Cornelius a Lapide

Exodus I


Index


Argumentum: Introductio in Exodum

Liber hic, ex præcipuo operis argumento, a Græcis primum, deinde a Latinis vocatus est Exodus, id est egressus (enarrat enim egressum Mosis et Hebræorum ex Ægypto, versus terram promissam Chanaan), perinde ac vocata est a Græcis et Latinis Genesis, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, ex argumento quod singuli hi libri pertractant. Apud Hebræos enim nulla his titulis nomenclatura respondet; sed ipsi quemque librum a sui exordio indigitant, uti Exodum vocant veelle scemot, id est, et ista sunt nomina, quia ita incipit Exodus.

Auctor est Moses; qui uti in Genesi, descripta creatione ac propagatione mundi, mox relicta historia aliarum gentium, sui tantum populi Hebræi, puta populi fidelis ex Abraham, Isaac et Jacob prognati historiam, originem et propagationem descripsit: ita hic in Exodo eamdem prosequitur.

Historiam ergo Patriarcharum et Hebræorum, a morte Josephi, in qua Genesim finierat, resumens hic Moses, eamdem pertexit usque ad annum alterum ab egressu Hebræorum ex Ægypto, ut patet Exod. cap. ult., vers. 1 et 15.

Complectitur ergo Exodus gesta annorum 145. Id ita esse patet; nam a morte Josephi usque ad nativitatem Mosis fluxerunt anni 64. Moses vero anno ætatis suæ 80, eduxit populum ex Ægypto, et anno sequenti erexit tabernaculum, in cujus erectione finitur Exodus; junge enim 64 cum 80, his adde unum annum insequentem, habebis annos 145 jam dictos.

Pro qua re, adeoque pro tota chronologia Exodi, nota Hebræos habitasse in Ægypto, non 430, uti aliqui volunt, sed tantum ducentis et quindecim annis: ita ut a descensu Jacobi in Ægyptum, qui contigit anno Jacobi 130, Josephi 39, usque ad exitum Mosis et Hebræorum ex Ægypto, fluxerint tantum 215 anni. Id ita esse ostendam cap. XII, vers. 40. Ab hoc descensu, usque ad mortem Josephi, fluxerunt 71 anni: contigit enim hic descensus anno Josephi 39, Joseph autem vixit usque ad annum ætatis 110. Rursum, a nativitate Mosis usque ad exitum Hebræorum ex Ægypto, fluxerunt anni 80.

Sequitur medium tempus, quod fluxit a morte Josephi ad nativitatem Mosis, fuisse 64 annorum. Si enim 64 annos addas annis 80 Mosis, et 71 Josephi, qui fluxerunt a descensu Jacobi in Ægyptum usque ad mortem Josephi, habebis et explebis dictos annos 215, qui fluxerunt ab hoc descensu usque ad exitum.

Errat ergo Trogus Pompeius, sive Justinus, lib. XXXVI, qui tradit Mosen fuisse filium Joseph. Errat et Josephus, qui lib. I Contra Apionem, asserit Joseph esse defunctum ante Mosen quatuor ætatibus, sive 470 annis; corrigendum enim est 64 annis, uti dixi.

Ex dictis sequitur Exodum complecti historiam ab anno mundi 2310, quo mortuus est Joseph, usque ad annum mundi 2454, quo contigit egressus Mosis et Hebræorum ex Ægypto: imo ad annum sequentem 2455, quo erectum est tabernaculum.

Moses igitur in Exodo enarrat primo, Patriarcharum, puta filiorum Jacobi, mortem, secutamque duram Hebræorum ab Ægyptiis oppressionem et servitutem. Secundo, Mosis nativitatem, gesta, et plagas Ægypti. Tertio, transitum Hebræorum per mare Rubrum, mersis in eo Ægyptiis. Quarto, pluisse Hebræis manna in deserto, in eoque aquarum copiam invenisse, atque Amalec cecidisse. Quinto, Deum eis dedisse legem in Sina, fœdusque cum eis iniisse. Sexto, Hebræos fœdus rupisse et vitulum adorasse, ideoque Mosen tabulas legis confregisse, et fœdifragos trucidasse. Septimo, describitur fabrica tabernaculi, ejusque varia supellex. Quare periocha Exodi est: primo, decem plagæ Ægypti; secundo, decalogus cum præceptis judicialibus et cæremonialibus; tertio, fabrica tabernaculi.

Porro hæc omnia eo fine facta sunt et scripta: Primo, ut Deus præstaret id quod promiserat Abrahæ, Genes. XVII, 7 et 8: « Statuam pactum meum inter me et te, ut sim Deus tuus, et seminis tui post te, daboque tibi et semini tuo terram Chanaan. » Secundo, ut populo suo ex Ægypto et idololatris educto, ex eo sibi Ecclesiam formaret in Sina. Tertio, ut ostenderet quantam Ecclesiæ suæ habeat curam, quamque sit omnipotens et terribilis in puniendis eorum hostibus. Quarto, ut typum daret Ecclesiæ novæ et Christianorum, qui ex gentilitate per baptismum, et per multas tentationes et luctas, perque multa miracula, duce Christo tendunt in terram promissam in cœlis. Sicut ergo in Genesi mundi creationis, ita in Exodo ejusdem redemptionis historia et typus consignatur: ut jure Rabanus scripserit, omnia pene Sacramenta præsentis Ecclesiæ in Exodo adumbrata et expressa esse.


Synopsis Capitis

Novus Pharao ignorans Joseph, timensque Hebræos ita crescentes, eos conatur opprimere. Primo, onerum impositione; sed ex ea illi magis crescunt. Secundo, vers. 15, jubens obstetricibus, ut necent masculos Hebræorum; sed illæ facinus detrectant. Tertio, vers. 22, jubens eosdem submergi.


Textus Vulgatae: Exodus 1:1-22

1. Hæc sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: 2. Ruben, Simeon, Levi, Judas, 3. Issachar, Zabulon et Benjamin, 4. Dan, et Nephthali, Gad, et Aser. 5. Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta; Joseph autem in Ægypto erat. 6. Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, 7. filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram. 8. Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph; 9. et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est. 10. Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur, et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. 11. Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. 12. Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant: 13. oderantque filios Israel Ægyptii, et affligebant illudentes eis: 14. atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. 15. Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, 16. præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate. 17. Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. 18. Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis? 19. Quæ responderunt: Non sunt Hebrææ sicut Ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. 20. Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus, confortatusque est nimis. 21. Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. 22. Præcepit ergo Pharao omni populo suo dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite; quidquid feminini, servate.


Versus 1: Haec Sunt Nomina

1. HÆC SUNT NOMINA, — ואלה שמות veelle scemot, et ista sunt nomina; ubi to et videtur copulare hanc Exodi historiam cum fine Geneseos, eamque continuare. Olim enim Pentateuchus, unus continuus fuit liber; quem posteri deinde in quinque sectiones sive libros diviserunt. Adde vau Hebr. sæpe per pleonasmum redundare, et tantum ornatui servire, præsertim initio orationis vel sententiæ. Unde et Ezechiel ita incipit: « Et factum est in anno tricesimo; » ergo to et, apud Hebræos, sæpe tantum est nota initii sermonis, inchoatque orationem.

SINGULI CUM DOMIBUS SUIS INTROIERUNT. — « Domibus, » id est filiis et nepotibus: domus enim Hebræis sæpe significat sobolem, quod ea sit quasi fabrica patris: sic Dominus promisit Davidi se ei domum, id est sobolem regiam daturum, II Reg. VII, 11. Achab vero domum, id est stirpem regiam, eversurum, III Reg. XXI, 29. Sic Rachel et Lia ædificarunt domum, id est prosapiam Israel, Ruth IV, vers. 11. Sic domum sumunt quoque Græci, Latini, Galli, Flandri, Hispani, Itali. Hinc Poeta: Cum domus Assaraci victis dominabitur Argis.

