Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)
(De Scypho Argenteo in Sacco Benjamini)
Synopsis Capitis
Scyphum suum occulte in sacco Benjamini poni jubet Joseph. Hinc Benjaminum quasi furem sibi in servum deposcit; pro eo se Judas, vers. 18, in servitutem offert.
Textus Vulgatae
1. Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. 2. Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. 3. Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. 4. Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus: Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? 5. Scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis. 6. Fecit ille ut jusserat. Et apprehensis per ordinem locutus est. 7. Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? 8. Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? 9. Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. 10. Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. 11. Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. 12. Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. 13. At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. 14. Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat), omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. 15. Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? 16. Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. 17. Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam; qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum. 18. Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem 19. dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem, aut fratrem? 20. Et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est; cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. 21. Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. 22. Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur. 23. Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. 24. Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus. 25. Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. 26. Cui diximus: Ire non possumus; si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin, illo absente, non audemus videre faciem viri. 27. Ad quae ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. 28. Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum; et hucusque non comparet. 29. Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos. 30. Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), 31. videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. 32. Ego proprie servus tuus sim, qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. 33. Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. 34. Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam.
Versus 2
Scyphum, etc., pone in ore sacci junioris, — Benjamini. Fecit hoc Joseph, ut hac ratione pertentaret animos fratrum, num inviderent Benjamino, tanquam Rachelis filio, et tanquam ei, qui quintuplo majores partes in convivio acceperat, ut videlicet, si invidiam hanc persentisceret per fratrum silentium et neglectum Benjamini, eum apud se retineret, ne quid in via fratres contra eum, uti olim contra se fecerant, molirentur. Sin vero amorem fraternum, per anxietatem et curam eum liberandi, ostenderent, eumdem cum eis dimitteret. Ita Philo, Josephus, S. Chrysostomus, Theodoretus.
Versus 5
Scyphus quem furati estis. — Nota: Joseph juste potuit suos fratres punire, hunc metum et terrorem eis incutiendo, ob scelus in se commissum, ut hac afflictione in se reversi, peccatum suum agnoscerent, uti reipsa fecerunt, inquit S. Augustinus. Benjaminum tamen ita affligere non potuit. Unde levis hic, et venialis in eum fuit calumnia, qua ei furtum scyphi impegit; verum ea in bonum Benjamini fuit concinnata, ut dixi vers. 2, fuitque ea modici temporis, quam mox se patefaciendo maxima laetitia, maximisque beneficiis compensavit. Fuit quoque hic mendacium; nam Joseph haec non dixit tentando et interrogando, uti dixit illa cap. XLII, vers. 9, sed omnino asserendo. Fuit tamen hoc mendacium jocosum, non perniciosum.
Quod ergo S. Augustinus, Quaest. CXXV, conatur Josephum excusare a mendacio, intellige, de serio et noxio.
Symbolice, sicut Joseph lusit cum Benjamin, quem initio quasi furem premere ac vincire velle se simulavit; postea vero totum id joco factum ostendit, eumque amplexans caeteris fratribus praetulit: ita Deus agit cum humilibus; contemni illos patitur, affligi, vexari; sed si humiliter et patienter ea ferant, blandietur eis, eosque evehet, ut tanto fiant gloriosiores, quanto fuere abjectiores. Ludus ergo Dei est humilitas.
In quo augurari solet. — Septuaginta, in quo augurio auguratur. Perperam ergo vertit R. Kimchi, pro quo augures consuluit.
Tradit Julius Sirenius, lib. IX De Fato, cap. XVIII, Aegyptios et Assyrios pelves (sic et scyphos, ut videtur) aqua replere, deinde certis verbis daemonem advocare solitos, ac tum daemonem sibilo ex aquis edidisse responsa ad ea, de quibus consulebatur. Rursum, daemon subinde in aqua exprimebat speciem, vel imaginem rei, vel auctoris qui quaerebatur, uti et jam divini nostri auctorem furti, suis incantationibus in aqua repraesentant et exoculant.
