Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis V
Texitur genealogia Adae, per Seth, usque ad Noe, idque primo, ut per eam texatur chronologia mundi, ejusque propagatio hucusque ad nos; hinc fit per Seth: a Seth enim omnes descendimus. Nam caeteri omnes Adae filii et posteri perierunt in diluvio. Secundo, ut videamus Deum omni tempore suam Ecclesiam, sui cultum et pietatem, in aliquibus conservasse, uti hic conservavit in Seth ejusque posteris. Tertio, ut constet genealogia Christi a Noe ad Adam, de qua Lucas cap. III, vers. 35.
Textus Vulgatae: Genesis 5:1-32
1. Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. 2. Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. 3. Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. 4. Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. 5. Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. 6. Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. 7. Vixitque Seth postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. 8. Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. 9. Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. 10. Post cujus ortum vixit et octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. 11. Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. 12. Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. 13. Et vixit Cainan postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. 14. Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. 15. Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. 16. Et vixit Malaleel postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. 17. Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. 18. Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. 19. Et vixit Jared postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. 20. Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. 21. Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalem. 22. Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. 23. Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. 24. Ambulavitque cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. 25. Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. 26. Et vixit Mathusala postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. 27. Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. 28. Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: 29. Vocavitque nomen ejus Noe, dicens: « Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum, in terra cui maledixit Dominus. » 30. Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. 31. Et facti sunt omnes dies Lamech, septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japhet.
Versus 1: Liber Generationis Adam
Liber, — catalogus, enarratio, enumeratio generationum ab Adam ad Noe; hoc enim est heb. sepher, a rad. saphar, id est numeravit, recensuit. Eodem sensu Matth. cap. I, vocatur liber, id est catalogus, generationis, sive genealogiae, Christi.
Ad similitudinem Dei, — ad imaginem suam. Saepe enim Hebraei ponunt antecedens pro relativo.
Versus 2: Vocavit Nomen Eorum Adam
VOCAVIT NOMEN EORUM ADAM, — ab hebraeo Adama, q. d. Vocavit eos homo ab humo, ex qua creavit eos. Eva ergo etiam est Adam; id est homo. Utrique unum nomen indidit Deus, ut scirent conjuges se quasi unum hominem in duobus esse corporibus, seque uti nomine, ita et anima ac voluntate adunari debere. Secundo, nomine Adam monentur se esse terrae filios, viles, luteos, fragiles, mortales, et in terram reversuros. Memento, Adam, quia adama, id est terra et pulvis es, et in pulverem reverteris.
Versus 3: Genuit ad Imaginem
GENUIT (filium) AD IMAGINEM ET SIMILITUDINEM SUAM, — puta, sibi per omnia similem, non in peccato originali, uti explicat Calvinus, sed in natura, scilicet in corpore humano, et in anima rationali, in qua Seth, aeque ut Adam, erat imago Dei. Vide dicta cap. I, 27.
Versus 5: Adam Anni Nongenti Triginta
ADAM ANNI NONGENTI TRIGINTA, ET MORTUUS EST. — Nota primo: Ab Adam usque ad diluvium, per Seth sunt decem generationes, estque haec prima mundi aetas.
Nota secundo: Anni hi fuerunt duodecim mensium, ut sunt nostri, ut patet Gen. VIII, 5; nam aequales si fuissent menstrui, uti aliqui volunt, puta si annus unus fuisset tantum unus mensis, continens triginta dies, sequeretur eos qui hic 75 anno generasse leguntur, 75 mense generasse, ac consequenter generasse anno aetatis suae 7; omnes denique defuncti essent ante annum aetatis 82, quem etiam hodie non pauci exsuperant. Ita S. Hieronymus et S. Augustinus, lib. XV De Civit. cap. XIII. Fateor Aegyptiis priscis annum fuisse menstruum. Id enim tradit Diodorus Siculus, lib. I; Varro apud Lactantium, lib. II, cap. XIII; Plutarchus in Numa; S. Augustinus, lib. XII De Civit. cap. XX, et Proclus, in Timaeum, lib. I, pag. 33: « Aegyptii, ait, vocabant mensem annum. » Verum nil tale de priscis Hebraeis reperias.
Tertio, ex Hebraeo textu, et ex nostra versione Latina patet, ab Adam usque ad diluvium fluxisse annos 1656. Ita S. Hieronymus, Beda et S. Augustinus supra. Quare in Septuaginta qui numerant annos 2242 (juxta editionem correctam a Cardinale Caraffa) irrepsit error; superat enim hic numerus veritatem annis 586. Suspicatur S. Augustinus sciolum quemdam mutasse numerum in Septuaginta, eo quod putaret hic accipi debere annos menstruos; insolitum enim et paradoxum videtur, ut homines tunc vixerint 900 solidos annos. Sed quia ille ipse rursum videbat sibi objici posse: si anni fuerunt menstrui, ergo qui centesimo anno dicuntur generasse, generarunt anno secundum nos octavo: hinc, ut hoc effugeret, pro 100 posuisse 200.