Secundo, recte domus per metonymiam accipitur pro familia, et re tota familiari quæ domo continetur, quomodo fere accipit domum Aristoteles, lib. I Politic. cap. I, cum ait: « Domus est œconomica communicatio, ex viro, uxore, filiis, servis, bove aliisque animalibus constans. » Unde Chaldæus vertit, singuli introierunt cum viris domus suæ, puta cum filiis et servis, eorumque supellectile et re domestica; hoc enim reipsa ita factum esse liquet Gen. XLVI, 8. Ita Procopius, Beda et S. Augustinus hic, locutione 1.


Versus 2 et 3: Ruben, Simeon, etc.

2, 3. RUBEN, SIMEON, etc. BENJAMIN. — Non est iste ordo nativitatis: sic enim Benjamin, utpote natu minimus, deberet esse ultimus; sed est ordo conjugalis thori. Primi enim sex primæ uxoris Jacobi, puta Liæ, sunt filii; septimus, puta Benjamin, est filius secundæ uxoris Jacobi, puta Rachelis; duo sequentes filii, sunt tertiæ uxoris, puta ancillæ Balæ; duo ultimi, sunt filii quartæ, puta Zelphæ.


Versus 5: Erant Omnes Animae Septuaginta

5. ERANT IGITUR OMNES ANIMÆ EORUM, QUI EGRESSI SUNT DE FEMORE JACOB, SEPTUAGINTA. — « Animæ, » id est homines; est synecdoche. Septuaginta vertunt, erant omnes animæ egressæ ex femore Jacob, septuaginta. Ubi clarum est animas pro hominibus accipi. Certum est enim hominis animam non egredi ex femore, nec oriri ex traduce parentum: quod ut innueret noster Interpres, clare vertit, animæ eorum qui egressi sunt, etc. Hebræa utrovis modo, sed melius hoc posteriore, cum Nostro et Chaldæo vertas.

Initur hic numerus Hebræorum ingredientium Ægyptum, quod scilicet fuerint 70, ut mirabilis illa fœcunditas multiplicandi seminis, Abrahæ avo promissa, Genes. cap. XIII, 16, et Gen. XV, 5, a Deo verissime adimpleta cernatur, quando 215 annis, quibus in Ægypto vixerunt, ita numero aucti sunt, ut præter parvulos et uxores, sexies centena millia peditum in egressu numerata sint, cap. XII, vers. 37.

SEPTUAGINTA, — si Joseph cum duobus filiis annumeres, ut patet Genes. XLVI. Quare quod statim hic subdit Moses: « Joseph autem in Ægypto erat, » exceptionem continet, non ab eo quod immediate præcessit, sed ab eo quod paulo ante dixerat vers. 1: « Hæc sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Ægyptum. » Hebræi enim non semper proxime præcedentia, sed superiora sæpe et remotiora respiciunt. Sensus autem est, q. d. Moses: Versu 1 inter filios Jacobi ingredientes in Ægyptum, non numeravi Joseph; quia Joseph jam ante fuerat et erat in Ægypto.


Versus 6: Quo Mortuo Omnique Cognatione Sua

6. QUO MORTUO OMNIQUE COGNATIONE SUA. — « Cognatione, » scilicet filiorum, tam suorum quam fratrum, puta nepotum suorum ex fratribus; quæ proxima et maxima est cognatio, q. d. Mortuo Josepho et fratribus, eorumque filiis, puta in secunda eorum generatione, sive in nepotibus eorum. Unde Hebræus pro cognatione est דור dor, id est generatio, vel sæculum, q. d. Mortua illa generatione, sive sæculo, puta mortuis illis Septuaginta qui cum Jacob ingressi erant in Ægyptum, tunc statim mire creverunt, et multiplicati sunt filii Israel, qui erant filii et posteri illorum primorum Septuaginta.


Versus 7: Quasi Germinantes

7. QUASI GERMINANTES. — Hebraice est ישרצו veïsretsu, id est ebullierunt instar ranarum et piscium, quorum mira est fœtura et multiplicatio, præ avibus et animalibus terrestribus: idque tum ob humoris luxuriem, ut vult Plinius, lib. IX, cap. II; tum quia cunctis anni temporibus generant, ut docet Aristoteles, lib. VI De Animal. cap. XVII. Nota hic Interpretem nostrum subinde adhibere alias similitudines et metaphoras quam sint in Hebræo, quando res est eadem, idemque sensus: præsertim si familiarior nobis aut clarior sit sua, quam ea quæ est in Hebræo, uti est hæc germinis præ illa ranarum et piscium. Hoc enim permittitur, imo decet fidum Interpretem. Porro τὸ germinantes significat eos instar germinis multiplicatos esse, et quasi terræ filios e terra turmatim prodiisse, et, ut Aquila vertit, erepsisse.

Unde Septuaginta vertunt, filii autem Israel creverunt, et multiplicati sunt, et effusi facti sunt: ita creverunt, ut per universam illam terram diffunderentur, ait Theodotion, græce χυδαῖοι ἐγένοντο, quod interpres Origenis vertit, in multitudine magna effusi sunt, et invalescebant valde valde, multiplicabat autem illos terra. Apposite: nam sicut ex uno seminis grano succrescunt multi culmi, ex uno culmo multæ aristæ, ex una arista multa grana, ita ut ex uno grano sæpe nascantur trecenta, et plura: ita ex uno patriarcha, puta ex Juda, nascebantur plures filii, ex uno filio plures nepotes, ex uno nepote, plures abnepotes, etc., ita ut ex uno patriarcha, intra centum annos, aliquot non centenæ, sed millenæ proles progignerentur, possitque patriarcha ex solis filiis et nepotibus exercitum instruere, eumque in aciem contra hostes educere.

ROBORATI NIMIS, — aucti multitudine, quæ exercitus aut populi ingens est robur. Utitur hic Moses anadiplosi, ut significet innumeram gentis suæ propagationem.

IMPLEVERUNT TERRAM, — intellige accommode, suam vel sibi attributam, puta terram Gessen.

Quæres, unde tanta Hebræorum multiplicatio, an ex natura, an ex miraculo? Respondeo primo, eam non esse proprie ascribendam miraculo: naturaliter enim 70 homines si continue generent, et hi alios, et illi alios semper per 215 annos, immensum producent filiorum numerum. Unde Diodorus Siculus docet lib. III, cap. II, Ninum, qui regnare cœpit sub annum 250 a diluvio, contra Bactrianos eduxisse peditum decies septies centena millia. Vide quantum 250 annis, ex tribus tantum Noe filiis propagati sint homines. Pari ergo modo idem hic fieri potuit; idque primo, quia naturaliter fieri potuit, ut omnes mulieres Hebrææ essent fæcundæ et singulis annis parerent. Secundo, fieri potuit, ut præmature inciperent parere, et sero admodum desinerent.

Tertio, tradunt Hebræi, nec repugnat Abulensis, eas binas, ternas, quin et quaternas proles, simul peperisse; imo Aristoteles, lib. VII Histor. animal. cap. IV, asserit id in Ægypto esse vulgare, sic enim ait: « Cum animalia quædam singulos pariunt, alia plures, genus humanum in ancipiti est; nam ut plurimum, mulieres singulæ singulos pariunt. Verum sæpe, et locis plerisque geminos etiam edunt, ut in Ægypto fieri certum; pariunt enim in Ægypto et tres et quatuor; idque locis nonnullis sæpe fit; sed cum plurimum quinque nascuntur, et quædam quatuor partubus viginti edidit, quinos singulis partubus enixa, majorque eorum pars enutriri et adolescere potuit. » Ita Aristoteles.

Respondeo secundo, hanc Hebræorum fæcunditatem et propagationem non esse ascribendam soli naturæ, sed singulari Dei providentiæ, auxilio et concursui, qua naturam adjuvit, fovit, vegetiorem et fœcundiorem effecit. Probatur, quia Hebræi ita creverunt, cum essent in summis et continuis laboribus et afflictionibus tam corporis quam animi, imo quo magis opprimebantur, tanto magis crescebant; hæc autem oppressio et afflictio contraria est fœcunditati, et sterilitatem affert, et hoc est quod ait S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. VII: « Creverunt Hebræi divinitus fœcundata eorum multiplicatione. »

Allegorice, Jacob cum duodecim filiis ingrediens Ægyptum, significat Christum cum duodecim Apostolis ingredientem orbem, eoque toto prædicantem Evangelium, ex quo post mortem Joseph, id est Christi, propagata est innumerabilis credentium multitudo. Ita S. Augustinus, serm. 48 De Tempore.


