Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis VI
Homines omnes, ac praesertim gigantes, libidinibus omnique scelere sese corrumpunt; hinc secundo, vers. 7, Deus intentat orbi excidium per diluvium, ac consequenter, vers. 14, jubet Noe fabricare arcam, in qua tam ipse, quam animalia bina cujusque speciei, in semen posteritatis serventur.
Finitur hic prima mundi aetas, primaque Genesis pars, atque incipit secunda, quae est de Noe et diluvio, terminaturque in Abraham cap. XII.
Textus Vulgatae: Genesis 6:1-22
1. Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent; 2. videntes filii Dei filias hominum, quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. 3. Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. 4. Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt; isti sunt potentes a saeculo viri famosi. 5. Videns autem Deus, quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, 6. poenituit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus: 7. Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres coeli; poenitet enim me fecisse eos. 8. Noe vero invenit gratiam coram Domino. 9. Hae sunt generationes Noe: Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit. 10. Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japhet. 11. Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. 12. Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), 13. dixit ad Noe: Finis universae carnis venit coram me, repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. 14. Fac tibi arcam de lignis laevigatis: mansiuncula in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. 15. Et sic facies eam. Trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. 16. Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcae pones ex latere: deorsum, coenacula, et tristega facies in ea. 17. Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter coelum. Universa quae in terra sunt, consumentur. 18. Ponamque foedus meum tecum: et ingredieris arcam tu, et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum, tecum. 19. Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. 20. De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, ex omni reptili terrae secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. 21. Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi quam illis in cibum. 22. Fecit igitur Noe omnia quae praeceperat illi Deus.
Versus 1: Coepissent Homines Multiplicari
1. CUMQUE COEPISSENT HOMINES MULTIPLICARI. -- Josephus et Theodoretus putant haec accidisse circa septimam ab Adamo generationem, scilicet sub tempora Henoch. Est ergo hic anacephaleosis: recapitulat enim hic Moses, et redit a Noe ad tempora priora, quae causam dederunt diluvio.
Versus 2: Filii Dei
2. VIDENTES FILII DEI FILIAS HOMINUM, QUOD ESSENT PULCHRAE. -- Quaeres, qui sint filii Dei, et quae filiae hominum?
Prima sententia. Respondent aliqui filios Dei esse angelos, angelos enim esse corporeos, et in corpore hic primum suum peccatum luxuriae admisisse, ob quod coelo dejecti sint. Ita Josephus, Philo, lib. De Gigantibus; Justinus, Apolog. I; Clemens, III Strom.; Tertullianus, lib. De Habitu mulierum (ubi docet daemones hic docuisse mulieres conficere stibium, brachialia aliosque fucos); Lactantius, lib. II, cap. xv. Nec mirum id eos censuisse: nam et hoc saeculo Cajetanus censuit probabile esse angelos habere sua corpora.
Secunda sententia. Secundo, alii respondent filios Dei (scilicet quoad naturam) esse daemones, qui ex se suaque natura et corpore generarint instar hominum, ut voluerunt Platonici, et Franciscus Georg. tom. I, problem. 74; vel potius, ut Burgensis et Franciscus Valesius, Sacrae Philosophiae cap. VIII, esse daemones, primum succubos, qui a potentissimis viris validissimum semen exceperint, quod deinde iidem quasi incubi in validissimas feminas transfuderint, itaque generaverint gigantes. Licet enim Pererius dubitet an ex incubis daemonibus hoc modo generari possit homo, et idipsum neget Cyrillus, asserunt tamen Cardanus, Cajetanus, et bene idipsum probat Delrio, lib. II Disquis. magic. quaest. XV.
Tertia sententia. Verum dico: "Filii Dei" vocantur hic filii Seth, primo, ob sanctitatem suam, justitiam, temperantiam aliasque virtutes, per quas Dei imago in eis, quasi filiis suis resplendebat. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theodoretus, Rupertus et Hilarius, in Psal. CXXXII. Secundo, ut Oleaster, est phrasis Hebraea: Hebraei enim omnia fortia, magna, egregia, dicunt esse Dei: ut montes Dei, cedri Dei, vocantur cedri et montes altissimi et maximi. Sic "Filii Dei" vocantur filii Seth, quia robusti; quia viribus, forma, pulchritudine, statura eximii: e contrario filii et filiae Caini vocantur "filii et filiae hominum," primo, quia erant perversi et terrae affixi; secundo, quia corporis robur, formam et staturam enervarant et decurtarant. Unde, ut notat Pererius, Cainitae dicuntur generasse, non filios, sed filias, quia vi generandi per profusam libidinem debilitata, non filios, sed fere tantum filias generare potuerunt. Addunt tertio, Theodoretus et Suida, Seth a pietate et sapientia Deum esse dictum: hinc ejus filios vocari filios Dei.
Quarta sententia. Quarto, "Filii Dei" possunt accipi "filii potentum," uti vertunt Symmachus, Chaldaeus et Pagninus, ut "filiae hominum" vocentur plebeiae, quibus potentes per potentiam et tyrannidem sint abusi. Cum enim Deus, teste Damasceno, a providendo et praevidendo sit dictus; hinc rectores et potentes, quorum est aliis providere, vocantur dii. Unde illud Dei ad Mosen: "Constitui te Deum Pharaonis." Ita Molina. Verum prior sensus, uti planior est et communior, ita et verior.
