Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)

Commentarius in Genesim, Caput L

(Sepultura Jacobi et Mors Josephi)



Synopsis Capitis

Joseph cum fratribus et Aegyptiis plangit patrem defunctum, eumque sepelit in Hebron. Secundo, vers. 15. fratres ob scelus pavidos consolatur. Tertio, vers. 22, moritur, cupitque sepeliri in Chanaan.


Textus Vulgatae

1. Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. 2. Praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. 3. Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum, flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus. 4. Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis, 5. eo quod pater meus adjuraverit me, dicens: En morior: in sepulcro meo quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. 6. Dixitque ei Pharao: Ascende et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. 7. Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terrae Aegypti: 8. domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus, atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. 9. Habuit quoque in comitatu currus et equites, et facta est turba non modica. 10. Veneruntque ad aream Atad, quae sita est trans Jordanem, ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies. 11. Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est Aegyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Aegypti. 12. Fecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis, 13. et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hethaeo contra faciem Mambre. 14. Reversusque est Joseph in Aegyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre. 15. Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriae quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, 16. mandaverunt ei dicentes: Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur, 17. ut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te; nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. 18. Veneruntque ad eum fratres sui, et proni adorantes in terram dixerunt: Servi tui sumus. 19. Quibus ille respondit: Nolite timere; num Dei possumus resistere voluntati? 20. Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21. Nolite timere, ego pascam vos et parvulos vestros; consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. 22. Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui, vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. 23. Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. 24. Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: 25. mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Aegypto.


Versus 2: Conditura Jacobi

MEDICIS, UT AROMATIBUS CONDIRENT PATREM, puta balsamo, myrrha, casia aliisque aromatibus, quae et cadaver a putrefactione servant, illique gratum odorem conciliant. Singulares in hac arte condiendi corpora fuerunt Aegyptii; testantur id etiamnum hodie caromomia, id est cadavera ante multos centenos annos sepulta, quae jam eruuntur et venduntur, atque pharmacopaeis ad pharmaca serviunt: haec enim ex Aegypto advehuntur. Morem conditurae Aegyptiae tradit Herodotus, lib. III, et Diodorus lib. I.

Anagogice, Rabanus: «Felix, inquit, illa anima, quae virtutum aromatibus condita, in loculo corporis degentes, perenni vitae reservatur.»


Versus 5: «Quod Fodi»

QUOD FODI. «Fodi,» id est emi. Sic Osee fodit, id est emit sibi uxorem, Osee III, 3. Unde significat haec phrasis manari, ibi dixi. Fodere significat hic emere.

Dices: Versu 13 dicitur non Jacob, sed Abraham emisse hanc speluncam sepulcralem. Respondeo: Abraham eam emit; sed cum postea Jacobo de eadem ab Hethaeis lis moveretur, coactus fuit Jacob secundo eam emere. Alii sic explicant: «quod fodi,» sive emi, id est quod emit Abraham, avus meus, cujus ego sum filius et haeres. Verum dico simpliciter hic accipi to fodi; nam in spelunca hac duplici et ampla, varia effodi poterant sepulcra; suum ergo sibi effodit Jacob. Ita Vatablus, Pererius et alii.


Versus 10: Area Atad

AREAM ATAD. Dicta est haec area Hebraice Atad, a spinarum multitudine. Situs est locus hic, ait Procopius, juxta Hierichuntem, nunc ei nomen est «Betagla,» id est domus circuli. Nam cum ibi lugerent Jacob defunctum, in modum circuli et coronae circumsteterunt cadaver. Ita S. Hieronymus, nisi quod dicat eos circuisse cadaver, qui mos veterum fuit Gentilium, ut patet ex Homero et Virgilio, tuncque defunctis Salve et Vale inclamabant, eisque terram levem, pacem et quietem imprecabantur, uti docet Kirchmannus, lib. III De Funer. cap. III et IX.

TRANS JORDANEM. Venientibus ex Chananaea; nam venientibus ex Aegypto Atad est cis Jordanem.

Nota: Joseph cum suis planctum hunc fecit in Atad, non in Hebron ubi sepeliendus erat pater, ne, si in Hebron, puta in intimis Chananaeae, tamdiu consisterent, Chananaeis suspicionem aliquam proditionis moverent, aut cum eis rixas aliquas bellumve contraherent. In Atad ergo Joseph cum toto suo comitatu, planxit patrem septem diebus, inde perrexit in Hebron, ibique sepulto patre illico domum reversus est. Ita S. Augustinus.


