Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)
(Iter Secundum in Aegyptum)
Synopsis Capitis
Fratres secundo cum Benjamin eunt in Aegyptum, ut emant frumentum; Joseph, vers. 27, benigne eos et laute convivio excipit.
Textus Vulgatae
1. Interim fames omnem terram vehementer premebat. 2. Consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum. 3. Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. 4. Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria: 5. sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo. 6. Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem. 7. At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem, si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum? 8. Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere: ne moriamur nos et parvuli nostri. 9. Ego suscipio puerum, de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. 10. Si non intercessisset dilatio, jam vice altera venissemus. 11. Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis, sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. 12. Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit: 13. sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. 14. Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero. 15. Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem et Benjamin: descenderuntque in Aegyptum, et steterunt coram Joseph. 16. Quos cum ille vidisset, et Benjamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium; quoniam mecum sunt comesturi meridie. 17. Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum. 18. Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus; ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros. 19. Quamobrem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus 20. locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas: 21. quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus. 22. Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt: non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris. 23. At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. 24. Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. 25. Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie: audierant enim quod ibi comesturi essent panem. 26. Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis: et adoraverunt proni in terram. 27. At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit? 28. Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. 29. Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. 30. Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrymae: et introiens cubiculum flevit. 31. Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait: Ponite panes. 32. Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium) 33. sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. Et mirabantur nimis, 34. sumptis partibus quas ab eo acceperant: majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
Versus 2
Pauxillum escarum, quod huic anno levandae fami nostrae sufficiat. Nesciebat Jacob adhuc quinquennium sterilitatis et famis superesse; haec enim dixit et fecit Jacob anno secundo sterilitatis, ut patet cap. XLVII, vers. 9.
Versus 3
Judas, qui inter fratres animo, prudentia, eloquentia et auctoritate excellebat, inquit Philo.
Sub attestatione jurisjurandi. Hebraice est, contestando contestatus est nos, id est denuntiavit nobis adhibito juramento, dicens: Per salutem Pharaonis.
Non videbitis faciem meam, non permittam vos mecum agere, aut quidquam emere in tota Aegypto; tanquam exploratores vos puniam. Ita Abulensis.
Versus 6
In meam hoc fecistis miseriam, non intendendo, sed occasionem dando vestris sermonibus huic meae miseriae, qua meo Benjamino privor. Vide Can. 20.
Versus 7
Interrogavit nos homo, etc., si haberemus fratrem. Vera refert Judas, ut patet cap. seq. vers. 19, licet haec ipsa taceantur cap. XLII, vers. 13: ibi enim summatim tantum res narratur, hic vero et cap. seq. exactius et prolixius rem totam, reique gestae ordinem enarrant fratres.
Versus 8
Puerum, fratrem natu minimum; alioqui aetas Benjamini jam erat 24 annorum, filiosque genuerat, ut patet cap. XLVI, vers. 21. Natus est enim Benjamin, anno decimo sexto Josephi, quo ipse venditus est in Aegyptum; haec autem contigerunt anno secundo sterilitatis, quo Joseph erat 39 annorum, ut patet ex dictis, et ex cap. XLVII, vers. 9; jam computa ab anno 16 Josephi ad 39 ejusdem, habebis 24 annos Benjamini.
Totidem fere annorum, puta 25, erat Isaac, cum jussus est Abraham eum immolare; ita et Jacob hic suum Benjaminum eadem aetate cogitur abdicare et resignare in manus Dei.
Ne moriamur. q. d. Compassio quam exhibemus puero, nobis omnibus erit causa interitus; fame enim peribimus, nisi eum nobiscum mittas, ait S. Chrysostomus, hom. 64.
Versus 9
Ero peccati reus in te omni tempore, q. d. Quamdiu vivam, hoc mihi peccatum impropera, et quamcumque voles, paenam mihi inflige.
Versus 10
Si non intercessisset dilatio, nisi fuisset injecta ista mora, qua remoratus es nos, negando nobis comitatum Benjamin.
