Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)

Genesis XLIX

(Benedictiones Jacobi Morientis)



Synopsis Capitis

Jacob moriturus convocatis filiis benedicit, et prophetizat quae posteris bona malaque sint eventura. Secundo, vers. 29, jubens se sepeliri in Chanaan moritur. Aliqui caput hoc inscribunt: Benedictiones duodecim Patriarcharum; alii: Prophetia de duodecim Patriarchis. Utrique vere et recte: utrumque enim hic agit Jacob.


Textus Vulgatae (Versus 1–32)

1. Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. 2. Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum. 3. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei: prior in donis, major in imperio. 4. Effusus es sicut aqua, non crescas; quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. 5. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia. 6. In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. 7. Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel. 8. Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. 9. Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum? 10. Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. 11. Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. 12. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. 13. Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. 14. Issachar asinus fortis accubans inter terminos. 15. Vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens. 16. Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel. 17. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. 18. Salutare tuum exspectabo, Domine. 19. Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum. 20. Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. 21. Nephtali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. 22. Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiae discurrerunt super murum. 23. Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. 24. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est lapis Israel. 25. Deus patris tui erit adjutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae. 26. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium aeternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos. 27. Benjamin, lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. 28. Omnes hi in tribubus Israel duodecim; haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis, benedictionibus propriis. 29. Et praecepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei, 30. contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulcri. 31. Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. 32. Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit, appositusque est ad populum suum.

Nota hic in Jacobo priscum morem, quo parentes morituri, suis filiis vel subditis extrema dabant, vel oracula, vel monita salutis, ac deinde eis benedicebant. Sic fecit et Moses, Deuter. cap. xxxi, xxxii et xxxiii; et Josue, cap. ult.; et Samuel, I Reg. cap. xii; et Tobias, cap. iii; et Mathathias, I Machab. ii; et Christus Dominus, Joan. cap. xiv et xv.

Exstat tomo III Biblioth. SS. Patrum, testamentum duodecim Patriarcharum, puta horum duodecim filiorum Jacobi, in quo multa quae hujus sunt capitis, explicantur. Narrantur in eo plurima tum prophetica oracula, tum adhortantia ad virtutem ac Dei cultum: multa quoque inseruntur vaticinia ex libro Enoch. Vetustum est; nam meminit ejus Origenes, hom. 15 in Josue, et Procopius Gazaeus in cap. xxxiii Gen. Transtulit illud ex Graeco in Latinum Robertus, Lincolniensis Episcopus. Verum hoc testamentum incerti et suspecti est autoris; multa enim mira habet et nova, similia Judaicis fabulis.


Versus 1: In Diebus Novissimis

In novissimis diebus. — In futuris temporibus. Hebraeum enim אחרית acharit, quod Noster vertit novissimum, significat sequens, posterius, postea futurum: Jacob enim hic praedicit quaedam quae mox secuta sunt, quaedam quae sub Josue, quaedam quae sub Judicibus, quaedam quae sub Christo evenerunt, et quaedam quae sub Antichristo evenient.


Prophetia et Benedictio Ruben

3. Ruben primogenitus meus, — quoad generationem et nativitatem; nam alioqui Jacob eum spoliat hic jure primogeniturae, ob incestum cum Bala. Erat Ruben hoc anno, qui fuit Jacobi 147 et ultimus, annorum 62, Simeon 61, Levi 60, Judas 59, Joseph 56, ut patet ex dictis cap. xxx.

Tu fortitudo mea, — quem scilicet primo genui in robore aetatis.

Et principium doloris mei. — Quia nati liberi novas curas, dolores et anxietates parentibus afferunt; vel potius, q. d. Tu mihi fuisti praecipua causa doloris et tristitiae, ob tuum incestum. Hebraice est, ראשית אוני rescit oni, quod secundo, cum Chaldaeo, Vatablo et aliis verti potest, principium roboris mei, id est, virtutis meae generativae, q. d. In te generando primo meum robur virile vimque generandi ostendi. Unde Septuaginta vertunt, principium filiorum meorum. Sic vertit etiam noster Interpres, Deut. xxi, 17. Unde patet Jacobum, ante matrimonium cum Lia, caste vixisse, nec ullam feminam cognovisse.

Prior in donis, major in imperio, — scilicet esse debebas, tanquam primogenitus; quod Chaldaeus clare explicat sic vertens: Tu accepturus eras tres partes, scilicet primogenituram, sacerdotium et regnum; sed non accipies, quia peccasti cum Bala. Sacerdotium enim a Ruben translatum est in Levi; regnum duarum tribuum datum est Judae, decem vero tribuum datum est Ephraim; primogenitura, puta duplex portio haereditatis in Chanaan, ac consequenter duplex tribus, consignata est Josepho, scilicet ejus filiis Ephraim et Manasse. Unde I Paral. v, 1, dicitur primogenitura a Ruben translata esse in Joseph.

Noster hoc jus primogeniturae, item jus sacerdotii intellexit, cum vertit, prior in donis; sicut jus regni intellexit, cum vertit, major in imperio. Hebraea habent, יתר שאת ויתר עז vieter seet veieter oz, quod clare Pagninus vertit, excellens dignitate (aut donis et muneribus), excellens fortitudine, supple, esse debebas.

Nota: Rubeno primogenitura spoliato, in eam succedere debuisset Simeon secundo genitus; sed quia hic impius in Joseph, et quia ejus tribus cum suo duce adoravit Beelphegor, Numer. xxv, 14, hinc in tertiogenitum, scilicet Levi, nobilior primogeniturae dignitas, scilicet sacerdotium, et in quartogenitum, scilicet Judam, alterum primogeniturae jus, puta regnum, translatum est.

Major in imperio. — Habebat enim primogenitus quasi regalem quemdam principatum atque dominatum in omnes fratres, ut patet Gen. xxvii, 29. Octo, inquit Pererius, memorantur fuisse primogenitorum praerogativae in populo Dei, etiam ante legem Mosis. Prima, erant sacerdotes. Secunda, primogenitus sedebat primus in mensa, majorque portio ei dabatur, Gen. xliii, 33. Tertia, benedicebat ille alios fratres, ipsi submittebant se illi, et adorabant eum, Genes. xxvii, 29. Quarta, habebat imperium et dominatum in fratres, ibidem. Quinta, accipiebat duplicem partem haereditatis paternae, Deuter. xxi, 17. Sexta, primogeniti redimebantur quinque siclis, alii vero filii minime, tanquam illi specialiter essent Deo consecrati et addicti. Septima, utebantur, inquit, singulari quodam vestium genere, id est, prae caeteris fratribus delicato et pretioso; quamobrem Jacobo ambiens primogenituram Esau, ejus vestes induit, quanquam hoc non satis concludat. Octava, primogenitus singulariter benedicebatur a patre jam moribundo. Atque has fere omnes praerogativas perdidit Ruben.

4. Effusus es sicut aqua. — Libidine et incestu diffluxisti, profusa fuit libido tua. Minus significanter vertunt Lyranus et Abulensis: Depressus es, dejectus es sicut aqua. Longe enim significantius vertit Noster, «effusus es sicut aqua,» quia sicut, cum aqua effunditur, nihil ejus in poculo aut situla manet residuum, non color, non odor, non sapor: ita luxuria hominis vires, judicium, rationem, sapientiam, famam, opes, conscientiam bonaque omnia cum semine et sanguine saepe effundit et profundit.

Non crescas, — non cresces: magis enim est prophetia quam imprecatio, q. d. Quia peccasti incestu, hinc Deus puniet te sterilitate, ut non crescas numero prolium et nepotum, nec etiam excellentia, opibus et gloria. Hinc tribus Ruben fuit una ex minimis. Idem praedixit Moses, Deut. cap. xxxiii, vers. 6.

Ascendisti cubile patris tui, — incestasti Balam uxorem patris tui. Hac de re, deque Rubeni paenitentia mira, utinam vera, habet apocryphum testamentum duodecim Patriarcharum, cujus memini initio capitis.

Allegorice: Ruben, inquit S. Ambrosius, est Judaeus, qui humanitatem Christi, quae est quasi lectus divinitatis, violavit et occidit, ideoque a Deo est maledictus.

