Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Requies Dei in sabbato et sanctificatio sabbati describuntur. Secundo, vers. 8, plantatio paradisi et quatuor ejus flumina. Tertio, vers. 18, formatio Evae ex costa Adae. Quarto, vers. 23, institutio matrimonii in Adamo et Eva.
Textus Vulgatae: Genesis 2:1-25
1. Igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum. 2. Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. 3. Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus ut faceret. 4. Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram: 5. et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram. 6. Sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae. 7. Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. 8. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio: in quo posuit hominem quem formaverat. 9. Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali. 10. Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. 11. Nomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: 12. et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. 13. Et nomen fluvii secundi Gehon: ipse est qui circumit omnem terram Aethiopiae. 14. Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates. 15. Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum. 16. Praecepitque ei, dicens: Ex omni ligno paradisi comede: 17. de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. 18. Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. 19. Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus. 20. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae; Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus. 21. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. 22. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem; et adduxit eam ad Adam. 23. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. 24. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. 25. Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant.
Caput hoc continet recapitulationem: nam formatio paradisi facta est die tertio; creatio vero Evae et institutio matrimonii facta sunt ante sabbatum, die sexto, scilicet die Veneris, quo Adam creatus est. Moses ergo hic fusius explicat et enarrat haec et alia quae cap. I obiter attigerat.
Versus 1: Igitur Perfecti Sunt Caeli et Terra, et Omnis Ornatus Eorum
1. OMNIS ORNATUS -- id est stellae atque etiam angeli, qui caelum ornant, sicut aves aerem, pisces mare, plantae et animalia terram ornant. Pro ornatus enim hebraice est tsaba, id est exercitus, acies, militia, vis, ornatus; nihil enim ornatius est acie bene instructa. Hinc Deus vocatur Deus exercituum, id est angelorum et stellarum, quae instar militum certo ordine servientes Deo movent, oriuntur, occidunt, et non raro pro Deo contra impios pugnant, uti notavi Judic. V, 20.
Versus 2: Complevitque Deus Die Septimo Opus Suum
2. COMPLEVITQUE DEUS DIE SEPTIMO OPUS SUUM. -- «Die septimo,» scilicet exclusive: inclusive enim Deus complevit opus suum die sexto, ut habent Septuaginta. Coepit enim Dominico die, et complevit die sexto, sive Veneris, ut sequenti septimo die requiesceret, qui ab hac Dei requie sabbatum dictus est. Ratio symbolica et arithmetica, cur mundus perfectus sit sex diebus, datur a S. Augustino, lib. IV De Genesi ad litt. cap. I; Beda, et Philone, lib. De Opificio mundi; scilicet quia senarius est primus numerus perfectus: constat enim ex partibus suis primis, scilicet unitate, binario et ternario; unum enim, duo et tria faciunt sex.
Symbolice, sex dies significant sex millia annorum, quibus haec mundi fabrica durabit (nam mille anni ante Deum sunt tamquam dies unus, Psalm. LXXXIX, 4), ut iis completis veniat Antichristus, dies judicii, et sabbatum, id est requies Sanctorum in caelo. Ita docent S. Hieronymus in Expos. Psalm. LXXXIX, ad Cyprianum; Irenaeus, lib. V, cap. ult.; Justinus, Quaest. 71 ad Gentes; S. Augustinus, lib. XX De Civit. cap. VII, et alii. Hinc etiam sex primi patriarchae -- Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Jared -- mortui sunt, sed septimus, Henoch, vivus in caelum translatus est, quia post sex millia annorum laboris et mortis, vita aeterna sequetur, inquit Isidorus in Glossa, cap. V. Vide dicta Apoc. XX, 6.
«Opus suum,» -- creationis novarum specierum; nam opus gubernandi, conservandi et producendi nova individua Deus etiam nunc adhuc exercet, ut patet Joan. V, 17.
REQUIEVIT -- non a fatigatione, sed ab opere; unde hebraice est shabat, id est cessavit. Aristobulus, citatus ab Eusebio, lib. XIII Praeparationis Evang. cap. VI, aliter interpretatur «requievit»: Dicit enim significare quod rebus a se creatis dederit requiem, id est stabilitatem, permanentiam, perpetuitatem, et ordinem fixum, constitutum et immutabilem. Quocirca vox «requievit» tacite significat conservationem rerum creatarum, una cum continua Dei cooperatione cum illis in propriis earum actionibus et motibus. Nam, ut ait S. Augustinus in Sententiis, no. 277: «Omnipotentia omnipotentis Creatoris est causa subsistendi omni creaturae; quae vis si ab eis quae condita sunt regendis aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species omnisque natura concideret. Quod enim ait Dominus: Pater meus usque modo operatur, continuationem quamdam operis ostendit, qua universam creaturam continet atque administrat. In quo opere ejusdem sapientiae perseverat, de qua dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Idem sentit et Apostolus, cum Atheniensibus praedicans ait: In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Quia si opus suum a conditis rebus auferret, nec vivere, nec moveri, nec esse possemus. Ideoque sic intelligendus est Deus ab omnibus operibus suis requievisse, ut nullam deinde novam conderet creaturam, non ut condita jam fovere et regere desineret.»
Idem S. Augustinus docte docet in Sententiis, no. 145, Deum eodem modo se habere sive quiescat sive operetur. «Non ergo, inquit, in Deo vel otiosa vacatio, vel laboriosa est cogitanda industria, qui novit et quiescens agere, et agens quiescere; et quod in operibus ejus prius quidem aut posterius est, non ad facientem, sed ad facta refertur. Ejus enim voluntas aeterna est et incommutabilis, nec mutabili consilio variatur.» Hinc Philo, in libro Allegoriarum, vertit non «requievit,» sed «cessare fecit quae inchoaverat»; quia, inquit, Deus nunquam quiescit, sed sicut igni proprium est calefacere et nivi frigefacere, ita Deo proprium est operari. Hebraice tamen proprie significat «requievit,» ut vertunt Chaldaeus, Vulgata nostra et Septuaginta.
Symbolice, Junilius, Beda et S. Augustinus (lib. IV De Genesi ad litt. cap. XII) docent hanc Dei requiem in sabbato figuram fuisse quietis Christi in sepulcro die sabbati, postquam opus nostrae redemptionis die sexto per passionem et mortem compleverat.
Anagogice, fuit haec typus quietis Sanctorum in caelo: ibi enim perpetuum celebrabunt sabbatum, de quo plura Deut. V, 12.
Versus 3: Et Benedixit Diei Septimo
3. ET BENEDIXIT DIEI SEPTIMO -- id est, laudavit, commendavit et probavit diem septimum, ait Philo: sic benedicimus Deo, cum Eum laudamus. Secundo et melius, «benedixit» significat, ut sequitur, sanctificavit eum -- decrevit diem septimum sanctum et festivum esse. Sicut enim magna benedictio est homini sanctificari, ita et diei festo.
ET SANCTIFICAVIT ILLUM. -- Non ipso die septimo, qui fuit primum mundi sabbatum, sed postea, tempore Mosis, juxta Exod. XX, 8. Ita ait Abulensis, qui putat haec per anticipationem dici. Secundo et melius, alii censent Deum jam tunc sanctificasse sabbatum, non actu et re, sed decreto et proposito suo -- quasi diceret: Quia Deus requievit die septimo, ideo eum sibi sacrum designavit, ut a Mose dies festus observandus Judaeis constitueretur. Ita Pererius, Beda, et Hieronymus Prado in cap. XX Ezechielis. Tertio et planissime, Deus ab ipso mundi initio, hoc primo die sabbati...
«Sanctificavit,» id est actu festum instituit, colique voluit ab Adamo ejusque posteris sacro otio et cultu Dei, maxime recolendo beneficium creationis suae, totiusque mundi, illo die completae.
Unde patet sabbatum fuisse festum institutum et sancitum primitus, non a Mose, Exodi XX, 8, sed a Deo longe anterius, puta ab origine mundi, hoc ipso primo mundi sabbato. Idem colligitur Exodi XVI, 23, Hebr. IV, 3, ut ibi ostendi. Ita Ribera ibidem, Philo, Catharinus hic. Fuit ergo hoc praeceptum sabbati divinum, non naturale, sed positivum: unde a Christo et Apostolis festum a sabbato in Dominicum est translatum.
QUOD CREAVIT DEUS UT FACERET, -- id est, quod creavit faciendo, et creando fecit atque perfecit: hanc enim operis perfectionem significat haec ejusdem verbi per synonymon iteratio, qua dicitur: «Creavit ut faceret.»
Versus 4: Istae Sunt Generationes Caeli et Terrae
4. ISTAE SUNT GENERATIONES (id est creationes) CAELI ET TERRAE. -- Unde sequitur: «Quando creata sunt in die,» id est tempore toto sex dierum, de quibus cap. I. Ita Beda et alii.
Verba illa spectant superiora, quae capite I praecesserunt, ut clausulam quasi eorum faciant, hoc modo: Et tales quidem erant origines caeli et terrae quum crearentur. Hebraice toledot a verbo yalad proprie «generationes» notare constat; sed quia Hebraeorum historia tabulis genealogicis intexi solebat, hinc toledot sensu latiore enarrationem, historiam denotat, et usurpatur in ejusmodi locis, in quibus nulla generationis mentio est. Cf. Gen. XXXVII, 2.
Versus 5: Et Omne Virgultum Agri
5. ET OMNE VIRGULTUM. -- Connecte haec cum vers. 4, sic: «In die quo fecit Dominus caelum et terram, et omne virgultum» (Hebraeum siach est enatum, vel germinans) «antequam oriretur in terra,» more scilicet naturali et virtute seminis, uti nunc oritur. Tantum enim vult dicere Moses primam illam productionem virgultorum ac paradisi, ad quem paulatim descendit, non naturae, non terrae, non semini, sed Dei virtuti et operationi tribuendam esse; idque probat ex eo quod, cum omnes herbae et virgulta caeli influxu et hominis industria ac cultura proveniant, tunc nondum erat homo, qui sereret et coleret terram; nec etiam erat pluvia, quae sata rigaret.
Secundo, ex Hebraeo sic planius verti posset: in die (primo mundi) quo fecit Deus caelum et terram, omne virgultum agri nondum (hoc enim est terem, ut patet Exodi IX, 30: «Novi quod necdum (hebr. terem) timeatis Dominum») erat in terra, et omnis herba regionis nondum germinabat, sed fons ascendebat de terra.
Saadias arabice vertit, nec fons ascendebat de terra, a superiore repetens negandi particulam.
Deus enim ante omnia primo creavit caelum et terram, et hunc fontem sive abyssum aquarum, in qua vatum et alvo, qui conditi regionis totius aquam, omnem terram ipsum irrigando aliquando inundarit; tum omne virgultum et quae alia cap. I obiter enarravit, copiosius enarrat.
Versus 6: Sed Fons Ascenderat e Terra
6. SED FONS ASCENDERAT E TERRA. -- Quaeres, quis hic sit fons?
Prima sententia. Primo, Aquila, Chaldaeus et Hebraei aliqui, ac Molina, Pererius, Delrio, Hebraeum ed vertunt vaporem, quem scilicet sol e terra sursum vi sua attraxerit, qui postea noctis frigore concretus in rorem et in humorem resolutus, terram ejusque germina irrigarit initio mundi, donec paulo post pluvias dedit Deus terrae, ad eam irrigandam.
Hic ergo vapor et ros erat tunc loco pluviae et humoris, quo plantae recens creatae foverentur; nam primos dies mundi decuit esse sudos et serenos.
Quaeres, quomodo hic vapor a nostro interprete et a Septuaginta vocatur fons? Respondeo, quia ut fons terram inundabat. Sic enim Aristoteles, lib. I Meteor. I, nubes ex aquis ortas, et in aquas verti solitas, vocat circularem et perennem fluvium, sive oceanum, qui per aerem fluit et volitat.
Refutatur. Verum obstat huic sententiae, quod vers. praeced. negavit Moses, ullam tunc pluviam, aut similem humorem caelestem fuisse, qui terram rigaret. Rursum, quod vapor valde improprie vocatur fons; et Hebraeum ed, non vaporem, sed gurgitem potius aquarum (ut patet Job XXXVI, 27); indeque calamitatem et cladem, quae instar gurgitis homines obruit et involvit, ut patet Jerem. XLVII, 16, et alibi, significat. Unde Oleaster ed vertit inundationem.
Secunda sententia (improbabilis). Secundo, S. Augustinus, lib. V De Genes. ad litt. cap. IX et X: Initio mundi, inquit, proprie unus fuit fons, qui stato tempore instar Nili exundans terrae germina rigabat. Sed talem fontem fuisse, qui totam terram inundando rigaret, vix est credibile.
Longe incredibilius est, quod addit Glossa interlinealis, hoc fonte exundante rigatam esse totam terram, usque ad tempora Noe, ita ut ante Noe nullae unquam fuerint pluviae in mundo.
Tertia sententia (probabilis). Tertio ergo melius ibidem S. Augustinus, Philo, et Nicolaus Papa ad Michaelem imperatorem: Fons, inquit, id est fontes, rivuli et flumina ascendebant de terra: omnes enim aquae, ut dixi cap. I, vers. 9, congregatae sunt in unum locum, quasi in unum fontem, vel matricem. Moses enim hic tantum generatim relegit et revolvit rerum creationem, quam cap. I seriatim enarravit, q. d. Deus solus initio mundi fecit omne virgultum ubique in tota terra; idque probo ex eo, quod tunc necdum erat homo qui haec virgulta plantaret, nec pluvia quae ea rigaret; sed tantum fons, id est varia flumina et fontes ex una quasi fontali matrice (de qua dixi cap. I, vers. 9) manantes totam terram hinc inde irrigabant. Haec autem non poterant, sine pluvia, ubique terris a se remotis subministrare humorem ad germinandum; ergo haec germina et virgulta solus tunc effecit Deus.
Quarta sententia (genuina). Quarto, ex Hebraeo planius et solidius sic explices: «fons,» hebraice ed, id est gurges vel inundatio, puta abyssus illa primigenia aquarum, de qua dixi cap. I, vers. 2, irrigabat et tegebat totam terram, quasi tota terra unus esset fons: hanc enim quasi primam omnium matricem tantum hoc versu summatim repetit Moses, uti paulo ante vers. 4 repetiit creationem caeli et terrae. Deus enim ante omnia primo creavit caelum et terram, et hunc fontem sive abyssum aquarum. Sensus ergo est, q. d. Deus uti solus caelum et terram, et abyssum aquarum creavit, ita solus eam a terra separavit, et aridam detexit, atque germina, paradisum, hominem aliaque omnia ex ea produxit, quae postea per pluviam et rorem conservavit et propagavit: unde, ut dixi vers. 5, ex Hebraeo sic plane et clare vertes: «In die quo fecit Deus caelum et terram, omne virgultum agri nondum erat in terra et omnis herba regionis nondum germinabat, sed fons,» id est inundatio, scilicet abyssus aquarum, quae e terra videbatur emergere et ascendere, «irrigabat et tegebat totam terram.»