Versus 8: Surrexit Rex Novus

8. SURREXIT IN TERRA REX NOVUS. — Quis hic? Cajetanus putat fuisse origine non Ægyptium, sed Assyrium. Probat ex eo, quod ait Isaias LII, 4: « In Ægyptum descendit populus meus, et Assur calumniatus est eum. » Verum alius illius loci est sensus, ut ibi dixi.

Secundo, alii cum Eusebio putant fuisse Mephrem, quem Eusebius quartum regem facit ex dynastia 18, quæ est Politanorum: additque in anno primo ejus regni, mortuum esse Joseph, et cœpisse afflictionem Hebræorum. Verum hoc repugnat Scripturæ hic, quæ asserit hanc afflictionem cœpisse post mortem Joseph, et omnium fratrum ac nepotum ejus. Jam diu post Joseph vixit Levi, aliique fratres et nepotes: ergo diu post mortem Joseph cœpit hæc Hebræorum afflictio.

Tertio, alii putant fuisse Ramessem; ex eo quod ab eo, ut videtur, vocata sit urbs Ramesse, quam in hac afflictione ejus jussu ædificarunt Hebræi. Verum Eusebius, Cyrillus et alii tradunt Ramessem diu post Mosen regnasse.

Quarto, Gerardus Mercator regem hunc vocat Armesesmianum, quem ait regnasse annos 66, et cœpisse regnare quinque annis ante ortum Mosis.

Quinto, Abulensis, Pererius, Torniellus, aliique probabilius putant fuisse Amenophim, qui et vere in 18 dynastia Politanorum fuit septimus, quem quidam Memnonem putant lapidem loquentem, quippe cujus statua usque ad Christum vocem dedit: cum enim radius Solis circa ejus exortum statuam hanc attigisset, et ad os ejus pervenisset, tunc illa more modoque hominum loquebatur: hujus enim anno 18 natum esse Mosen tradit Eusebius; hæc autem Hebræorum afflictio cœpit paulo ante ortum Mosis. Hic dicitur Rex novus, non quod esset ex alia dynastia, sed quod esset ex alia familia, quam superiores reges qui Joseph coluerant, ait Josephus; vel dicitur rex novus, ratione diversi et novi ingenii, consuetudinis, morum et gubernationis: diversi, inquam, a regibus præcedentibus, qui Joseph et Hebræos benigne tractaverant.

Allegorice, rex vetus est Deus, rex novus est diabolus, qui fideles afflixit tripliciter: primo, violenter per decem Imperatorum Romanorum persecutiones; secundo, sapienter per philosophos et hæreticos; tertio, astute et blande per illecebras et voluptates, uti jam facit, parta Ecclesiæ pace. Vide Rupertum et S. Augustinum, serm. 84 De Temp. Ita Abbas ille apud Joannem Moscum in Prato spir. cap. cxliv, dicebat: «Non appetamus Ægyptiis servire voluptatibus, quæ Pharaoni pernicioso tyranno obnoxios faciunt.» Qui ergo voluptati servit, Pharaoni, id est dæmoni, se subdit.

QUI NON NOVERAT JOSEPH. — Chaldæus vertit, qui non servabat decreta Joseph, sed novas leges et mores inducebat, juxta illud: Novus rex, nova lex.

Vide hic quam cito mortalibus surrepat oblivio et ingratitudo. Josepho servatam in fame Ægyptum debebat rex et Ægyptii: rursum Joseph quintam partem proventuum totius Ægypti, regi et jure perpetuo in fame populum alendo, coemerat; sed «celeriter non visum, et (ut Pindarus ait) vetus beneficium oblivioni, et quasi somno traditur:» homines enim beneficia pulveri, maleficia marmori inscribunt, imo insculpunt, ut dicere solebat B. Thomas Morus. Quam et hodie in urbibus, regnis, congregationibus sæpe experimur illud: «Surrexit rex novus qui ignorabat Joseph!» Disce ergo quod aiebat idem Morus: «Bene ac laudabiliter facta pro merito compensare mundus hic nec ingratus solet, nec gratus potest.» Qui ergo gratiam principum captatis, audite illud Volsæi, qui Henrico VIII Angliæ regi divortii cum Catharina fuit causa, et postea summam regis indignationem incurrit: «Ego, ait, quia non Dei, sed regis favorem quæsivi, hinc Dei gratiam amisi, et regis non acquisivi.»

Novimus nuper in Belgio aulicum primarium, qui principi cuidam vicino per multos annos intimus, et in summis fuerat deliciis: postea vero levi de causa omni ejus gratia excidit. Is ex aula secedens altius philosophari, Deoque et animæ suæ vacare cœpit, tumque dictitare solebat: Experientia didici quantum intersit inter obsequia delata principi, et delata Deo; rursum, quantum intersit inter gratiam principum et gratiam Dei. Didici enim et vidi obsequia magna et multa principi delata, cito oblivioni tradi, et parum remunerari; sin principem vel leviter offendas, vidi, quod manet alta mente repostum, quodque severe vindicatur: obsequia vero, etiam parva, Deo delata, didici in æterna ejus memoria servari, magnisque et æternis præmiis ab eo remunerari; offensas autem in eum, etiam graves, levi pœnitentia ita deleri, ut ipse protinus omnis injuriæ obliviscatur, pænamque ultro condonet.

Hoc est quod ait Comicus: Si quid bene facias, levior pluma est gratia: si quid peccatum sit, plumbeas iras gerunt.

Jure ergo exclamat S. Bernardus, epist. 107: «O sæculum nequam, quod solos tuos sic soles beare amicos, ut Dei facias inimicos! Invenit Aman gratiam apud regem Assuerum; hæc illi gratia crucem peperit: invenit gratiam apud Absalonem Achitophel; hæc illi suspendium attulit.»


Versus 10: Venite, Sapienter Opprimamus Eum

Quæres secundo, cur tam dura et diutina servitute permisit Deus Hebræos opprimi in Ægypto? Respondet Rupertus juste eos in illud ergastulum compactos esse, in quod fratrem Josephum præmiserant; sed illud patrum, non autem filiorum eorum fuit peccatum. Respondeo ergo primo, quia nonnulli eorum imbiberant impios mores et idololatriam Ægyptiorum; Hebræos enim coluisse Apin et idola in Ægypto, docet Ezechiel, cap. XXIII, vers. 7; illudque ibidem expresse docent S. Hieronymus et Theodoretus. Hinc et paulo post vitulum, quasi Apin Ægyptium, in Sina conflarunt; hinc et toties Moses in Pentateucho idololatriam vetat et damnat. Ita Aben Ezra. Fuit ergo hæc servitus, pœna peccati. Secundo, hac servitute quasi stimulo, voluit eos excitare Deus, ut aversarentur Ægyptum et Ægyptios, atque in Chanaan, eis a se destinatam, contenderent. Tertio, ut hac servitute daretur Hebræis occasio et justus titulus spoliandi Ægyptum, itaque se ditandi. Quarto, ut per eamdem daretur occasio plurima et maxima edendi portenta, puta 10 plagas Ægypti, quibus Deus toto orbi volebat patefacere suam potentiam et vindictam in impios Ægyptios, ac clementiam curamque paternam erga suos Hebræos. Quinto, ut per eam Hebræos purgaret, perficeret et illustraret; quo enim magis opprimebantur, eo magis crescebant. Sexto, ut hoc quasi felle mel et delicias Ægypti, Hebræis ad illas anhelantibus, insipidas redderet, ut egressi nunquam in Ægyptum regredi cuperent; quam enim Hebræi ollas Ægypti adamarint, et repetere optarint, patet Num. XI, vers. 5, et cap. XIV, vers. 3.

