Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)

Genesis XLVII

(Jacob in Aegypto)



Synopsis Capitis

Joseph patrem et fratres Pharaoni sistit, qui eis dat terram Gessen. Secundo, vers. 15, Aegyptii in fame, pro frumento pecora agrosque Josepho et Pharaoni divendunt. Tertio, vers. 27, Jacob moriens adjurat Josephum, ut se sepeliat in Chanaan.


Textus Vulgatae

1. Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. 2. Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege: 3. quos ille interrogavit: Quid habetis operis? responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos, et patres nostri. 4. Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan, petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. 5. Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. 6. Terra Aegypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. 7. Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo, qui benedicens illi, 8. et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae? 9. Respondit: Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. 10. Et benedicto rege, egressus est foras. 11. Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, Ramesses, ut praeceperat Pharao. 12. Et alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis. 13. In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Aegypti et Chanaan. 14. E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis. 15. Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Joseph, dicens: Da nobis panes; quare morimur coram te, deficiente pecunia? 16. Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. 17. Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. 18. Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum, quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. 19. Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereuntibus cultoribus redigatur terra in solitudinem. 20. Emit igitur Joseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, 21. et cunctos populos ejus a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines ejus, 22. praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. 23. Dixit ergo Joseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros, 24. ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. 25. Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est, respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi. 26. Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti, regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit. 27. Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam, auctusque est et multiplicatus nimis. 28. Et vixit in ea decem et septem annis, factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum. 29. Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo; et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto; 30. sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulcro majorum meorum. Cui respondit Joseph: Ego faciam quod jussisti. 31. Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput.


Versus 2

Extremos quoque fratrum quinque viros. Hebraice est, de extremitate fratrum suorum accepit quinque viros, q. d. Joseph non studiose selegit inter fratres, hunc illumve e medio fratrum designando, sed quinque extremos, et maxime obvios accepit. Ita Vatablus. Secundo, Lyranus, Abulensis et Thomas Anglicus, «extremos» interpretantur, praestantissimos. Tertio, Hebraei, Oleaster, Hamerus et Pererius per extremos intelligunt viliores et abjectiores quoad speciem: hos enim ostendit Joseph Pharaoni, non autem speciosiores et elegantiores, ne eos Pharao in aulam aut militiam suam allegeret, quod nolebat Joseph, ne scilicet fratres sui fide et moribus Aegyptiorum imbuerentur. Primus sensus est simplicissimus, maximeque respondet phrasi Hebraeae.


Versus 4

Non est herba gregibus. Si ita erat in Chanaan, cur non et in Aegypto? Erat enim haec communis et publica siccitas et sterilitas. Respondet Abulensis disparem esse rationem Chananaaeae et Aegypti, quia Aegyptus fossis multis ex Nilo ductis irrigua est: hisce autem caret Chananaaea. Addit S. Augustinus, Quaest. CLX, paludes Aegypti per se satis humidas esse: ita ut quo Nilus minus exundat, eo illae magis gramine abundant: quo vero Nilus magis exundat, eo illae minus graminis proferant.


Versus 6

In conspectu tuo est, q. d. Offero tibi totam Aegyptum, elige partem quam voles pro patre tuo. Constitue illos magistros pecorum. Ita reipsa factum esse asseverant Philo et Josephus.


Versus 7

Benedicens illi, salutans et fausta precatus Pharaoni, dicendo, verbi gratia: Rex in aeternum vive, Deus te sospitet, tibi benedicat. Simile est vers. 10. Vide de hac phrasi Martinum de Roa, lib. I Singularium, cap. IX.


Versus 9: Dies Peregrinationis Meae

Dies peregrinationis vitae meae, quia saepe Jacob mutavit solum. Nam ex Chanaan ivit in Mesopotamiam, inde rediens rursum per Chanaan peregrinatus est, ita ut tota vita ejus videatur fuisse continua peregrinatio. Notat S. Augustinus, et S. Hieronymus, justos in hac vita esse peregrinos, quia patriam habent coelum, e contrario peccatores vocari et esse habitatores terrae. Vide dicta ad Hebraeos, cap. XI, vers. 13, et hic cap. XII, vers. 1, in fine.

