Cornelius a Lapide (Cornelius Cornelissen van den Steen, 1567–1637)

Genesis XLII

(Fratres Joseph in Aegyptum Veniunt)



Synopsis Capitis

Joseph fratres suos in Aegyptum frumenti causa venientes agnoscit, et dure tractat, tandemque vers. 25, retento Simeone, caeteros dimittit ea lege, ut ad se adducant Benjamin.


Textus Vulgatae (Genesis 42:1–38)

1. Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? 2. Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto: descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. 3. Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, 4. Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: 5. ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. 6. Et Joseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, 7. et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venitis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. 8. Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. 9. Recordatusque somniorum quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terrae venistis. 10. Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. 11. Omnes filii unius viri sumus: pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. 12. Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terrae hujus considerare venistis. 13. At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. 14. Hoc est, ait, quod locutus sum: Exploratores estis. 15. Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. 16. Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. 17. Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus. 18. Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo. 19. Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras, 20. et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, 21. et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. 22. E quibus unus Ruben ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum, et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. 23. Nesciebant autem quod intelligeret Joseph: eo quod per interpretem loqueretur ad eos. 24. Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos. 25. Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita. 26. At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt. 27. Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, 28. dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? 29. Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes: 30. Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae. 31. Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. 32. Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. 33. Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, 34. fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam. 35. His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias: exterritisque simul omnibus, 36. dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis, Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me haec omnia mala reciderunt. 37. Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. 38. At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.


Versus 1: Alimenta

Hebraice est שבר sceber, id est frangenda, id est frumentum, vel panis qui frangitur et distribuitur. Unde Joseph, vendens et distribuens frumentum, passim hic vocatur hebraice משביר masbir, id est frangens sive fragmentans, id est, distribuens et dispertiens frangendam, puta annonam sive frumentum; hinc manavit illa phrasis Christi et Pauli: «Panis quem frangimus,» uti dixi I Cor. x, 16; nam frangere panem Hebraeis idem est quod dividere et distribuere panem.


Versus 1: Quare Negligitis?

Hebraice, ut quid vos ipsi aspicitis? id est, quid desides cunctamini? Solent enim otiosi et pigri invicem aspicere et quisque exspectare ut alter manum operi admoveat, remque expediat. «Torpor enim animi ex imperfecta voluntate oritur; mox ut bonum velle coeperis, ardor erit atque impetus.» Elapso septennio fertilitatis, agebatur jam secundus annus sterilitatis, ut patet cap. xlv, vers. 6.


Cur Joseph 23 Annis Incognitus Mansit

Quaeres, qua ratione Joseph tam diu incognitus mansit in Aegypto, puta 23 annis (tot enim sunt ab anno ejus 16 usque ad 39, quem jam agebat), ita ut de se nihil unquam toto illo tempore nuntiaret patri, adeo propter se moerenti, maxime ultimis novem annis, quibus ipse princeps fuit in Aegypto?

Respondet S. Thomas et Pererius, Deum noluisse ut Jacobo idipsum nuntiaretur ante tempus et occasionem a se ordinatam, puta ante hanc famem, qua coacti sunt fratres venire ad Joseph in Aegyptum. Hanc autem esse Dei voluntatem intellexit Joseph, tum ex somnio suo, de quo cap. xxxvii, vers. 7, tum ex rerum eventu, tum ex Dei instinctu et revelatione, ut indicat ipse Joseph, cap. xlv, vers. 8.

Dices: Cur hoc ita fieri et celari voluit Deus? Respondeo primo, quia Deus hoc quasi purgatorium moeroris voluit dari Jacobo, licet justo, ob levia quaedam ejus peccata, tum alia, tum quia nimis et cum invidia fratrum amaverat Josephum. Solet enim Deus nimios Sanctorum circa rem vel personam aliquam amores hoc modo per adversa, quasi vinum injecta aqua, temperare, imo recidere et mortificare. Ita S. Augustinus, serm. 82 De Tempore.

Secundo, voluit Deus celare Jacobum vitam et statum Josephi, ut probaret tam ejus quam Josephi virtutem, resignationem, patientiam, amorem erga Deum, uti probavit obedientiam et virtutem Isaaci et Abrahae, cum Abrahae jussit ut immolaret suum Isaac, Genes. xxii, 2.