Versus 7: Formavit Igitur Dominus Deus Hominem de Limo Terrae
7. FORMAVIT IGITUR DOMINUS DEUS HOMINEM DE LIMO TERRAE, ET INSPIRAVIT IN FACIEM EJUS SPIRACULUM VITAE, ET FACTUS EST HOMO IN ANIMAM VIVENTEM. -- Chaldaeus paraphrastice vertit, factus est homo in animam loquentem; quia loquela, aeque ac ratio, propria est homini.
Redit hic Moses ad opus sextae diei, ut formationem hominis luculentius explicet.
Quinque causae hominis. Nota primo: Moses hic quinque hominis causas assignat. Efficiens est Deus. Materia est limus terrae sive terra aqua mixta; unde et cadaver hominis in terram et aquam, quasi in elementa sua resolvitur. Forma est spiraculum vitae. Exemplar est Deus: Dei enim imago est homo. Finis est ut sit anima vivens, id est res vel animal vivens, puta sentiens, seipsum movens, se et alia noscens, omniaque vitae opera exercens (est synecdoche), utque praesit caeteris animalibus totique mundo.
Quomodo formatus sit Adam? Nota secundo: Hebraea ad verbum sic habent, formavit plasmavit Deus hominem pulverem, vel lutum de terra. Hebraeum enim iitsar, et Graecum eplasen proprie ad figulinam pertinet, idemque est quod plasmavit; unde videtur quod Deus primo corpus hominis in modum statuae de limo terrae, vel per se, vel per angelos (ut insinuat S. Augustinus et ex eo S. Thomas, I part., Quaest. XCI, articul. 2, ad 1) efformarit, uti plastae fingunt homines luteos. Et hoc est quod ait Job X, 9: «Memento quod sicut lutum feceris me.» Et Jeremias XVIII, 2, Deum figulo, hominem luto comparat. Hinc etiam Sapient. VII, 1, Adam vocatur protoplastos kai gegenes -- «primoplasmatus et terrigena»; et ab Apostolo I Cor. XV, 47, «de terra terrenus» appellatur.
Deinde Deus in hunc hominem luteum sensim induxit dispositiones carnis et corporis humani, ac denique simul cum ultima dispositione induxit formas heterogeneas singularum partium corporis, simulque cum iis infudit creando, et creavit infundendo animam rationalem: itaque factus est homo perfectus, corpore humano et anima rationali constans. Ita S. Chrysostomus hic hom. 12, et Gennadius in Catena; idque solus Deus per se effecit. Unde S. Basilius, S. Ambrosius et Cyrillus docent quod homo sit conditus a sola SS. Trinitate, sine alio adjutore: contrariam sententiam appellant Judaicum errorem.
S. Clemens de structura corporis humani. Porro miram et divinam hominis singularumque ejus membrorum structuram ita graphice depingit S. Clemens, lib. VIII Recognit.: «Vide in corpore hominis artificis opus, quomodo ossa velut columnas quasdam quibus caro sustentetur ac portetur inseruit; tum deinde aequalis ex utraque parte, id est dextra ac laeva, mensura servetur; ut congruat pes pedi, et manus manui, digiti quoque digitis, ut singuli ad singulos tota aequalitate concordent; sed et oculus oculo, auris auri, quae non solum consona sibi et concordantia, sed et usibus necessariis apta formantur. Manus quidem ut operi commodae sint, pedes ut gressibus, oculi ut visibus serviant superciliorum excubiis custoditi; aures ad audiendum ita formatae, ut cymbalo similes, suscepti verbi repercussum sonitum altius reddant, et usque ad sensum cordis emittant.»
Audi sequentia aeque artificiosa et mira: «Lingua autem ad loquendum illisa dentibus, plectri ut reddat officium; ipsi vero dentes, alii ut incidant et dividant cibos, et interioribus tradant, interiores vero ut in modum molae conficiant et comminuant, quo opportunius stomacho traditi coquantur, unde et molares appellati sunt. Sed et nares commeandi flatus, et reddendi ac recipiendi gratia factae sunt, ut innovatione spiritus, calor naturalis qui ex corde est, vel accendi vel refrigerari, cum res poposcerit, queat, pulmonis officio; qui pectori inhaereditatus est, ut mollitie sua palpet et foveat cordis vigorem, in quo videtur vita consistere, vita dico, non anima. Nam quid dicam de substantia sanguinis, quam velut fluvius ex fonte procedens, ex uno prius alveo invectus, tum deinde per innumeras venas, quasi per areas derivatus, totam humani corporis terram vitalibus rigat fluentis, jecoris opere ministratus; quod ad efficaciam digestionis ciborum, atque in sanguinem mutandorum in dextero latere jacet?»
Quis ex his omnibus evidenter non agnoscat rationis opus et sapientiam Conditoris?
S. Ambrosius de corpore ut microcosmo. Eamdem hominis cosmopoeiiam eleganter describit S. Ambrosius, lib. VI Hexam., cap. IX, ubi inter caetera docet, «humani corporis fabricam instar esse mundi. Siquidem ut caelum eminet aeri, terris maria, quae velut quaedam membra sunt mundi, ita etiam caput super reliquos artus corporis nostri cernimus eminere: in arce autem hac regalem quamdam habitare sapientiam. Rursum quod sol et luna in caelo, hoc sunt oculi in homine. Sol et luna duo mundi lumina, oculi autem quaedam in carne sidera fulgent desuper, et inferiora claro illustrant lumine, speculatores quidem nostri die ac nocte excubant. Quam speciosa caesaries? Quid sine capite est homo, cum totus in capite sit? Huic frons libera, quae mentis habitum specie sui prodat. Imago quaedam animi loquitur in vultu. Geminae series superciliorum oculis munimenta praetendunt, praetexunt gratiam. Propter oculos ferunt medici periti cerebrum hominis in capite locatum. Initium nervorum et omnium sensuum cerebrum est. Initium autem arteriarum, et insiti caloris quo animantur et tepefiunt vitalia, cor esse plerique arbitrantur. Sensuum autem singulorum velut organum nervi sunt, qui velut chordae et fides quaedam de cerebro oriuntur, et per partes corporis in singula quaeque officia derivantur. Ideoque mollius est cerebrum, quia omnes sensus suscipit: eo enim nervi referunt universa, quae vel oculus viderit, vel auris audierit, vel odor inhalaverit, vel lingua increpuerit, vel os saporis acceperit. Sinuatio interiorum aurium modulandi quemdam numerum praestat, et disciplinam. Siquidem per anfractus aurium quidam rhythmus efficitur, et modulis quibusdam ingressae sonus vocis exprimitur. Quid ego describam dentium vallum, quo cibus conficitur, et plena fit vocis expressio? Lingua est velut plectrum loquentis, et quaedam edentis manus, quae defluentem cibum dentibus suggerit et ministrat. Vox quoque aeris quodam remigio vehitur nunc commovens, nunc demulcens audientis affectum. Itaque cogitationes tacitae mentis, oris sermone signantur. Quid est igitur os hominis, nisi quoddam sermonis adytum, fons disputationis, aula verborum, promptuarium voluntatis?»
Pergit deinde a capite ad caetera membra, aitque: «Manus est totius corporis propugnaculum, capitis defensatrix, quae praeclaris enitet factis, per quam offerimus, sumimus et dispensamus Sacramenta caelestia. Quis digne explicet pectoris cratem ventrisque mollitiem? Quid tam salutare, quam ut pulmo cordi finitimo limite jungeretur, ut cum exarserit cor ira et indignatione, pulmonis sanguine atque humore citius temperetur? Ideoque mollior pulmo est, quia madet semper, simul ut rigorem indignationis emolliat. Lien quoque cum jecore viciniam habet fructuosam, qui, dum assumit quo ipse pascatur, abstergit quidquid sordium deprehenderit, ut per fibras jecoris minutiores, ciborum possint tenues atque subtiles reliquae transire quae vertantur in sanguinem, viribusque proficiant. Intestinorum vero circumplexi orbes, et sine aliquo licet nodo sibi tamen invicem nexi, quid aliud nisi divinam prospicientiam Creatoris ostendunt, ut non cito esca pertranseat et statim a stomacho decurrat? Quod si fieret, jugis fames et continua vorandi libido hominibus gigneretur.»
Et post nonnulla: «Venarum pulsus vel infirmitatis internuntius, vel salutis est; eaedem tamen cum toto diffusae sint corpore, neque nudae, neque intectae sunt, et ita lenibus operiuntur visceribus, ut explorandi copia sit, et celeritas sentiendi, quando nulla est viscerum crassitudo quae pulsum possit obducere. Ossa quoque omnia tenui operta sunt viscere, et revincta nervis, praecipue tamen capitis levi tecta sunt corio, unde, quo possint aliquod adversus umbras et frigora habere munimen, capillis densioribus vestiuntur. Quid dicam de officio pedum, qui totum corpus sine ulla sustinet oneris injuria? Flexibile genu, quo prae caeteris Domini mitigatur offensa, ut in nomine Jesu omne genu curvetur. Duo enim sunt quae prae caeteris Deum mulcent, humilitas et fides. Duo sunt homini pedes: quaterni enim pedes sunt feris et belluis, bini avibus. Et ideo unus quasi de volatilibus est homo, qui alta visu petat, et quodam remigio volitet sublimium cogitationum; et ideo de eo dictum est: Renovabitur sicut aquilae juventus tua, eo quod propior sit caelestibus, et sublimior aquilis, qui possit dicere: Nostra conversatio in caelis est.»
Adam ex terra rubra Hebron creatus. Nota tertio: Pro limo terrae, hebraice est aphar min haadama, id est pulverem de terra; Septuaginta vertunt, pulverem accipiens e terra. Sed hunc pulverem, ait Tertullianus, Deus addito optimo liquore in limum et quasi argillam coagulavit. Pulvis enim aridus inidoneus est ad plasmandum: pulvis ergo hic humectus erat, ideoque limus.
Adam ex terra rubra Hebron creatus. Rursum Adama (ex qua formatus et dictus est «Adam») significat terram rubram. Unde ex terra rubra, quae est in agro Damasceno, non urbis Damasci, sed agri cujusdam ita dicti, qui est juxta Hebron, creatum esse Adamum, multorum est traditio. Id enim tradunt Hebraei, et ex eis S. Hieronymus in Quaest. hebraicis hic, Lyranus, Hugo et Abulensis hic, et in cap. XIII, Quaest. CXXXVIII, Burchardus, Bredembachius, Saligniacus, et Adrichomius in Descriptione Terrae sanctae, in Hebron; ubi et vallem lacrymarum consignant juxta Hebron, in qua ferunt Adamum centum annis plorasse mortem Abelis; confirmant idipsum ex Josue cap. XIV, vers. 15, ubi sic dicitur: «Nomen Hebron ante vocabatur Cariatarbe. Adam maximus ibi inter Enacim situs est.»
Verum genuinus hujus loci sensus longe alius est, uti ibi dicam: Adam enim non fuit gigantea, sed justa statura; alias enim fuisset ipse monstrum hominis. Errat ergo Joannes Lucidus et alii, qui Adam putant fuisse gigantem. Sed ad rem: ego sane praeter Hebraeos subinde fabulosos, optarem alios veteres hujus traditionis habere auctores.
Moraliter, recte Jeremias (et nos cum eo), cap. XVIII, mittitur a Deo ad domum figuli, ad contemplandam suam matricem et originem, scilicet lutum, ut humilietur, utque discat et doceat omnes homines esse in manu Dei, sicut lutum est in manu figuli. Eleganter Secundus philosophus interrogatus ab Adriano imperatore: «Quid est homo?» respondit: «Mens incarnata, phantasma temporis, speculator vitae, transiens viator, anima laboriosa.» Epictetus vero: «Homo, ait, est lucerna in vento posita, loci hospes, legis imago, calamitatis fabula, mancipium mortis.»
Spiraculum vitae. Nota quarto: «Spiraculum vitae» vocatur, non Spiritus Sanctus, uti voluit Philastrius in Catalogo haeresium, cap. XCIX, cujus errorem refutat S. Augustinus, lib. XIII De Civit. cap. XXIV; sed ipsa anima rationalis, quae in homine simul est vegetativa et sensitiva. Ex hac enim oritur respiratio et expiratio, quae est tam signum, quam effectus vitae; et inde anima dicitur psyche a psychazo, id est, frigus capto: respirando enim refrigeramur; hebraice vero dicitur nescama, et nephes, a radice naphas, id est respiravit.
Pro vita, hebraice est chaiim, id est vitarum, quia rationalis anima homini tribuit triplicem vitam, scilicet plantarum, brutorum et angelorum. Alii, «vitarum,» inquiunt, quia narium foramina sunt duo, quibus vita, id est aura, respirando hauritur. Verum nares non sunt spiraculum vitarum, sed ejus receptaculum, ut mox dicam. Dicitur «spiraculum vitae,» quia ad vitam ita necessaria est respiratio, ut ne ad momentum quidem sine ea vivere possimus, ait Galenus, lib. De Utilit. respirat., cap. 11. Hinc ait: Asclepiades dixit respirationem esse generationem animae; Praxagoras vero, non generationem animae, sed corroborationem.
Anima rationalis a solo Deo creata. Nota quinto: Ex hoc loco patet animam rationalem non educi ex materia, non etiam esse ex traduce, id est, non generari et propagari ex anima parentis, ut lux spargit et propagat lucem, sicuti putavit Tertullianus, et dubitavit S. Augustinus, lib. VII De Gen. ad litt. cap. 1 et seq. Certum enim est, ut docet S. Hieronymus, omnesque alii Patres (estque sensus hic Ecclesiae), animam non ab angelis, ut voluerunt Seleuciani, sed extrinsecus a solo Deo creari et infundi homini. Haec enim significat vox inspiravit, vel, ut Cyprianus legit, insufflavit in faciem, id est in totum corpus. Est synecdoche: ex facie enim, in qua vigent omnes vitales operationes, et maxime respiratio, quasi ex parte nobilissima, totum corpus intelligitur.
Quinque rationes cur insufflavit. Insufflavit ergo primo, ut ostenderet, ait Theodoretus, tam facile esse Deo animam creare, quam homini insufflare. Secundo, ut intelligamus animam non eductam e materia, nec esse ex traduce, ut putavit Tertullianus (qui idcirco censuit animam, aeque ac Deum, corpoream esse, imo effigiatam et coloratam, eo quod nihil incorporale sit), et dubitavit S. Augustinus, lib. VII De Genesi ad litteram, cap. 1, sed extrinsecus a Deo creatam. Tertio, divinum quid esse animam nostram, quasi Dei flatum, non quidem ut credas esse partem avulsam divinitatis, uti videtur sensisse Epictetus, dissert. 1, cap. XIV; Seneca, epist. 92; Cicero, I Tusc. et I De Divin., sed quod anima sit summa participatio divinitatis, quoad naturam spiritalem. Quarto, quod insufflatio et respiratio sit ita necessaria vitae, ut ne momentum quidem sine ea vivere possimus; unde Galenus, lib. De Utilitate respirandi, cap. 1, ait: «Asclepiades dixit respirationem esse generationem animae, Nicarchus corroborationem, Hippocrates nutritionem.» Insufflando igitur Deus hominem creat, ac si voluisset ostendere, non secus homine se ad universi complementum carere non posse, ac non potest homo carere respiratione. Postremo, cum ipsum flatum animamque Deus homini communicavit, semetipsum communicavit, quasi suum in illo cor indidisset.
