Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis VII
Noe cum animantibus ingreditur arcam. Secundo, vers. 17, diluvium occupat terram per dies 150.
Textus Vulgatae: Genesis 7:1-24
1. Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua, in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. 2. Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. 3. Sed et de volatilibus coeli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universae terrae. 4. Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae. 5. Fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus. 6. Eratque sexcentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram. 7. Et ingressus est Noe et filii ejus, uxor ejus, et uxores filiorum ejus cum eo, in arcam propter aquas diluvii. 8. De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super terram, 9. duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noe. 10. Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. 11. Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae coeli apertae sunt: 12. et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 13. In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham et Japhet, filii ejus, uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis, in arcam: 14. Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres, 15. ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. 16. Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus de foris. 17. Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra. 18. Vehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terrae: porro arca ferebatur super aquas. 19. Et aquae praevaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo coelo. 20. Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. 21. Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram: universi homines, 22. et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt. 23. Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres coeli: et deleta sunt de terra; remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca. 24. Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
Versus 1: Omnis Domus Tua
OMNIS DOMUS TUA, — omnis progenies et familia tua.
IN GENERATIONE HAC. — Inter homines hujus temporis.
Versus 2: Ex Omnibus Animantibus Mundis
Theodoretus, Abulensis et Beda putant haec animalia per anticipationem vocari munda, quia scilicet per legem Mosis Levit. XI, decernenda erant munda. Verum melius alii censent distinctionem animalium (etiam avium, ut habent Septuaginta) in munda et immunda, de qua Levit. XI, fuisse quoque in lege naturae, idque instinctu Dei et traditione majorum; quod scilicet Deus tempore legis naturae, illa animalia quasi munda secreverit ad sua sacrificia, quae postea tempore legis Mosis, quasi munda Judaeis secrevit ad esum. Ita S. Chrysostomus, Didymus et Pererius.
SEPTENA ET SEPTENA, — id est quatuordecim, puta septem mares et septem feminas: quatuordecim enim ex mundis animalibus, quatuor vero ex immundis servata esse in arca censent Origenes, Justinus, Oleaster et Dionysius. Verum sic ingens fuisset animalium turba, quam capere non potuisset arca.
Melius ergo Josephus, S. Ambrosius, Chrysostomus, Theodoretus, Eucherius, Lyranus, Abulensis, Cajetanus et Pererius, sic exponunt: Ex mundis tolles septena et septena, id est septem tolles in arcam e singulis quae munda sunt, scilicet unum par ad speciei propagationem; secundum par ad sacrificium; tertium par ad esum post diluvium; denique septimum marem pro sacrificio offerendo, mox ut cessarit diluvium, prout de facto, mox ut cessavit, Noe unum e singulis animalibus mundis, Deo in gratiarum actionem obtulit, cap. VIII, 20: ita Pererius; ex immundis vero unum tantum par servatum est in arca, ad speciei propagationem.
Symbolice, S. Ambrosius, lib. de Noe et arca, cap. XII, ait septena assumi, « quia mundus et sacer est septimus numerus. Nulli enim miscetur, nec ab alio generatur, ideoque virgo dicitur, quia nihil ex se generat: itaque virilis habet sanctificationis gratiam. »
Disputatio de Phoenice
Ex hoc loco aliisque argumentis, Pererius et Aldrovandus probant, phoenicem non fuisse in arca, ac proinde nullum phoenicem esse aut fuisse in mundo: quia Scriptura hic docet ex singulis animalibus bina, scilicet marem et feminam, inducta esse in arcam: phoenix vero unus et solus dicitur esse in mundo. Et certe non est ullus, qui asseveret se vidisse phoenicem.
Rursum, qui asserunt phoenicem, valde inter se de eo dissentiunt. Videtur ergo phoenix esse fabula; forte inde orta, quod Aegyptii Heliopoli solem, quasi avem, orientem et occidentem, qua pinxerint; hunc fecerunt et finxerunt esse phoenicem, cum tantum esset symbolum et hieroglyphicum solis, qui quasi phoenix solus est in mundo.