Quarto, mortuus est Adam anno 57 Lamech, patris Noe, 726 annis ante diluvium, viditque totius humani generis sui propagationem et corruptionem. Addit S. Irenaeus, lib. V, cap. XXXII, Adam mortuum esse feria sexta, die Veneris; quia eodem die creatus est, et peccavit Adam. Dixerat autem ei Deus: « In quacumque die comederis ex eo, morte morieris; » ergo mortuus est die Veneris, quo et peccavit. Verum illa comminatio
Alexandrini Interpretes in annorum numero partim consentiunt cum Hebraeis codicibus, partim ab iis dissentiunt. Consentiunt, si attendas annos vitae; dissentiunt in eo, quod aliter eos dividant. Sumunt enim neminem procreare sobolem potuisse ante centesimum et quinquagesimum annum. Hinc, cum Hebraei tribuant Adamo ante Sethum genitum annos 130, post genitum 800, Graeci ante Sethum ponunt 230, postea tantum 700. Prodeunt anni vitae aequales 930. Itidem Hebraei assignant Setho ante genitum Enoch annos 105, Graeci 205. Contra sumit Samaritanus, neminem post centesimum quinquagesimum annum patrem fieri potuisse, atque ad hanc rationem annos, quos patres vixisse dicuntur, dividit.
Dei alium habet sensum, uti superius dixi. Eva, si credimus Mariano Scoto, decem annis post maritum vixit, mortuaque est anno vitae et mundi 940.
Quinto, traditio est Adam sepultum esse in Hebron. Tradit Jacobus Edessenus, qui fuit magister S. Ephrem, apud Barcepha lib. I, cap. XIV, quod Noe ossa Adam in arcam religiose susceperit, et post diluvium illa inter suos liberos distribuerit, Semque quem anteferebat caeteris, calvariam Adae dederit, et cum ea Judaeam. Tanta patribus fuit cura honorque sepulcri, ob animarum immortalitatem, quam certa fide et spe sibi proponebant. Hinc communis Patrum sententia est, cranium Adae sepultum esse in monte Calvariae, ut ibi Christi crucifixi sanguine rigaretur, ablueretur, vivificaretur. Audi inter alios Tertullianum, lib. II Carmin. contra Marcionem, cap. IV:
Golgotha locus est, capitis calvaria quondam:
Hic medium terrae est, hic est victoria signum,
Os magnum hic veteres nostri docuere repertum,
Hic hominem primum suscepimus esse sepultum,
Hic patitur Christus, pio sanguine terra madescit,
Pulvis Adae ut possit veteris, cum sanguine Christi
Commixtus stillantis aquae virtute lavari.
Denique Adamo et Evae peccatum suum remissum est, ut patet Sapientiae X, vers. 2. Intellige quatenus hoc peccatum eis personale erat, non autem qua peccatum erat naturae, sive totius generis nostri; sic enim hoc peccatum est nobis originale, et in omnes Adae posteros nascendo transfunditur, atque hac ratione est irremissibile.
Adam et Eva salvati. Adde, traditio est Adamum et Evam esse salvatos, quae ita certa est, ut Epiphanius, Philastrius, Augustinus et alii Encratitas hoc negantes damnent erroris. Vide Alphonsum a Castro voc. Adam.
Quocirca Adamum inter alios, imo prae aliis Sanctis resurrexisse cum Christo Matth. cap. XXVII, vers. 53, docent S. Athanasius, orat. De pass.; Augustinus hic, Quaest. CLXI; Origenes, tract. 35 in Matth., et alii.
Quaeres, unde tunc tam longaevi fuerint homines? Pererius varias dat causas: prima, fuit bonitas primaeva complexionis et temperamenti corporis in primis hominibus; secunda, fuit sobrietas, quae tanta fuit, ut nec carnibus, nec vino uterentur; tertia, fuit primus vigor terrae, fructuum et alimentorum, quae initio creationis suae longe vivaciora et succulentiora et efficaciora erant quam jam, cum sunt effeta; quarta, fuit scientia Adae, quam aliis communicavit, qua melius quam medici nostri norat vim herbarum, fructuum, metallorum, etc.; quinta, fuit benignus aspectus, concursus et influxus astrorum; sexta, fuit Dei voluntas et arcana cooperatio, idque ad hoc, ut homines citius propagarentur, et per longam experientiam scientias et artes omnes perdiscerent, utque primi homines fidem creationis rerum, Deique cognitionem et cultum posteris etiam remotissimis traderent. Unde Lipomanus magis Dei miraculo, quam naturae, hanc longaevitatem attribuit.
Nota: Nullus istorum patrum attigit annum millesimum, ut videamus etiam longissimam vitam in hoc mundo, ne punctum quidem esse ad aeternitatem. Nam mille anni coram Deo sunt quasi dies hesterna quae praeterit, Psalm. LXXXIX, 4.
