Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)

Genesis XLV

(Joseph se fratribus aperit)



Synopsis Capitis

Joseph se fratribus aperit, eosque, vers. 17, cum muneribus ad patrem remittit, ut eum ad se adducant: ille, vers. 26, prae gaudio vix se capit.


Textus Vulgatae (Versus 1–28)

1. Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus — unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae. 2. Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis. 3. Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph; adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. 4. Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. 5. Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum. 6. Biennium est enim quod coepit fames esse in terra: et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti. 7. Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. 8. Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra Aegypti. 9. Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Haec mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti: descende ad me, ne moreris, 10. et habitabis in terra Gessen: erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides. 11. Ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis), ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides. 12. En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin vident quod os meum loquatur ad vos. 13. Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in Aegypto: festinate, et adducite eum ad me. 14. Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit: illo quoque similiter flente super collum ejus. 15. Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quae ausi sunt loqui ad eum. 16. Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph, et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. 17. Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, 18. et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me: et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. 19. Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum; et dicito: Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. 20. Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt. 21. Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. 22. Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: 23. tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. 24. Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. 25. Qui ascendentes ex Aegypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob, 26. et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit, et ipse dominatur in omni terra Aegypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. 27. Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra, et universa quae miserat, revixit spiritus ejus, 28. et ait: Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit: vadam, et videbo illum antequam moriar.


Versus 3: "Ego sum Joseph"

3. Ego sum Joseph. Haec vox inopina, quasi fulmen, ait Rupertus, perculit fratres, eosque attonitos, elingues et quasi amentes reddidit; a formidabili enim potentia Josephi, sceleri suo non nisi mortem meritam exspectabant.


Interpretatio Allegorica (S. Ambrosius)

Allegorice S. Ambrosius, lib. De Joseph, cap. XII: "Quid, inquit, aliud tunc clamavit, nisi, Ego sum Jesus, cum Pilato diceret: Tu dicis, quia rex sum. Accedite ad me, quia ego ad vos appropinquavi, ut per carnis susceptionem facerem me vestrae consortem naturae." Et multo magis eum post resurrectionem se discipulis ostendit, dicens: "Nolite timere, ego sum. Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra." Haec S. Ambrosius. Vide et Hugonem Cardinalem.


Charitas Josephi

Nota hic charitatem Josephi, qui usque ad mortem laesus, ultus est suam injuriam, tum oblivione et silentio; tum blanditiis, amplexibus, osculis, lacrymis et suspiriis; tum benefica fratrum perpetuaque alimonia. "Osculabatur ergo singulos, et per singulos flebat, et irriguis lacrymis paventium colla perfundebat, itaque odium fratrum charitatis lacrymis abluebat," inquit S. Augustinus, serm. 83 De Tempore. Disce a Josepho efficacissimum philtrum esse, "ut ameris, ama." Vere S. Chrysostomus, hom. 13 ad Populum: "Vis laudari? lauda alium. Vis amari? ama. Vis partibus primis potiri? cede illas prius alteri."

Hoc philtro suis Constantinopolitis Catholicis inculcavit S. Gregorius Nazianzenus; dum enim ipsi ab Arianis, sub Valente Ariano Imperatore, vexati et oppressi, eo mortuo, sub Theodosio orthodoxo Imperatore par pari eis reddere, eosque paribus molestiis afficere cogitarent, haec ad eos dixit Nazianzenus: "Non haec, mi grex, a nobis poscit Christus, neque sic Evangelium nos docet. Opportunitas modo nobis offertur convertendi eos, qui per errorem seducti sunt. Agnoscant edocti delicta sua, procidant coram Domino, impietatem confiteantur, gregi nostro se immisceant. Haec mea sit ultio, ut qui nos affecerint injuriis, salutem consequantur, ac profiteantur esse praeclara, quae pridem persequebantur. Mites animis estote, filii. Cujus animus lenis ac tolerans est, is prudentia valet. Praestate illis beneficia qui vos odio persequuntur, ac prorsus eis delicta remittite. Quod si animus vehementer aestuat, neque coerceri se ira patitur, quod ab hoc alterum est praestate, ut haec Christo permittatis, ac futuro tribunali reservetis. Mea enim est ultio, ego rependam, ait Dominus." His dictis populum placavit, et in suam sententiam pertraxit, uti narrat Gregorius presbyter in Vita Gregorii Nazianzeni.