Pari modo tropologice: Ruben sunt Eutychiani, Nestoriani aliique haeretici, inquit Rupertus; rursum, mali Praelati et principes, qui effusi in voluptates carnis, Ecclesiam scandalizant, violant et profanant.

Denique disce hic primo, seram esse Dei vindictam, sed nunquam irritam. Ecce sceleris Ruben post 30 annos quam fuerat ab eo patratum, et a Jacob dissimulatum, vindicta et poena pronuntiata est. Secundo, quam vili de causa homines maxima bona perdant. Nonne Ruben omnia primogeniturae bona amisit, brevissimae voluptatis turpissima mercede? nonne eadem amisit Esau per lentis edulium? Tertio, quantum sit scelus, contumacem et contumeliosum esse in parentes; cujus rei tria sunt illustria exempla in Scriptura: unum Cham, filii Noe; secundum Ruben, filii Jacob; tertium Absalonis, filii Davidis.


Prophetia et Benedictio Simeon et Levi

5. Simeon et Levi fratres, — non tantum germani natura, sed simillimi et conjunctissimi scelere, puta feritate, audacia, dolo, crudelitate in Sichimitas.

Vasa iniquitatis, — id est instrumenta iniquitatis, et iniquae caedis ac stragis Sichimorum. Hebraei enim כלי keli, id est vas, vocant quodvis instrumentum. Infideliter et perperam vertit Chaldaeus: Simeon et Levi viri fortissimi, in terra peregrinationis suae fecerunt fortitudinem; quasi eos a fortitudine laudet hic Jacob, cum eorum furorem et crudelitatem incuset, ut patet ex sequentibus.

Bellantia. — Non otiosa fuerunt haec vasa, sive instrumenta, sed injustum bellum et cladem intulerunt Sichimis. Hebraice est, מכרותיהם mecherotehem, quod Arias, Oleaster et Vatablus vertunt, machaerae eorum, q. d. Machaerae eorum fuerunt vasa, puta, arma iniquitatis. Hoc valde appositum est, videturque nomen machaera, uti et alia multa Latina et Graeca, ab Hebraeis descendere, licet id neget Eugubinus.

6. In consilium eorum non veniat anima mea. — «In consilium,» quo scilicet machinati sunt proditorie cladem Sichimorum, q. d. Ego hoc eorum consilium et scelus olim aversatus sum, et etiamnum aversor. Secundo, allegorice praevidit hic Jacob consilium, quod contra Christum inierunt Scribae et Pharisaei, qui a Simeone prognati sunt; et Pontifices ac sacerdotes, qui ex Levi descenderunt. Horum ergo consilium, quo Christo necem sunt machinati, itaque parentum suorum Simeonis et Levi scelus sunt imitati, detestatur et execratur hic Jacob; est enim hic prophetia: ita S. Ambrosius, Isidorus, Rupertus et alii.

Et in coetu illorum non sit gloria mea, — q. d. Illi in hac strage, quasi indice fortitudinis suae, gloriati sunt: absit a me tale decus et gloria. Septuaginta vertunt, in coetu illorum non contendant jecora mea, q. d. In coetu illorum non sit amor meus, non cor, non jecur meum: jecur enim est sedes amoris et desiderii; et Hebraeum כבד cabod, si aliis punctis legas cabed, significat jecur.

Occiderunt virum, — viros, puta Sichimitas, cum suo principe, et mali causa, Sichem. Est synecdoche.

Et in voluntate sua. — In sua libidine saeviendi. Unde Septuaginta vertunt, in sua concupiscentia.

Suffoderunt murum, — id est muros, q. d. Ipsi everterunt et vastarunt urbem muratam Sichem, ejusque muros diruerunt. Ex hoc ergo loco, apparet quod Simeon et Levi cum suis, quando furibundi invaserunt urbem Sichem, non tantum cives ejus occiderint, sed et moenia everterint.

Sic allegorice, Scribae et sacerdotes, ex Simeon et Levi oriundi, per Titum everterunt Jerusalem, quia occidendo Christum, causam ejus excidio dederunt, et quasi in illud evocarunt Titum.

Alii, ut Procopius, per muros intelligunt Hemor et Sichem, principes urbis, qui eam instar muri sua potentia tuebantur. Hinc et Septuaginta pro שור schur, id est muro, legentes scor, id est taurum, vertunt, subnervarunt taurum, puta ipsum Sichem succiderunt et interemerunt.

Denique Targum Hierosolymitanum vertit, vendiderunt Joseph, qui assimilatus est bovi: quod si verum est, ergo Simeon et Levi fuere choragi in venditione Josephi, ut merito solum Simeonem carceri incluserit Joseph, cap. xlii, vers. 25.

7. Maledictus furor eorum. — Haec maledictio a Levi et Levitis sublata est per zelum, tum Mosis et Aaronis, aliorumque Levitarum in caede adorantium vitulum aureum; tum Phinees Levitae, qui Hebraeum incestantem Madianitidem et occidit, et Beelphegor evertit, Num. xxv, vers. 5 et 6: ideoque tribus Levi et sacerdotium et benedictionem a Mose accepit, Deut. xxxiii, 10. In Simeone vero remansit haec maledictio, propter fornicationem et idololatriam Zambri, qui fuit dux tribus Simeonis, quem occidit Phinees, Numer. xxv. Unde solus Simeon a Mose non fuit benedictus, Deut. xxxiii: ita Procopius.

Dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel, — ne scilicet rursum capita conferant, et suo consilio aliis perniciem machinentur. Id impletum est in Levi, quia Levitis nulla sors obtigit in Chananaea, sed fuere per omnes tribus dispersi; in Simeone quoque, quia ei data fuit sors et sedes in medio tribus Juda, Josue xix, vers. 2 et 9. Rursum cum tribus Simeon excrevisset, novas sedes quaesivit, et pars in Gador, pars in montem Seir abiit, I Paral. iv, vers. 27, 39 et 42. Denique Scribae et legisperiti, ex Simeone oriundi, aeque ut sacerdotes, sparsi fuerunt per omnes tribus, ut populum in lege instruerent, Deo poenam hanc in eorum laudem, et populi bonum vertente. Et hac parte haec prophetia simul est benedictio Simeonis et Levi; quanquam et prior increpatio, utpote paterna, benedictio censeri possit et debeat, uti dicam vers. 28.


Prophetia et Benedictio Juda

Jacob commendat tribum Juda, primo, a nomine: Judas idem est quod confessio et laus; secundo, a fortitudine bellica; tertio, a dignitate et reverentia, quod scilicet Judam adorabunt fratres; quarto, a victoriis; quinto, a regno et sceptro; sexto, ab opibus et frugum copia; septimo, a Christo ex ea nascituro. Haecque omnia praedicit et vaticinatur ab hoc versu usque ad 12.

8. Juda, te laudabunt. — In Hebraico est elegans paronomasia nominis Juda: יהודה יהודוך jehuda, jehoducha, q. d. Recte vocaris Juda, id est laus, quia te laudabunt fratres tui. Vocaverat eum mater Lia Judam cap. xxix, vers. ult., quasi gratias agens et laudans Deum ob datam hanc prolem; nunc pater Jacob eum quoque vocat Judam, alia ratione et allusione, scilicet quod a fratribus suis laudandus sit. Tribus enim Juda prima post Mosen ausa est ingredi mare Rubrum. Haec, mortuo Josue, dux fuit ceterarum tribuum in praeliis, Judic. 1. Ex hac ortus est rex David potentissimus et gloriosissimus, Salomon aliique reges, usque ad captivitatem Babylonicam. Haec contra Ismaelitas, Idumaeos, Moabitas, Arabes, omnesque vicinos maxima bella gessit. Ex hac natus est Zorobabel, dux populi Babylone redeuntis. Denique ex hac ortus est Christus.

Manus tuae in cervicibus inimicorum, — ut eos in fugam agant, insequantur, capiant, trucident; unde Chaldaeus vertit, manus tuae praevalebunt contra inimicos tuos.