Et Mortuus Est
Singulis hoc additur, ut videas efficacem fuisse sententiam mortis a Deo latam in Adamum peccantem, ejusque posteros, cap. III, vers. 19; nam, ut ait Sapiens Ecclesiastici XIV, 12: « Hoc est testamentum hujus mundi: morte morietur. » Ergo cogitemus singuli: De me quoque brevi dicetur: « Et mortuus est. » Hoc meum et cujusque est, aut erit emblema, hoc epitaphium: Cornelius vixit tot annos, et tali anno mortuus est. « Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum, » ait S. Hieronymus, epist. 103.
Severus imperator, auctore Dione Niceno in ejus Vita, urnam sibi parari voluit, in qua sepeliretur, quam crebro manibus contrectans dicebat: « Tu virum capies, quem totus orbis capere non potuit; » idque fecit, ut memoriam mortis retineret.
Eadem de causa S. Joannes Eleemosynarius, Patriarcha Alexandrinus, jussit sibi extrui monumentum, sed imperfectum: solemnibus autem festis in conspectu multorum, voluit sibi a fabris dici: « Monumentum tuum, Domine, adhuc imperfectum est, jube ergo ut tandem perficiatur: incertum enim est qua hora mors ventura sit. » Ita Leontius in ejus Vita. « Incertum est, inquit Seneca, epist. 26, quo te loco mors exspectet; itaque tu illam omni loco exspecta. In somnum ituri, laeti hilaresque dicamus: Vixi, et quem dederas cursum, Deus alme, peregi. » Disce ergo mori: aeternitatem cogita. O aeternitas! quam longa es, aeternitas; quam aeterna, quam constans, aeternitas!
Versus 12: Cainan et Malaleel
Vixit Quoque Cainan Septuaginta Annis, Et Genuit Malaleel.
Malaleel, vel, ut hebr. est, Mahalalel, idem est quod laudans Deum; halal enim est laudare, el Deum: sive quia filius assidue laudans Deum, inde vocatus sit Mahalalel; sive quia pater Cainan eum in ortu ita vocarit, ut tam se quam ipsum ad jugem Dei laudem excitaret, ut quoties filium nominaret vocaretque Mahalalel, toties quasi dicat Halleluia, id est laudate Deum, vel potius hallel el, id est lauda fortem Deum.
Decem aetatibus, quae hic referentur, tribuuntur semper anni pleni, quasi homines exacto integro anno, initio sequentis aut genuerint, aut fato functi sint; quum vix dubitari possit, quin tempora generationis et mortis varia fuerint, atque in varios menses promiscue acciderint. Itaque eo deveniendum, ut mensium aliquot anno aut deficientium, aut insuper accedentium, nulla habita ratio esse dicatur, unde accuratam omnino chronologiam hinc colligi non posse liquet.
Versus 22: Ambulavit Henoch Cum Deo
22. AMBULAVIT HENOCH CUM DEO, — q. d. Henoch ita sancte et pie vixit, quasi Deum semper praesentem prae oculis haberet, et reverereretur, ideoque in omni opere cautissimus, modestissimus, religiosissimus semper incedebat, eratque Deo Deique voluntati per omnia consentiens, perinde ut homo cum homine amico, vel domino suo ubique et indivulse inambulans, illi per omnia consentit, illi in omnibus se conformat. Septuaginta vertunt, Henoch placuit Deo, scilicet prae caeteris hominibus, etiam justis et sanctis illius aevi.
Targum Hierosolymitanum vertit, servivit Henoch in veritate coram Domino; Arabica, Henoch rectum fecit incessum coram Deo; Chaldaeus, et ambulavit Henoch in timore Dei. Hac de causa tulit et rapuit eum ad se Dominus, tanquam altiorem terra, Deo angelisque dignum, imo familiarem.
Hinc aliqui Judaei putarunt Henoch fuisse angelum incarnatum. Ambulant, ait Hugo Cardinalis, post Dominum, humiles paenitentes; cum Domino, sancti praelati et rectores; ante Dominum, pii concionatores, uti S. Joannes Baptista; a Domino, apostatae, et qui suae voluntati ac voluptati serviunt; contra Dominum, superbi et rebelles, uti Judaei Levit. XXVI, 2.
Addunt aliqui, « ambulare cum Deo » significare, in publico esse ministerio Dei et fungi officio sacerdotali. Sic enim de Heli Pontifice ait Deus I Regum II, 30: « Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo, » hebraice ambularet coram me. Et vers. 35: « Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, etc. Et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. » Sacerdotum enim est assidue cum Deo in precibus, sacrificiis sacrisque actionibus versari; ipsi enim sunt angeli et mediatores inter Deum et homines, nec dubium est quin Henoch, velut caput familiae, fuerit sacerdos.
Magna ars est, nosse cum Deo ambulare, illum ubique habere praesentem, illi se jungere, illi per omnia obsequi, cum illo saepe colloqui, illius opem implorare, ab eo pendere, ab eo regi, illi totum uniri. Qui cum Deo ambulat, cum hominibus bene ambulat; qui tantum cum hominibus ambulat, nec cum Deo, nec cum hominibus bene ambulat.