NE FORTE MULTIPLICETUR, ET, SI INGRUERIT CONTRA NOS BELLUM, ADDATUR INIMICIS NOSTRIS, EXPUGNATISQUE NOBIS EGREDIATUR DE TERRA. — Nota hic tres causas moventes Ægyptios ad oppressionem Hebræorum, scilicet metum, invidiam et odium. Primo, metum, ne ingruente bello se jungerent hostibus Ægyptiorum, iisque victis et spoliatis exirent in terram sibi a Deo promissam, puta Chanaan. Hoc enim quasi Abrahæ et sibi a Deo promissum jactabant Hebræi, ideoque eos timebant Ægyptii. Secundo, invidiam, quia videbant se ab exteris Hebræis sobole numerosa, pulchra, robusta, solerti, aliisque animi et corporis dotibus instructa et præstanti superari. Tertio, odium conceptum ex diversitate religionis, indolis et morum: Ægyptii enim suum Apin sive bovem, aliaque animalia, Hebræi unum Deum verum colebant: hinc boves et oves sacrificabant et comedebant Hebræi, quod abominabantur Ægyptii.

At Josephus, qui quartam odii causam addit, hanc scilicet, quod vates quidam Ægyptiis prædixerat, brevi nasciturum quemdam ex Hebræis, qui, si adolesceret, imperium Ægyptiorum everteret, res autem Hebræorum mire augeret et prosperaret: hic fuit Moses.

Vers. 10. VENITE, SAPIENTER OPPRIMAMUS EUM. — Hebræa habent, agite, sapiamus in eum, vel contra eum; Septuaginta, κατασοφισώμεθα αὐτοὺς, callide agamus contra eos: sapientia enim et prudentia alia de sursum Dei est, alia mundi terrena et diabolica (qualis hæc fuit), Jacobi III, 15. Utique non hac lege, fine et mente, Pharao Hebræos in regnum suum admiserat.

Quæres, quando cœperit hæc oppressio Hebræorum? Primo, Eusebius in Chronico putat eam cœpisse statim a morte Joseph, ac consequenter durasse 144 annis; tot enim sunt a morte Joseph usque ad exitum ex Ægypto, sed hic est error: ait enim hic Moses, eam cœpisse post mortem Levi, omniumque fratrum et totius cognationis, e qua multi diu vixerunt post Joseph. Secundo, Hebræi in Seder olam putant eam cœpisse in morte Levi, ac durasse 116 annis; sed et hi tam in primo, quam in secundo errant: a morte enim Levi, usque ad exitum ex Ægypto, fluxerunt anni non 116, sed 121. Tertio, Torniellus putat eam cœpisse initio regni Amenophis; ac durasse 106 annis. Quarto, Pererius putat eam durasse 87 annis.

Respondeo et dico eam cœpisse paulo ante nativitatem Mosis, ac durasse 90 plus minus annis, cœpisse scilicet 18 annis ante Mosen, et 88 annis vivente Mose; nam 80 anno vitæ suæ, Moses ex ea, et ex Ægypto Hebræos eduxit. Id patet primo, ex eo quod illa cœperit post mortem Joseph, fratrum omnisque illius primæ generationis; constat autem de Levi, qui 4 tantum annis senior erat Josepho, vixisse eum annis 137, ut patet cap. VI, vers. 16. Vixit ergo Levi 23 annis post mortem Joseph; a morte autem Joseph ad ortum Mosis fluxerunt anni 64; a morte ergo Levi ad Mosen fluxerunt anni 41. Rursum Caath, filius Levi, vixit 133 annis, ut patet cap. VI, vers. 18. Qui si ponatur natus anno 20 Levi, sequitur eum Levi patri suo supervixisse annis 16, ita ut a morte Caath ad Mosen tantum fluxerint anni 25. Rursum, post Caath vixisse et defuncti videntur Phares et alii, qui pueri erant cum ingressi sunt Ægyptum; hæc autem afflictio cœpit post mortem Levi, Caath et cæterorum 70, qui ex Chanaan descenderant cum Jacobo in Ægyptum; imo post horum mortem cœpit primum illa Hebræorum multiplicatio de qua vers. 7, quæ hanc invidiam et odium novi regis concitavit, ut eos affligeret. Post Caath ergo 45 anni circiter fluxisse videntur, quibus partim defuncti sunt reliqui e primis 70, partim multa prole aucti sunt Hebræi: ita ut invidia et persecutio Ægyptiorum contra Hebræos cœperit decennio circiter ante ortum Mosis. Id, secundo, probatur ex eo quod hæc persecutio Hebræorum cœperit sub ortum Mariæ, sororis Mosis, quæ fuit inde dicta est Maria, id est amaritudo, uti tradunt Hebræi; Maria autem decennio circiter fuit senior Mose. Nam illa Mosen infantem expositum custodivit, et curavit ali et educari, ut patebit cap. II. Erat ergo tum ipsa facile decennis.


Versus 11: Praeposuit Eis Magistros Operum

Hebraice, magistros מסים missim, id est tributorum, non pecuniæ, sed laterum, ut scilicet quisque suum in dies pensum operis persolveret. Recte ergo noster Interpres vertit magistros operum: unde et Septuaginta ἐπιστάτας τῶν ἔργων, id est præfectos operum, verterunt. Erant enim hi, non ut architecti fabricam dirigentes, sed ut imperiosi exactores, ait Philo, opus urgentes, idque ad enervandas vires Hebræorum, atque exterminandam exhauriendamque labore nimio eorum generandi, seque propagandi facultatem: scilicet ut pressos angustiis, vivere dum tædet, voluptatis conjugalis non libeat.

Quam vere juvenis ille apud S. Hieronymum, epistola ad Rusticum, libidine tentatus, falso commissi criminis et fornicationis in dies (procurante id secreto Abbate ad tentationis victoriam) accusatus, dixit: «Vivere non licet, fornicari libeat?»

Audi Philonem, lib. I De Vita Mosis, acerbam hanc Hebræorum servitutem describentem: «Rex, ait, cogebat ad opera servilia homines, non solum ingenuos, sed hospites. Secundo, imperabat eis graviora quam ferre possent, alios super alios labores cumulans. Tertio, si quis labori ob infirmitatem se subtraheret, capitalis noxa judicabatur. Quarto, operibus præerat immitissimus et crudelissimus quisque, quos proinde exactores vocabant.» Quinto, ex nimio labore et æstu, plurimi corripiebantur et moriebantur peste: quos insepultos projiciebant Ægyptii, ait Philo. Sexto, addit Eupolemus apud Eusebium, lib. IX De Præparat. Evang., regem jussisse Hebræos diversa quam Ægyptios veste indui, ut ita risui et vexationi omnium eos exponeret, ideoque regem illum a Deo punitum esse, et elephantiaco morbo cruciatum interiisse.

OPERUM. — Quænam hæc opera Hebræis imposita ab Ægyptiis? Respondeo: Primum opus fuit formare lutum in lateres, patet vers. 14. Secundum, ædificare urbes Phithom et Ramesses, ut hic dicitur. Tertium, Nilum in multas fossas diducere, ad irrigandum singulorum agros et prata, fossasque aggeribus cingere. Ita Josephus, qui quarto, pyramidum insanas substructiones tribuit Hebræis. Denique vers. 14, ait Scriptura eos servisse in omni famulatu in operibus terræ.

Moraliter, S. Bernardus in Sent.: «Magistri, ait, operum Pharaonis tres sunt: fœtidus ardor æstuantis luxuriæ, atrox furor sævientis avaritiæ, noxius appetitus inanis gloriæ.»

ÆDIFICAVERUNTQUE URBES TABERNACULORUM. — Sic et Aquilam vertisse auctor est Procopius; Chaldæus vertit, urbes thesaurorum, ut Hebræum מסכנות sachan, unde miskenot, idem sit quod Latinum censere, et census, per metathesin. Septuaginta vertunt πόλεις ὀχυρὰς, id est, urbes munitas; Oleaster, urbes conclusas, vel urbes ad includendum, scilicet arma, vel quid aliud. Hebræum miskenet proprie significat granaria, apothecas, repositoria, uti vertit Vatablus et alii.

Erant ergo hæ urbes quasi granaria (unde Noster vertit tabernacula) regni, in quibus recondebantur publica frumenta, oleum, vinum, etc.: hæc enim erant opes et thesauri Ægyptiorum; ideoque hæ urbes erant munitæ et conclusæ, uti vertunt Septuaginta et alii.