Versus 3: Non Permanebit Spiritus Meus
3. NON PERMANEBIT. -- Hebraice est lo iadon, quod Symmachus, Arias et alii a radice dun deducunt vertuntque, non judicabit, non litigabit, q. d. Deus: Non patiar hanc litem inter meam misericordiam et justitiam tamdiu durare; rursum, nolo amplius cum hominum pervicacia contendere. Taedet me, angunt me et discruciant tanti conflictus sibi adversantium affectuum: litem ergo dirimam, ac homines incorrigibiles totosque carni deditos plane delebo. Loquitur Deus anthropopathice. Sic quoque legit S. Hieronymus in Quaest., sive Tradition. in Genes.: "In Hebraeo," ait, "scriptum est: Non judicabit spiritus meus homines istos in sempiternum, quoniam caro sunt, hoc est, quia fragilis est in homine conditio, non eos ad aeternos servabo cruciatus, sed hic illis restituam quod merentur. Ergo non severitatem, ut in nostris codicibus legitur, sed clementiam Dei sonat, dum peccator hic pro suo scelere visitatur."
Secundo, melius Pagninus et Cajetanus cum S. Chrysostomo, pro iadon aliis punctis legunt iiddon, a radice neden, id est, vagina, q. d. Non amplius manebit spiritus meus in hominis corpore, quasi in vagina; evaginabo, seu extraham animam de corpore. Unde Syri corpus vocant nidne, quod sit quasi vagina animae.
Tertio et planissime, dici potest cum Leone Castrio, lib. III Apologiae, in Hebraeo pro iadon legendum esse ialon, a radice lun, id est, mansit, moratus est, hospitatus est; tam enim Septuaginta et Chaldaeus quam Noster vertunt, "non permanebit," scilicet spiritus in corpore, quasi in hospitio suo.
SPIRITUS MEUS. -- Anima et vita homini a me inspirata, Gen. II; hinc halitum nostrum, vitam et animam Deus habet in manu sua, Dan. V, vers. 23.
IN AETERNUM. -- In longum tempus, quale habuerunt homines ab Adam hucusque, quia, ut sequitur, post 120 annos omnes delebo diluvio.
QUIA CARO EST. -- Quia carnalis, et in vitia carnis sua culpa projectus est. Ita S. Chrysostomus et Ambrosius.
ERUNTQUE DIES ILLIUS CENTUM VIGINTI ANNORUM. -- Putant aliqui hic a Deo statui terminum vitae singulis hominibus, quasi singuli homines deinceps tantum essent victuri 120 annis. Ita Josephus, Philo, Rupertus, Abulensis. Sed falluntur: nam constat post haec tempora homines vixisse, non 120, sed 400 annis, ut patet Genes. XI.
Dico ergo Deum hic statuere terminum vitae toti generi humano, q. d. Homines carnales gravissime me offenderunt: possem eos hoc instanti delere; sed quia clemens sum, do eis tempus poenitentiae, idque largum, scilicet 120 annos: quod si illud negligant, post 120 annos omnes plane delebo per diluvium, quod orbi inducam. Ita Chaldaeus, Hieronymus, Chrysostomus, et Augustinus lib. XV De Civit., cap. XXIV. Ergo, ut recte advertunt S. Augustinus et Salvianus, lib. Antikimenon ex Genesi, dixit haec verba Deus anno aetatis Noe 480, 20 annis ante nativitatem Sem, quae contigit anno Noe 500, sicut diluvium contigit 600: licet S. Hieronymus, Chrysostomus et Hugo haec dicta velint anno 500 Noe, 100 annis ante diluvium: ita nimirum ut ab his 120 annis, Deus ob scelera hominum 20 dempserit et decurtarit. Hic ergo Deus statuit mundo tempus poenitentiae 120 annorum, illudque revelat Noe, ut ipse illud ipsum propalet mundo. Unde sequitur Noe hic implicite a Deo statui praeconem poenitentiae et comminationis diluvii: quo diligenter et fideliter apud homines eum perfunctum esse non est dubium, atque in eodem collegas habuisse Mathusalem avum, et patrem Lamech, valde est verisimile. Unde Berosus Chaldaeus, lib. I, sic ait: "Tum multi praedicabant, et vaticinabantur, et lapidibus excidebant de ea, quae ventura erat, orbis perditione; sed enim illi assueti corridebant omnia, coelestium illos ira atque ultione perurgente, pro impietate atque sceleribus."
Moraliter hic nota, uti impietas et improbitas familias, etiam antiquissimas et nobilissimas exstinguunt, ut patet in Caino et gigantibus: ita pietas et probitas easdem perpetuant, ut patet in Seth et Noe; hoc est quod Psalm. XXXVI dicitur: "Justi autem haereditabunt terram: injusti autem disperibunt, simul reliquiae impiorum interibunt."
Symbolice, Cabalistae, et ex iis Petrus Bongus, tract. De Numerorum mysteriis, in sexies millesimo, annos hos 120 magnos et Mosaicos accipiunt, puta jubilei, ita ut quilibet annus hic complectatur quinquaginta annos vulgares: ac consequenter 120 hi efficiant sex millia annorum vulgarium (multiplica enim 120 per quinquaginta, habebis sex millia), quibus durabit hic mundus, vitaque et aetas hominum, de quo dixi cap. II, vers. 2.
Versus 4: Gigantes Super Terram
4. GIGANTES AUTEM ERANT. -- Ex verbo "erant" videtur, quod jam ante fuerint gigantes: ita tamen, ut hoc tempore fuerint multiplicati, ex commixtione filiorum Dei cum filiabus hominum. Unde Hebraea pro "postquam enim" habent, "et etiam postquam"; et Septuaginta clare ita vertunt: "Gigantes erant super terram in diebus illis, et post illud, postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum." Ita S. Augustinus, Vatablus et alii.