Ita ambulavit cum Deo S. Paulus, primus eremita, ab anno aetatis 15 ad annum 115 in eremo degens, cujus proinde defuncti animam inter Angelorum choros, inter Prophetarum et Apostolorum coetus, in coelum rapi vidit S. Antonius.
Hunc secutus est ipse S. Antonius, quem saepe sol oriens eodem vestigio stantem, et in coelum suspicientem aspexit, quo eum occidens reliquerat, teste S. Athanasio.
Ita Macarius in coelis cum Deo versabatur, dicebatque sibi: « Habes Angelos, Archangelos, omnes supernas potestates, Cherubim et Seraphim, Deum horum omnium effectorem; illic versare, ne sub coelos descenderis, ne incideris in mundanas cogitationes. » Testis est Palladius in Lausiaca, cap. XX.
Ita Anuph apud eumdem cap. XV: « Nullius, ait, alterius rei cupiditas in cor meum ascendit, nisi Dei. Nil ex rebus terrenis occultavit mihi Deus; non interdiu somnum cepi, non noctu requievi, Deum quaerens; omnem petitionem accepi a Deo protinus; vidi saepe Deo assistentes myriadas, vidi choros justorum. Vidi Martyrum congeriem, vidi monachorum vitae institutionem; opus autem omnium Deum laudabat. Vidi justos laetantes in aeternum. »
Ita ambulavit cum Deo Simeon Stylites, Joannes, Macedonius, Marcianus, Ephrem et alii innumeri, de quibus Evagrius in Vitis Patrum, et Theodoretus in Philotheo. O quam felices hi angeli terrestres!
Fuit ergo Henoch propheta, et scripsit quaedam divina, quae citat S. Judas in sua epistola; sed liber Henoch interiit: nam ille quem viderunt S. Hieronymus, S. Augustinus, Origenes, Tertullianus, supposititius et apocryphus est.
Versus 24: Non Apparuit
24. ET NON APPARUIT, QUIA TULIT EUM DOMINUS. — Calvinus secutus Aben Ezra et Judaeos, putat Henoch esse mortuum suaviter et placide, et mox a morte animam ejus translatam esse in coelum, sed non vidisse Deum, donec Christus in coelum ascenderet: itaque Henoch jam esse immortalem, nec amplius ad nos rediturum aut moriturum. Sed haec omnia falsa et erronea sunt. Primo, quia, si esset mortuus Henoch, aeque de eo ac de aliis omnibus dixisset Scriptura: Et mortuus est; secundo, quia de eo hic dicitur, tulit, id est rapuit eum vivum, Deus: unde Septuaginta vertunt, transtulit eum Deus. Hinc et Ecclesiasticus cap. XLIV, vers. 16, asserit Henoch non mortuum, sed translatum in paradisum ut det Gentibus poenitentiam; ergo vivit adhuc Henoch, et ad nos redibit, ut se opponat Antichristo, et praedicet Gentibus; tertio, quia expresse S. Paulus, Hebr. XI, 5, ait: Henoch translatus est, ne videret mortem; quarto ita docent communiter Patres, quos citat Delrio et Pererius.
Ex dictis sequitur primo, Henoch translatum esse in paradisum terrestrem, qui ante diluvium adhuc supererat; ille enim intelligitur, cum absolute nominatur paradisus, uti eum nominat Ecclesiasticus, cum ait, in eum translatum esse Henoch. Quare quod S. Ambrosius, lib. De Paradiso, cap. III, ait Henoch raptum in coelum, intellige Henoch de terra sublatum esse in aera, et per aera in paradisum esse translatum; nec aliud voluit Tertullianus, cum lib. De Resurrect. carnis, cap. LVIII, dixit Henoch et Eliam de orbe esse translatos; orbem enim intelligit terram hanc ab hominibus habitatam et cultam.
Causam translationis indicat Sapiens, Sapient. cap. IV, vers. 10. Primo, quia dilectus erat Deo, et vivebat bonus inter malos: hinc raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Rursum, raptus est, quia ambulabat cum Deo, ideoque dignus erat paradiso et continua Dei contemplatione; tertio, raptus est, ut redeat, et det Gentibus poenitentiam, perinde ac Elias eam dabit suis Judaeis: hoc enim est quod de eo dicitur Ecclesiastic. cap. XLVIII, vers. 10: Qui inscriptus es in judiciis temporum lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob; quarto, raptus est, ut suo raptu ostenderet quid Adam peccans perdiderit: pari enim modo omnes suo tempore citra mortem translati fuissemus, si in innocentia permansissemus; quinto, tulit eum Dominus, ut confirmaret fidem patrum de futura vita, q. d. Ex hoc ipso facto agnoscite, quod aliam vitam habeo, eamque meliorem, in qua Sanctos remunerabor.
Sequitur secundo, fidei esse proximum quod Henoch, aeque ac Elias, necdum sint mortui. Unde Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, LVIII, vocat eos aeternitatis candidatos: Aeternitatis, ait, candidati ab omni vitio, ab omni damno, ab omni injuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt; et Irenaeus, lib. V, cap. V, vocat eos coauspicantes immortalitatem, hoc est, ejus auspicium, et quasi adumbrationem accipientes.