Dices, ergone Joseph talem hic se profitetur augurem, id est, magum et divinum? Affirmat Calvinus, ideoque Josephum gravi simulatione contra religionem peccasse asseverat. Sed quis hoc credat de Josepho, qui propheta fuit piissimus ac sanctissimus? Respondet itaque S. Augustinus, Josephum hic loqui non serio, sed joculariter; sic enim videtur loqui vers. 45. Secundo, Theodoretus vult Josephum loqui interrogative, non assertive. Tertio, D. Thomas vult Josephum loqui, non ex sua, sed Aegyptiorum opinione, qui Josephum vere putabant esse augurem. Sed haec non satisfaciunt huic versui et contextui.
Dico ergo, pro augurari, hebraice est nachas, quod significat praesagire et divinare, sive augurio, sive naturali sagacitate, puta conjectare, rimari et indagare. Unde Chaldaeus et Aben-Ezra vertunt, probare. Joseph ergo hoc scypho, eum vino plenum hospitibus suis propinando, naturaliter divinabat et explorabat hospitum suorum temperantiam, prudentiam, et arcana cordis (in vino enim est veritas), et hic explorabat quis fratrum in Benjaminum esset animus, ut dixi vers. 2. Sinebat tamen ipse fratres suos falli, ut putarent se vere et proprie esse augurem, ideoque verbo ambiguo usus est.
Sic augurium pro conjectatione capit Plinius, lib. VII, epist. ad Cornelium Tacitum, cum ait: Auguror, nec me fallit augurium, historias tuas immortales fore. Sic Aristoteles, problem. 9, sect. 33, sternutamentum vocat sacrum augurium sanitatis capitis, quia scilicet signum est, caput bene valere, posse concoquere, et excernere superfluos et noxios humores; cum enim capitis calor humorem, spiritumque extraneum crudum et ventosum pervincit et expellit, tunc moveri solet sternutamentum.
Versus 15
Quod non sit similis mei in augurandi scientia. — «Augurandi,» id est, divinandi et conjectandi; hoc enim est Hebraeum nachas, ut dixi vers. 5, q.d. Cum Pharao, totaque Aegyptus me ut augurem, id est, prophetam et divinum, agnoscat et colat, quomodo vos soli in hoc furto putastis vos me meamque divinationem posse latere.
Versus 16
Deus invenit peccatum nostrum. — Aliqui cum S. Augustino intelligunt peccatum venditionis Josephi; q. d. Quia nos Josephum in servitutem vendidimus, hinc justae nunc subdimur servituti. Hoc in corde suo sentire potuit Judas, verum exterius ipsi Josepho de hoc peccato non loquitur, sed de peccato furti scyphi: de eo enim accusabat eos Joseph; unde de eodem Judas respondit, illud agnoscendo. Videtur ergo Judas putasse, et suspicatus esse, quod Benjamin vere furatus esset scyphum, praesertim cum Benjamin deprehensus taceret, nec se defenderet. Aut certe in re ancipiti et dubia maluit Judas peccatum fratri ascribere, et humiliter veniam precari, itaque iram Josephi lenire, quam eamdem magis concitare Benjaminum excusando, et vel expresse vel tacite culpam in Josephum ejusque famulos retorquendo, eisque fraudem, dolum et calumniam impingendo. Ex eo enim quod scyphus inventus erat in sacco Benjamini, praesumptio furti erat de Benjamino. Ita Abulensis. Vere S. Augustinus, Sent. 118: Melior est, inquit, in malis confessio, quam in bonis superba gloriatio.
Quare rogatus Anachoreta quam potissimum ad coelum viam invenisset, respondit: Si se homo semper accuset, testis est B. Dorotheus, doctrin. 7. Ita S. Catharina Senensis aliique humiles et illustres Sancti, ad omnia mala, quae sibi, proximis, aut reipublicae eveniunt, dicere solent: Mea culpa hoc malum accidit.
Versus 20
Ipsum solum habet mater sua, — ipse solus ex matre superest; hebraice, remansit solus matris suae, quod etiam de mortua dici potest: mortua enim jam erat Rachel, mater Benjamini.
Versus 21
Ponam oculos meos super illum, — benigne eum aspiciam, benevolus illi ero, favebo, et fovebo illum; unde Septuaginta vertunt, curam illius habebo.
Versus 30
Anima, — vita patris pendet ex vita filii; si enim moriatur vel auferatur filius, morietur pater prae tristitia.
Versus 32
Ego proprie, — ego peculiaris tibi servus sim, qui et robore et usu rerum tibi utilior ero, quam puer Benjamin.