Huic conjecturae favet quod veteres, teste Lactantio et Claudiano, phoenicem dixerunt esse solis avem, quae eo oriente dulcissime caneret, eumque prona veneraretur. Quapropter Plinius, libro X, cap. II, describens phoenicem, ait eum esse fabulam, additque: « Allatus est, ait, in Urbem phoenix, Claudii principis censura, anno Urbis DCCC, et in comitio propositus, sed quem falsum esse nemo dubitaret. » Unde mirum est Conimbricenses, lib. II de Coelo, cap. III, quaest. 6, art. 4, asserere esse phoenicem, idque tum ex aliis, tum ex hisce Plinii verbis confirmare: Plinius enim phoenicem habet pro fabula; alii veteres qui phoenicem astruunt, non ex sua sententia, sed ex priscorum scriptis, sive veris, sive fabulosis aut symbolicis eum astruunt. Verum Conimbricenses addunt, phoenicem non esse unum, sed plures; nec seipsum resuscitare, sed more communi generari; quare alium ponunt phoenicem ab eo qui a veteribus ponitur, quasi symbolum et typus resurrectionis: et tales phoenices se habere Abyssini aliique jactitant. Nam Conimbricenses aliique jam consentiunt nullum esse talem phoenicem, qui unicus sit, quique moriens renascatur, qualem veteres descripserunt. Nisi ergo quaestio sit de nomine, dicendum est phoenicem non esse, nec fuisse in mundo.
Versus 7: Octo Personae in Arca
ET INGRESSUS EST NOE ET FILII EJUS, UXOR EJUS, ET UXORES FILIORUM EJUS. — Nota: Octo tantum homines in arcam ingressi et servati sunt, regnante diluvio: ex his octo, septem servati sunt propter Noe. Henoch interim ex paradiso aquis obruto, alio est translatus.
Berosus Annii uxorem Noe Tyraeam vocat; uxores vero filiorum Noe vocat Pandoram, Noellam et Noeglam. Verum viri docti valde dubitant an Berosus quem Annius edidit, sit verus et priscus ille Chaldaeorum Berosus; Gnostici, teste Epiphanio, haer. 26, uxorem Noe vocarunt Noria: arguit eos Epiphanius, eamque asserit vocatam esse Barthenon. Rursum unam ex hisce uxoribus fuisse Sibyllam Babyloniam, fatetur ipsamet, lib. I Oracul. Sibyll., post principium, ubi ipsa se cum marito in arca fuisse profitetur. Sed viri docti id suspectum habent, quasi versibus illis additum sit ab aliquo sciolo, ad antiquitatem et auctoritatem illi oraculorum libro conciliandam: nam quod ibidem ipsa addit, arcam subsedisse, non in montibus Armeniae, sed Phrygiae, manifeste repugnat Mosi cap. seq., vers. 4. Scio aliquos eruditos haec symbolice accipere, atque opinari Sibyllas veras et primaevas non fuisse feminas prophetissas, sed tantum fuisse priscam Hebraeorum Kabulam, sive Kibyllam (unde Sibyllae nomen), id est, doctrinam a patribus traditione acceptam: kabal enim hebraice significat accipere, recipere, excipere ab alio: inde Kabulla vel Sibylla est παράδοσις, sive patrum traditio, quam Noe a priore saeculo acceptam posteris post diluvium tradidit: perinde ac Lactantius lib. I Institut. cap. VI, ex Varrone censet Sibyllam dictam esse quasi θεοβουλήν, eo quod consilia Dei denuntiaret. Veteres enim deos αἰους, non βίους, et consilium, non βουλήν, sed βυλήν, appellabant. Si ergo Sibylla est Kabula, vel θεοβουλήν, utique ipsa cum Noe, et in Noe fuit in arca. Verum de Sibyllis alibi disputandum est.
Versus 11: Annus Sexcentesimus
ANNO SEXCENTESIMO VITAE NOE — plane exacto, et 601 inchoato per 40 dies, inquit Pererius; verum contrarium est verius, scilicet anno 600 Noe inchoato, coepisse diluvium: nam diluvium duravit totum annum, et anno 601 Noe, mense secundo, cessavit, ut patet cap. VIII, vers. 13. Rursum Noe post diluvium vixit 350 annos; vixit autem universim annos 950. Quod si diluvium exstitisset anno 601 Noe, cum illud durarit annum integrum, sequeretur Noe vixisse annos 951, quod falsum est. Porro sexcentesimo anno factum est diluvium, inquit S. Ambrosius, lib. De Noe, cap. XIV: « Quia sexto die Adam creatus est. Idem numerus par, et in auctore est Adamo, et in reparatione (Noe) servatur; quia fons sexagesimi et sexcentesimi, sextus est numerus. »
Nota hic constantiam fidei in Noe; nam centum annis in fide diluvii perstitit, scilicet ab anno 500 ad 600, illudque constanter praedicavit, esto ab omnibus etiam cognatis rideretur, quasi qui vano timore correptus, stulto labore in arcae fabrica tot annos desudaret; sed hi hoc anno risum in fletum, et seram poenitentiam commutarunt. Noe similis fuit Mathathiae, lib. I Machab. II, vers. 19.