Sequitur tertio, Henoch et Eliam non gloriosa, sed mortalia habere corpora, adeoque morituros. Unde Tertullianus supra: Henoch, ait, et Elias nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi. Errant ergo Procopius et Eugubinus, qui putant Henoch et Eliam frui visione Dei, et gloriosa habere corpora in coelo.
Quinto, de Elia vivo in coelum sublato idem, quod hic, verbum usurpatur II Reg. II, 3 seqq. Nec aliter verba hebraea intellexisse videtur Onkelos: Nec exstitit amplius; neque enim occidit eum Jova. Clarius Jonathan: Et ecce non amplius erat inter incolas terrae; nam subtractus est, et ascendit in coelum per Verbum, quod est coram Jova. Locus hic argumento est, homines illis temporibus futurae vitae fidem habuisse.
Ubi Nunc Sunt Henoch et Elias?
Quaeres ubi jam sint Henoch et Elias, et qualem agant vitam? Respondeo: Communiter docent Patres eos versari in paradiso. Verum dico Henoch ante diluvium translatum esse in paradisum; post diluvium vero, quo inundatus et sublatus videtur paradisus, agit in loco aliquo amoeno, quem Deus illi sive in aere, sive in terra praeparavit, ad quem post diluvium raptus est Elias: ibi ergo simul agunt vitam quasi beatam, immunem a concupiscentia et a nostris aerumnis, in altissima Dei contemplatione.
Secundo, sine cibo eos vivere censent Epiphanius, haeresi 64, et Hieronymus ad Pammachium: S. Augustinus vero hac de re dubitat, lib. I De Peccat. meritis et remissione, cap. III; aitque eos vel sine cibo vivere, vel certe vivere sicut Adam vixit in paradiso, scilicet ex ligno vitae, ideoque nec morbo, nec senectute deficere. Sed verius est eos a Deo, vivos et vegetos per miraculum conservari, sine cibo: nam, ut dixi, paradisus, et consequenter lignum vitae interiit.
An Henoch et Elias Videant Deum
Quaeres secundo, an Henoch et Elias videant Deum, sintque beati? Asserit Catharinus, tract. De Gloria Christi consummata; P. Salmeron, et propendet Barradius in illud Joann. cap. XXI, vers. 23: Sic eum volo manere, donec veniam. Putant enim Henoch et Eliam, uti et S. Joannem Evangelistam, necdum esse mortuos, ideoque eos habere adhuc corpora mortalia, venturosque esse contra Antichristum, et ab eo martyrio afficiendos; interim tamen videre Deum, eoque frui, saltem a morte et resurrectione Christi.
Probant id multis et plausibilibus rationibus: Primo, quia S. Joannem venturum esse cum Henoch, videtur asseri Apocal. cap. X, vers. 11: Oportet te iterum prophetare Gentibus; et Joan. cap. XXI, vers. 23: Sic eum volo manere, donec veniam. Nam corona martyrii Joanni, uti et caeteris Apostolis, debetur et promissa est, Matth. cap. XX, vers. 23, hisce verbis: Calicem meum bibetis. Jam S. Joannem videre Deum, non videtur dubium; nam Ecclesia eum publice in litaniis, aeque ac alios Beatos, colit et invocat.
Secundo, quia Ecclesia celebrat festum, tam S. Joannis, quam Eliae julii 20, ut patet ex Martyrologio Romano: ergo ipsi fruuntur Deo.
Tertio, quia Graeci erexerunt templa in honorem, tam Eliae, quam S. Joannis, uti docet Baronius in Martyrolog. julii 20. Ergo ipsi sunt beati; his enim solis eriguntur templa.
Quarto, quia Henoch et Elias sanctissime vixerunt, ac proinde dignissimi sunt ut Deo fruantur, praesertim cum alii Prophetae et Patriarchae etiam minus sancti quam ipsi, quibuscum vixerunt, jam Deum videant.
Quinto, quia sic optime evadimus difficultatem, quae est de suspensione meritorum Henoch et Eliae. Cur enim suspendit Deus merita eorum praeter morem, nisi quia jam vident Deum, suntque non in via, sed in termino, puta sunt beati? Si dicas Deum eorum merita non suspendisse, inferam: Ergo ipsi in meritis et praemiis, pene in immensum superabunt omnes alios Beatos; nam per tot annorum millia assidue merentur et in dies merita sua adaugent, idque usque ad diem judicii: hoc autem videtur incredibile.
Verum haec sententia nova et paradoxa videtur, solidoque carere fundamento. Primo, quia vix nullus veterum Patrum vel Doctorum eam asseruit; nam Nazianzenus, quem citat Barradius, eam non asserit, sed dubitat.
Secundo, si Henoch et Elias vident Deum, ergo sunt beati, ergo sunt comprehensores, non viatores. Atqui viatores sunt, quia adhuc morituri sunt et martyrio laureandi.