Tertio, quia si scivisset Jacob filium suum Josephum esse captum, quantolibet pretio eum redemisset, itaque Joseph nunquam evectus fuisset in Aegypto ad principatum, quo tamen ejus humiliationem remunerari statuerat Deus, Sapient. cap. x, vers. 13. Ita Theodoretus.

Quarto, id voluit Deus, ut hac ratione verificaret somnium Josepho a se immissum, Genes. cap. xxxvii, vers. 7, ut scilicet fratres fame pressi cogerentur ad Josephum venire, eumque adorare.

Quinto, id voluit Deus, ut hac occasione Jacob cum tota familia sua descenderet in Aegyptum, ibique multiplicaretur, utque ei magna et mira illa obvenirent in Aegypto, quae cap. xv, vers. 13, avo ejus Abrahae promiserat Deus, quaeque enarrat Exodus.


Versus 6: Adorassent

Ecce hic fratres nescientes implent somnium Josephi, eumque adorare coguntur. Ita Procopius.


Versus 9: Recordatusque Somniorum

Videns in hac sui adoratione impleri sua somnia, non ex ultione, sed ut ea eorumque veritatem confirmaret, efficiendo fratres tam male de se meritos sibi supplices; hac de causa durius eos alloquitur, ut ipsi suam impietatem et somniorum Josephi veritatem agnoscant; ait ergo:


Versus 9: Exploratores Estis

Dices: Mentitur hic Joseph; sciebat enim fratres suos non esse exploratores. Respondet primo, Rupertus: «Exploratores,» id est fures, «estis,» quia me patri suffurati estis et vendidistis. Sed aliud est explorator, aliud fur: intelligit enim Joseph per exploratorem eum, qui loca minus munita in provincia scrutatur, ut ea hosti prodat.

Secundo, Pererius respondet, Joseph hic non mentiri, sed jocari, loquique per jocum et simulationem.

Tertio et optime, S. Thomas respondet, Joseph non assertive sed tentative et probative loqui, uti judices asserunt crimen, dum reum rogant pertentando, ut veritatem eliciant. Pari modo hic fratres pertentat Joseph, ut ita adigat eos, sibi de patre et fratre Benjamin percunctaturo, vera narrare.

Porro nullam injuriam fecit Joseph fratribus, eis hanc calumniam objiciendo, metumque incutiendo, quia illi longe graviora meriti erant, poteratque Joseph quasi princeps Aegypti, eos ob parricidium et plagium in se admissum plectere morte. Ruben etiamsi a venditione Joseph esset innocens, quia tamen commixtus erat cum fratribus nocentibus, hinc et affligitur cum eis. Si enim eum excepisset Joseph, agnitus fuisset a fratribus. Ita Abulensis. Sic Deus, quin et princeps, communi belli clade insontes cum sontibus involvit et plectit.

Notent hic praelati, quem in correctione modum servare debeant, eumque discant a Josepho. Pie et prudenter S. Gregorius, hom. 21 in Ezech.: «Vincebat, inquit, mentem (Josephi) pietas, cum frater innocens videretur, sed permanebat in ostensione asperitas, ut fratres noxii purgarentur. Scyphus in sacco junioris absconditur, furti post eos quaestio movetur: in sacco junioris invenitur; Benjamin reducitur; afflicti omnes fratres sequuntur. O tormenta misericordiae! Cruciat, et amat. Sic vir sanctus facinus fratrum et dimisit et vindicavit: sic in rigore clementiam tenuit, ut delinquentibus fratribus, nec sine ultione pius existeret, nec sine pietate districtus. Ecce hoc est magisterium disciplinae, ut culpis et discrete noverit parcere, et eas pie resecare.» Hucusque S. Gregorius.


Versus 14: Hoc Est Quod Locutus Sum

q. d. Fingitis vos esse duodecim fratres, aliumque domi habere fratrem: hinc colligo vos caetera quoque fingere, esseque exploratores; ut ergo contrarium ostendatis, adducite fratrem vestrum minimum ad me, ut ego eum videam, indeque sciam vos vera dixisse.