Mensis Secundus
Mense secundo, — qui hebraice dicitur Iar, et fere respondet nostro maio, saltem quoad posteriorem sui partem: primus enim Hebraeorum et sacrae Scripturae mensis est Nisan, qui partim martio, partim aprili respondet. In maio ergo coepit diluvium, idque ut ostenderet Deus causam diluvii non naturalem fuisse ex pluvia et imbribus hiemalibus, sed speciali providentia Dei illud effectum esse, sub initium aestatis, cum inchoabantur calores et siccitates. Ut igitur major esset impiorum dolor, Deus eo perdidit tempore amoenissimo, quo nil nisi laetum sibi pollicebantur. « Edebant et bibebant, » ut ait Christus Luca XVII, 27; et S. Ambrosius, lib. De Noe, cap. XIV: « Tunc, ait, fecit diluvium, quando dolor eorum major foret, qui in sua abundantia puniebantur, tunc ultio terribilior tanquam dicentis Dei, etc. Pereant cum homine omnia, propter quem nata sunt omnia. In suis divitiis consumatur homo, cum sua dote moriatur. » Idem judicium contigit diviti Evangelico qui, multis bonis collectis, pollicebatur sibi deinceps lautam vitam; sed eadem nocte periit. Idem contigit Nabuchodonosori regi; idem Aman; idem Herodi, Actor. cap. XII. Hoc est quod ait Christus: « Qua hora non putatis, Filius hominis veniet; » et Paulus: « Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. » Nemo igitur in prosperitate mundana confidat. « Spes enim impii quasi lanugo quae a vento tollitur, » Sap. V, 15. Josephus tamen incipiens annum a septembri, mensem hunc secundum vocat Marchesuan (sic enim legendum est, non autem Marsesona), qui respondet nostro octobri, cum abundant imbres; sed prius quod dixi verius est.
Denique Antonius Fonseca in Annot. ad Cajetanum, in cap. VIII Gen., et Torniellus putant mensem ingressus et exitus Noe de arca fuisse januarium, quem ideo dicunt a primis Gentilibus postmodum ipsi Noe fuisse consecratum, et ab eo denominatum: siquidem Noe ab ipsis Janus nuncupabatur; quem idcirco bifrontem finxerunt, quod Noe viderit annum et saeculum tam vetus quam novum. Verum non video solidum hujus opinionis fundamentum; nec enim januarius apud Hebraeos fuit mensis secundus, sive annum sacrum, sive vulgarem et civilem accipias: licet id subtiliter ostendere conetur Torniellus, pag. 107.
Dies Decimus Septimus
Septimo decimo die mensis. — Hunc diem fuisse Dominicum asserit Cedrenus: die enim Dominico tam coepisse, quam desiisse, et finem accepisse diluvium, tradit ipse et alii nonnulli, penes quod sit fides.
RUPTI SUNT — Hebraice nibkeu, id est, impetu ac vi aquarum discissi, dissecti, diffracti, disrupti sunt.
Omnes Fontes Abyssi Magnae
OMNES FONTES, — omnes scaturigines, omnes rivi, omnia orificia, omnes venae, omnes aquaeductus ex abysso prodeuntes: ita ut aqua abyssi jam suis rivis, venis, alveis et aquaeductibus coerceri non posset, sed eos perrumpens omnia inundaret, faceretque quasi unum mare per totam terram: unde cessante diluvio, reductae sunt aquae in suam hanc abyssum, ibique conclusae, cum, ut ait Scriptura, « clausi sunt fontes abyssi. »
ABYSSI MAGNAE, — id est, abyssorum multarum. Sub terra enim sunt multae abyssi, id est, voragines aquarum. Unde pro magnae hebraice est rabba, id est, multae. Ita Pererius et Delrio.