Tertio, nec Mosi, nec Paulo, nec ulli alteri mortalium concessum est, ut ante mortem videret Deum; imo Dominus edixit Mosi: Non videbit me homo, et vivet, Exodi cap. XXXIII, vers. 20. Ergo nec Henoch et Eliae id concedendum est: sunt enim ipsi adhuc mortales, et re ipsa morituri.
Quarto, multo magis paradoxum videtur Henoch et Eliam a gloria coelesti et visione Dei redire ad passiones, merita et mortem, quam merita eorum suspendi: quis enim beatus unquam e coelo rediit ad labores, merita et mortem? quis unquam ex comprehensore factus est viator?
Quinto, solus Christus fuit simul viator et comprehensor; hoc enim privilegium soli Christo dant omnes Theologi. Atqui secundum novam hanc sententiam, hoc falsum est: nam Henoch et Elias, saltem cum redibunt certaturi contra Antichristum, simul erunt viatores et comprehensores. Tunc enim non perdent visionem Dei, quam jam possident, quaque sunt beati.
Sexto, si visio Dei non impediet tunc eorum merita et labores contra Antichristum, cur jam eorum merita impedit? Pari enim modo Christus ante mortem et resurrectionem suam videns Deum, nunquam per hanc visionem impeditus fuit a suo merito.
Septimo, S. Joannem non esse mortuum, eumque venturum esse contra Antichristum, plane videtur improbabile, atque repugnat tam historicis plurimis, qui eum mortuum esse asseverant (citat eos Baronius), quam Ecclesiae, quae S. Joannis quasi mortui, et in coelo cum Christo jam regnantis festum colit, eumque invocat. Secus est de Henoch et Elia; hos enim nemo colit vel invocat.
Ad primum respondeo, Joannem post illa verba Apocalyps. cap. X, iterum prophetasse Gentibus cap. XII, XIII, XIV et seq., usque ad finem Apocal., non autem iis prophetaturum esse in fine mundi. Illud vero Joan. cap. XXI: Sic eum volo manere, idem est ac si diceret: Si eum volo manere, uti alii codices legunt; loquitur enim Christus non assertive, sed conditionate, idque ad retundendam curiosam Petri interrogationem: Domine, hic autem quid? Porro calicem passionis bibit S. Joannes, tum alias, tum eo tempore quo in dolium olei ferventis missus est. Unde ipse a Patribus vocatur, ab Ecclesia colitur, et revera est martyr.
Ad secundum respondeo. Graeci celebrant festum Eliae, non beati, sed rapti: illo enim die tantum recolunt memoriam raptus ejus, quia raptus hic fuit admirabilis.
Ad tertium respondeo. Eodem modo et scopo Eliae templa erexerunt Graeci, quo festum illi instituerunt, scilicet ut iis testarentur et recolerent memoriam tam miri raptus Eliae (templa enim proprie non Sanctis, sed soli Deo in honorem Sanctorum eriguntur), qui coelestem hic egit vitam, et coelestes quasi discipulos post se reliquit, fuitque Monachorum quasi pater et patriarcha, quique etsi nondum beatus sit, jam tamen quasi confirmatus est in gratia, certoque beandus, itaque ex Dei revelatione et oraculo jam quasi canonizatus est.
Ad quartum respondeo. Ordo a Deo institutus postulat ut Henoch et Elias non videant Deum, cum nondum sint mortui: alii vero Prophetae mortui sunt, ideoque vident Deum. Quare congruum est ut Henoch et Elias mediam vitam agant inter homines terrenos et inter beatos in coelo, pacatam scilicet et jucundam, non tamen beatam. Eorum vero sanctitati et meritis rependitur, non visio Dei, sed aliud magnum quid, scilicet quod illi soli ex Prophetis venturi sint, quasi fortissimi pugiles Christi contra Antichristum, eumque confutaturi, ideoque martyrio ab eo laureandi.
Ad quintum, de suspensione meritorum mox dicam, neque illa suspensio hic difficultatem tollit. Nam saltem Henoch merita fuerunt suspensa, a raptu ejus usque ad passionem Christi, per tria pene annorum millia (praecise enim anni 2997 interfluxerunt), quibus tamen Deum non vidit Henoch; si enim merita ejus tunc non fuerunt suspensa, ergo Henoch tot annis continue merendo, longissime superabit in gratia et gloria omnes Sanctos, itaque recidemus in incommodum quod ipso argumento praetenditur.
An Henoch et Elias Sint in Statu Merendi
Quaeritur tertio, an sint in statu merendi? Asserit Viegas in Apoc. cap. XI. Ratio est, quia sunt adhuc viatores, cumque priventur visione Dei, cur praeter ordinem communem privarentur etiam facultate merendi, quam habent alii viatores? esto hac ratione meritis et gloria sunt superaturi Sanctos omnes, excepta B. Virgine. Negant vero idipsum Pererius et Suarez. Idque videtur probabilius; ratio est, quia alioqui tot annorum millibus innumera accumularent merita, nec inter eos et alios sanctos esset ulla comparatio, aut proportio in gratia et gloria: secundo, quia per raptum translati sunt in alium statum et vitam. Unde raptus videtur eis fuisse instar mortis, ac consequenter suspendisse eorum merita, donec redeant ad nos tempore Antichristi; tunc enim rursum merebuntur.