Nota: Gigantes hebraice vocantur nephilim, id est cadentes (a radice naphal, id est cecidit), active, q. d. irruentes, opprimentes, et cuncta instar procellae prosternentes, et ad casum ac ruinam impellentes: unde Aquila vertit, "illi violenter irruentes"; inde illud Job XVI, vers. 15: "Irruit in me quasi gigas." Erant enim gigantes vastissimi, procerissimi, fortissimi et violentissimi homines. Iidem a parentibus Rapha et Enac, vocantur Raphaim et Enakim: graece vocantur gigantes, quasi gegenes, id est ex terra geniti, quasi ventris et terrae filii, inquit S. Ambrosius et Philo.
Burgensis putat gigantes fuisse daemones humana specie indutos: Valesius putat gigantes fuisse filios daemonum incuborum; Philo putat homines sceleratissimos vocari gigantes. Sed certum est gigantes fuisse homines monstrosa statura, robore, latrociniis et tyrannide insignes.
Unde gigantes, per sua scelera, fuerunt maxima et potissima causa diluvii, ut patet Sap. XIV, 6; Job XXVI, 5. Idem insinuat hic Moses: ea enim de causa descripturus diluvium, gigantes, quasi diluvii causam, praemittit. Ita passim docent interpretes.
Ex hoc loco rursum, et potius ex fabrica turris Babel, de qua cap. XI, Gentiles sumpserunt fabulam gigantum et Titanum, ut post S. Ambrosium et Eusebium, lib. V de Praeparat. Evang., cap. IV, docet Pererius. Credidit enim vetustas gigantes fuisse homines excelsissimae staturae, et draconum pedibus, ab irata tellure procreatos in deorum perniciem, ut scilicet bellum diis inferrent, Jovemque coeli possessione dejicerent, sed temere et frustra: nam a Jove contriti sunt, quod paucis versibus ita perstringit Ovidius: Affectasse ferunt regnum coeleste gigantes, / Altaque congestos struxisse ad sidera montes. / Tum Pater omnipotens misso perfregit Olympum / Fulmine, et excussit subjectum Pelion Ossae.
POSTQUAM ENIM, -- q. d. Maxime postquam. Nota: Gigantes maxime generati sunt ex filiis Seth (hi enim vocantur filii Dei), qui integerrimis erant viribus, et jam a primaeva integritate degenerantes, summo amore ardoreque libidinis, toti in terram et ventrem projecti, filiabus Cain (hae enim vocantur filiae hominum), utpote pulcherrimis, agglutinati sunt. Fecit enim libido ut natura in iis omnem suam vim et extremum potentiae suae exereret, itaque vastissimi et validissimi homines prognati sunt. Thomas Fasellus, De Rebus Siculis, lib. I, decade 1, cap. VI, multa affert exempla gigantum hujus pene saeculi, quorum alii 18, alii 20, alii plures habebant cubitos in altitudine.
Vide hic ut robur aeque ac virtus, vel vitium parentum in proles transfundantur. Recte Poeta: Fortes creantur fortibus / Est in juvencis, est in equis patrum / Virtus, nec imbellem feroces / Progenerant aquilae columbam.
Versus 5: Cuncta Cogitatio Intenta ad Malum
5. CUNCTA COGITATIO. -- Hebr. kol ietser machsebot, omne figmentum cogitationum; ietser enim est figmentum, sive plasma figuli. Unde Illyricus delirat, dum ex hac, imo ex sua monstrosa figulina, format et fingit peccatum originale non esse accidens, sed substantiam et formam substantialem hominis. Talis enim substantia, inquit, est plasma figuli. Verum non advertit ipse hoc figmentum non esse Dei, sed "cogitationum"; cogitatio autem hominis non substantiam, sed substantiae adamatae imaginem sibi pingit et fingit: haec autem imago est accidens, non substantia. Unde Calvinus vertit cuncta imaginatio. Sicut enim figulus sua idola, ita imaginatio et concupiscentia hominis, suas species, quasi idola sibi effingit (qua de re vide Cyprianum in prologo libri De Cardin. operibus), iisque non coacte, sed libere se pascit et oblectat, ideoque merito punitur, ut hi puniti sunt diluvio.
INTENTA ESSET AD MALUM. -- Infert Calvinus, ergo omnia opera nostra, etiam sancta, aliquo occulto concupiscentiae peccato sunt inquinata, imo tota sunt sordida. Nam Hebraea addunt rac, id est tantum intenta ad malum.
Respondeo, verbum rac nec Septuaginta, nec Chaldaeus, nec Noster verterunt, quia viderunt id in Hebraeo addi per pleonasmum et auxesin, satisque includi in eo quod dicitur, "cuncta cogitatio et omni tempore intenta ad malum." Respondeo secundo, Scripturam hic non loqui de justis, sed de peccatoribus, ob quos inductum est diluvium. Nam statim excipit justum Noe vers. 8, cujus cuncta pene cogitatio intenta erat, non ad malum, sed ad bonum. Respondeo tertio, esse hic hyperbolen; nam peccatores, licet maximi, quaedam tamen bona faciunt, dum parentibus obediunt, proximos juvant, aliis fidem servant, etc.; "cuncta" ergo, id est plurima et creberrima, "cogitatio." Sic vulgo dicimus: Hic homo non aliud somniat (id est, saepe non aliud cogitat) quam de suo ventre. Similis hyperbole est Psal. XIII, 3; Rom. III, 12.
Adde, proprie Mosen loqui de peccatoribus, non omnibus, sed iis tantum qui erant tempore Noe, erantque pessimi et sceleratissimi: quos licet daremus nil boni, sed omnia mala fecisse, idque ex libera sua malitia, inde tamen nec sequitur eos aliter facere non potuisse, nec etiam alios peccatores, qui aliis temporibus vivunt, nil boni, sed omnia mala peragere.