Rursum haec non assertive, sed tentative dicit Joseph; idque ut exploret quid factum sit de Benjamin: timebat enim ne fratres simile quid in Benjaminum (utpote fratrem suum uterinum, et Rachelis, quam Jacob prae Lia dilexerat, filium) designassent, quale in se perpetraverant. Ita S. Chrysostomus.


Versus 16: Per Salutem Pharaonis

Quaeres primo, an to per salutem Pharaonis sit juramentum, et an licitum? Calvinus negat esse juramentum, additque hanc tantum esse phrasim gentilitiam, quae sapiat idololatriam Aegyptiacam. Sic enim Romani jurabant per genium Caesaris, ut hac ratione Caesari adularentur, eumque diis quasi aequarent. Secundo, Hamerus respondet, hoc non esse juramentum, quia non fit expresse per Dei contestationem.

Dico primo, to per salutem Pharaonis est juramentum. Patet, quia hebraice est, «vivit Pharao,» quae apud Hebraeos est formula jurandi, perinde ac cum dicunt, «Vivit Deus,» hoc etiam significat Noster, cum vertit, «per salutem Pharaonis;» simili enim modo juramus «per animam.»

Dico secundo, juramentum hoc est licitum. Ratio est, quia qui per creaturas jurat, censetur usu communi gentium, et tacita jurantis intentione jurare per earum creatorem, uti explicat Christus Matth. xxiii, 21. Joseph ergo non joco, ut vult Hamerus, sed serio jurat per salutem Pharaonis, quasi regis sui benefici, venerandi et redamandi; et quasi in Pharaone venerans Deum, simulque regiam potestatem ipsi a Deo datam. Ergo, «per salutem Pharaonis,» idem est ac si dicat: Per Deum, qui auctor et conservator est vitae et salutis Pharaonis. Ita S. Thomas et alii.

Dices: Joseph videtur hic pejerare; nam licet fratres Benjaminum non adducerent, exploratores tamen idcirco non erant.

Respondeo: Non jurat Joseph fratres suos esse exploratores, sed ait: «Alioqui exploratores estis,» id est eritis apud me, habebimini, praesumemini esse exploratores, q. d. Nisi Benjamin adducatis, itaque vestra dicta veracia esse ostendatis, ego vos quasi exploratores habebo, tractabo et puniam. Ita S. Augustinus.

Quaeres secundo, quale sit hoc juramentum: «Per salutem,» vel vitam Pharaonis? Respondeo primo: Potest esse assertorium, si nimirum sic intelligas: «Per salutem Pharaonis,» id est, juro per Deum, qui vitae et salutis Pharaonis, regis mei amantissimi, auctor est et custos.

Sic enim cum dicunt Hebraei: Vivit Dominus, sensus est: Testor Deum vivum: ita verum est quod dico, ac verum est vivere Deum, quem in testem voco, et per quem juro.

Secundo et potius, haec phrasis ex communi usu loquendi significat execrationem, qua quis se aut suos devovet; potius ergo videtur hoc juramentum esse execratorium, ut sensus sit, «per salutem Pharaonis,» id est juro, testor et rogo Deum, ut Pharaoni regi meo charissimo salutem et vitam adimat, nisi vos quasi exploratores habuero et punivero, si ad me non adducatis Benjamin. Simili enim modo et sensu juramus per animam. Ita S. Thomas II II, Quaest. lxxx, art. 6. Sicut enim nostram personam, ita et aliam nobis conjunctam possumus obligare Deo, ut in ea nos puniat si fallimus, dicendo et jurando: «Per vitam patris; per vitam uxoris.»

Dices: Hoc est imprecari malum patri, uxori et regi: hoc autem est contra charitatem. Respondeo. Est contra charitatem, si juramus falsum; sin verum est quod dicimus, non est contra, sed potius secundum charitatem: ostendimus enim quanti regem, vel patrem faciamus, eumque sic honoramus, neque solum imprecamur malum, si fallimus, sed etiam bonum, si non fallimus. Itaque, «per salutem Pharaonis,» idem est ac si dicas: Ita Deus salvet, vel non salvet Pharaonem. Salvet, si verum dico, vel si praesto quod dico; non salvet, si fallo: utrumque enim includitur, uti solerter et docte advertit noster Lessius, tract. De Juramento, dub. 2.


