fuit annus mundi 1656, factum est diluvium, quod duravit annum integrum. Gen. VII, 11, et cap. VIII, vers. 14.

8. Turris Babel. Anno 170 a diluvio, Nemrod cum suis aedificat turrim Babel, ibique Deus confundit linguas, et dispergit homines in varias terras et gentes. Gen. cap. XI, vers. 9.

9. Abraham nascitur. Anno 292 a diluvio nascitur Abraham, qui fuit annus mundi 1949. Gen. cap. XI, vers. 26.

10. Noe moritur. Anno 350 a diluvio, cum Abraham ageret annum aetatis 58, moritur Noe. Gen. cap. IX, vers. 29.

11. Abraham vocatur a Deo. Anno aetatis suae 75, Abraham a Deo ex Chaldaea evocatur in Chanaan. Gen. cap. XII, vers. 4.

12. Victoria Abrahae. Melchisedech. Inter vocationem Abrahae et nativitatem Ismael, quasi medio tempore, puta sub annum Abrahae 80, videtur contigisse victoria Abrahae contra Chodorlahomor, et occursus, benedictio ac sacrificium Melchisedech, de quo Gen. XIV.

13. Ismael nascitur. Inde post quinque annos, puta post decem annos a vocatione sua, Abraham ducit Agar ancillam suam, ex qua sequenti anno, qui fuit octogesimus sextus vitae Abrahae, gignit Ismaelem. Gen. cap. XVI, vers. 16.

14. Circumcisio instituitur. Inde a nato Ismael anno decimo tertio, cum Abraham esset 99 annorum, a Deo accipit Sacramentum circumcisionis, seque et Ismaelem circumcidit. Gen. cap. XVII, vers. 24.

15. Isaac concipitur. Hoc eodem anno 99 Abrahae, qui fuit mundi 2048, promittitur ei, et reipsa concipitur Isaac. Gen. cap. XVIII, vers. 10.

16. Sodoma conflagrat. Hoc eodem anno 99 Abrahae, imo et eodem die, quo Angeli Abrahae promiserunt filium Isaac, contigit incendium Sodomae, conversio uxoris Lot in statuam salis, Lot ebrietas et incestus cum filiabus. Gen. cap. XXI, vers. 1 et seq.

17. Isaac nascitur. Anno sequenti, qui fuit centesimus Abrahae, mundi vero 2049, nascitur Isaac. Gen. XXI, 4.

18. Isaac immolatur. Abraham immolat Isaac agentem annum vigesimum quintum, anno aetatis suae 125, si credimus Josepho. Gen. cap. XXII.

19. Sara moritur. Sara uxor Abrahae moritur anno aetatis 127, qui fuit Abrahae 137. Gen. cap. XXIII, vers. 7.

20. Rebecca nubit. Isaac ducit Rebeccam anno aetatis suae 40, qui fuit Abrahae 140. Gen. cap. XXV, vers. 20.

21. Abraham moritur. Abraham moritur anno aetatis 175, qui fuit annus mundi 2124. Gen. cap. XXV, vers. 7.

22. Ismael moritur. Ismael moritur anno 48 post mortem Abrahae, cum esset 137 annorum. Gen. cap. XXV, vers. 17.

23. Jacob nascitur. Isaac gignit Jacob et Esau anno aetatis 60, qui fuit a diluvio annus 452, mundi 2109. Gen. cap. XXV, vers. 26.

24. Moritur Sem. Anno 502 a diluvio, cum Jacob ageret annum aetatis quinquagesimum, moritur Sem, filius Noe: vidit ergo Jacob suum avum undecimum Sem; a Sem enim undecima generatione descendit Jacob: vixit enim Sem annis 602. Gen. cap. XI, 11.

25. Jacob fugit. Jacob fratri Esau praeripit benedictionem patris, ideoque fugit in Haran, anno aetatis 77, ibique servit Laban per viginti annos, quibus expletis redit in Chanaan anno aetatis 97. Gen. cap. XXXI, vers. 41.

26. Joseph nascitur. Jacob cum esset 91 annorum, gignit Joseph, puta anno mundi 2200. Gen. cap. XXX, vers. 24 et 25 juncto cum Gen. cap. XXXI, vers. 41.

27. Isaac moritur. Moritur Isaac anno aetatis 180, qui fuit Jacobi 120. Gen. cap. XXXV, vers. 28.

28. Joseph venditur. Joseph venditur in Aegyptum anno aetatis decimo sexto, cum jam paulo ante mortua esset ejus mater Rachel, et natus Benjamin. Paulo ante mortem Rachelis contigit stuprum Dinae, et excidium Sichimorum. Gen. cap. XXXVII, vers. 2.

29. Joseph servit. Joseph servit in Aegypto tredecim annos, puta usque ad annum aetatis trigesimum, ex quibus septem ultimos annos egit in carcere. Gen. cap. XL, vers. 4 juncto cum Gen. cap. XLI, vers. 1.