Pro in faciem, hebraice est beappav, quod Aquila et Symmachus vertunt, eis mykteras, id est in nares: in naribus enim viget respiratio, quae signum est animae latentis. Verum melius vertit Noster, in faciem: non enim in solis naribus, sed in facie tota, ac consequenter in toto homine anima est et relucet, sed maxime in facie et capite. Quocirca S. Ambrosius, lib. VI Hexam., cap. IX, ait humani corporis fabricam instar esse mundi. Siquidem, ut caelum eminet aeri, terris maria, quae velut membra sunt mundi: ita etiam caput super reliquos artus nostri corporis cernimus eminere, praestantissimumque esse omnium, tanquam inter elementa caelum, tanquam arcem inter reliqua urbis maenia: in arce autem hac, regalem quamdam habitare sapientiam. Unde a Salomone dictum est: «Oculi sapientis in capite ejus.» Hinc et Lactantius, lib. De Dei opificio, cap. V: In summa, ait, constructione corporis, caput Deus ipse collocavit, in quo esset regnum totius animantis; datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus et nervi.
Anima non est divinae particulam substantiae. Putarunt aliqui animam nostram esse partem divinae substantiae, quasi dicatur Deus hic insufflasse, id est partem sui flatus, spiritus et animae homini communicasse. Sed haec est vetus haeresis, et error Poetarum, qui animam dicunt esse «divinae particulam aurae,» et apospasma (id est partem avulsam) divinitatis. Ita sentit Epictetus, dissert. 1, cap. XIV; Seneca, epist. 92; Cicero, I Tuscul. Quaest. et lib. I De Divinatione. «Insufflavit» ergo, id est flatum, spiritum et animam, quasi effectum omnipotentiae suae, de nihilo in homine creavit Deus.
Septem definitiones animae rationalis. Hinc S. Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus, Eucherius et Lyranus, animam rationalem ita definiunt: «Anima est deiforme spiraculum vitae.» Secundo, Auctor De Spiritu et anima apud S. Augustinum, tom. III: «Anima, ait, est substantia quaedam incorporea, rationis particeps, regendo corpori accommodata;» tertio, Cassiodorus: «Anima, ait, est substantia spiritalis, a Deo creata, sui corporis vivificatrix;» quarto, Seneca: «Anima, ait, est spiritus intellectualis, ad beatitudinem in se, et in corpore ordinatus;» quinto, Damascenus: «Anima, ait, est spiritus intellectualis, semper vivens, semper in motu, bonae malaeque voluntatis capax;» sexto, Auctor De Spiritu et anima: «Anima, inquit, est omnium similitudo;» septimo, alii: «Anima, inquiunt, est substantia spiritualis, simplex et indissolubilis, in corpore passibilis atque mutabilis.»
Quemadmodum Graeci distinguebant psychen qualis obtigit cunctis animantibus, et noun, qui proprius sit homini ac daemonibus; item Latini animam, et animum, seu mentem: ita Hebraei per nishmat chaiim videntur intelligere animam vitalem qualiscumque illa sit, et per nephesh, animam rationalem.
Versus 8: Plantaverat Autem Dominus Deus Paradisum Voluptatis
Atque anhelent ad caelestem paradisum, cujus ille terrestris typus et imago fuit.
PLANTAVERAT AUTEM DOMINUS DEUS PARADISUM VOLUPTATIS A PRINCIPIO.
«Plantaverat,» id est, plantis, arboribus omnibusque deliciis a se creatis instruxerat et adornaverat.
Unde dicatur paradisus? PARADISUM. -- Nota: Paradisus non est vox graeca, para kai deuo, id est irrigo, ut vult Suidas: vel, ut alii, para ten diaitan poieisthai, id est a collectione herbarum, ita nuncupatus; sed est vox Persica, ait Pollux, aut potius Hebraea: pardes enim hebraice significat locum voluptatis, a radice para, id est fructificavit, et hadas, id est myrtus, quasi dicas, hortus myrtorum, seu in quo fructificant myrti. Myrtus enim odore et sapore prae aliis arboribus recreat et excellit.
Paradisus fuit in Eden. VOLUPTATIS. -- Septuaginta retinent vocem Hebraeam, vertuntque in Eden, quod est nomen proprium loci, idque indicat Hebraeum bet, id est, in, planeque Eden esse nomen loci, in quo fuerit paradisus, patet vers. 10 in Hebraeo, idque magis patebit inferius. Verum noster Interpres et Symmachus Eden accipiunt, non ut proprium, sed ut appellativum, tuncque significat voluptatem. Unde ab Hebraeo Eden nonnulli deducunt Graecum hedonen, id est voluptas. Theodoretus, Quaestione XXV, putat Adamum formatum esse in Eden, et ab Eden denominatum esse Adam. Eden enim, ait, rufum significat. Sed errat: Eden enim non rufum, sed voluptatem hebraice significat. Rursum Adam vocatus est ab Adama, id est terra rubea ex qua formatus est, non ab Eden: Adam enim per aleph, Eden vero per ain scribitur.
A PRINCIPIO, -- scilicet die tertio mundi, uti dixi cap. 1, vers. 11. Errat ergo auctor lib. IV Esdrae cap. II, vers. 6, qui exponit sic, ut asserat ante terram plantatum esse paradisum. Septuaginta vertunt, ad Orientem; unde patet quod respectu Judaeae (Judaeae enim respectu Moses scribit, et consignat plagas mundi) paradisus fuerit ad Orientem, quodque Orientalis plaga primo ab Adamo et hominibus incoli coeperit.
Hinc S. Chrysostomus, Theodoretus et Damascenus lib. IV De Fide, cap. XIII, docent Christianos orare vertendo se ad Orientem, ut recordentur paradisi, ex quo per peccatum expulsi sunt.
Locus Paradisi
Quaeres, quis, qualis et ubi sit paradisus?
Prima sententia. Primo, Origenes putat paradisum esse tertium caelum, in quod raptus fuit S. Paulus; arbores esse virtutes angelicas; flumina esse aquas quae sunt supra firmamentum. Idem docet Philo et Seleuciani haeretici, quin et S. Ambrosius, lib. De Paradiso. Verum S. Epiphanius, Augustinus, Hieronymus et alii hanc expositionem haeresos damnant: torquet enim planam historiam Geneseos ad figmenta allegoriarum. Unde S. Ambrosius excusandus est, quod litteram litteralemque sensum praesupponat, tantumque allegoriam paradisi vestiget.
Secunda sententia. Secundo, alii apud Hugonem Victorinum putant paradisum fuisse totum mundum; flumen esse Oceanum, ex quo quatuor illa celeberrima flumina oriuntur. Sed et hic est error; nam quatuor haec flumina egrediuntur extra paradisum. Rursum, Adam post peccatum ejectus est e paradiso; atqui Adam non est ejectus extra mundum: ergo mundus non est paradisus.
Tertia sententia. Tertio, alii apud Magistrum Sententiarum in II, dist. 17, censent paradisum esse locum omnino secretum et elevatum usque ad globum lunae: ita Rabanus, Rupertus, Strabus; vel certe, ut Abulensis et Alensis, paradisum supra mediam aeris regionem elevari; ac proinde aquas diluvii eo non pertigisse. Sed sic non in terra, sed in aere aut caelo esset paradisus. Rursus esset valde spectabilis ac cognitus, uti sol, luna, stellae et cometae ab omnibus spectantur.
Quarta sententia. Quarto, S. Ephrem apud Mosen Barcepha, lib. De Paradiso, putat totam terram nostram cingi Oceano, et ultra illum in alia terra, et alio orbe esse paradisum. Sed et hic error est: nam quatuor flumina paradisi in nostra sunt terra et orbe.
Quinta sententia. Quinto, Cirvelus Darocensis in Paradoxis, Quaest. 15, et Alphonsus a Vera Cruce, lib. De Caelo, spec. 15, opinantur paradisum fuisse in Palaestina, circa Jordanem, in terra Sodomorum; probant ex Geneseos XIII, 10. Alii volunt eum fuisse in insula Taprobana, alii in America. Verum haec quatuor flumina nec in Palaestina, nec in Taprobana, nec in America sunt.
Sexta sententia. Sexto, S. Bonaventura et Durandus in II, dist. 17, putant paradisum esse sub aequinoctiali. Putant enim ibi esse summam aeris temperiem, ubi semper dies sunt aequales noctibus. Sed hic uti vagum est et incertum, ita nodum non solvit.
Difficultas hujus quaestionis pendet ex duobus fluminibus, scilicet Phison et Geon: qui enim hos nosset, facile ex iis vestigaret paradisum.
Quatuor Flumina
Dico primo, multorum Patrum et Doctorum sententia est, Geon esse Nilum, Phison esse Gangem. Ita sentit S. Epiphanius, Augustinus, Ambrosius, Hieronymus, Theodoretus, Josephus, Damascenus, Isidorus, Eucherius, Rabanus, Rupertus et alii, quos citant et sequuntur Conimbricenses in meteora, tract. 9, cap. X, et Ribera in Amos, VI, num. 44, et Bellarminus, De Gratia primi hominis, cap. XII. Et probatur primo, quia Septuaginta Jerem. II, 18, pro Nilo vertunt Geon: unde etiamnum hodie Abyssini Nilum vocant Guijon, teste Francisco Alvarez, Hist. Ethiop. cap. CXXII. Sed responderi posset Geon esse nomen plurium fluviorum: nam et juxta Jerusalem erat rivulus Geon, sive Gion (haec enim duo idem sunt, utrobique enim in Hebraeo est eadem vox gichon), ubi unctus est Salomon in regem, III Reg. 1, vers. 33, 38, 45; II Paralip. XXXII, 30.
Secundo, quia Ganges proprie circuit terram Hevilat, id est Indiam (ut Genes. X, 29, docet S. Hieronymus, et alii passim), quae est intra Gangem, ubi aurum est optimum; imo ipse Ganges, teste Plinio, est aurifer et gemmifer. Porro Ganges vocatur Phison, id est multitudo, a radice pus, id est luxuriare, multiplicari, quia decem magna flumina in Gangem se exonerant. Ita Josephus, lib. I Antiq. II, et Isidorus, lib. XIII Etymol. cap. XXI. Pari modo Geon, id est Nilus, circuit Aethiopiam, sive Abyssiniam, ubi regnat Preto Joannes. Nili etiam inundatio est celeberrima: hanc autem ipsi Geon tribuit Ecclesiasticus cap. XXIV, vers. 35 et 37.
Dices, quomodo Ganges et Nilus, qui remotissimi sunt a Tigri et Euphrate, ex eodem cum iis fonte et fluvio paradisi nasci possunt? nam Ganges oritur in Caucaso, monte Indiae; Euphrates et Tigris in montibus Armeniae; Nilus ex montibus Lunae, versus promontorium Bonae Spei; vel potius ex lacu quodam regni Congi, ut notarunt qui hoc saeculo illa loca lustrarunt; hae autem origines a se invicem, ac consequenter a flumine paradisi remotissimae sunt.
Haec sane ingens est difficultas, ad quam respondet S. Augustinus, lib. VIII De Genes. ad litt. cap. VII, Theodoretus, Rupertus et alii, Gangem et Nilum e terrestri paradiso oriri, sed subterraneis cuniculis et meatibus abscondi, donec locis jam dictis erumpant, idque Dei consilio ad occultandum paradisum. Imo Pausanias in Corinthiacis, et Philostratus, lib. I De Vita Apollonii, cap. XIV, aiunt non deesse, qui putent ex Euphrate terra condito, ac postea supra Aethiopiam prodeunte, Nilum effici, quod apte respondet sacrae Scripturae hic cap. II, quae haec quatuor flumina ex uno fonte profluere insinuat. Nec mirum est Gangem et Nilum ita condi, et tam remote exoriri; nam et mare Caspium ab Oceano Arctico remotissimo per meatus subterraneos prodire, docet S. Basilius, Strabo, Plinius, et Dionysius, lib. De Situ orbis. Imo multi censent omnia, etiam remotissima flumina, fontes et aquas oriri ex mari et abysso illa subterranea, per venas subterraneas, uti dixi cap. 1, vers. 9. Ex hac ergo abysso primo ingens fluvius oriebatur in paradiso; Deus enim ad paradisi decorem voluit, ut ex eo oriens, quasi matrix reliquorum, in haec quatuor flumina se dispertiret; post peccatum vero Adae, Deus hunc paradisi fluvium vel totum terra condidit, vel latere voluit, ut magis lateret paradisus.
Verum incredibile videtur, tanto et tam vasto spatio hoc paradisi flumen, vel potius quatuor flumina sub terra se condere, et postea tam dissitis locis exoriri. Nam, ut docet Ptolomaeus, inter Euphratem et Gangem intercedit spatium 70 graduum, id est plusquam 4300 milliarium. Idem de Nilo dici potest.
Probatur Nilum non esse Geon, nec Gangem esse Phison. Secundo, haec quatuor flumina locis jam paulo ante dictis et satis cognitis ita modice oriuntur, ut statim appareat ea ibi primum nasci, ac deinde confluentibus hinc inde rivulis paulatim adolescere; ergo non nascuntur ex uno illo flumine magno paradisi.
Tertio, Viegas in Apoc. cap. XI, sect. 5, aliique viri doctissimi annotarunt, nec Indiam, nec Gangem, nec alias regiones, aut fluvios, quae sunt ultra sinum Persicum, vocari in Scriptura Orientales vel Orientem, sed tantum illas quae sunt citra sinum Persicum, veluti Armeniam, Arabiam, Mesopotamiam. Harum ergo incolae, puta Arabes, Idumaei, Madianitae, Armeni, vocantur Orientales, vel filii Orientis respectu Judaeorum: atqui paradisus fuit in Oriente, ut habent Septuaginta.
Quarto, si Geon est Nilus, et Phison Ganges, ergo paradisus complexus est omnes regiones interjacentes inter Nilum, Euphratem, Tigrim et Gangem, puta Babyloniam, Armeniam, Mesopotamiam, Syriam, Mediam, Persiam multasque alias. Admittunt hoc nonnulli, sed parum probabiliter, ut videtur: nam paradisus vocatur hic hortus voluptatis; quis unquam tantum vidit hortum?