Adorabunt te filii patris tui. — En transfertur hic a Ruben jus primogeniturae, illudque consignatur Judae. Primogenitus enim, quasi fratrum princeps, ab eis colebatur et adorabatur, id est, coram eo curvabant se fratres, illique civilem reverentiam exhibebant, qualis exhibetur patri, vel principi. Rursum significatur hic regia potestas donanda Judae; reges enim a subditis adorantur, dum eis se humiliant et prosternunt, honoris et reverentiae causa.

Allegorice, Judas est Christus, qui assidue Deum laudavit, adeoque fuit quasi continua laus Dei, quem confessi sunt usque ad mortem omnes martyres, quem omnes fratres, id est, angeli et homines sancti laudant et adorant, qui fortissime nos e faucibus daemonis eripuit. Unde «manus ejus in cervicibus» daemonis, mundi, carnis et peccati, quae ipse debellavit.

Filii patris. — Non dicit matris, sed patris, quia fratres Judae diversas habuerunt matres, sed eumdem patrem; Jacob autem hic praedicit omnes fratres, ex quacumque matre natos, Judam adoraturos.


Versus 9: Catulus Leonis Juda

9. Catulus leonis Juda. — Sicut Judas inter fratres est, ita tribus Juda inter alias tribus erat instar leonis, primo, fortissima; secundo, impavida; tertio, bellicosissima; quarto, victoriosissima; quinto, generosissimi animi. Huc festive allusit S. Hilarius, qui, dum quidam per calumniam eum Gallum nuncuparet: «Non sum, inquit, natus Gallus, sed ex Gallia; tu vero Leo es (erat enim hoc nomine), sed non de tribu Juda.» Refert Joannes Selethus, cap. xxii.

Hos leoninos Judae animos habeant duces, habeant fideles. Dux fortis adamanti est similis, qui nec ferro infringi, nec igne absumi potest. Fredericus II Imperator audiens principum minas: «Minarum, inquit, strepitus, est asinorum crepitus.»

Ita Leonidas Persae cuidam minitanti, quod Spartani die postero ex telorum imbre solem non essent visuri: «In umbra igitur, respondit, commode pugnabimus.»

Alfonsus Aragoniae rex vidit naufragos auxilium implorantes; aliis timentibus, ipse navim solvit dicens: «Satius est una cum sociis viris fortissimis occumbere, quam illos videre (in tempestate) extrema pati.» Testis est Panormitanus.

Carolus V stans in acie intra vallum et stationes, cum hostis glandium imbres ejacularetur, monitus ut se reciperet, respondit: «Canes qui latrant non sunt extimescendi: neque est quod timeatis, cum praesidio Dei satis vallati sumus.»

Rursum Carolus V juxta Ingolstadium ab hoste crebra jaculatione impetitus: «Confidite, ait, nullus unquam imperator tormenti ictu periit.» Idem in Hispaniam profecturus, cum audiret in via pestem grassari: «Eundum, inquit, nec praetermittenda tam bona tempestas: pestis Augustum, pestis Caesarem, pestis Carolum ullum nunquam attigit.»

Ludovicus XII pergens Mediolanum, intelligensque oppidulum, ubi hospitari cogitabat, ab hoste esse interceptum, perrexit, dixitque: «Ego super corpora eorum hospitium accipiam, vel illi in meo.»

Ludovicum Bavarum ceperat Albertus marchio Brandenburgensis, multa ab eo petens et minitans; cui Ludovicus: «Quae poteris ex me libero impetrare, eodem modo ex capto petito. Si amplius quid voles, corpus meum in tua potestate est; animum vero mihi, non tibi obnoxium invenies.»

Otho IV Imperator equitem, qui falso fuerat accusatus, quod pudicitiam Imperatricis tentasset, occidi jussit: uxor mariti caput gremio gestans, Imperatorem adit, et qua poena injustus judex mulctandus sit, rogat: Morte, ait Imperator; tum illa: «Tu ergo Imperator, morere, qui maritum meum innocentem occidisti. Innocentem fuisse, ferro ignito quod innoxie manibus meis contrecto, probo.» Ita Bernardus Corius in Vita Othonis.

Nota: Hebraei leoni plura dant nomina, quibus ejus aetatem secernunt et distinguunt; nam primo, גור gur vocatur leo, cum est catulus et quasi infans. Secundo, vocatur כפיר kephir, cum jam grandescit, fitque adultus, ut ferocire et praedari incipiat. Tertio, vocatur אריה arie, vel ari cum statu est robore, leoque perfectus. Quarto, cum est confirmato plenoque robore et aetate, vocatur לאבי labi, quasi cordatus, a לב leb, id est cor. Quinto, vocatur ליש lais, cum jam senescit, et quasi miles veteranus in praedis exercitatus, viret tamen adhuc, et viget.

Ex hisce nominibus, tria hic dantur Judae, scilicet primo, gur, sub quo complectitur et kephir, significat infantiam et adolescentiam tribus Juda in bellis tempore Josue. Secundo, arie significat ejusdem robur virile, quod habuit sub Davide. Tertio, labi significat ejusdem confirmatum robur et imperium sub Salomone, qui fuit labi, id est, cordatus in sapientia, fortitudine, liberalitate, magnificentia.

Ad praedam, fili mi, ascendisti. — Pro ad praedam, Hebraea, Symmachus et Aquila habent כטרף mittereph, id est a praeda, quo significant assiduam praedarum et victoriarum continuationem, q. d. A praeda in praedam ascendisti, assidue praedaris, jugiter a praeda et cum praeda redis. Hoc maxime verum exstitit in Davide, qui tota vita in bellis versatus, assiduas ex hostibus praedas egit, et gradatim a minore praeda in majorem ascendit: puta ab ursi et leonis discerptione, progressus est ad duellum cum Goliath, ejusque spolia; inde ad praefecturam militiae, et praedam centum praeputiorum, I Reg. xviii, vers. 43; mox e Philistinis juges abegit praedas, I Reg. xxvii; postea tribum Juda quasi divulsit a Saulis regno, II Reg. ii, 7. Denique factus rex omnium tribuum, maximas de Ammonitis, Moabitis, Syris aliisque gentibus praedas abduxit. Ita Delrio.

Ex hac prophetia factum est ut tribus Juda, David, Salomon, etc., pro insigni habuerint effigiem leonis. Unde et Preto (vel, ut alii vocant, presbyter) Joannes rex Abyssinorum, qui ex regina Saba et Salomone, ac consequenter ex Juda, se descendere jactat, pro insigni, sive stemmate, gestat leonem, qui manu tenet erectam crucem. Leo enim prosapiae ex Juda, crux Christianitatis est insigne.

Requiescens accubuisti. Aquila, incurvans recubuisti; Symmachus, claudicans consedisti, q. d. Sicut leo, praeda potitus, cernuat se in terram, et quasi piger ac claudus recumbit, ut eam devoret, comedentem vero nemo audet lacessere, vel interpellare: ita tu, o Juda, postquam per Davidem tuo sceptro subegisti tribus omnes, regnumque tuum stabilivisti, securus te paci et quieti tradidisti, et quasi leaena catulos suos lactans, dormienti similis, in strato tuo te collocasti, tanquam bonus pastor populum tuum pascens et fovens, ita ut nemo te bello lacessere audeat. Ita Delrio.

Nota: Haec omnia praeterita per futurum exponenda sunt: est enim prophetia.

Quasi leaena — quae catulos lactans saevior et fortior est leone.

Quis suscitabit eum? — quis eum suscitare et bello lacessere audeat? quisquis id faxit, non feret impune, cladem accipiet.

Allegorice, Christus ex Juda prognatus, «ascendit ad praedam,» quia ejus nomen est: «Accelera spolia detrahere, festina praedari» (Isaiae VIII, 3). Hinc requievit, id est mortuus est, ut leo: quia in morte sua totum mundum commovit, et diabolum ac mortem moriendo destruxit. Ita S. Ambrosius, lib. De Benedict. Patriarch., in benedict. Judae: «Quis, ait, suscitabit eum, hoc est, quem Dominus suscipiet? Quis est alius qui resuscitet, nisi ipse se sua Patrisque resuscitet potestate? Video natum auctoritate propria, video mortuum propria voluntate, video dormientem potestate propria; qui omnia suo fecit arbitrio, cujus alterius, ut resurgat, egebit auxiliis? Ipse igitur suae resurrectionis auctor est, qui mortis est arbiter.»