Addunt Septuaginta Hebræos ædificasse Heliopolin. Suspectum id est S. Hieronymo in Locis Hebraicis, eo quod Heliopolis jam ante fuerit exstructa, ut patet Gen. XLI, 43. Sed responderi potest aliam hanc fuisse Heliopolin: aut, si eadem fuit, casu aliquo fuisse eversam, et ab Hebræis reædificatam, aut ita adauctam, ut nova videretur esse civitas.

Tropologice, Phithom hebr. idem est quod os deficiens, vel os abyssi. Ramesse est commotio vel conculcatio tineæ. Hæc ædificare jubet Pharao, id est dæmon, ut peccator in morte audiat cum Lucifero illud Isaiæ XIV, 11: «Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.» Vide Origenem et Rupertum. Unde et S. Bernardus in Sentent.: «Triforme, ait, est impiorum refugium: deceptricis documentum fallaciæ, quæ est Phithom; sæcularis munimentum potentiæ, quæ est Ramesse; simulatricis figura justitiæ, quæ est civitas Solis. Has ædificari jubet Pharao.»

PHARAONI. — Nota: Omnes reges Ægypti vocantur Pharaones, sicut omnes Romani Imperatores vocantur Cæsares. Quæres, unde? Primo, aliqui putant Pharaones dici a Pharo, insula Ægypti; secundo, alii: Pharao, inquiunt, hebr. idem est quod liber, nudatus, expeditus (a rad. פרע para, id est nudavit, expedivit), indeque videtur dictum Latinum Baro; reges ergo dicti sunt Pharaones quasi Barones, id est, liberi principes et dominantes.

Verum Pharao Ægyptium est nomen, non Hebræum. Tertio, alii reges Ægypti dictos putant Pharaones, a primo eorum rege Pharaone, sicuti postea iidem dicti sunt Ptolemæi a primo Ptolemæo, filio Lagi, cui Alexander Magnus Ægyptum attribuit. Verum quia de primo rege, qui proprio nomine Pharao sit dictus, nusquam legimus; hinc, quarto, verius videtur Pharao nomen esse dignitatis, uti apud nos est nomen Augustus. Ita Eusebius in Chronico, et Josephus, qui diserte docet lib. VIII Antiq. cap. VI, quod Pharao Ægyptiace regem significet: a Pharao ergo, inquit Josephus, honoris et principatus est nomen, quo vocati sunt omnes reges Ægypti, a Minæo illo qui Memphim condidit, quique multis annis Abrahamum præcessit, usque ad Salomonis tempora, per mille trecentos annos: nam post Salomonis socerum Pharaonem, nemo Ægyptiorum regum amplius hoc nomine est vocatus.» Hactenus Josephus, qui in hoc ultimo suo dicto hallucinatur; constat enim ex libris Regum, Ezechiele et Jeremia, post Salomonis tempora Pharaonem Nechao extitisse, qui occidit Josiam, et Pharaonem Ephree, aliosque reges Ægypti passim vocari Pharaones usque ad captivitatem Babylonicam.

PHITHOM ET RAMESSES. — Erant hæ urbes in regni limitibus. Nam de Ramesse egressi narrantur Hebræi in Socoth cap. XII, 37. Ramesses forte dicta est a Ramesse terra in Gessen, quam Hebræis incolendam dedit Pharao Gen. XLVII, 11. Ita S. Hieronymus (vel quisquis est auctor: nam in Smyrna citatur ipse S. Hieronymus) in Locis Hebraicis; vel certe, ut vult Abulensis, ab hac urbe Ramesse tota regio dicta est Ramesses: ut Gen. XLVII, 11, vocetur Ramesse per prolepsin terra, quæ postea ab hac urbe dicta est Ramesses: hanc Abulensis et alii postmodum urbem Heroum dictam volunt. Unde Genes. XLVI, vers. 28 et 29, ubi Joseph dicitur occurrisse patri Jacobo in Gessen, sive Ramesse, Septuaginta habent, ad Heroum civitatem. Eamdem deinde dictam esse pagum Arsenoitarum, ac denique Thebas et Thebaidam, tot Monachorum incolatu et monasteriis celebrem, iidem censent: quanquam Adrichomius hæc omnia distinguat, tresque ponat civitates diversas, scilicet Ramesses, Thebas et Heroum civitatem. Perperam Targum Hierosolymitanum pro Phithom et Ramesses, vertit Tanis et Pelusium. Tradunt Hebræi, Judæos in hisce urbibus ita segniter laborasse, ut ipsæ in proverbium abierint; dicunt enim de pigro: «Iste est Phithom et Ramesses.»


Versus 12: Quantoque Opprimebant Eos, Tanto Magis Multiplicabantur

12. QUANTOQUE OPPRIMEBANT EOS, TANTO MAGIS MULTIPLICABANTUR. — Notat S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. Dei, VI, hoc non naturaliter, sed divina virtute accidisse; natura enim nimio labore et angore desiccata, arctata et suppressa, tot prolibus generandis, humidum, spiritumque vitalem suggerere nequibat: itaque quo majori opere et molestia tam corpus, quam anima opprimebatur, eo ad generandum erat ineptior. Fidem suam Abrahæ datam liberat hic Deus, etiamsi immutandus sit, quem fixit semel, rerum ordo, ut in altissimam ejus providentiam, firmissimam spem Israelitæ omnes collocare discant. Rursum vide hic quam crescat adversis agitata virtus, quæ in prosperis languet et marcescit. Id clarius significant Hebræa, quæ pro multiplicabantur habent יפרץ iiphrots, id est erumpebant. Perinde enim ac aqua, sive fluvius, quo magis arctatur et concluditur, eo majori vi et copia eluctatur, aggeres obicesque perfringit et erumpit: ita et hic filii Israel, pressi ab Ægyptiis, majore vi et copia eluctabantur et erumpebant.

Moraliter disce hic, servitutem piis et fidelibus non nocere, sed prodesse; adeoque eos qui Deo serviunt, eique curæ sunt, esto sint servi, liberos tamen esse. Ita Bion dicebat, «Bonos servos esse liberos, improbos autem libertinos multis cupiditatibus servire;» et Sophocles: «Etsi, ait, corpus servum sit, mens tamen libera est.» Diogenes in servum venditus, rogatus quid sciret? respondit: «Novi hominibus liberis imperare.» At ille eum manumisit, filiosque ei tradens: «Accipe, ait, liberos meos quibus imperes.» Testis est A. Gellius, lib. II; unde Seneca epist. 28: «Qui servitutem, ait, contempserit, in qualibet turba dominantium liber est.» Terentius servus fuit, et didicit haud servili ingenio, et comœdias scripsit haud servili stylo, quo et libertatem, et inter poetarum duces meruit locum. Plato in servitutem delatus, quia philosophus, major emente se fuit. Fortuna qualibet major est animus, et in servo corpore libera mens habitat. Curia servum respuit, at non virtus, non industria, non fides. Tiro Ciceronis servus fuit, sed his artibus libertatem adeptus, elegantem de patroni jocis librum posteris reliquit. Inter fideles, nobilis fuit Serapion eremita, qui parvo pretio se vendidit, ut servus factus sua virtute et sapientia dominum suum converteret, atque a peccati servitute absolutum ad veram traduceret libertatem. Nobilior fuit S. Paulinus, Nolanus Episcopus, qui pro filio viduæ in servum se tradidit Wandalis, suaque virtute et prophetia a rege civibus suis omnibus libertatem impetravit. Malchus ille, cujus vitam scripsit S. Hieronymus, servus fuit, cujus in conjugio castitas a leone vindicata, et in libertatem asserta fuit: leo enim herum Malchum in fuga insequentem occidit, itaque Malchus liber effugit. Denique Catonis fuit ea vox, quem celebrat Cicero: «Solus sapiens liber est.»


Versus 13: Oderantque Filios Israel Aegyptii

13. Oderantque filios Israel Ægyptii. — Quasi diceret: Hinc, vel idcirco oderant, quia videlicet eos cernebant adeo crescere; hebr. est יקוצו jakutsu, id est compungebantur (inde enim kots significat spinam, eo quod pungat), scilicet dolore, invidia, angore, tristitia, fastidio et odio; et, ut Chaldæus, tribulabantur et angebantur propter filios Israel. Hinc patet Ægyptios invidisse Hebræorum incremento et prosperitati; odiumque eorum non tantum ex metu, sed et ex invidia ortum habuisse. Id diserte docet Josephus, et David Psalm. CIV, vers. 24, 25.