Hinc sequitur Phison non esse Gangem, nec Geon esse Nilum. Unde --
Paradisus fuit circa Mesopotamiam. Dico secundo: Paradisus videtur fuisse circa Mesopotamiam et Armeniam. Probatur primo, quia hae regiones in Scriptura vocantur Orientales, uti jam dixi; secundo, quia homines ejecti e paradiso primum has regiones incolere coeperunt, tum ante diluvium, ut patet de Cain, qui habitavit in Eden, Genes. cap. IV, vers. 16, tum post diluvium, quasi sitas prope paradisum, ideoque caeteris fertiliores, ut patet Genes. VIII et XI, vers. 2. Tertio, quia paradisus fuit in Eden, ut vertunt Septuaginta. Eden autem fuit juxta Haran, ut patet Ezech. XXVII, 23, Isai. XXXVII, 12. Haran autem est circa Mesopotamiam: Haran enim sive Carrhae urbs est Parthorum, ubi caesus est Crassus. Quarto, quia ibi est paradisus, ubi sunt Euphrates et Tigris, ut patet hic vers. 14; atqui hi sunt in Mesopotamia et Armenia: Euphrates enim est fluvius Babyloniae, inter quem et Tigrim intercepta regio, Mesopotamia (quasi dicas, in medio duorum fluviorum sita) vocatur. Quinto, quia hae regiones sunt amoenissimae et fertilissimae. Sexto, quia paradisus non adeo longe dissitus fuisse videtur a Judaea: perinde ac Mesopotamia a Judaea non adeo dissita est; nam tradunt Patres Adamum paradiso ejectum, peragratis aliquot locis, venisse in Judaeam, ibique mortuum ac sepultum esse in monte, qui a posteris, quod ibi caput primi hominis contineretur, Calvariae mons fuerit appellatus, in quo Christus crucifixus Adae peccatum luit et expiavit. Ita tradunt Origenes, Cyprianus, Athanasius, Basilius et alii passim, uno excepto et repugnante S. Hieronymo, ut dixi Matth. XXVII, 33.
Phison et Geon. Dico tertio: Non constat quinam fluvii sint Phison et Geon; eos tamen adhuc extare satis liquet ex Eccli. cap. XXIV, vers. 35. Rursum, non constat an quatuor haec flumina oriantur ex flumine paradisi; an vero flumen paradisi in haec quatuor tantum influat, vel in ea se dividat. Moses enim tantum dicit quod hic fluvius dividatur in quatuor capita: quatuor autem capita vocat ipsos quatuor fluvios, qui unum hoc flumen paradisi in quatuor quasi ramos, vel capita dividunt, sive ex eo oriantur et profluant, sive non. Ita enim ipse Moses se mox explicare videtur. Probabilis tamen est sententia Pererii, Oleastri, Eugubini, Vatabli hic, et Jansenii in cap. CXLIII Concordiae Evangel., Phison et Geon esse flumina quae ex Euphrate et Tigri coeuntibus enascuntur.
Phison est Phasitigris. Pro quo nota, Tigrim et Euphratem supra sinum Persicum in unum tandem coire, ac rursum dividi, nomenque mutare. Unus enim in sinum Persicum delabens, dicitur Phasis sive Phasitigris (qui videtur esse Phison), celebris apud Curtium, Plinium et alios; hic circuit terram Hevilat, id est Chavilam, puta Cholataeos, quos Strabo lib. XVI in Arabia ponit, juxta Mesopotamiam. Alter Arabiam Desertam, et loca vicina petens videtur esse is, qui hic Geon dicitur: hic circuit Aethiopiam, non illam Abyssinorum quae est infra Aegyptum, sed illam quae est circa Arabiam. In Scriptura enim Madianitae aliique juxta sinum Persicum vel Arabicum habitantes, vocantur Aethiopes.
In eo loco fuit paradisus ubi confluunt Tigris et Euphrates. Paradisus ergo videtur fuisse eo loco, quo confluunt Euphrates et Tigris; ab illo enim confluxu dividuntur et discriminantur in quatuor haec flumina: sursum enim sunt Euphrates et Tigris, deorsum vero sunt Geon et Phasitigris sive Phison. Quod enim hi fluvii postquam coierunt, rursum dividantur, clare patet ex exactioribus tabulis cosmographicis Gerardi Mercatoris, Ortelii et aliorum. Mercator enim in Asiae tabula 4, manifeste ostendit Tigrim et Euphratem concurrere juxta Apamiam, ac rursum dividi juxta urbem quae dicitur Asia, atque efficere insulam Teredon magnam satis; ac denique utrinque in sinum Persicum influere, ibique desinere.
Adde, verisimile est hos fluvios tempore Mosis magis fuisse divisos, eo quod postea mutarint alveum, magisque confluxerint, uti a tempore Mosis multa alia flumina et maria locum et alveum mutarunt, uti annotavit Torniellus. Nam sub tempore Mosis, haec quatuor flumina paradisi fuisse plane divisa, patet ex eo quod ipse illa quatuor quasi separata, et vulgo nota describit, eaque Judaeis proponit, ut ipsi ex illis, quo loco fuerit paradisus, cognoscant.
Dico quarto: Etiamsi non constet quo praecise loco fuerit paradisus, tamen certum est de fide paradisum fuisse locum corporeum, situm in parte aliqua terrae nostrae versus Orientem, ut habent Septuaginta. Rursum, certum est locum hunc fuisse amoenissimum et temperatissimum, idque partim ex se suoque situ naturali, partim ex speciali Dei providentia, quae aestum, frigus omnemque aliam intemperiem a paradiso removisset: locum, inquam, tum hominum, tum etiam aliorum animantium.
An in paradiso fuerint, praeter homines, animalia? Negat hoc Damascenus et S. Thomas, et Abulensis in cap. XIII, Quaest. LXXXVII. Putant enim ipsi in paradiso nulla animalia quadrupedia, sed solos homines futuros fuisse. Abulensis tamen ad paradisum quoque admittit aves, ad melodiam, et pisces in fluminibus. Verum contrarium docent alii passim cum S. Basilio, lib. De Paradiso, et S. Augustino, lib. XIV De Civit. cap. XI. Animalium enim varietas et pulchritudo magnam homini in paradiso voluptatem afferebat. Rursum constat serpentem fuisse in paradiso.
«In paradiso, ait Basilius, omnia erant avicularum genera, quae pulchritudine colorum et naturali musica, ac dulcedine concentus incredibiliter oblectabant hominem. Erant illic variorum etiam animalium spectacula. Sed erant omnia mansueta, obedientia homini, inter se concorditer et pacifice viventia, quae et audiebant inter se, et loquebantur sensate. Serpens autem non erat tunc horrendus, sed mitis et mansuetus, nec terribiliter in terrae superficie velut natans reptabat, sed sublimis et erectus pedibus insistens gradiebatur.»
Ubi nota, S. Basilium videri dicere, quod in paradiso bruta animalia habuerint rationem et loquelam humanam; rursum, quod serpens non rependo, sed erectus incesserit: quorum neutrum videtur probabile. Aeque paradoxum est, quod asserit Rupertus, lib. II De Trinitate, cap. XXIV et XXIX, aquas natura sua esse salsas; sed sicut jecur fons est sanguinis, ita fontem, nunc paradisi fontem, esse omnium aquarum dulcium, quae sunt per totum orbem; ac consequenter eumdem fontem parentem esse et auctorem omnium germinum, arborum, gemmarum et aromatum.
Utrum Paradisus Adhuc Supersit
Quaeres secundo, an locus et paradisi amoenitas adhuc supersint? Respondeo, certum est locum superesse, de amoenitate incertum est.
Asserunt S. Justinus, Tertullianus, Epiphanius, Augustinus, Damascenus, S. Thomas, Abulensis et alii, quos citat Viegas supra; censent enim hi, peculiari Dei providentia, tempore Noe a diluvio intactum servatum esse paradisum: licet enim alios communes hominum montes aqua diluvii excesserit, ut dicitur Genes. cap. VII, non tamen paradisum, aut, si et hunc excessit, eum tamen non vitiasse, eo quod hic sit innocentiae locus, in quo etiamnum sanctissimi et quietissimi vivant Elias et Henoch. Ita omnes Patres jam citati.
Addit Irenaeus, lib. V, cap. V, in hoc paradiso terrestri omnes justorum animas post mortem, usque ad diem judicii detineri, ut tunc in caelum eant, videantque Deum. Sed hic est error Armenorum damnatus in Concilio Florentino.
Alii, et forte probabilius, censent usque ad diluvium extitisse paradisum in primaeva sua amoenitate: nam cum Deus expulit ex eo Adamum, posuit ante eum Cherubim ad eum custodiendum. Rursum Henoch raptus dicitur in paradisum, non caelestem, sed terrestrem, Eccli. XLIV, 16. Verum in diluvio Noe, cum aquae per annum integrum totam terram occuparunt, censent iidem paradisum quoque iis obrutum, violatum et dissipatum fuisse, idque satis indicat Moses, cap. VII, vers. 19. Adde, quod nusquam jam paradisus inveniri possit, cum tamen tota terra, praesertim circa Mesopotamiam et Armeniam, plane sit cognita et habitata. Ita censent Oleaster, Eugubinus, Catharinus, Pererius et Jansenius supra, Franciscus Suarez III part., qu. LIX, art. VI, disp. 55, sect. 1, Viegas jam citatus, et alii. Aquae enim diluvii per annum integrum tanta vi recurrentes, et, ut Moses ait, euntes et redeuntes, omnes arbores, domos, urbes, quin et colles straverunt, totamque fere terrae superficiem dimoverunt: ergo et paradisi formam et decorem subverterunt.
Cf. Huet, de la Situation du paradis terrestre; D. Calmet, Bible de Vence, tom. I; in primis autem opus eruditissime scriptum, Du Berceau de l'espece humaine selon les Indiens, les Perses et les Hebreux, a D. Obry, 1858.
Interpretatio tropologica. Tropologice, paradisus est anima omni arborum, id est virtutum, varietate ornata. Hinc illud Zoroastris symbolum, «quaere paradisum,» id est omnem divinarum virtutum chorum, ait Psellus. Ejusdem est hoc, «animam alatam esse; cumque alae excidunt, illam in corpus praecipitem ferri; tum demum illis subcrescentibus, ad superos revolare.» Eum autem discipulis percunctantibus, quo pacto alis bene plumantibus, volucres animos sortirentur? Irrigetis, inquit, alas aquis vitae. Iterum sciscitantibus, unde has aquas peterent? illis per parabolam respondit: Quatuor fluviis Dei paradisus abluitur et irrigatur: inde vobis salutares aquas haurietis: nomen fluminis quod est ab Aquilone, rectum denotat; quod ab Occasu, expiationem; quod ab Ortu, lumen; quod a Meridie, pietatem.
Interpretatio allegorica. Allegorice, S. Augustinus, lib. XIII De Civit. cap. XXI, et Ambrosius, lib. De Paradiso: Paradisus, inquiunt, est Ecclesia: quatuor flumina sunt quatuor Evangelia: ligna fructifera sunt Sancti; fructus sunt opera Sanctorum; lignum vitae est Christus Sanctus sanctorum, vel est ipsa bonorum omnium mater sapientia, Eccli. XXIV, 41, Proverb. III, 18; lignum scientiae boni et mali est liberum arbitrium, vel transgressi mandati experimentum. Rursum paradisus est Religio in qua viget humilitas, charitas et sanctitas. Audi S. Basilium libro, vel potius homilia De Paradiso, sub finem: «Quod si locum aliquem cogitaveris sanctorum capacem, in quo omnes qui in terra bonis operibus resplenduerunt, gratia Dei fruantur, et in vera ac spiritali jucunditate vivant, non aberraveris a decenti de paradiso similitudine.» Sic et S. Chrysostomus, homil. 69 in Matth., de Monachorum felicitate disserens, comparat illos Adamo paradisum incolenti. Vide S. Bernardum ad Clericos, cap. XXI, et Hieronymum Platum, lib. III De Bono status Relig. cap. XIX.
Interpretatio anagogica. Anagogice, iidem: Paradisus, inquiunt, est caelum et vita beatorum; quatuor flumina sunt quatuor virtutes cardinales: scilicet Ganges est prudentia, Nilus temperantia, Tigris fortitudo, Euphrates justitia. Vide Pierium Hieroglyphico, 21.
Vel potius quatuor flumina sunt quatuor dotes corporis gloriosi, Apoc. ult., vers. 2. Ita S. Dorothea cum ad martyrium duceretur a Fabricio praefecto, gaudebat, quod se ad sponsum ire diceret, cujus paradisus omnium florum et fructuum amoenitate vernaret; cumque Theophilus scriba per risum rogaret, ut, cum eo pervenisset, inde sibi rosas aliquot mitteret: mittam, inquit. Postquam ergo decollata est, Theophilo puer cum recentium cistula rosarum apparuit, et quidem brumae tempore (passa est enim sexta februarii), easque ipsi a Dorothea de sponsi sui paradiso missas dixit; cum obtulisset, ex oculis evanuit; quare Theophilus ad Christi fidem conversus, martyrium obiit.
Versus 9: Omne Lignum Pulchrum Visu
OMNE LIGNUM PULCHRUM VISU, ET AD VESCENDUM SUAVE. -- «Et» hic ponitur pro vel: significat enim Moses in paradiso fuisse tam arbores pulchras et amoenas, uti sunt cedri, cypressi, pini aliaeque infrugiferae, quam frugiferas et esui aptas.
Lignum Vitae
LIGNUM ETIAM VITAE, -- puta arborem vitae. Quaeres, quaenam et qualis fuerit haec arbor?
Dico primo: De fide est fuisse hanc veram arborem; hac enim ab Hebraeis vocatur lignum, hocque exigit simplex et historica narratio Mosis: ita omnes veteres contra Origenem et Eugubinum, qui putant arborem vitae symbolicam fuisse, et symbolice tantum significasse et vitam et immortalitatem Adae, si Deo obediret, promissam.
Dico secundo: Dicitur arbor vitae, non quod signum esset vitae Adamo a Deo concessae, ut vult Artopoeus; sed «vitae,» id est vivifica, causa vitae, vitam conservans et prorogans, quia scilicet haec arbor comedentis vitam longissime protendebat, eamque a morbis ac senio immunem, sanam, quietam et jucundam tuebatur: vide Pererium et Valesium Sacrae Philosophiae, cap. VI.
Quatuor effectus arboris. Primo ergo haec arbor vitam fecisset longaevam; secundo, valentem et robustam; tertio, constantem, ut nunquam morbum aut senium incurrisset; quarto, laetam et hilarem: pepulisset enim omnem tristitiam et melancholiam.
Dico tertio: Fuit haec vis et virtus huic arbori non supernaturalis, ideoque post Adae peccatum illi ablata, ut volunt S. Bonaventura et Gabriel in II, dist. 19; sed fuit illi naturalis, uti est vis medendi in aliis fructibus et arboribus; inde enim a natura sua, nativaque vi dicitur arbor vitae; ideoque post peccatum mansit huic arbori haec virtus, eaque de causa ab ea, et a paradiso exclusus est Adam postquam peccavit, ut patet cap. III, vers. 22. Ita D. Thomas, Hugo et Pererius.