Jam ergo sunt quasi in statu medio viatorum et Beatorum, scilicet in statu quietis et contemplationis: unde sicut non laborant, nec patiuntur, sic nec merentur: plurimum autem merebuntur redeuntes et pugnantes contra Antichristum.
In Vita S. Pachomii refertur quod philosophus quidam Theodoro, discipulo S. Pachomii, haec tria enigmata proposuerit, ad quae ipse ita solerter respondit. Primum: Quis non natus mortuus est? Respondit Theodorus: Adam; secundum, quis natus est, nec tamen mortuus? Respondit: Henoch, qui translatus est; tertium, quis mortuus est, nec tamen corruptus? Respondit: Uxor Loth, quae in statuam salis est conversa.
Henoch et Elias Revertentur Contra Antichristum
Nota: In fine mundi redibunt ad communem vitam Henoch et Elias, ut Antichristo per conciones, disputationes et miracula se opponant: ideoque ab Antichristo martyrio afficientur Hierosolymae, qui corpora eorum projiciet insepulta in plateam; sed post tres dies et dimidium, vivi et gloriosi, tota urbe spectante, resurgent, ascendentque in coelum, ut patet Apoc. cap. XI, vers. 7 et seq. Ita passim Patres hic, et Apoc. cap. XI, estque communis hic fidelium sensus et traditio. Unde S. Augustinus, lib. XX De Civit. cap. XXIX, dicit hoc esse celeberrimum in sermonibus et cordibus fidelium.
Denique Henoch atavus fuit Noe, ac consequenter pater fuit omnium nostrum; omnes enim homines, consequenter et Antichristus, uti a Noe, ita et ab Henoch descendunt. Unde sequitur quod, cum ad nos redibit Henoch, caelebs manebit, nec enim ulla femina (cum omnes ex se descendant, sintque suae filiae) matrimonium ducere poterit, quia in lineas rectas ascendentium et descendentium, etiamsi gradibus infinitis ab invicem distarent, jure naturae irritum est matrimonium, si ascendentes descendentibus copulari velint, uti habet communior sententia Doctorum, quos recenset Sanchez tom. II De Matrimon. lib. VII, disp. 51, licet ipse cum aliis contrarium doceat. Concionabitur ergo Henoch rediens omnibus suis filiis, puta omnibus hominibus et ab uno filiorum suorum, puta a Henoch spurio Antichristo, occidetur. Rursum raptus fuit Henoch anno mundi 987. Ergo cum hoc anno Christi 1615 agatur annus mundi 5563, sequitur Henoch hoc anno agere annum raptus sui 4578, vitae vero suae 4943.
Versus 27: Mathusalem
27. DIES MATHUSALEM NONGENTI SEXAGINTA NOVEM ANNI. — Hic fuit omnium mortalium longaevissimus; Adam tamen eo longaevior dici hac ratione potest, quod Adam creatus sit in aetate et statura perfecta, quibus jam est triginta, tunc fuisset 60 annorum, ut minimum; Mathusalem autem natus est infans, et 60 annis crevit, et adolevit ad statum et staturam, in qua creatus est Adam: ergo si 60 annos a Mathusalem demas, vel totidem Adae addas, superabit Adamus Mathusalem 21 annis. Ita Pererius. Natus est Mathusalem anno mundi 687; cumque vixerit annos 969, sequitur eum obiisse anno mundi 1656, scilicet eodem anno quo factum est diluvium, paucis (septem; si Hebraeis credimus) diebus antequam illud inundaret. Ita S. Hieronymus. Non bene ergo S. Augustinus, lib. I Quaest. in Genes., censet eum obiisse 6 annis ante diluvium; sexto enim anno ante diluvium obiit, non Mathusalem, sed Lamech ejus filius, qui fuit pater Noe, ut patet Gen. cap. V, vers. 30 et 31. Sed audi S. Augustinum, initio Quaest. in Gen.: Quaeri, inquit, solet quomodo Mathusalem secundum annorum computationem, vivere post diluvium potuerit, cum omnes, praeter eos qui in arcam ingressi sunt, periisse dicantur? Sed hanc quaestionem plurium codicum mendositas peperit. Non solum quippe in Hebraeis aliter invenitur, verum etiam in Septuaginta interpretatione. Mathusalem in codicibus paucioribus, sed veracioribus, sex annos ante diluvium reperitur fuisse defunctus. Quod etiam explicat lib. XV De Civit. cap. XIII.
