Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)
(Jacob Ephraim et Manassem Benedicit)
Synopsis Capitis
Jacob Ephraim et Manassem sibi in filios adoptat, eisque, vers. 14, benedicens, praeponit Ephraim Manassi seniori, ac vers. 22, partem unam Josepho segregat.
Textus Vulgatae
1. His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. 2. Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. 3. Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan: benedixitque mihi, 4. et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam. 5. Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi, 6. Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. 7. Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine appellatur Bethlehem. 8. Videns autem filios ejus, dixit ad eum: Qui sunt isti? 9. Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. 10. Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et complexus eos, 11. dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. 12. Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. 13. Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. 14. Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. 15. Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei, Abraham et Isaac: Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem: 16. Angelus qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum, Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. 17. Videns autem Joseph quod posuisset pater suus ad dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit, et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super Manasse. 18. Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus: pone dexteram tuam super caput ejus. 19. Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo; et semen illius crescet in gentes. 20. Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. 21. Et ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. 22. Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo.
Versus 2
Confortatus, — tum ex gaudio concepto ex adventu filii charissimi Josephi, tum ex speciali dono et confortatione Dei, qui uti corpori spiritum fortitudinis, ita animo Jacobi morituri, suisque valedicturi spiritum prophetiae indidit, ut patet ex sequentibus.
Versus 4
Dabo tibi terram hanc, — Chananaean. Jacob hic certus ex Dei promissione Chananaean sibi, id est posteris suis, tradendam; hic et cap. seq. eam inter duodecim filios suos partitur et distribuit.
In possessionem sempiternam, — non absolute, sed respectu tuae stirpis et gentis, q. d. Quamdiu durabit tua gens, tuus populus, tuorum filiorum respublica et regnum, tamdiu possidebunt ipsi Chananaean, ac consequenter, semper, id est, toto tempore suae reipublicae et regni possidebunt eam: si enim gens evertatur vel intereat, quid mirum si amplius terram suam non possideat? Vide Can. 4.
Versus 5
Mei erunt, — censeo eos meos filios, aeque ac Rubenum et Simeonem. Nota: Jacob hic duos Josephi filios, suos nepotes, puta Ephraim et Manassen, sibi adoptat in filios, ut quisque eorum separatam tribum constituat, et propriam haereditatem in Chananaea adeat, aeque ac Ruben, Simeon aliique sui filii: nam alioqui Ephraim et Manasses, patri Josepho succedentes, unam tantum tribum Joseph constituissent, unamque tantum patris portionem in Chananaea adiissent; nunc vero a Jacobo tribus Joseph in duas dividitur, puta in Ephraim et Manasse, ut illi pari jure censeantur et succedant cum Ruben, Juda aliisque immediatis suis filiis.
Versus 6
Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, — tui censebuntur. Nam Ephraim et Manasse a me adoptati, mei censentur. Non legimus Josephum alios genuisse.
Et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. — «Fratrum,» puta Ephraim et Manasse, q. d. Si aliquos post hos genueris filios, illi non constituent tribum separatam, sed ad tribum Ephraim vel Manasse aggregabuntur, et in divisione Chananaae, eamdem cum illis portionem haereditatis accipient.
Versus 7
Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel. — Pro enim, ex Hebraeo verti potest, autem. Ita Vatablus. Injicit hic Jacob Josepho mentionem Rachelis, primo, quia Rachel erat mater Josephi, uxorque Jacobi dilectissima; solent enim parentes apud filios saepe matrum refricare memoriam, q. d. Dixi de filiis tuis, eos me adoptare in meos; nam quod ad Rachelem matrem tuam attinet, illa mihi praemature erepta, et mortua est, cum adhuc plures mihi parere potuisset filios, ideoque eorum loco filios tuos, in meos mihi illique adopto.
