Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)
(Iter Jacobi in Aegyptum)
Synopsis Capitis
Jacob cum tota sua prosapia, quae hic recensetur, proficiscitur in Aegyptum. Secundo, vers. 29, occurrit et excipit eum Joseph.
Textus Vulgatae
1. Profectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum juramenti, et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2. audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob; cui respondit: Ecce adsum. 3. Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui; noli timere, descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4. Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. 5. Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem, 6. et omnia quae possederat in terra Chanaan: venitque in Aegyptum cum omni semine suo, 7. filii ejus, et nepotes, filiae et cuncta simul progenies. 8. Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui egressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. 9. Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10. Filii Simeon: Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. 11. Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. 12. Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan: natique sunt filii Phares, Hesron et Hamul. 13. Filii Issachar: Thola et Phua et Job et Semron. 14. Filii Zabulon: Sared et Helon et Jahelel. 15. Hi filii Lia, quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum ejus et filiarum, triginta tres. 16. Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. 17. Filii Aser: Jamne et Jesua et Jesui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria, Heber et Melchiel. 18. Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae, et hos genuit Jacob, sedecim animas. 19. Filii Rachel uxoris Jacob: Joseph et Benjamin. 20. Natique sunt Joseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth, filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. 21. Filii Benjamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. 22. Hi filii Rachel quos genuit Jacob: omnes animae, quatuordecim. 23. Filii Dan: Husim. 24. Filii Nephtali: Jasiel et Guni et Jeser et Sallem. 25. Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae, et hos genuit Jacob: omnes animae, septem. 26. Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. 27. Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta. 28. Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen. 29. Quo cum pervenisset, juncto Joseph curru suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. 30. Dixitque pater ad Joseph: Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. 31. At ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: 32. et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quae habuere potuerunt, adduxerunt secum. 33. Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum? 34. Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen: quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium.
Versus 1
Ad Puteum juramenti, in Bersabee, ut habent Hebraea; Bersabee enim hebraice significat puteum juramenti, ut dixi cap. XXI, vers. 31.
Versus 3
Noli timere. Poterat Jacob timere iter in Aegyptum: Primo, ob incommoda tam longi itineris, neve, ipse utpote senex, in via moreretur antequam Josephum cerneret. Secundo, ne sui Aegyptiorum vitia imbiberent. Tertio, ne in Aegypto sedes figerent sui posteri, quibus a Deo promissa erat Chananaea, itaque Dei promissa irritarent, Deumque offenderent. Unde hunc metum eximit ei Deus, vers. 4. Nona ergo fuit haec tribulatio Jacobi, sed quam Deus de more, mox sua apparitione et consolatione dispulit.
Versus 4
Ego descendam tecum, ego tibi viae comes, imo dux ero, ducam te tuosque in Aegyptum; indeque suo tempore reducam, te mortuum, tuos vero posteros vivos. Pie S. Ambrosius, lib. II De Jacob, cap. IX: «Quid igitur, inquit, ei deerat, cui Deus aderat? Quis tam potens in suo domicilio, quam iste in alieno? quis tam abundans in ubertate, quam iste in fame? Quis tam fortis in juventute, quam iste in senectute (in eo enim, ut idem ait cap. VIII, certabant impigra vivacitas juventutis et tranquillitas senectutis)? Quis tam aestuosus in negotio, quam iste in otio? Quis tam velox in curriculo, quam iste in lectulo? Quis tam laetus in flore adolescentiae, quam iste in mortis confinio? Quis tam dives in regno, quam iste in peregrino loco? Denique reges benedicebat. Et quis pauperem dicat, cujus conversatione dignus orbis terrarum non fuit? et ideo conversatio ejus erat in caelo.» Et: «Quid beatius quam Deum ipsum habere comitem itineris?» ait S. Chrysostomus, hom. 65.
Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos, q. d. Joseph tibi morienti oculos claudet, ac consequenter relinques illic Joseph superstitem. Hinc patet priscus Hebraeorum mos, quo charissimi charissimis suis morientibus oculos claudebant. Idipsum postea imitati sunt Graeci et Romani. Unde quaeritur Euryali mater apud Virgilium, Aeneidos XI: «Nec te, tua funera, mater / Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi.»
Illud quoque rogat deos Penelope scribens ad Ulyssem, ut Telemachus filius utriusque parentis oculos clauderet; sic enim ait apud Ovidium: «Di, precor, hoc jubeant, ut euntibus ordine fatis, / Ille meos oculos comprimat, ille tuos.»