Versus 17: Custodia Trium Dierum

17. Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus. — Ut ita luerent triplex crimen suum, primo, mortis intentatae; secundo, projectionis in cisternam; tertio, venditionis Josephi; et ut sicut ipse triennio fuerat in carcere, sic illi essent triduo, inquit Delrio, et alii.


Versus 18: Deum Enim Timeo

18. Facite quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo. — q. d. Nolite timere, quia nil injuste, nil infideliter, nil inhumane vobiscum agam, sed fideliter quae dixi praestabo: etsi enim sim princeps, Deum tamen principum Principem timeo et revereor, sciens me ab eo judicandum, omniumque factorum meorum illi redditurum rationem.


Versus 21: Merito Haec Patimur

21. Merito haec patimur. — Ex Hebraeo vertas, vere nos desolati sumus, puta soli omnique auxilio destituti, propter fratrem nostrum, quem desolavimus, solumque exteris vendidimus. Nota hic cum S. Chrysostomo quanta sit vis conscientiae, cujus obtutibus peccata omnia illico se sistunt et confluunt, cum Dei manum vindicem videmus et sentimus: nulla enim Josephi hic facta est mentio, et tamen ejus memoria et injuria ei ante viginti tres annos facta, statim omnium fratrum mentibus se sistit, cum ob eam se castigari augurantur.

«Sicut ebrius, inquit, quando multum vini ingurgitat, nullum sentit a vino damnum, postea autem sentit quantum sit damnum: sic peccatum donec consummetur, obtenebrat mentem, et quasi densa nubes ita mentem corrumpit; deinde conscientia insurgit, et quovis accusatore mentem gravius arrodit, monstrans absurditatem facti;» nimirum, «oculos, quos culpa claudit, poena aperit,» inquit S. Gregorius; nimirum, «conscientia mille testes;» et, ut ait S. Gregorius Nazianzenus, in plagam grandinis: «Conscientia domesticum et verum tribunal est.» Nam, ut ait Sap. xvii, 10: «Semper praesumit saeva, perturbata conscientia.» E contrario Eccli. xiii, 10: «Bona, inquit, est substantia, cui non est peccatum in conscientia;» et cap. xxx, vers. 17: «Non est oblectamentum super cordis gaudium;» et Apostolus II Corinth. i, 12: «Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei conversati sumus in hoc mundo;» et S. Hieronymus: «Bona conscientia nullius oculos fugit,» interrita.

Rursum, fratres hi in plaga ad se redeunt, et crimen agnoscunt. Ita Manasses rex impiissimus in carcere culpam agnovit, II Paral. xxxiii. Ita Nabuchodonosor superbissimus, postquam in bestiam est transformatus, agnovit suam imbecillitatem Deique potentiam, «qui gradientes in superbia potest humiliare,» Danielis cap. iv. Ita Antiochus, rex scelestissimus, lethali morbo percussus: «Nunc, inquit, reminiscor malorum quae feci in Jerusalem. Cognovi ego, quia propter ea invenerunt me mala ista, et ecce pereo tristitia magna in terra aliena,» I Machab. vi, 13. Ita fames docuit filium prodigum dicere: «Pater, peccavi in coelum et coram te.» Proinde recte impiis imprecatur Psaltes dicens Psal. xxviii: «Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.»

Tertio, adverte hic miram et justam Dei providentiam et vindictam, qua fratres Joseph insontes punit eadem poena, scilicet carcere et captivitate, qua ipsi antea Josephum insontem afflixerant. Justum enim est, ait Rhadamantus, ut quod quis injuste fecit, hoc ipse juste patiatur.