Catulus leaenis triduum dormit. Tradit ex Physicis Eucherius hic, catulum leonis, cum natus est, triduum dormire; tertio die fremitu patris tremefacto cubili excitari: ita Christus tertio die per suam et Patris potentiam, qua simul terrae motum induxit, resurrexit. Hoc perperam Epiphanius et Eucherius referunt ad mortuos catulos leonis, quos leo pater suo rugitu suscitet et vivificet; hoc enim falsum et fabulosum est.


Versus 10: Non Auferetur Sceptrum

10. Non auferetur sceptrum de Juda. Septuaginta, non deficiet princeps de Juda, q. d. Cum tribus Juda acceperit regnum in Davide, servabit hunc principatum et ducatum suum, donec veniat Messias sive Christus.

Dico ergo tribui Juda hic consignari regnum et principatum, eamque de facto illum obtinuisse usque ad Messiam, puta Christum, duplici ratione ac titulo. Primo, quia sola tribus Juda obtinuit regnum a Davide usque ad Sedeciam, per annos 470, idque in magna gloria, opibus et fortitudine usque ad captivitatem Babylonicam. Rursum, quia sola tribus Juda rediit ex hac captivitate, cum paucis aliis oriundis ex tribu Benjamin, Levi et aliis tribubus. Hinc tota deinceps gens Judaeorum, nomen a Juda accepit, omnesque licet ex aliis tribubus descendentes, censebantur esse tribus Juda, quia cum Juda erant commixti, atque in tribum et rempublicam Juda erant insiti et cooptati. Pari modo Romani dicuntur imperasse; et Romani Imperatores vocantur, quicumque Romae Romanum Imperium obtinuerunt, etiamsi ex Thracia, Hispania, vel aliunde essent oriundi, quia hi omnes cum Romanis in unam rempublicam, unumque imperium coaluerant.

Secundo et potius, praecise non defecit sceptrum de Juda usque ad Christum, quia corona, sive jus et potestas regni proprie pertinuit semper ad tribum Juda: tum quia hoc jus regni, Davidi, ejusque familiae oriundae ex Juda, fuit a Deo attributum, ut scilicet Davidis posteri in illud semper continua serie, jure haereditario succederent; tum quia sedes, ditio et metropolis regni, puta Jerusalem, pertinebat ad tribum Juda.

Ex hoc ergo loco convincimus Judaeos, eisque demonstramus Messiam jam venisse, eumque natum esse tempore Herodis: tunc enim defecit sceptrum de Juda, ac consequenter nostrum Christum esse Messiam, a Jacobo hic praedictum et promissum.

Respondeo tam parvum intervallum 35 annorum, in tanta serie temporum, hic pro nihilo reputari; sufficit enim ad veritatem hujus prophetiae, sub eodem rege Herode, in quo defecit sceptrum de Juda, natum esse Christum. Nam to donec non significat praecise annum, mensem, vel diem determinatum adventus Christi; sed tantum confuse significat quod sub illud idem tempus, puta sub eodem rege in quo deficiet sceptrum de Juda, nasciturus sit Christus.

Anagogice, sceptrum Christi ab ejus Pontifice non auferetur, donec veniat ipse in secundo suo adventu, ad nos beandum et glorificandum. Ita ex S. Ambrosio et Origene Pererius.

Et dux. Hebraice est מחקק mechokek, id est legislator, puta dux sive princeps, cujus est leges sancire, iisque populum regere.

De femore ejus. Femur metonymice significat partes genitales, quae sunt inter femora et inter pedes, ut habent Hebraea.


Donec Veniat Qui Mittendus Est (Silo)

Donec veniat qui mittendus est. Chaldaeus clare vertit: Donec veniat Messias, cujus est regnum; hujus enim nomen tunc erat Qui mittendus, aut venturus est. Hebraice est, donec veniat שילה Silo, quod varie deducant et explicant, omnes tamen ante de Christo.

Primo, Septuaginta pro Silo legentes שלה Schelo vertunt, donec veniat (scilicet Christus) cui repositum est, nimirum sceptrum et regnum Juda, uti legunt et intelligunt S. Ignatius, Irenaeus, Hieronymus et Ambrosius. Soli enim Christo, et consequenter Judae, repositum est primo, regnum Juda et Jacob; secundo, jus salvandi Israelem; tertio, omnes promissiones Abrahae et Davidi factae; quarto, thesauri omnes gratiae et gloriae; quinto, fides et obedientia omnium gentium; sexto, judicium vivorum et mortuorum.

Secundo, Leo Castrius pro Silo aliis punctis legit Sailach, id est donum, seu promissum ei.

Tertio, R. David Kimchi putat Silo significare filium ejus, puta Judae, et potius Dei; quasi Silo sit ille cui dicit Deus Pater: «Filius meus es tu, ego hodie genui te» (Psal. II).

Quarto, Galatinus et Hamerus pro Silo legunt שלה Schela, id est, qui ejus, puta mulieris et virginis est filius, carens patre — Ille de quo dicit S. Paulus Galat. IV: «Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere.»

Quinto, Vatablus et Oleaster putant Silo per metathesin dici quasi שלים schalom, id est pacificus, auctor pacis. Christus enim natus est ad hoc, ut pacem faceret inter Deum et homines, utque pacem relinqueret, et pacem suam nobis daret.

Sexto, verosimillimum est pro Silo per he legendum esse שילוח Shiloach per chet, id est legatus, missus vel mittendus, a radice שלח schalach, id est misit: ita enim vertit noster Interpres, hocque jam olim fuit commune nomen Messiae, ut patet Exodi cap. IV, 13. Unde ad hoc suum nomen Siloach allusit Christus, cum caecum illuminaturus misit eum ad piscinam Siloe, quae hebraice dicitur Siloach, «quod interpretatur Missus,» ut ait S. Joannes, cap. IX, 7. Proprium enim officium Christi fuit, agere legatum Dei apud homines: ergo proprium ejus nomen fuit Siloach, id est legatus, vel missus.

Nota: Hisce verbis: «Non deficiet, etc., donec veniat qui mittendus est,» implicite praedicit Jacob, quod ex Juda nascetur Christus. Jacob enim hic, uti singulis filiis propriam benedictionem, ita Judae Christum Christique generationem, quasi eximiam benedictionem assignat. Ita hanc prophetiam intellexerunt omnes Hebraei; unde Paulus ad Hebraeos, VII, 14: «Manifestum, inquit, quod ex Juda ortus sit Dominus noster.»


Exspectatio Gentium

Et ipse erit exspectatio gentium. Hebraice pro exspectatio est יקהת iikkehat, quod varie deducitur et explicatur. Primo, aliqui deducunt a radice significante innocentem, mundum et purum efficere; unde vertunt: Ipse purgabit Gentes, scilicet a peccatis eorum; ut huc alludat Gabriel, cum de Christo nascituro dicit: «Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum» (Matth. I). Secundo, alii deducunt a radice significante obedire. Unde Kimchi, Pagninus et Chaldaeus vertunt, ipsi obedient populi. Tertio, alii per metathesin deducunt a radice קהלה kehilla, id est ecclesia, congregatio, ut sensus sit, q. d. Messias erit concionator et doctor gentium; Messias gentibus praedicabit suum Evangelium.

Quarto, et optime, iikkehat vertas exspectatio: ita enim vertit Noster, Septuaginta, Aquila, Symmachus et Theodotion, a radice קוה kava, id est speravit, exspectavit; unde ad verbum ex Hebraeo ita vertes, ipsi (Silo, puta Messiae) erit exspectatio Gentium, q. d. Messias exspectabit fidem, obedientiam, dominium et regnum omnium Gentium, quia hanc quasi haereditatem ei promisit Deus, uti dicitur Psalm. II: «Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.»