Versus 16: Fratres Nuntium Mittunt ad Josephum

MANDAVERUNT. Submiserunt nuntium, vel legatum, forte Benjamin insontem, et Josephi fratrem uterinum, qui nomine non tam suo, quam patris defuncti, haec a Josepho postularet. Videntur mentiri hic fratres, et nomine patris abuti, ut male sibi conscii eo se protegant. Pater enim de Josephi virtute, mansuetudine et charitate fratribus ostensa per experientiam certus, nil mali fratribus ab eo metuebat; et si metuisset, vivens id Josepho dixisset, plenamque eis veniam et praeteritorum oblivionem impetrasset.


Versus 17: «Ut Servis Dei Patris Tui»

UT SERVIS (ita legendum cum Hebraeis, Graecis et Romanis, non servo) DEI PATRIS TUI. Ut nobis scilicet, qui sumus servi Dei, Dei inquam veri et aviti, quem coluit pater tuus, dimittas iniquitatem, quam in te exercuimus.


Versus 19: Flevit Joseph

FLEVIT JOSEPH, dolens fratres anxiari, et reconciliationi suae diffidere. Infide haec narrat Josephus: ulcisci se noluit Joseph; sciebat enim, quod ultionis momentanea est delectatio, misericordiae sempiterna.


Versus 19: «Num Dei Possumus Resistere Voluntati?»

«Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati?» Ergo, inquit Melanchthon, tam est opus Dei proditio Judae, et venditio Joseph, quam vocatio Petri. Ita et Calvinus.

Respondeo: imprimis Septuaginta vertunt, nolite timere, Dei ego sum, scilicet servus; et Chaldaeus, nolite timere, a facie Dei timeo, q. d. Absit a me qui sum servus et imitator Dei, ultionis appetitus, et vindictae cupido. Ita S. Chrysostomus et Bellarminus, lib. II De amissione gratiae, cap. XI. Sic et Suarez nostram versionem explicat: «Num Dei possumus resistere voluntati,» ei scilicet, qua vult ut vobis parcam?

Verum pro intelligentia nostrae versionis nota: Deus absoluta voluntate ante omnia decreverat Josephum in Aegyptum mittere, sive per se, sive per suos fratres, eumque ibi exaltare, et per eum fami communi consulere. Deinde praevidit aptum ad id fore medium fratrum malitiam, si eam permitteret exequi odium suum, quod in Josephum conceperant. Eam ergo Deus sapienter permittere, et ad finem jam dictum ordinare decrevit.

Nota secundo, Deus circa peccata duplicem habet voluntatem et providentiam: primo, permissivam, non autem immissivam peccati, ut vult Calvinus; secundo, ordinativam, qua peccatum ordinat ad justam paenam, vel aliud commune, aut privatum bonum; neutri voluntati Dei homo proprie potest resistere. Utraque enim est in solo Deo, et Dei libertate sita.

Perperam ergo Cicero, ut libertatem humani arbitrii tueretur, illud Deo subjici, et ab eo regi negavit; hinc merito de eo dixit S. Augustinus, lib. V De Civitate Dei, cap. IX: «Cicero, ut nos faceret liberos, fecit sacrilegos.»

Dices: Ergo etiam peccato homo resistere nequit; hoc enim necessario sequitur ex permissiva voluntate Dei. Respondeo: Ex hac Dei voluntate peccatum non sequitur necessario, sed infallibiliter, perinde ac sequitur ex praescientia Dei; peccatum enim voluntatem Dei non sequitur, sed antecedit: est enim ejus objectum. Itaque antequam Deus vult permittere peccatum, praevidet illud, videtque illud futurum, si ipse id velit permittere. Nam causa per se, et positiva peccati est voluntas hominis; Dei autem voluntas tantum est causa peccati permissiva, quae tantum est causa sine qua non.

Nota tertio, Joseph hic, ut injuriae fratrum se oblitum ostendat, utque eam elevet, et fratres consoletur, more piorum et sanctorum, ad utramque Dei voluntatem hoc fratrum peccatum refert; unde hebraice est, num pro Deo ego? id est, an Deus sum ego? qui scilicet haec omnia dixerim et ordinarim tam commode et congrue, q. d. Cum Deus omnia suo nutu gubernans et coordinans decrevit me mittere in Aegyptum, eique me praeficere, tam ad meum, quam ad vestrum, imo commune omnium bonum, scilicet ad publicam famem levandam; atque ad hoc permiserit vestrum scelus, quo me vendidistis in Aegyptum, eoque quasi medio usus sit ad hanc meam praefecturam: absit ut paena afficiam eos, quorum scelus mihi in summum bonum cessit, quosque Deus vult esse salvos: quin potius de tam felici eventu, qui Dei voluntate et providentia ex vestro scelere mihi et vobis accidit, gaudendum est, Deique voluntati haec omnia tam permittenti, quam ordinanti ascribenda et submittenda sunt. Hunc esse sensum patet ex seq. et ex cap. XLV, vers. 5 et 8.