Centum triginta annorum. Hoc anno 130 Jacobi, Joseph erat 39 annorum, Ruben vero 46, Simeon 45, Levi 44, Judas 43, ut patet ex dictis cap. XXIX et XXX. Hinc rursum patet descensum hunc Jacobi in Aegyptum, contigisse 215 annis post vocationem Abrahae ex Chaldaea in Chanaan: cum enim eo vocatus est Abraham, erat 75 annorum; centesimo vero Abrahae anno natus est Isaac; Isaac anno sexagesimo genuit Jacobum; Jacob descendens in Aegyptum erat 130 annorum. Si ergo ad hos 130 annos Jacobi, addas illos 25 Abrahae usque ad natum Isaac, et illos 60 Isaaci usque ad natum Jacob, habebis annos 215 jam dictos.

Parvi. Hebraice, pauci sunt, scilicet si comparentur cum longe pluribus annis Isaaci, Abrahae, Thare et aliorum parentum meorum.

Moraliter disce hic, quam brevis sit omnis hujus vitae longaevitas. In vitam enim ea lege omnes nascimur, ut parum in ea commorati, protinus exeamus, illudque Davidis ad Ethai hic usurpare liceat: Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi. «Quid aliud, ait S. Augustinus, est vita, quam cursus ad mortem?» et S. Nazianzenus: Ipsum quod vivo, est veluti rapidissimus amnis, Qui sursum exoriens semper ad ima fluit. Id rursum: «A tumulo, ait, tumulum peto,» scilicet ab utero matris ad sepulcrum tendo; quin et Seneca, epistola 59: «Quotidie, inquit, demitur aliqua pars vitae, et tum quoque cum crescimus, vita decrescit: hunc quem agimus diem, cum morte dividimus: mox ut in vitam ingredimur, statim alia porta exire incipimus.» Ite nunc mortales, opes, honores, praedia accumulate, cras morituri.

Mali, id est miseri, laboriosi, aerumnosi. Sic Christus ait: «Sufficit diei malitia,» id est miseria, «sua.» Ut enim alia taceam, Jacob primo, ob iram fratris Esau sibi necem machinantis, coactus fuit, relicta patria, solus, ut pauper, fugere in Haran. Secundo, in Haran per 20 annos durissime servivit Labano, Genes. XXXI. Tertio, ingenti metu perculsus fuit, valdeque laboravit, ut placaret Esau occurrentem sibi cum 400 viris, Genes. XXXII. Quarto, afflictus fuit stupro Dinae, et strage Sichimis a filiis suis illata, timuitque ne a Chananaeis irruentibus opprimeretur, Gen. XXXIV. Quinto, perculit eum mors Rachelis. Sexto, contristavit eum incestus Ruben cum Bala uxore sua, Genes. XXXV. Septimo, Joseph venditus, et perditus per 23 annos, eum mire afflixit. Octavo, Simeon in carcere detentus, et Benjamin abductus in Aegyptum, animum ejus sauciarunt. Nono, eum, ob famis necessitatem, jam decrepitus, ex Chanaan sibi suisque promissa, debuit proficisci in Aegyptum, sibi et patribus invisam, indoluit.


Versus 10

Benedicto rege, salutato rege, et vale ei dicto: benedicere enim hic est salutare et valedicere, uti dixi vers. 7. Sic Joab benedixit, id est valedixit David, II Reg. cap. XIV, vers. 21. Sic IV Reg. cap. IV, vers. 29, Elisaeus jubet Giezi, ut neminem per viam salutet, ubi Hebraea habent, ut neminem benedicat: cum enim abeuntes dicimus vale, hoc ipso valetudinem bonam apprecantes, alteri quasi benedicimus: benedicere enim est bene precari, sive bona et fausta apprecari.


Versus 11

Ramesses. In illa regione Gessen, in qua postea Israelitae exstruxerunt urbem, quam Ramessem vocaverunt. Ita S. Hieronymus.