Verum cum hebraice sit, non theomot, id est abyssi, sed theom, id est abyssus, et rabba, id est multa, per enallagen Hebraeis familiarem, idem sit, quod magna, ut vertit Noster: verius censent alii abyssum magnam hic vocari barathrum, sive voraginem illam subterraneam, maximam et profundissimam, quae tum ex aquis in ea initio mundi a Deo reconditis, tum ex mari, aquis est plenissima; quam multi putant esse matricem omnium fluminum, fontium et aquarum dulcium, de qua dixi cap. I, vers. 9. Haec enim hebraice vocatur theom, tam hic quam Deuteronom. XXXIII, 13, ubi hebraice nuncupatur, theom robetset tachat, id est, abyssus cubans inferne: quod Noster vertit abyssum subjacentem; talem enim abyssum sive voraginem aquarum subterraneam esse, tum experientia multiplici, tum variis argumentis, tum auctoritate Platonis, S. Hieronymi, S. Basilii, Damasceni, Philonis, Plinii, Isidori, S. Thomae, Bernardi et aliorum, quin et S. Scripturae locis jam citatis, docent Conimbricenses tractatu 9 in Meteora, cap. IX, et Valesius Sacrae Philosophiae cap. LXIII. Licet enim sub terra multae sint aquarum voragines, tamen hae omnes una censentur esse subterranea vorago, sive abyssus, praesertim quia verisimile est omnes invicem per venas et meatus conjungi, et in primaria ac majori quapiam voragine quasi matrice convenire. Ex hac ergo abysso erumpentes aquae largissimae, instar fluminum, imo marium, terram operuerunt: omne enim mare, per venas, cum abysso jam dicta conjungitur et unitur; unde per abyssum hic, maria quoque intelliguntur: abyssus enim est vorago aquarum, tam quae terra, quam quae mari continentur.
Dices: Ergo tum in mari et abysso fuit vacuum. Respondeo non fuisse, partim quia in abyssum loco aquae subintravit aer; partim quia Deus tum rarefecit aquas maris et abyssi, quo factum est ut illae majorem locum exposcerent, seque non tantum per alveos suos, sed et per terram diffunderent.
Nota: rupti sunt omnes fontes, q. d. Tanta fuit aquae, ex abysso et mari erumpentis, vis et copia, ut omnes suos fontes, limites et aggeres pervaderet, atque per latera quaquaversum se effunderet, totamque terram obrueret; perinde ut faciunt torrentes terra conclusi, dum vi aquarum suos exitus, alveos et aggeres, quibus quasi carceribus concludebantur, dilatant, diffringunt, rumpunt, et per latera undequaque erumpunt omniaque inundant.
Cataractae Caeli
ET CATARACTAE COELI APERTAE SUNT. — « Cataractae, » aiunt Eugubinus et Oleaster, sunt foramina quae Deus fecit in coelo, sive firmamento, ut per ea aquae quae supra firmamentum sunt, defluerent: propter diluvium enim aquas has ibidem fuisse repositas a Deo, initio mundi, censent ipsi; sed hoc modo findi debuisset, non tantum firmamentum, sed et omnes coeli planetarum, quod est improbabile.
Secundo, Petrus de Aliaco, et alii quos citat Pererius, pag. 252, per cataractas accipiunt constellationes, quarum vi naturali factum sit diluvium; sed hoc repugnat huic versui et vers. 4.
Dico ergo, cataractae coeli hic per catachresin vocantur nubes, ipsaque secunda aeris regio, et multas in partes plagasque divisa, quae vapores et aquas intra se quasi repagulis et cataractis quibusdam continet et coercet, q. d. Nubes, ipsaque secunda aeris regio, diluvio tanto impetu, aquarum vim maximam in terram dejecit, ut totus aer videretur rumpi in vastissima foramina, per quae non tam guttas et pluvias, quam densissimos imbres, instar rivorum et fluviorum effudit, ita ut aer jam non aer, sed continuus quidam imber, imo mare esse videretur. Ita S. Chrysostomus, Rupertus et Pererius; cataractae enim nuncupantur a καταρήγυμι, id est, praeceps deorsum ruo. Unde ruptis his cataractis subdit Moses: « Et facta est pluvia super terram quadraginta diebus. »
Duplex fuit causa diluvii, una supera, puta pluvia erumpens ex cataractis coeli; altera infera, puta eruptio et inundatio abyssi, ita ut terra media utrimque invasa et obruta fuerit aquis.