ET AFFLIGEBANT ILLUDENTES EIS. — Hebr. est, et servire fecerunt filios Israel in duritia, vel, sævitia, hoc est, tyrannice eos quasi mancipia tractarunt et exercuerunt: nam summa tyrannis et sævitia est, ei quem opprimis illudere; recte ergo vertit Noster, illudentes eis.


Versus 14: Omnique Famulatu in Operibus Terrae

14. OMNIQUE FAMULATU, QUO IN TERRÆ OPERIBUS PREMEBANTUR. — Hebr. est, in omni opere agri, id est in omni opere rustico, erat servitus eorum dura et sæva, inclemens et tyrannica. Hinc videtur quod Pharao Hebræos per totam Ægyptum distribuerit, ut in agris et villis passim quasi rustici et servi facerent omnia opera rustica, eaque gravissima eis imponeret, ac cogeret eos quasi asinos laborare.


Versus 15: Dixit Rex Obstetricibus Hebraeorum

Hæc est secunda tyrannis et tyrannica calliditas, priore servitute, labore et oppressione major, qua Pharao conatur sobolem gentis Hebræaæ extinguere, idque obstetricum opera, quarum arte solet prolis vita servari, ait Origenes hic, hom. 2.

Has obstetrices Hebræas fuisse opinantur Hebræi, et S. Augustinus lib. Contra Mendac., cap. XV. Sed verius videtur eas fuisse Ægyptias. Ita Josephus, Hugo Victorinus, Abulensis, Oleaster et alii. Neque enim Hebræis in suam sævire gentem tam facile persuaderi posse, credidisset tyrannus. Rursum ipsæmet sat indicant se Ægyptiorum servisse puerperis, fuisseque Ægyptias, cum aiunt: «Non sunt Hebrææ sicut Ægyptiæ mulieres: priusquam veniamus ad eas (Hebræas scilicet), pariunt»; hinc laudabilior fuit earum pietas.

UNA VOCABATUR SEPHORA, ALTERA PHUA. — Hæ duæ celebriores erant, et quasi principes aliarum, per quas Pharao reliquis hoc suum mandatum significari curavit. Tradunt Judæi, et ex iis Lyranus, has duas fuisse Jochabed, ejusque filiam Mariam, scilicet sororem Mosis; ideoque Deum ædificasse eis duas domos, scilicet sacerdotalem et regiam: de Jochabed enim nati sunt sacerdotes, puta Moses et Aaron; de Maria vero nati sunt reges, quia Maria nupsit Caleb principi domus Juda, in qua fuit sceptrum et familia regia. Verum hæ sunt fabulæ et commenta Judæorum: nam, ut alia taceam, Maria tum erat tantum puellula sex vel septem annorum ad summum: qui ergo poterat esse obstetrix?


Versus 16: Et Partus Tempus Advenerit

16. ET PARTUS TEMPUS ADVENERIT. — Hebr. est, cum videritis super אבנים obnaim. Obnaim vel est sella parturientis, uti communiter explicant Hebræi; vel potius, quia est duale, et a rad. בנה bana, id est ædificare, descendit, significat duos ventris cardines, in quibus primo formatur embryo, sicut formatur vas testaceum in rota figuli, quæ inde voce affini vocatur אפנים ophnaim. Secundo, quibus quasi ostiis, in lucem egreditur et prodit infans: venter enim est quasi ædificium, vel domus embryonis. Sensus autem est: cum infantem videritis super obnaim, id est super ostia uteri, hoc est, cum infantem matris utero prodeuntem masculum videritis. Unde Septuaginta vertunt, ὅταν μαιοῦσθε τὰς Ἑβραίας, καὶ ὦσι πρὸς τὸ τίκτειν, quando obstetricabitis Hebræas, et fuerint ad pariendum; et clare Vatablus, cum videritis eas in partu filium parturire. Hinc patet has obstetrices jussas esse occidere masculos Hebræorum non post partum, sed in ipso partu: occulte eos suffocando, comprimendo, strangulando, ut ita rem matres celarent, quasi ipsæ mortuos vel morientes enixæ fuissent, callido sane consilio, ne matres insidias persentiscerent, et cavere possent. Ita Abulensis et Lipomanus.

Porro certum est, antequam perfecte prodierit infans, sexum in eo discerni posse, cum et multo ante signis quibusdam id conjici posse doceant medici, v. g. si in utero multæ et fortes sint motiones fœtus, signum est esse marem, rursum, si mater sit bene colorata; si ad dexterum latus sit infans, quia ea pars calidior est et fortior ob vicinitatem hepatis, etc. Ita Galenus et Hippocrates, lib. V, aphorism. 42 et 48.

En quibus gradibus crescat regis impietas: voluit primo, conceptum labore et oppressione parentum impedire; secundo, partum elidere conatur; tertio, vers. 22, prolem jam natam submergere molitur.

Ita tropologice dæmon, primo, heroicum opus, ne fiat, divertere solet; secundo, si hoc non possit, illud cum fit vitiare conatur; tertio, si nec hoc valeat, ipsum postquam factum est intervertere satagit.

SI MASCULUS FUERIT, INTERFICITE EUM. — Facile et secreto id facere potest obstetrix. Nam, ut ait Aristoteles lib. VII Histor. animal. cap. X: «Obstetrices peritæ reprimunt intro in uterum pueri sanguinem: quo facto statim infans, qui jam deficiebat, recreatur, et vitæ restituitur. Earum officium est deligare et secare umbilicum infantis, et contra ea quæ accidunt protinus ingeniose agere,» malisque occurrere: si quæ hæc negligat, aut sinistre faciat, occidet infantem.

Quæres: Cur Pharao jussit occidi mares Hebræorum, feminas vero reservari? Respondeo primo, quia a maribus sibi timebat, ne suis quandoque se jungerent hostibus, vers. 10. Secundo, quia feminæ Hebræorum, uti imbelles, ita pulchræ erant: iis ergo abuti volebat ad libidinem. Tertio, volebat eas servari in famulatum suarum uxorum, esseque famulas Ægyptiorum. Quarto, Hebrææ præstabant in lanificio, textura, tinctura aliisque artibus, ideoque perutiles erant Ægyptiis, qui indole sua in lucrum intenti sunt, quod Plato tribuit climati loci.

Audi eum apud Cælium Rhodiginum, lib. XVIII, cap. XVIII: «Inter Platonis placita illud observatur, ex variis cœli locis aspectibusve diversas ingenerari morum κακίαν, sive contemperationes. Quo argumento, in Græciæ tractu in adipiscendis disciplinis videri aptiores multo, quam alicubi homines. At qui in Phœnicem vergant Ægyptumve, cumulandæ pecuniæ mire credi sagaces, ingenio ad id præcipue facto. In furorem vero iramque proclives, quotquot barbarorum innutriti bellis comperiuntur. Et qui exustas a sole mundi partes incolunt, ad timiditatem degenerare, et effeminatiorem naturam. Dilabitur enim intimus calor meatibus corporis laxatis, et quodammodo hiantibus sideris propinqui intemperantia. Argumento est cutis nigricans, educti forinsecus insiti caloris copia. At qui frigida et rigentia mundi loca incolunt; nimio plus audacia præcellunt, candentibus corporum extimis. Cæterum meridianæ regiones hinc calore, hinc frigore contemperatæ, tum prudentiora promunt ingenia sapientioraque, tum imperiis præcipue adnata factaque, cujusmodi fere Italiæ situm videri Vitruvius opinatur.»

Quinto, quia, ut ait Euripides, στύλοι εἰκὼν οἱ παῖδές εἰσιν ἄρσενες, columnæ domorum sunt filii masculi: masculus enim familiam et gentem suam multiplicat, propagat et roborat.