Sensus enim est: «Ipse erit exspectatio Gentium,» q. d. Non tantum Judaei, sed et Gentes Messiam, quasi exspectatissimum, avidissime recipient, illi credent et obedient; in eo salutis suae spem, cor et amorem deponent et defigent. Dicitur ergo Christus «exspectatio Gentium,» actu, postquam natus fuit, cognitus et creditus a Gentibus: ante nativitatem vero Christus fuit «exspectatio Gentium,» virtute tantum, aut potius interpretative, q. d. Gentes postquam Christum audierint et cognoverint, ita avide eum amplectentur, ac si semper eum exspectassent. Simili prosopopaeia dicitur terra promissionis «pluvias exspectare de coelo,» Deut. XI, 14, quia si foret animata, inde pluvias exspectaret. Jam sicut terra indiget pluvia, ita Gentes eguerunt Christo, Christusque eis summa attulit bona. Merito ergo hic, et Aggaei cap. II, 8, Christus vocatur «desideratus cunctis Gentibus»; et hoc cap. vers. 26, vocatur «desiderium collium aeternorum.»


Versus 11–12: Vinea et Vinum

Vers. 11 et 12. Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores, q. d. Terra Juda, sive sors quae illi in Chanaan obveniet, erit tam ferax vini, ut vir aliquis possit ligare asinum suum ad palmitem unum, et ex ejus fructu onerare asinum; est enim tantae virtutis quaelibet vitis, et tam dives uvis et vino, ut non tantum sufficit ad usum domesticum, sed ex ea imponi quoque possit sarcina asino, quae ad forum deferatur, et ibi vendatur.

Prima expositio est Vatabli: haec expositio frigida est, terrena, Judaica; atque illi obstat, quod haec omnia dicuntur, non de Juda, sed de Silo, sive Messia. Unde Judam Jacob alloquens in secunda persona, ab eo in tertiam, puta Messiae, transit.

Secundo, uterque Chaldaeus, puta Onkelos et Jonathan, haec partim ad Judam, partim ad Messiam referunt. Verum et haec imperfecta, nec satis connexa, atque ex parte Judaica sunt.

Tertia et vera Patrum. Dico ergo: Omnes pene Patres, praeter unum Diodorum, hunc locum explicant ad litteram de Christo, puta Tertullianus, S. Ambrosius, Augustinus, Hieronymus, Chrysostomus, Clemens, Cyprianus, Theodoretus et alii, quos citat Pererius: quibus sane magis credendum est, quam Calvino eos subsannanti. Non Judas ergo, sed Christus est ligans funiculo fidei, spei et charitatis, ad vineam, id est, ad Ecclesiam primaevam ex Judaeis collectam, pullum suum, id est, populum Gentium, qui jugum legis nondum tulerat, cum eum Judaeis in una Ecclesia conjunxit, et adunavit; et ad vitem, id est, ad seipsum (Christus enim est vitis vera et fructifera, Joan. cap. xv, 1, a qua tota vinea pendet et enascitur), o fili mi, o Juda, ligabit idem Christus asinam suam, id est, populum Judaeorum jugo legis assuetum et attritum.

Hieronymus, dicitur Christus asinam ligasse ad se, quia per seipsum praedicavit Judaeis; pullum vero alligasse vineae, quia Gentibus per Judaeos, puta Apostolos, praedicavit, per eosque Gentes sibi aggregavit.

Lavabit (Christus) in vino (sanguinis sui, summa charitate pro hominibus effusi) stolam (id est carnem) suam, candidissimam et innocentissimam, ut eo non tantum rubricata, sed et dealbata, id est, purior effecta, ablutis omnibus mortalitatis vitaeque hujus miseriis gloriosa resurgat. Ita ex Tertulliano S. Ambrosius, lib. De Benedictione Patriarch. cap. IV. Et in sanguine uvae pallium suum. «Sanguis uvae» est vinum sanguinis Christi jam dictum. «Pallium» Christi est Ecclesia, quia Christus Ecclesia quasi pallio amicitur. Christus enim Ecclesiam sanguine suo lavit in cruce, et in dies lavat eam nascentem in baptismo, «mundans eam lavacro aquae in verbo vitae.»

12. Pulchriores. Hebraice חכלילי chachlile, id est rubicundiores, ardentiores, magis radiantes et fulgentes sunt «oculi» tui (o Christe), quam vinum; quia loti per passionem, perque splendidissimam resurrectionis tuae gloriam, quae maxime in facie, ore, dentibus et oculis effulget, emicant et radiant, mireque omnium Sanctorum intuentium oculos laetificant, magis quam vinum cor hominis recreet et laetificet. Ita Diodorus, Cyrillus, Theodoretus.

Et dentes ejus lacte candidiores. Significatur tota hac phrasi pulchritudo Christi, maxime resurgentis. Symbolice tamen, per oculos acutissima et efficacissima Christi scientia et providentia, qua Ecclesiam regit et tuetur; per dentes vero candidiores prae lacte, ejusdem doctrinae et praedicationis Evangelii suavitas, integritas, puritas et splendor significatur. Unde allegorice, oculi Christi sunt Apostoli et Prophetae: hi pulchriores sunt per claritatem suae sapientiae, praedicationis, vitae, zeli et miraculorum, quibus totum mundum illuminarunt, vino, hoc est, acrimonia et asperitate legis veteris. Ita S. Ambrosius, Augustinus, Eucherius, Rupertus. Dentes vero sunt doctores et concionatores, qui quasi dentes escam doctrinae et exhortationis fidelibus praemandunt et dividunt, eorumque vitia praemordent, resecant et abjiciunt. Hi candidiores sunt lacte, id est, doctrina veteris legis, quae fuit quasi lac et cibus parvulorum. Ita Patres citati.


Prophetia et Benedictio Zabulon

Praeponit Jacob Zabulon, licet juniorem (erat enim decimus Jacobi filius), aliis senioribus, quia Christus, de quo proxime in Juda egit, in sorte et terra Zabulon conceptus et conversatus est: in sorte enim Zabulon est primo, Nazareth, ubi Christus conceptus est; secundo, mons Tabor, in quo transfiguratus est; tertio, Capharnaum, ubi maximo tempore praedicavit et conversatus est Christus. In Zabulon ergo coepit praedicatio Evangelii, Isaiae cap. IX: Primo tempore alleviata est terra Zabulon, etc. Et ex Zabulon plerique Apostoli prognati sunt.

13. Zabulon in littore maris habitabit, puta juxta mare Mediterraneum et mare Galilaeae, sive stagnum Genezareth: huic enim adjacet Capharnaum, celebre emporium; Bethsaida, Tiberias, aliaeque urbes quae erant in sorte Zabulon. In statione navium. Ex Hebraeo vertas, in portu navium habitabit. Ita Vatablus, q. d. Zabulon optimos habebit portus, per quos omnes merces inferantur, itaque ditescet. Pertingens usque ad Sidonem -- non immediate, sed mediante tribu Aser, quae interjacet.

Allegorice, Zabulon, id est habitaculum, est Ecclesia dives, quieta et mercaturae animarum dedita. Ex Zabulon enim Christus et Apostoli praedicando usque ad Sidonem, Tyrum aliasque gentes progressi sunt. Ita S. Ambrosius, lib. De Benedict. Patriarch. cap. V.


Prophetia et Benedictio Issachar

14. Issachar asinus fortis. Hebraice est, Issachar asinus osseus, id est robustus et fortis instar ossis, ad labores agriculturae, et ad suas fruges fructusque deportandum ad mare. Erat enim sors Issachar amoena et fertilis olei, vini et frumenti. Ita S. Hieronymus.

Accubans inter terminos, q. d. Issachar non vacabit navigationi, ut Zabulon; sed sorte et rure suo se pascens, domi versabitur, ibique quiete habitabit inter limites et confinia aliarum tribuum. Unde Moses, Deuteron. XXXIII: Laetare, ait, Issachar, in tabernaculis tuis.

15. Vidit requiem quod esset bona, q. d. Issachar cognovit, ideoque praetulit et amplexus est commoda vitae quietae et rusticanae. In vita enim quieta vigent sapientia, virtus, pax, agricultura, indeque agrorum fruges et opes. Hinc Issachariani, utpote quieti, studiis sapientiae fuere dediti, ut patet I Paralip. cap. XII, vers. 32.

Et terram quod optima. Supposuit humerum ad portandum, onera rustica jam dicta. Factusque est tributis serviens, q. d. Maluit Issachar agere vitam quietam cum tributo, quam ab eo immunis bellis agitari, vel allegi in militiam Salomonis, aliorumque regum; fere enim rustici prae aliis gravantur vectigalibus, a quibus milites sunt immunes.