Ex hoc loco probabiliter putat Pererius, illo tempore solum Noe cum suis prolibus fuisse justum, omnes alios fuisse impios, ideoque, uti in aquis diluvii, ita et in infernum esse demersos, exceptis tamen infantibus, qui sacramento illius temporis renati mergebantur. Verum contrarium est probabilius, scilicet aliquos etiam adultos, cum se aquis involvi et sensim obrui viderent, poenituisse, justificatos et salvatos esse. Docet hoc S. Hieronymus et Rupertus, satisque id ipsum insinuat S. Petrus, epist. I, cap. III, vers. 19; sic enim in periculis naufragii, etiam sceleratissimi quique, magno pietatis affectu ad Deum confugiunt, emendationem spondent, veniam petunt et impetrant, ut corpore pereunte anima salvetur.
Versus 6: Poenituit Eum
6. POENITUIT EUM. -- Septuaginta, recogitavit. Nam is quem facti poenitet, saepe illud versat et recogitat: Eccur hoc feci? utinam non fecissem! Poenitet hominem cum is revocat cum dolore, et retractat sua dicta aut facta, ob eventum tristem, quae non praeviderat, ex iis consecutum. Deus omnia praevidit, nec dolere potest; ergo proprie eum nullius poenitet: dicitur tamen anthropopathice poenitere et dolere, cum ob hominum scelera, sua dona et gratias revocare statuit et decernit; cum peccatores a se creatos et beneficiis affectos, ob sua peccata, occidit et punit. Unde Symmachus vertit, aversatus est; poenituit ergo Deum, id est, Deus irascens et indignans peccatis hominum decrevit retractare et delere hominem, quem creaverat.
Versus 7: Delebo Hominem
7. DELEBO HOMINEM, etc., USQUE AD ANIMANTIA. -- Nota: Peccatum totius universi harmoniam dissolvit, quia non tantum hominem, sed et elementa omnesque creaturas commaculat et distorquet. Ostendam hoc per singula creationis singulorum dierum opera: primo die, creata est lux: hanc fugat et obtenebrat peccatum. Hinc ait Jeremias, cap. IV: "Aspexi coelos, et non erat lux." Secundo die, creatum est firmamentum et orbes coelestes: jam ob peccata "coeli complicabuntur sicut liber," ait Isaias, cap. XXXIV, vers. 4, ne scilicet peccata et peccantes tegant et operiant. Tertio die, productae sunt plantae: de his audi Jeremiam, cap. IV: "Aspexi terram, et ecce vacua et nihil." Quarto die, factus est sol: hunc peccatum eclipsat, ut docet Isaias, cap. XIII, vers. 10. Quinto die producti sunt pisces et aves: de his ait Jeremias, cap. IV, vers. 25, quod ob peccatum omne volatile recessit. Sexto die creata sunt quadrupedia et homo: haec peccatum aufert ex montibus et silvis, ut patet Osee, cap. IV, vers. 3. Omnia ergo cum homine peccante puniuntur, quia ei ad peccatum serviunt: vel potius homo ipse in omnibus punitur, dum omnibus quibus abusus est, privatur.
Versus 9: Noe, Vir Justus
9. « NOE VIR JUSTUS. » -- « Noe, ait S. Ambrosius, lib. De Arca et Noe, cap. IV, non genere, sed justitia laudatur: probati enim viri genus, virtutis prosapia est; quia sicut hominum genus, homines: ita animarum genus, virtutes sunt. » Hinc pereunte mundo, unus Noe servatur, quasi stirps incorrupta, ut novi mundi sit origo, et novorum hominum seminarium, ut ait S. Ambrosius.
Vera ergo nobilitas, laus et gloria in justitia, religione et virtute consistit. Ita censuerunt veteres Christiani, nobiles et Martyres. Ita Romanus Martyr, cum Galerius Imperator et Asclepiades, praefectus Antiochiae, Christianos invaderent, flagris et plumbatis caesus, noluit sibi nobilitatis nomine parci: « Absit, inquit, ut me nobilem sanguis parentum praestet, aut lex curiae: generosa Christi sequela nobilitat viros. » Jussit ergo Asclepiades latera ejus mucronibus scindi; tum ille: « Gratias ago tibi, o praefecte, quod ampliores mihi oris patefecisti meatus, quibus Christum praedicare possim: tot ecce laudant ora, quot sunt vulnera: » testis est Prudentius in hymnis Peristephanon. Ita et S. Agatha Quintiano praefecto objicienti: « Non te pudet nobili genere natam, humilem et servilem Christianorum vitam agere? » respondit: « Multo praestantior est Christiana humilitas et servitus, regum opibus et superbia. »
B. Gregorius Nazianzenus, orat. 11: « Nobilitas vera, ait, est divinae imaginis conservatio, atque archetypi imitatio, quam ratio et virtus efficiunt. »
« PERFECTUS. » -- Perfectione, non patriae, sed vitae, quaeque excludit omne peccatum, non veniale, sed mortale, quaeque in assiduo studio et profectu virtutum consistit. Vide S. Augustinum, lib. De Perfect. justitiae. Hinc de Noe canit Sibylla, lib. I: Solus in cunctis justissimus erat, et verax, / Noe fidelissimus et bonis operibus addictus; et Ecclesiasticus cap. XLIV, vers. 17: « Noe inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiae factus est reconciliatio. » Et Paulus, Hebr. XI, 7: « Fide Noe aptavit arcam, per quam damnavit mundum, et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus. »
« IN GENERATIONIBUS SUIS. » -- Inter homines sui aevi et saeculi, adeoque prae hominibus sui aevi. Ponitur abstractum pro concreto, scilicet « generationes suae, » pro hominibus suo saeculo generatis. Ita ait Sapiens, Eccle. I, 4: « Generatio praeterit, generatio advenit, » id est, aetas et soboles una hominum praeterit, mox altera filiorum et nepotum ei succedit. Sic enim B. Virgo dicitur benedicta inter mulieres, id est, prae omnibus mulieribus. Unde colligunt aliqui Noe quoque fuisse perfectiorem ipso Henoch, omnibusque suis majoribus, qui primo illo saeculo vixerunt. Verum hoc non est necessum dicere; nec enim necessum est saeculum Noe extendere usque ad Henoch, qui jam ante sexcentos annos raptus erat in paradisum; et licet eo extenderemus saeculum Noe, sufficit ad veritatem horum verborum dicere, Noe non ipso Henoch, nec omnibus omnino hominibus, sed plerisque fuisse perfectiorem.