In paradiso ergo nihil hominem in innocentia permanentem laedere aut corrumpere potuisset. Nam contra actionem elementorum et consumptionem humidi radicalis, habuisset lignum vitae, quod humidum illud plane restaurasset; contra violentiam daemonum, habuisset custodiam angelicam; contra impetum ferarum, habuisset perfectum in eas dominium; contra vim hominum, habuisset paradisum: si enim quis alium laedere voluisset, justitia excidisset, et mox paradiso fuisset expulsus, uti Adae contigit; contra infectionem aeris, habuisset aurae temperiem convenientissimam; contra herbas venenatas, contra flammas aliaque, quae eum casu laedere vel opprimere potuissent, habuisset plenam in omnibus prudentiam, et providentiam cuncta cavendi; quam si non adhibuisset, jam non innocens, sed imprudens, temerarius et nocens fuisset, itaque laedi potuisset. Denique Dei tutela undique eum vallasset et protexisset a noxiis.
Quomodo prorogasset homini vitam? Quaeres secundo, qua ratione haec arbor vitam homini prorogasset? Multi putant fructum arboris vitae semel gustatum et comestum, comedenti immortalitatem attulisse. Sicut enim, inquiunt, lignum scientiae boni et mali fuit arbor mortis, et stipendium mortis, ita ut semel gustatum necessitatem moriendi adferret: sic e contrario arbor vitae fuit praemium obedientiae, quod homines a mortali statu ad immortalitatem transferret. Unde Bellarminus, lib. De Gratia primi hominis, cap. XVIII, censet homines ex hac arbore vitae tantum comesturos fuisse tunc, cum proxime transferendi essent ex hac vita ad statum gloriae. Huic sententiae favet S. Chrysostomus, Theodoretus, Irenaeus, Rupertus, quos citat et sequitur Abulensis, in cap. XIII, ubi haec omnia fuse pertractat.
Dico primo: Probabilius est hunc fructum semel gustatum prorogaturum quidem fuisse homini vitam ad longum tempus, non tamen eum absolute immortalem facturum fuisse. Ratio est, quia huic fructui naturalis erat haec vis, eratque finita, ac proinde continua actione caloris naturalis in homine tandem erat consumenda. Rursum, fructus hic, uti et alii quivis, natura sua erat corruptibilis; non ergo poterat facere hominem omnino incorruptibilem, sed tantum iterato comestus ulterius semper, et ulterius vitam homini prorogasset: ita sentit Scotus, Durandus, Cajetanus et Pererius.
Dico secundo: Fructus arboris vitae vires integras homini reparabat, primo, humorem naturalem primigenium, aut eo meliorem suggerendo; secundo, calorem naturalem continua actione et pugna cum aliis cibis (quibus ordinarie usus etiam tunc fuisset homo, ut docet S. Augustinus, lib. XIII De Civit., cap. XX) refractum acuendo, roborando, et in pristinum, vel etiam meliorem statum restituendo, eumque continendo et conservando. Unde si statis temporibus, licet raris, ex hac arbore comedisset homo, nec mortem, nec senium incurrisset. Errat ergo Aristoteles, qui lib. III Metaphys., textu 15, tacite reprehendit Hesiodum dicentem, deos qui ambrosia vescuntur esse immortales, alios vero qui ambrosia carent esse mortales. Quia quidquid, ait, cibo vescitur, natura sua senescit, dissolvitur et moritur: hoc enim in hac arbore vitae, quam Aristoteles non cognovit, patet esse falsum; unde, cap. III, vers. 22, hic Moses diserte docet Adamum expulsum esse paradiso, ne gustans lignum vitae viveret in aeternum: ergo lignum vitae poterat vitam prorogare in aeternum.
Dices: Calor naturalis in homine, actione continua sensim minuitur, et agendo in fructum arboris vitae fuisset refractus; haec autem refractio videtur non posse reparari per cibum, quia illa tantum reparari potest per conversionem cibi, sive alimenti in substantiam aliti; tunc autem alimentum simile est alito, ac consequenter alito majorem non habet vim: ergo vires ejus refractas et imminutas integre reparare nequit.
Respondeo primo, falsum est, quod alimentum cum conversum et simile est alito, majorem eo non habeat vim: videmus enim, sumpto cibo, homines debiles mox vegetari, vigere, roborari.
Respondeo secundo, hunc fructum arboris vitae non tantum fuisse cibum, sed et pharmacum mirae virtutis; quod antequam convertatur in substantiam hominis, purificat, reficit et roborat corpus et calorem naturalem. Rursum, illud idem postea conversum in substantiam hominis, hanc eamdem virtutem et qualitatem retinuisset; hac ergo sua naturali vi vires nutritivas hominis longe magis refecisset et restaurasset, quam est actio caloris naturalis, ejusque in fructum cibumque refractio debilitasset. Ita Ludovicus Molina.
Qualis aeternitas vitae? Quaeres tertio, qualis fuerit haec aeternitas, quam attulisset esus ligni vitae, an absoluta, an restricta et respectiva? Ludovicus Molina censet fuisse absolutam; quia, ait, hoc lignum semper restituisset hominem pristino vigori. Verum melius Scotus, Valesius et Cajetanus censent fuisse restrictam, non absolutam; quia videlicet hoc lignum prorogasset homini vitam et vigorem ad aliquot annorum millia, donec Deus eum transtulisset in caelum, quae aeternitas quaedam est. Hebraei enim olam, id est aeternum, vocant ex vulgi usu tempus longissimum, cujus finis ab homine non pervidetur; vide Canonem 4. Sic cap. VI, 3, ait Dominus: «Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum (id est in longam primorum patrum aetatem), eruntque dies illius centum viginti annorum.» Non tamen potuisset hoc lignum prorogare homini vitam absolute in omnem aeternitatem. Ratio est, quia omne corpus mixtum, cum constet elementis contrariis et inter se pugnantibus, natura sua est corruptibile; lignum autem hoc sapidissimum et pulcherrimum erat corpus mixtum: ergo in se erat corruptibile, et sensim, licet lente admodum, defecisset, primumque suum vigorem perdidisset, ac tandem interiisset, uti quercus etiamsi sint durissimae, sensim tamen intereunt: ergo non potuisset hominem a morte et corruptione in aeternum praeservare. Non enim poterat dare homini id quod in se non habebat. Et hoc sensu verum est quod dixit Aristoteles, omne quod cibo vescitur esse mortale. Secundo, quia alias sequeretur quod Adam, post peccatum, si permissus fuisset vivere in paradiso et edere lignum vitae, vixisset absolute in aeternum: hoc autem videtur incredibile, tum quia antequam paradiso expelleretur, lata erat in eum sententia mortis; tum quia per peccatum corpus et natura humana tam est debilis et misera, totque morbis, vitiis et aerumnis, quae vires atterunt et sensim ad mortem deducunt, obnoxia, ut eum tandem mori necesse sit.
Dices: Fructus arboris vitae restituisset semper calorem naturalem, et humidum radicale pristino suo vigori: ergo homini vitam semper et in omnem aeternitatem prorogare potuisset, si suis temporibus ex eo comedisset homo.
Respondeo to semper in antecedente accipi debet restricte, nimirum semper quamdiu scilicet durasset integra vis et vigor arboris vitae: ea enim senescente et pereunte, senuisset pariter et periisset homo. Sicut enim jam electuaria et cibi nonnulli valde succulenti, spiritosi et alimentosi humidum radicale, et calorem naturalem (praesertim in juvenibus) plane restaurant, et in integrum restituunt, sed ad certum tempus, puta donec vel senescat homo, vel cibi vis et vigor debilitetur: tunc enim hominis vires ita restaurare nequit, quin sensim deficiat et emoriatur homo; ita pariter res se habuisset in arbore vitae. Hoc tantum discrimine, quod cibi et pharmaca nostra ad breve tantum tempus vigorem homini restaurent, arbor vero vitae id diu, ad multa annorum millia, praestitisset; quibus exactis senuisset et mortuus fuisset, tam homo, quam arbor vitae; verum Deus hoc senium et mortem praevenisset, transferendo hominem in caelum et vitam aeternam. Cum ergo Deus noluerit hominem in paradiso vivere absolute in aeternum, sed tantum ad longum tempus, videtur pariter arbori vitae indidisse vim prorogandi vitam, non absolute in aeternum, sed tantum ad longum tempus. Ita docet Scotus cum suis.
Nectar et ambrosia ex ligno vitae. Denique ex hac arbore vitae fabulati sunt Poetae, finxeruntque suum nectar, ambrosiam, nepenthes et moly, quasi cibos deorum, qui eos faciant immortales, juvenes semper, laetos et beatos.
Nota, Adamum non gustasse de hoc fructu vitae: nam paulo post creationem suam peccavit et paradiso expulsus est, ut patet cap. III, 22.
Interpretationes symbolicae ligni vitae. Symbolice ergo lignum, sive arbor vitae, erat hieroglyphicum aeternitatis, ut patet ex dictis.
Allegorice arbor vitae est Christus, qui ait: «Ego sum vitis; vos palmites,» Joan. XV. Et: «Ego sum via, veritas et vita,» Joan. XIV. Rursum, arbor vitae est crux Christi, quae in medio paradisi, id est Ecclesiae, erecta vitam dat mundo: in quam proinde conscendere gestiens Sponsa ait Cant. VII: «Ascendam in palmam, et apprehendam fructus dulces gutturi meo.» Arbor vitae denique est Eucharistia, quae vitam dat animae et corpori: nam ejus virtute resurgemus ad vitam immortalem, juxta illud Christi Joan. VI: «Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.» Ita S. Irenaeus, lib. IV, cap. XXXIV, et lib. V, cap. II.
Tropologice, lignum vitae est B. Virgo, de qua nata est vita, Deus homo, Christus Jesus; Virgoque ipsa, ut ait Germanus Patriarcha Constantinopolitan., spiritus et vita Christianorum est. Rursum, arbor vitae est justus, qui opera sancta quae vitam gratiae et gloriae pariunt, operatur, juxta illud: «Fructus justi lignum vitae,» Proverb. XI, 30. Insuper arbor vitae est ipsa sapientia, virtus et perfectio, juxta illud de eadem: «Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam,» Proverb. III, 18.
Anagogice, arbor vitae est beatitudo et visio Dei, quae vitam beatam animae confert, juxta illud: «Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei,» Apoc. II, 7, et cap. XXII, 2. Vide ibi dicta.
Lignum Scientiae Boni et Mali
LIGNUMQUE SCIENTIAE BONI ET MALI. -- Quaeres, quale fuerit hoc lignum, id est arbor? Judaei fabulantur, Adam et Evam creatos esse sine usu rationis, quasi infantes, sed ex hac arbore accepisse usum rationis, quo scirent bonum et malum.
Secundo, Josephus, lib. I Antiq. cap. II, censet arborem hanc habuisse vim acuendi ingenium et prudentiam, indeque vocatam esse arborem scientiae boni et mali. Idem senserunt Ophitae apud Epiphanium, haeresi 37, qui pro Christo coluerunt serpentem, eo quod ipse homini fuerit auctor adipiscendi scientiam, cum ei esum ligni vetiti persuasit.
Sed dico primo: Probabilis est sententia Ruperti, Tostati et Pererii, quod per anticipationem arbor hic vocetur arbor scientiae boni et mali, quae postea sic vocata est, quia serpens homini, si ex ea comedisset, hanc scientiam -- quamvis falso et dolose -- promisit, dicens: «Eritis sicut dii, scientes bonum et malum,» unde postquam Adam ex ea comedit, Deus, eum irridens, dixit: «Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonum et malum.»
Dico secundo: Probabilius est non postea, sed nunc a Deo ipso vocatam esse arborem scientiae boni et mali, tum quia Deus, sicut arborem vitae nominavit, ita et hanc suo nomine designavit Adamo -- nullum enim aliud hujus arboris nomen exstat; tum quia rursum vers. 17 vocatur a Deo arbor scientiae boni et mali; tum denique quia hoc nomine serpens videtur Evam decepisse, quasi dicens: Haec arbor vocatur arbor scientiae boni et mali; ergo si ex ea comederis, scies bonum et malum. Serpens enim promisit ei omnimodam scientiam, etiam divinam, cum Deus longe aliud per hoc nomen intellexerit. Unde --
Dico tertio: Arbor scientiae boni et mali videtur sic a Deo nominata, tum ex proposito Dei illam designantis, tum ex eventu qui secutus est, quem Deus praeviderat. Deus enim decreverat, ut ad exercendam hominis obedientiam, interdiceret ei esum hujus arboris, et si homo obediens ab ea abstineret, augeret et conservaret ejus justitiam et felicitatem; si vero inobediens ex ea comederet, eum morte puniret. Per hanc ergo arborem homo didicit et cognovit experientia quod antea sola speculatione cognoverat -- scilicet quae sit differentia inter obedientiam et inobedientiam, inter bonum et malum -- et ideo haec arbor dicta est arbor scientiae boni et mali, quasi dicas: arbor ex qua homo experientia discet quid sit bonum et quid malum. Ita Chaldaeus paraphrastes, S. Augustinus (De Civit. XIV, 17), Theodoretus, Eucherius et Cyrillus (Contra Julianum III). Sic et pars illa deserti Pharan dicta est «sepulcra concupiscentiae,» quia ibi qui carnes concupiverant occisi et sepulti sunt (Numer. XI, 34).
Dico quarto: Theodoretus, Procopius, Barcephas et Isidorus Pelusiota, et Gennadius in Catena Lipomani in cap. III, 7, probabiliter censent hanc arborem fuisse ficum. Nam statim post esum ejus, Adam, videns se nudum, consuit sibi vestimentum ex foliis ficus, ut dicitur cap. III, 7. Ex arbore enim proxima et vicinissima Adam ita confusus videtur haec folia et tegumenta nuditatis suae sumpsisse; nulla autem arbor illi vicinior erat ea, de qua modo comederat; ergo fuit ficus.
Alii putant fuisse malum vel pomum, quia Cant. VIII, 5, dicitur: «Sub arbore malo suscitavi te.» Sed nomen mali commune est omnibus fructibus qui molliorem habent corticem, unde ficus quoque est malum; sed hac in re nihil potest certo asseri.
Mystice et tropologice, arbor scientiae boni et mali fuit hieroglyphicum liberi arbitrii, ut jam dixi. Ex malo enim ejus usu didicit Adam quantum malum sit inobedientia et peccatum; sicut e converso ex bono ejus usu sancti didicerunt et discunt quantum bonum sit obedientia et observatio legis. Quocirca haec arbor aeque typus fuit obedientiae et inobedientiae, ut insinuat S. Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. VI, de quo noster Benedictus Fernandius multa hic collegit. Hinc arbor posita erat in medio paradisi, id est in densissimo arborum confertarum nemore, ubi non semper ob oculos esset, ne appetitum tam pulchro suo fructu perpetuo tentaret -- uti fecisset, si sola in arborum confinio, vel in remoto loco posita fuisset, ubi conspicua omnibus ad se omnium intuitus attraxisset.
Versus 10: Et Fluvius Egrediebatur de Loco Voluptatis
Hebraice ex Eden. In Eden erat paradisus: ita Septuaginta. Noster Eden non ut proprium, sed ut appellativum accipit, tuncque significat voluptatem: ita Septuaginta, Chaldaei et alii vertunt vers. 23, indeque locus hic dictus est Eden, quia voluptuarius erat et amoenissimus.