Versus 7
Filiae. Jacob unicam habebat filiam, Dinam; filias ergo hic vocat, tum Dinam, tum nurus suas, puta uxores filiorum suorum.
Versus 8
Qui ingressi sunt in Aegyptum. Vel pedibus suis, vel pedibus parentum, in quibus adhuc latebant. Nomine enim ingressus hic continetur omne tempus, quod ab ingressu Jacobi usque ad mortem Josephi decurrit, uti jam patebit.
Ipse (scilicet Jacob) cum liberis suis. Supple descendit in Aegyptum. Ita Hebraea.
Versus 12
Hesron et Hamul. Hi nati sunt postea in Aegypto, ut patet ex dictis, cap. XXXVIII. Dicuntur tamen cum Jacob in Aegyptum descendisse, non in sua persona, sed in lumbis Phares patris sui, in quibus adhuc latebant. Nam, ut recte annotavit S. Augustinus, descensus hic et ingressus Jacobi in Aegyptum, complectitur quoque annos 17 vitae ejus in Aegypto; imo et annos reliquos vitae Josephi, puta 71, quia vocante et procurante Josepho descendit Jacob in Aegyptum.
Nota: Prae filiis Zarae numerantur hic filii Phares, quia ex Phares et Hesron descenderunt reges Juda, et Christus Dominus.
Omnes animae filiorum ejus. «Animae,» id est nati, geniti, puta filii et nepotes: nam Hesron et Hamul erant nepotes, non filii Jacobi; est synecdoche.
Versus 15
Triginta tres, computata et ipsa Lia; aut potius ipso Jacobo cum suis filiis et filia Dina. Lia enim non videtur ingressa in Aegyptum, sed ante fuisse mortua: sepulta est enim in Hebron, ut patet cap. XLIX, vers. 31. Ab hoc numero rejiciuntur Her et Onan, utpote mortui.
Versus 21
Filii Benjamin. Numerantur hic decem filii Benjamin, ex quibus aliquos ipse postea genuit in Aegypto. Nam hoc tempore quo descendit in Aegyptum, Benjamin erat tantum 24 annorum; unde non poterat tot genuisse filios. Rursum, non omnes hi fuere filii, sed aliqui nepotes Benjamin: nam expresse Septuaginta habent: Gera autem genuit Arad. Arad ergo non fuit filius, sed nepos Benjamin, ex filio Gera.
Ros. Theodoretus et Procopius putant a Ros Romanos descendere et nominari; sed errant: nam Romani a Romulo nomen et originem acceperunt.
Arad. Ab hoc descendunt Aradii, inquit Procopius. Verum verius est Aradios descendere ab Aradio, filio Chanaan, uti dixi cap. X, vers. 18; Aradii enim fuerunt Chananaei, non Judaei, aeque ac Sidonii, Tyrii, Biblii, aliique Aradiis vicini.
Versus 26
Cunctae animae, cuncti homines, omnes proles; est synecdoche. Sic homines viles vocamus viles animas: e contrario Lucanus fortes animas, vocat viros strenuos in bello caesos, cum ait: «Vos quoque qui fortes animas, belloque peremptas.»
Hoc nota, ne quis ex hoc loco colligat animas hominum, aeque ac brutorum, nasci ex traduce, puta ex semine et anima parentum, cum fides doceat animam hominis a solo Deo creari et infundi homini; ideoque immortalis est, uti dixi cap. XXXVII, vers. 35.
Egressae sunt de femore, puta de genitalibus, quae sunt inter femora; est metonymia. Secundo, proprie «de femore,» quia, ut ait Franciscus Valesius, Sacrae Philosoph. cap. III, vere in femore sunt tres venae seminales, quae ortae ex lumborum venis, antequam in crura descendant, viris per femora in scrotum, mulieribus in uterum recurrunt, et fecundiorem seminis partem subministrant; atque inde Num. V, 21, in maledictione adulterae dicitur: «Utero tumescente, putrescat femur tuum,» q. d. Femore quo abusa es, puniaris, ut femur quo luxuriata es, putrescat, utque sterilitate et putredine plectaris, quae filios quaesivisti ex adulterio.
Sexaginta sex, in hoc numero non continetur Jacob, utpote parens omnium, nec Joseph et filii ejus, utpote qui jam erant in Aegypto.
Versus 27
Septuaginta. Hic annumeres oportet ipsum Jacobum et Josephum cum duobus ejus filiis: sic enim reperies septuaginta.
Dices: Quomodo ergo Septuaginta et ex eis S. Lucas, Actor. VII, 14, numerant 75? Respondeo, ipsi addunt et annumerant Josepho Manassis filium Machir; et nepotem Galaad. Rursum, Ephraimi filios, Sutalaam et Jaam, ac nepotem Edem, qui fuit filius Sutalaam; his enim additi sunt 75. Hi autem adduntur, quia hi nati sunt vivente adhuc Josepho avo, ut patet Genes. cap. L, vers. 22. Nam descensus hic et ingressus Jacobi in Aegyptum, extendit se usque ad mortem Jacobi et Josephi, ut dixi vers. 8. Ita S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. XL.
Quaeres, cur hi potius nepotes Josephi, quam aliorum fratrum in hoc catalogo numerentur? Respondet primo, S. Augustinus, quia Joseph fuit causa descensus Jacobi et fratrum in Aegyptum. Secundo, sicut Moses computat nepotes Judae, sic Septuaginta computant nepotes Josephi, quia hi duo successerunt in primogenituram Rubeni; unde horum posteri obtinuerunt regnum Juda et regnum Israel. Ex Joseph enim, puta ex Ephraim, orti sunt reges Israel, ex Juda reges Juda. Tertio, quia Joseph fuit princeps fratrum, imo princeps Aegypti. Quarto, quia Jacob filios Josephi in suos filios adoptavit, uti videbimus cap. XLVIII.
Porro, numerat hic stirpem Jacob, ut ostendat quam illa in Aegypto creverit, quamque impleta sit Dei promissio: «In gentem magnam faciam te ibi,» vers. 3. Nam in Aegyptum ingressi sunt tantum 70 cum Jacob, egressi vero cum Mose sexcenta fere millia peditum, absque parvulis et mulieribus, Exodi XII, 37. Ita S. Chrysostomus.
Versus 34
Pastores sumus. Nota Josephi modestiam, prudentiam, simplicitatem. Modestiam, quia, in aula Pharaonis, sciri cupit se esse fratrem pastorum. Prudentiam; quia fratres in aula habere non satagit, ne aulicorum moribus corrumpantur. Simplicitatem, quia fratres ad status non evehit, sed in arte pastoritia, quam callebant, conservat. Longe aliter faciunt hodie, qui cum humillimi generis sint, tamen nobiles videri volunt, quique ad status evecti, suos pariter, licet ineptos, evehunt, cum suo, familiae et reipublicae damno, dedecore, periculo.
Solos ergo in Gessen fratres suos habitare voluit Joseph: tum ut ab Aegyptiorum commercio et vitiis essent sejuncti; tum ut inde facilius ex Aegypto egredi, et duce Mose in Chanaan regredi possent.
Similis Josepho hac in parte fuit Phocion, qui cum a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret, legatique hortarentur accipere, saltem ut liberis suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate paternam tueri gloriam, respondit: «Si mei similes erunt, idem hic agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit: sin dissimiles sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali augerique luxuriam,» uti narrat Probus in ejus Vita. Idem, munus offerente Menyllo Antipatri praefecto, respondit: «Magni munera recusavi; Antipater non est praestantior Alexandro.» Instanti Menyllo, ut saltem pro Phoco filio ea caperet, respondit: «Phoco, si mutata vita ad frugem redeat, sufficiet patrimonium; nam, ut nunc se gerit, nihil ei satis est.» Similior et illustrior fuit Theodosius Imperator, qui cum ad scholam venisset, Arcadiumque et Honorium filios, magnifice sedentes, Arsenium vero praeceptorem stantem vidisset, illos insignibus principum nudavit, addiditque, si tales se praeberent, ut mores ad disciplinam Deique leges componerent, propensum se fore, ut eis imperium traderet ad reipublicae commodum: sin minus, conducibilius esse dixit, ut sic privati vitam exigerent, quam doctrina nulla, cum periculo imperarent; testis est Nicephorus, lib. XI Hist. cap. XXIII.
Detestantur Aegyptii omnes pastores ovium, quia pastores solent occidere et comedere carnes suarum ovium et pecudum, quas Aegyptii pro diis colebant, ut patet Exod. VIII, 26. Alebant tamen Aegyptii oves et boves, ut patet cap. seq., vers. 17, non ad esum, sed primo, ad lanam et lac; secundo, ad suam oblectationem; tertio, ad stercorationem agrorum; quarto, ut aliis gentibus eas divenderent.