Secundo, videtur Jacob ex praecedentis capitis colloquio cum Josepho, in eo deprehendisse signa aliqua admirationis, cur tantopere pater cum tantis sumptibus cuperet sepeliri in Chanaan, puta in Hebron apud suos majores, cum tamen ibidem non sepelivisset Rachelem suam dilectissimam, sed in Bethlehem. Huic ergo admirationi obviat hic Jacob, seque excusat, quod Rachelem non ad vitandos sumptus vel itineris difficultates, sed ob tempus vernum quo facile tabescunt et putrescunt corpora mortua, statim in loco quo consistebat, puta juxta Bethlehem, sepelire debuerit, nec uti optabat, eam in Hebron deportare potuerit. Ita Lyranus, Abulensis et alii.
Addit tertio Glossa, forte prophetice Jacobum hic commemorare, Rachelem esse sepultam in Bethlehem, quia ibidem nasciturus erat Christus, quasi idipsum hic in spiritu praeviderit Jacob.
Versus 11
Non sum fraudatus aspectu tuo. — Hebraice est significantius: «Quod faciem tuam viderem, nunquam apud me cogitassem, et ecce Deus ostendit mihi etiam semen tuum.» Ita Vatablus.
Versus 12
De gremio patris. — Ephraim et Manasse accedentes ad avum Jacobum, prae senio sedentem in lecto, genuflexerant, caputque in gremium ejus dimiserant; ne ergo avum gravarent, et ut illis commodius benediceret, Joseph inde amotos, utrimque collocavit ad latus patris.
Nota: Ephraim et Manasse hoc anno 147 Jacobi, qui fuit Josephi 56, facile erant 22 annorum; nati enim sunt ante septennium sterilitatis, paulo post principatum patris, qui contigit anno ejus 30, ut patet cap. XLI, vers. 50 et seq.
Adoravit — Joseph tum patrem, illi se reverenter incurvando; tum proprie Deum, gratias agens pro hoc beneficio et benedictione patris. Nota hic humilitatem, obedientiam, pietatem et charitatem Josephi principis erga parentem plebeium et infirmum. Ita B. Thomas Morus Angliae cancellarius existens, flexis genibus a patre suo benedictionem petebat, idemque sacerdoti celebranti officiose ministrabat. Alfonsus, Aragonum rex, patri Ferdinando obviam progressus, equo desiliit, ac pedibus comitabatur; monenti autem patri, aliorum procerum more equo conscenso adequitaret, respondit: «Aliis liberum sit agere quod voluerint, ego nunquam adducar quin patrem, quin regem et eum aegrotum, pedibus sequar.» Testis est Panormitanus. Salomon rex assurgens processit obviam matri suae Bersabee, eique incurvando se honorem detulit, ac jussit ei poni solium ad dexteram suam, addens: «Pete, mater mea; neque enim fas est ut avertam faciem tuam,» III Reg. II, 20.
Versus 14
Manum dexteram posuit super caput Ephraim. — Jacob hic prophetice praefert juniorem Ephraim seniori Manasse. Primo, quia ex Ephraim nascituri erant reges Israel, puta decem tribuum. Ita Eusebius. Secundo, quia haec tribus et gloria et numero superabit tribum Manasse, uti praedicit Jacob vers. 19. Tertio, quia ex Ephraim nasciturus erat Josue, qui fuit dux Israelis, eumque induxit in Chanaan, unde et typus fuit Christi, qui nos in coelum inducit. Ita S. Hieronymus.