Causa et Moles Diluvii
Sane difficile est pervidere unde tanta aquarum copia, quae totam terram operiret, imo altissimos montes quindecim cubitis superaret, prodierit. Constat enim montes nonnullos ad quatuor milliaria Italica, sive ad quatuor millia passuum elevari, ac supra terram eminere: quanta est altitudo Alpium gradatim ascendentium. Quod si ubique terrarum aeque altae fuerunt aquae, ut videtur (idque significat Scriptura cap. viii, vers. 3, ubi ait arcam Noe in aquis diluvii fluitantem, iis sensim decrescentibus, tandem septimo mense quievisse super montes Armeniae, ac decimo mense aliorum cacumina montium apparuisse: ergo illuc usque aquis fuerant obtecta), sane ingens fuit peripheria aquarum, quae facile in se quatuor maria et amplius complecteretur, uti patet geometrice spatium hoc expendenti et metienti: quo enim altius scanditur, eo peripheriae capacitas magis dilatatur, ac geometrica progressione gradatim excrescit in quantitatem ingentem. Mare enim longe minus est terra, ac videtur non multo majus esse montibus et collibus; in horum enim locum successit. Deus enim e terra prius rotunda montes elevavit, ut per hoc in ea faceret scrobes et fossas, in quas induceret aquas, quae prius terram operiebant, ut terra aquis vacua posset habitari.
Igitur mare parum contulit ad tantum diluvium. Rursum vapores e terra elevati atque aer non videntur potuisse reliquum conferre: nam ut ex vapore et aere fiat aqua, debet magna fieri aeris condensatio. Decem enim unciae aeris, imo longe plures, non efficient unam unciam aquae. Quare etiamsi major pars aeris fuisset conversa in aquam, vix videtur suffecisse ad tantam aquarum molem praestandam, etiamsi eas a Deo per rarefactionem extensas et expansas esse asseveres, praesertim quia si valde rarefactae fuissent aquae, fuissent utique valde subtiles, leves et aeriae: unde non potuisset eis innatare, et supernatare arca tam gravis et onusta. Adde, tunc loco aeris in aquam versi et densati debuissent alia corpora succedere, aut ingens relinqui vacuum, quod natura abhorret; aut certe nova aqua, vel novus aer a Deo creari, et post diluvium annihilari, quod etiam absonum videtur. Quare nonnulli viri docti dicunt se rationibus jam allatis cogi ut fateantur cum Oleastro et Eugubino aquas, quae diluvium causarunt, esse illas quae primitus super coelos in maxima copia a Deo ad hoc repositae sunt, ideoque Deum in firmamento fecisse cataractas sive meatus, per quos hae aquae descenderent: hoc enim plana Mosis narratio exigere videtur. Cum enim aquas veras ad diluvium opportunas in coelo reperiamus, tot tantasque aeris commutationes vestigare non est opus. Adde, multi veteres et moderni censent coelos non esse solidos, sed liquidos et fissiles instar aeris vel aetheris: quod si concedas, facile per eos descendere potuerunt aquae. In locum vero aquarum superarum ne esset vacuus, vel successit aer et aether, qui cum aquis superis videtur commutasse locum tempore diluvii; vel certe aquas reliquas, quae super caelos tempore diluvii manserunt, Deus rarefecit, ut locum aquarum sociarum, quae descendebant, implerent. Porro, acceleravit, inquiunt, Deus descensum aquarum singulari impulsu; nam si naturali motu descendissent, impendissent in descensu ex loco tam alto et remoto, plusquam centum annos, uti ostendi cap. 1, vers. 14. Favet huic sententiae S. Petrus, epistola II, cap. III, vers. 5, ubi si accurate verba expendas, videtur dicere aquis diluvii periisse mundum, id est, coelum et terram, sicut idem peribit in fine sui igne conflagrationis. Igitur sicut non tantum elementa, sed ipsimet coeli, ut ipse ait vers. 12, hoc igne « ardentes solventur; » sic pariter videntur iidem in diluvio aquis fissi et obruti, ita ut quodammodo periisse censeri possint. Hoc enim plena S. Petri antithesis exigere videtur; unde vers. 5, ait: « Quod coeli erant prius et terra, » etc., « per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit; coeli autem qui nunc sunt, » etc., « igni reservati, » q. d. Mundus et coeli priores periere diluvio: coeli autem, qui post diluvium a Deo sunt restituti, et nunc exstant, simili modo reservantur igni, ut eo conflagrent et pereant; quocirca subdit vers. 13: « Novos vero coelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus. » Accedit quod Esdras, lib. IV, cap. vi, vers. 41, firmamentum vocat spiritum, id est, aerem vel aetherem: hunc enim ipse vocat spiritum, ut patet vers. 39. Ita ipsi, qui posito hoc principio, quod coeli sint liquidi vel fissiles, non male philosophantur, ac facilem claramque tantarum, quantae ad diluvium requirebantur, aquarum dant causam.