Ita S. Martinus Brictionem presbyterum, suum calumniatorem, noluit officio privare, dicens: "Si Christus passus est Judam, cur ego non patiar Brictionem?" testis est Severus Sulpicius, Dialogo 3.

Hoc philtro Martyres saepe suos carnifices converterunt, dum eos a Deo punitos suis precibus sanitati restituerunt, ut patet ex Vita S. Agnetis resuscitantis Praefecti filium se invadentem; ex Vita S. Joannis et Pauli, qui Terentiani Praefecti filium a daemone liberarunt; ex Vita S. Laurentii et Pergentini, qui carnifices suos obrigescentes, orando vigori restituerunt; ex Vita S. Sabini, qui Venustianum Praesidem oculorum dolore percussum sanavit; ex Vita S. Potamienae, S. Christinae, S. Anatoliae, S. Eugeniae, Dariae et aliorum plurimorum.


Versus 5: "Misit me Deus"

Nota secundo cum S. Chrysostomo: Joseph hic peccatum fratrum elevat, non per fatum aut Homericam Aten, id est, deam, quae mala et noxia inferre credita est a Gentilibus, sed per providentiam Dei, qui scelus eorum ordinavit in gloriam Josephi, et ipsorum publicumque bonum. Unde Joseph consolatur et hortatur eos ne doleant, aut se invicem propter hoc affligant, se non dolente, sed gaudente; unde ait:

5. Misit me Deus, q. d. Deus per vestrum scelus, quo me vendidistis, misit et direxit me huc, ut vestrae aliorumque fami prospicerem; quare non tam damnanda est vestra in me iniquitas, quam divinae sapientiae providentia et misericordia praedicanda. Ita S. Chrysostomus.


Versus 6: Fames et Nilus

6. Nec arari poterit, nisi tantum in paucis agris Nilo adjacentibus; caeteri enim steriles erunt, quia Nilus, qui Aegypto est instar pluviae, more suo non exundabit nec foecundabit agros.


Nota Chronologica

Biennium est enim. Hinc patet res hac gesta esse, fratresque et patrem Jacobum in Aegyptum descendisse anno 2 sterilitatis, cum Jacob esset 130 annorum, Joseph vero 39; nam anno aetatis 30 Joseph evectus est ad principatum: successerunt deinde 7 anni fertilitatis, et duo sterilitatis; erat ergo ipse hoc secundo anno sterilitatis 39 annorum, ac consequenter natus est ipse anno Jacobi 91; tolle enim 39 a 130, habebis 91, ut dixi superius. Haec est basis et nodus chronologiae hujus aetatis: unde saepe repetenda.


Versus 8: Voluntas Dei et Actio Humana

8. Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum. "Voluntate" scilicet praefiniente exaltationem meam, meique venditionem tantum permittente, ut per eam exaltarer: ita Suarez et alii passim. Unde non dicit: "Vos misistis me," quia vos mittendo peccastis; sed, "Missus sum," quia Deus est auctor passionis, aeque ac patientiae meae, qua vestrum scelus subii et toleravi; non autem est auctor actionis vestrae: haec enim fuit peccatum. Sic de Christo ait Petrus, Actor. cap. II, 23: "Hunc definito consilio, et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis." Decreverat enim Deus passionem Christi, non autem crucifixionem Judaeorum.

Nam, ut aiunt Theologi, "actio (Judaeorum) displicuit, passio (Christi) grata fuit" Deo.


Versus 8: "Pater Pharaonis"

Qui fecit me quasi patrem Pharaonis. "Patrem," id est, rectorem, consiliarium, moderatorem. Joseph enim ita res omnes Pharaonis suo consilio ac prudentia regebat, ac si ejus fuisset pater. Ita Vatablus. Rursum, curabat frumentum et annonam toti aulae, imo toti regno Pharaonis, ac si totius regni fuisset paterfamilias. Sic rex Tyri suum consiliarium intimum, puta Hiram, vocat patrem suum, II Paralip. 11, 13. Et Aman vocatur pater Artaxerxis, Esther XIII, 6. Fuit ergo pater regis, titulus honoris et dignitatis primae, in aulis regum Tyri, Aegypti et Persidis, sicut apud Hispanos, Italos et Gallos est oeconomus, quem Mayordomo vocant, qui aulae annonam aliaque necessaria curat, sicut paterfamilias curat domum suam. Ita Pineda, lib. V De Salom., pag. 197.