Ita Interpretes et doctores, ac praesertim S. Chrysostomus, hom. 64, et Ambrosius, lib. De Joseph, cap. XII, et ex iis Ludovicus Molina, I part. Quaest. 19, art. 9, disp. 2. Sic Apostolus ad Romanos, XI, ut Gentes moveat ad compassionem, qua non indignentur, sed condoleant incredulitati Judaeorum, dicit eorum incredulitatem et delictum esse salutem Gentium: quia scilicet praedicatio Evangelica, ipsique praecones Evangelii, puta Apostoli, repulsi a Judaeis, deflexerunt ad Gentes, easque ad fidem, salutem et gratiam adduxerunt. Additque Apostolus, Deum conclusisse, id est concludi permisisse, omnia sub peccato, ut omnium misereretur, q. d. Ergo et vos, o Gentes, Deum imitamini, et ut Deus vestri misertus est, ita et vos Judaeorum miseremini.

Ita Sancti in voluntatem Dei omnia resignantes excusaverunt vitia et afflictiones sibi ab aliis illatas, easque animo quieto et sereno exceperunt: ut David, qui maledictionem Semei retulit ad voluntatem Dei, volentis punire sua peccata, ideoque noluit eum puniri. Et Machabaei, qui suos cruciatus acceptos tulerunt Deo, et divinae castigationi. Sophronius memorat Abbatem, cui discipulus per imprudentiam in mensa olera peramara apposuit; dissimulavit rem Abbas; gustans ex eisdem postea discipulus, errorem agnovit, et veniam precatus est. Cui Abbas: «Voluntas, inquit, Dei fuit, ut talia mihi apponeres. Si enim Deus aliud voluisset, effecisset ut alia proponeres.» Est enim hic actus magnae humilitatis, resignationis et conformitatis cum voluntate divina, in qua consistit perfectio humana et angelica.

Vidit hoc per umbram Gentilis Pythagoras, qui inter aurea suae ethices carmina et praecepta, haec inter prima ponit: Mortales quaecumque diis mittentibus augunt, / Ut tua sors tulerit, patiens ne ferre recuses: / Non spernenda medela tamen.


Versus 20: «Vos Cogitastis de Me Malum»

«Cogitastis» tantum, quia vestras utpote hominum contra me machinationes, Deo me protegente, non potuistis perficere.


Versus 21: «Blande et Leniter»

Hebraice est, locutus est ad cor eorum. Videant hic fideles, videant et imitentur principes clementiam et mansuetudinem Josephi, imo Christi, qui ait: «Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.»

Clemens erat Alexander Severus Imperator; objiciebant hoc illi mater et uxor, dicebantque: «Molliorem tibi, magisque contemptibilem imperii dignitatem fecisti;» ille: «Sed securiorem, respondit, et diuturniorem.»

Constantius Imperator raptores cujusdam virginis in exilium relegarat; parentes indignabantur eos non esse morte mulctatos. Tum ille: «Hactenus, inquit, incusent jura clementiae; sed Imperatorem, mitissimi animi legibus, caeteris praestare decet.»

Sic Carolus Magnus filiam, quod cum Eginharto secretario fornicata esset, utrumque mortis reum, non morte punivit, sed conjugio copulavit. Rem fuse narrat Lipsius, lib. II Monit. Polit. cap. XII, num. 12.

Rudolphus Imperator Austriacus, ex severiore mitior factus: «Severum, inquit, et immitem fuisse me aliquando paenituit; lenem et placabilem, nunquam.»

A Ludovico XII quidam postulavit bona civis cujusdam Aurelianensis, qui acerrimus Ludovici fuerat hostis, eo tempore, quo Ludovicus dux tantum erat Aurelianensis, et a Carolo VIII rege Franciae dissidebat; cui Ludovicus animo plane regio: «Tu, inquit, aliud a me pete, et meritis tuis gratia erit. De isto omitte: nam rex Galliae non ulciscitur injurias Ducis Aurelianensis,» q. d. Rex factus nolo ulcisci injurias mihi in Ducatu illatas.