Nugatur auctor alias ingeniosus, qui Eden et consequenter paradisum fuisse in Edin, sive Hesdinii, quae urbs est Artesiae, tum ex aliis, tum ex affinitate nominum probare contendit.
AD IRRIGANDUM PARADISUM, -- vel per varios flexus et sinus se intorquens, ut Maeander; vel per meatus occultos paradisum humectans.
Versus 11-14: Quatuor Flumina
Versus 11: Hevilat
Multi volunt esse Indiam; verum, ut dixi vers. 8, Hevila potius hic est regio vicina Susianae, Bactrianae et Persidi, jacens inter Assyriam et Palaestinam, opposita Sur. Sic enim accipitur Hevila I Reg. xv, 7, et Genes. xxv, 18; ita dicta est ab Hevila, filio Jectan, de quo Gen. x, 28.
CIRCUIT, -- non ambiendo, vel circulando, sed perlabendo et peragrando. Sic sumitur circuire pro peragrare, Hebr. xi, 7, Matth. xxiii, 45.
Phison idem fluvius esse videtur, qui a Graecis et antiquis Geographis Phasis, jam Aras, sive Araxes dicitur. Oritur is in septentrionali Armeniorum montium parte, conjungitur cum flumine Kur, et postquam hujus nomen accepit, in mare Caspium effunditur. Hevilath quae hic nominatur, haud dubie est sejungenda tum ab ea quae Gen. x, 7, tum ab ea quae eodem cap. xxix occurrit. Utraque enim in Arabia sita erat. Ideo eam sententiam sequi placet quam Michaelis in Supplem. ad Lex. Hebr. P. III, n. 688, attulit. In vicinia nempe Araxis, qui, ut diximus, Cyro mixtus in mare Caspium influit, reperitur aliqua gens et regio nomini Hevilah quodammodo consonans. Ipsum mare Caspium Chwalinskoje More dicunt, a populo aliquo antiquo, nec satis noto, Chwaliskorum, qui olim circa hoc mare habitabat, ait Mullerus, quorum porro nomen derivatur a Chwala, ejusdem cum Slawa significationis. -- De Phison et Gehon conf. Obry, op. cit.; Haneberg, Geschichte der biblischen Offenbarung, lib. I, cap. II, pag. 16 seqq.
Versus 12: Bdellium
Genus est gummi, sive lacrymae pellucidae, quam stillat arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, fructu naturaque caprifici: ita Plinius lib. XII, cap. ix, et Dioscorides lib. I, cap. lxix. Bdellium laudatissimum est hoc Bactrianum. Pro Bdellium hebraice est bedolach, quod Vatablus et Eugubinus vertunt, unionem; Septuaginta, anthrax, id est carbunculum. Iidem Numer. cap. xi, 7 vertunt crystallum. Sed bedolach esse bdellium, patet ex ipsis utriusque litteris.
Bdellium vix esse videtur tam eximium naturae donum, ut ab ejus proventu regio laudetur. Idcirco aliqui mendam suspicati sunt. Certi quidquam de hoc nomine definiri vix potest.
Versus 13: Geon
Videtur dici ab Hebraeo goach, id est venter, vel pectus, quod sit quasi venter sordibus lutoque plenus; unde putant multi Geon esse Nilum, qui seipso, quasi pectore, incubat Aegypto, eamque foecundat; sed quis sit Geon dixi vers. 8.
Inter omnes de Gihon flumine sententias ea, quam Michaelis, ibid., P. I, pag. 277, protulit, verisimillima est. Ex ea magnus Chovarasniae fluvius, in mare Aral influens, Oxus veteribus, nostris geographis Abi-Amu, Arabibus ipsisque adeo in hunc diem accolis Gihon vocatus, Mosis Gihon esse videtur. Sed ipse Michaelis nil certi definire audet, quum nobis illae regiones adhuc nimis incognitae sint. Cf. Obry, op. cit., p. 125.
Versus 14: Tigris
Ita dictus est hic fluvius a tigride, animali velocissimo, ut vult Rupertus et Isidorus; vel potius, ut Curtius et Strabo, a celeritate sagittae, quam suo cursu imitatur: Medi enim sagittam vocant Tigrim. Hebraice vocatur chiddekel (inde jam corrupte dicitur Tigel), id est acutus et levis, ob cursum scilicet, quem habet velocissimum.
Euphrates
Ex Hebraeo huperat, ait Genebrardus, conflata est vox Euphrates; unde etiamnum Phrat dicitur, a rad. para, id est fructificavit, quia instar Nili exundans terras rigat et foecundat; male ergo aliqui apud Ambrosium Euphratem derivant a Graeco euphainesthai, id est a laetando.
Anastasius Sinaita lectio anagogica
Scribit Anastasius Sinaita, Patriarcha Antiochenus sub Justiniano imperatore, libros, vel homilias undecim Anagogicarum Contemplationum in opus hexameron, qui exstant tom. I Bibliothecae SS. Patrum, sed discrete et cum grano salis legendi sunt: asserit enim in iis angelos creatos esse ante mundum corporeum; quod licet olim multi senserint, jam tamen certum est contrarium, scilicet eos creatos una cum mundo corporeo.
Rursum innuit angelos non esse creatos ad imaginem Dei, sed hominem duntaxat, quod absolute est falsum: mystice tamen verum est, quia scilicet solus homo constat anima et corpore, ac consequenter solus habet imaginem Dei corporati, videlicet Christi incarnati, ut ipse se explicat. Insuper subinde innuit paradisum non fuisse locum corporeum, sed spiritualiter intelligi debere. Hoc in sensu litterali falsum est, et erroneum; anagogice tamen verum. Unde lector meminisse debet tituli ejusdem, scilicet commentationes has ipsius esse anagogicas et allegoricas contemplationes, non expositiones litterales. Ita in fine homiliae 8, quatuor flumina paradisi, id est Ecclesiae, asserit esse quatuor Evangelistas, scilicet Euphratem, id est fertilem, esse S. Joannem; Tigrim, id est latum, esse S. Lucam; Phison, id est oris transmutationem, esse S. Matthaeum, qui hebraice scripsit; Geon, id est conducibilem, esse S. Marcum.
Versus 15: Tulit Ergo Dominus Deus Hominem, et Posuit Eum in Paradiso
Hinc et ex cap. III, vers. 23, patet Adamum non in, sed extra paradisum esse creatum (in Hebron multi eum creatum putant), indeque a Deo eodem die per angelum translatum esse in paradisum, ut sciret paradisi se non filium, sed colonum esse, gratuito a Deo constitutum, utque paradisi locum non naturae suae, quasi sibi debitum, sed gratiae Dei tribueret: unde et ob peccatum ab eo expulsus est. Plures alias hujusce rei causas affert Franciscus Arelinus, Quaest. in Gen., p. 300 et 301. Est haec sententia S. Ambrosii, Ruperti, Abulensis. Eva vero videtur condita in paradiso vers. 21.
UT OPERARETUR, -- non ad victum comparandum, sed ad honestum exercitium, voluptatem et experientiam; ita ut nec fatigaretur, nec otio labasceret: ita S. Chrysostomus.
De antiquitate agriculturae
Nota hic agriculturae, primo, antiquitatem: cepit enim cum homine et mundo; secundo, dignitatem, tum quod a Deo sit instituta et Adae praecepta; tum quod Adam, a quo omnis nobilitas descendit, Abel, Seth, Noe, Abraham, Isaac, Jacob, omnesque prisci viri celeberrimi, fuerint agricolae.
Refert Paulus Jovius in Vita Jacobi Mutii, cap. lxxxiv, de Sfortia Cottignola, quod, cum ei a Sergiano magno seneschalco, ad exprobrandam generis novitatem, ligonis fabula objectaretur, responderit: «In hac, ut video, stirpis origine convenimus, cum Adamus mortalium primus terram foderit; sed ego certe, quod jure diffiteri non potes, illo meo ligone multo evasi nobilior, quam tu tuo pene et penna.» Quo scommate indicavit eum tantam dignitatem stupro acquisivisse, et patrem ejus ad praetoris tribunal ignobilem scribam, adulteratoque testamento falsi damnatum fuisse.
Tertio, nota agriculturae innocentiam, quod prae aliis artibus homini innocenti, in paradiso sit commendata, tanquam nulli injuria, sed omnibus proficua. Audi Virgilium, II Georg.:
O fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus.
Et rursum:
Hanc olim vitam veteres coluere Sabini,
Hanc Remus et frater. Sic fortis Hetruria crevit:
Scilicet et facta est rerum pulcherrima Roma.
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat.
Audi Ciceronem: «Omnium, ait, rerum, ex quibus aliquid exquiritur, nihil est agricultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil libero homine dignius.»
Merito ergo ait S. Augustinus: «Agricultura artium omnium innocentissima; hanc tamen impius damnare ausus fuit Faustus Manichaeus,» quod diceret agricolas violare praeceptum Dei: «Non occides;» eo enim vetari, ne ullum vivens vita privemus: agricolas autem segetes demetendo, pira, poma aliasque plantas carpendo, eas sua vita privare. Plura de agricultura dicam cap. ix, vers. 20.
Moraliter de cultura animae
Moraliter, docuit nos hic Deus quod tota vitae nostrae ratio in agricultura quadam posita sit. Sicut enim inter creaturas solae arbores frugiferae, et semina egent hominis opera et industria, ita homo eget sui ipsius custodia et cultura. Hoc indicavit Deus homini, cum «posuit eum in paradiso, ut operaretur et custodiret illum;» fecitque luminaria, «ut essent in signa et tempora,» videlicet ut admonerent nos de tempore opportuno ad serendum, metendum, etc. Ager ergo jugiter nobis excolendus jussu Dei est anima; plantae frugiferae sunt sobrietas, castitas, charitas aliaeque virtutes; lolium et zizania cuique eradicanda sunt gula, luxuria, ira aliaque vitia. Agricola est homo, imber est gratia Dei, quae menti bonos satus, id est sanctas inspirationes, illuminationes et impulsus suggerit et instillat, ut ex iis quasi ex seminibus anima praegnans, opera virtutum germinet et proferat; venti sunt tentationes, quibus arbores, id est virtutes, purificantur et solidantur; messis erit praemium vitae aeternae; solis calor est ardor, quem suggerit Spiritus Sanctus. Sicut ergo agricola laborat in serendo, sed gaudet in metendo, ita et justi, «qui seminant in lacrymis» opera paenitentiae, patientiae ac laborum, «in exultatione metent.» Rursum, sicut sator longanimiter expectat messem, ita et justi. Unde Ecclesiasticus, cap. vi, vers. 19, dicit: «Quasi is qui arat et qui seminat, accede ad eam (sapientiam), et sustine (exspecta) bonos (uberes) fructus illius; in opere (cultura) enim illius paululum laborabis, et cito edes de generationibus (fructibus progenitis) illius;» et Paulus ad Gal. cap. vi, vers. 9: «Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus.»
ET CUSTODIRET ILLUM, -- tum a feris, quae extra paradisum erant, inquit S. Basilius et Augustinus; tum ab ipsis animalibus quae erant in paradiso, ne ejus decorem et amoenitatem laederent aut inquinarent.
Versus 17: De Ligno Scientiae Ne Comedas
Septuaginta, ne comedatis, scilicet vos, o Adam et Eva, quam verisimile est ante hoc praeceptum esse conditam, uti docet S. Gregorius, XXXV Moral. cap. x, licet postea ejus conditio enarretur; tam enim Evae, quam Adae datum est hoc primum orbis praeceptum.
Praeclare S. Chrysostomus (vel quisquis est auctor), hom. De Interdictione arboris, tom. I: «Deus, inquit, dat mandatum, ut probet obsequium; imponit legem, ut exploret hominis voluntatem. Stabat ergo arbor in medio, hominis voluntatem explorans. Explorabat enim an homo tam comminantem, quam diabolum persuadentem audiret. Stabat et homo inter Dominum et hostem, inter vitam et mortem, inter interitum et salutem. Nunc Deus comminatur ut salvet; nunc serpens persuadet ut vexet; nunc per Deum severitas vitam, nunc per diabolum blanditia mortem intentat. Et utique (proh nefas!) minatur Deus, et contemnitur; persuadet diabolus, et auditur. Apud Deum est severitas, sed benigna; apud diabolum blanditia, sed nociva.» Et paulo post: «Fuerat enim condignum ut Deo pareret, qui illi cuncta parere praeceperat; serviret Domino, qui illum dominum mundo effecerat; certaret cum hoste, ut inimicum devinceret; denique praemia Deo reddente perciperet. Torpescit enim virtus, ubi contrarium defuerit. Adeo roborantur vires exercitatione frequenti.» Et mox: «Adam non vigilavit, ut serpentis malitiam praecaveret. Simplex fuit, astutus contra diabolum non fuit. Tum enim diabolo persuadenti, quam Domino comminanti consensit, et vitam quam habuit perdidit, et mortem quam ignorabat accepit.»
MORTE MORIERIS, -- id est mortis certae sententiam et necessitatem incurres. Unde Symmachus vertit, mortalis eris. Ita S. Hieronymus, Augustinus, Theodoretus.
Mors corporis et animae est poena peccati Adami
Nota: Minatur hic Deus Adae inobedienti mortem, non tantum corporis et temporalem, sed et animae spiritualem et aeternam in gehenna, eamque certam et infallibilem: hoc enim significat haec geminatio, «morte morieris,» id est certissime morieris. Adam ergo peccans quoad corpus mox mortis necessitatem, quoad animam vero actu et reipsa mortem incurrit; hinc patet mortem homini in hoc statu quo a Deo conditus est, non naturalem esse, ut voluit Cicero et philosophi (adde, et Pelagiani), sed esse poenam peccati, uti definit Concilium Milevitanum, cap. 1, et docet S. Augustinus, lib. I De Peccat. merit., cap. II.
E contrario impii qui indulgent concupiscentiae suae, «operantur iniquitatem, et seminant dolores,» tum praesentes, tum aeternos uti pulchre explicat noster Pineda in Job cap. iv, vers. 8, n. 4.
Licet enim, spectando naturam et elementa contraria, ex quibus compositus est homo, mori debuisset, fuissetque mortalis: tamen spectando Dei decretum, opem et conservationem perpetuam, si non peccasset, mori non potuisset, fuissetque immortalis. Unde Magister Sent. in II, dist. 19, docet in paradiso hominem habuisse «posse non mori,» quia poterat homo non peccare, itaque non mori: in coelo habiturum «non posse mori,» quia ibi per gloriam et dotem impassibilitatis, erit moriendi impossibilitas: in hac vita post lapsum, habere «posse mori, et non posse non mori,» quia jam in eo est moriendi necessitas. Ad mortem ergo damnati nascimur.
Memento, o homo, quia morte morieris, idque brevi.