30. Joseph fit princeps. Joseph anno aetatis trigesimo educitur e carcere, fitque princeps Aegypti. Gen. XLI, 46.

31. Jacob it in Aegyptum. Post annum 30 Josephi ejusque principatum, mox secuti sunt septem anni fertilitatis, et duo sterilitatis, cujus anno secundo, qui fuit nonus a principatu Josephi, Jacob descendit in Aegyptum agens annum 130, Josepho tunc agente annum aetatis 39. Gen. cap. XLV, vers. 6 juncto cum Gen. cap. XLVII, vers. 9.

32. Jacob moritur. Jacob septemdecim annos vixit in Aegypto, moriturque anno aetatis 147, mundi 2256. Gen. cap. XLVII, vers. 28.

33. Joseph moritur. Joseph ab anno aetatis trigesimo dominatur in Aegypto usque ad mortem, per 80 annos, moriturque anno aetatis 110. Gen. L, 25. Atque si horum omnium breve compendium cupias, accipe: Diluvium contigit anno mundi 1656; a diluvio anno 292 nascitur Abraham, anno Abrahae 100 nascitur Isaac, anno Isaaci 60 nascitur Jacob, anno Jacobi 91 nascitur Joseph, qui vixit 110 annis; mortuus est ergo Joseph anno a diluvio 653, a creatione mundi 2310, quo anno finitur historia et chronologia Geneseos.


Meditatio de Mortalitate

Ubi jam Adam? ubi Cain? ubi Seth? ubi Mathusalem? ubi Noe? ubi Sem? ubi Heber? ubi Abraham? ubi Jacob? ubi Joseph? vixerunt: fuimus Troes. Sic transit vita, sic transit gloria mundi. O ros! o vanitas! quid ambis? quid longa speras? breve est, quidquid hic vides. In ictu oculi clauduntur omnia. « Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis. Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. »

AETERNITATEM COGITA, AETERNANTES POENAS, AETERNANTIA GAUDIA.


Doxologia Dei Creatoris ex Factis in Genesi

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: consideravi enim opera sapientiae et potentiae tuae, et expavi.

Non est similis tui in diis, Domine: et non est secundum opera tua.

O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!

Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid servitis creaturae, non Creatori? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?

Ut quid creaturae Dei vobis fiunt in tentationem, et in muscipulam pedibus insipientium?

Benedic, anima mea, Domino: et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus.

In principio coelum, terram et abyssum ex nihilo creasti: non tibi nec angelis, qui loco corporeo non egent; sed filiis hominum.

O Rex saeculorum habitans aeternitatem, ante mundum per aeterna saecula, omnibus bonis in teipso fruebaris, jucundissimeque vivebas cum Unigenito tuo, et Sancto Spiritu, beatus et gloriosus.

Initio temporis te tuaque bona voluisti communicare angelo et homini: ideoque creasti omnem hanc mundi machinam.

Tunc creasti angelos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.

Tunc te laudarunt astra matutina, et jubilarunt omnes filii Dei.

Omnia enim in numero, pondere et mensura disposuisti, singula singulis sapienter et apte associasti: divisisti lucem a tenebris, et angelos a daemonibus.

Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli dormire quis faciet?

Quis posuit fundamenta terrae? quis tetendit super eam lineam? super quo bases illius solidatae sunt? quasi pila pendet in aere, quae centrum et basis est mundi.

Tu es, Domine, qui tribus digitis appendis et firmas pensilem globum terrae: tu super maria fundas et fulcis eum.

Tui sunt coeli, tua est terra, tua sunt quae coeli et terrae ambitu continentur. Dominus universorum tu es.

Coeli et terra clamant, ut colamus et amemus te: inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.

Coeli et terra clamant: Ipse fecit nos, et non ipsi nos: Creatorem universorum agnoscite, et adorate omnes filii Dei.

Terram quasi palaestram dedit filiis Adae: coelum, quasi regnum gloriae adornavit timentibus se.

Qui de tenebris fecit lucem splendescere: qui ortum praecipit diluculo, et ostendit aurorae locum suum.

Qui separavit aquas a terra, et dixit: Germinet terra herbas et arbores, ut habitent et vivant in ea homines, et pecora campi.

Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens?

Cum poneret nubem vestimentum ejus: et caligine illud, quasi pannis infantiae, involveret?

Circumdedit illud terminis suis, et posuit vectem et ostia, et dixit: Usque huc venies, et non procedes amplius; et hic confringes tumentes fluctus tuos.

Qui ingressus est profunda maris: et in novissimis abyssi deambulat.

Fecit ut in eo luderent cete grandia: pisces, et reptilia, quorum non est numerus.

Domine, Dominus noster: quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Posuisti in vertice mundi duos oculos, solem et lunam: ut vicissim illuminent diem et noctem.

Dum totum orbem obeunt, ab Oriente ad Occidentem: indeque per antipodes gyrant ad Orientem.

In omnem terram exiit fulgor et sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum.

In sole posuisti tabernaculum tuum: et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.

Exultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus.

Et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus.

Confiteantur coeli mirabilia tua, Domine: celebrent magnalia tua in ecclesia sanctorum.

Deus noster est, qui emittit lumen, et vadit: et vocat illud, et obediet ei in tremore.