Versus 11
Sumite de optimis terrae fructibus. Hebraice est, sumite de cantatione terrae. Cantatio hebraice vocatur res praestans, nobilis, laudabilis et decantanda.
Resinae, id est theriacae, inquiunt Judaei; sed perperam: resina enim est succus fluens ab arbore. Jam variae sunt arbores quae resinam dant. In Judaea et Syria resinam dat arbor, quae vocatur ferula, cujus succus sive resina vocatur galbanum, inquit Dioscorides, lib. III, cap. LXXXI, et ex eo Abulensis. Vide et Plinium lib. XII, cap. XXVI, in fine; favet et Josephus; nam in eo pro balanon legendum videtur galbanon.
Storacis. Storax lacryma est arboris, quae styrax dicitur, de qua Dioscorides, lib. I, cap. LXXVIII, et Plinius, lib. XII, cap. XXV; ex ea fit unguentum styracinum, quod capillos, non tantum bono odore, sed et colore flavo imbuit.
Stactes. Stacte lacryma est myrrhae, puta liquor myrrhae purissimus et subtilissimus.
Terebinthi. Terebinthus hic est resina, vel succus, qui ex arbore terebintho distillat: vulgo termentina vocatur.
Versus 14
Ego autem quasi orbatus absque liberis ero; interea dum vos omnes absentes eritis, videbor mihi esse orbus; et forte reipsa nonnullis, aut etiam omnibus vobis in hoc itinere orbabor.
Discant hic parentes suas spes et gaudia non collocare in filiis. Ecce Jacob in senio, cum liberis frui putabat, iis orbatur. Adde, dum filii adolescunt, saepe cum aetate crescunt simul et eorum vitia, et parentum curae. Discant, secundo, fideles nulli rei mundanae inniti, sed toti a Deo pendere. Ecce Jacobo subtrahitur quidquid dilexerat, scilicet Rachel, Joseph, Benjamin, ut ab iis amorem avocet, et in Deum transferat. Discant tertio, adversis non frangi, quia tunc felicitas est proxima, cum miserrimi videntur. Sic enim Jacob hic afflictus, mox omnibus malis eripitur.
Cum ergo derelictus et perditus videris, animos sume, scito prosperam fortunam stare ante januam, tibique imminere. Ecce enim Dominus ex alto nos aspicit, certantes intuetur et corroborat, atque praemia disponit et praeparat, ut ipse dixit S. Antonio a daemonibus mire vexato.
Versus 19
Occide victimas, et instrue convivium. Victimae vocantur hic et alibi animalia, puta oves, vituli, capones, pisces jugulati non ad sacrificium, sed ad convivium; hebraice enim est teboach tebach, id est, macta mactationem, hoc est, macta animalia mactanda ad epulum. Adde haec animalia vocari quoque victimas, respectu ipsius sacrificii; veteres enim inter epulas sacrificabant. Id de Judaeis patet Exodi cap. XII, ubi in ultima sua coena, quam peregerunt in Aegypto, immolarunt et comederunt agnum paschalem. Ita fecit et Christus in ultima sua coena, cujus epulum sacrum, pariter et sacrificium fuit Eucharistia.
De Gentilibus idem patet ex Athenaeo, Macrobio, Virgilio, Homero. Erant enim sacrificia quasi sacrae epulae, in quibus Deus cum hominibus epulabatur; ideoque vocantur victimae.
Versus 23
Pax vobiscum, ne timeatis, ego securos vos esse jubeo.
Deus dedit vobis, per me; cui id, Deo inspirante, jussit Joseph.
Thesauros, pecuniam in saccis vestris occulte a me reconditam; haec enim hebraice vocatur matmon, Chaldaice mammon et mammona, a radice taman, id est, abscondit, recondidit.
Pecuniam quam dedistis mihi, in pretium frumenti quod a me emistis.
Probatam ego habeo. Hebraice est: Pecunia vestra venit ad me, q. d. Ego illam accepisse me fateor, et licet eamdem occulte vobis reddiderim, acceptam tamen aestimo et computo, et perinde ac si eam haberem reputo.