Secundo, Delrio per generationes intelligit actiones; hae enim sunt quasi liberi, quos parit anima; prosapia et nobilitas est virtus.
homo toto vitae suae spatio, q. d. Toto vitae suae decursu, in suis actionibus perfectus fuit Noe. Hic sensus arctior et subtilior est. Prior ergo sensus magis planus, simplex et genuinus est.
« CUM DEO AMBULAVIT » -- uti Henoch, de quo dixi cap. V, vers. 22. Praeclare Hugo de S. Victore, lib. I De Claustro animae: « Sicut, ait, nullum est momentum, quo homo non utatur vel fruatur Dei bonitate et misericordia: sic nullum debet esse momentum, quo eum praesentem non habeat in memoria. Omne enim tempus in quo de Deo non cogitas, hoc te reputa perdidisse. » S. Basilius rogatus, quis frequenter irascitur? quis ad bona opera piger est? quis Dei gloriam non promovet? hoc unum ad singula respondebat: « Qui non semper cogitat Deum suarum actionum inspectorem esse. Haec enim una recordatio, si esset assidua, contra omnia vitia medelam praeberet. »
Versus 10: Sem, Cham et Japhet
10. « SEM, CHAM ET JAPHET. » -- « Sem » Hebraice, inquit S. Cyrillus hic, hom. 3, significat perfectionem, vel plantationem; « Cham, » calliditatem; « Japhet, » amplificationem. Verius est « Sem » idem est hebraice significare nomen, vel famam; « Cham, » calorem et nigrorem; « Japhet, » amplitudinem, ut patebit cap. IX, vers. 26. Jam abstracta ponuntur pro concretis: nomen et fama, id est, nominatus et famosus; calor et nigredo, id est, calidus et niger; amplitudo, id est, amplus.
Versus 11: Corrupta Est Terra
11. « Corrupta est autem terra. » -- Incolae terrae adeo corrupti sunt, ut ipsam terram suis sceleribus polluisse et corrupisse videantur: est metonymia cum auxesi.
12. « OMNIS CARO » -- omnis homo: est synecdoche; caro enim idem est quod homo; et hyperbole, nam omnis idem est, quod plerique: excipitur enim Noe justus cum suis.
« CORRUPERAT VIAM SUAM » -- suam vivendi rationem: sic viae hominis vocantur opera, conversatio, consuetudo hominis; viae Dei vocantur opera Dei, Prov. VIII, 22. Notat S. Ambrosius, lib. De Noe et arca, cap. V, diluvium carnis peperisse diluvium aquarum. « Caro, ait, causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant; quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens velut quibusdam tempestatibus et procellis victa, loco suo cedit. » Et cap. IX: « Corruptela diluvii causa est: ea ubi repserit, aperiuntur aquae, ebulliunt omnes fontes cupiditatum, ut totum corpus tanto et tam profundo vitiorum diluvio mergatur. » Sicut ergo Noe includens se cum animantibus in arca, diluvium evasit: sic et tu cohibe tuos sensus et passiones intra mentis imperium, et poteris te tuaque ab omni diluvii periculo liberare.
Versus 13: Finis Universae Carnis
13. « FINIS UNIVERSAE CARNIS VENIT CORAM ME » -- instat dies decreta a Me excidio hominum et animalium; statui jamjam finire et perdere orbem diluvio: patet ex seq.
« A FACIE EORUM » -- per eos, ab eis. Ita Septuaginta. Chaldaeus vertit, propter mala opera sua.
Versus 14: Fac Tibi Arcam
14. « FAC TIBI ARCAM. » -- Hebraeum תבה teba significat arcae formam fuisse, non in morem navigii, cujus carina arcuatur, et summitas vel patet, vel concameratur; sed in morem cistae undique clausae et quadrangulae, quae inferne plana est, et aequalis quaquaversum, superne vero plana est, sed ita, ut modice in culmen et clivum exiguum assurgat. Ita S. Augustinus, lib. XV De Civitate Dei, cap. XXVII; idque satis colligitur ex ejus dimensione, quam vers. seq. subdit Moses.
« DE LIGNIS LEVIGATIS. » -- Hebraice de lignis gopher, quod Septuaginta vertunt, quadratis; Noster, levigatis, id est, dolatis et perpolitis, tum ad aptiorem et arctiorem compaginem, tum ad elegantiam, tum ut commodius illinerentur bitumine. Oleaster vertit, de lignis pini; Chaldaeus, idem Aben Ezra, et Rabbini vertunt, de lignis cedri. Cedrus enim in Syria abundat, estque incorruptibilis, et longissimas dat tabulas, easque leves et superfluitantes. Ex cedro factam esse arcam, docet etiam S. Ambrosius, lib. De Arca, cap. VII, et S. Augustinus, tractat. 6 in Joan. S. Hieronymus vertit, ex lignis bituminatis (ut gopher idem sit quod copher), id est bituminosis, hoc est resinosis: bitumen enim ample capitur pro resina; pinus autem et cedrus sunt resiniferae, et sic omnes hae versiones in unum convenirent.