Nota: Jacob hanc praelationem et praeeminentiam Ephraim prae Manasse, significat per manum dexteram, quam ei imposuit; manus enim dextera nobilior, potior et robustior est quam sinistra. Ubi adverte dexteram in Scripturis symbolum esse primo, roboris et fortitudinis, ut Psalm. X: «Dextera tua inveniat omnes qui oderunt te;» et Psalm. XLIII: «Brachium eorum non salvavit eos, sed dextera tua.» Secundo, auxilii et adjutorii, ut Job XIV: «Operi manuum tuarum porriges dexteram.» Tertio, honoris et gloriae, ut Psalm. CIX: «Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis.» Et Matth. XXV, dicuntur electi in die judicii collocandi ad dexteram Christi; et Salomon, III Reg. II, matrem suam honorare volens, collocavit eam in throno ad dexteram suam. Quarto, eximii amoris, ut Cant. II: «Dextera illius amplexabitur me.» Quinto, mirificae voluptatis ac dulcedinis, ut Psalm. XV: «Delectationes in dextera tua.» Sexto, dextera in Scripturis significat id quod bonum, rectum et sanctum est, sicuti sinistra significat id quod malum, parvum et perversum est, ut Prov. XIV: «Vias quae a dextris sunt, novit Dominus; perversae vero sunt, quae a sinistris sunt.» Et Eccle. X: «Cor sapientis, in dextera ejus: et cor stulti, in sinistra illius.» Sic vulgo dicimus, sinistra suspicio, sinister oculus, sinistrum judicium, id est malum. Septimo, dextera significat bona maxima, qualia sunt aeterna: sinistra vero significat parva et exilia, qualia sunt temporalia, Prov. III, 16: «Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloriae.» Ubi per longitudinem dierum significatur beatae vitae aeternitas, quam affert sapientia: per divitias vero et gloriam, significantur humana et temporalia bona praesentis vitae. Ita Pererius.
Commutans manus. — Hebraice est שכל את ידיו sickel et iadav, fecit intelligere manus suas, id est, sponte, sciens et prudens manus suas transposuit, scilicet decussatim, in modum crucis.
Hinc allegorice, Rupertus: Ephraim, inquit, sunt Gentes, quae per manuum transpositionem, id est, per crucem Christi, cui crediderunt, praelatae sunt Manassae, id est Judaeis. Sic et Tertullianus, lib. De Baptismo, et Damascenus, lib. IV, cap. XII, docent cancellatas manus Jacobi praesignasse crucem Christi.
Versus 15
In cujus conspectu ambulaverunt, — quem quasi praesentem, seque intuentem semper reveriti sunt, cui quasi famuli astiterunt et servierunt, coram quo sancte et reverenter, jugiter conversati sunt patres mei. Vide dicta cap. V, vers. 22.
Deus qui pascit me ab adolescentia. — «Haec, inquit S. Chrysostomus, gratae animae ac piae, et bene memoris beneficiorum Dei sunt verba.»
Versus 16
Angelus, — custos meus, subaudi hic vocem quoque, q. d. Deus benedicat pueris istis, angelus quoque meus benedicat iisdem. Ita Vatablus et Abulensis.
Invocetur super eos nomen meum, — id est, vocentur filii mei, ac consequenter filii Isaaci et Abrahae. Ita Theodoretus. Hoc enim in Scriptura significat, «invocari nomen alicujus super aliquem,» ut cum dicitur: «Nomen tuum invocatum est super nos,» sensus est, nos vocamur tuo nomine, puta vocamur tui filii, tuus populus.
Moraliter S. Chrysostomus, homil. 66, docet parentes, ut, instar Jacob, non tam opes, quam Dei benedictionem filiis relinquant. «Ne igitur, inquit, operam nostram in colligendas opes collocemus, quas relinquamus filiis. Sed doceamus eos virtutem, et benedictionem Dei illis imprecemur. Istae sunt ineffabiles divitiae quae non absumuntur, quae quotidie substantiam nostram augent. Nihil enim virtuti par, nihil virtute potentius: nisi hanc habeat qui diadema gerit, quovis panniculoso paupere miserior erit. Hoc igitur nostros filios doceamus, ut virtutem rebus omnibus praeferant, nihilque faciant divitiarum abundantiam.» Haec enim juvenibus saepe est id quod culter pueris, quem matres iis adimunt, ne se laedant. «Nascuntur enim inde luxus, deliciae, absurdae voluptates, et infinita mala.»