Versus 13

Toto orbe. Magna orbis parte, puta toto Oriente, qui est quasi orbis Chananaaeae et Aegypti, eum cingens et ambiens. Est hyperbole. Hebraice est, «a tota terra,» quod non bene Vatablus ad solam Aegypti terram restringit.


Versus 14

Intulit eam in aerarium, nihil inde sibi reservans, ait Philo. Vide quam Joseph alienus fuerit a nostri aevi peculatu, quamque non suis, sed publicis commodis studuerit.


Versus 15

Panes, frumentum, ex quo pinsamus panes.


Versus 18

Anno secundo, ab adductis et venditis pecoribus, qui fuit quartus vel quintus ab inchoata fame.


Versus 19

Eme nos in servitutem. Famis enim causa licet, non tantum seipsum, sed et proles vendere in servitutem.


Versus 22: Immunitas Sacerdotum

Praebe semina. Ergo aliquid tum seri adhuc poterat, puta in agris Nilo adjacentibus.

Praeter terram sacerdotum. Nota: Hanc immunitatem a tributo suis idolorum sacerdotibus concessit Pharao, uti exprimunt Hebraea, Chaldaea et Septuaginta, non Joseph unius veri Dei cultor, ut vult Theodoretus; nisi dicas, Joseph eam illis concessisse, non quatenus sacerdotes erant idolorum, sed quatenus Philosophi erant, et magistri sapientiae et astrologiae; ideoque carne, vino, ovis, lacte, conjugio omnibusque mundi negotiis tota vita abstinebant, ut ait S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum. Forte etiam Joseph eos docuit verum unius Dei cultum, uti innuit Psaltes, Psalm. CIV, vers. 22. Nota hunc locum pro verorum sacerdotum Christi immunitate a vectigalibus: si enim hanc Gentilibus suis concessit Pharao, quomodo eam non concedet Christianus rex et princeps sacerdotibus Christi? Eorum enim honos vel contemptus ad Deum ipsum pertinet, et quod in eos confertur, Deo confertur, qui ubertim vices rependet, principesque remunerabitur, ait S. Chrysostomus, hom. 65.

Tropologice Origenes: Sacerdotes Dei, inquit, amant partem in coelis accipere, terrenam repudiant: Pharaonis vero sacerdotes suam partem habent in terra.


Versus 23

Dixit ergo Joseph, anno sterilitatis septimo et ultimo, ut sererent in sequentem annum fertilitatis rediturae: ita Philo, qui et addit Josephum speculatores posuisse, qui viderent, ut sationi ea pars impenderetur, ne quis eam in cibos absumeret.


Versus 25

Salus nostra in manu tua est. Hebraice est, tu vivificasti nos (tu nobis tua alimonia vitam servasti), inveniamus gratiam in oculis domini mei (in oculis tuis, o Joseph), ut simus servi Pharaonis. Quasi dicant: Tu es auctor et servator vitae nostrae, tu nos restituisti in vitam; vicissim nos ergo pro hac alimonia et salute, tibi et Pharaoni nos in servos offerimus; imo et pro magno beneficio reputabimus, si nos in servitutem, ac consequenter in curam et providentiam tuam recipias, tam tu, quam Pharao, qui nobis per te tam provide et benigne in hac fame providit, ut satius sit illi servire, ab illo regi et pendere, quam nostra libertate frui, nos regere, nos et nostra curare et providere; ne rursum in famem simile malum incurramus.


Versus 26

Factum est quasi in legem. Haec pensio regia constituta a Josepho vim perpetuae legis accepit. Ita Hebraea, Chaldaea et Graeca, q. d. Joseph induxit consuetudinem, quae etiam hodie instar legis perdurat, ut regibus Aegyptiorum quinta pars frugum solvatur. Vide quam aeque et leniter cum subditis agat Joseph; hodie non desunt tyranni, qui sine titulo plusquam dimidiam partem exigunt et extorquent. Rursum, haec ita disposuit Deus, ut Pharaonis remuneraretur beneficentiam quam in justum senem Jacobum, ejusque filios contulerat.

