Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Serpens tentat Evam, illa peccat cum Adamo: unde vers. 8, increpantur a Deo. Tertio, vers. 14, serpens maledicitur a Deo, ac promittitur Christus redemptor. Quarto, Eva et Adam, vers. 16, damnantur ad labores, dolores et mortem. Ac denique, vers. 23, pelluntur paradiso, et ante eum ponitur custos Cherubim cum flammeo gladio.
Textus Vulgatae: Genesis 3:1-24
1. Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? 2. Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur: 3. de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. 4. Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. 5. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. 6. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. 7. Et aperti sunt oculi amborum: cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. 8. Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. 9. Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? 10. Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso; et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. 11. Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti? 12. Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. 13. Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me, et comedi. 14. Et ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. 15. Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. 16. Mulieri quoque dixit: Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. 17. Adae vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. 18. Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terrae. 19. In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia pulvis es, et in pulverem reverteris. 20. Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. 21. Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos. 22. Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. 23. Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. 24. Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae.
Versus 1: Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus
Potest secundo, ex Hebraeo verti, serpens erat in multas spiras et gyros complicatus et involutus; hoc enim quoque significat Hebraeum aram: unde aramim vocantur acervi segetum; hae enim spirae indices sunt internae serpentis versutiae, qua hominem implicavit et circumvenit.
Primo, Cajetanus per serpentem intelligit diabolum, qui non externa voce, sed tantum interna suggestione tentavit Evam.
Secundo, Cyrillus lib. III contra Julianum, et Eugubinus in Cosmopoeia, putant daemonem hic non verum serpentem, sed serpentis tantum speciem et formam induisse: sicut angeli dum assumunt corpus humanum, non verum, sed aereum, quod speciem habeat veri et humani, assumunt.
Verum omnes alii docent, hunc verum fuisse serpentem; dicitur enim hic fuisse callidior cunctis, non angelis, sed animantibus, in quem natura sua callidum et vafrum vafer diabolus congrue ingressus, in ejus ore, quasi in organo certa ratione moto, colliso et modulato, vocem humanam, ut potuit, effinxit. Ita S. Chrysostomus, Procopius et Augustinus, lib. XIV De Civitate, cap. xx.
Aliqui putant, ait Magister Sententiarum in II, dist. vi, hunc diabolum fuisse Luciferum, qui primum Adam tentavit, et vicit; secundum quoque, puta Christum, tentavit, sed ab eo victus est, et in infernum relegatus.
Apte diabolus in specie, non ovis, non asini, sed serpentis, tentavit Adam. Primo, quia serpens natura est callidus; secundo, quia naturaliter homini est contrarius, eique insidiatur, ut clanculum mordeat; tertio, quia serpentis est repere, venenum diffundere, hominem interimere: hoc autem facit daemon; quarto, quia serpens toto corpore terrae adhaeret: ita Adam credendo serpenti et diabolo, totus brutus et terrenus factus est, ut non nisi bonis terrae inhiet.
Hinc S. Augustinus, lib. XI De Genesi ad litteram, cap. xxviii, docet diabolum uti solere forma serpentum ad decipiendos homines, quia ea decepit Adamum et Evam, ibique vidit hanc fraudem sibi bene succedere. Eadem de causa dixit Pherecydes Syrus daemones e coelo a Jove fuisse deturbatos, quorum princeps dictus sit Ophioneus, id est serpentinus.
Tropologice: «Diabolus, ait S. Augustinus, tentat ut leo, tentat ut draco;» nam, ut ait Gregorius in cap. I Job, «fideli famulo dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat, scilicet quod opprimendo rapit, insidiando circumvenit, minando terret, suadendo blanditur, desperando frangit, promittendo decipit.»
Species tentationum et modos recenset S. Bernardus: «Tentatio, ait, alia est importuna, quae procaciter insistit; alia est dubia, quae animum dubietatis nebula involvit; tertia est subita, quae judicium rationis praevenit; quarta est occulta; quae deliberationis ordinem praeterfugit; quinta violenta, quae vires nostras transcendit; sexta fraudulenta, quae animum seducit; septima perplexa, quae variis viis impeditur.»
Nota: Eva non exhorruit aspectum serpentis, quia domina animalium certa erat nullum sibi nocere posse. Ita S. Chrysostomus, hom. 16.
Dices, quomodo saltem eum loquentem non exhorruit? Respondent primo, Josephus et S. Basilius (quod sensit et Plato in Politico), in paradiso animantia quaelibet habuisse vim et facultatem loquendi. Addit S. Ephrem apud Barcepha lib. I De Paradiso, serpenti ad tempus non tantum loquendi, sed et intelligendi vim hic a Deo concessam esse, idque probat ex vers. 1 et 13. Sed haec sunt paradoxa.
Secundo, Procopius, Cyrillus supra, Abulensis et Pererius respondent Evam necdum scivisse soli homini naturalem esse vim loquendi. Sed hoc repugnat perfectae scientiae quam habuit tam Eva, quam Adam.
Respondeo ergo: Scivit Eva serpentem naturaliter non posse loqui: admirata est ergo eum loquentem, et suspicata, id quod erat, altiori vi, scilicet divina, angelica aut diabolica id fieri; metus aberat, quia necdum peccarat, et sciebat se Deo curae esse. Ita D. Thomas, I part., Quaest. XCIV, art. 4. Ita «Sapienti nihil est inopinabile: pueri et insipientes ad omnia, quasi nova obstupescunt.»
Eugubinus putat hunc serpentem fuisse basiliscum, qui rex est serpentum. Delrio putat fuisse viperam; Pererius scytalen, quia magnitudine et tergi varietate praefulgens intuentes detinet. Verum in hac re nihil est certi. Adde, scytale et basiliscus sunt stultae naturae; hic autem serpens erat callidior cunctis animantibus; in eum enim ingressus est daemon, non veneni spargendi, sed decipiendi causa. Probabile est, quod censent multi, fuisse eum qui communiter serpens nuncupatur, quia serpit; et coluber, quia umbras excolit; et anguis, quia angulos petit et latebras. Hic enim sine addito vocatur serpens: reliqui cum addito, ut serpentes reguli, igniti, etc., aut proprio nomine viperae, cerastae, amphisbaenae, aspides, etc. nuncupantur. Hic etiam callidissimus est, et plane prono corpore repit, quod de hoc serpente dicitur vers. 14. Quare improbabile est, quod hic aiunt Beda, Dionysius Carthusianus, et Historia Scholastica, ac S. Bonaventura, in II, distinct. xxi, et Vincentius in Speculo historiali, serpentem hunc fuisse draconem, pedibus insistentem, facie virginea, tergo vario instar iridis fulgente, ita ut in admirationem Evam traheret, eumque erectum incedere solitum. Hic enim monstruosus fuisset serpens, quem Deus initio mundi non condidit, quem proinde statim exhorruisset et fugisset Eva.
Cur praecepit vobis Deus
Ita vertunt quoque Septuaginta. Astute serpens hic conatur evertere finem praecepti, ut evertat ipsum praeceptum, q. d. Non apparet justa ratio et causa, cur Deus vetuerit esum hujus arboris: ergo revera et serio eum non vetuit; sed quod dixit: «Non comedetis ex eo,» joco et ludens dixit. Antecedens probat serpens ex ipsa utilitate arboris, dicens vers. 5: «Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.»
Nota: Pro cur hebraice est aph ki, quod ad verbum sonat, etiamne, vel itane verum est; et, ut Chaldaeus vertit, verumne est quod dixit (dixerit) Deus: Non comedetis ex omni arbore horti? Hoc sensu clarius apparet, quod serpens non accusarit Deum inclementiae: hanc enim blasphemiam statim exhorruisset Eva; sed subdole quasi commendans Deum ita loquatur, q. d. Non credo Deum, qui tam liberalis est, hanc arborem ita serio et absolute vetuisse, licet vos hoc putetis: cur enim fructum tam pulchrum et utilem vobis invideret? cur vos ita arctaret et oneraret? Bonitas enim opponitur invidiae: hinc in Deo, qui summe est bonus, non potest esse aliquid invidiae; hoc est quod canit Boetius: «Summi forma boni livore carens.» Idem docet Plato in Timaeo, et Aristoteles, lib. I Metaphys. cap. II, ubi impugnat Simonidem, qui dicebat Deum invidisse homini honorem sapientiae. Sic enim, inquit Aristoteles, Deus esset tristis et consequenter miser: invidia enim est tristitia de alieno bono. Porro noster interpres non verba sequens, sed sensum, aph ki, cum Septuaginta vertit cur. Huic expositioni directe respondet responsio Evae, stabiliens et asseverans praeceptum Dei quasi serium et absolutum, quod serpens quasi joco dictum elidere volebat, et ita haec expositio cum priori in idem recidit.
Ex hoc Hebraeo aph ki videtur quod serpens huic interrogationi praemiserit alios sermones, quibus ad eam viam sterneret, licet eos taceat Moses, v. g. de libertate et dignitate humanae naturae, de obligatione et multitudine praeceptorum naturalium et supernaturalium fidei, spei, charitatis, homini impositorum, ut inde concluderet eum ulterius novo hoc positivo Dei praecepto gravari non debere. Ita Procopius et alii.
Tropologice, Abbas Hyperichius in Vitis Patrum: «Susurrans, ait, serpens ad Evam, de paradiso ejecit eam. Huic ergo similis est, qui proximo suo obloquitur: quoniam et audientis se animam perdit; et suam non salvat.» Rursum S. Bernardus, lib. de Vita solitaria, ex hoc loco docet perfectam obedientiam debere esse indiscretam, ut scilicet non discernat quid, vel quare praecipiatur. «Adam, ait, gustavit in malum suum de ligno vetito, edoctus ab eo qui suggerendo ait: Quare praecepit, etc. Ecce discretio, cur praeceptum sit. Et addidit: Sciebat enim quia qua die comederitis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii. Ecce ut quid praeceptum sit, scilicet quod deos fieri non sinat. Discrevit, comedit, et inobediens factus est, et de paradiso ejectus est. Unde infert: sic et animalem discretum, novitium prudentem, incipientem sapientem, in cella diu posse consistere, in congregatione durare impossibile est. Stultus fiat, ut sit sapiens; et haec sit omnis ejus discretio, ut in hoc nulla sit ei discretio.» Vide Cassianum, coll. 12, et lib. IV De Instit. renunc. cap. x, xxiv et xxv, ac S. Gregorium super lib. II Reg. cap. iv, quorum hoc est axioma: «Verus obediens, nec praeceptorum intentionem discutit, nec praecepta discernit; quia qui omne vitae suae judicium majori subdidit, in hoc solo gaudet, si quod sibi praecipitur operatur; quia hoc tantum bonum putat, si praeceptis obediat.»