Stellae dederunt lumen in custodiis suis, et laetatae sunt, et vocatae dixerunt: Adsumus; et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.

Decora valde in acie, et fulgore suo incedunt astra: quam pulcher ergo et decorus est Creator eorum; quam speciosus est prae filiis et filiabus hominum!

Invisibilia tua, Domine, per visibilia tua opera clare conspiciuntur: sempiterna quoque tua virtus, et divinitas; ut qui ea non vident, sint inexcusabiles.

Deus noster est, qui firmavit aethera sursum: et inferne libravit fontes aquarum.

Aperuit thesauros suos sursum: et evolaverunt nebulae, et nives, sicut aves.

Vox tonitrui ejus verberabit terram: ut concutiantur cardines orbis.

Gelu sicut salem effundit: e nubibus confringit lapides grandinis.

Mittet fulgura, et subito ibunt ad extrema terrae: et revertentia dicent ei: Adsumus.

Ipse est pluviae pater: ipse generat stillas roris.

Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus.

Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.

Qui sedet in throno regni sui super Cherubim: qui ambulat super pennas ventorum.

Benedicite, angeli Domini, Domino: benedicite, aquae omnes, quae super coelos sunt, Domino.

Benedicite, imber et ros, Domino: benedicite, fulgura et nubes, Domino.

Benedicite, maria et flumina, Domino: benedicite, cete et omnia quae moventur in aquis, Domino.

Benedicite, omnes volucres coeli, Domino: benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino.

Et vos, o filii hominum, benedicite Domino: vos enim creavit ad imaginem et similitudinem suam.

Quid est homo, quod memor es ejus, Domine? aut filius hominis, quoniam visitas eum?

Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Omnia subjecisti sub pedibus ejus: oves et boves universas, insuper pecora campi.

Benedicite, Adam, Noe, Abraham, Domino: omnes Patriarchae, omnes Sancti, benedicite Domino.

Hi sunt viri misericordiae quorum pietates non defuerunt: facti sunt exempla saeculorum omnium.

Cum semine eorum permanent bona: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur.

Diluvio perdidisti peccatores: Noe justus per arcam enatavit, et factus est novi mundi parens.

Testamenta saeculi posita sunt apud illum: ne deleri possit diluvio omnis caro.

Vide iridem, et benedic eum qui fecit illam: valde enim speciosa est in splendore suo.

Nemrod et Meropes Babel superbam turrim moliti sunt: in coelum voluerunt conscendere.

Irrisit eos Deus, et divisit linguas eorum: ut subsannantes invicem, dispergerentur in omnes regiones terrae.

Abraham ex Ur vocatus a Deo obedivit, exiens in locum quem accepturus erat, et nesciebat quo iret.

In terra Chanaan moratus est, tanquam in aliena: in casulis habitando cum Isaac et Jacob.

Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor est Deus.

Hinc factus est pater multarum gentium: et non est inventus similis illi in gloria.

Cui conservavit legem Excelsi: et fuit in testamento cum illo.

Percussit quatuor reges: decimas dedit Melchisedech.

Hic obtulit panem et vinum, in typum Christi: qui est sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.

In carne Abrahae stare fecit Deus pactum circumcisionis: et in tentatione inventus est fidelis.

Obtulit Isaac unigenitum suum: arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus.

Judica, Domine, nocentes et scelestos: perde execrabiles Sodomitas.

Pluit Deus ignem et sulphur in Pentapolim: consumpsit impios usque ad pecus; solus Lot justus fugiens servatus est.

Dilectus Deo et hominibus Isaac: factus obediens usque ad mortem.

Patri jugulum fortiter obtulit: hinc benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus.

Jacob justus fugit iras Esau: deduxit illum Dominus per vias rectas.

Ostendit illi regnum Dei in Bethel: dedit illi scientiam sanctorum.

In fraude Laban circumvenientis affuit illi: et honestum divitemque fecit eum.

Quam bonus Israel Deus: his qui recto sunt corde!

Certamen forte dedit illi, ut vinceret: ideo dedit et divisit illi haereditatem in tribubus duodecim.

Henoch placuit Deo, et translatus est in Paradisum: ut det gentibus paenitentiam.

Noe inventus est justus et perfectus: hinc in tempore iracundiae, factus est reconciliatio.

Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine: qui terribilis es super peccantes filios Adae.

Joseph justus, a fratribus venditus est: sed astitit ei Deus, et a peccatoribus liberavit eum.

Descendit cum illo in foveam: et in vinculis non dereliquit eum.

Donec afferret illi sceptrum regni: et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant.

Mendaces ostendit, qui maculaverunt eum: dedit illi claritatem aeternam.

Quia prae heris herum et Deum dilexit: benedictiones collium aeternorum factae sunt in capite Joseph Nazaraei.

Jacob moriens singulis filiorum benedixit: praenuntiavit eis ventura in diebus novissimis.

Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia ejus.

Timete Dominum omnes sancti ejus: quoniam nihil deest timentibus eum.

Fecit eis magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.

Et misericordia ejus a progenie in progenies: diligentibus eum.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.