Allegorice, per Issachar S. Ambrosius intelligit Christum, S. Hippolytus Apostolos. Issachar, inquit S. Ambrosius, merces dicitur, et ideo refertur ad Christum, qui est merces nostra, quod eum nobis ad spem salutis aeternae non auro, non argento, sed fide et devotione meremur.

Tropologice, Issachar est Christianus quietus ac pacificus, et maxime is qui agit vitam religiosam. Pie et apposite Abbas Nestero in Vitis Patrum, lib. V, cap. XV, rogatus quomodo tam pacifice in coenobio vixisset, atque in quavis tribulatione didicisset servare silentium et patientiam, respondit: Quando initio intravi in congregationem, dixi animo meo: Tu et asinus unum estote. Sicut enim asinus vapulat, et non loquitur; injuriam patitur, et non respondet: sic et tu; sicut et in psalmo legitur: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.


Prophetia et Benedictio Dan

16. Dan judicabit. Hebraice est Dan jadin, q. d. Judex judicabit. Hic Jacob filio suo nomen Dan confirmat; sed aliam ob causam, nimirum quod Dan per Samsonem ex se nasciturum, sit judicaturus, id est vindicaturus et liberaturus Israelem a servitute Philistinorum. Fuit enim Samson judex, id est vindex, sui populi. Ita S. Hieronymus, Procopius, Gennadius, Rupertus et Chaldaeus. Sicut et alia tribus, quae suum Israeli dedit judicem; non enim omnes tribus dederunt judices: nam verius est Ruben, Gad, Simeon et Aser nullum judicem dedisse.

17. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita. In Hebraeo Dan est nominativi casus, itaque sensus est quasi dicat: Fiat, id est fiet, vel erit, Dan, id est Samson Danita, quasi coluber et cerastes. Nam primo, sicut serpentes in viis et semitis sub frondibus, vel arenis latitantes, ex latebris et inopinato hominem aggrediuntur et mordent: ita Samson occulte per artes et dolos Philisthaeos aggressus vastavit et occidit, ut patet in trecentis vulpibus, quarum caudis titiones ardentes alligans Samson, segetes Philisthiim succendit: rursum in collisione columnarum domus, qua secum duces eorum obruit, itaque plures occidit moriens quam vivens.

Cerastes in semita mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Cerastes, inquit Plinius, lib. VIII, cap. XXIX, serpens est, quadrigemina habens cornua, simillima arietum, qui cum equitem nequit attingere, equi calcaneum mordet, ut equum, et consequenter equitem dejiciat. Pari modo Samson non tantum sua fortitudine, sed et dolis ac insidiis, Philisthaeos invasit, supplantavit et occidit.

Nota: Jacob ad litteram haec praedixit de Samsone, allegorice de Antichristo Samsonis antitypo. Nam ex Dan nascetur Antichristus, uti communiter tradunt Patres. Antichristus ergo habebit cornua et mores colubri ac cerastis, quia suis dolis, artibus, blanditiis, hypocrisi, scientia, eloquentia, fictis miraculis, potentia et tormentis plurimos hominum quasi coluber et cerastes decipiet, dejiciet, mordebit et occidet. Ita S. Augustinus, S. Irenaeus, S. Ambrosius, Prosper, Hippolytus, Rupertus, Aretas, Haymo, Richardus et Anselmus, quos citat et sequitur Pererius.

18. Salutare tuum exspectabo, Domine. Pro salutare tuum, hebraice est iescuatecha, id est salutem tuam, quam scilicet afferet Salvator noster Silo, puta Christus. Nota: Jacob praevidens exiguam et parvi temporis fore liberationem Israelis per Samson futuram, post quam rursum a Philisthaeis subigendi essent Israelitae: rursum per hunc colubrum et cerastem praevidens, vel maxime significari Antichristum -- medullitus indolescens et exhorrescens, exclamat: Salutare, id est salvatorem, tuum exspectabo, Domine, q. d. Non Samson, sed Christus, verus, constans et perpetuus erit Israelis mundique salvator, cujus Samson tantum typus et umbra fuit. Unde Chaldaeus vertit: Non exspecto salutare Gedeon, filii Joas, cujus salus est temporalis; neque salutare Samson, filii Manue, quae salus est transitoria; sed exspecto redemptionem Christi filii David, qui venturus est ad accersendum sibi filios Israel, cujus redemptionem desiderat anima mea.


Prophetia et Benedictio Gad

19. Gad, accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum. Ante eum, puta ante Israelem, de quo praecessit in praecedenti benedictione, vers. 16. In Hebraeo est continua paronomasia et allusio ad etymon nominis Gad. Gad enim dicitur a gedud, id est accinctus, q. d. Tribus Gad juxta suum nomen accincta erit, armata et bellicosa, idque patebit, tum alias (ut liquet I Paralip. V, 18 et 19), tum quando ipsa armata Israelem, puta reliquas tribus, quasi dux praeibit, easque per Jordanem ducet in Chanaan. Ipsa deinde accingetur retrorsum, quando fratribus in sua sorte rite collocatis, eaque quiete fruentibus, ipsa post decimum quartum annum sui ducatus, et bellorum pro fratribus gestorum, accincta rursum, et spoliis onusta gloriose domum in suam sortem trans Jordanem redibit. Vide historiam in lib. Josue, cap. XXII. Ita Chaldaeus, S. Hieronymus et Procopius.

Allegorice, Gad accinctus est Christus, et Ecclesia quasi castrorum acies ordinata, atque quivis fidelis, maxime Martyr, ait Rupertus, qui contra mundum, carnem et daemonem generose decertat, ideoque in coelo gloriosus et felicissimus erit. Gad enim hebraice et accinctum, et felicem significat. Talis fuit S. Laurentius, qui assatus ad Decium: "Versa, inquit, et manduca."

Joannes Fischerus, Episcopus Roffensis, ab Henrico VIII, quod ejus primatum Ecclesiasticum confiteri nollet, capitis damnatus, cum ad locum supplicii accederet, abjecto cui senex innitebatur baculo: "Eia, inquit, pedes, officium facite, parum itineris jam restat."

S. Agatha ad Quintianum: "Non te pudet, inquit, dire tyranne, in me mamillas amputare, quas in matre suxisti? at nihil proficis; habeo quas avellere non potes, interiores fidei speique mamillas, quarum alimento in me reparatur sustinendi virtus." S. Agnes ad carnificem: "Quid moraris? pereat corpus quod amari potest oculis, quibus nolo." Stetit, oravit, cervicem inflexit, et ita una hostia duplex martyrium subiit, pudoris et religionis. Ita S. Ambrosius.

Talis quoque Gad, id est accincta et felix, fuit S. Felicitas, quae sub Antonino Pio cum septem filiis martyrium obiit. Cum enim Publius praefectus vellet ut deos coleret, et minas precibus adderet, respondit: "Nec blandimentis his moveor, nec terroribus et minis frangor. Spiritum Sanctum habeo, qui mihi suggerit vires, ut pro fide quidvis perpeti velim." Et ad filios conversa: "Filii, inquit, charissimi, in fidei confessione persistite, vos jam exspectat Christus cum Sanctis suis; pugnate pro animabus vestris, et fideles vos exhibete Christo."


Prophetia et Benedictio Aser

20. Aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Significat hic Jacob, et praedicit opes et fertilitatem, fructusque tribus Aser adeo sapidos et delicatos, ut regibus Juda, Israel, Tyri, aliisque sint futuri in deliciis; idque partim ex soli bonitate, partim quia sita erat juxta mare, partim quia vicina erat Tyriis et Sidoniis. Idem de Aser praedicit Moses, Deuter. XXXIII, cum ait: Tingat in oleo pedem suum, ferrum et aes calceamentum ejus.

Allegorice, Aser est Christus nos laetificans, impinguans et beatificans deliciis Eucharistiae. Quid enim bonum, ait Zacharias, cap. IX, vers. 17, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? Ita Procopius, Eucherius, Rupertus. Pulchre S. Ambrosius: "Paupertas Christi, inquit, nos ditat, infirmitas sanat, fames satiat, mors vivificat, sepultura resuscitat."