Simile exemplum memorabile, imo plura exempla clarissima refert S. Ephrem, quae ipsimet juveni petulanti et lascivo contigerunt, quibus ipse ad frugem, imo ad vitam monasticam conversus est. Audi eum partim in confessione sua, partim in narratione suae conversionis. Ego, inquit, dubitabam de Dei providentia, et an non potius omnia casu et fortuito acciderent. Hoc dubium mihi Deus, non verbis, sed factis exemit. Quodam enim die a parentibus in suburbana missus, juvencam gravidam lapidibus insectans et agitans, causa fui, ut ipsa a fera laniaretur; obvium deinde habens pauperem, cujus illa erat, me de eadem interrogantem contumeliis etiam oneravi. Post mensem rursum in Mesopotamia ad suburbana missus, nocte ad pastores diverto, qua nocte in caulam irruentes ferae gregem dispergunt. Hinc a dominis gregis comprehensus ego, quasi raptores induxissem, Praetori trador et carceri; ubi cum fuissem diebus quadraginta, dormienti adstans adolescens aspectu terribilis: Quid, inquit, in isto agis carcere? cui cum casus meos insontis enarrassem: Ego, ait ille, hoc novi, te culpa vacare; sed praeterita cogita, scis enim te pauperculi hominis jumentum agitando necasse. Ut igitur providentiam et justitiam Dei discas, interroga duos illos viros, quorum alter homicidii, alter adulterii falso insimulatur, quique in eumdem hunc carcerem compacti sunt, et intelliges, non sine causa eos in vinculis esse; sed neque ipsi scelerum istorum auctores impune evadent. Quibus dictis evanuit. Mane autem facto, ad viros illos conversus: Cur, inquam, hic estis? et alter quidem ait: In crimine de quo accusor, innocens sum; sed nuper virum quemdam, in pugna ab inimico ex ponte deturbatum, undis et morti, cum possem, non eripui. Alter vero: Ego, inquit, innocens sum; sed nuper a duobus militibus accepi quinquaginta nummos ut sororem eorum adulteratam fuisse jurarem, atque ita puellae hereditatem in fratres trajicerem. Pejeravi itaque et misellam adulterio conficto bonis omnibus everti. Nunc te vicissim, adolescens, nobis indica. Parui petitioni, et juvencae mortem, causamque captivitatis meae declaravi. Tunc coepi compungi atque resipiscere, et nos merito poenas luere intellexi, etsi criminis, ob quod capti eramus, essemus omnes tres ignari et innoxii. Postridie ad judicem rapimur. Torquentur illi, et cum innocentes reperti essent, dimittuntur. Ego in carcerem retrudor: ubi cum solus alios quadraginta peregissem dies, adducuntur vincti tres alii viri, quibuscum triginta rursum dies extraxi. Hinc mihi secundum quietem adstitit idem, qui antea apparuerat dicens: Quid est, Ephrem? cernis justum judicium Dei? ut autem cognoscas, qui tres illi sint hodie tibi adjuncti, scito duos ex illis falso sororem fornicationis accusasse, ac patrimonio orbasse; alius vero est, qui hominem in flumen praecipitavit, et his dictis recessit. Tum ego mane facto, eos rogavi ut mihi causam dicerent, ob quam in carcerem conjecti essent: et fratres quidem sororem per nefas a se circumventam fatebantur, alter vero hominem in aquas deturbatum. Quibus auditis, et ipse quae mihi acciderant enarrabam, et duorum virorum quorum alter perjurium admiserat, alter pereunti manum negasset (hi enim in iis ipsis criminibus, hisce eorum auctoribus consenserant aut cooperati fuerant), casus exponebam. Inde omnibus nobis divini judicii metus, uberes lacrymas excussit. Postridie in quaestionem adducimur, et fratres quidem duo, praeter crimina jam dicta etiam se adulterii et homicidii (quae falso duobus, paulo ante dictis, imputata fuerant) auctores esse confessi, morte mulctati sunt: et mox alter eadem poena, ob duas caedes ab eo patratas, afficitur. Post judex et me adduci jubet, amare flentem, Deumque his verbis invocantem: Salva me, Domine, ex necessitate, ut digne fieri queam monachus et tibi inserviam. Praetor autem mandavit tortoribus, ut me distentum nervis boum caederent. At Praetoris assessor: Reservetur, inquit, iste in aliud judicium, nunc enim tempus est prandii. In carcerem itaque ferro constrictus reducor, ubi solus egi alios 25 dies. Exhibuit autem se tertio adolescens antea visus, et ait: Certusne jam es, quod justo judicio Deus mundum gubernet? Imo, inquam, Domine; at tu, oro rogoque, educ me de carcere isto, ut merear fieri monachus, et inservire Domino Christo. Ipseque subridens: Adhuc semel, inquit, examini subjicieris, tum demum liberandus ab alio judice; sed scito unum esse oculum omnia perlustrantem. Post haec anxius octo dies extraxi, donec novus judex me in quaestionem productum agnovit, et falso accusatum dimisit. Ego vero sine mora in montem ascendi, et me ad venerandi senis pedes abjeci.