Verum, quia Aristoteles et Philosophi hoc principium pernegant, et quia aquae illae supra coelos subtiles sunt et coelestes, ac longissime remotae a terra: idcirco respondeo et dico, primo, solum mare tantum diluvium causare non potuit: diluvium enim longe majus fuit toto mari. Mare enim respectu terrae est exiguum: nam cum a terra separatum est, successit duntaxat in locum fossarum et scrobum, e quibus elevati sunt montes; quare fere sua quantitate montes adaequat, uti jam dictum est. Rursum nautae qui bolide profunditatem maris explorarunt, asserunt mare, in sui medio, ubi profundissimum est, communiter non esse profundius dimidio milliari Italico, hoc est, quingentis passibus: cum semidiameter terrae sit trium millium milliarium, uti passim docent Mathematici. Quid est dimidium milliare, etiam in suprema, ideoque amplissima superficie terrae, si comparetur cum tribus millibus milliarium, quae est mensura profunditatis terrae a superficie usque ad centrum? Insuper mare vix operit dimidiam superficiem terrae, nec ullos montes; imo Esdras, lib. IV, cap. vi, vers. 42, ait aquas et mare occupare septimam tantum terrae partem. Quare his ad calculum subductis, sequitur mare vix esse millesimam partem terrae: spatium autem ad quod diluvium excrevit super terram, continuit ducentesimam et trigesimam octavam partem terrae, uti mox dicam; qui numerus continet millenarium quater et amplius, quo fit ut ad spatium hoc ad quod diluvium excrevit, aquis implendum, quatuor maria non suffecissent, nisi dicas mare ad quadruplum solito magis a Deo fuisse rarefactum.
Dico secundo: Causa diluvii fuere vapores e globo terrae et maris rursum elevati ibique in pluviam resoluti. Pro quo nota: Si ponas diluvium ad quinque milliaria Italica super terram excrevisse: operuit enim altissimos montes ad 15 cubitos; montes autem aliqui ad quatuor milliaria supra terram attolluntur. Ponamus ergo ad faciliorem calculum, diluvium ad quinque milliaria super terram excrevisse, dico spatium hoc quinque milliarium non esse nisi ducentesimam trigesimam octavam partem globi terrae, uti periti Mathematici subductis rationibus Romae mihi ostenderunt. Jam facile fuit Deo 238 partem terrae, cui immixtum est mare, in vapores vertere, eosque in pluvias convertere: hi ergo totum hoc quinque milliarium spatium implessent. Adde aquam decuplo rariorem esse terra: quare dictum numerum 238 portionis terrae, sufficientis ad implendum spatium quinque milliarium jam recensitum, multiplicandum esse per decem; quod si facias, convenient 2380: quare 2380 pars terrae resoluta in vapores et pluvias suffecit ad implendum hoc spatium quinque milliarium. Quid est 2380 pars terrae ad totum terrae globum? In locum vero hujus portionis terrae in vapores abeuntis, successit aer et aqua, per rarefactionem dilatata, et solito magis expansa.
Denique potuit Deus pluviam pari modo rarefacere et extendere: quo dato, multo adhuc minor terrae et pluviarum portio, ad spatium hoc implendum suffecit. Probabile quoque est Deum partem aeris in pluviam et aquam convertisse. Tria ergo elementa, scilicet aer, aqua et terra, ad tantum diluvium causandum concurrerunt. Locum S. Petri explicui in Commentariis epistolae ejusdem.
Versus 12: Quadraginta Dies
Pluviae hujus tam continuae causa fuit, assidua vaporum multiplicatio et conversio in aquas; Deum enim tunc vapores, aerem aliaque in aquas resolvebat continuo per 40 dies, easque misericorditer, non simul, sed sensim depluit, ut interim terrerentur et poeniterent homines, ait S. Chrysostomus.
Nota: Putat Oleaster non tantum per dies hos 40, sed etiam per 150 sequentes, continuo pluisse. Verum Scriptura tantum asserit 40 diebus pluisse, quo satis innuit, post 40 dies cessasse pluviam. Ita Abulensis et Pererius.
Versus 13: In Articulo
IN ARTICULO (in puncto diei illius; hebraice est בעצם היום beetsem haiom, in osse diei, id est, in subsistentia (ossa enim dant subsistentiam firmam corpori) illius diei, puta illo die 17 mensis secundi, anni 600 Noe) INGRESSUS EST, — scilicet ultimate et complete, Noe cum omnibus in arcam. Notandum enim ex vers. 1, 4 et 7, Noe in arcam ingredi coepisse, septem diebus ante diluvium, ac per eos dies sensim cibaria et animalia induxisse in arcam, ita ut ipso die diluvii, qui fuit decimus septimus mensis secundi, omnia, et omnes perfecte essent ingressi. To ergo ingressus, significat hic actum non inchoatum, sed completum et perfectum. Voluit enim Dei clementia, hisce septem diebus, per apparatum quem faciebat Noe, perque continuam inductionem animalium et cibariorum in arcam, homines monere de instanti diluvio, et commovere ad poenitentiam. Ita S. Ambrosius, Tostatus et Pererius.