Prophetia et Benedictio Nephtali

21. Nephtali cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. Pro cervus hebraice est aiala, quod et cervum et cervam significat. Sicut cervus emissus et liber, in herbosa et fertili terra exultim ludit, ita et in sua fertili sorte ludet et exultabit Nephtali. Secundo, "dabit eloquia pulchritudinis," id est comis erit, blandus et humanus, suaque urbanitate omnes sibi conciliabit. Hoc enim est quod de Nephtali praedixit Moses, Deut. XXXIII: Nephtali abundantia perfruetur, et erit in benedictione Domini.

Tertio, proprie et directe respicit et praedicit hic Jacob victoriam Barac et Deborae contra Sisaram, Judic. IV. Fuit enim Barac dux exercitus Israel, oriundus ex Nephtali, qui recte comparatur cervo, qui per se timidus est, sed ubi venatoribus hostibusque se circumsessum, et de vita sua agi videt, animos et cornua attollit, atque furenti similis per medias hostium acies, ingenti impetu et cursu perrumpit et evadit. Sic enim Barac initio instar cervi timuit, nec nisi cum Debora bellum aggredi ausus fuit; at ea comite animatus, quasi leo in innumeras instructissimasque hostium copias irrupit, perrupit, easque perrumpendo stravit et cecidit, idque celerrime, instar cervi et instar fulguris (Barac hebraice significat fulmen), ut cum Caesare dicere posset: "Veni, vidi, vici."

Hinc dabit eloquia pulchritudinis, id est, edet pulcherrimum, gratulatorium et eucharisticum carmen Deo victoriae auctori, puta insigne illud canticum Barac et Deborae, quod habetur Judic. V.

Allegorice, Nephtali est Christus, qui quasi cervus exsiliens in virtute spiritus, Lucae IV, 14, juxta et circa Genezareth, qui lacus est in Nephtali, alacriter et celeriter perrupit castra diaboli, deditque eloquia pulchritudinis, dicens in suo Evangelio: "Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum," etc., ibique collegit Apostolos, qui haec eloquia Evangelii pulcherrima toto orbe praedicarunt. Ita S. Hieronymus, Procopius, Ambrosius.


Prophetia et Benedictio Joseph

22. FILIUS ACCRESCENS JOSEPH. Hebraice est, ben porat Joseph, hoc est, filius fructificationis, id est fructificans, Joseph. Alludit Jacob ad nomen Ephraim, qui fuit filius Joseph. Ephraim enim dictus est quasi fructificans, ab eadem radice para, id est fructificavit, Gen. XLI, 52; fuit enim tribus Ephraim foecundissima, numerosissima, fortissima et regia. Jam Joseph fuit accrescens, sive fructificans, ob duos quos genuit filios, puta Manassem et Ephraim, qui duas constituerunt tribus in Israel: unde bis repetitur hic to accrescens. Successit enim Joseph cum Juda in primogenituram Rubeni; unde sicut Judas regnum Juda, sic Joseph duplicem tribum duplicemque haereditatem in Chanaan, ac regnum in Israel obtinuit.

DECORUS ASPECTU. Hebraice est ale ain, quod dupliciter verti potest: Primo, super fontem, q. d. Joseph est eritque filius fructificationis, id est foecundus instar arboris sitae et fructificantis juxta fontem. Secundo, verti potest, super oculum, q. d. Joseph ita pulcher erat, ut dominaretur oculis intuentium.

FILIAE (scilicet Aegyptiae) DISCURRERUNT SUPER MURUM, — super muros domorum et urbium, ut viderent te, o Joseph, tam formosum juvenem cultu regio insignem, quasi patriae mundique salvatorem, et ut vicissim a te viderentur. Ita Cajetanus et Lipomanus.

Allegorice, Joseph est Christus speciosus forma prae filiis hominum, quem proinde videre gestierunt Abraham et Patriarchae.

23. SED EXASPERAVERUNT EUM, — amaritudine affecerunt fratres Josephum, licet ita speciosum et amabilem. ET JURGATI SUNT, — dicentes: «Numquid rex noster eris?» et: «Ecce somniator venit; venite, occidamus eum.» HABENTES JACULA, — tum verborum, puta mordacium irrisionum, mendaciorum et calumniarum, tum verberum: cum enim eum spoliarunt, protruserunt, in cisternam projecerunt, ac denique in Aegyptum vendiderunt, quo jaculis verborum et verberum eum confixerunt!

Allegorice, Joseph est Christus, in quem Judaei omnes suas sagittas linguarum, clavorum et flagellorum intorserunt, clamantes: «Tolle, tolle, crucifige eum.»

24. SEDIT IN FORTI ARCUS EJUS. «Arcus,» id est robur et praesidium, q. d. In tantis fratrum odiis et persecutionibus, in servitute, in carcere Aegyptio, Joseph non cecidit animo, non elanguit, sed stetit, imo sedit constans et fortis, in fortissimo Deo spe tota defixus. Arcum suum commisit Joseph Deo fortissimo, sagittandi peritissimo, ut ab ejus manu dirigeretur.

DISSOLUTA SUNT VINCULA BRACHIORUM ET MANUUM EJUS. Hebraeum japhozu, cujus propria significatio incerta est, varie vertunt Interpretes. Noster et Septuaginta vertunt: dissoluta sunt vincula, id est catena brachiorum et manuum ejus. En quam spes in Deum fortem Josephum non fefellit. Audi Sapient. cap. X: «Haec (Sapientia aeterna et increata, quae est Deus ipse) venditum justum non dereliquit in vinculis, donec afferret illi sceptrum,» etc.

PER MANUS POTENTIS JACOB. Pro potentis hebraice est abbir, quod unum est ex Dei nominibus. Tradunt Hebraei hoc nomen plenum esse mysteriis; nam prima littera aleph significat ab, id est Patrem. Secunda bet significat ben, id est Filium. Tertia res significat ruach, id est Spiritum Sanctum. Sicut enim hae tres litterae in uno sunt nomine abbir, ita hae tres personae sunt in una essentia divina.

INDE PASTOR EGRESSUS EST, LAPIS ISRAEL. Vox inde non locum, sed causam significat, idemque valet quod ideo: Quia Joseph vallatus fuit ope abbir, id est Dei potentis — idcirco egressus est pastor, id est, effectus est rector et princeps Aegyptiorum, et lapis, id est firmamentum, sui populi Israel. Joseph enim tam patrem suum Israel, quam fratres eorumque familias, aeque ac Aegyptios in septennio famis pavit et aluit, itaque firmavit et stabilivit ne inedia interirent.

Allegorice, Joseph pastor, inquit Rupertus, est Christus, qui est pastor et petra lapisque angularis Ecclesiae. Rursum, pastor et petra Ecclesiae est S. Petrus aliique Pontifices vicarii Christi. Petro enim dixit Christus: «Pasce oves meas;» et: «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.»

25. DEUS PATRIS TUI — Deus qui per omnia direxit patrem tuum Jacobum, juvabit quoque et diriget te utpote Jacobi filium, ejusque fidei et pietatis haeredem. BENEDICET TIBI BENEDICTIONIBUS COELI, — dando tibi e coelo opportunam pluviam, rorem, nivem, aeris serenitatem, benignumque solis coelique influxum, quibus terra tua foecundetur. BENEDICTIONIBUS ABYSSI JACENTIS DEORSUM — abyssus proprie est illa vorago aquarum, quae sub terra latet, quaeque cum mari conjungitur, atque per suas venas et rivos terram irrigat et foecundat. BENEDICTIONIBUS UBERUM ET VULVAE, — ut scilicet habeas copiosum lac, foeturam, ac proles, tum animalium, tum hominum.

Allegorice, Joseph est Christus, quem omnia superna et inferna, omnes angeli et Sancti in coelo, ac patres in limbo benedicunt et adorant, quemque in terris laudant omnes fideles dicentes cum Elisabeth: «Benedictus fructus ventris tui;» et cum altera, quae in turba exclamavit: «Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.»