Discant hic rectores et principes, quomodo in Josepho honores non mutent mores, sed in summo fastigio pristinam retineant comitatem cum maturitate conjunctam. Discant singuli, ubique et in omnibus Josephum virtutum semina spargere: fuit enim ipse innocens in domo patris, patiens in adversis, fidelis in servitio, castus in tentatione, sapiens in occultorum reseratione, prudens in futurorum provisione, justus in fratrum castigatione, et nunc pius in ipsorum susceptione.
Ita Villegisus, teste Nauclero, Zieglero et aliis, patre rhedario natus, ab Othone III subito primus inter Electores adoptatus, ne se efferret, sibi crebro suggerebat: Vide quis sis, memento quis fueris. Unde et rotas suo musaeo appingi curavit, iisque subscribi: Villegise, prioris fortunae memor, quis nunc sis considera. Haec rota postmodum insigne archiepiscopatui Moguntino fuit, atque ab Henrico II Imperatore confirmatum.
Benedictus XI, ex paupere creatus Pontifex, cum matrem a matronis Romanis splendidiori cultu ornatam, ad se venientem videret, dissimulavit se eam agnoscere, ac monitus adesse matrem: Egone, ait, matrem tam specioso amictu esse credam? non agnosco; matrem enim et pauperem scio et ignobilem. Exuit ergo ipsa vestes sericas, ac suas pannosas induit; tum Pontifex eam amplexatus: Hoc habitu, inquit, matrem reliqui, et talem libenter agnosco recipioque.
Franciscus rex, captus a Carolo V, scripsit in pariete: Hodie mihi, cras tibi. Subscripsit Carolus: Homo sum, nihil humani a me alienum puto.
Gilimer, Wandalorum rex, captus et ductus a Justiniano in triumphum, risit, dixitque: Rideo fortunae vicissitudines, ut qui modo rex fuerim, jam serviam.
Versus 24
Laverunt pedes suos. Hinc rursum patet hospitibus olim ante mensam pedes lavari solitos: idque tam in prandio, quam in coena; fuit enim hoc Josephi convivium prandium, non coena, ut patet vers. seq. Sic servo Abrahae hospiti apud Bathuelem loti sunt pedes, supra cap. XXIV, vers. 32.
Versus 29
Vidit Benjamin. Viderat prius, sed obiter et dissimulanter, nunc ex professo eum intuetur et alloquitur. Unde hic aspectus lacrymas teneri amoris et pietatis illi excussit.
Versus 30
Festinavitque, quasi ad aliud negotium evocatus.
Versus 32
Illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis. Primo, quia Aegyptii partim ex superbia, partim ex superstitione aversabantur pastores et pecuarios, quales erant Hebraei. Secundo, quia oves, vituli, boves, quibus vescebantur Hebraei, erant dii Aegyptiorum, quae proinde occidere aut comedere eis non licebat, Exodi VIII, vers. 26; non quod in hoc convivio talia essent apposita, sed quod scirent Hebraeos talibus vesci solere.
Versus 33
Sederunt. Hinc patet morem sedendi in mensa esse antiquissimum; mos enim accumbendi, vel discumbendi, longe posterius coepit.
Primogenitus juxta primogenita sua, q. d. Primogenitus, puta Ruben, primo loco sedit. Secundogenitus, puta Simeon, sedit secundo loco; tertius tertio; ultimogenitus, puta Benjamin, sedit ultimo. Videtur Joseph ipse hunc fratribus singulis dedisse ordinem, eosque per suum oeconomum hoc ordine evocasse et collocasse in mensa; ideoque ipsi mirati sunt undenam ipse sciret aetatem et ordinem singulorum.
Et mirabantur nimis, tum ob ordinem singulis in mensa apposite, juxta aetatem assignatum; tum ob humanitatem Josephi, qua e sua paropside singulis mittebat suam partem suumque munus, ita tamen ut Benjamin minimus caeteris amplius acciperet; uti sequitur.