Versus 14: Universae Aves Omnesque Volucres
Aves sunt, quae pennas habent: volucres quae alas, sive eae pennae sint, sive membranulae, quales habet vespertilio.
Versus 16: Inclusit Eum Dominus
INCLUSIT EUM DOMINUS DE FORIS, — scilicet extrinsecus ostium arcae, contra aquas, bitumine obliniendo, quod Noe, utpote arca jam inclusus, facere non poterat. Unde Hebraea habent, clausit Dominus pro eo; vel, ut Vatablus vertit, post eum. Vide quantam curam et providentiam Deus habeat Noe et suorum.
Versus 17: Factum Est Diluvium
Tropologice S. Ambrosius, lib. De Noe, XIII: « Diluvii species, ait, typus est purgationis animae nostrae. Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris, quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tanquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum. »
et urbes everterent, arbores eradicarent, omniaque sata et germina solo sternerent; nimirum tunc, ut canit Ovidius: Omnia pontus erant, et deerant littora ponto.
Nota hic rursum constantiam fidei, spei et patientiae in Noe. Erat enim in tentationibus gravissimis, ut mirum sit eum non desperasse: primo enim relinquere cogebatur domum, amicos et omnia, imo eorum interitum videre; secundo, quasi in carcere et tenebris, foetoreque animalium clausus erat; tertio, terrore quatiebatur videns tantam Dei iram, aquasque undique irruentes, imo nil nisi praesentem mortem aspiciens. Si enim in mari et fluctibus timent homines, quantum timuit Noe? quarto, timere poterat ne et ipsum, ob culpam aliquam, relinqueret Deus; quinto, nesciebat quamdiu tempestas duraret; sexto, non videbat exitum: clausa enim erat arca; septimo, cruciabat eum interitus omnium hominum et animalium; octavo, laborabat ut suos in arca consolaretur et confortaret, ne desperarent. Quis in tantis tentationibus non succubuisset, ac mori praeelegisset? verum omnia haec sustinuit et superavit Noe, uni Deo nixus, ejusque promissioni et providentiae, quoniam nullum erat aliud auxilium aut consilium. Ita suos exercet et perficit Deus, dum omnia fulcra eis adimit, ut totos se Deo committant. Discamus et nos in arctis quibusque nos Deo unire in eumque maxime sperare. Dominus enim est qui suos « mortificat et vivificat: deducit ad inferos, et reducit. » Quid mirum ergo, si Noe a fide ita laudet Paulus, Hebr. xi, 7, et Ecclesiasticus, cap. XLIV, 17.
Versus 20: Quindecim Cubitis Super Montes
Ergo pertigit diluvium usque ad imum mediae regionis aeris: eo enim pertingit Olympus et alii montes celsissimi; ergo diluvium paradisum quoque obruit et destruxit. Putant aliqui, quod tantumdem, puta quindecim cubitis supra terram et montes excrescet ignis conflagrationis in fine mundi, illudque innuit S. Augustinus, lib. III De Genes. ad litt., cap. II, idque probat ex II Petr. cap. III, vers. 5 et 7. Falsum ergo est, quod Cajetanus censuit, montes qui hic aquis operti dicuntur, esse illos, qui sunt sub coelo aereo, non autem illos, qui superant mediam aeris regionem, quales ait ipse esse Olympum et Atlantem: hoc enim repugnat S. Scripturae, hic, quae omnes terrae montes diluvio superatos et obrutos asseverat, ut recte advertit S. Augustinus, lib. XV De Civitate XXVII. Fundamentum quoque Cajetani, scilicet quod aliqui montes superent mediam regionem aeris, sive locum pluviae et nivis, falsum est; nam cacumen Atlantis nivibus tegi compertum est.
Nota: Quindecim cubitis aqua excessit omnes montes, ne gigantes longissimi, aut aliud animal vastissimum, in altissimi montis vertice servari posset. Quare quod tradunt Judaei, Og regem Basan fuisse ex gigantibus iis, de quibus dictum est cap. vi, quodque in altissimo monte consistens evaserit diluvium, idque probant, ex eo, quod dicitur Deut. III, 10: « Solus Og restiterat de stirpe gigantum, » fabella est, sic enim Og fuisset 800 annorum: tot enim anni sunt a diluvio, usque ad ingressum Hebraeorum in Chanaan, quando ab eis occisus est Og, Deuter. III, 3.