26. BENEDICTIONES PATRIS TUI CONFORTATAE SUNT BENEDICTIONIBUS PATRUM EJUS. Q. d. Ego Jacob prae patribus meis Abraham et Isaac, fui tum a patre meo Isaac, tum a Deo benedictus; itaque ego vicissim tibi, o Joseph, benedico, ac consequenter tu et patribus meis, et meipso magis eris benedictus, quia non tantum patrum, uti ego, sed et meam benedictionem nancisceris. Ita Lyranus, Abulensis, Pererius.

DONEC VENIRET DESIDERIUM COLLIUM AETERNORUM, — puta Christus, qui omnium benedictionum et promissionum ultima est et maxima, omniumque clausula, quem proinde omnes homines, imo omnes creaturae irrationales, puta terra, mare, colles et montes, a sui initio avidissime exspectant quasi hominum redemptorem, et totius universi reparatorem et reformatorem. Sensus ergo est, q. d. Jacob: Mea haec benedictio, o Joseph, major est benedictione patrum, durabitque usque ad Christum, qui maximam tibi totique mundo benedictionem afferet.

Secundo, symbolice Christus est desiderium collium aeternorum, id est Patriarcharum, Prophetarum et illustrium Sanctorum, qui caeteris hominibus sapientia, virtute et sanctitate eminent, et in aeternum in coelo eminebunt, perinde ac colles vallibus eminent. Ita Rupertus, Cajetanus et Lipomanus.

FIANT IN CAPITE JOSEPH, ET IN VERTICE NAZARAEI INTER FRATRES SUOS. Nota: Joseph vocatur hic Nazaraeus, id est separatus, ut vertit Chaldaeus, coronatus et consecratus. Nezer enim et separationem, et coronam, et consecrationem significat. Fuit enim Joseph a fratribus separatus: primo, moribus et innocentia; secundo, loco et conversatione; tertio, carcere, ubi Joseph intonsis fuit crinibus, solique Deo relictus, addictus et consecratus, instar Nazaraeorum, qui se suamque abstinentiam, aeque ac comam, Deo devovebant, Numer. VI. Quarto, corona regni, sive principatus in Aegypto. Certe Joseph Nazaraeus expressus fuit typus Christi Nazaraei, id est, a Judaeis et communi hominum vita separati, Deoque consecrati, ac coronati in summum orbis regem et pontificem.


Prophetia et Benedictio Benjamin

27. BENJAMIN LUPUS RAPAX, MANE COMEDET PRAEDAM, ET VESPERE DIVIDET SPOLIA. Ad litteram Jacob hic praedicit tribum Benjamin fore instar lupi rapacem et bellicosam, quae suum jus in viribus et armis collocet. Idque reipsa confirmatum est in bello Gabaa, quod soli Benjaminitae, ob stuprum a se uxori Levitae illatum, cum reliquis tribubus omnibus gesserunt, et usque ad internecionem sustinuerunt; ac tandem rapuerunt filias Silo, Judic. XX. Ita Procopius, Eusebius, Theodoretus, Abulensis et alii.

Rursum, alludit et praedicit hic Jacob praedas et victorias Saulis primi Judaeorum regis; item Estheris et Mardochaei: hi enim omnes prognati fuerunt ex Benjamin.

Allegorice, quidquid hic ogganniat Calvinus, omnes fere Patres Latini, puta S. Hieronymus, Ambrosius, Rupertus, Eucherius, Beda et S. Augustinus, serm. I De Conversione S. Pauli, per lupum hunc accipiunt S. Paulum, qui ex Benjamin oriundus, dictusque Saul, primo mane, id est in juventute sua, quasi lupus saeviit in Christum et Christianos, viros et feminas raptando ad carceres, Stephanum manibus aliorum lapidando, spirando in omnes minas et caedes: verum a Christo conversus, et mutatus e Saulo in Paulum, ex lupo diaboli in lupum Dei, «vespere,» id est, jam senior effectus, spolia Gentium diabolo detracta, Christo et Ecclesiae divisit. «Paulus, inquit S. Ambrosius, lupus erat, cum devoraret oves Ecclesiae; sed qui lupus venerat, pastor est factus. Ideo Rachel, cum pareret Benjamin, vocavit nomen ejus, Filius doloris mei, futurum prophetans ex ea tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae, et gravi matrem dolore vexaret: sed tamen idem postea escam divisit, evangelizans Gentibus, et plurimos ad fidem provocans.»


Versus 28: Duodecim Tribus

OMNES HI IN TRIBUBUS ISRAEL DUODECIM. Hebraice est, Omnes istae tribus Israel sunt duodecim, q. d. Ab his duodecim filiis Jacob descenderunt et denominatae sunt duodecim tribus Israel. Numerantur enim hic singuli Jacobi filii (qui numero fuerunt duodecim), ac consequenter numerantur et Levi et Joseph: ita ut quisque Jacobi filius unam tribum constituat. In divisione vero terrae sanctae non numeratur Levi, quia nullam ejus partem habuit: pars enim Levi erat Dominus, id est, victimae et primitiae Domino oblatae; nec numeratur Joseph, sed duo ejus filii, puta Ephraim et Manasse: hi enim in locum Levi et Joseph surrogati, duplicem tribum, et consequenter duplicem sortem in Chanaan acceperunt.

BENEDIXITQUE SINGULIS BENEDICTIONIBUS PROPRIIS. Hinc sensus est, «benedixit singulis,» id est, benedictiones hactenus enarratas, cuique proprias edixit et assignavit. Licet enim Simeon et Levi proprie non benedixerit, sed corripuerit, haec tamen ejus paterna correptio revera fuit benedictio. Ita S. Chrysostomus, Cajetanus, Lipomanus.


Versus 29–32: Mors Jacob

31. IBI ET LIA CONDITA JACET. Hebraice est, et ibi sepelivi Liam: unde patet Liam mortuam esse in Chanaan, ibique a Jacobo sepultam, non autem mortuam esse in Aegypto, indeque cum mariti corpore translatam esse in Chanaan, ut volunt aliqui.

32. FINITISQUE MANDATIS. Tradunt Hebraei Jacob morientem mandasse suis mutuam pacem et concordiam, atque unius veri Dei timorem, obedientiam et cultum, fugamque idololatriae Aegyptiorum.

COLLEGIT PEDES SUOS SUPER LECTULUM. Jacob prophetans et benedicens filiis erexerat se, sedebatque in lecto pedibus dependentibus; nunc finito sermone suis valedicens, pedes in lectum colligit, sensimque expirat.

Vide hic quam placida sit mors justorum. Ita S. Lucius Martyr morti adjudicatus ab Urbicio praefecto gratias egit dicens: «A malis dominis liberor, et ad Deum patrem optimum transeo.» Babylas Martyr, cum cervicem feriendam praeberet, dixit: «Revertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi. Eripuit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Ambulabo coram Domino in terra viventium.» Nam mors, ait S. Chrysostomus, est portus tranquillus, vera requies, somnus, ad meliora migratio, a malis liberatio, migratio a terra ad coelum, ab hominibus ad angelos, et ad ipsum angelorum Dominum.

APPOSITUS EST AD POPULUM SUUM, — mortuus est, et quoad animam descendit ad patres et justos in limbo sinuque Abrahae degentes. Ita loquitur Scriptura, ut significet animas Sanctorum post mortem non solitariam et tristem, sed socialem laetamque vitam agere: malorum vero animas, licet in igne conjungantur, perpetuis tamen odiis et rixis dissidere, atque maledictis et blasphemiis sese invicem, more canum lacerare.

Nota periodum vitae Jacobi: Jacob natus est post diluvium anno 452. Fugiens Esau ivit in Haran ad Laban, anno aetatis suae 77; inde post 20 annos, puta anno 97, rediit in Chanaan. Post 10 annos, puta anno 107, mortua est Rachel, et natus est Benjamin, atque Joseph venditus est in Aegyptum. Inde mansit adhuc Jacob in Chanaan per 23 annos. Nam anno aetatis centesimo trigesimo evocatus a Josepho, cum tota familia profectus est in Aegyptum, ibique vixit annis 17, ac mortuus est anno aetatis 147, qui fuit annus mundi 2256. Denique epitaphium et elogia Jacobi vide apud Sapientem, cap. X, vers. 10, et Eccli. cap. XLIV, vers. 25.