Pulchre S. Chrysostomus, hom. 64 in persona Joseph: "Illa, inquit, servitus hunc principatum mihi conciliavit, illa venditio in hanc me gloriam evexit; illa afflictio hujus mihi occasio honoris fuit; illa invidia hanc mihi claritudinem peperit. Haec nos non solum audiamus, sed et imitemur, et ita solemur eos qui nos afflixere, non imputantes eis quae in nos admiserunt, et omnia magna ferentes benevolentia, sicut ille admirandus."


Versus 9: Nuntius Ioseph ad Iacob

9. Mandat, significat, nuntiat, optat: nec enim Joseph potuit, aut voluit proprie imperare patri suo.


Versus 11: «Ne et tu pereas»

11. «Ne et tu pereas.» Hebraice est: pen tivvaresh, ne depaupereris, id est, ne inopia et inedia labores, itaque pereas. Ita Chaldaeus et Vatablus.


Versus 18: «Medullam terrae»

18. «Medullam terrae.» Hebraice est, adipem terrae, id est fruges, et fructus terrae optimos et pinguissimos.


Versus 22: «Binas stolas»

22. «Binas stolas.» Hebraice est, vestes mutatorias: ergo ut minimum binas, ut scilicet unam subinde cum altera commutare possent. Pluralis enim numerus apud Hebraeos complectitur dualem.

Nota: Vestes mutatoriae ab Hebraeis vocantur pulchrae et praestantes, quales in festis induimus, quando quotidianas viliores cum honestioribus festivis commutamus: unde Noster «stolas» vertit.


Trecentos argenteos

Trecentos florenos Brabanticos; argenteus enim siclus, sive stater, valebat et appendebat quatuor regales Hispanicos. De quo plura Exodi XXX, 43.


Versus 24: «Ne irascamini in via»

24. «Ne irascamini in via.» Hebraice est, ne rixemini, scilicet alter in alterum crimen in me admissum intorquentes et improperantes. Sicut paulo ante facere coeperat Ruben, dicens: «Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum, et non audistis me? En sanguis ejus exquiritur,» cap. XLII, 22. Ita S. Chrysostomus.

Moraliter S. Ambrosius, lib. De Josepho, cap. XIII: «Docet, ait, maxime in via fugiendam esse discordiam, ubi ipse viandi comitatus debet esse inviolabilis, et gratiae habere consortium.»


Versus 26: «Quasi de gravi somno evigilans»

26. «Quasi de gravi somno evigilans.» Attonitus et stupens, ut nec loqui, nec rem tantam intelligere, aut concipere posset: tales enim sunt qui subito evigilant; hebraice est, cor ejus elanguit, id est, tantam consolationem accepit, ut prae laetitia et admiratione cor pene deficeret, vitalis spiritus cessaret, itaque quasi in deliquium animi incideret.


Versus 27: «Revixit spiritus ejus»

27. «Revixit spiritus ejus.» Instar ignis lucernae, qui oleo deficiente emoriens infuso oleo reviviscit, ait S. Chrysostomus. Unde ipse ex Septuaginta legit, «reaccensus est senex (id est, inquit, 'juvenis ex sene est factus') decrepitus terram spectans.» Pari modo Jacob, cujus cor prius tam inopinate et incredibilis rei, nuntiique laetissimi admiratione elanguerat, vers. 26, nunc videns plaustra, omnemque apparatum sibi a Josepho submissum; ad se rediit, credidit tam laetum de Josepho superstite nuntium, itaque quasi revixit. Chaldaeus vertit, quievit Spiritus Sanctus super Jacob patrem ipsorum; quia, ut explicant Hebraei, Spiritus Sanctus non manet in hominibus tristibus, dolentibus, melancholicis, ideoque torpidis et ignavis, sed in alacribus, laetis, strenuis, expeditis, qualis hic factus est Jacob: ac proinde recepit spiritum propheticum, ut patet cap. seq., vers. 4, quo hactenus maerens caruerat. Ita ipsi, penes quos sit fides.


Versus 28: «Sufficit mihi»

28. «Sufficit mihi.» Hebraice, multum est mihi, q. d. Abunde gaudeo, nuntius hic tam laetus superat vota et spes meas, non est quid amplius quod desiderem, vel optem. «Nunc juvenis ille erexit mentem meam, et fugavit senectutis infirmitatem, et roboravit rationem,» ait S. Chrysostomus, hom. 65.