Alfonsus, Aragonum rex, teste Panormitano, rogatus cur erga omnes, etiam malos, ita mitis esset, respondit: «Quia bonos justitia conciliat, malos clementia.» Cumque sui de nimia ejus lenitate quererentur: «Quid ergo, inquit, vultis ursos et leones regnare? hominum clementia, belluarum feritas propria est. Malo multos mea clementia servare, quam paucos mea severitate perdere.» Quidam ei objecit: Cave ne tua haec clementia in perniciem cedat; cui ille: «Imo vero, inquit, multa mihi perferenda sunt, ne in invidiam cadam.» Idem, rogatus quid maxime adversarios flecteret, respondit: «Placabilitatis et mansuetudinis nomen.»

Idem contra Venetos, instructa acie, procedens, cum illi occurrerent, humiliterque pacem peterent, atque sui quidvis ab eis extorquere cuperent, Alfonsus respondit: «Nullum aliud datae pacis pretium existimo, quam hostibus, genibus ad me advolutis, pacem dare.» Recte Ovidius: Conveniens hominum est hominem servare voluptas: / Et melior nulla quaeritur arte favor.

Videmus id nunc in Belgio.


Versus 22: Vixit Joseph Centum Decem Annis

Haec est periodus vitae Josephi: Joseph a fratribus venditus est anno aetatis suae 16, Jacobi 107, mundi 2216. Servitutem et carcerem toleravit 13 annis. E carcere eductus, factus est princeps Aegypti anno aetatis suae 30, patris 121, mundi 2230. Patrem Jacobum in Aegyptum vocavit, eumque ibi excepit laetus anno aetatis suae 39, patris 130, mundi 2239, qui fuit ab exaltatione et principatu suo nonus, post obitum Isaac decimus. Obiit Joseph anno aetatis suae 110, ab exaltatione sua 80, ab obitu patris 54, mundi 2310, ante exitum Mosis et Hebraeorum ex Aegypto 144.

Moraliter S. Chrysostomus, hom. 67 et ultima: «Vidisti, ait, quomodo majora sint praemia quam labores, retributionesque multipliciores. Tredecim annis servitutem et carcerem sustinuit, octoginta annis regnum administravit.»

«Filii quoque Machir.» «Filii,» id est filius: unum enim tantum genuit Machir; est enallage numeri. Ita S. Augustinus.

«Nati sunt in genibus,» q. d. Joseph filium Machir, mox ut natus est, sibi in filium adoptavit, ideoque in genibus suis eum statuit et excepit, uti fecit Rachel, cap. XXX, vers. 3.


Versus 24: «Asportate Ossa Mea Vobiscum»

«Asportate ossa mea vobiscum,» ut cum patre, avo et abavo sepeliar in Chanaan, terra nobis a Deo promissa. Vide dicta cap. XLVII, vers. 29 et 30. Hoc est quod ait Paulus, Hebr. XI, vers. 22: «Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.»

Hoc autem, ait S. Chrysostomus, non temere faciebat; duo enim agebat: unum, ne Aegyptii memores beneficiorum ejus, cum pro more suo facile ex hominibus deos appellent, corpus justi haberent in impietatis occasionem; alterum, ut securi et certi omnino sint se redituros. Et videre licebat rem novam et admirabilem, eum qui omnem Israel in Aegypto pascebat, illum et ducem reditus, et in terram Israel inducentem.» Promissis Josepho factis steterunt Israelitae, cum exeuntes ex Aegypto secum extulerunt ossa Joseph, eaque intulerunt in Chanaan, sepelieruntque in Sichem, ut habetur Josue XXIV, 32.

Anagogice Rabanus: «Joseph, inquit, incolatum terrae Aegypti detestans, terram repromissionis desiderabat, ut quamdiu sumus in hac peregrinatione, veram patriam, terram viventium, justis promissam desideremus, et in eam transferri post mortem velimus;» Ideoque cum Psalte crebro suspiremus: «Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar. Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini.»

Similia Josephi et Jacobi, puta pia et coelestia, fuerunt aliorum Patriarcharum, et Sanctorum morientium monita et vota; ut Mosis, Deut. XXXI et XXXII; Josue, cap. XXIV; Davidis, II Reg. XXII et XXIII; Elisaei, IV Reg. XIII; Mathathiae, I Machab. II.