Tropologice, feminæ sunt opera carnis, mares sunt opera mentis et spiritus. Rursum, feminæ sunt animæ molles, infirmæ et imperfectæ; mares sunt fortes, generosi et perfecti. «Per feminam, inquit S. Hieronymus in cap. II Eccles., fragilior sexus et materia significatur: nullus Sanctorum, nisi perraro feminas genuisse narratur; solusque Salphaad qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit. Jacob inter 12 filios, unius filiæ, puta Dinæ, pater, ob ipsam periclitatur.» Vide et S. Ambrosium De Cain et Abele, cap. X.

Virtus, ait Cicero, Tuscul. II, ex viro appellata est. Viri autem propria maxime est fortitudo, cujus munera duo maxima sunt, mortis dolorisque contemptus. Et Lactantius, De Opific. Dei, cap. XII: «Vir, ait, dicitur ex eo quod major vis est in eo, quam in femina, et hinc virtus nomen accepit.» Et S. Augustinus, epist. ad Macedonium: «Virtus, ait, est diligere quod diligendum est. Ad diligere, prudentia est: nullis inde averti molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia est; nulla superbia, justitia est.» Hinc Ovidius: Tendit in ardua virtus. Et Virgilius, VI Æneid.: Facilis descensus Averni, sed revocare gradum, superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est: pauci quos æquus amavit Jupiter, aut ardens evexit ad æthera virtus, diis geniti potuere.

Aristoteles, hymn. in Laud. virt.: «O virtus, ait, ardua laboriosaque generi humano, pulcherrima vitæ inventio! tuam, o virgo, ob venustatem etiam mori, optabilis in Græcia habetur mors, ac labores vehementes et indefessos perpeti. Talem pectori fructum immortalem inseris, auro potiorem. Tua gratia Hercules Jove satus, Ledæque filii multa perpessi sunt, suis factis quid possent declarantes.» Et Socrates: «Statua, ait, in sua basi, virtutum autem studiosus in bono proposito immotus esse debet.» Et Plinius, lib. XXXVI, cap. IX: «Ut ingentes, ait, obelisci magno negotio statuuntur ob pondus, sed collocati semel infinitis durant sæculis, ita et virtus.» Pharao ergo, id est diabolus, inquit Origenes, Cyrillus, Augustinus, Rupertus, maxime mares, id est heroes et perfectos, conatur evertere per duas obstetrices, id est, per carnem et mundum, puta per voluptates carnis et per mundanas opes et honores, quas ut superemus, debemus timere Deum, et timore Dei configere carnem nostram. Ægyptiæ indigent obstetricium auxilio, quia imperfecti, vel spe honoris et lucri, vel metu damni et dedecoris, moventur ad opera virtutum: his non indigent Hebreæ, id est perfecti, quia robore Spiritus Sancti aguntur ad omnia bona et sancta, quantumvis ardua, ex puro amore Dei studioque illi soli placendi.


Versus 17: Timuerunt Deum

Hebraice est, timuerunt Elohim, id est Deum judicem, omnia gubernantem, punientem, præmiantem; hic enim est Elohim, ideoque summe timendus et colendus.


Versus 19: Ipsae Enim Obstetricandi Habent Scientiam

Hebraice est nunchaiot, quod vivaces vel vivificantes significat, idque triplici sensu: Primo, quasi dicerent: Quia ipsæ vivaci et sagaci sunt ingenio, et, ut Chaldæus vertit, quia ipsæ sapientes sunt, ideoque ex se suaque solertia obstetricandi habent scientiam, uti vertit Noster. Secundo, quia ipsæ vivaces et vegetæ sunt, ideoque priusquam ad eas veniat obstetrix, pariunt fœtum, eumque vividum et validum. Ita Vatablus. Unde Targum Hierosolymitanum vertit, quoniam vivificant ipsæ antequam veniat ad eas obstetrix; orant coram Patre suo cœleste, et exaudit eas, atque ita pariunt. Tertio, quia ipsæ sunt vivificatrices, id est obstetrices: harum enim est juvare parturientes, ut infans vitam accipiat, itaque ipsæ Hebræa phrasi infantem vivificare dicuntur. Rabbini aliqui crasse vertunt: Ipsæ similes sunt bestiis (has enim significat quoque Hebræus chaiot), quæ dum pariunt, non egent obstetricibus. Nimirum crassæ obstetrices crassis Ægyptiis crassum hoc quasi eis connaturale potuere dare responsum. Sic enim crassum vulgus Judæis infensum naturaliter diceret: «Judæi pariunt ut animalia et equæ.»

PRIUSQUAM VENIAMUS AD EAS, PARIUNT. — Mentiuntur; nam ipsæ conservabant mares Hebræorum, ut dicitur vers. 17. Censet Rupertus hoc earum mendacium fuisse licitum, tum quia ex charitate processit, tum quia Deus illud remuneratus est, ædificando eis domos. Sic Cassianus, Coll. XVII, a cap. XVII ad XXV, docet licere mentiri vel mali vitandi, vel lucri acquirendi causa, v. g. ad acquirendam humilitatem. Idem docet Beda, in I Reg. XXI, et Clemens, lib. VII Strom., et Origenes, lib. IV Contr. Celsum, qui hunc errorem hausisse videntur ex schola Platonis, cujus hæc est sententia, lib. III De Republ.: «Mendacio, licet re mala, utendum tamen est quandoque, tanquam elleboro et medicamine; ergo et principes urbium, et si quibus aliis hoc conceditur, oportet aliquando mentiri vel contra hostes, vel pro patria et civibus; ab aliis vero qui mendacio uti nesciunt, auferendum est omne mendacium.» Idem videtur sentire S. Chrysostomus, homil. 53 in Genes., et S. Hieronymus, in cap. II ad Galat.; sed hi duo pie excusandi sunt, quod per mendacium intelligant simulationem, vel dissimulationem.

Certum enim jam, adeoque de fide est omne mendacium esse peccatum et illicitum; patet id Prov. XII, 22: «Abominatio est Domino labia mendacia.» Imo Scriptura sæpe per mendacium significat omnem impietatem et prævaricationem, ut Jer. VIII, 6 et 10; Oseæ VII, 1. Sicuti e contrario per veritatem significat omne officium et debitum virtutis, ut patet Joan. VIII, 44; Ephes. IV, 15; Ps. CXVIII, vers. 30, 86, 160. Secundo, quia hæc sententia definita est ab Innocentio III, tit. De usuris, cap. Super eo. Ratio est, quia mendacium est intrinsece malum, tum quia repugnat veritati, aut potius veracitati; tum quia in se turpe est homini fallere, et contra mentem suam loqui. Vide S. Augustinum, lib. De Mendacio, et lib. Contra Mendacium, quem constanter omnes Theologi sequuntur.

Dices: Mendacium hoc processit ex charitate. Respondeo: Charitas nunquam dictat esse male faciendum, ac consequenter nec esse mentiendum, ut prosis proximo; charitas enim et veritas sorores sunt: mendacium ergo hoc non ex vera charitate, sed ex inordinato obstetricum amore, vel timore processit.

Dices secundo: Deus præmiavit hoc earum mendacium, ædificando eis domos. Respondet S. Augustinus, lib. Contra Mend. cap. XIX et seq., hoc præmium eis datum esse, «non quia mentitæ sunt, sed quia in homines Dei misericordes fuerunt; non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis; et propter illud bonum Deus etiam huic malo ignovit.» Idem dico de Rahab, Josue II, vers. 5. Idem docet S. Gregorius, lib. XVIII Moral. cap. II, ubi addit ob hoc mendacium, præmium earum æternum conversum esse in temporale.

Verum hoc parum est probabile: peccatum enim veniale, quale erat hoc mendacium officiosum, non potest invertere charitatis actum, et meritum vitæ æternæ.

Errat ergo, imo blasphemat Calvinus, dum hinc docet Deum virtutes, licet aliqua sordium mixtura inquinatas, in pretio habere, et mercede ornare, ac si puræ essent; quod ex altero suo principio, non minus impio deducit, nullum ita sanctum et absolutum esse opus, cui non adhæreat aliquid maculæ; neque enim hic actum mendacii vitiosum probavit, aut remuneratus est Deus, quod blasphemum est cogitare; imo et habuerunt enim verum actum timoris Dei, quo Deum sunt reveritæ, et pro Deo se mortis periculo exposuerunt; hic autem actus timoris est supernaturalis et meritorius vitæ æternæ. Hoc verum est, sed huic loco impertinens; nec enim «ædificare domos» significat in Scriptura dare præmium vitæ æternæ.