Xerxis de morte gnome
Narrant historici quod Xerxes, cum suo exercitu terram, classibus mare sterneret, ex edito loco omnem hanc multitudinem contemplans ingemuerit et fleverit, dictitans: «Ex hisce omnibus nemo post centum annos superstes erit.»
Salahadinus
Salahadinus, rex Aegypti et Syriae, qui Christianis terram sanctam ademit, sub annum 1180, moriturus per omnia sua castra vexillum cum funebri linteo circumferri jussit, ac praeconem proclamare: «Hoc est quod dominator Syriae et Aegypti Salahadinus, ex omni suo imperio solum jam secum delaturus est.»
Mors est unicornis
Quare eleganter et apposite Barlaam apud Josaphat, mortem comparat unicorni, qui hominem assidue insequitur: fugit ille, et fugiens in scrobem incidit, casuque amplectitur arborem quam rodebant duo mures: in ima scrobe erat draco igneus, homini devorando inhians: videbat haec homo, sed stolide modico melli, quod ex arbore stillabat, incubans, periculi omnis obliviscitur: assequitur eum unicornis; arborque a muribus eroditur, ruit illa, et homo a dracone arripitur ac devoratur. Scrobs est mundus, arbor est vita, duo mures sunt dies et nox, draco igneus est venter inferni, mellis gutta est mundi voluptas. Ita Damascenus, cap. xii Histor.
Versus 18: Non Est Bonum Hominem Esse Solum
Dixerat quoque, scilicet jam ante die sexto: licet enim Origenes, Chrysostomus, Eucherius et D. Thomas, I part., Quaest. lxxiii, art. 1, ad 3, putent Mosen hic servare ordinem narrationis ideoque Evam productam esse post sextum diem mundi: tamen longe verius est Mosen hic, sicut et toto capite, uti recapitulatione, ac consequenter Evam, aeque ac Adamum, creatam esse sexto die. Primo, quia vers. 2, dicitur Deus sex diebus complevisse opus suum, et die septimo cessasse ab omni opere. Secundo, quia in aliis animalibus, avibus, piscibus, Deus die quinto et sexto, sicuti mares, ita et feminas creavit. Tertio, quia, cap. I, vers. 27, die sexto quo creatus Adam, expresse dicit Moses: «Masculum et feminam creavit eos,» puta Adamum et Evam. Voluit ergo hoc capite uti viri, ita et feminae formationem per recapitulationem fusius enarrare, quam, cap. I, tribus verbis perstrinxerat. Ita Cajetanus, Lipomanus, Pererius hic, et S. Bonaventura in II, dist. 18, Quaest. II.
NON EST BONUM HOMINEM ESSE SOLUM. -- Quia si Adam fuisset solus, species humana in eo interiisset; et quia homo est animal sociale. Itaque mulier necessaria est ad sobolis propagationem: post quam peractam, postque orbem jam hominibus refertum, coepit bonum esse homini mulierem non tangere, ut ait S. Paulus, I Corinth. vii, coeperuntque laudari eunuchi spirituales, Matth. xix, 12, suaque continentiae laus ac merces illustris promissa est, tum ab Isaia, tum a Christo et Apostolis. Ita S. Hieronymus Contra Jovinianum, et Cyprianus, lib. De Habitu virginum. «Prima Dei sententia, ait Cyprianus, crescere et generare praecepit; secunda continentiam suasit; cum adhuc rudis mundus et inanis est, copia faecunditatis generatur, propagamur et crescimus ad humani generis augmentum; cum jam refertus est orbis et mundus impletus, qui capere continentiam possunt, spadonum more viventes, castrantur ad regnum.»
Nota to solum; hinc enim patet errare eos qui ex eo quod dictum est cap. I: «Masculum et feminam creavit eos,» dixerunt Deum simul creasse virum et feminam, sed ita ut in lateribus conjuncti essent, postea vero eos tantum ab invicem separasse: nam Scriptura ait solum tunc fuisse Adamum atque Evam non separatam ab Adamo, sed totam ex Adami costa productam esse docet, cum scilicet illam ab eo tulit, id est separavit, Deus.
FACIAMUS EI ADJUTORIUM SIMILE SIBI. -- «Sibi,» id est ei. Pro simile sibi, hebraice est kenegdo, quod primo significat, quasi coram ipso, ut videlicet mulier viro sit praesens, et socia in solitudinis remedium et solatium. Rursum, ut mulier viro sit ad manum, ut eum in omnibus juvet et sublevet. Unde Chaldaeus vertit, faciamus ei sustentaculum quod sit penes eum.
Secundo, kenegdo verti potest, e regione, vel ex adverso ejus, id est illi contrapositum et correspondens. Unde Noster clare vertit, simile sibi, scilicet in natura, in statura, in loquela, etc.: in hisce enim omnibus mulier similis est viro.
Quatuor in rebus viro in adjutorium
Porro mulier viro est in adjutorium: primo, ad prolis propagationem et educationem; secundo, ad familiae gubernationem; tertio, ad curarum, dolorum et laborum levamen; quarto, ad caeteras vitae necessitates sublevandas. Peccatum, hoc adjutorium multis in molestiam, lites et rixas convertit.
Versus 19: Deus Adduxit Animalia ad Adam
19. FORMATIS IGITUR DE HUMO CUNCTIS ANIMANTIBUS TERRAE, ET UNIVERSIS VOLATILIBUS COELI. -- To volatilibus refer ad formatis, non autem ad to de humo; volatilia enim non ex humo, sed ex aqua formata sunt, ut dixi capite 1, vers. 20. Moses enim multa paucis per anacephalaeosin perstringit; verba ergo ejus respective exponi debent: ex ante narratis enim constat, quid quod respiciat.
ADDUXIT EA AD ADAM. -- «Adduxit,» non per visionem intellectualem, ut vult Cajetanus, sed realiter, idque per angelos, vel per affectum et impulsum phantasiae et affectui singulorum animalium a se impressum. Ita S. Augustinus, lib. IX De Genesi ad litt. cap. xiv, et alii passim.
Ipsum est nomen ejus, -- ipsius naturae conveniens est nomen, q. d. Adam singulis convenientia indidit nomina, quae singulorum naturam exprimerent. Ita Eusebius, lib. De Praepar. cap. IV.
Porro nomina haec erant Hebraica: haec enim lingua Adamo fuit indita, ut patet vers. 23, et cap. iv, vers. 1.
Vide hic sapientiam Adae, qua singulorum animalium naturas notat, eisque congrua indebat nomina; vide et usum dominii ejus in animalia: eis enim quasi subditis, suoque peculio nomen imponit. Pisces non adduxit Deus ad Adam, quia pisces naturaliter extra aquam vivere nequeunt: unde eis Adam hic nomina non imposuit, sed nomina eis postea indita fuerunt.
Versus 20: Adae Vero Non Inveniebatur Adjutor Similis Ejus
Q. d. Solus erat Adam cum animalibus, necdum erat Eva, nec alius homo, cum quo haberet vitae communionem. Unde videtur quod Adam nomina imposuerit animalibus ante Evae creationem.
Versus 21: Immisit Ergo Dominus Deus Soporem in Adam
Pro soporem hebraice est tardema, id est gravem et profundum somnum, quem Symmachus karon, Septuaginta melius ekstasin vertunt; unde patet, non tantum somnum hic Adae immissum esse ad hoc, ne sentiret costam sibi detrahi, itaque exhorresceret et doleret; sed etiam simul cum somno eum raptum esse in exstasim mentis, qua mens ejus non tantum naturali modo soluta et libera erat a corporis et sensuum functionibus, sed et divinitus ita elevabatur, ut videret ea quae gerebantur, et spiritu prophetico cognosceret mysterium per ea significatum: videret, inquam, mentis oculis costam sibi eximi, et ex ea Evam formari; atque per hoc significari matrimonium, tum suum naturale cum Eva, tum mysticum Christi cum Ecclesia: hoc enim significant verba Adae, vers. 23, et S. Pauli, Ephes. v, 32. Ita S. Augustinus, lib. IX De Genesi ad litt. cap. xix, et fuse tract. 9 in Joan., et S. Bernardus, serm. De Septuagesima.
Adam non vidit Dei essentiam
Imo sunt qui putant Adamum in hac exstasi vidisse Dei essentiam; huc inclinat Richardus in II, dist. 23, art. 2, Quaest. I, nec rejicit D. Thomas, I part., Quaest. XCIV, art. 1. Sed contrarium est longe verius, scilicet nec Adam, nec Mosem, nec Paulum, adeoque neminem in hac vita vidisse Dei essentiam, uti dixi II Corinth. XII, 4.
Quanta fuerit scientia Adae indita
Fuit ergo Adam propheta et exstaticus. Nota: Quanta fuerit Adam a Deo accepit scientiam infusam omnium rerum naturalium: atque ex ea singulis nomina imposuit, ut dixi vers. 19; non tamen accepit cognitionem futurorum contingentium, nec arcanorum cordis, nec numeri individuorum, ut sciret v. g. quot essent oves, quot leones in mundo, quot arenae in mari. Pari modo accepit Adam infusam sibi fidem et cognitionem rerum supernaturalium: puta SS. Trinitatis, incarnationis Christi (non tamen sui lapsus futuri), ruinae etiam angelorum. Rursum omnium agendorum et fugiendorum prudentiam infusam accepit. Denique summum contemplationis Dei et angelorum gradum adeptus est. Ita ex S. Augustino et Gregorio Pererius.
Allegorice, S. Augustinus in Sentent., Sent. 328: «Dormit, inquit, Adam ut fiat Eva, moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormiente Adam fit Eva de latere: mortuo Christo lancea perforatur latus, ut superfluant Sacramenta, quibus formetur Ecclesia.»
TULIT UNAM DE COSTIS EJUS. -- Nota primo, contra Cajetanum, non parabolice haec dici, sed proprie ut sonant. Ita docent Patres et Interpretes passim.
Dices: Ergo Adam monstrosus erat ante hanc costam sublatam, vel certe post eam ablatam remansit mancus, et sua costa mutilus.
Respondet Catharinus, Deum pro hac costa Adamo, cum carne aliam costam restituisse. Verum quia diserte dicit Moses: «Tulit unam de costis ejus, et replevit,» non costam, sed «carnem pro ea.»
Hinc secundo, melius D. Thomas et alii respondent, hanc costam Adae fuisse instar seminis, quod individuo superfluum est, sed ad generationem prolis est necessarium. Pari enim modo costa haec Adae, ut privatae personae superflua erat; eadem tamen illi necessaria fuit, quatenus ipse erat caput naturae et seminarium omnium hominum, ex quo tam Eva, quam caeteri homines producerentur. Eva enim non poterat produci, ut proles jam per semen; Deus ergo statuit, ut ex costa Adae produceretur, ob causam mox dicendam.
Dico secundo: Deus cum costa videtur et carnem adhaerentem costae ex Adamo sustulisse: ait enim ipse Adam, vers. 23: «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea;» ergo Eva non tantum ex Adae osse et costa, sed etiam ex carne costae adhaerente formata est.
Versus 22: Aedificavit Costam in Mulierem
Dico tertio: Ex costa hac carnosa, quasi fundamento, Deus admiscendo illi aliam materiam -- vel per creationem, ut vult D. Thomas, vel potius ex terra et aere circumstante (nam post primam veram creationem sex dierum, Deus nullam materiae partem de novo produxit) mirabili artificio mulierem efformavit, sicuti ex luto formavit Adamum. Unde Arabicus vertit, crescere fecit costam sublatam de Adam mulierem, id est in mulierem; non est barbarismus, sed arabismus. Arabes enim carent praepositione in, quae mutationem vel motum ad locum significat. Unde dicunt: Ivit urbem, id est in urbem. Convertit aquam vinum, id est in vinum. Costam crescere fecit mulierem, id est in mulierem.
Dico quarto: Ex hoc cap. II, vers. 22, videtur colligi, quod Deus costam hanc in alium locum, ab Adamo dormiente parum separatum tulerit; ibique ex ea Evam aedificaverit, eamque scientia et gratia repleverit, sicuti repleverat Adamum, ibique cum Eva collocutus sit; deinde expergefacto Adamo, Evam ad eum, quasi ad sponsum, adduxerit, ut matrimonio indissolubili illos, id est unum et unam copularet, omnemque polygamiam, aeque ac divortium tolleret. Unde admirans Adam quasi in raptu sibi costam auferri, et ex ea Evam formari vidisset, exclamavit dicens: «Hoc nunc os ex ossibus meis,» q. d. Haec Eva facta est ex uno ossium meorum, ut sit mihi sponsa charissima et conjunctissima. Causa enim cur ex latere et costa Adae facta sit Eva, fuit, ut doceret nos Deus, quantus debeat esse amor conjugum, et quam sanctum, arctum et insolubile debeat esse matrimonium; scilicet conjuges, uti quasi unum sunt os et unum corpus, ita unam quasi debere habere animam et voluntatem, ut una quasi utrisque sit anima, non in duobus corporibus, sed in uno eodemque osse et corpore in duas partes dissecto.
Quinque rationes S. Thomae cur mulier ex viro formata sit
Audi S. Thomam, I part., Quaest. XCII, art. 2: «Decuit, ait, mulierem ex viro formari, magis quam in aliis animalibus.
«Primo quidem, ut in hoc quaedam dignitas primo homini servaretur: ut secundum Dei similitudinem esset, et ipse principium totius suae speciei, sicut Deus est principium totius universi; unde et Paulus dicit, Actor. XVII, quod Deus fecit ex uno homine genus hominum.
«Secundo, ut vir magis diligeret mulierem, et ei inseparabiliter inhaereret, dum cognosceret eam ex se esse productam; unde dicitur Genesis II: De viro sumpta est: quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae. Et hoc maxime necessarium fuit in specie humana, in qua mas et femina commanent per totam vitam; quod non contingit in aliis animalibus.
«Tertio, quia, ut Philosophus dicit in VIII Ethic.: Mas et femina conjunguntur in hominibus, non solum propter necessitatem generationis, ut in aliis animalibus; sed etiam propter domesticam vitam, in qua sunt aliqua opera viri et feminae, et in qua vir est caput mulieris: unde convenienter ex viro formata est femina, sicut ex suo principio.
«Quarta vero est ratio sacramentalis. Figuratur enim per hoc, quod Ecclesia a Christo sumit principium; unde Apostolus dicit ad Ephes. v: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico, in Christo et in Ecclesia.»
Et in art. 3: «Conveniens, ait, fuit mulierem formari de costa viri. Primo quidem, ad significandum, quod inter virum et mulierem debet esse socialis conjunctio. Neque enim mulier debet dominari in virum, et ideo non est formata de capite; neque debet a viro despici tanquam serviliter subjecta, et ideo non est formata de pedibus. Secundo, propter Sacramentum: quia de latere Christi dormientis in cruce fluxerunt Sacramenta, id est sanguis et aqua, quibus est Ecclesia instituta.»
Adde: Voluit Deus in productione Adae et Evae imitari suam generationem et spirationem aeternam; sicut enim ab aeterno generavit Filium, et ex Filio spiravit Spiritum Sanctum, ita in tempore produxit Adam ad imaginem suam, itaque eum quasi filium genuit; atque ex eo produxit Evam, quae esset amor Adae, sicut Spiritus Sanctus est amor Dei.