Moraliter, discant a Josepho principum consiliarii et praefecti, se non suis, sed reipublicae et principum commodis studere debere. Joseph enim, cum esset princeps Aegypti, noluit ditare se, nec evehere patrem et fratres ad ampla officia, cum id facile et sine invidia facere potuisset, imo Pharao id cuperet: idque ut ostenderet quam fideliter rempublicam administraret, quamque alienus esset a cupiditate, ac privato sui et suorum amore. Voluit ergo ut in eodem officio et gradu, quo consueverant, permanerent, essentque pastores ovium, ac suo labore et cura victum sibi pararent. Intuentur hoc exemplum Praelati nostri aevi, illi, qui cum ex humili in altum tolluntur, secum eodem attollere volunt suos nepotes et cognatos, ut rem propriam magis quam publicam agere videantur, ac opes Ecclesiae non quasi Ecclesiae, sed ut privatas administrent, easque in suum et suorum usum, imo luxum convertant. Qualem hi Christo Domino rationem reddent villicationis suae in ultimo et magno mundi die!

Talis fuit apud Romanos M. Attilius Regulus, qui cum summis rebus praefuisset, adeo tamen pauper mansit, ut se, conjugem liberosque toleraret agello, qui colebatur per unum villicum, cujus audita morte scripsit Regulus senatui de successore: destitutis enim rebus morte servi, necessariam esse praesentiam suam. P. Scipionem Africanum juniorem memorant annis 54 quibus vixit, nil emisse, nil vendidisse, nil aedificasse: libras autem argenti 33 tantum in magna substantia, et auri duas reliquisse, cum tamen in ejus potestate victa fuisset Carthago, ab unoque imperatorum omnium milites locupletati sint. Ita Aelianus, lib. XI. Aristides filius Lysimachi, qui multa domi militiaeque praeclare gessit, et Graecis tributum imperavit, non tantum post obitum reliquit, ut exequiis celebrandis sumptus esset. Ita Aelianus ibidem. Talis prorsus fuit et B. Thomas Morus, ut patet ex ejus Vita apud Stapleton. Epaminondae Artaxerxes magnum auri pondus misit, ut eum in suam traheret sententiam; sed ille legatis dixit: «Nil opus est pecunia; si enim rex ea vult, quae Thebanis meis sint utilia, gratis facere sum paratus: sin autem contraria, non habet auri satis; nam totius orbis opes accipere nolo pro patriae charitate. Vos qui me incognitum tentastis, vestrique similem existimastis, non miror, vobisque ignosco. Sed egredimini propere, ne alios corrumpatis, cum me non potueritis: alioqui tradam vos magistratui.» Testis est Probus in ejus Vita. Idem, cum legati ferrent munera, ut eum corrumperent, ad prandium eos vocavit: apposita est mensa vilis, vinumque acidum; tum Epaminondas: «Abite, ait, et domino vestro mea prandia narrate, quibus me contentum, non facile suis muneribus ad proditionem alliciet.»


Versus 27

Israel, Jacob.


Versus 28: Chronologia Vitae Jacobi

Centum quadraginta septem. Nota: Haec est periodus vitae Jacobi. Primo, natus est Jacob anno mundi 2109, a diluvio 432. Secundo, Jacob mansit in domo patris usque ad annum aetatis 77, quo praeripuit primogenituram Esau; ideoque timens ejus insidias fugit in Haran. Tertio, in Haran, post septennium quo servivit Laban, accepit uxores, Liam et Rachelem. Ex Lia genuit Ruben anno aetatis 84, Simeonem anno 85, Levi 86, Judam 87, Joseph 91. Quarto, post genitum Joseph, omnesque proles praeter Benjamin, servivit Jacob Labano alios sex annos pro gregibus, ita ut universim in Haran fuerit et servierit 20 annis: quibus expletis anno aetatis 97, reversus est in Chanaan. Quinto, Jacob anno aetatis 107 genuit Benjamin, in cujus partu mortua est Rachel. Sexto, sub annum Jacobi 88, contigit celebre illud diluvium Ogygis, quo terra Attica adeo vastata est, ut per annos 199 usque ad Cecropem sine rege et pene deserta fuerit, de quo Eusebius, lib. X Praeparat. cap. ult., et S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. XVIII, ubi et aliud ejusdem temporis portentum addit S. Augustinus, nimirum, quod stella Veneris visa sit mutare colorem, magnitudinem, figuram et cursum suum. Septimo, Joseph venditus fuit anno aetatis suae 16, Jacobi 107. Luxit enim pater quasi mortuum per 23 annos, scilicet ad annum aetatis 130, quo cum filiis a Joseph evocatus, ex Chanaan descendit in Aegyptum. Octavo, Isaac mortuus est cum Jacob ageret annum aetatis 120. Nono, mortuus est Jacob anno aetatis 146, quo Joseph erat 56 annorum, puta anno mundi 2256. Decimo, mors Jacobi praecessit 197 annis egressum Hebraeorum ex Aegypto, ortum vero Mosis annis 118. Denique Jacobo degente in Aegypto, natus fuit S. Job patientiae speculum.