« MANSIUNCULAS IN ARCA FACIES. » -- Hebraea et Septuaginta, nidos facies arcam, id est, in parva stabula divides et distribues arcam, non solum ut aves, sed ut caetera animalia, sua discreta habeant habitacula. Unde Noster clare nidos hos exposuit per mansiunculas.
Symbolice S. Ambrosius, lib. De Noe, cap. VI: « Omne corpus nostrum, ait, attextum est sicut nidus, ut spiritus vitalis omnes partes viscerum penetret. Nidi quidam sunt oculi nostri, quibus se visus inserit. Nidi sunt nostrarum sinus aurium, per quos auditus se infundit. Nidus est narium, qui ad se odorem attrahit. Nidus est quartus major caeteris hiatus oris, in quo nutritur donec adolescat sapor, et unde vox evolat, in quo latet lingua. Spiritus quem carpimus et quo alimur, nidus est pulmo; sanguinis autem et spiritus nidus est cor. Ossa quoque validiora nidos habent. Sunt enim intus cavata, in quibusdam foraminibus est medulla. In visceribus ipsis mollioribus nidi cupiditatis aut doloris sunt. » Et mox: « Est jam in hoc corpore nidus pudicitiae, in quo erat nidus irrationabilis concupiscentiae. »
« BITUMINE. » -- Pice aptius erat bitumen, ad tabulas conglutinandas et consolidandas, et ad foetorem, ex stercore tot animalium provenientem, dispellendum.
Versus 15: Dimensiones Arcae
15. « TRECENTORUM CUBITORUM ERIT LONGITUDO ARCAE, QUINQUAGINTA CUBITORUM LATITUDO, ET TRIGINTA CUBITORUM ALTITUDO EJUS. » -- Cubitus continet pedem cum dimidio, sive sex palmos; olim, uti pedes hominum et palmi, ita et cubiti erant majores, quam jam sint. Origenes cubitum hic intelligit, non communem, de quo jam dixi, sed qui continet sex cubitos communes et vulgares. Origenem sequitur Isidorus Clarius et Delrio. Sic enim non arcte et compacte, sed laxe et salubriter in arca degere poterant animalia omnia. Verum sic immanis fuisset vastitas arcae, quae vix in unam fabricam compingi, vixque aquis sustineri et moveri potuisset. Adde, alibi Scriptura cubitos non geometricos, sed communes accipere, ut cum ait, Goliath fuisse procerum sex cubitos et palmum; quis enim credat Goliath fuisse 36 cubitorum communium: ergo et hic cubiti communes accipiendi sunt. Ita Torniellus.
Nota: Arcae longitudo decupla erat ad ejus altitudinem et profunditatem; talis enim est proportio 300 ad 30; nam decies triginta sunt trecenta. Rursum longitudo arcae sextupla erat ad ejus latitudinem; talis enim est proportio 300 ad 50; nam sexies 50 sunt 300. Eadem est proportio dimensionum in corpore humano bene formato, ut nimirum ejus longitudo, quae sumitur a vertice usque ad pedes, sit sextupla ad ejus latitudinem, quae sumitur a latere dextero in sinistrum, eundo per medium pectus. Rursum, longitudo corporis humani decupla est ad ejus profunditatem, quae sumitur a pectore, et per pectus penetrando in dorsum. Ita S. Augustinus, lib. XV De Civitate Dei, cap. XXVI, et S. Ambrosius, lib. De Arca, cap. VI.
Hinc sequitur arcae capacitatem interius fuisse 450,000 cubitorum. Nam si geometrice 300 cubitos longitudinis arcae, multiplices per quinquaginta latitudinis ejusdem, habebis cubitos quadratos quindecim millia; quae si rursum multiplices per 30 cubitos altitudinis arcae, habebis jam dicta 450 millia cubitorum solidorum. Haec ergo fuit dimensio et capacitas arcae interius, quae sane ingens fuit et sufficiens omnibus animalibus et rebus arca contentis; ut non sit necesse cum Origene, cubitos hic, non communes, sed geometricos accipere: sic enim sextuplo major et capacior fuisset arca.
Versus 16: Fenestra et Contignationes
16. « FENESTRAM. » -- Praecipuam unam, grandiorem et pellucidam, ex vitro, crystallo, vel lapide speculari (hoc enim significat Hebraeum צהר tsohar, et Graecum diaphanes [« transparens »], ut vertit Symmachus). Nil ergo prohibet, alias minores per circuitum in tertio coenaculo, ad lucem ubique recipiendam, factas esse fenestras. Fenestra haec aperiri poterat: unde per eam Noe columbam et corvum emisit.
« ET IN CUBITO CONSUMMABIS SUMMITATEM EJUS. » -- q. d. Altitudinem ejus, puta fenestrae, facies unius cubiti. Ita Vatablus, Oleaster, Delrio. Secundo, Torniellus sic explicat, q. d. Mensuram cubiti semper ad manum habe et adhibe, ut juxta eam singulas arcae partes, ad mensuram a me praestitutam aedifices. Tertio et genuine (ut patet ex Hebraeo), « ejus, » scilicet arcae, summitatem sive altitudinem facies unius cubiti, q. d. Facies tectum arcae non omnino, sed pene planum, ita videlicet, ut sensim et lente tantum assurgat ad altitudinem cubiti: sic ut cubitus iste sit altitudo mediana culminis arcae, per totam ejus longitudinem. Ita Joannes Buteo et Pererius ex communi Doctorum sententia; describit enim Moses hic arcae tectum ejusque formam arcuatam in culmine.