Versus 22: En Sanguis Ejus Exquiritur

Putabant enim fratres Josephum in tam dira servitute prae afflictione et moerore jam pridem esse mortuum; nec enim per viginti tres annos quidquam de eo inaudierant. «Sanguis» ergo hic metonymice ponitur pro effusione sanguinis, puta pro nece et morte: quaevis enim occisio et mors violenta, etiamsi fiat suffocatione, submersione, confusione, aliove modo, vocatur apud Hebraeos effusio sanguinis, per synecdochen et per catachresin, eo quod violenta mors creberrime inferri soleat per effusionem sanguinis.


Versus 25: Simeon

Unum Simeonem prae aliis ligat Josephus, quia in Simeone potissimum venditi Josephi culpa resedit, inquiunt Philo, Theodoretus et Gennadius. Si enim Simeon secundo genitus cum Rubeno primogenito et Juda, qui inter fratres gratia et dignitate praestabat, se conjunxisset, facile hi tres sua auctoritate alios fratres compescuissent, et Josephum liberassent; forte etiam Simeon inter fratres insolentior et iniquior fuerat in Josephum: audax enim et insolens ejus indoles satis se prodidit in strage Sichimorum, Genes. xxxiv, vers. 25.


Versus 29: Narraverunt Ei Omnia

Ultro et sponte, ne pater animi penderet, ubi mansisset Simeon; nam, ut prudenter ait Philo, in casibus inopinatis levior est cognitio, quam dubitatio: nam re cognita potest inveniri ad salutem aditus; haesitatio nihil expedit. Vere Poeta: «Pejor est bello timor ipse belli.»

Moralia pulchra de utilitate tribulationis, quodque ipsa doceat nos cognoscere primo, Deum; secundo, nosipsos, nostramque fragilitatem; tertio, vanitatem mundi, omniumque ejus operum et bonorum: habet hic Pererius num. 22 et sequentibus.


Versus 35: Exterritisque Simul Omnibus

Filii aperuerant saccos in via, sciebantque eis pecuniam inesse; pater vero nesciebat, sed filii coram patre simulant se quoque idipsum nescire, ne a patre increpentur. Exterriti ergo hic sunt filii jam ante concepto, vel certe simulato et ficto timore: Jacob autem novo et vero metu percussus fuit, timens scilicet ne quid mali propter hanc pecuniam Simeoni, si non redirent; sin redirent, ipsismet infligeretur a Josepho.


Versus 36: Absque Liberis Me Esse Fecistis

Dolentis vox ista est, inquit Abulensis, quia dolentes pro re modica faciunt propositiones universales, ut si pauca mala habeant, dicant se omnia habere; et si pauca bona eis desint, dicant sibi omnia deesse: ita Jacob tres tantum filios abfore sentiens, ex vehementia doloris dicit sibi omnes defuturos, cum tamen adhuc alii novem ei superessent. Dolor hic oriebatur ex ingenti amore, quo super omnes diligebat Josephum perditum, et Benjamin abducendum.


Versus 37: Duos Filios Meos Interfice

Irrationalis, turbida et plena passione est haec oblatio Rubeni: occidere enim avo nepotes non licet, et si licuisset, non hoc ejus dolorem mitigasset, sed potius auxisset. Verum voluit Ruben hac incomposita et irrationali propositione significare, se certo certius reducturum Benjaminum.


De Cibariis in Viam

Datis supra cibariis in viam, dato praeter frumentum viatico, puta panibus aliisque escis tam hominum quam asinorum, ut frumentum integrum et intactum domum perferrent, ad patrem in Chanaan.


Versus 38: Deducetis Canos Meos Cum Dolore ad Inferos

Id est, efficietis, ut ego senex moerore et moestitia moriar; quinimo senio meo accelerabitis mortem. Ita Abulensis et Vatablus. Octava fuit haec crux Jacobi.