Verba Morientia Sanctorum et Virorum Piorum

Ita S. Basilius moriens suos ad se confluentes doctrina sacra instruxit, dicensque: «In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum,» animam laetus exhalavit. Testis est Nazianzenus, orat. 20.

S. Ambrosius moriens ait: «Non sic vixi, ut pudeat me inter vos vivere. Sed nec mori timeo, quia bonum Dominum habemus.»

S. Augustinus moriens: «Non est mirum, inquit, quod cadunt ligna et lapides, et mortales moriuntur.»

S. Chrysostomus exul in magna afflictione paulo ante mortem scribens ad Innocentium Pontificem: «Nos, inquit, tertium jam annum in exilio versamur, expositi pestilentiae, fami, bello, continuis incursionibus, solitudini inenarrabili, quotidianae morti, et Isauricis gladiis.» Hisce confectus tandem, et moriens dixit: «Gloria tibi, Domine, de rebus omnibus,» uti refert Nicephorus, lib. XIII, cap. XXXVII.

S. Martinus moriens, oculis ac manibus in coelum semper intuens, invictum ab oratione spiritum non relaxabat; et cum a presbyteris rogaretur ut corpusculum lateris mutatione relevaret: «Sinite, inquit, me coelum potius respicere quam terram, ut suo jam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur.» Haec locutus diabolum vidit assistere; cui ille: «Quid hic astas, cruenta bestia? nihil in me funeste reperies. Abrahae me sinus recipiet,» inquit Sulpitius.

S. Fulgentius acerrimo morbo correptus: «Domine, inquit, da mihi modo patientiam, et postea indulgentiam,» petensque a suis erratorum veniam, ac quod reliquum erat pecuniae pauperibus distribuens, emigravit.

S. Gregorius sub mortem scribens ad Rusticanam patriciam: «Me, inquit, amaritudo animi, et assidua exacerbatio, atque podagrae molestia afficit, ut corpus meum tanquam in sepulcro siccatum sit: unde peto ut pro me oretis, quatenus de hoc carcere citius educar.»

S. Hilarion, teste S. Hieronymo, moriens dicebat: «Egredere, quid times, anima mea? quid dubitas? septuaginta prope annis servisti Christo, et mortem times?»

S. Bernardus moriens: «Haec tria, ait, in vita servavi quae vobis commendo: primo, minus sensui meo quam alterius credidi; secundo, laesus de laedente vindictam non expetivi; tertio, nemini scandalum facere volui; et si quando incidit, sedavi ut potui.»

Gerardus, S. Bernardi frater, moriens ait: «Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis.»

Fernandus, Castellae rex, moriens: «Domine, inquit, regnum quod a te accepi, tibi restituo; colloca me, quaeso, in aeterna luce.»

Carolus, Siciliae rex, moriens: «O vanas, inquit, hominum cogitationes! quid mihi jam regnum prodest? quam praestaret jam pauperem fuisse, non regem!»


Synopsis Historiae et Chronologiae Totius Geneseos

1. Adam creatur. Primo anno mundi, die sexto, qui fuit dies veneris, creavit Deus Adam et Evam. Gen. I, 26.

2. Seth nascitur. Anno 130 Adae et mundi natus est Seth. Gen. cap. V, vers. 3.

3. Adam moritur. Anno suo et mundi 930 mortuus est Adam. Gen. cap. V, vers. 5.

4. Henoch rapitur. Henoch raptus est in paradisum anno mundi 987; aetatis vero suae 365. Gen. cap. V, vers. 23.

5. Mathusalem nascitur. Natus est Mathusalem anno mundi 687, vixitque annos 969; ac consequenter mortuus est anno mundi 1656, qui fuit annus diluvii. Gen. cap. V, vers. 27.

6. Noe nascitur. Noe natus est anno mundi 1056, puta 126 annis post mortem Adae; cumque esset 500 annorum, genuit Sem, Cham et Japhet. Gen. V, 30.

7. Diluvium. Anno sexcentesimo Noe, qui fuit annus mundi 1656, factum est diluvium, quod duravit annum integrum. Gen. VII, 11, et cap. VIII, vers. 14.

8. Turris Babel. Anno 170 a diluvio, Nemrod cum suis aedificat turrim Babel, ibique Deus confundit linguas, et dispergit homines in varias terras et gentes. Gen. cap. XI, vers. 9.

9. Abraham nascitur. Anno 292 a diluvio nascitur Abraham, qui fuit annus mundi 1949. Gen. cap. XI, vers. 26.

10. Noe moritur. Anno 350 a diluvio, cum Abraham ageret annum aetatis 58, moritur Noe. Gen. cap. IX, vers. 29.

11. Abraham vocatur a Deo. Anno aetatis suae 75, Abraham a Deo ex Chaldaea evocatur in Chanaan. Gen. cap. XII, vers. 4.

12. Victoria Abrahae. Melchisedech. Inter vocationem Abrahae et nativitatem Ismael, quasi medio tempore, puta sub annum Abrahae 80, videtur contigisse victoria Abrahae contra Chodorlahomor, et occursus, benedictio ac sacrificium Melchisedech, de quo Gen. XIV.

13. Ismael nascitur. Inde post quinque annos, puta post decem annos a vocatione sua, Abraham ducit Agar ancillam suam, ex qua sequenti anno, qui fuit octogesimus sextus vitae Abrahae, gignit Ismaelem. Gen. cap. XVI, vers. 16.

14. Circumcisio instituitur. Inde a nato Ismael anno decimo tertio, cum Abraham esset 99 annorum, a Deo accipit Sacramentum circumcisionis, seque et Ismaelem circumcidit. Gen. cap. XVII, vers. 24.

15. Isaac concipitur. Hoc eodem anno 99 Abrahae, qui fuit mundi 2048, promittitur ei, et reipsa concipitur Isaac. Gen. cap. XVIII, vers. 10.

16. Sodoma conflagrat. Hoc eodem anno 99 Abrahae, imo et eodem die, quo Angeli Abrahae promiserunt filium Isaac, contigit incendium Sodomae, conversio uxoris Lot in statuam salis, Lot ebrietas et incestus cum filiabus. Gen. cap. XXI, vers. 1 et seq.

17. Isaac nascitur. Anno sequenti, qui fuit centesimus Abrahae, mundi vero 2049, nascitur Isaac. Gen. XXI, 4.

18. Isaac immolatur. Abraham immolat Isaac agentem annum vigesimum quintum, anno aetatis suae 125, si credimus Josepho. Gen. cap. XXII.

19. Sara moritur. Sara uxor Abrahae moritur anno aetatis 127, qui fuit Abrahae 137. Gen. cap. XXIII, vers. 7.

20. Rebecca nubit. Isaac ducit Rebeccam anno aetatis suae 40, qui fuit Abrahae 140. Gen. cap. XXV, vers. 20.

21. Abraham moritur. Abraham moritur anno aetatis 175, qui fuit annus mundi 2124. Gen. cap. XXV, vers. 7.

22. Ismael moritur. Ismael moritur anno 48 post mortem Abrahae, cum esset 137 annorum. Gen. cap. XXV, vers. 17.

23. Jacob nascitur. Isaac gignit Jacob et Esau anno aetatis 60, qui fuit a diluvio annus 452, mundi 2109. Gen. cap. XXV, vers. 26.

24. Moritur Sem. Anno 502 a diluvio, cum Jacob ageret annum aetatis quinquagesimum, moritur Sem, filius Noe: vidit ergo Jacob suum avum undecimum Sem; a Sem enim undecima generatione descendit Jacob: vixit enim Sem annis 602. Gen. cap. XI, 11.

25. Jacob fugit. Jacob fratri Esau praeripit benedictionem patris, ideoque fugit in Haran, anno aetatis 77, ibique servit Laban per viginti annos, quibus expletis redit in Chanaan anno aetatis 97. Gen. cap. XXXI, vers. 41.

26. Joseph nascitur. Jacob cum esset 91 annorum, gignit Joseph, puta anno mundi 2200. Gen. cap. XXX, vers. 24 et 25 juncto cum Gen. cap. XXXI, vers. 41.

27. Isaac moritur. Moritur Isaac anno aetatis 180, qui fuit Jacobi 120. Gen. cap. XXXV, vers. 28.

28. Joseph venditur in Aegyptum. Joseph venditur in Aegyptum anno aetatis decimo sexto, cum jam paulo ante mortua esset ejus mater Rachel, et natus Benjamin. Paulo ante mortem Rachelis contigit stuprum Dinae, et excidium Sichimorum. Gen. cap. XXXVII, vers. 2.

29. Joseph servit in Aegypto tredecim annos, puta usque ad annum aetatis trigesimum, ex quibus septem ultimos annos egit in carcere. Gen. cap. XL, vers. 4 juncto cum Gen. cap. XLI, vers. 1.