Versus 29: Noe
29. NOMEN EJUS NOE, DICENS: ISTE CONSOLABITUR. — Ex hisce verbis patet Lamech fuisse prophetam. Nota, Noe hebraice duo significat: primo, quietem, a radice noach, id est quievit; inde enim Noe hebraice dicitur Noach, id est quies, vel quiescens, et quiescere faciens: unde Septuaginta vertunt, hic requiescere faciet nos ab operibus et tristitiis manuum nostrarum: sic et Arabicus; secundo, significat consolationem vel consolatorem, a radice nacham, id est consolatus est, ut Noe a nacham deducatur, per apocopen litterae mem; et ita deducit Scriptura hic dicens, ze ienachamenu, iste consolabitur nos, uti habent Hebraea, Chaldaeus et Noster; sed utrumque eodem redit: consolatio enim ab opere et labore, non est aliud quam quies ab opere et labore.
Noe ergo quiescere fecit et consolatus est homines, primo, quia, ut ait S. Hieronymus, omnia retroacta opera, scilicet peccata, quieverunt per Noe, qui ea sepelivit diluvio; secundo, ut R. Salomon, Hebraei, Cajetanus et Lipomanus, quia Noe aratrum et alia instrumenta agriculturae, artemque faciliorem colendi agros invenit; tertio, ut alii, quia propter sanctitatem et sacrificium Noe post diluvium, Deus benedixit terrae cap. VIII, vers. 21, et cap. IX, vers. 1 et seq.: quod factum est, ut terra sic benedicta minori labore et cultura majores fructus afferat; quarto, quia Noe plantavit vites et adinvenit vinum, quod est solatium cordis humani. Rursum, quia Noe a Deo fuit concessus usus carnium, quibus vita hominum roboratur. Addunt alii, quia Noe per diluvium hominibus ascivit mortem, quae est omnium laborum nostrorum finis et quies. Verum mors et mersio improborum non est quies, sed initium aeterni doloris et laboris. Quinto et maxime, hisce verbis prophetat Lamech de Noe filio suo, quod ipse erit generis humani, diluvio pene absumendi, reparator (haec enim magna Lamechi et patrum fuit consolatio et quies), ait Hugo, et quod ipse mundo Deum Deique beneficentiam conciliabit; quodque ex eo nascetur Messias, inquit Rupertus, qui nostra est requies et consolatio; cujus est illa vox: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Noe ergo fuit typus Christi.
Ante diluvium magni et longi fuerunt patrum dolores et labores, primo, quia vivebant 900 annos in continuis laboribus; secundo, quia terram colebant a Deo maledictam, ideoque sterilem; tertio, quia non habebant illas artes et instrumenta arandi et colendi terram; quarto, hi omnes eorum labores perituri erant diluvio: quae magna futura erat eis poena et afflictio. Ab his ergo eos quiescere facit et solatur Noe, primo, quia per arcam labores, id est opera labore eorum facta, restituit; secundo, quia ob ejus merita artesque ab eo et posteris inventas facilior jam est agricultura, omnisque labor hominum, uti paulo ante dixi.
Nota: Natus est Noe 600 anno ante diluvium, quod factum est anno mundi 1656; unde sequitur Noe natum esse anno mundi 1056, scilicet post mortem Adae anno 126; mortuus est enim Adam anno tam suo quam mundi 930.
Tropologice, Noe symbolum est justitiae, quae omnes consolatur, et requiescere facit ab operibus iniquitatis; haec revocat a tristitia: quia dum ea quae justa sunt gerimus, nihil timemus purae conscientiae securitate, non dolemus gravi dolore; nihil est enim quod majoris doloris sit, quam culpae reatus, inquit S. Ambrosius, lib. De Noe, 1.
Versus 31: Noe et Chronologia
31. NOE VERO CUM QUINGENTORUM ESSET ANNORUM. — Nota, non videri (licet id videatur S. Chrysostomo) Noe ad annum 500 abstinuisse conjugio: ergo alios ante Sem, Cham et Japhet genuit filios, qui mortui sunt ante diluvium; unde sequitur, non omnes qui hic primo generati nominantur, fuisse revera primogenitos. Ita S. Augustinus, Libro XV De Civit. XX.
Hoc anno 500 coepit Noe arcae fabricam, eamque continuavit per 100 annos: perfecta est enim illa anno 600. Ita Origenes, Augustinus, Gregorius, Rupertus.
Rursum, post annum 500 Noe genuit, id est generare coepit, Sem, Cham et Japhet, ut successivis annis genuerit, nunc Sem, nunc Cham, nunc Japhet: nec enim eodem anno hi tres simul sunt geniti.
Ex hoc loco colligitur chronologia mundi, puta a creatione mundi et Adae usque ad diluvium fluxisse annos 1656; nam Adam genuit Seth cum esset annorum 130, Seth Enos 105, Enos Cainan 90, Cainan Malaleel 70, Malaleel Jared 65, Jared genuit Henoch cum esset annorum 162, Henoch Mathusalem 65, Mathusalem Lamech 187, Lamech Noe 182, Noe Sem, Cham et Japhet 500.
Post generationem Sem anno centesimo, qui fuit 600 vitae Noe, factum est diluvium, Genes. cap. VII, vers. 11. Duravit diluvium anno integro, ut patet conferenti Genes. VII, 11, cum Genes. VIII, 13 et 14. Ergo a creatione mundi usque ad finem diluvii fluxerunt anni 1657.