Versus 19
Crescet in gentes. — Hebraice, erit plenitudo vel multitudo gentium, id est plena, multae et numerosae gentes, familiae et populi ex eo nascentur, adeoque reges, qui decem tribubus, quasi multis gentibus imperabunt.
Versus 20
In te benedicetur Israel. — «In te,» id est, instar tui: beth enim praepositionis ponitur pro affini caph similitudinis, q. d. Dum parentes volent filiis suis Israelitis bene precari, dicent: Multiplicet te Deus, sicut multiplicavit Ephraim et Manassem.
Tropologice Theodoretus: Disce, inquit, hic Deum non prima et nobiliora, uti homines, sed ultima et viliora praeeligere et praeponere. Sic Deus hominem angelo, Abelum Caino, Isaacum Ismaeli, Jacobum Esau, Josephum Rubeno, Mosen Aaroni, Davidemque septem fratribus praetulit et praeposuit.
Versus 22
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei, in gladio et arcu meo. — Pars haec singularis, quam ex divisione Chananaae exemit Jacob, deditque speciali donatione Josepho, fuit ager urbis Sichem vel Sichar, ut patet Joan. IV, 5, et ex Septuaginta qui vertunt: Do tibi Sichimam, praecipuam super omnes fratres tuos, etc. Acceperunt enim ipsi Hebraeum שכם sechem, ut nomen proprium, significans Sichem, vel Sichimam, quod S. Hieronymus, Chaldaeus et alii acceperunt ut appellativum, significans humerum, id est partem.
Dices: Hunc agrum emit Jacob, cap. XXXIII, vers. 19, et Josue cap. ult. vers. 32; quomodo ergo dicitur hic quod eum acquisierit gladio? Respondent primo Eusebius et S. Chrysostomus, quod Simeon et Levi urbem et agrum Sichem, ob stuprum Dinae a Sichimitis illatum, jure belli sibi patrique subegerint. Verum hanc vim et hoc bellum damnavit ipse pater Jacob non tantum vivens, sed et moriens, ut patet cap. seq., vers. 6.
Secundo, Chaldaeus, et ex eo Abulensis et Aben-Esra vertunt, quam tuli gladio, id est, oratione et precibus: haec enim sunt arma et gladii piorum et sanctorum, qualis erat Jacob.
Tertio, S. Hieronymus: In gladio, inquit, et arcu, id est, fortitudine, puta in pecunia, quam multo et labore et sudore acquisivi. Unde Hebraeum קשתו keschet, quod Noster arcum vertit, si scribatur per thet, significat nummum. Ita Latinis sagittarius vox est ambigua: nam et hominem significat, et numisma Persicum, a notae genere ita nuncupatum. Quod genus nummi iidem erant qui Darici quoque dicuntur, teste Plutarcho in Apophtheg. Ex quo celebre manavit Agesilai dictum, «se ex Asia pulsum triginta millibus sagittariorum,» cum Persarum rex ea nummorum summa corruptis per Timocratem Atheniensibus, effecisset ut is de provincia decederet.
Quarto, Hebraei aliqui putant esse prolepsim et enallagen temporis: «quam tuli,» id est, quam auferam et accipiam, puta per nepotes et posteros meos, qui sub Josue Sichimam totamque Chananaean expugnabunt, sibique subjicient.
Quinto et optime, Jacob agrum situm in Sichem prius emit pecunia ab Hemor, cap. XXXIII, 19. Sed cum post stragem Sichimis a suis illatam, metuens ne Chananaei in se vicissim irruerent, inde abiisset, tunc agrum hunc Sichemensem occuparunt vicini Amorrhaei, quos rediens Jacob vi et armis expulit, suumque agrum in gladio et arcu recepit. Hoc enim hic clare dicitur, licet alibi res gesta non narretur. Ita ex Andrea Masio Pererius.