Versus 29

Pone manum tuam sub femore meo. De hoc ritu jurandi dixi cap. XXIV, vers. 2.

Facies mihi misericordiam et veritatem. «Misericordia» significat gratiam et gratuitum beneficium; «veritas» significat fidelitatem, fidelemque beneficii collationem et executionem, q. d. Praestabis mihi hanc gratiam, ut me non hic, sed in Chanaan sepelias, illudque fideliter et veraciter exequeris.


Versus 29–30: Sepultura in Chanaan

Ut non sepelias me in Aegypto, sed dormiam cum patribus meis. Idem optavit, et mandavit sibi post mortem fieri Joseph, cap. L, vers. 21. Hujus voti causa fuit primo, quia optabat Jacob in terra sancta, in qua sola futurus erat Dei cultus, inter sanctos parentes, puta cum Isaaco et Abrahamo, sepeliri in Hebron. Vide quanta priscis fuerit cura sepulcri, quamque optandum sit sepeliri inter sanctos. Secundo, voluit Jacob sepeliri in Chanaan, ut suorum posterorum animos ab Aegypti opibus et vitiis avelleret, eisque firmam reditus et liberationis ex Aegypto, atque adipiscendae terrae promissae, puta Chananaaeae, spem faceret. Ita Theodoretus, S. Chrysostomus, Rupertus. Tertio, id voluit, ut apud posteros suos in Chananaea habitaturos, haec sua, et patrum sepulcra essent viva fidei, pietatis et virtutis eorum monumenta pariter et incitamenta. Quarto, sciebat Jacob Christum in Chanaan nasciturum, moriturum et resurrecturum: hinc in ea sepeliri optat, ut cum Christo resurgere possit. Ita Lyranus, Abulensis et alii. Quare ab omnibus Catholicis, inquit Abulensis, creditur inter alios qui cum Christo in die Paschae resurrexerunt, etiam Jacob resurrexisse.

Addit tropologice S. Augustinus, quod Jacob desiderabat remissionem peccatorum, tam suorum, quam totius generis humani, per Christi mortem in Chanaan obeundam: hinc in ea sepeliri voluit. Simili de causa in Chanaan, puta in Bethlehem, vivere et mori voluit S. Hieronymus, S. Paula, multique alii Sancti. Denique in Chanaan sepeliri voluerunt Patriarchae, ut essent participes precum et sacrificiorum, quae ibi offerebantur: credebant enim inesse Purgatorium.

Anagogice Rupertus: Jacob, inquit, exemplum vivis mortuus dedit, ut in spe patriae coelestis pignus amarent aeternae haereditatis, q. d. Jacob sepeliri voluit in Chanaan, ut posteri anhelarent ad coelum, cujus typus erat Chanaan.