Quatuor contignationes arcae
« DEORSUM COENACULA ET TRISTEGA FACIES IN EA. » -- Ita haec lege et junge, non autem, ut deorsum referas ad ostium, quod praecessit. Jam sensus est, q. d. Deorsum unum coenaculum, sive tabulatum sub alio constituatur, inquit Delrio. Secundo, aptius ad Hebraea: « deorsum, » id est, tabulata infima; « coenacula, » id est, tabulata media: in his enim fieri solent coenacula; et tristega, id est, tabulata tertia vel suprema, facies in arca. Hebraea enim habent, inferiora, secunda et tertia facies; et Chaldaeus, mansiones inferiores, secundas et tertias facies in ea. Unde patet arcam tres habuisse contignationes, sive tabulata; haec enim vocantur a Graecis tristega, in quibus partim animalia, partim esca, aliaque supellex condita et distributa erant. His adde quartam imam, pro sentina.
Jam singula ita exacte describit et distribuit Joannes Buteo, lib. De Arca. In ima hac parte erat locus saburrae, sive arenae, quae navi necessaria est, ut in aquis non fluctuet, non in hanc illamve partem inclinet, sed suo quasi pondere et justo libramento recta in aquis consistat; in hac etiam erat sentina quae sordes ex superioribus tabulatis per canales exciperet, atque per foricas, sive foramina in aquas foras emitteret. Haec tamen foramina non erant in hac ima parte (haec enim tota erat sub aquis), sed in sequenti, sive secunda contignatione, in quam per antliam ex ima parte aqua et sordes attollebantur: nisi malis dicere cum Torniello, sordes sublatas fuisse per funes in primum et summum tabulatum, ad fenestram Arcae, ut per eam, utpote magnam, foras ejicerentur.
In secunda contignatione, sive tabulato, erat locus omnium animalium tam reptilium, quam per cellulas gradientium, in plurimas (Delrio numerat 300) cellas, sive mansiunculas, majores, vel minores, pro quantitate animalium, utraque ex parte distinctus: in cellis erant praesepia aliaque vasa cibum et potum continentia; in cellarum pavimento erant fenestellae, per quas sordes animalium in sentinam demitterentur; in medio cellarum utrimque erat transitus, seu via, qua homines cum lucernis discurrerent ad singulas cellas, ut eas inspicerent, et cuique animali de necessariis providerent. In hoc tabulato erat ostium arcae, de quo versu 16, idque magnum et amplum, utpote per quod elephantes, cameli omniaque animalia inducta sunt in arcam.
In tertio tabulato erant distinctae apothecae, continentes tum annonam animalium et hominum, puta faenum, paleas, poma, frumentum, semina, legumina; tum dolia aquae dulcis, ad potum et ad lotionem. Ex hoc tertio tabulato, per foramina, tubos, in quodque praesepe secundi tabulati cibus et potus immittebatur: hic etiam reposita fuit omnis supellex, tam urbana quam rustica, post diluvium usui futura.
In quarto et summo tabulato, locus erat hominum et avium. Primo ergo erat hic cubiculum Noe et filiorum distinctum a gynaeceo, sive habitaculo mulierum (ab his enim viros, durante diluvio, abstinuisse docent S. Ambrosius, Rabanus, Anselmus Laodunensis, S. Hieronymus in Zachariae XII, Delrio et alii); huic lumen infundebat fenestra arcae. Secundo, erat hic culina cum camino et foco; tertio, furnus, pistrinum et molae trusatiles; quarto, lignile cum lignis et carbonibus; quinto, penus annonae tam cibi, quam potus. Ex alia parte erant caveae et nidi singularum avium, cum suo pabulo. In his coenaculis erant scalae, per quas ex uno in aliud ascendebant et descendebant.
Porro, ut docet Buteo, in hac quarta contignatione erant spiracula ad auram excipiendam et renovandam. Erant haec spiracula veluti quidam camini, qui usque ad arcae summitatem protendebantur, ut per aperta quaedam ostiola, utrimque sub prominente tecti stillicidio apte fabricata (quo a pluviis tuta, et ab aquarum fluctibus remotiora essent), foetores exhalare, et inclusus aer transpirare posset, ne sordium foetore infectus, animalia etiam ipsa inficeret interimeretque.
His omnibus tectum erat impositum, planum, sed nonnihil acclive, et assurgens ad altitudinem cubiti (ut patuit ante), ut utrimque pluviam illapsam effunderet foras arcam, in aquas.
Jam triginta cubitos altitudinis arcae, ita per quatuor tabulata jam dicta dispertitur Buteo, ut sentina habuerit quatuor cubitos altitudinis; secunda contignatio, in qua erant animalia, habuerit novem cubitos altitudinis; tertia, cibariorum, habuerit octo; quarta, hominum et avium, habuerit novem cubitos altitudinis.
Porro Noe, Deo dirigente, in arca, sicuti animalium mansiones locaque sapientissime distinxit, ne sese invicem ullo modo possent animalia laedere: ita etiam miro judicio onera cuncta intra arcam ea ratione locavit ac disposuit, ut ipsa arca, veluti justis librata ponderibus, recta positione, super aquas consistere ferrique posset.
Arcae hujus et diluvii meminerunt omnes profani scriptores, teste Josepho, lib. I Antiq. cap. IV, ubi addit etiam suo tempore, reliquias arcae apud Armenos ostendi solitas.