Ut non comederetis de omni ligno
Non omni, id est nullo, inquit S. Chrysostomus, Rupertus, et S. Augustinus, lib. XI De Genesi ad litteram cap. xxx, quasi serpens dicat, Deum nullius arboris fructum homini concessisse, itaque mentiatur, ut Deum crudelitatis accuset. Sed hoc nimis patens et crassum fuisset mendacium.
Secundo et melius, «non ex omni,» q. d. Cur aliquod prohibuit, scilicet lignum scientiae boni et mali? Tertio et optime, ambigue more suo loquitur per serpentem diabolus, ut haec ejus interrogatio vel de omni, vel de aliquo tantum ligno prohibito accipi possit; idque subdole, ut insinuet non majorem esse prohibendae unius arboris, quam omnium rationem: itaque aut omnes, aut nullam prohiberi debuisse. Rursum, Deum qua facilitate unam hanc prohibuit, eadem deinceps alias omnes prohibiturum. Unde mulier huic ambiguae ejus interrogationi statim respondet sub distinctione, dicens: «De fructu lignorum quae sunt in paradiso, vescimur (vesci possumus, vesci nobis licet); de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus.»
Versus 3: Et ne tangeremus
Putat S. Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. xii, Evam ex taedio et odio praecepti hoc addidisse de suo, itaque invidiose exaggerasse duritiem praecepti. Deus enim nec aspectum, nec tactum, sed esum tantum prohibuerat. Verum Eva adhuc integra et sancta videtur potius ex religione et reverentia divini praecepti hoc dixisse, q. d. Deus praecepit ne hanc arborem tangamus ad comedendum ex ea, ideoque religionem nobis injecit et metum, ut statuerimus ipsi nobiscum nulla ratione, nullo casu, illam vel leviter contingere, ut sic quam longissime absimus a comestione et violatione praecepti.
Ne forte moriamur
Deus absolute affirmarat moriemini, mulier dubitat, diabolus negat: ut enim Evam nutantem vidit, instat eam impellere dicens: «Non moriemini.» Ita Rupertus. Verum Eva erat adhuc integra, adeoque ex religione addidit praecepto to ne tangeremus; non ergo videtur dubitasse de poena mortis praecepto adjuncta. Vox ergo pen, id est forte, Hebraice saepe non est dubitantis, sed asserentis et confirmantis rem vel praeceptum, tantumque innuit dubium de futuro eventu, cum is pendet ex futura hominis actione libera, q. d. Ne forte comedamus, ideoque moriamur: si enim comederimus, certo moriemur. Sic accipitur forte Matth. XXI, 23, et saepe apud Prophetas.
Versus 4: Nequaquam morte moriemini
Tentat serpens Evam removendo poenam, et promissis lactando. Nota hic quinque ejus splendida mendacia: primum, «non moriemini;» secundum, «aperientur oculi vestri;» tertium, «eritis sicut dii;» quartum, «scietis bonum et malum;» quintum, «scit Deus haec omnia esse vera, et me non mentiri,» q. d. Cum Deus haec sciat, vosque amet, non est verisimile eum vos hac arbore tam proficua privare voluisse. Itaque vel joco tantum illam prohibuit, vel sub hoc ejus praecepto aliquid mysterii latet; quod necdum scitis: scietis autem cum ex ea comederitis. Ita S. Augustinus, lib. XI De Genesi ad litteram cap. xxx.
Moraliter, idem etiamnum diabolus persuadet pene omnibus hominibus; sed quia res contraria nimis clara est, et de facto patet omnes omnino mori, hinc astu utitur, ut omnibus persuadeat to nequaquam moriemini: nimirum, facit quod facere solet medicus, qui medicinam amaram, quam aeger integram respueret, in partes dividit, itaque eam per bolos ei dat, ut sensim totam absumat. Ita et daemon mortem per partes et annos dividit, ac persuadet juvenibus: non morieris in flore et vigore aetatis; nimium robustus es: facile vives adhuc annos quinquaginta. Studiosis persuadet: non morieris antequam finias studia; aliis, antequam finias negotia, quae habes prae manibus. Denique nemo est tam senex, qui non putet se adhuc saltem ad annum victurum. Ita omnes decipit. Cum enim quotannis mors aliquos auferat, et ita sensim omnes, hinc fit ut singuli ab ea auferantur, cum minime putant, quia putant se saltem ad annum adhuc victuros. Unde sequitur axioma verissimum: Mors omnibus et singulis vicinior est, quam omnes et singuli putent; quia illo anno quo singuli moriuntur, putant se non morituros, sed adhuc ad annum victuros.
Accedit quod Christus dicat se venturum, ut fur in nocte, quem herus domus remotum, imo non venturum putat, Matth. XXIV, 43. Sicut ergo fur observat tempus, quo herus dormiat, ut eum spoliet: sic mors inexpectantes et quasi dormientes corripit. Qui sapit ergo, aperiat oculos, et hanc claram diaboli fraudem discutiat, ac persuadeat mortem sibi vicinam esse: imo se illo anno, forte illo mense, illa hebdomade, illo die moriturum. Sapienter Poeta: «Omnem crede diem tibi diluxisse supremum.» Ita S. Hieronymus et S. Carolus Borromaeus in mensa habebant cranium mortui, ut jugiter mortis instantis meminissent. Quorumdam Sanctorum fuit haec salutatio, ut, cum sibi occurrerent, prior salutando diceret: «Moriendum est;» responderet alter resalutans: «Nescimus quando.» Ita S. Marcella, ait S. Hieronymus ad Principiam, «sic aetatem duxit et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulcri, memor Satyrici: Vive memor lethi, fugit hora, hoc quod loquor inde est; et: Memento semper diem mortis, et nunquam peccabis; laudabatque illud Platonis, qui philosophiam esse meditationem mortis dixit.»
Praeclare noster Thomas theodidactos lib. I De Imitatione Christi, cap. XXIII: «Hodie, ait, homo est, et cras non comparet. O hebetudo et duritia cordis humani, quod solum praesentia meditatur, et futura (etiam vicina) non magis praevidet! Sic te in omni facto et cogitatu deberes tenere, quasi hodie vel statim esses moriturus.» Et inferius: «Beatus qui horam mortis suae semper ante oculos habet, et ad moriendum quotidie se disponit. Si vidisti aliquando hominem mori, cogita quia et tu per eamdem transibis viam. Cum mane fuerit, puta te ad vesperam non perventurum: vespere autem facto, mane non audeas tibi polliceri. Semper ergo paratus esto, et taliter vive, ut nunquam te imparatum mors inveniat. Quando illa extrema hora venerit, multum aliter sentire incipies de tota vita tua praeterita, et valde dolebis, quod tam negligens et remissus fuisti. Quam felix et prudens, qui talis nunc nititur esse in vita, qualis optat inveniri in morte! Dabit namque magnam fiduciam feliciter moriendi perfectus contemptus mundi, fervens desiderium in virtutibus proficiendi, amor disciplinae, labor poenitentiae, promptitudo obedientiae, abnegatio sui, et supportatio cujuslibet adversitatis pro amore Christi.» Et paulo post: «Veniet, quando unum diem seu horam pro emendatione desiderabis, et nescio an impetrabis: dum tempus habes, congrega tibi divitias immortales; praeter salutem tuam nihil cogites, solum quae Dei sunt cures, serva te tanquam peregrinum et hospitem super terram; serva cor liberum, et sursum ad Deum erectum, quia non habes hic manentem civitatem.» Denique observa illud S. Hieronymi: «Sic stude tanquam semper victurus, sic vive tanquam semper moriturus.»
Versus 5: Aperientur oculi vestri
Hinc putant aliqui apud Abulensem in cap. XIII, quaest. 492, Adam et Evam non habuisse oculos apertos, sed fuisse caecos, donec comederunt pomum vetitum: tunc enim aperti sunt oculi amborum, et viderunt se esse nudos, vers. 7. Verum hoc repugnat felicitati status innocentiae, in qua conditi sunt Adam et Eva. Dico ergo, oculus hic mentis, non corporis intelligitur: nam, ut ait Aristoteles, I Ethicorum, «intellectus est quidam oculus,» praesertim quia oculus ac visus, prae caeteris sensibus, subservit intellectui ad cognitionem: ex visis enim oriuntur memoriae, ex memoria experientia, ex experimentis ars vel scientia: itaque sensus est, q. d. Adeo clari ingenii, et perspicacis intelligentiae efficiemini, ut videamini vobis prius caeci fuisse. Ita Rupertus, quem vide lib. III De Trinitate cap. vii et viii.
Eritis sicut dii
Non essentia, hoc enim est impossibile; sed similitudine quadam sapientiae et omniscientiae, ut sequitur. Quare perperam aliqui sic explicant: eritis sicut angeli, non enim ad angelicam, sed ad divinam similitudinem ambiendam excitati sunt. Hoc est enim quod ait Deus vers. 22: «Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est.»
Quaeres, quodnam fuerit primum Evae peccatum? Respondet Rupertus, Hugo et Magister in II, distinct. xxi, primum Evae peccatum fuisse, quod to forte quasi dubitans addiderit praecepto Dei dicens: «Ne forte moriamur.» Secundo S. Ambrosius, quod addiderit to ne tangeremus; tertio S. Chrysostomus, quod cum serpente et diabolo sermonem miscuerit. Sed haec parum probabilia videntur. Nec enim primum hominis peccatum fuit in intellectu, sed in affectu. Nam ante peccatum homo errare, aut decipi non poterat; hinc D. Thomas, Quaest. III, LXXXIX, art. 3, addit hominem in eo statu non potuisse peccare venialiter, idque ex Dei speciali protectione: nec enim peccatum veniale auferre potest gratiam; nec rursum consistere potest cum perfectissimo illo justitiae originalis statu.
Dico ergo: Primum Evae, uti et Adae postea, peccatum fuit superbia; patet hoc Ecclesiastici x, 14; Tobiae IV, 14; idque indicant hic Hebraea; et Septuaginta, vers. 6, nimirum Eva et Adam audientes: «Eritis sicut dii, scientes bonum et malum,» invitati sunt ad suam excellentiam intuendam, augendam et extollendam: itaque ad seipsos conversi intumuerunt, ut a Deo recesserit cor eorum, et tandem omniscientiam quamdamque divinitatis aequalitatem appetierint, uti fecit et Lucifer. Unde hoc illis objecit Deus vers. 22, dicens: «Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum.» Ita S. Ambrosius, lib. IV in Lucam; S. Ignatius, epist. ad Trallianos; Chrysostomus in I Tim. II, 14; Augustinus, lib. XI De Genesi ad litteram cap. v, et lib. XVI De Civitate cap. xiii, ubi docet amorem excellentiae ita innatum et intentum esse in natura rationali integra et perfecta, ut hic amor quasi primus sit in homine, qui hominem incitet ad alia quaevis prosequenda, hoc fine ut excellat. Et S. Bernardus: Ambo, inquit, scilicet diabolus et homo, affectarunt altitudinem; ille potentiae, iste scientiae.
Dico secundo: Haec superba appetentia omniscientiae divinae videtur in eo sita fuisse, quod appetierint, ut ait Scriptura, scire bonum et malum, ut scilicet per seipsam, ac virtute naturae suae et ingenii, possent in omnibus se dirigere discernendo et eligendo quod bonum est, atque cavendo quod malum est: itaque possent se dirigere sua scientia, suopte marte, suis viribus ad bene beateque vivendum, atque plenam felicitatem assequendam, quasi dii quidam essent, qui a nemine, ne a Deo quidem, dirigi vel adjuvari deberent, uti fecit et Lucifer. Ita S. Thomas II-II, Quaest. CLXIII, art. 2: licet enim speculative sciret Adam, se a Deo pendere et illuminari debere, aliterque fieri non posse, tamen practice per superbiam ita se gessit, ita hanc omniscientiae et divinitatis similitudinem appetiit, ac si revera sine Deo, per se suasque vires ea potiri posset: superbia enim sensim intumescens excaecat et dementat mentem.
Dico tertio: Ex hac superbia mox secuta est impatientia et indignatio animi indignantis se hoc praecepto constringi, et a pomo tam nobili arceri; deinde curiositas; mox concupiscentia gulae, ut dicitur vers. 6; denique error in intellectu: credidit enim tam Eva, quam Adam verbis serpentis promittentis omniscientiam et immortalitatem, si ex arbore vetita comederent: indeque tandem prosiliit ad perfectam inobedientiam, et praecepti transgressionem, puta ad realem comestionem.
Dico quarto: Non tantum Eva, sed et Adam quoque superbia excaecatus credidit verbis serpentis: «Eritis sicut dii, scientes bonum et malum;» ideoque fidem amisit. Prior pars patet, quia hoc Deus illi improperat, dicens: «Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum.» Haec enim verba ironice dicta significant quid Adam ex gustato pomo juxta promissa serpentis speraverit, nec tamen sit consecutus. Unde Adamum a serpente, per Evam serpentis promissa referentem, esse deceptum, ejusque verbis fidem habuisse; docent S. Ignatius ad Trallianos, Irenaeus, lib. III, cap. xxxvii; Hilarius in Matth. XII; Epiphanius, haeres. 39; Ambrosius, in cap. x Lucae; Cyrillus, lib. III contra Julianum; Augustinus, lib. XI De Genesi ad litteram cap. xxi et xxiv, et lib. IV De Civitate cap. vii.
Unde patet et pars posterior conclusionis; hoc enim ipso quo Adam credidit diabolo, promittenti ex pomo vetito divinam omniscientiam, quodque non moreretur, aversus est, et discredidit Deo comminanti ac dicenti: «In quacumque die comederis, morte morieris.» Fuit ergo infidelis; ergo non tantum gratiam, sed et fidem in Deum amisit. Ita S. Augustinus, lib. I Contra Julianum, cap. III.
Dices: Quomodo ergo Apostolus I ad Timoth. cap. II, ait Adam non esse seductum, sed Evam? Respondeo, quia Eva seducta fuit a serpente, volente eam seducere, ut ederet pomum; Adam vero non a serpente deceptus, sed tantum illectus fuit ab uxore, quae eum non intendebat decipere: de quo plura I Tim. II, 14.
Sicut dii scientes bonum et malum
Dei prima perfectio, homini appetibilis et imitabilis, est scientia. «Nil est per quod magis diis assimilemur, quam per ipsum scire,» ait Cicero: unde et Horatius loquens de Deo, sic ait: Unde nil majus generatur ipso, / Nec viget quidquam simile, aut secundum; / Proximos illi tamen occupavit / Pallas honores.
Et Damasius: «Pervigil, ait, Dei oculus simplici intuitu praeterita, praesentia, futura praesentialiter cognoscit.» Et Boetius: «Deus, ait, quae sunt, quaeque fuerunt, uno mentis cernit ictu. Quem, quia respicit omnia solus, verum possis dicere solem.» Hinc angeli Deo proximi pollent intellectu, indeque vocantur intelligentiae; quinimo daemones graece vocantur, quasi scientes vel sapientes: naturales enim dotes, etiam post lapsum, in illis manserunt integrae, teste S. Dionysio. Hinc homines naturali appetitu scire desiderant, ait Aristoteles. Audi Quintilianum lib. I Institutionum: «Sicut aves, inquit, ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur, ita nobis propria est mentis agitatio atque solertia; unde origo animi caelestis creditur. Hebetes vero et indociles, non tam secundum naturam hominis eduntur, quam prodigiosa sunt corpora, et monstris insignia.»
Ratio est, quia hominis naturalis operatio est ratiocinari, discurrere, intelligere; qua a bestiis et saxis homo distinguitur. Hinc Diogenes ridens quemdam divitem ignarum sedere super lapidem: «Apte, ait, lapis sedet super lapidem.» Solon rogatus quid esset dives indoctus? respondit: Est ovis habens aureum vellus. Stulti ergo sunt, qui sapientiam et doctrinam despiciunt, Proverbiorum I, 22; hi enim dicunt: «Malo guttam fortunae, quam vas sapientiae.» Sapientes vero dicunt cum Salomone, Sapientiae VII, 8: «Praeposui illam (sapientiam) regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius: omne aurum in comparatione illius est arena exigua;» et Proverbiorum cap. VIII, 11: «Melior est sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.» Sicut enim sensus gaudet objecto suo sensili, sic intellectus gaudet scibili et scientia; aeque ac voluntas bono et virtute. Verum in Adamo, uti et in multis ejus posteris, nimius fuit hic sciendi amor.
Versus 6: Vidit igitur mulier
Scientes bonum et malum, — quia per experientiam scietis quantum malum sit inobedientia, et consequenter quantum bonum sit obedientia: ita aliqui: quasi verum hic dixerit daemon, suaque hac stropha illuserit Evae, quae amplius quid hic sibi promitti putabat. Verum dico esse hebraismum: scietis bonum et malum, id est, scietis omnia quaecumque bona sunt vel mala, vera vel falsa, necessaria vel contingentia, ut discernere possitis quid utile est, quid inutile; quid agendum, quid fugiendum in rebus omnibus.
6. VIDIT IGITUR MULIER. — Prius viderat, sed sine concupiscentia comedendi; jam post tentationem elata in superbiam, videt illud ad concupiscendum et comedendum. Vidit ergo, id est curiosius, et cum voluptate illecebrosa illud intuita est, ac morose consideravit.
Ex eo igitur patet Evam, post verba serpentis, non ante peccasse. Perperam ergo Rupertus censet eam ante peccasse sponte superbiendo, et interius concupiscendo pomum vetitum; diabolum deinde accessisse, ut eam ad peccatum opere externo consummandum impelleret.
Bonum, — suave, sapidum et gratum esset palato ad vescendum: color roseus pomorum et cerasorum index est saporis, gulamque irritat.
ASPECTUQUE DELECTABILE. — Hebraice, venechmad lehaskil, id est concupiscibile ad intelligendum; quod Hebraei exponunt, concupiscibile ad scientiam et prudentiam comparandam. De eo enim dixerat serpens: «Eritis sicut dii, scientes bonum et malum.» Verum, quia Eva hoc videre nequibat oculis corporeis, de quibus to vidit hic accipi patet ex duobus membris praecedentibus: hinc secundo, melius noster Interpres, Chaldaeus et Vatablus vertunt, concupiscibile ad contemplandum, quod scilicet sua forma et pulchritudine (unde et Septuaginta vertunt horaion, id est speciosum) Evam quasi detineret in moroso sui intuitu et contemplatione.
Vide de curiositate et custodia oculorum S. Gregorium XXI Moral. II. Audi et S. Bernardum, De Gradibus humilitatis, in primo, qui est curiositas: «Serva, o Eva, commissum, exspecta promissum, cave prohibitum, ne perdas concessum. Quid tuam mortem tam intente intueris? quid illo tam crebro vagantia lumina jacis? quid spectare libet, quod manducare non licet? Oculos, inquis, tendo, non manum: non est interdictum ne videam, sed ne comedam. Hoc etsi culpa non est, culpae tamen indicium est; te enim intenta ad aliud, latenter interim in cor tuum serpens illabitur, blande alloquitur; blanditiis rationem, mendaciis timorem compescit: Nequaquam, inquiens, morieris; auget curam, dum incitat gulam; acuit curiositatem, dum suggerit cupiditatem; offert tandem prohibitum, et aufert concessum; porrigit pomum, et surripit paradisum; haurit virus peritura, et perituros paritura.»
DEDITQUE VIRO SUO, — narrans illi quaecumque diabolus promiserat, ac jubens eum securum esse a metu mortis, cum eam quae comederat superstitem videret: ita cito decepta cito decepit virum. Adam enim hisce auditis in superbiam elatus, appetensque omniscientiam conjugi consensit, et comedit ex ligno vetito. Sic «a muliere factum est initium peccati, et per illam omnes morimur,» Eccli. XXV, 33. Addit S. Augustinus, lib. XIV De Civit. cap. XI, Adamum, eo quod non esset expertus Dei severitatem, putasse veniale esse hoc suum peccatum, facileque se illius veniam a Deo impetraturum.
Discant hic viri, mulieres esse periculosas illecebras et suave venenum, cum suis concupitis et concupiscentiis indulgent, quibus se et viros perdunt: iis ergo viriliter se opponant et resistant. «Memento semper quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit,» ait S. Hieronymus, epist. ad Nepotianum.
Ita fecit Saturus, Hunerici regis procurator, qui ad arianismum sollicitatus abnuit; mox uxor timens familiae eversionem, adductis liberis ad genua mariti advolvitur, perque omnia sacra obtestatur, misereatur sui, et pendentis a lacte matris filiolae aliorumque pignorum: Deum condonaturum quod invitus ipse fecerit, cum alii idipsum fecerint voluntarii. Tum ipse cum S. Job ei respondit: «Tanquam una ex insipientibus mulieribus loqueris: reformidarem ista, mulier, si tantum hujus vitae dulcedo esset futura amara, in amissione rerum nostrarum; imo si tu vere diligeres maritum, nunquam eum tuis insidiosis blanditiis, in secundae mortis exitium praecipitare conareris. Age, distrahant liberos, auferant uxorem, diripiant facultates. Ego Domini promissionum plane securus, verba in mente fixa tenebo: Si quis non reliquerit uxorem, liberos, agrum, aut domum, meus non poterit esse discipulus.» Uxor discedit: Saturus spoliatus omnibus, et multis suppliciis debilitatus, mendicus demum relinquitur. Testis est Victor Uticensis in Persecut. Wandal. Pari modo Thomas Morus uxori suae restitit, Deique offensam offensae regis, et eversioni familiae suae praetulit.
QUI COMEDIT. — Notat Pererius octo peccata Adae: primum fuit superbia; secundum, nimius amor placendi uxori suae; tertium, curiositas; quartum, incredulitas: quasi Deus mortem figurate, vel comminatorie, non autem absolute intentasset violanti legem; quintum, praesumptio: quasi haec legis violatio tantum esset leve et veniale peccatum; sextum, gula; septimum, inobedientia; octavum, excusatio, de qua S. Augustinus, serm. 19 De Sanctis: «Si Adam, ait, se non excusasset, a paradiso non exulasset;» ac consequenter comedisset de ligno vitae: ergo et immortalitatem et justitiam originalem (haec enim connexa sunt) recuperasset. Verum contraria sententia, ut docet Pererius, est verior. Adam enim mox ut peccavit, ante omnem sui excusationem, incurrit absolutam sententiam mortis. Nam, cap. II, vers. 17, ea lata fuit absolute: «In quacumque, ait, die comederis ex eo, morte morieris,» id est, certissime morieris.
Hebraea et Septuaginta addunt secum, scilicet Eva pomum dedit viro, ut secum una vesceretur; videtur ergo Eva bis comedisse, semel sola, secundo cum Adamo, ut eum ad esum pelliceret et in esu se sociam praeberet. Unde Septuaginta habent, et comederunt, et Chaldaeus, comedit (scilicet Adam) cum ea.
Quaeres, uter gravius peccaverit, Adam an Eva?
Respondet D. Thomas II II, Quaest. CLXIII, art. 4, si peccatum in se spectes, gravius peccasse Evam, tum quia prior peccavit, tum quia Adamum ad peccatum induxit, itaque se, et ipsum nosque omnes perdidit. Si tamen circumstantiam personae spectes, gravius peccasse Adamum, tum quia perfectior erat et prudentior quam Eva, tum quia Adam immediate a Deo acceperat hoc praeceptum, Eva vero mediate tantum, scilicet per Adamum.
Versus 7: Et aperti sunt oculi amborum
Q. d. Gratiae et justitiae originalis tegumento per peccatum spoliati, adverterunt suam nuditatem, confusionem et verecundiam, ex eo quod sentirent in se motus concupiscentiae rebelles rationi, praesertim libidinis ad invicem. Hi enim motus inhonesti ita pudore afficiunt hominem, ut ipsa membra sua, in quibus haec concupiscentia regnat, tegat et abscondat: indeque tertio, adverterunt quantum bonum justitiae originalis amiserant, et in quantum peccatum ac malum ceciderant; quarto, cognoverunt Deum, Deique sententiam esse veracem; serpentem vero et daemonem esse mendacem in promissis sibi factis. Ita S. Chrysostomus, Rupertus et S. Augustinus, lib. XIV De Civit. XVII.
Ex hoc loco colligitur quod Eva per peccatum spoliata gratia, non adverterit suam confusionem et nuditatem, donec Adamum ad idem peccatum induxit, idque quia brevis mora intercessit inter utriusque peccatum, qua Eva tota occupata suis pomi deliciis, utque eas viro suo offerret et persuaderet, non reflectebat ad suam miseriam et nuditatem; aut certe, ut vult Franciscus Aretinus, Eva non fuit spoliata justitia originali, quatenus ea fuit gratia gratis data, nec sensit motus concupiscentiae et nuditatem suam, donec Adam peccavit: tunc enim totum hocce primaevum inobedientiae peccatum consummatum fuit, tuncque uterque ex decreto Dei justitia originali spoliatus est, indeque erubuit. Si enim Eva ea spoliata fuisset mox ut peccavit, erubuisset de sua nuditate, nec ausa fuisset nuda ire ad virum, sed prae verecundia latebras aut vestem quaesisset, uti fecit mox ut Adam peccavit.
Cur ex nuditate naturaliter sequatur verecundia, vide apud S. Cyprianum serm. De Ratione circumcisionis.
Hinc S. Augustinus, serm. 77 De Tempore, docet gulam esse matrem libidinis, sicut abstinentia mater est castitatis. «Adam, ait, non nisi intemperantia provocante Evam cognovit: quamdiu enim in illis mansit temperata parcitas, mansit et impolluta virginitas; et quamdiu jejunarunt ab interdictis epulis, tamdiu et a pudendis jejunarunt peccatis. Fames enim amica virginitatis est, inimica lasciviae; saturitas vero castitatem prodit, nutrit illecebram.» Addit ibidem S. Augustinus, hac de causa Christum jejunasse et esuriisse in deserto, ut suo jejunio purgaret gulam et libidinem Adae, ipsumque et nos immortalitati, quam per gulam ejus perdidimus, restitueret.
FECERUNT SIBI PERIZOMATA, — id est cingula ad ventrem, puta lumbaria, seu ventralia subligacula, ut scilicet tegerent partes inhonestas: caetero enim corpore manserunt nudi, sicut ipse Adam ait Deo vers. 10, uti faciunt jam Brasilii, Cafres, aliique Indi. Putat S. Irenaeus, lib. III, cap. XXXVII, eos ex ficu haec fecisse, in signum poenitentiae, et quasi cilicium sibi aptasse; nam folia ficus pungunt et stimulant. Vide et S. Ambrosium, lib. De Paradiso, cap. XIII.
Versus 8: Et cum audissent vocem Domini
Puta terribilem strepitum et fragorem ex concussione arborum a Deo excitatum; nam quasi ad vestigia Dei venientis a longe et per arbores gradientis arbores concutiebantur: erat enim vox haec Dei deambulantis in paradiso, ut ait Moses. Cajetanus tamen vocem intelligit non arborum, sed loquentis et irati Dei, ac, ut vult Abulensis, dicentis: «Adam, ubi es?»
Porro agnovit Adam hanc esse Dei vocem, primo, quia jam ante cum Deo collocutus, vocem solitam Dei agnovit; secundo, quia haec vox erat ingens et terribilis, dignaque Deo: licet enim per angelum efformata esset, tamen Deum referebat: vide Can. 16; tertio, quia Adam sciebat nullum alium esse hominem, qui hanc vocem excitaret; quarto, quia conscientia peccati, ipseque Deus menti ejus suggerebant hanc Dei vindicis esse vocem.
AD AURAM POST MERIDIEM, — puta inclinante die, quando aspirare solent lenes zephyri, et aura ab hominibus diurno aestu fatigatis captari. Ita ex Symmacho, Aquila et Theodotione S. Hieronymus in Quaest. hebraic. Apparuit enim hic Deus, aut potius angelus vice Dei quasi homo, et hominis specie deambulans in paradiso.
Adde, «ad auram,» quia aura sive ventus (flabat enim ex ea parte qua adventans Deus gradiebatur) faciebat audiri sonitum Dei eminus, ut Adam majori Dei metu percelleretur, tempusque haberet latebras quaerendi. Ita Franciscus Arctinensis.
Nota to post meridiem: Illud enim, inquit Irenaeus lib. V, significat quod Christus ad mundi vesperam venturus esset, ad redimendum Adam ejusque posteros.
Tropologiam, quot modis nobis Deus loquatur, vide apud S. Gregorium lib. XXVIII Moral. cap. II et III.
ABSCONDIT SE IN MEDIO LIGNI, — id est lignorum, puta inter arbores densissimas paradisi. Est enallage.
Nota hic cum Pererio quinque peccati fructus et effectus: primus est, quod aperti sint oculi; secundus, est nuditas; tertius, pudor et confusio; quartus, est vermis conscientiae; quintus, est pavor et metus divini judicii. Vere S. Bernardus: «In peccato, ait, transit jucunditas non reditura, manet anxietas non relictura;» quin et Musonius apud Gellium: «Cum quis, ait, per voluptatem aliquid turpe gessit, quod suave est abit, quod turpe et triste est manet.» E contrario in labore virtutum, quod durum et triste est abit, quod suave et laetum est manet.
Versus 9: Ubi es?
Q. d. In alio loco te, o Adam, reliqui, in alio te invenio: gloria te vestiveram, gloriose coram me incedebas, nunc nudum te video et latebras quaerentem; unde hoc tibi accidit? quis in tantam te induxit vicissitudinem? quis fur vel latro te omnibus tuis dotibus spolians, in tantam inopiam te redegit? ubi nuditatis sensus, ubi confusio haec tibi contigit? cur fugis, cur erubescis? cur lates? cur paves? num adstat qui te accuset? num premunt testes? unde tanta formido te invasit? ubi jam sunt illa tam magnifica serpentis promissa? ubi est prima illa tua mentis tranquillitas? ubi securitas animi? ubi pax et fiducia conscientiae? ubi omnis illa tantorum bonorum possessio, malorumque omnium vacuitas? Ita S. Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. XIV. Ubi est, ait, tua bene sibi conscia confidentia? timor iste culpam fatetur, latebra praevaricationem: ubi es ergo? non in quo loco, quaero, sed in quo statu? quo te deduxerunt peccata tua, ut fugias Deum tuum quem ante quaerebas?
Versus 10: Timui, eo quod nudus essem
«Timui,» id est, erubui, verecundatus sum in conspectum tuum venire; nam hisce ficus foliis sola pudenda aegre contexi, caetero corpore adhuc sum nudus. Id est ideo (Hebraeum enim vav, id est et, saepe est causale), «abscondi me.» Sic timor saepe sumitur pro pudore, adeoque timor vel metus reverentiae vocatur ipse pudor et reverentia, ut dixi Hebr. XII, 28.
11. QUIS ENIM. — Vox enim non est in Hebraeo, nec est causalis, sed emphatica, idemque valet quod enim vero, sed enim, atqui. Instat enim et urget hic Deus Adamum, ut suae nuditatis causam et culpam agnoscat.
12. MULIER QUAM DEDISTI MIHI SOCIAM. — Justus in principio accusator est sui: nobis Adam jam post peccatum concupiscentia, superbia et sui amore plenus, praeit quaerere excusationes in peccatis: deinde culpam in uxorem se pellicientem, quin et in ipsum Deum, qui talem dedit uxorem, derivat.
Versus 14: Et ait Dominus Deus ad serpentem
Qui praesens erat coram Deo, Adamo et Eva: licet enim post tentationem daemon reliquisset serpentem, isque huc illucque reptaret; tamen Dei nutu directus fuit ad locum, in quo Adam e latebris a Deo evocatus, coram Deo prodiit; praesertim, quia locus tentationis serpentis, a loco latebrarum Adae non multum distabat: mox enim ut Adam tentatus lapsus est, vestes et vicinas latebras quaesivit.
QUIA FECISTI HOC, MALEDICTUS ES INTER OMNIA ANIMANTIA. — Convertit se Deus ad primum et certum mali auctorem, malesuadum anguem, eique maledicit.
Nota primo, per serpentem hic ad litteram accipi tum verum serpentem, ut vult S. Ephrem, Barcepha, Tostatus et Pererius; tum diabolum, qui erat motor, locutor et quasi anima serpentis.
Unde secundo, hae omnes poenae ad litteram aliquo modo conveniunt serpenti, quia ipse diaboli fuit organum, et ruinae hominum instrumentum: quaedam tamen magis competunt diabolo. De diabolo enim accipiunt haec omnes veteres.
Tertio, serpens est maledictus, quia abominabilis, horridus, venenatus et noxius est prae omnibus animalibus, praesertim homini, cum quo post peccatum naturalem habet antipathiam.
Quarto, licet ante tentationem Evae serpens non erectus (ut vult S. Basilius, homil. De Parad., et Didymus in Catena Lipomani), sed super pectus graderetur reptando per cavernas, terramque comederet: utrumque enim ei est naturale; tamen non erat tunc abominabilis, nec infamis; sed suus ei inter bestias erat locus et dignitas. Post tentationem vero et supplantationem Evae, factus est serpens invisus, infamis, abominabilis homini: atque reptare, lucem et homines fugere, antra sequi, terram comedere, quae prius ei erant naturalia, jam eidem confirmata sunt in poenam, et ordinata in infamiam: cur enim quaeso serpenti in quo non erat culpa, naturalia dona tollerentur, quae nec daemonibus propter peccatum ablata fuerunt? Sic mors homini, et humano corpori ex elementis contrariis composito, est quasi naturalis, sed post ejus peccatum coepit illi esse poena peccati. Sic iris ante naturalis, post diluvium, coepit esse signum pacti inter Noe, hominesque et Deum initi, Genes. IX, 46.
Quinto, congrua et justa fuit haec poena serpentis, scilicet in amicitiam et familiaritatem hominis conatus fuit anguis irrepere: ideo fit illi odium et execratio; erexerat anguem diabolus, ut cum femina misceret colloquium: ideo jubetur in solo repere; persuaserat esum pomi: ideo ad esum terrae damnatur; in os feminam erat intuitus: ideo nunc calcaneum intuetur, eisque insidiatur, ait Delrio.
Sexto, symbolice haec competunt daemoni. Nam, ut ait Rupertus lib. III De Trinitate, cap. XVIII, daemon super pectus graditur, quia jam non coelestia, ut olim cum esset angelus, sed terrena, imo infernalia semper cogitat, atque terra, id est homines qui terrena sapiunt, sunt cibus et pabulum ejus jam post peccatum Adae. Hos enim ipse in terra ventre repere, id est gulae et luxuriae totos vacare docet. Ita S. Gregorius, lib. XXI Moral. cap. II. Rursum S. Augustinus, lib. II De Genesi contra Manichaeos, cap. XVII; Beda, Rupertus, Hugo, Cajetanus: Super pectus, inquiunt, et super ventrem graditur daemon, quia duabus viis homines adoritur et seducit: primo, per superbiam, quae figuratur pectore; secundo, per libidinem, quae adumbratur ventre; in pectore enim est vis irascibilis, in ventre concupiscibilis, quos appetitus commovet et accendit daemon, iisque homines ad gravissima impellit.
Versus 15: Ipsa Conteret Caput Tuum (Protoevangelium)
INIMICITIAS PONAM INTER TE ET MULIEREM. — Quia enim Deus hominem ob peccatum dominio in bestias privavit, hinc serpens homini coepit esse noxius et lethalis; et vicissim homo coepit esse serpenticida, cum ante peccatum nec antipathia, nec horror, nec odium, nec nocendi studium fuisset inter hominem et serpentem.
Tradit Aristoteles salivam hominis cruciare serpentem, et, si tangat fauces (quibus Evam tentavit), eum occidere.
IPSA CONTERET CAPUT TUUM. — Triplex est hic lectio. Prima est codicum Hebraeorum qui habent: «Ipsum,» scilicet semen, «conteret caput tuum;» et ita legit S. Leo, et ex eo Lipomanus. Secunda est: «Ipse (scilicet homo vel Christus) conteret caput tuum:» ita Septuaginta et Chaldaica. Tertia est: «Ipsa conteret caput tuum.» Ita Biblia romana et omnia pene latina legunt cum S. Augustino, Chrysostomo, Ambrosio, Gregorio, Beda, Alcuino, Bernardo, Eucherio, Ruperto et aliis. Accedunt quaedam exemplaria Hebraea, quae pro הוא legunt היא vel הוא, cum chirich parvo vel magno. Adde הוא hu saepe poni pro היא hi, praesertim cum emphasis est, et virile aliquid feminae tribuitur, uti hic est contritio capitis serpentis. Exempla sunt hic vers. 12 et 20. Genes. XVII, 14, Genes. XXIV, 44, Genes. XXXVIII, 21 et 25. Nec obstat verbum masculinum ישוף iascuph, id est conteret; est enim crebra enallage generis in Hebraeo: ut masculinum ponatur pro feminino, et contra, praesertim si causa et mysterium aliquod subsit, sicut hic subest, uti jam dicam. Ergo הי iascuph ponitur pro הי tascuph. Sic cap. II, 23, dicitur יקרא אשה iickare issa, pro תקרא אשה tickare issa. Unde et Josephus lib. I, cap. III, ita legit, uti noster Interpres habet; habet enim: «Praecepit ut mulier capiti ejus plagas inferret,» ut vertit Ruffinus. Ex quo patet olim הוא, id est ipsa, legisse Josephum, sed haereticos typographos vocem γυνή ex eo jam sustulisse.
Nota primo, nullam ex his tribus lectionibus esse rejiciendam; imo omnes sunt verae: nam cum Deus hic opponat quasi antagonistas, mulierem cum suo semine serpenti cum suo semine, consequenter vult dicere, mulierem cum suo semine contrituram caput serpentis; sicut e contrario serpens tam mulieris quam seminis ejus calcaneo insidiatur. Ideoque videtur Moses hic in Hebraeo verbum masculinum cum pronomine feminino permiscuisse dicens, הוא ישוף hi iascuph, ipsa conteret, ut significaret tam mulierem quam semen ejus, adeoque mulierem per semen suum, puta per Christum, contrituram caput serpentis.
Nota secundo: Haec, ut dixi, tam serpenti quam diabolo, qui fuit quasi motor et anima serpentis, ad litteram competunt. Haec enim antipathia, odium, horror et bellum post peccatum ad litteram esse coepit inter serpentes et homines, tam viros quam feminas, uti jam experientia patet. Imo Rupertus, lib. III, cap. XX, specialem et notandam adfert experientiam, scilicet quod caput serpentis difficillime gladiis, vectibus et malleis ita conteri possit, ut totum corpus enecetur; si tamen mulier planta nuda dentem serpentis praevenerit, et caput ejus presserit, statim cum capite totum corpus plane interire.
Rursum, haec ipsa magis Christo et beatae Virgini contra diabolum pugnanti, etiam ad litteram conveniunt. Mulier enim est Eva, quae diabolum contrivit quando poenitentiam egit, vel potius mulier est beata Maria, Evae filia; semen ejus est Jesus et Christiani; serpens est diabolus, semen ejus sunt infideles, omnesque impii. Ergo B. Maria contrivit serpentem; quia ipsa semper plena et gloriosa fuit victrix diaboli, omnesque haereses (quae caput sunt serpentis) in universo mundo contrivit, ut canit Ecclesia; Christus vero perfectissime eum ejusque caput et machinationes contrivit, dum virtute propria in cruce diabolo regnum omne, et spolia sua ademit; atque a Christo tam Eva poenitens, quam Maria innocens, nos quoque omnes virtutem conterendi diabolum, ejusque semen (id est suggestiones; secundo, semen, id est impios homines: horum enim pater et princeps est diabolus) accepimus. Hoc enim est quod dicitur Psalm. XC: «Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.» Et Luc. X: «Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et super scorpiones, et super omnem virtutem inimici.» Et ad Rom. XVI: «Deus conterat Satanam sub pedibus vestris velociter.» Ita Theodoretus, Rupertus, Beda hic, Augustinus, lib. XI De Civit. cap. XXXVI; Epiphanius, lib. II Contra Antidicomarianos, et passim alii Patres.
Apposite S. Chrysostomus, hom. De interdictione arbor., tom. I, Adamo opponit Christum, Evae B. Mariam, serpenti Gabrielem: «Mors, inquit, per Adam, vita per Christum; Evam serpens seduxit, Maria Gabrieli consensit; sed seductio Evae attulit mortem, consensus Mariae peperit saeculo Salvatorem. Restauratur per Mariam, quod per Evam perierat; per Christum redimitur, quod per Adam fuerat captivatum; per Gabrielem promittitur, quod per diabolum fuerat desperatum.»
CONTERET. — Hebraice est ישוף iascuph, quod R. Abraham vertit, percutiet; R. Salomon, contundet; Septuaginta vertunt, τηρήσει, id est conteret; Philo tamen, lib. II Allegor., cum nonnullis legit ἐπιτηρήσει, id est observabit. Unde et Chaldaeus vertit, ipse observabit tibi quae fecisti ei a principio, et tu observabis ei in finem. Proprie Hebraeum שוף scuph videtur significare subito et quasi ex insidiis ac latebris aliquem percutere, obruere, calcare, conterere, ut patet Job IX, 17, et Psalm. CXXXIX, 11; unde et Noster hic mox vertit, insidiaberis.
Vide hic quam deliri fuerint et haeretici et idololatrae, dicti Ophitae, id est serpentini, ab ophis, id est serpente, quem colebant, eo quod ipse suggerendo pomum vetitum, principium cognitionis boni et mali fuerit Adae et posteris ejus: ideoque panem ei offerebant; ritum oblationis refert Epiphanius, haeres. 37.
ET TU INSIDIABERIS CALCANEO EJUS. — Hebraice est idem verbum jam dictum iascuph, quod Septuaginta paulo ante verterunt, τηρήσει, id est conteret: hic vero vertunt τηρήσεις, id est observabis (scilicet insidiando ei), sic enim ex Septuaginta legunt hic Josephus, Philo, S. Hieronymus, Ambrosius, Irenaeus, Augustinus et alii. Solent enim proprie serpentes in pratis et silvis latitantes non aperta vi, sed dolis se ulcisci, atque a tergo incautos mordere et percutere in calce, indeque in totum corpus veneno proserpente occidere. Ita Rupertus.
Symbolice Philo: Calcaneus, inquit, est ea pars animae quae terrenae adharescit naturae, quaeque in sensum et voluptates terrenas prona est et labilis; huic, et per hanc menti et voluntati insidiatur daemon, ideoque Christus discipulorum pedes in ultima coena lavit ut hoc signum esset, dilutum jam esse maledictum illud calcanei, quo ab ipso rerum primordio serpentis morsibus patebat aditus.
Pari modo diabolus insidiatur calcaneo, id est per insidias quasi a tergo percutere conatur (significatur enim hic actus percutiendi non perfectus, sed inchoatus, sive conatus, more Hebraeo) Christum, beatam Virginem et Christianos; sed non praevalet illis quamdiu ipsi manent semen Christi, puta filii Dei. Adde diabolum reipsa percutere et conterere aliquos ex hoc semine, scilicet fideles eos qui in Ecclesia sunt quasi calcaneus, id est imi, viles et terrae affixi.
Rursum Christi caput est divinitas, calcaneus est humanitas; hanc dum offendit et occidit daemon, occisus est: tunc enim Christus contrivit caput illius, id est ejus superbiam dejecit, atque omnem ejus impetum prostravit.
Allegorice, inimicitia haec inter mulierem et serpentem significat odium et bellum continuum inter Ecclesiam et diabolum, uti docet S. Joannes Apocal. cap. XII, vers. 13, et passim Patres: imo aliqui, ut P. Gordonus, Controvers. I, capite XVII, litteraliter hic per mulierem intelligunt Ecclesiam, per serpentem diabolum. Verum mulier potius ad litteram mulierem, mystice Ecclesiam significat; unde Apostolus, Ephes. cap. V, vers. 32, vocat hoc Sacramentum, sive, ut graece est, mysterium Christi et Ecclesiae.
Tropologice, S. Gregorius libr. I Moral. cap. XXXVIII: «Caput, inquit, serpentis conterimus, cum initia tentationis a corde extirpamus, et tum ipse insidiatur calcaneo nostro, quia finem bonae actionis callidius et potentius oppugnat.» Et S. Augustinus in Psal. XLVIII et CIII: «Si Diabolus, inquit, tuum calcaneum observat, tu caput illius observa. Caput illius est initium malae suggestionis; quando incipit mala suggerere, tunc repelle, antequam surgat delectatio, et sequatur consensus. Itaque vitabis caput ejus, atque adeo non apprehendet ille calcaneum tuum,» nimirum:
Principiis obsta: sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras.
Et S. Bernardus, ad sororem De modo bene vivendi, cap. XXIX: «Caput, inquit, serpentis conteritur, quando ibi culpa emendatur ubi nascitur.» Huc accedit Alcuinus, vel Albinus: Diabolus, inquit, insidiatur calcaneo nostro, quia extremum vitae nostrae acrius oppugnat. Hac de causa Sancti fini suo timuerunt, tumque ferventius Deo servierunt. Ita S. Hilarion in morte timens ait sibi: «Septuaginta fere annos Domino servivisti, et mori times?» Abbas Pambo moriens dixit: «Discedo jam hinc ad Deum meum; sed ita, ut qui hactenus vix incoeperim Deum vere et recte colere.» Arsenius: «Da, inquit, Domine, ut vel nunc incipiam pie vivere.» S. Franciscus sub mortem: «Fratres, ait, usque nunc parum profecimus, incipiamus nunc servire Deo; redeamus ad humilitatis et novitiatus primordia;» dixit et fecit, teste S. Bonaventura in ejus Vita. Sic et Antonius: «Hodie, inquit, vos religiosum institutum arripuisse arbitramini.» Et Barlaam ad Josaphat: «Cogita» quotidie «te hodie coepisse servire Deo, te hodie finiturum.» Agatho sancte vixerat, et tamen dicebat: «Mortem horreo, quia alia sunt judicia Dei, alia hominum.»
Versus 16: Multiplicabo Aerumnas Tuas
MULTIPLICABO. — Hebraice הרבה ארבה harba arbe, multiplicando multiplicabo, id est plurimum et certissime multiplicabo. Haec enim geminatio tam multitudinem, quam certitudinem significat.
Triplex hic poena infligitur mulieri ob triplex ejus peccatum. Nam primo, quia credidit serpenti dicenti: «Eritis sicut dii,» audit: «Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos;» secundo, quia gulose pomum vetitum comedit, audit: «In dolore paries;» tertio, quia virum seduxit, audit: «Sub viri potestate eris.» Ita Rupertus.
AERUMNAS ET CONCEPTUS. — Hoc est, aerumnas conceptuum; est enim hendiadys frequens Hebraeis, qualis est illa Poetae: «Aurum frenosque momordit,» id est, frenos aureos momordit.
Aerumnae hae, ante conceptum, sunt sordes et fluxus menstrui; in ipso conceptu, defloratio, pudor et dolor; post conceptum, immunditia, foetor, retentio menstruorum, incontinens appetitus, pondus prolis per novem menses, fastidia, spasmi, et plurima pericula, de quibus Aristoteles, lib. VII De Historia animal. cap. IV.
IN DOLORE PARIES. — Cum hoc dolore conjunctum est saepe periculum vitae, tum matris, tum prolis, idque tam animae, quam corporis, estque hic dolor tantus, ut illa experta dixerit: «Malle se decies sub armis de vita decernere, quam semel parere.» Dolor hic in muliere major est quam in ullo animali, propter continuarum partium difficiliorem divulsionem, ut docet Aristoteles supra cap. IX. Hunc dolorem mulier in statu innocentiae Dei beneficio et providentia effugisset. Ecce quam parva voluptas peccati, gutta, inquam, mellis, quantum fel, quantos dolores in Evam omnesque posteros induxit?
SUB VIRI POTESTATE ERIS. — Non ut prius sponte, libens, mira suavitate et concordia, sed saepe invita, cum summa molestia et repugnantia. Accepit enim hic vir potestatem uxorem coercendi et puniendi.
Ita Molina. Hebraice est: Ad virum teschukatech, id est concupiscentia, discursus, vel recursus; aut, ut Septuaginta et Chaldaeus, conversio tua erit, q. d. Quidquid desiderabis, necesse erit ad virum recurras, ut illud impetres et perficias. Proinde si sapis, oculi tui semper os, oculos, nutum et propensionem viri observent, ut illi placeas, morem geras, eumque tibi devincias. Si sapis, non aliud appetas, quam quod marito placiturum scies; si pacem et quietem amas, cum marito sentias et consentias; cave ne contra stimulum calcitres. Addit Rupertus: «Sub viri potestate eris.» Adeo, inquit, hoc verum est, ut secundum leges Romanas, Gentiles licet, non licuerit uxori condere testamentum, sine viri auctoritate; et quia sub viri erat manu, capite diminuta dicebatur.
Et ipse dominabitur tui. — Dominatus hic viri, si justus et moderatus, legis est naturae; si imperiosus et tyrannicus, praeter naturam est; sed uterque feminae molestus, et poena peccati est; ergo contra naturam est, et instar monstri, si femina viro dominari velit.
Versus 17: Maledicta Terra in Opere Tuo
17. «Quia audisti» — quia obedivisti uxori potius quam mihi. «Maledicta terra in opere tuo.» — Nota cum Ada et Procopio, Abulensi, Pererio, terram hic a Deo maledici non absolute, sed «in opere tuo,» quia scilicet tibi, o Adam, eam laboranti et sudanti paucos dabit fructus, imo saepe tribulos et spinas, ut sequitur.
Secundo, licet ante peccatum terra naturaliter spinas quoque et tribulos germinasset (quod licet negent Beda, Rupertus et alii, verius tamen esse ostendi cap. 1, vers. 12): illud tamen ipsum jam factum est poena hominis peccantis; quia si Adam non peccasset, ex paradisi (in quo amoenitatis loco omnia juvissent et recreassent hominem, nec quidquam fuisset quod eum laederet, ac consequenter in eo non fuissent spinae) fructibus sine ullo labore vixisset; jam autem laborans ut victum sibi paret, spinas saepe et carduos metit, quibus non pascitur, sed laeditur.
Adde tertio, per peccatum hoc Adae primaeva terrae bonitas et fertilitas impedita et imminuta videtur, ideoque crebriores, et pluribus in locis jam germinat tribulos et spinas, quam ante peccatum germinabat; hoc enim factum est Cain peccanti, Genes. IV, 12. Sic quoque Israelitis, ob peccata, Deus saepe per Prophetas minatur coelum aeneum et terram ferream. Sic et hodie saepe Deus urbes et regna ob peccata sterilitate punit. Unde Chaldaeus et Aquila vertunt, maledicta terra propter te; et Theodotion, maledicta terra in transgressione tua: radix enim abar significat transgredi.
Ubi nota quarto: Hebraea jam habent baabureha, id est propter te, uti vertit Chaldaeus et Aquila. Noster vero cum Septuaginta (ex quibus patet hanc lectionem esse priscam, indeque veriorem) legit baabodecha, id est in opere tuo. Litterae enim res et daleth sunt valde similes, ut ab una in aliam facilis sit lapsus.
Tropologice S. Basilius, homil. De Paradiso: Rosa, inquit, hic spinis est conjuncta, tantum non aperta nos voce contestans, et dicens: Quae jucunda vobis sunt, o homines, tristibus permixta sunt. Nam vere in humanis ita comparatum est, ut nullum eorum sincerum sit, sed confestim laetitiae et hilaritati conglutinetur maestitia, conjugio viduitas, puerorum educationi cura et sollicitudo, fecunditati aborsus, vitae splendori ignominia, prosperis successibus dispendia, deliciis satietas, sanitati infirmitas. Florida quidem est rosa, sed mihi tristitiam infligit. Quoties florem hunc video, peccati mei admoneor, propter quod terra ut spinas ac tribulos proferret, condemnata est.
«In laboribus comedes ex ea.» — Hebraeum ittsabon significat laborem mixtum magnis molestiis, aerumnis et doloribus, qualis est agriculturae, isque varius, multiplex et continuus, quo tamen omni vix adhuc victum sibi et suis parat homo.
Notat Isidorus Clarius, congrue cuique suas hic poenas a Deo infligi: nimirum serpens arroganter se erexerat; ideo jubetur repere in terra. Mulier delicias pomi gustarat; ideo parere jubetur in doloribus. Adam ignave cesserat mulieri; ideo in laboribus jubetur victum sibi parare. Hoc est ergo «jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium,» Eccli. XL, 1. Sub hoc jugo gemimus omnes.
Ex ea. — Hebraice comedes eam, puta ejus germina et fructus.
18. «Et comedes herbam terrae» — q. d. Non delicias et fructus paradisi, non etiam perdices, lepores, carnes assas et elixas, sed simplices et viles herbas terrae comedes, tum temperantiae, tum poenitentiae causa. Hebraei enim herbas terrae vel agri vocant vulgares et viles herbas, quibus bruta aeque ac homo vescuntur. Nimirum per peccatum homo factus erat quasi equus et mulus: ergo eodem cum iis cibo vescatur oportet.
Tropologiam vide apud Cassianum, Collat. lib. XXIII, cap. XI.
Versus 19: Quia Pulvis Es, et in Pulverem Reverteris
19. «Quia pulvis es, et in pulverem reverteris.» — Septuaginta, quia terra es, et in terram redibis. Homo ergo post peccatum immedicabili quasi phthisi, puta contrariarum qualitatum pugna et corruptione laborat, quae eum sensim absumit et enecat. Hebraeum aphar proprie pulverem significat; sed, ut ante dixi, pulvis hic, ex quo factus est Adam, fuit aqua mixtus, ideoque lutum et limus terrae, unde et in limum cadaver hominis post mortem resolvitur. Quid ergo superbis, terra et cinis? Hinc patet mortem homini non esse naturae conditionem, sed peccati supplicium. Unde acute S. Augustinus in Sententia 260: «Homo, ait, factus erat immortalis: Deus esse voluit; non perdidit quod homo erat, sed perdidit quod immortalis erat, et de inobedientiae superbia, contracta est poena naturae.» Idem patet Rom. V, 12, et Sapient. II, 23. S. Chrysostomus putat hanc mortis sententiam mitigare illam priorem: «In labore comedes ex ea.» Quam enim haec poena nobis sit utilis, docte ostendit Rupertus, lib. III, cap. XXIV et XXV, ubi inter caetera ait, primo, «ne malam mortem animae suae homo nesciret, et securus usque ad ultimi judicii diluculum in suis voluptatibus dormiret, morte illum carnis percellit Deus, ut saltem ejus instantis metu evigilet; hinc et secundo, diem et horam mortis voluit esse incognitam, quae hominem semper sollicitum, semperque suspensum superbire non sinat.» Tertio, ex Plotino docet misericordiae Dei fuisse, quod hominem fecerit mortalem, ne perpetuis cruciaretur hujus vitae aerumnis. Quarto, voluit Deus hominem vivere in laboribus.
Curis acuens mortalia corda, Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ita Rupertus.
Moraliter, quid ergo est homo? Audi Gentiles. Primo, homo est fortunae lusus, inconstantiae imago, corruptionis speculum, temporis spolium, inquit Aristoteles; secundo, homo est mancipium mortis, viator transiens; tertio, est pila qua ludit Deus, inquit Plautus; quarto, est imbecillum corpus et fragile, nudum, inerme, alienae opis indigens, ad omnem fortunae contumeliam projectum, inquit Seneca; quinto, est corruptionis vinculum, viva mors, sensitivum cadaver, sepulcrum circumvertibile, velamen opacum, inquit Trismegistus; sexto, est simulacrum et tenuis umbra, inquit Sophocles; septimo, est umbrae somnium, inquit Pindarus; octavo, est exul et incola miseri mundi: quid enim jam est mundus, nisi scrinium dolorum, schola vanitatis, forum impostorum? uti dixit quidam Philosophus.
Quid est homo? Audi fideles, sapientes et prophetas. Primo, homo est sperma foetidum, saccus stercorum, esca vermium, inquit S. Bernardus; secundo, homo est ludibrium Dei, inquit Zeno Imperator fugiens, audita suorum clade; tertio, homo est stilla situlae, est locusta, est momentum staterae, est gutta roris antelucani, est foenum, est flos, est nihilum et inane, ut ait Isaias cap. XL, vers. 6, 15, 17, 22; quarto, est universa vanitas, ut ait Psaltes, Psalm. XXXVIII, 6; quinto, est nuntius praecurrens, est navis pertransiens, est avis transvolans, est sagitta emissa, est fumus, est lanugo, est spuma gracilis, est hospes unius diei, Sapient. cap. V, vers. 9; sexto, est pulvis et cinis, ut ait Abraham Genes. cap. XVIII, vers. 27; septimo, «homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis; qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet,» Job XIV, 1. Disce ergo, o homo, tam teipsum, quam mundum contemnere. Audi S. Augustinum in Sentent., Sent. ultima: «Divitiis flores, et majorum nobilitate te jactas, et exultas de patria et pulchritudine corporis, et honoribus qui tibi ab hominibus deferuntur: respice teipsum, quia mortalis es, et quia terra es, et in terram ibis; circumspice eos qui ante te similibus splendoribus fulsere: ubi sunt quos ambiebant civium potentatus? ubi insuperabiles imperatores? ubi qui conventus disponebant et festa? ubi equorum splendidi invectores? ubi exercituum duces? ubi satrapae tyrannici? nunc omnia pulvis, nunc omnia favillae, nunc in paucis versibus eorum memoria est. Respice sepulcra, et vide, quis servus, quis dominus, quis pauper, quis dives? discerne, si potes, vinctum a rege, fortem a debili, pulchrum a deformi. Memor itaque naturae ne extollaris aliquando; memor autem eris, si teipsum respexeris.»
Ita Zozimas, redeunte Paschate, revertens ad locum a S. Maria Aegyptiaca condictum, eam jacentem et mortuam reperit, ac pone in terra scriptum: «Sepeli, Abba Zosima, miserae Mariae corpusculum: terram redde terrae et pulverem pulveri.» Cumque ligonem non haberet, affuit leo, qui unguibus terram effodit, fecitque fossam, in qua Zosimas Sanctae corpus sepelivit.
Versus 20: Et Vocavit Adam Nomen Uxoris Suae Heva
«Vocavit,» postquam ejectus est paradiso: nam statim post peccatum Deique sententiam paradiso est ejectus. Est ergo hic prolepsis sive anticipatio.
Heva. — Hebraice est chavva, id est vivens, aut potius vivificans, a radice chaia, id est vixit, «eo quod» futura «esset mater cunctorum viventium.» Unde Septuaginta pro Heva vertunt ζωή, id est vita. Ab Hebraeo chaia, vel chava, id est vixit, descendit imperativus chave, vel have, id est vive, quae vox est salutantis et bene precantis, q. d. χαῖρε, ὑγίαινε. Pro have Latini dicunt, ave; et Paeni, havo. Unde illud Plauti in Poenulo: Havo (id est ave, salve), cujates estis? aut quo ex oppido? Ita noster Serarius in Josue cap. II, quaest. XXV.
Nota, Rabbinos perperam subjecisse puncta in chavva: punctandum enim et legendum est Cheva, vel Heva; ita enim legerunt Septuaginta, Noster et alii. Sic Rabbini imperite pro Cyrus legunt Cores, pro Darius, Dariaves.
Hoc nomine Heva se et uxorem, ad mortem a Deo damnatos, solatur Adam, quod per Evam gignet posteros viventes, in quibus et ipsi, licet morituri, tamen quasi parentes in filiis victuri sint perenniter.
Hinc Eva typus fuit B. Mariae, quae mater est viventium, non temporali, sed spirituali et aeterna vita in coelo. Ita S. Epiphanius, haeresi 78. Melior ergo mater est Maria quam Eva. Eva enim tam morientium, quam viventium cunctorum mater est, et vocari potest. Unde Lyranus et Abulensis: Eva, inquiunt, significat matrem omnium, non simpliciter, sed aerumnose et misere in hac mortali vita viventium. Hinc pie aliqui contemplantur apte vocari Evam, quasi hoc nomen alludat ad ejulationem parvulorum ex Eva progenitorum: masculus enim recenter natus ejulando dicit a, femina vero dicit e, q. d. Dicant e vel a quotquot nascentur ab Eva. Rursum Eva per anastrophen et apocopen latine est ve; per solam anastrophen est ave, quod B. Virgini salutando detulit Gabriel Archangelus.
Versus 21: Fecit Deus Adae et Uxori Ejus Tunicas Pelliceas
Nota hic disparem genium diaboli et Dei; diabolus hominem voluptatula aliqua supplantat, mox eum in profundo miseriae et confusionis jacentem destituit, ut sit miserabile omnibus, qui eum vident, spectaculum: at Deus miserabili licet hosti suo, succurrit, eum vestit et tegit. Origenes hic non veras tunicas pelliceas, sed carnalia et mortalia corpora intelligit, quibus post peccatum Adam et Eva induti sunt; ridiculum enim, ait, est dicere, quod Deus fuerit Adae coriarius et pellium sutor. Verum hic est error: haec enim verba historice et litteraliter, ut sonant, sunt accipienda, uti docet S. Augustinus, lib. XI De Genes. ad litt. cap. XXXIX, imo ipse Origenes hom. 6 in Levit.: «Talibus, inquit, oportebat indui peccatorem (pelliceis scilicet tunicis), quae essent mortalitatis, quam primo peccato acceperat, et fragilitatis ejus, quae ex carnis corruptione veniebat, indicium.» Theodorus Heracleotes et Gennadius putant arborum cortices hic vocari pelles, indeque vestes Adae esse factas. Verum hoc merito refellit Theodoretus Quaest. XXXIX. Pelles has Deus non creavit ex nihilo, ut vult Procopius, sed eas vel angelorum ministerio animalibus occisis detraxit (non enim unum par in quaque specie, ut vult Theodoretus, sed plura initio creavit Deus); vel aliunde subito transmutavit et efformavit.
Rursum pelles hic naturales, scilicet cum villis et pilis intellige: hoc enim innuit Hebraeum or, et Latinum pelliceas; idque primo, ut hae vestes tam hieme, quam aestate sola inversione Adamo et Evae servirent. Secundo, quia non ad ornatum datae sunt, sed ad necessitatem, ut nimirum nuditatem tegerent, et aeris injurias arcerent. Tertio, quia hae vestes symbolum erant non tantum verecundiae, sed et frugalitatis, continentiae ac poenitentiae. Non purpura, non panno, sed pellibus quasi cilicio Deus homines post peccatum vestivit, ut doceret similem simplicem nobis debere esse vestitum. Hinc SS. quadraginta milites et Martyres apud S. Basilium a praefecto nudati, et in gelidum stagnum conjecti, ut ejus frigore necarentur, hac se voce animabant: «Non amictum, inquiunt, exuimus, sed hominem veterem concupiscentiae deceptione corruptum; gratias agimus tibi, Domine, quod cum isto amictu, simul et peccatum exuere licet: quoniam ob serpentem eum induimus, ob Christum vero exuimus.» Ita frigore pene enecti flammis traduntur, angelis e coelo coronas eorum triumphales ostentantibus. Quarto, hae vestes e mortuorum pellibus factae monebant Adamum, eum mortis fuisse reum. Ita S. Augustinus, lib. II De Genes. contra Manichaeos, cap. XXI, Alcuinus et alii.
Allegorice, Adam vestitus typus fuit Christi, qui licet purus esset et sanctus, indui tamen voluit pellibus, id est vestiri peccatis nostris, dum habitu inventus ut homo, in similitudinem carnis peccati factus est. Quid ergo, o homo, gloriaris in veste serica? Vestis enim est nota et stigma peccati; perinde ut compedes, ut catenae, sive ferreae sive aeneae, sunt symbola et vincula furum et malefactorum. Talis fuit vestis primorum Romanorum Senatorum, de qua Propertius:
Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu, Pellitos habuit rustica corda patres.
Versus 22: Ecce Adam Quasi Unus ex Nobis Factus Est
«Hoc, ait S. Augustinus, lib. II De Genesi contra Manichaeos, cap. XXII, dupliciter intelligi potest: vel unus ex nobis, quasi et ipse Deus, quod pertinet ad insultationem, sicut dicitur: Unus ex senatoribus, utique senator; aut certe, quia et ipse Deus esset, quamvis creatoris sui beneficio, non natura, si sub ejus potestate manere voluisset: sic dictum est, ex nobis, quomodo dicitur, Ex consulibus aut proconsulibus, qui jam non est.» Addit deinde S. Augustinus: «Sed ad quam rem factus est tanquam unus ex nobis? ad scientiam scilicet dignoscendi boni et mali, ut iste per experimentum disceret dum sentit malum, quod Deus per sapientiam novit: et potestatem illam Omnipotentis, quam pati noluit beatus atque consentiens, poena sua discat esse inevitabilem.» Prior sensus germanior est: eum enim exigit to factus est. Est ergo ironia et sarcasmus, q. d. Voluit Adam nobis per esum pomi fieri similis, en quam factus est dissimilis; voluit scire bonum et malum, en in quale ignorantiae barathrum corruit. Ita Gennadius, Theodoretus et Rupertus, qui ait: «Adam quasi unus ex nobis factus est, ut jam non simus nos Trinitas, sed quaternitas: quanquam non cum Deo Deus, sed contra Deum affectaverit esse Deus.» Sunt haec verba Dei Patris non ad angelos, ut vult Oleaster et Abulensis, sed ad Filium et Spiritum Sanctum, ut patet, itaque intelligit ipse Abulensis in cap. XIII, Quaest. 486.
Nunc ergo, — supple cavendum est, vel expellendus est ex paradiso. Est aposiopesis.
Et vivat in aeternum, — sed moriatur, juxta sententiam in eum latam cap. II, vers. 17; mors haec poena est homini, est et poenae abbreviatio; mos enim Dei est, ait S. Chrysostomus hic, ut puniens non minus quam benefaciens, suam erga nos declaret providentiam, q. d. ait Rupertus: «Homo quia miser est, sit etiam temporalis, itaque sit dissimilis tam Deo, quam diabolo: Deus enim et aeternus est et felix, et est ejus aeterna felicitas, felix aeternitas: horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus; aeternitatem vero non amisit, et est ejus aeterna infelicitas, infelix aeternitas. Parcamus, inquit Deus, homini; et quia felicitatem perdidit, aeternitatem quoque praeripiamus infelici; ut in neutro sit quasi unus ex nobis. Nobis est aeterna felicitas, felix aeternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas, et tunc illi commodius reformetur aeternitas, cum fuerit recuperata felicitas.»
Versus 23: Et Emisit Eum de Paradiso
Hebraice est iescallechehu in piel, id est ejecit, expulit eum. Septuaginta addunt, et collocavit eum e regione, seu in conspectu (hoc enim est ἀπέναντι) paradisi, scilicet ut ejus aspectu bonum amissum assidue lugeret et acrius poeniteret.
Nota: Emisit Deus Adam per angelum, qui eum vel manu eduxit, uti Raphael Tobiam; vel abripuit, uti rapuit Habacuc ex Judaea in Babylonem, ut ferret prandium Danieli. Ita S. Augustinus et Abulensis, qui addit angelum ex paradiso Adamum transtulisse in Hebron, ubi creatus fuerat, vixit, et postea sepultus est.
Quaeres, quo die hoc sit factum? Abulensis putat Adamum peccasse et expulsum esse ex paradiso altero die a creatione sua, id est sabbato. Pererius octavo die, idque hoc fine, ut interim aliquot dierum intervallo beatum illum in paradiso statum experiretur. Alii quadragesimo die: unde Christus pro hac Adae gula totidem, id est quadraginta diebus jejunavit. Alii trigesimo quarto anno, sicuti triginta quatuor annos Christus vixit, et peccatum hoc expiavit.
Verum communiter Patres, S. Irenaeus, Cyrillus, Epiphanius, Sarugensis, Ephrem, Philoxenus, Barcepha, et Diodorus apud Pererium, tradunt Adamum eodem die quo creatus est peccasse, et die paradiso ejectum esse, scilicet feria sexta die Veneris; imo sub eamdem horam, qua Christus in cruce mortuus est extra Jerusalem, et latronem nosque omnes paradiso restituit. Huic sententiae favet series Scripturae: nam ex vers. 8 patet haec contigisse post meridiem, remittente se aestu, et leni aura afflante. Favet et invidia diaboli, quae non permisit diu Adamum stare. Favet et perfectio naturae in qua conditus est Adam, per quam ipse, uti et angelus, statim se resolvit, et alterutram partem elegit. Denique si diu in paradiso fuisset, utique ex arbore vitae comedisset. Sicut ergo Christus eodem loco, scilicet in monte Calvariae, voluit crucifigi, in quo sepultus erat Adam: ita ipse diem peccati et exilii nostri tunc notavit, damna diei ut solveret et dependeret.
Addunt S. Ephrem apud Barcepha, in fine lib. I De Paradiso; Philoxenus et Jacobus Sarugensis, Adamum creatum esse hora nona matutina, et paradiso expulsum esse hora tertia pomeridiana, itaque in paradiso tantum sex horas commoratum esse.
Versus 24: Cherubim et Flammeus Gladius
«Et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem.» — Quaeres, qui sint Cherubim, quis gladius hic?
Primo, Tertullianus in Apologetico, et D. Thomas, II-II, Quaest. CLXV, art. ultim., putant esse zonam torridam, quae ob aestum impervia est, quam proinde Deus, inquiunt, inter hasce nostras regiones et paradisum interposuit.
Secundo, Lyranus et Tostatus volunt haec esse ignem undique paradisum ambientem. Idem censent multi Patres citandi in fine hujus capitis.
Tertio, Theodoretus et Procopius censent esse μορμολύκια, et spectra quaedam terribili forma, qualia terriculamenta contra aves ponuntur in hortis.
Verum dico, haec omnia proprie ut sonant accipienda esse, nimirum quod angeli ex ordine Cherubim positi sint ante paradisum, ut ejus aditu prohiberent tum Adam et homines, tum etiam daemones, ne scilicet ipsi paradisum ingressi fructum arboris vitae decerperent, quem hominibus offerrent, pollicentes eis immortalitatem, ut hac ratione eos ad sui amorem et cultum pellicerent. Ita S. Chrysostomus, Augustinus, Rupertus et alii.
Nota primo: Cherubim potius, quam Thronis, Virtutibus, aut Principatibus custodia paradisi demandata est, quia Cherubim sunt vigilantissimi et perspicacissimi; unde a scientia vocantur Cherubim, ideoque aptissimi sunt vindices omniscientiae Dei, quam ambierat Adam. Hinc patet angelos superiores quoque mitti ad terram, uti ostendi Hebr. I, vers. ult.
Nota secundo: Videntur hi Cherubim fuisse humana forma induti; nam habent et vibrant flammeum gladium, et in omnes partes versatilem, ut eo feriant eos, qui paradisum ingredi volent.
Nota tertio: Pro flammeum gladium hebraice est lahat hachereb, id est flammam gladii. Unde incertum est an gladius hic fuerit flamma habens formam et speciem gladii, an vero revera fuerit gladius, sed igne candens, fulgurans et quasi flammas vomens.
Nota quarto: Ablatus est et cessavit hic gladius, uti et Cherubim; quando paradisus desiit, puta in diluvio.
Allegorice, ut S. Ambrosius ad illud Psal. CXVIII, «Retribue servo tuo, et vivam,» et Rupertus lib. III, cap. XXXII, hic flammeus gladius est ignis Purgatorii, quem ante paradisum coelestem morientibus, necdum in hac vita plane purgatis, posuit Deus; indeque Cherubim, id est angeli, animas plane purgatas in paradisum, puta in coelum educunt. Imo S. Ambrosius, Origenes, Lactantius, Basilius, Rupertus ex hoc loco putant ante coelum positum esse ignem, quem omnes animae, etiam S. Petri et S. Pauli, post mortem transire debeant, ut eo examinentur, et si impurae reperiantur, ut per eum purgentur, de quo dixi I Corinth. III, 15.
Moraliter nota: Sex poenae indictae sunt Adae (cum Eva) et posteris ejus, quae congrue respondent sex ejus peccatis: primum ejus peccatum fuit inobedientia: ob hanc sensit carnis et sensus rebellionem; secundum fuit gula: ob hanc punitus fuit labore et fatigatione. «In sudore, inquit, vultus tui vesceris pane tuo;» tertium fuit furtum pomi: ob hoc punitus fuit carnis dolore, puta fame, siti, frigore, calore, morbis, etc. «Multiplicabo, ait, aerumnas tuas;» quartum fuit infidelitas, qua discredidit Deo, et credidit daemoni: ob hanc punitus fuit morte, qua anima discedit et separatur a corpore; quintum fuit ingratitudo: ob hanc privari meruit sua substantia, quam a Deo acceperat, et incinerari. «Pulvis, ait, es, et in pulverem reverteris;» sextum fuit superbia: per hanc meruit privari paradiso, coelo et coelitibus, atque detrudi in tartara.
Ex dictis patet peccatum Adae, si primam et propriam speciem peccati spectes, non fuisse omnium gravissimum: fuit enim inobedientia legis positivae Dei, hac autem gravior est blasphemia, odium Dei, obstinata impoenitentia, etc. Quare gravius peccarunt Arius, Lutherus, Judas et alii, quam Adam. Si tamen damna ex hoc peccato consecuta spectes, fuit Adae peccatum omnium gravissimum: per hoc enim ipse se et omnes suos posteros perdidit, adeoque quicumque damnatur, propter hoc peccatum vel immediate, vel mediate damnatur; et hac ratione hoc peccatum dici potest irremissibile; quia in omnes posteros ejus culpa et poena transit, nec id remitti aut impediri ullo modo potest.