In sepulcro majorum, in spelunca duplici Hebronis, de qua cap. XXIII, vers. 17. Hinc fideles ab olim sepeliri solent inter fideles et sanctos, in locis sacris. Audi S. Dionysium, Eccles. Hierarch. cap. VII: «His peractis, inquit, Pontifex condit in loco dignissimo corpus, cum aliis sui ordinis corporibus sacris.» Et Clemens Romanus, lib. VI Constit. Apost. cap. XXX: «Convenite, ait, in coemeteria, sacros libros in iis legentes, et psallentes pro his qui dormierunt.» Ea autem consecrari solere a sacerdotibus docet Gregorius Turonensis, De Gloria Confess. cap. CVI. Vocantur koimeterion, quasi dormitoria, eo quod fideles in Scriptura post mortem dicantur in iis dormire, extremo die judicii resuscitandi, teste S. Augustino, epist. 122. S. Cyprianus, lib. I, epist. 4, arguit Martialem quemdam, quod filios suos, exterarum gentium more, «apud profana sepulcra deposuerit.» Quo ipso indicat jam tum sacra sepulcra fuisse pro Christianis. In templis autem saepe sepultos fuisse fideles, testatur S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. III; Hieronymus, in Vita Paulae et Fabiolae; Augustinus, lib. De Cura pro mortuis, cap. I.


Versus 31

Jura ergo. Non diffidit Jacob verbo Josephi, sed juramentum exigit, ut Joseph hoc apud Pharaonem possit praetexere, si Jacobi corpus in Aegypto retinere vellet. Ita Rupertus. Addit Abulensis: Sciebat, inquit, Jacob, quod Joseph, nisi eum tam arcte obligasset, intendebat facere ei sepulcrum pretiosum et memorabile in Aegypto. Juramentum ergo ab eo exigit, ut eo se obligatum sentiens, omnino proposito absistat, et in avito patrum sepulcro modeste eum sepeliat in Chanaan. Ubi vide et imitare modestiam Jacob et amorem simplicitatis.

Conversus ad lectuli caput. Ita vertunt quoque Aquila et Symmachus. Porro vertit se Jacob ad lecti caput versus Joseph, quia illud erat ad Orientem, quo se vertere solent adorantes, et cujus rei causa altaria versus Orientem extruuntur; aut, ut vult Lyranus, quia caput hoc lecti erat versus terram promissam, ad quem se adorantes convertebant, cum extra illam erant, ut patet Daniel. VI, 10; III Reg. VIII, 44. Ita et Ribera in cap. XI ad Hebraeos, Abulensis et alii hic.

Dices: Quomodo ergo Septuaginta et ex iis S. Paulus vertunt: Adoravit Jacob fastigium virgae ejus, puta sceptri Josephi? Respondeo: Ex eo factum est quod Hebraea vox mittah, si legas mitta, significat lectulum; sin vero aliis punctis legas matte, tunc significat virgam: utroque modo hic legi potest, et utraque haec lectio et versio est canonica. Utrumque ergo fecit Jacob, nimirum ipse voti compos factus, laetusque ob datam sibi a Josepho promissionem, quod se sepeliret in Chanaan apud patres suos, illi gratias egit, et «adoravit,» id est, curvando se reverentiam exhibuit, ac veneratus est sceptrum, id est regiam potestatem, Josephi, illi a Pharaone, vel potius a Deo datam.

Secundo et magis genuine, Jacob gratias agens Deo eum adoravit et laudavit, quod hanc potestatem, et hanc etiam mentem sepeliendi se in Chanaan dedisset Josepho; unde convertit se ad lectuli caput, vel quia hoc caput erat ad Orientem, vel quia spectabat terram Chanaan, uti dixi. Pluribus hac de re egi ad Hebraeos XI, 21.

Vide hic impletum somnium Joseph, caput XXXVII, vers. 9, quod pater et mater adoraturi essent eum. Dices: Rachel mater ejus jampridem erat mortua, scilicet antequam Joseph a fratribus venderetur, ut patet capite XXXV, vers. 19. Ergo illa non potuit eum adorare. Respondet S. Chrysostomus, uxorem censeri cum marito unam personam civiliter, juxta illud Genesis II: «Erunt duo in carne una.» Marito ergo adorante, censeri quoque uxorem adorare filium. «Si enim pater hoc fecit, inquit, multo magis illa, nisi ex hac vita praerepta fuisset, hoc fecisset.» Adde, Rachelem substituisse sibi Balam, quae adoravit Joseph, uti dixi cap. XXXVII, vers. 9.