Versus 34
Sumptis partibus quas ab eo acceperant. Hebraea clarius significant quod Joseph e sua mensa partem suorum ferculorum, honoris causa, miserit ad singulos fratres in alia mensa considentes.
Ut quinque partibus excederet. Videtur ergo Joseph quinque fercula amplius Benjamino quam caeteris misisse; licet Josephus et Abulensis putent Josephum singulis fratribus misisse quinque fercula, sed ita ut Benjamin in singulis acciperet duplam portionem. Alii putant quod una eademque portio data sit singulis, sed Benjamino quintuplo major et grandior.
Verum prius quod dixi, magis significant Hebraea. Voluit Joseph hac ratione prae aliis honorare Benjaminum, utpote fratrem suum uterinum: cujus rei symbolicam dat causam Alexander Polyhistor, apud Eusebium, lib. IX, cap. ult.: Quia, inquit, Lia septem pepererat proles, Rachel duas tantum; ne itaque Rachel minor videatur esse Lia, hinc Joseph in filio ejus Benjamin, quinque ei partes addit, ut sic eam Liae adaequet. Sicut enim Lia quinque prolibus Rachelem, ita Benjamin, et consequenter Rachel suos fratres ipsamque Liam eorum matrem, quinque partibus, sive missibus superabat in hac mensa Josephi.
Allegorice, Benjamin est S. Paulus ex tribu Benjamin oriundus, qui prae aliis Apostolis, sapientia, gratia, facundia, efficacia et zelo a Deo dotatus est. Ita S. Ambrosius et Prosper. Deducitur Benjamin, ait S. Ambrosius, lib. De Joseph, cap. IX, et bonis odoribus comitatus advenit portans secum resinam, etc. Talis enim Pauli praedicatio, ut putrem aboleret affectum, corruptumque evacuaret humorem disputationis suae aculeo, urere magis aegra mentis viscera cupiens, quam secare. Incensum orationis, et casiam et guttam sepulturae insignia esse, David nos docuit dicens: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis. Venit enim Paulus crucem Domini praedicare. Et cap. X: Ideo in convivio pars ejus quintupliciter major effecta est, quod haberet superioribus anteferri non solum mentis prudentia, sed etiam militia corporis et gratia castitatis.
Et inebriati sunt, satiati sunt; exhilarati sunt, mero incaluerunt, citra tamen crapulam aut temulentiam; hanc enim continens et S. Joseph in sua mensa non permisisset; nec hac re creantur homines, sed, ut ait S. Augustinus, se mergunt diluvio. Audi Plinium lib. XIV, cap. XXII: Ex vino, inquit, et ebrietate oritur pallor et genae pendulae, oculorum ulcera, tremulae manus, labantesque pedes, et furiales somni, et inquies nocturna, praemiumque summum ebrietatis portentosa libido, ac jucundum nefas. Postera die ex ore halitus foetidi, ac fere omnium oblivio morsque memoriae, prudentiae et mentis. Adde damna temporis, pecuniae et conscientiae, de quibus dixi cap. XIX, in fine.
Praeclare Alfonsus, Aragoniae rex, rogatus cur adeo ebrietatem detestaretur, respondit: Quia scio furorem et libidinem ejus filias esse. Scio quantum gloriae Alexandri Magni obsuerit ebrietas.
Ebrietas ergo haec fuit laeta et largior vini potatio, qua mens non obruebatur, sed exhilarabatur: ita S. Hieronymus, Augustinus et Philo. Unde Graecum methyein, id est inebriari, dicitur, quasi meta to thyein, quia post sacra veteres laeti indulgebant poculis; vel potius apo tes methiseos, id est, a remissione et relaxatione animi, etiam sapientis, quae fit per suavitatem et hilaritatem vini paulo copiosius hausti. Ita Eustathius ex Athenaeo.
Apposite dixit Anacharsis in vite esse tres botros, et tres calices. Primus, inquit, calix bibitur sanitatis; secundus, voluptatis; tertius, ebrietatis, injuriae et insaniae. Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas; aeternas delicias exspecta, rumina illud: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus.