Cornelius a Lapide
Index
Caput Quartum
Synopsis Capitis
Adam gignit Cain et Abel. Secundo, vers. 8, Cain occidit Abel, ideoque a Deo maledicitur, fitque profugus. Tertio, vers. 17, recensetur progenies Cain. Quarto, vers. 25, Adam gignit Seth, et Seth Enos.
Textus Vulgatae: Genesis 4:1-26
1. Adam vero cognovit uxorem suam Hevam: quae concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. 2. Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. 3. Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino. 4. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus. 5. Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. 6. Dixitque Dominus ad eum: Quare iratus es, et cur concidit facies tua? 7. Nonne si bene egeris, recipies; sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. 8. Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. 9. Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio. Num custos fratris mei sum ego? 10. Dixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. 11. Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. 12. Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. 13. Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. 14. Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. 15. Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. 16. Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad Orientalem plagam Eden. 17. Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch: et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. 18. Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. 19. Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. 20. Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. 21. Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. 22. Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema. 23. Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae: Audite vocem meam, uxores Lamech, auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. 24. Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies. 25. Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. 26. Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste coepit invocare nomen Domini.
Versus 1: Cognovit
COGNOVIT. Hoc verbo Scriptura honeste significat copulam carnalem; quia enim Hebraei virginem vocant alma, id est absconditam et incognitam viro, hinc eam corrumpere, vocant eam cognoscere, vel revelare ejus turpitudinem, ut patet Levit. XVIII.
Aliqui Rabbini, cum nostris haereticis, putant Adamum in paradiso cognovisse Evam. Sed ex hoc loco communiter Patres docent contrarium, scilicet Adam et Evam in paradiso mansisse virgines. Hic enim post ejectionem e paradiso prima copulae eorum fit mentio: «Nuptiae,» ait S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum, «terram replent, virginitas paradisum.» Videtur ergo haec prima extra paradisum fuisse Adae et Evae generatio, ac consequenter Cain fuit eorum primogenitus. Id enim insinuat vox Evae, eum parientis: «Possedi hominem per Deum,» q. d. Jam primum peperi filium, factaque sum mater hominis.
Peperit Cain Dicens: Possedi Hominem
Cain hebraice idem est quod possessio, a radice kana, id est possedi. Arabicus vertit, lucrata sum per Deum virum. Ludit ergo Goropius Becanus, qui nomen Cain a lingua Flandrica accersit, quasi Cain idem sit quod quaet eynde, id est, malus finis vel exitus. Itaque Cain hebraice idem est quod possessio; est enim filius quasi parentum possessio et supellex: unde jure naturae est patris in filium potestas; hinc patres vocantur domini Matth. XI, vers. 25; Eccli. XXIII, 1. Hinc factum est ut Persae (teste Aristotele in Politic.) liberis uterentur quasi servis. Hinc etiam Sclavi (teste Accursio) filios arbitrio suo vendebant et occidebant. Dicit ergo Eva: «Possedi hominem,» sed «per Deum,» q. d. Natus est mihi filius, quasi possessio mea; sed idem potius est Domini possessio, et haereditas mihi a Deo donata. Ita S. Chrysostomus: «Non (inquit Eva) natura mihi puerum dedit, sed divina gratia.» Sic Jacob ad Esau: «Parvuli, inquit, sunt quos donavit mihi Deus,» Gen. XXXIII, 5. Discant hic parentes proles esse dona Dei.
Probabiliter censet Torniellus in Annal., Cain genitum esse mox post expulsionem Adae et Evae e paradiso, scilicet primo anno mundi et Adae, tum quia Adam et Eva creati sunt in statura perfecta et habili ad generandum; tum quia post peccatum mox acres libidinis et copulae stimulos senserunt; tum quia ipsi erant soli in mundo, et per eos Deus volebat statim propagari et multiplicari toto orbe genus humanum. Unde sequitur Cain occidisse Abel anno aetatis 129, scilicet paulo ante ortum Seth. Seth enim illo anno natus est, ut patet cap. V, vers. 3. Quocirca improbabile est quod censent aliqui, Adamum et Evam lugentes suum peccatum et lapsum, per centum annos abstinuisse usu conjugii, centesimo vero anno copulatos genuisse Cain, et mox Abel: unde Cain anno trigesimo aetatis occidisse Abel, ideoque mox loco Abelis Adamum genuisse Seth, anno mundi 130, ut videtur cap. V, vers. 3.
Hoc, inquam, est improbabile: sciebat enim Adam se esse constitutum a Deo, ut esset seminator et propagator generis humani; sciebat insuper se a Deo damnatum ad mortem, brevique moriturum, sciebat incertam esse diem mortis suae. Quis ergo credat eum centum annis generatione et propagatione sui generis abstinuisse, cum nesciret an centum annis esset victurus?
Aeque improbabilis et fabulosa est visio, quam S. Methodio Martyri falso attribuit Petrus Comestor in Scholast. Hist. Genes. cap. XXV. Quod scilicet Adam et Eva, anno aetatis, aeque ac mundi decimo quinto, genuerint Cain, et sororem ejus Calmanam; anno vero trigesimo genuerint Abel, et sororem ejus Delboram; anno vero 130 Cain occiderit Abel, quem parentes ejus planxerint centum annis, et post planctum genuerint Seth, anno aetatis et mundi 230, ut habent Septuaginta. Nam praeter jam dicta, est hic in numeris apud Septuaginta manifestus error, et pro 200 legendum 130, ut habent Hebraea, Chaldaica, Latina.
Tropologice: «Cain dictus est acquisitio, quod omnia sibi acquireret; Abel, qui omnia referret ad Deum (Abel enim S. Ambrosio dictus est quasi hab el, id est dans Deo omnia, utpote quae accepit ab eo), nihil sibi arrogans,» ait S. Ambrosius, libro I De Cain et Abel, cap. I. Cain ergo significat arrogantes, qui omnia suo ingenio attribuunt: Abel humiles, qui omnia Deo datori accepta referunt. Et cap. II: «Per Abel, inquit, intelligitur populus» Christianus (sicut per Cain Judaei parricidae Christi et Prophetarum) «adhaerens Deo, sicut et David ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est.» Et cap. IV, docet Cain esse typum malitiae, Abel virtutis. Significatur ergo quod Cain, id est «malitia praecedat tempore, sed juvenescat infirmitate. Habet illa aetatis stipendium, virtus autem praerogativam gloriae, quam plerumque justo cedit iniquus,» sicut Cain cessit Abeli in favore et honore apud Deum.
Per Deum
Praepositio per non est jurantis, sed gratulantis et auctorem generationis agnoscentis. Hebraice est et Adonai. Isidorus Clarius putat et hic esse articulum accusativi, ideoque vertit: Possedi hominem Deum, quasi Eva haec dixerit in spiritu praevidens, Christum, qui Deus est et homo, ex se nasciturum. Verum quid hoc ad Cain? nec enim ex Cain, sed ex Seth natus est Christus. Vox ergo et, hic non est articulus, sed praepositio significans cum, coram. Unde Chaldaeus vertit coram Domino, alii cum Domino; quod Noster clariore sensu expressit vertens, per Dominum, puta «per Deum.»
Versus 2: Rursumque Peperit
RURSUMQUE PEPERIT. Rabbini, et ex eis Calvinus, putant ex eodem conceptu Evam peperisse gemellos, Cain et Abel, quia hic in Abel non repetitur verbum concepit, sed tantum peperit; unde idem extendunt ipsi ad alias illius aetatis generationes, putantque Evam aliasque feminas initio mundi semper peperisse geminos, ut homines eo citius multiplicarentur. Sed haec temere et sine fundamento asseruntur; Moses enim hic compendio utitur, et in verbo peperit praesupponit et subaudit verbum concepit. Nemo enim parit nisi quae ante concepit. Spiritus Sanctus enim hic non conceptus, sed partus et proles hominum primorum recensere intendit.
Abel
Josephus et Eusebius Abel interpretantur luctum, quasi Hebel, id est Abel, idem sit quod Ebel, ut he ponatur pro aleph; quia Abel primus mortalium sua morte ingentem luctum attulit parentibus, inquit Eusebius, lib. XI De Praepar. cap. IV. Verum proprie Abel, vel, ut hebraice dicitur Hebel, significat vanitatem. Unde Ecclesiastes ait: hebel habalim col hebel: «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.» Videtur mater Eva praesagisse Abeli celerem necem, aut certe memor se cum posteris ad mortem paulo ante damnatam, vocavit eum Abel, id est vanitas, q. d. «Universa vanitas est omnis homo vivens,» atque possessio hominis similis est vanitati, quia «in imagine (instar umbrae) pertransit homo.» Ita Rabanus, Lipomanus et alii.
Abel mansisse et mortuum esse virginem docent contra Calvinum communiter Patres; idque colligunt ex eo quod Scriptura non meminerit uxoris et prolium ejus, sicut meminit uxoris et prolium Cain. Ita S. Hieronymus, Basilius, Ambrosius et alii. Hinc ex Abel, haeretici quidam nominati sunt Abeliani, vel Abeloitae, qui instar Abelis uxoribus non miscebantur, sed filios vicinorum adoptabant, et haeredes sibi adsciscebant, nimirum puerum et puellam simul. Ita S. Augustinus, lib. De Haeres., haeresi 87, tom. VI.
Versus 3: Post Multos Dies
POST MULTOS DIES, post multos annos; S. Ambrosius, lib. I De Cain, cap. VII, hoc tribuit culpae: «Duplex, ait, culpa Caini: una quod post dies obtulit, altera quod non ex primis fructibus. Sacrificium autem et celeritate commendatur, et gratia,» etc.
Ut Offerret Cain de Fructibus Terrae
Secundos scilicet et viliores fructus; hi enim vocantur in Scriptura fructus terrae. Primos ergo et meliores fructus sibi reservabat Cain; opponitur enim Abelo, qui obtulit Deo primogenita, et «de adipibus,» id est, optima et pinguissima gregis sui, quia ingenti fide, reverentia et amore prosequebatur Deum. Ita S. Ambrosius, lib. I De Cain et Abel, cap. VII et X: «Obtulit, inquit, a fructibus terrae, non a primis fructibus primitias Deo. Hoc est primitias sibi prius vindicare, Deo autem sequentia deferre. Itaque cum vere anima corpori, tanquam servo domina, sit praeferenda, utique primitias ejus, hoc est animae, prius quam corporis offerre debemus.» Addit Abelem liberalem, animalia; Cainum avarum, fruges terrae duntaxat obtulisse. Idem, lib. II, cap. V, ait Abelem a Deo praelatum Caino, eo quod pinguiora gregis offerret, sicut David docet dicens: «Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et, Holocaustum tuum pingue fiat; hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum, et quodam pabulo fidei ac devotionis, verbique coelestis uberiora alimonia saginatum est.»
Et cap. VI: «Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens; non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juvenili divinae cognitionis fervore rubescat.»
Abelis est haec vox: «Sacrum pingue dabo, non macrum sacrificabo.» Caini ex adverso haec: «Sacrificabo macrum, non dabo pingue sacrum.»
Docet S. Athanasius in illud, «Omnia mihi tradita sunt,» Cain et Abel a patre Adamo didicisse religionem et ritum sacrificandi; unde sequitur, primo omnium Adamum sacrificasse.
Moraliter Philo, lib. De Sacrific. Abelis et Cain: «Sicut, ait, Cain de fructibus et non de primitiis Deo sacrificium obtulit, sic sunt multi qui dant primatum creaturae, secundarium honorem numini,» v. g. Qui ex frugibus pejores dant pro decimis, qui proles stupidas, turpes, mancas, inertes dant Religioni, pulchras et ingeniosas conjugio.
Versus 4: Respexit Dominus ad Abel
RESPEXIT DOMINUS AD ABEL ET AD MUNERA ejus. Primum fuit causa secundi, ideo enim placuerunt Deo munera Abel, quia placuit ipse Abel; sacrificia enim vetera non placebant Deo ex opere operato, uti placet sacrificium legis novae, sed tantum ex opere operantis. Unde Rupertus, lib. IV De Gen. cap. II, sic ait: «Apostolus dicit (Hebr. XI): Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo: per quam testimonium consecutus est esse justus,» etc. «Fide, inquit, plurimam; nam cultu, vel religione, parem uterque obtulit, et proinde uterque recte obtulit, sed non recte divisit. Nam Cain cum Deo offerret sua, seipsum sibi retinuerat, repositum habens cor in cupiditate terrena. Hujusmodi portionem Deus non accipit, sed per se inquit Proverb. cap. XXIII: Fili, praebe cor tuum mihi. Porro Abel primo cor suum, deinde rem suam offerendo plurimam hostiam per fidem obtulit.» Fidem hanc explicat cap. IV, ubi docet Abelem hoc suo sacrificio praesignasse et praecucurrisse sacrificium Christi in Eucharistia. «Quia vere, inquit, sacrificium quod illa nocte Pontifex noster Jesus Christus instituit, quamvis exteriori specie panis sit et vinum, in veritate Agnus est Dei, primogenitus omnium agnorum vel ovium, quae pertinent ad caulas coeli, ad pascua paradisi.» Vere S. Augustinus (vel quisquis est auctor, non enim videtur esse hoc opus S. Augustini), lib. I De Mirabil. S. Script. cap. III: Justitia, ait, triplex in Abel fuit: prima, virginitas, non generando; secunda, sacerdotium, munera Deo placita offerendo; tertia, martyrium, proprium sanguinem effundendo: cui primam figuram Salvatoris gestare conceditur, qui virgo, martyr et sacerdos esse videtur. Et paulo ante: «Abel, inquit, totius humanae justitiae princeps, in ipso mundi principio sanguinis sui tripudio coronatus martyrio arripitur.» Et mox: «Huic Abel Dominus Jesus Christus primatum justitiae hominum commisit, ita inquiens: A sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae,» Matth. XXIII, 35.
Nota: Pro respexit hebraice est iissa, quod Symmachus vertit, delectatus est; Aquila, consolationem accepit; Chaldaeus, suscepit cum beneplacito. Proprie iissa significat respexit, a radice scaa; sin legas aliis punctis iasca, significat delectatus est, a radice scaa, per duplex ain, et ita legit Symmachus et Aquila.
Quaeres, quo signo declararit Deus sibi placere oblationes Abelis, non autem Cain? Respondeo: Communiter tradunt Patres Deum id igne de coelo misso in sacrificium Abelis, non autem Caini, declarasse: ignem enim hunc combussisse et consumpsisse sacrificium Abelis, Caini vero sacrificium intactum reliquisse.
Rident hoc Lutherus et Calvinus, quasi Judaicas fabulas. Verum id ipsum asserunt et tradunt S. Hieronymus, Procopius, Cyrillus hic, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius in cap. XI ad Hebr. vers. 4, et Cyprianus, orat. De Nativit. Domini. Unde et Theodotion vertit, et inflammavit Dominus super Abel et sacrificium ejus, super Cain non. Hoc enim eodem ignis et conflagrationis victimae signo solet Deus probare et acceptare sacrificia, ut Gedeonis, Judic. cap. VI, vers. 11; Manue, Judic. XIII, 20; Aaronis, Levit. IX, 24; Eliae, III Reg. XVIII, 38; Davidis, I Paralip. XXI, 26; Salomonis, II Paralip. VII, 1; Nehemiae, II Machab. I, 32.
Versus 5: Ad Cain Autem
AD CAIN AUTEM ET AD MUNERA ILLIUS NON RESPEXIT, non inflammavit ea. Ita narrat Nazianzenus, orat. I in Julianum, duos nepotes Constantii imperatoris, Gallum et Julianum, volentes exstruere templum supra tumulum Mamantis Martyris, inter se divisisse opus, sed partem illam quae exstruebatur a Gallo, vere pio et fideli, felicissime processisse: partem autem quae exstruebatur a Juliano, qui apostata futurus, jam mente corruptus erat, non potuisse unquam coalescere, quod terra contremiscens omnia quasi removeret, quia Martyr noluit honorari ab eo, a quo collegas suos contumelia afficiendos praevidebat; et quia Deus qui corda intuetur, opus Galli, tanquam Abelis sacrificium, admisit, opus vero Juliani, tanquam sacrificium Caini, abjecit, inquit Nazianzenus. Praeclare S. Cyprianus, tract. De Orat. Domin.: «Non, inquit, Caini et Abelis munera Deus, sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere, qui placebat in corde. Abel pacificus et justus dum Deo sacrificat innocenter, docuit et caeteros quando ad altare munus offerunt, sic venire cum Dei timore, cum simplici corde, cum lege justitiae, cum concordiae pace. Merito ille dum in sacrificio Dei talis est, ipse postmodum sacrificium Deo factus est, ut martyrium primus ostendens, initiaret sanguinis sui gloria Dominicam passionem, qui et justitiam Domini habuerat et pacem.»
Versus 6: Cur Concidit Facies Tua
CUR CONCIDIT FACIES TUA? CUR ira, odio, invidia in fratrem contabescis, eaque vultus tristitia et dejectione prodis? cur lividis et dejectis in terram oculis parricidium incipis meditari? ita Rupertus. Unde Arabicus vertit, contristatus est vultus ejus.
Versus 7: Nonne Si Bene Egeris
NONNE SI BENE EGERIS, RECIPIES? tum quietem et gaudium conscientiae, tum favorem meum, utque simili signo, puta igne de coelo misso, attester te tuaque sacrificia mihi placere, sicuti testatus sum Abeli, quod te nunc ita cruciat; tum denique bona praesentia et aeterna recipies: haec enim omnia virtutis sunt merces.
Pro recipies hebraice est scet, quod significat ferre, elevare, portare, recipere, rursum remittere. Unde Chaldaeus vertit, dimittetur tibi, scilicet invidia et impietas tua; Septuaginta vertunt, «nonne si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti? quiesce.» Quod S. Ambrosius, Chrysostomus, Augustinus, sic exponunt: Quia in recta, inquiunt, divisione prima secundis, coelestia terrenis praeferenda sunt; Cain autem primas sibi, secundas dabat Deo, ideoque non recte cum Deo divisit. Tertio, alii sic vertunt, nonne si bene egeris, attolles? subaudi vultum, q. d. Nonne incedes recto vultu, vivesque in gaudio et laetitia? unde et Vatablus vertit, nonne si bene egeris, exaltatio erit tibi? q. d. Tu videris dolere quod frater tuus sit clarus, et evectus supra te; at si studueris bene facere, attolleris ut ille; sin autem male egeris, statim in foribus peccatum aderit.
Peccatum
PECCATUM, id est poena peccati, quae quasi canis aut Cerberus cubans (hoc enim est Hebraeum robets) fores peccati obsidet, tanquam peccati vindex; hic, mox ut male egeris, tibi aderit, tibi allatrabit, te mordebit et lancinabit. Canis hic est vermis conscientiae, mentis turbatio et indignatio, ira Dei capiti peccatoris imminens, tribulatio, angustia omnesque aerumnae praesentes et aeternae, quibus Deus peccata punit. Unde Chaldaeus vertit: «In diem judicii peccatum tuum servatum est, in qua ulciscetur de te.»
Nota prosopopaeiam. Peccatum hic inducitur quasi tyrannus, qui cum suis asseclis tam lictoribus, quam molossis peccantem assidue insequitur. Nam, ut Poeta ait: «Noxa caput sequitur.» Et Horatius, lib. III Carminum, ode 3: «Raro antecedentem scelestum / Deseruit pede poena claudo.»
Ut enim alia taceam, magna poena est «Nocte dieque suum gestare in pectore testem, / Occultum quatiente animo tortore flagellum.»
Conscientia ergo sceleris, ipsa sui vindex, tortor et carnifex est, uti pulchre docet S. Chrysostomus, conc. I De Lazaro. Et S. Augustinus in Sententiis, Sentent. 191: «Nullae, ait, poenae sui graviores sunt quam malae conscientiae, in qua cum non habetur Deus, consolatio non invenitur. Et ideo invocandus est liberator, ut quem tribulatio exercuit ad confessionem, confessio perducat ad veniam.» Ita Alexander Macedo cum Clitum sibi carissimum ac fidelissimum temulentus occidisset, mox conscientia sceleris furens, sibi mortem inferre voluit, sed a suis fuit prohibitus, teste Seneca epist. 83. Ita Nero Caesar, auctore Dione, matre trucidata, aiebat se specie materna exagitari verberibus furiarum, tedisque ardentibus, nulloque loco tutum posse consistere. E contrario, «nullum theatrum virtuti conscientia majus est,» ait Cicero, Tuscul. II, et Horatius in Odis: «Integer vitae scelerisque purus / Non eget Mauri jaculis, nec arcu, / Nec venenatis gravida sagittis, / Fusce, pharetra.»
Nimirum, «secura mens quasi juge convivium.» Ita S. Augustinus, Contra Secundinum cap. I: «Senti, inquit, de Augustino quodlibet; sola me conscientia in oculis Dei non accuset.»
Sed Sub Te Erit Appetitus Ejus, et Tu Dominaberis Illius
Calvinus, ne cogatur ex hoc loco admittere liberum arbitrium dominans peccato et concupiscentiae, censet pronomen ejus referre Abelem, non peccatum, sensumque esse, q. d. Ne, o Cain, invideas Abeli juniori fratri tuo; nam ipse in tua potestate permanebit, et tu ei tanquam primogenitus dominaberis. Favet huic expositioni unus S. Chrysostomus, homilia 18.
Verum nulla Abelis hic facta est mentio, ac proinde pronomen ejus Abelem referre nequit, ut docet S. Ambrosius, lib. II De Cain et Abel, cap. VII; et S. Augustinus, lib. XV De Civit. VII. Unde Arabicus clare vertit, «in electione tua appetitus ejus, et tu dominaberis illius.» Electio enim est actus proprius liberi arbitrii, per quem dominatur suis actionibus.
Dices: Pronomen ejus in Hebraeo est masculinum; chattat autem, id est peccatum, est femininum: ergo vox ejus nequit referre peccatum, sed Abelem respicit.
Respondeo, Hebraeum chattat non solum esse femininum, sed masculinum; patet hic cum ait chattat robets, peccatum cubans apud te, tibi aderit; si enim esset femininum, dicere debuisset robetsa. Idem patet Levit. XVI, 24, chattat hu, peccatum est ipse, non hi, id est ipsa.
Dices secundo, Hebraice est elecha tescukato, id est, ut vertunt Septuaginta, ad te conversio ejus.
Respondeo, sensus hujus phrasis est: peccatum, ejusque appetitus et concupiscentia, te sollicitabit ad sibi consentiendum, sed ita, ut ad te converti, et a te consensum petere et impetrare debeat; quod Noster quoad sensum clare vertit, sub te erit appetitus ejus. Pari enim modo Evae dixit cap. III, vers. 16, el ischech tsecukatesch, ad virum erit conversio tua, quod noster quoad sensum clare vertit, sub viri potestate eris. Unde ibi, aeque ut hic, sequitur, et ipse dominabitur tui.
Dico ergo vocem ejus referre peccatum, non Abelem, sensumque esse, q. d. Potes, o Cain, per arbitrii libertatem et gratiam meam tibi praeparatam, tuae concupiscentiae et appetitui invidiae, tanquam mancipio dominari. Quid clarius pro arbitrii libertate dici potuit? Unde Targum Hierosolymitanum ita vertit, «in manum tuam tradidi potestatem concupiscentiae tuae, et tu dominare ei, sive ad bonum, sive ad malum.» Ita exponunt S. Ambrosius et S. Augustinus supra, S. Hieronymus, Rabanus, Rupertus, Hugo, Beda, Alcuinus et Eucherius hic; quin et S. Chrysostomus hom. 18 citata, aperte docet Cainum potuisse dominari suae concupiscentiae. Vide Cardinalem Bellarminum, docte aeque ac solide hunc locum, uti et alios omnes, pertractantem.
Et Tu Dominaberis Illius
Tu illi dominari potes, ideoque debes: si enim non posses, nec deberes. Deus enim homini non praecipit impossibilia.
Nota hic quantum sit dominium voluntatis, non tantum in motus et actiones externas, sed etiam in appetitus et passiones internas. Sentias licet aestus cholerae aut libidinis maximos, voluntate tua forti et constanti iis renitere, dicitoque: Nolo iis consentire, ii mihi displicent, eos detestor; et dominaberis cholerae ac libidini, erisque coram Deo et hominibus, non cholericus, sed mansuetus cholerae domitor; non incestus, sed castus libidinis victor. Tanta est vis et imperium voluntatis. «Magna, inquit S. Chrysostomus serm. De Zachaeo, vis est voluntatis, quae nos efficit posse quod volumus, et non posse quod nolumus.»
Vidit hoc Seneca qui, ad iram domandam, hoc inter caetera dat remedium lib. II De Ira, cap. XII: «Nihil, ait, est tam difficile et arduum, quod non humana mens vincat, et in familiaritatem perducat assidua meditatio; nullique sunt tam feri et sui juris affectus, ut non disciplina perdomentur. Quodcumque sibi imperavit animus, obtinuit; quidam, ne unquam riderent, consecuti sunt; vino quidam, alii venere, quidam omni humore interdixere corporibus.»
Solerter ergo et vere sanctus quidam doctor dixit: «Quidquid toto corde, tota intentione, toto desiderio vis, id es certissime.» Vis toto corde et efficaciter esse humilis? hoc ipso reipsa es humilis; vis efficaciter esse patiens, obediens, constans? hoc ipso reipsa es patiens, obediens, constans. Quare prudenter suadet: «Si, ait, magna dare aut facere non potes, magnam saltem habeto voluntatem, eamque ad immensa extende,» v. g. pauper es, habeto voluntatem efficacem dandi largissimas eleemosynas, si facultates suppeterent, et vere eris largissimus et liberalissimus; parva habes talenta, parvas vires Dei gloriam et salutem animarum promovendi: concipe efficax desiderium, et ex toto corde offer Deo mille animas, mille vitas, mille corpora, si ea haberes; offer ingens desiderium laborandi et patiendi ardua quaeque ad ejus amorem et plurimorum salutem; atque Deus voluntatem tuam pro facto computabit: voluntas enim seria et resoluta omnis virtutis et vitii, omnis meriti et demeriti fons est et causa.
Ita S. Christina virgo et martyr, patris sui Urbani, Tyri Italiae oppidi praefecti, idola argentea confringens, blandimenta illius voluntate firma despexit, minas irrisit; non flagellis, non ungulis dilaniata constantiam mutavit; quinimo lacerae carnis frustum in patrem projiciens ait: «Satiare carnibus, miser; quas genuisti: filiam comedere potes, at certe ut impietati tuae consentiat, facere non potes.» Hinc rotis alligatur, et subdito igne uritur, in lacumque dejicitur; mox defuncto patre, a Dione ejus successore in oleo, resina et pice coquitur: inde ad Apollinis statuam adorandam ducta, eam sua precatione subvertit. Dioni subito mortuo surrogatur Julianus, qui Christinam in fornacem ardentem mitti jussit, sed missa noxam non sensit; serpentibus mordendam objecit, sed serpentes, illa dimissa, veneficum invaserunt: interemptum ipsa suscitavit. Julianus illi mamillas amputari jubet, linguam praecidi ipsamque sagittis confici. Tali demum martyrio consumpta in coelum evolavit.
Ecce quam voluntas resoluta dominetur affectibus, tormentis, tyrannis et morti: hac Christina patrem, Abel fratrem superavit, non pugnando, sed patiendo. Ita habet ejus Vita, quam edidit Surius, tom. IV, 24 julii.
Versus 8: Egrediamur Foras
EGREDIAMUR FORAS. Haec verba exciderunt ex textu Hebraeo: unde ea non legerunt, nec verterunt Aquila, Symmachus et Theodotion. Olim tamen ea fuisse in Hebraeo, patet, quia ea legerunt Septuaginta et Targum Hierosolymitanum. Unde eadem se reperisse in Samaritanorum Pentateucho fatetur S. Hieronymus. Denique nisi illa legas, mutilus erit hic locus: non enim exprimit quid dixerit Cain. Rursum haec verba dixisse Cain, potius quam alia, patet ex eo quod secutum est: nam mox egressus Abel cum Cain in agrum, ab eo occisus est.
Consurrexit Cain Adversus Fratrem
Docet Targum Hierosolymitanum Cain in agro coepisse queri de Dei providentia et aequitate, disputasse contra judicium extremum, contra mercedem bonorum et vindictam malorum. E contrario Abelem haec asseruisse, Deum defendisse, fratrem reprehendisse, ideoque ab eo caesum esse. Quam ergo immane fuit parricidium Cain, tam illustre fuit martyrium Abel. Quocirca S. Cyprianus, lib. IV, epist. 6, exhortans Tibaritanos ad martyrium: Imitemur, ait, fratres dilectissimi, Abel justum, qui initiavit martyria, dum propter justitiam primus occiditur.
Horatio Cocliti objiciebant aemuli claudicationem: quibus ille: Per singulos gradus moneor triumphi mei; ipse enim Porsenae regi per sublicium pontem transire conanti restitit, solusque hostium impetum sustinuit, donec a tergo pons a sociis frangeretur, ibique in coxa laesus claudicare coepit, teste Livio, lib. II, decad. 1. Idem Caino parricidae dicere poterat, et potest etiamnum Abel.
Probabiliter putant aliqui Abel occisum esse sub annum mundi 130, ex eo quod hoc anno natus sit Seth, quem mater Eva crebro (quotannis, ait Augustus Torniellus) parere solita, Abeli occiso mox substituit; ita Pererius, Cajetanus et Torniellus in suis Annalibus, quos ad instar Baronii, ab Adamo ad Christum per singulos annos seriatim et ordine digessit et descripsit.
Allegorice, Abel fuit typus Christi a Judaeis suis occisi. Ita ex S. Irenaeo et Augustino Rupertus.
Versus 9: Nescio
NESCIO: NUM CUSTOS (Arabicus, speculator) FRATRIS MEI SUM EGO? Ambrosius, lib. II De Cain, cap. IX, notat hic tria ejus crimina. Negat, inquit, primum, quasi apud ignorantem; recusat fraternae munus custodiae, quasi exsors naturae; declinat judicem, quasi liber arbitrii. Quid miraris, si pietatem non agnovit, qui non agnovit auctorem?
Versus 10: Vox Sanguinis
VOX SANGUINIS. Hebraice est vox sanguinum, quod perperam Chaldaeus cum Rabbinis refert ad filios, quos habiturus erat Abel, si non fuisset necatus, quia videlicet tantum sanguinis effudit Cain, quantum per propagationem filiorum, quos generaturus erat Abel, sufficere multis poterat: clamabant ergo vocibus innumeris, qui sanguinis futuri erant participes. Patet enim haec non ad posteros, sed ad sanguinem Abelis a Cain effusum, pertinere. Hebraice autem est vox sanguinum, pro sanguinis, quia Hebraei homicidium ad emphasim (ad horrorem incutiendum) vocant effusionem sanguinum, id est sanguinis: quia revera in homicidio multus sanguis hominis effunditur.
Pulchre S. Ambrosius, lib. II De Cain, cap. IX: Non accusat, ait, vox ipsius (Abelis) non anima ejus, sed vox sanguinis accusat, quem ipse fudisti: tuum te ergo facinus, non frater accusat. Est tamen etiam terra testis, quae cepit sanguinem. Si frater parcit, terra non parcit: si frater tacet, terra condemnat. Ipsa est in te, et testis et judex. Non est ergo dubium quod eum et superiora (coelina, sol, luna, stellae, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, Cherubim et Seraphim) damnaverint, quem inferiora damnarunt. Nam quomodo absolvitur pura illa coelestique sententia, quem nec terrae potuerunt absolvere?
Clamat ad Me
Q. d. Reatus homicidii, imo parricidii tui, ita voluntarii, in conspectu meo comparet, atque a me celerem et atrocem vindictam exposcit. Est prosopopoeia. Ita S. Hieronymus in Ezechiel. cap. XXVII. Sunt ergo haec quatuor atrocia peccata, phrasi Scripturae in coelum clamantia: primo, parricidium, quale fuit Caini; secundo, peccatum Sodomorum, Genes. XIX, 13; tertio, merces operariorum defraudata, Jacob. V, 4; quarto, oppressio viduarum, pupillorum et pauperum, Exodi II, 23. Vide hic quomodo Deus occultum homicidium Caini propalet et puniat. Mira alia homicidii occulti detecti et puniti exempla habet Plutarchus, lib. De Sera numinis vindicta.
Hoc factum et dictum apposite Innocentius I Pontifex applicat Arcadio Imperatori, et Eudoxiae Augustae, eo quod S. Joannem Chrysostomum in exilium egissent, ibique eum, quasi Caini Abelem, erumnis confecissent, ideoque in eos excommunicationis fulmen intorquet. Audi epistolam tanto Pontifice dignam, quam ex Gennadio et Glyca recitat Baronius, anno Domini 407. Vox sanguinis fratris mei Joannis clamat ad Deum contra te, o Imperator, sicut quondam Abel justi contra parricidam Cain, et is modis omnibus vindicabitur. Ejecisti e throno suo, re non judicata, magnum totius orbis doctorem, et una cum eo Christum persecutus es. Neque de illo ita queror: sortem enim, seu haereditatem cum S. Apostolis in Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi regno consecutus est, etc.; sed quod orbis sub sole totus ad orbitatem redactus est, viro tam divino amisso persuasione unius mulieris, fabulam hanc et spectaculum exhibentis. Et mox: Nova autem Dalila, Eudoxia, quae paulatim te seductionis novacula totondit, execrationem ex multorum ore sibi ipsi introduxit, grave et quod gestari nequeat, peccatorum pondus colligans, atque id prioribus peccatis suis superaddens. Itaque ego minimus et peccator, cui thronus magni Apostoli Petri creditus est, segrego et rejicio te et illam a perceptione immaculatorum mysteriorum Christi.
De Terra
Tradunt multi Abel caesum esse in Damasco, et inde dictam Damascum quasi dam sac, id est sanguis saccus, quia scilicet bibit et hausit sanguinem Abelis. Intellige Damascum, non Syriae, ut videtur velle S. Hieronymus: haec enim aliunde suum nomen et originem traxit, ut dicam cap. XV, vers. 2; sed Damascenum agrum juxta Hebron, rubra terra confertum (quae hebraice hic vocatur Adama), ubi creatus et vixisse putatur Adam. Ita Burchardus, Adrichomius et alii in Descriptione terrae sanctae et Abulensis in cap. XIII, Quaest. CXXXVIII.
Abeli similis fuit S. Wenceslaus, rex Boemiae et martyr, occisus a fratre Boleslao quasi altero Caino, instigante matre Drahomira. Wenceslaus enim pius et innocens quasi Abel regnum plus jejunio, orationibus, cilicio, ac aliis piis operibus rexit, quam imperio, illud plane occinens: Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae. Divinitus ergo praescius mortem sibi a fratre ad epulum invitante per dolum parari, non subterfugit, sed S. Sacramentis se praemuniens fratris domum adiit; ac post fraternam et hospitalem mensam, proxima nocte ante templum orans caesus est: factusque gratissima Deo hostia, sanguine ejus aspersus est templi paries, quem frustra caesores abluere et detergere conati sunt: quanto enim crebrius detergebatur, tanto vivacior magisque cruentus aspiciebatur; mansit itaque ibidem indeletus, in testimonium tanti parricidii instar Abelis clamans in coelum. Quocirca omnes tanti sceleris administri misere perierunt: Drahomiram matrem in arce Pragensi vivam terra absorpsit. Boleslaus quasi alter Cain prodigiis et terroribus agitatus, et ab Othone imperatore in ultionem parricidii bello appetitus, morbo tandem absumptus, principatu et vita privatus est. Alii per daemones exagitati, umbram suam metuentes, sese in flumen praecipites dederunt. Alii mente capti fugam inierunt, et nusquam amplius comparuerunt. Alii variis et gravibus morbis icti, hominibus exosi, vitam miserabiliter finierunt. Ita habet ejus Vita et Annales Boemiae, atque ex iis Aeneas Sylvius in Hist. Boemica.
Versus 11: Maledictus Eris Super Terram
MALEDICTUS ERIS SUPER TERRAM. Tum quia terra tibi erit maledicta, et maligne parceque tibi eam colenti suos dabit fructus: ut sit hypallage. Hebraea habent, maledictus tu de terra, q. d. Polluisti terram sanguine fratris tui, ideo et per terram sterilitate punieris.
Versus 12: Non Dabit Tibi Fructus Suos
NON DABIT TIBI FRUCTUS SUOS, hebraice cocha, id est virtutem suam. Jam virtus terrae sunt fructus terrae copiosi et vigorosi.
Vagus et profugus, ex mala conscientia pavidus, et, ut Septuaginta vertunt, gemens et tremens, scilicet tum animo, tum corpore, huc illucque vagaberis. Graece enim to tremon, id est tremens, referunt ad tremorem corporis in Cain, qui pavoris ejus et consternationis animi fuit index.
Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos. Tum quia tu infaustus, infelix, vagus et profugus eris super terram, ut sequitur. Ergo deliri, aeque ac blasphemi fuerunt Caiani haeretici, qui Cain coluerunt, dictitantes Abel fuisse ex debiliori virtute, ideoque esse occisum: Cain vero fuisse ex fortiori et coelesti virtute, aeque ac Esau, Core, Judam et Sodomitas; atque hos omnes esse cognatos suos pactabant: Cain enim fuisse patrem Judae. Judam autem venerabantur; eo quod ipse tradiderit Christum, praesciens ejus morte homines redemptum iri. Ita Epiphanius, haeresi 38; S. Augustinus, Philastrius et alii in haeresi Caianorum.
Versus 13: Major Est Iniquitas Mea
MAJOR EST INIQUITAS MEA, QUAM UT VENIAM MEREAR. Pagninus, Vatablus, Oleaster cum Aben Ezra, עוון avon, id est iniquitas, peccatum, sumunt pro poena peccati, itaque vertunt, major est punitio mea, quam ut feram, vel ferre possim. Ita et Athanasius ad Antiochum, Quaestione 96. Ubi obiter adverte hasce breviores quaestiones non esse magni illius S. Athanasii Alexandrini: nam in iis citantur S. Epiphanius et Gregorius Nyssenus, qui S. Athanasio fuerunt posteriores; imo auctor earum citat, Quaestione 93, ipsum S. Athanasium, atque ab eo recedit, aliamque sententiam sequitur. Nec tamen auctor earum idem est cum Athanasio Nicaeno, qui prolixas quasdam quaestiones in sacram Scripturam conscripsit; licet forte ad eumdem Antiochum uterque quaestiones suas scripserit.
Verum communiter Septuaginta, Chaldaeus, Noster, Patres Graeci et Latini proprie accipiunt hic peccatum, putantque Cainum his verbis desperasse. Unde Hebraea sic habent גדול עווני מנשא gadol avoni minneso, id est, major est iniquitas mea, quam ut eam ferre aut portare possim; secundo, planius et melius cum Septuaginta, Chaldaica et Nostro ita vertas: Major est iniquitas mea, quam ut eam ferre et parcere, id est, quam ut ferat et parcat Deus. Hebraeum enim נשא neso, et ferre, et parcere significat, quia cum quis alteri parcit, magno eum onere levat; offensam enim ejus condonando fert et portat; offensa enim et peccatum in Deum est onus Aetna ponderosius, peccatori incumbens. Unde Noster vertit, quam ut veniam merear, id est, quam ut ulla poenitentia veniam possim impetrare, q. d. Omnino indignus et incapax sum veniae.
Hinc cum Caino graviter errant Novatiani aliique, qui censent aliqua peccata ita gravia esse, ut etiamsi quis poeniteat, Deus tamen illa condonare non possit, aut nolit. Ita S. Ambrosius, lib. I De Poenitentia, cap. IX.
Quatuor sunt, inquit Hugo Cardinalis, quae aggravant peccatum, scilicet peccati qualitas, frequentia, diuturnitas, impoenitentia; sed his omnibus in immensum major est Dei clementia, Christique meritum et gratia. Audi eum Jeremiae III, 1: Tu fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus. Audi Ezechielem, cap. XVIII, vers. 21: Si impius egerit poenitentiam, etc., vita vivet, et non morietur: omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor amplius.
Versus 14: Ecce Ejicis Me
ECCE EJICIS ME HODIE A FACIE TERRAE, a patria mea jucundissima et fertilissima, inquit Oleaster et Pererius, adeoque a tota terra, dum nusquam me consistere permittis, sed continuo ab una regione in aliam expellis, facisque exulem et profugum, tum a terra, tum consequenter ab hominibus, q. d. Facis me odium omnium hominum, ut nec ego illos aspicere ausim, nec illi me aspicere dignentur.
A Facie Tua Abscondar
Quasi reus praesentiam judicis Dei fugiam, latibula quaeram. Ita S. Ambrosius et Oleaster; secundo, cura, favore et tutela tua destituar. Ita S. Chrysostomus et Cajetanus. Unde non est necesse cum Delrio hic recurrere ad hypallagen, q. d. Tu abscondes faciem tuam a me, ne me oculis aequis aspicias. Ait ergo Cain, ut pulchre Lipomanus: Ecce, Domine, abstulisti a me fructus terrae, abstulisti gratiam et tutelam tuam, permittis me mihi, pro venia te convenire non audeo; abscondar a te, subterfugiam ut potero judicium tuum, vagus et instabilis ero ubique, et si tu me non persequeris, quisquis aliorum invenerit me occidet, meque tueri non potero.
Omnis Igitur Qui Invenerit Me, Occidet Me
Nota hic in Caino effectus et poenas peccati. Sex sunt. Primus est, tremor corporis; secundus est, exilium et fuga; tertius est, timor et consternatio mentis. Omnis, inquit, qui invenerit me, occidet me. Quid times, o Cain? praeter te et parentes nullus adhuc homo in mundo est. A gratia Dei per peccatum exciderat; hinc poena et trepidatio: nec sine causa. Nam primum ipse Abel defunctus persequi coepit homicidam: Vox sanguinis fratris tui, inquit Scriptura, clamat ad me. Nam Deus, ait S. Ambrosius, audit suos justos, etiam mortuos, quoniam Deo vivunt.
Quia ex tremore corporis et furiatae mentis agitatu, quisque eum me esse intelliget, qui mereatur interfici, ait Hieronymus, epist. 125 ad Damascenum, Quaest. I, q. d. Sum catharma, sum anathema, sum odium Dei et hominum, non potero evadere, quin ab aliquo occidar. En omen, en pavor malae conscientiae. Ita S. Ambrosius. E contrario justus ut leo confidit, dicitque: Etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es, Psalm. XXII, vers. 4.
Nota: Cain impoenitens timet mortem, non animae sed corporis. Ita S. Ambrosius.
Quarto, persequebatur Cainum ipsa terra: Vox sanguinis clamat ad me de terra, q. d. Si frater parcit, terra non parcit, ait S. Ambrosius: haec Caino maledicta negat fructus, haec eum expellit quasi profugum.
Quinto, horrorem Cain injiciebant coelestes, pariter et infra coelum positae virtutes; ut enim ait Procopius, praeter fulgura et coruscationes horrificas, videbat Cain angelos igneis gladiis sibi mortem minantes: si oculos ad terram demittebat, serpentes veneno, leones unguibus, caeterasque feras suis armis in se irruentes videre sibi videbatur.
Sexto, profugus fuit Cain in terra, ac tandem latitans in silvis (si credimus Hebraeis) a Lamech occisus est; qua de re dicam vers. 23. Nonne ergo, ut ait S. Chrysostomus, peccatum est spontanea insania et voluntarius daemon?
Versus 15: Nequaquam Ita Fiet
NEQUAQUAM ITA FIET: SED OMNIS QUI OCCIDERIT CAIN, SEPTUPLUM PUNIETUR. Pro septuplum hebraice est שבעתים scibataim, quod Aquila vertit septempliciter; Septuaginta et Theodotion, septem vindictas, q. d. Multipliciter et gravissime punietur is, qui Cain occiderit; quia secundus erit homicida, qui primus malum exemplum Caini secutus est, nec ejus punitione tam gravi, a caede absterritus est, et qui occidit primum homicidam Cainum, cui Deus vitae fidem dedit, quemque ad poenam et omnium exemplum vult superesse, cum ipse vitam habeat pro supplicio, mortem pro solatio: ut ei diu vivere non sit aliud, quam diu torqueri.
Hinc apte Burgensis censet plus poenae hic intentari occisori Caini, quam ipsi Caino, ob causas jam dictas. Negant hoc Lyranus, Abulensis, Carthusianus et Pererius; adeoque negant eos hic inter se comparari; unde ipsi haec ita dispungunt et distinguunt: Omnis qui occiderit Cain, subaudi, gravissime punietur, punctum. Deinde subdunt, septuplum punietur, scilicet Cain; vel, ut Symmachus vertit, septimus punietur, Cain scilicet, quia in septima generatione, scilicet a Lamech, creditur occisus esse Cain, eousque vitae derelictus ad poenam et exemplum. Verum haec dispunctio inconcinna est, nova et hiulca: prior ergo sensus quem dedi, genuinus est. Adde, Hebraeum שבעתים scibataim, non septimum, ut vertit Symmachus, sed septuplum significare.
Posuitque Dominus Cain Signum
Quaeres quale? Rabbini quidam fabulantur fuisse canem, qui Cainum semper praeibat, et per vias tutas deducebat. Alii, fuisse litteram fronti Caini impressam; alii, vultum ferum et truculentum. Verum communior sententia est, signum hoc fuisse tremorem corporis, et mentis ac vultus consternationem, ita ut corpus et vultus peccatum Caini loquerentur. Hunc enim tremorem fuisse in Caino, patet ex Septuaginta; isque decebat Cainum: nusquam enim pejus, quam in sano corpore, aeger animus habitat.
Addit Josephus, penes quem sit fides, Cainum pejorem effectum, tandem factum fuisse ducem latronum et nequitiae, in Henochia urbe quam condidit.
Versus 16: Habitavit Profugus in Terra
HABITAVIT PROFUGUS IN TERRA. Hebraice est, habitavit in terra Nod. Ita Septuaginta et Josephus, qui Nod ut proprium accipiunt; Noster tamen accepit ut appellativum; utrique bene: Nod enim significat vagum, mobilem, fluctuantem, profugum. Haec ergo terra, in quam primitus fugit Cain, dicta est Nod, non quasi terra quaecumque a Caino pedibus calcata fuisset, fluctuaret et contremisceret, ut Rabbini aliqui finxerunt; sed dicta est terra Nod, quasi dicas, terra profugii, in quam scilicet profugit Cain profugus.
Versus 17: Uxorem Suam
UXOREM SUAM, filiam Adami, ac consequenter sororem suam. Initio enim mundi necesse fuit sorores fratribus nubere, inquiunt S. Chrysostomus, Theodoretus, Procopius, quod alias jure naturae vetitum est, ita ut in eo Pontifex dispensare non possit.
Aedificavit, non jam, sed multis (puta 400 aut 500) post annis, inquit Josephus, cum Cain plures jam genuisset filios et filias, nepotes et neptes, qui Henochiam replere possint. Ita S. Augustinus, lib. XV De Civit. cap. VIII. Symbolice, idem eodem libro, cap. I: Natus est, inquit, prior Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum civitatem; posterior Abel, ad civitatem Dei. Sic universo genere humano, cum primum duae istae coeperunt nascendo atque moriendo procurrere civitates, prior est natus civis hujus saeculi; posterior autem iste peregrinus in saeculo, et pertinens ad civitatem Dei, gratia praedestinatus, gratia electus, gratia peregrinus deorsum, gratia civis sursum. Et mox: Scriptum est itaque de Cain, quod condidit civitatem: Abel autem tanquam peregrinus non condidit. Superna est enim sanctorum civitas, quamvis hic pariat cives, in quibus peregrinatur donec regni ejus tempus adveniat, ubi cum suo principe rege saeculorum sine ullo temporis fine regnabunt.
Vocavit Ex Nomine Filii Sui Henoch, Henochiam. Haec prima in orbe fuit urbs, in qua non dubium habitasse Cainum, ac proinde desiisse jam esse profugum et vagum sub finem vitae: tremor tamen corporis ei semper adhaesit.
Tropologice S. Gregorius, lib. XVI Moral. cap. VI: Mali in terris, boni in coelis civitatem deligunt: sed vide quam breve sit impiorum saeculum et gaudium: Cain tantum septimam habuit generationem, quae desinit in Lamech, in quo ejus tota stirps progenies diluvio periit.
Versus 19: Duas Uxores
DUAS UXORES. Primus polygamus Lamech legem monogamiae latam, Genes. II, 24, violavit. Unde Nicolaus Pontifex, scribens ad Lotharium regem pariter polygamum, Lamech vocat adulterum, ut habetur, cap. An non, XXIV, Quaest. 3.
Post diluvium, cum vita hominum esset brevior, et unicus superesset Noe cum suis, ne nimis lente propagarentur homines, dispensavit Deus, ut plures liceret habere uxores. Id patet, quia Abraham et Jacob, viri sanctissimi, plures habuerunt. Verum satis propagato jam genere humano, coeperunt cultiores Hebraei, Graeci, Romani polygamiam sensim aversari, et tandem Christus omnino eam sustulit, Matth. XIX, 4.
Versus 21: Pater (Jubal)
PATER, inventor, auctor; Jubal ergo, filius Lamech, fuit inventor organi et citharae; unde ab hoc Jubal, qui fuit jubilosus, jucundus et jovialis, putant nonnulli Latinos sumpsisse suum jubilare et jubilum.
Versus 22: Malleator et Faber
QUI FUIT MALLEATOR ET FABER IN CUNCTA OPERA AERIS ET FERRI, qui fuit inventor artis fabrilis. Hebraea ad verbum sic habent: Qui fuit acuens, id est, expoliens, omnia opera aeris et ferri.
Versus 23: Quoniam Occidi Virum
QUONIAM OCCIDI VIRUM ET ADOLESCENTULUM. Quaeres, quis fuerit hic vir et quis adolescens? Hebraei, et ex iis S. Hieronymus, Rabanus, Lyranus, Tostatus, Cajetanus, Lipomanus, Pererius, Delrio, tradunt quod Lamech occiderit Cain tritavum suum, hac ratione. Ibat Lamech venatum in silvam, in quam Cain concesserat, vel ambulandi, vel captandi frigoris causa. Comes ergo, vel armiger Lamech advertens strepitum et motum foliorum quem faciebat Cain, indicavit Lamecho ibi latere feram. Lamech jaculatus occidit, non feram, sed Cain. Re deprehensa, Lamech ira aestuans in armigerum malum indicem, eum arcu aut fuste contudit; unde ipse paulo post mortuus est. Occidit vero Lamech virum, puta Cain, et adolescentem, puta armigerum suum. Nec obstat vers. 15; ibi enim tantum Deus vetat, ne palam et agnitus Cain occidatur: Lamech autem casu et ignarus occidit Cain.
Haec tamen traditio Theodoreto, Burgensi, Catharino et Oleastro fabulosa videtur: ac merito talis apparebit, si illi addantur circumstantiae, quas aliqui addunt, veluti quod Cain, non in Henochia sua, sed in silvis versari et latere sit solitus; quod Lamech fuerit caecus aut caecutiens, itaque iverit venatum, atque ob caecitatem deceptus a suo comite, vel armigero confixerit Cain; quod hic comes, vel armiger fuerit Tubalcain, filius Lamech, quem sane nominasset hic Moses et Lamech pater.
Certum ergo est Lamech occidisse virum aliquem, quisquis ille fuerit. Rursum, licet Theodoretus et Rupertus putent Lamech tantum unum occidisse, qui in Hebraeo carmine et rhythmo dicatur vir, ratione sexus: adolescens vero, ratione aetatis; Hebraei enim in rhythmo, posteriore hemistichio repetunt et explicant prius hemistichium: tamen passim alii docent Lamech occidisse duos: unus enim hic vocatur vir, alter adolescens, et, ut hebraice est, ילד ieled, id est, puer; puer autem nequit dici vir.
Porro perperam vir doctus apud Emmanuelem Sa, per interrogationem haec vertit, itaque explicat: Cum male, inquit, audiret Lamech, quod duas uxores duxisset, illaeque timerent ne ei mali aliquid ea de causa accideret, dixit: Numquid hominem aliquem occidi, ut vitae meae timere debeatis? Si Caini occisor graviter puniendus est, quanto magis qui me occiderit? Tam enim Hebraea, quam Noster, Septuaginta, Chaldaeus et alii, haec legunt assertive, non interrogative. Perperam et Vatablus conditionate vertit hoc modo: si a quopiam etiam viro fortissimo, vel ab adolescente qui viribus valet, vulnus acciperem, illum interficerem; valeo enim viribus; non est ergo, uxores, quod mihi aut liberis vestris, ob polygamiam timeatis.
In Vulnus Meum, et Adolescentulum in Livorem Meum
Puta per vulnus meum, per livorem meum, seu vulnere et livore a me incusso et inflicto, patet ex Hebraeo; secundo, alii sic explicant, q. d. Quo vulnere virum confodi, eodem me cruentavi; et qua plaga decoloravi adolescentulum, illa ipsa atrum meo animo livorem induxi, notam scilicet homicidii ac reatum, cui obnoxius pari vulnere et livore conficiar. Unde Septuaginta vertunt, virum occidi in vulnus mihi, et adolescentulum in livorem mihi. Hoc est enim quod Dominus Davidi homicidae intentat: Uriam percussisti gladio, quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, II Reg. cap. XII.
Atque hinc est quod homicidae terrente conscientia, semper sunt pavidi, umbris percelluntur, territant spectris mortuorum suos occisores persequentium, et adigentium ad mortem. Illustre exemplum habet Sophronius in Prato Spirit. cap. CLXVI, de latrone, qui conversus factusque monachus assidue vidit puerum se intantem, ac dicentem: Cur me occidisti? Unde petita venia monasterio egrediens, urbemque ingrediens captus et decollatus est. Hic sensus profundior, sed prior simplicior est.
Versus 24: Septuplum Ultio
SEPTUPLUM ULCIO DABITUR DE CAIN, DE LAMECH VERO SEPTUAGIES SEPTIES.
Primo, Rupertus per septies temporariam, per septuagies septies aeternam poenam accipit; secundo, quia Lamech, teste Josepho, 77 habuit proles, qui omnes perierunt diluvio; tertio, S. Hieronymus, et ex eo Nicolaus Papa ad Lotharium, ac Procopius: Cain, inquiunt, peccatum septies, Lamech septuagies septies vindicatum est: quia peccatum Cain septima generatione in diluvio deletum est: peccatum vero Lamech, et totius generis humani, cujus typus fuit Lamech (qui Hebraice idem significat quod humiliatus, ait Alcuinus), in septuagesima septima, scilicet per Christum deletum est: tot enim sunt generationes ab Adam usque ad Christum, Luc. III, vers. 23.
Huic affinis est versio Chaldaei, quae sic habet, si in septem generationes vindicta dabitur de Cain, nonne de Lamech in septuaginta septem? Verum Lamech non habuit tot generationes: ipse enim cum tota sua posteritate diluvio periit.
Quarto, Lipomanus, Delrio et alii sic explicant: videntur uxores Lamech ipsi improperasse suas caedes, comminando, quod et ipse pariter ab aliis occidendus foret; hisce respondet Lamech: Quoniam occidi, id est occidi sane, fateor, virum et adolescentem, mortemque sum meritus: sed tamen si Caini (qui voluntarius fuit parricida) interfector septuplum est puniendus, utique mei (qui casualis tantum et involuntarius sum homicida, quique facti sum poenitens) interfector septuagies septies, id est longe gravius, punietur: ego enim Cainum inscius occidi; armigerum vero meum castigare tantum volui, non occidere.
Verum dico, pro vindicta dabitur de Cain et Lamech, hebraice est יקם קין ולמך iuckam Cain vel Lamech, id est, vindicabitur et punietur ipse Cain et Lamech: sic enim Noster, Septuaginta et alii hanc phrasin vertunt, vers. 15; non ergo hic vindicta intentatur caesori Caini et Lamechi, sed ipsi Caino et Lamecho. Lamech ergo ex vehementia doloris et poenitentiae ob admissum homicidium duplex, dicit: Si Cain, qui unum occidit, septuplum, id est multipliciter, graviter et plene punitus est; ergo ego, qui duos occidi, quique poenam Caini vidi, nec tamen ab ejus peccato abstinui, septuagies septies, id est longe gravius et multiplicius puniendus sum. Ita S. Chrysostomus et Theodoretus.
Est enim haec phrasis et paraemia Hebraeis familiaris, ut dicant septies puniri, pro graviter, plene et multifariam puniri: septuagies vero septies puniri, pro longe gravius et copiosius, ac quasi in immensum puniri. Est enim septenarius numerus multitudinis et universitatis: septuagenarius septimus vero est numerus quasi immensitatis. Huc respexit Christus Matth. XVIII, 22: Non dico usque septies, sed usque septuagies septies.
Secundo, proprie S. Cyrillus: Septuplum, inquit, punitur Cain, quia septem peccata admisit: primum, irreligiositatis, dum viliora obtulit; secundum, impoenitentiae; tertium, invidiae; quartum, quod dolose fratrem in agrum deduxerit; quintum, quod eum occiderit; sextum, quod Deo mentitus sit, dicens se nescire ubi esset frater; septimum, quod putaret se posse fugere et abscondi a Deo, quodque inscio et invito Deo putaret se posse occidi et mori, itaque vitae hujus evadere supplicium. Verum hic sensus subtilior est et minutior, quam solidior.
Censet Alcazar in Apocal. XI, 2, notat. 1, 70 septuagies septies idem esse quod 490: hunc enim numerum in Scriptura esse celebrem et reputari plenum ac perfectum: nam si 70 multiplices per 7, efficies 490. Sic cum dicimus, ter quater, significamus duodecim: alias enim diceremus, ter et quater. Verum hic sensus subtilior, et hic numerus plus aequo grandior videtur. Sicut ergo dicimus vigesies ter, pro 23 vicibus; sic et septuagies septies, pro 77 vicibus. Similis est phrasis Amos cap. I, vers. 6, 9, 11: Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum. Tria enim et quatuor, significant innumera scelera Gazae.
Notat haec Scriptura in Lamech, in odium polygamiae et homicidii; utque sciamus primum polygamum Lamech, fuisse secundum homicidam: facilis enim ex libidine in rixas et caedes est lapsus.
Ex Hessii sententia Lamechus sese jactat propter filios suos, qui artium adeo utilium essent inventores: Cainum progenitorem suum propter caedem non esse punitum, multo minus se posse puniri, si vel simile scelus commisisset. Verba enim non significant caedem ab eo revera esse patratam, sed sunt verba hominis admodum insolentis et profani. Caeterum apparet, haec verba a Mose ex quodam carmine antiquo inserta esse: tota enim oratio poeticam quamdam sublimitatem spirat. Sensus igitur horum duorum versuum hic erit: Si propter viri aut juvenis caedem vulnera, et plagae mihi intentantur, cum de Caino poena septuplex statuta fuerit, in Lamecho id fiet septuagies septies. Herderus, in lib. De Poeseos Hebraicae indole, vom Geist der ebraischen Poesie, Part. I, p. 344, existimat hoc Lamechi carmen laudes canere gladii a filio inventi, cujus usum et praestantiam contra hostiles aliorum insultus his verbis praedicet: Lamechi mulieres, audite sermonem meum, percipite dicta mea: Occido jam virum, qui me vulnerabit, juvenem, qui plagam mihi infliget. Si Cainus septies est ulciscendus, in Lamecho id fiet septuagies septies.
Versus 25: Seth
Vocavitque, non Adam, sed Eva, ut patet ex Hebraeo מקרא micra, quod femininum est. Nomen ejus Seth. Seth idem est quod thesis, sive positio aut fundamentum; radix enim שות suth, significat ponere, locare. Eva ergo, occiso Abel, mox videtur genuisse Seth, eumque ita vocasse, quasi fundamentum suae sobolis et posteritatis, ac consequenter reipublicae aeque ac Ecclesiae civitatisque Dei; hoc enim pro Abel futurus erat Seth, sicut Cain fuit caput et fundamentum civitatis diaboli, qua de re S. Augustinus scripsit lib. De Civit. Dei. Addit Suidas, Seth a pietate, sapientia et astrologia cognominatum esse Deum, eo quod ipse inventor fuerit litterarum et astrologiae.
Porro stolidi fuerunt Sethiani haeretici, qui a Seth, filio Adae, se prognatos gloriabantur: hi, ait Epiphanius, haeres. 39, Seth glorificabant, et ad ipsum omnia, quae virtutis et justitiae sunt, referebant, quin et ipsum esse Jesum Christum asserebant. Seth enim productum esse ex superna matre, quae poenitentiam egit, eo quod produxisset Cain: postea vero cum occisus esset Abel, et Cain abjectus, superno patri congressa sit, et purum semen, puta ipsum Seth, genuerit, a quo deductum est omne genus hominum. Haec haereticorum de more fuere deliria.
Versus 26: Iste Coepit Invocare
Enos hebraice idem est quod infirmus, afflictus, aerumnosus, desperatae valetudinis, certae morti addictus; videtur ergo Seth prius ita filium vocasse, ut eum ejusque posteros admoneret miserae suae sortis et mortalitatis, cui omnes ob peccatum addicti sumus. Sicut ergo Adam vocatur ab adama, quasi homo ab humo, ita vocatur Enos a miseria et mortalitate. E contrario homo graece vocatur ἄνθρωπος quasi ἀνάθρων, id est sursum aspiciens; vel, ut ait S. Athanasius, tract. De Definitionibus, ab eo quod vultu superna suspicit.
Potest secundo, homo dici Enos, a radice נשה nasa, id est oblitus est, ut Enos idem sit quod obliviosus, et vicissim cito oblivioni tradendus. Ad hoc etymon alludit Psaltes Psal. VIII: Quid est homo quod memor es ejus?
Huc pertinet id quod scribit Josephus, Adamum praedixisse mundi hominumque interitum, eumque duplicem, unum per diluvium, alterum per incendium et conflagrationem; ideoque posteros Seth pios et sapientes excitasse duas columnas, unam lateritiam, alteram lapideam, eisque sua inventa, artes et disciplinas, vel inscripsisse, vel scriptas inclusisse ad posterorum instructionem, et sui memoriam posteris consignandam: idque hoc consilio, ut, si lateritia diluvio periret, lapidea superstes remaneret, quae, inquit Josephus, etiamnum extat in Syria.
Iste Coepit Invocare Nomen Domini
Q. d. Enos auctor fuit ut passim homines rite Deum colerent. Unde Hebraea habent, tunc captum est, scilicet publice et per coetus, auctore Enos, invocari nomen Domini. Tempore ergo Enos videntur coetus hominum institui, et in Ecclesiam congregari coepisse, ad publicas preces, ad publicas conciones et catecheses, ad publicum Dei cultum per sacrificia, aliosque ritus et caeremonias.
Addit Thomas Waldensis, et ex eo Bellarminus, lib. II De Monachis, cap. V, Enos instituisse peculiarem aliquem cultum; et sublimiorem, quam esset religio vulgi: nam ante Enos Abel, Seth et Adam invocaverunt Deum. Unde censent ipsi, Enos instituisse quasi praeludium et initium vitae Religiosae et Monasticae. Porro Septuaginta vertunt, hic speravit invocare nomen Domini. Hebraeum enim huchal, non tantum incipere, sed et sperare significat, a radice יחל iachel; et spes est causa invocationis.
Perperam Rabbini vertunt, tunc profanata est invocatio nominis Domini, quasi tempore Enos coeperit idololatria; licet enim huchal a rad. חל chol significet profanare, hic tamen non a chol, sed a חלל chalal descendit, quod in hiphil habet החיל hechel, significatque coepit, incepit: in hophal habet הוחל huchal, id est coeptum est, uti vertit Noster, Chaldaeus, Vatablus, Forsterus, Pagninus et alii passim. Non recte quoque Cyrillus, Theodoretus et Suidas vertunt, iste coepit vocari nomine Domini, quasi ipsi Enos, ob insignem pietatem Dei, ejusque liberis, filiorum Dei nomen sit inditum.
Domini
Hebraice est nomen tetragrammaton Jehova. Unde Rupertus, Cajetanus et alii putant, hoc nomen Adae et Enos fuisse revelatum, ipsosque per illud Deum invocasse. Sed verius est Mosi primum hoc nomen tetragrammaton fuisse revelatum, ut dicam Exodi VI, 3. Moses ergo, qui haec scripsit, postquam hoc nomen a Deo, Exodi VI, accepit, eo passim anterius, etiam in Genesi, Deum compellat, etiamsi Adam, Enos aliique Patriarchae Deum tunc, non Jehova, sed Elohim, vel Adonai compellarint.
Putat D. Thomas II II part., Quaest. XCIV, art. 4, ad 2, in prima mundi aetate non fuisse idololatriam, ob recentem creati mundi memoriam. Verum haec ratio non omnino concludit: nam recens memoria diluvii, et tantae vindictae Dei, non impedivit quin et mox surreperet idololatria. Unde Torniellus et alii putant, etiam tum fuisse idololatriam in aliis Adae familiis: ideoque Enos ei opposuisse publicum unius Dei cultum, itaque S. Ecclesiae visibilem formam instituisse.