Versus 21: Aedificavit Eis Domos

Ita Hebræa, Chaldæus et Latina, quin et Septuaginta: habent enim ἐποίησεν αὐταῖς οἰκίας. Verum ergo olim legebatur ἐποίησαν, id est fecerunt, quomodo legit Augustinus vertens, fecerunt sibi ipsis domos, munitas scilicet, in quibus ab incursu Ægyptiorum, quorum mandata contempserant, se tuerentur: hoc enim eas fecisse non est probabile. «Ædificavit» ergo, non Pharao, sed Deus quem timuerunt, «eis,» non Hebræis, ut vult Calvinus, sed obstetricibus, quæ timuerunt Deum: hoc enim exigit series orationis, quæ in obstetricum mercede describenda occupatur, ac Septuaginta qui vertunt αὐταῖς, et Chaldæus, qui vertit להן, feminine; licet enim in Hebræo sit pronomen masculinum להם lahem, tamen illud per enallagen Hebræis familiarem, ponitur pro feminino להן lahen, uti fit et cap. xv, 20, et alibi: sic vice versa, femininum ponitur pro masculino, Ruth 1, vers. 13, et II Reg. IV, 6. Utitur autem Moses hic masculino pro feminino, quia feminæ et familiæ a viris nomen accipiunt, inquit Vatablus.

Quænam hæ domus? Hebræi, ut dixi vers. 15, putant Mariam nupsisse Caleb, et accepisse domum regiam, Jochabed vero accepisse domum sacerdotalem, sed insulse. Josephus enim ait Mariam nupsisse non Caleb, sed Hur, et domus regia fuit in familia Davidis, quæ non ex Caleb, sed aliunde descendit.

Secundo, R. Kimchi: «Fecit eis domos,» id est, inquit, abscondit eas a Pharaone, et in tuto collocavit.

Tertio, Lyranus: «Fecit eis domos,» id est junxit eas matrimonio primariis Hebræis, et inter eos, illustres dedit eis proles et familias. Verum hoc gratis et conjectando dicitur: non enim ait Scriptura Deum fecisse eis domos Hebræorum, vel inter Hebræos, sed absolute domos.

Quarto, Rupertus et S. Hieronymus in LXV Isaiæ, per domos mansiones in cœlis accipiunt, de quibus ait Christus, Joan. cap. xiv: «In domo Patris mei mansiones multæ sunt.» Censent ergo hi Patres, has obstetrices meruisse præmium vitæ æternæ: idem sentit D. Thomas, II II, Quæst. CX, art. ult.

Quinto, probabilius S. Augustinus et Theodoretus sic explicant: «Ædificavit eis domos,» id est, auxit eis rem familiarem, dedit eis opes et rerum temporalium abundantiam; sic enim Jacob ait ad Laban, Genes. xxx: «Justum est ut aliquando provideam domui meæ,» pro quo Hebræa habent: Quando faciam et ego mihi domum?

Sexto et optime: «Ædificavit eis domos,» id est, dedit eis prolem et progeniem numerosam, divitem, honoratam, insignem, longævam et diuturnam. Hæc enim quinque maxime nobilitant proles; hebraice enim filius vocatur ben, a radice בנו bana, id est ædificavit, quod filius sit quasi fabrica et domus patris, quodque filii per se, perque suos filios quos generant, patris familiam, instar domus ædificent. Vide dicta vers. 1. Nota: Congrua fuit hæc merces, ut quæ proles Hebræorum servaverant, prolibus bearentur.

Rursum meruerunt hæ obstetrices etiam vitam æternam, uti dixi; sed in veteri Testamento Deus illud cœleste præmium non solet exprimere, quia Judæis rudibus et carnalibus fere tantum proponit præmia temporalia, eaque quinque. Primo, longitudinem vitæ; secundo, amplam et claram posteritatem; tertio, opulentiam; quarto, potentiam et dominium; quinto, victoriam inimicorum. Expressa enim regni cœlestis et vitæ æternæ promissio, propria est novi Testamenti et Evangelii Christi, ait S. Hieronymus ad Dardanum.

D. Thomas, II II, Quæst. CX, art. ult. Habuerunt impossibile, et contra naturam rerum, ut scilicet virtus vitio inquinata, sit, aut a lucidissimo illo Dei oculo judicetur habeaturque virtus. Præmiavit ergo Deus non mendacium, sed alios pietatis, misericordiæ timorisque Dei actus, ut expresse ait Moses vers. 20, qui a priore actu mendacii plane distincti erant; multos enim hæ obstetrices in hac infantium tutela elicuere actus, alios bonos, alios malos.

Instabis: Quid ergo faciendum erat his obstetricibus; quid Pharaoni urgenti respondendum? Respondeo: Aut a facie ejus fugiendum erat et latendum; aut artificio aliquo tegenda erat veritas, non neganda; aut certe quod ait S. Augustinus, cap. XVII, lib. Contra Mend., «liberrime recusandum, et moriendum erat potius pro innocentissima veritate.»


Versus 22: Praecepit Ergo Omni Populo

Præceptum hoc infanticidii tantum latum est in masculos Hebræorum, ut patet ex præcedentibus; unde mirum est Cajetani illud ad Ægyptios quoque extendere. Tertius hic tyrannidis, publice jam in Hebræos grassantis, fuit gradus. Verisimile est hoc edictum tam inhumanum exhorruisse Ægyptios, ac proinde vix usu receptum, ac paulo post neglectum abolitumque fuisse. Torniellus censet illud revocatum fuisse statim post Amenophis, qui illud statuerat, mortem; quam cum Eusebio consignat anno Mosis quarto.

Tropologice Origenes, hom. 1, et ex eo S. Augustinus, serm. 84 De Temp.: «Anima, inquit, nostra aut a legitimo rege regitur, aut a tyranno vastatur.» Regem designat Pharao, qui Josephum et Israelitas fovit; tyrannum designat Pharao, qui non noverat Joseph, quique Hebræos in operibus lateris et luti afflixit. «Si enim Deo adjuvante, pie vivimus; si de charitate, de misericordia, de patientia, pœnitentia, etc., cogitamus: licet adhuc in Ægypto, id est in carne, simus, tamen a Christo rege gubernamur; et ipse regit nos in luto et latere, sed non consumit, nec nos curis terrenis, vel nimiis sollicitudinibus atterit et affligit. Si vero anima nostra cœperit declinare a Deo, inhonesta sectari, tunc subdit colla tyranno (dæmoni), qui alloquitur gentem suam, id est corporis voluptates, ut mares Hebræorum occidant, feminas reservent. Vult enim diabolus in nobis sensum rationalem, ac Deum videntem extinguere, et quæ ad concupiscentiam carnis pertinent, reservari.

Hic ergo Pharao cogit te ad opera sua, non justitiæ, sed iniquitati servire: ipse faciet laterem sibi operari et lutum; ipse te sub præpositis magistris et compulsoribus, ad opera terrena et luxuriosa a plagis et verberibus aget; ipse est qui te facit discurrere per sæculum, maris ac terræ elementis pro cupiditate turbari; ipse est rex Ægypti, qui te forum pulsare litibus facit, et pro exiguo terræ cespite propinquos jurgiis fatigare; ipse est qui tibi persuadet luxuria castitati insidiari, decipere innocentiam; in domum tuam quæ sunt fæda, foris quæ sunt crudelia, intra conscientiam quæ sunt flagitiosa, committere. Si ergo tales videris esse actus tuos, scito te regi Ægypti militare, id est, non Christi, sed diaboli spiritu agi.»

Allegorice de SS. Innocentibus ab Herode cæsis, quæ quasi pretiosa grana dum sata sunt et mortua, seges multa surrexit Ecclesiæ, habet Prosper, De Promissione et prædicatione Dei, part. I, cap. XXXII.

Denique anagogice Rupertus: Crucis, ait, vexillo et tribulatione, fortiores simus dæmone, addimur angelis, egredimur de terra, quia cœlum nos exspectat.