Denique Evam in paradiso conditam esse docet S. Basilius, Ambrosius, D. Thomas, Pererius et alii; et favet hic historia, et series Scripturae.
Adam ergo statim a creatione sua videtur translatus fuisse in paradisum; et paulo post ex ejus costa formata est Eva. Unde et Moses mox post hanc translationem Adae, subnectit formationem Evae ex Adamo.
Errat ergo Catharinus, qui Evam non sexto, sed septimo die productam asserit. Errat et Cajetanus, qui Adam et Evam eodem temporis instanti, simul esse productos censet.
Versus 23: Hoc Nunc Os ex Ossibus Meis
HOC NUNC OS, -- q. d. Apage a me animantia prius adducta, non placent, non congruunt mihi, quia specie dissimilia et prono vertice in terram vergentia, loquelae aeque ac rationis, sunt expertia: haec Eva mihi simillima est, particeps rationis, consilii, colloquii et sermonis, denique carnis et ossis mei portio. Ita Delrio.
Fabulantur Talmudistae, apud Abulensem, Adam ante Evam aliam habuisse uxorem, ex limo terrae productam, nomine Lilis, cum eaque vixisse 130 annis, quibus fuit excommunicatus ob esum pomi vetiti; atque toto illo tempore, inquiunt, ex ea non homines, sed daemones genuit; deinde accepit Evam ex costa sua productam, atque ex ea homines procreavit. Haec sunt eorum deliria, quibus ipsi coguntur confiteri se esse fratres daemonum, cum pater eorum Adam daemones genuerit.
Vox ergo nunc, non priorem uxorem, sed partim animantia, ut dixi, partim Evam respicit, q. d. Haec mulier nunc, id est hac prima vice, sic formata est, ex viro scilicet: nam quae deinceps futurae sunt mulieres, earum nulla sic generabitur; sed quaelibet per naturalem generationem ex mare et femina procreabitur. Ita S. Chrysostomus, hom. 15 hic.
Symbolice, S. Basilius, oratione in Julittam, ex voce et mente Julittae matronae, causa fidei ad ignem damnatae, ait: «Est mulier ab opifice creata peraeque ac vir capax virtutis. Non enim ad construendam mulierem sola assumpta est caro, sed et os ex ossibus; quo fit ut nos ipsae Domino nihil minus ac viri redhibere debeamus firmitatem fidei atque constantiam, nec non in adversis patientiam.» His dictis confortans matronas ejulantes, in lignorum struem accensam insiluit: quae proinde ac thalamus splendore coruscus, corpus S. Julittae circumplexa, animam quidem in coelum destinavit, corpus autem honore praecipuo venerabile asservavit affinibus et cognatis incolume, nec ulla sui parte laesum; quin et terra Beatae istius adventu, aquam emisit adeo, ut Martyr imaginem referat pientissimae matris, dum nutricis in morem incolas urbis alit suaviter, perinde ac lacte quopiam in communes usus affatim scaturienti.
UNDE HAEC VOCABITUR VIRAGO, QUONIAM DE VIRO SUMPTA EST. -- Non aequat Interpres vim Hebraeae vocis: adeoque ex hoc loco patet Adamum hebraice esse locutum. Nam virago non significat naturam aut sexum, sed virtutem et animum virilem in muliere. Hebraea vero vox isscha significat naturam et sexum mulieris, quia ab isch, id est a viro, derivatur, addito he feminino, q. d. Vocabitur vira (uti veteres Latini locuti sunt, teste Sexto Pompeio), quia de viro sumpta est: sic Symmachus Graece ex tou andros, fecit andris, teste S. Hieronymo; Theodotion vertit, haec vocabitur assumptio, quia de viro sumpta est; ipse enim isscha deducit a rad. nasa, id est assumpsit, tulit, portavit; sed prior aliorum versio est genuina.
R. Abraham ben Ezra de lusu vocum isch et isscha
Symbolice et lepide, R. Abraham ben Ezra notat in voce isscha, contineri nomen contractum Dei, ia, qui est auctor conjugii; et quamdiu hoc nomen in conjugio manet (manet autem quamdiu conjuges Deum timent, et mutuo sese amant), tamdiu nuptiis Deum adesse et benedicere. Si vero invicem oderint, et Dei obliviscantur, tum illud nomen conjuges abjicere; itaque sublato jod et he, ex quibus fit ia, tantum remanere ex isch, et isscha, id est ex viro et muliere, esch esch, id est ignem et ignem, scilicet ignem rixarum et molestiae in hac vita, in altera vero ignem aeternum.
Versus 24: Quamobrem Relinquet Homo Patrem et Matrem
Verba sunt non Mosis, ut vult Calvinus, sed Adae, vel potius Dei, qui Adae verba confirmat, ex iisque matrimonii legem elicit, eamque decreto suo sancit. Deo enim haec verba tribuit Christus, Matth. XIX, 5. Haec ergo conjugii lex est et societas, ut si res exigat, conjux conjugis causa patrem et matrem deserere teneatur. Quod intellige de cohabitatione et vitae consortio; nam in pari casu famis, vel alterius similis necessitatis, potius patri et matri, quasi auctoribus vitae, quam conjugi est subveniendum, ut docet D. Thomas II II, Quaest. XXVI, art. 11, ad 1.
ET ADHAEREBIT UXORI SUAE -- Septuaginta vertunt proskollethesetai, quod Tertullianus apte vertit, conglutinabitur. Hebraeum enim dabaq, significat arctissimam conjunctionem. Ita Sara conglutinata est Abrahae, Rebecca Isaaco, Sara Tobiae, Susanna Joachimo.
Exempla amoris conjugum
Audi et Gentiles. Theogena, uxor Agathoclis regis Siciliae, ab aegro marito nullo modo passa est se divelli, dicens, a nubendo se non prosperae tantum, sed omnis fortunae iniisse societatem, nec invitam sui spiritus periculo empturam, ut extremos viri spiritus exciperet.
Hypsicrataea, Mithridatis regis Ponti uxor, devictum profugientemque maritum, in omnibus adversitatibus secuta est.
Memorabile est exemplum feminarum Lacaenarum, quae captivos viros liberaverunt mutatis vestibus, ipsaeque captivorum locum se subjecerunt.
Ita Penelope adhaesit Ulyssi; audi Poetam:
Penelope desponsa sequi cupiebat Ulyssem,
Ni secum Icarius mallet habere pater.
Ille Ithacam, hic offert Spartam, manet anxia virgo:
Hinc pater, inde viri mutuus urget amor.
Ergo sedens velat vultus, obnubit ocellos;
Ista verecundi signa pudoris erant.
Queis sibi praelatum Icarius cognovit Ulyssem,
Hocque pudori aram schemate constituit.
Illustre fuit Gracchi Romani exemplum, in cujus domo deprehensis duobus anguibus, cum responderent augures alterum victurum, si alter alterius sexus interimeretur: Imo vero, inquit Gracchus, meum necate; mea enim Cornelia juvenis est, et parere adhuc potest. Hoc erat uxori parcere, et reipublicae consulere, semper tamen bonum maritum agere, quem in republica magnum virum esse veteres censuerunt.
Dido, soror Pygmalionis, multo auro et argento congregato navigavit in Africam, ibique Carthaginem condidit: et cum ab Hyarba, rege Libyae in conjugium peteretur, exstructa in memoriam mariti quondam Sychaei pyra, in illam se injecit, malens ardere quam alteri nubere. Casta mulier Carthaginem condidit; rursum eadem urbs in castitatis laude desiit.
Nam Hasdrubalis uxor, capta et incensa Carthagine, cum se cerneret a Romanis capiendam, apprehensis utrinque duobus filiolis, in subjectum domus suae devolavit incendium.
Nicerati conjux impatiens injuriae marito illatae, mortem sibi ipsa conscivit, ne triginta tyrannorum, quos Lysander victis Athenis imposuerat, libidinem sustineret.
ET ERUNT DUO IN CARNE UNA. -- Id est duo, scilicet vir et uxor, erunt in carne una, id est in uno corpore, id est copulabuntur et commiscebuntur in cohabitatione, in vita communi, in prole, in copula conjugali.
Ita vir et uxor, erunt una caro. Primo, per copulam carnalem; sic explicat Apostolus I Cor. VI, 16. Secundo, erunt una caro synecdochice, id est erunt unus homo, erunt una persona civilis. Vir enim et uxor civiliter unus censentur, et sunt unum. Tertio, quia conjux est dominus corporis sui comparis, et sic unius caro sit alterius caro, I Cor. VII, 3. Quarto, effective: quia unam carnem, scilicet prolem, generant.
Nota: Inter humanas necessitudines arctissimum et inviolabile est vinculum matrimonii: hinc ex Adami costa Deus fecit Evam, ut significaret primo, quod vir et uxor non tam duo, quam unus sint. Secundo, quod sint indivisibiles et inseparabiles; sicut enim una caro non potest dividi et tamen una manere, sic non potest conjux a conjuge separari, eo quod sit una caro cum conjuge. Unitati enim divisio, puta divortium et polygamia repugnant. Tertio, quod debeant unum esse amore et voluntate. Vide Rupertum hic. Unde Pythagoras dixit, in conjugio amico esse unam animam in duobus corporibus.
Hinc patet non esse verum id quod asserit Nyssenus (si tamen is est auctor libri) lib. De Creatione hominis, cap. XVII, et Damascenus, lib. II De Fide, cap. XXX, et Euthymius in Psalm. L, et S. Augustinus, lib. IX De Genes. contra Manichaeos, cap. XIX, et lib. De Vera religione, cap. XLVI, in innocentiae statu nullam futuram fuisse sexuum commistionem, sed modo quodam angelico procreandos fuisse homines: nam hic expresse dicitur, quod «erunt duo in carne una,» quod Apostolus de commistione explicat, ut dixi. Unde S. Augustinus, suam sententiam retractat, lib. I Retract. cap. X, idque communiter sequuntur jam DD. Errat ergo Faber Stapulensis in Comment. in lib. Richardi Victorini De SS. Trinit., qui somniat, aitque quod, si Adam non peccasset, ex se sine femina similem sibi masculum peperisset; et Almaricus, qui in eo statu nullam futuram fuisse sexus differentiam opinatus est.
Rursum S. Thomas, I part., Quaestione XCVIII, art. 2, putat, in statu innocentiae salva corporis integritate, quae virginitas dicitur, futurum fuisse conceptum et partum. Sed, ut recte notat Pererius, idipsum etiam pugnat cum hoc loco, et cum natura generationis humanae. Similis ergo fuisset tunc generatio, qualis jam est, dempta tamen concupiscentia. Unde virginitas tum non fuisset, quia nec virtus fuisset in eo statu. Est enim jam virginitas, virtus, quia concupiscentiam libidinis refraenat: atqui tunc nulla fuisset concupiscentia aut libido fraenanda; ergo nec fuisset tunc continentia aut virginitas. Hinc probabiliter censet Pererius, eo statu tot nascituras fuisse feminas, quot mares. Omnes enim matrimonium iniissent, idque singulare, puta unus cum una, juxta id quod Deus hic instituit.
Versus 25: Erat Autem Uterque Nudus, et Non Erubescebant
ERAT AUTEM UTERQUE NUDUS, ET NON ERUBESCEBANT, -- quia in statu innocentiae nulla erat libido, nulla concupiscentia: ex hac enim oritur pudor et erubescentia, si membra in quibus regnat libido, aliis pateant et denudentur. Ita S. Augustinus, lib. De Genes. ad litt., circa principium.
Inepti ergo, inverecundi et impuri sunt Adamitae, qui cum Adamo nudi jam non erubescunt, cum Adam mox post peccatum erubuerit seque vestibus contexerit, ut recte refutans similes, ait S. Epiphanius, lib. II, haeres. 52.
Hinc hausisse videtur Plato in Politico suam illam nuditatem, quam omnibus hominibus aurei saeculi attribuit.
Perperam quoque Isidorus Clarius putat Adamo et Evae pro veste fuisse divinum quemdam splendorem et gloriam, quali S. Agnetem aliasque virgines ad lupanar ductas et denudatas super obtexit Deus, et quali obteget corpora Sanctorum in resurrectione. Hoc enim gratis fingitur, et frustra; ubi enim nullus est pudor, nulla concupiscentia, nullum frigus, ibi nulla opus est veste aut luce.
Septem excellentiae status innocentiae
Denique pulchre Pererius praefatione in lib. V septem excellentias status innocentiae recenset. Prima erat plena sapientia; secunda, gratia et amicitia Dei; tertia, justitia originalis; quarta, immortalitas et impassibilitas animae et corporis, non intrinseca, qualis est in corporibus gloriosis beatorum, sed extrinseca, proveniens scilicet partim ex protectione Dei, partim ex prudentia et providentia hominis, qua a noxiis et laesivis sibi cavisset: atque haec erant in ipso homine; tria vero reliqua extra hominem, videlicet: quinta, habitatio in paradiso, et esus arboris vitae; sexta, specialis Dei cura erga hominem. Unde sequebatur septima, quod scilicet homo non potuisset concupiscere, nec venialiter peccare, ait D. Thomas, nec errare, nec decipi: sed de rebus incertis judicium vel suspendisset, vel dubium formasset. Haec enim non videntur posse effici per habitum, vel qualitatem creatam homini insitam, sed tantum per assistentiam et protectionem Dei.
Haec intellige de statu plenae et perfectae innocentiae, in quo conditus est Adam, ut scilicet immunis esset ab omni malo, tam culpae quam poenae et miseriae: alioqui enim si eum in semiplenam innocentiam transferri et cadere permisisset Deus, potuisset ipse peccare venialiter, item errare et decipi, uti recte docet Scotus: de qua re vide Franciscum Arctinum in Genes. pag. 450.
Septem Christi virtutes in statu innocentiae non fuissent
E contrario per Christum major nobis reddita est gratia, quam data fuerit Adamo, adeoque septem jam habemus virtutes, quae non fuissent in statu innocentiae: prima est virginitas; secunda, patientia; tertia, poenitentia; quarta, martyrium; quinta, jejunium, abstinentia omnisque carnis mortificatio; sexta, paupertas et obedientia religiosa; septima, misericordia et eleemosyna: nulli enim tunc fuissent pauperes vel miseri, quibus jam abundamus, ut in eos misericordiam exerceamus.
Denique major et efficacior jam homini lapso datur gratia, quam data fuerit Adae, ut patet in Martyribus aliisque illustribus Sanctis. Unde et major jam est merendi facultas, tum ratione majoris gratiae, tum ratione difficultatis operis: licet in statu innocentiae major fuerit merendi facultas, ratione promptitudinis voluntatis. Voluntas enim tum plane recta, nec habens passiones virtuti contrarias, prono naturae et gratiae impetu ad virtutes rapta fuisset, itaque multos intensos, magnos et heroicos virtutum omnium actus elicuisset.