Interpretatio allegorica
Allegorice, arca est Ecclesia, Noe est Christus salvator et consolator orbis; munda animalia et immunda in ea, sunt justi et impii; qui extra hanc Christi arcam est, puta haereticus et infidelis, peribit regnante diluvio, inquit S. Hieronymus. Ita et S. Augustinus, lib. XV De Civitate Dei, XXVI, et S. Gregorius, homil. 16 in Ezechiel., ubi inter caetera ait: « In uno cubito consummatur arca, quia unus est auctor et redemptor S. Ecclesiae sine peccato, ad quem omnes proficiunt, qui se esse peccatores noverunt. » Vide Ferum hic, in fine cap.
Interpretatio tropologica
Tropologice, arca est anima sancta, per cruces et labores recisis vitiis dolata, quadrata et ex omni parte librata. Rursum, arca est secretum conscientiae; Noe est mens; longitudo arcae est fides; latitudo, charitas; altitudo, spes, item oratio et contemplatio; inundatio aquarum est impetus tentationum; montes Armeniae in quibus arca requiescit, quies est animae in contemplatione rerum divinarum; volucres arcae sunt cogitationes coelestes; animalia sunt opera et curae circa res terrenas; corvus emissus nec reversus significat falsos Christianos, qui foris in fluctuatione temporalium laetantur, nec redeunt ad mentis quietem; columba reversa significat bonos Christianos, qui ad opera charitatis emissi, mox ad mentis quietem redeunt, sed cum ramo olivae, quia peregerunt opera misericordiae. Haec omnia habet Hugo Victorinus, lib. Allegor. in Gen. cap. XVIII, et Origenes hic.
Versus 18: Ingredieris Arcam
18. « INGREDIERIS ARCAM TU ET FILII TUI, UXOR TUA, ET UXORES FILIORUM TUORUM. » -- Separantur hic viri a feminis, ut innuat, in arca abstinendum usu conjugii, utpote tempore diluvii, id est, luctus et poenitentiae, ad propitiandum Numen. Hinc in arca nullus legitur genitus, idque insinuat Moses dicens cap. X, 1: « Natique sunt eis filii post diluvium. » Et cap. XI, 10: « Sem genuit Arphaxad biennio post diluvium. » Rationem dat Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XXV: « Separavit, ait, eos ab uxoribus, ut cum castitate pelagus et illud commune naufragium evitarent. » Quocirca Hebraei et S. Hieronymus in cap. XII Zachariae, ad illa verba: « Familia domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum; » et Abulensis hic in cap. VII, et Remigius, cap. II Joelis ad illa: « Egrediatur sponsus de cubili, » censent, toto tempore quo duravit diluvium et mundi universalis interitus, neque Noe, neque filios ejus operam dedisse generationi, quia tempus erat lugendi et orandi placandique Deum.
Versus 19: Bina Animantium
19. « ET CUNCTIS ANIMANTIBUS BINA INDUCES. » -- De terrestribus intellige; ergo etiam ferae, ut leones, lupi, tigrides, bini inducti sunt in arcam, qui tunc cicures, quasi mites agnelli, Noe viro innocentissimo parebant, uti paruerunt Adamo in paradiso. Vide S. Chrysostomum, homil. 25. Nulli vero pisces ingressi sunt arcam, nec amphibia, quia haec continenter tam in aquis, quam in terra vivunt. Frustra ergo et temere aliqui apud Hugonem, lib. I De Arca morali, cap. III, amphibiis his cavitates sive nidos assignant, quos pro iis fecerit Noe forinsecus in extimo pariete arcae, qui aquas spectabat; nam si quae sunt amphibia, quae tamdiu terra carere nequeunt, vel ob pabulum, vel quia in terra nocte stabulantur, haec intra arcam cum aliis recepta et servata sunt.
Rursum in arcam non sunt inducta animalia, quae ex putrefactione, uti mures, vermes, apes, scorpiones; nec ea quae ex congressu diversarum specierum, uti mulus ex equa et asino, nascuntur. Terrestrium ergo animalium, quae ingressa sunt arcam, Arias Montanus, lib. De Arca, numerat species 450, exceptis serpentibus. Jam Pererius serpentium et reptilium numerat species 23. Quare universim fuissent circiter 175 species animalium terrestrium in arca; in quibus sex tantum sunt majores equo, paucae aequales, multae minores etiam ovibus. Omnia haec terrestria Pererius aequat 250 bobus, nec in arca plus loci occupasse censet, quam occupent 250 boves.
Avium vix 150 species apud Gesnerum et Aldrovandum invenies; in quibus paucae majores sunt cycnis, pleraeque iis minores. Potuit ergo facile arca haec omnia capere, cum ejus capacitas fuerit 450,000 cubitorum, ut dixi vers. 15.
Versus 20: Ingredientur Tecum
20. « INGREDIENTUR TECUM. » -- Hebraice יבאו אליך iabon elecha, venient ad te, scilicet sponte sua, etiam si sint effera, idque vel Dei instinctu, vel angelorum impulsu, uti prius ad Adamum, cap. II, 19, eadem adducta sunt. Ita S. Augustinus, lib. XV De Civitate Dei, cap. XXVII. Non ergo animalia haec quaesivit Noe, eaque adduxit ad arcam, ut vult Philo; non etiam ipsa animalia, invalescente diluvio, fugerunt enatando ad arcam, ut vult Hugo Victorinus apud Buteonem.
Versus 21: De Omnibus Escis
21. « EX OMNIBUS ESCIS QUAE MANDI POSSUNT. » -- Hebraice, « ex omni cibo qui comedi solet, » puta tam ab homine, quam a bestiis. Unde verius est quod asserit Joannes Buteo (licet contrarium opinetur Pererius), scilicet animalia carnivora in arca, non herbas, sed carnes, a Noe arcae ad hunc finem impositas, comedisse (leo enim, v. g., tantum carne vescitur).