Vita Noe in Arca
Quaeres, quid fecerit Noe cum suis toto tempore in arca? Respondet Torniellus eum commiseratum esse caeteris omnibus pereuntibus, sibique congratulatum esse de sua salute in arca, ac Deo gratias egisse; secundo, vacasse precibus et contemplationi; tertio, se et animalia cuncta curasse, dando eis cibum et potum, sordes everrendo in sentinam, indeque per antliam vel situlas extollendo, et extra arcam per fenestellas, quae superius erant, ejiciendo; denique rem omnem arcae administrasse.
Versus 22: Omnia in Quibus Spiraculum Vitae
ET CUNCTA IN QUIBUS SPIRACULUM VITAE EST IN TERRA, MORTUA SUNT. — Hebraea ad verbum sic habent, et omne cujus flatus spiritus (id est, flatus respirationis sive respirans) vitae in naribus ejus ex omnibus quae sunt in arida, mortua sunt, hoc est, omnia omnino in terra respirantia mortua sunt. Unde Tigurina vertit, et quidquid erat in cujus naribus spirabat flatus vitae, de omnibus quae in sicco degebant, mortua sunt; Vatablus: jam interierant. Addit to in sicco ob pisces, qui in humido, puta in aqua, versantur: hi enim mansere vivi et superstites. Pagninus: « Omnia in quorum facie erat anhelitus vitae, ex omnibus quae erant in sicco, mortua sunt. » Septuaginta vero sic: « Et omnia quaecumque habebant spiritum vitae, et omnis qui erat super aridum, mortuus est. » Chaldaeus: « Omnia in quibus est spiraculum spiritus vitae in naribus suis, ex omnibus quae sunt in arida, mortua sunt. »
Versus 24: Centum Quinquaginta Dies
Nota hos 150 dies non esse computandos seorsim post 40 dies pluviae de quibus vers. 12 (ut volunt Josephus, Chrysostomus, Tostatus, Cajetanus), sed eos includere; nam a 17 die mensis secundi, quo coepit pluvia et diluvium, usque ad diem 27 mensis septimi, quando imminutis aquis arca quievit in montibus Armeniae, ut habetur cap. viii, 4, tantum interfluunt dies 160; ergo primis 40 diebus pluit pluvia, qua terra et montes omnes ad quindecim cubitos fuerunt obruti: deinde per sequentes centum et decem dies, mansit aqua in hoc statu et altitudine, post quos coepit decrescere, ita ut decimo post die arca quiesceret in montibus Armeniae: tot enim universim numerantur dies, a 17 die mensis secundi, quo coepit diluvium, usque ad diem 27 mensis septimi, quo quievit arca, nimirum dies 160, quos eo modo, quo jam dixi, partiri et distribuere oportet. Ita Lyranus, Hugo, Pererius.
Horror Diluvii
Horrendum fuit hoc diluvii spectaculum: sensim, quale erit diluvium ignis in gehenna? Cogita quam terribilis sit Deus in consiliis suis super filios hominum, quam terribilis sit ejus justitia et vindicta. « Elevaverunt flumina fluctus suos, a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus. » Quid ergo erit in die judicii, qui similiter omnes ex improviso obruet? Audite Christum ipsissimam veritatem Matth. cap. xxiv, 37: « Sicut in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes, et nuptui tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt, donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. »
Horror diluvii. Tunc, inquit ex S. Bernardo Hugo Cardinalis, angustae erunt viae undique reprobis. Superius erit judex iratus; subtus, horrendum chaos; a dextris, peccata accusantia; a sinistris, infinita daemonia ad supplicium trahentia; intus, urens conscientia; foris, mundus ardens. Miser peccator deprehensus, quo effugies? latere erit impossibile, apparere intolerabile. Si quaeris, quis te accusabit? dico, quod totus mundus: quia, offenso Creatore, omnis creatura odio habet offendentem, puta peccatorem.
Horror sim crescentibus aquis, circumcursabant per domos tremulae matres cum parvulis, nescientes quo pergerent; surgebant alii pavidi de mensa, et effugium quaerebant; e cubili exiliebant sponsus et sponsa, huc ille, illuc illa fugiebat, ut salientem evaderet undam; vidisses quosdam repente superiora domus, alios etiam tectorum cacumina conscendere; nonnullos item excelsarum arborum ramos scandere, alios vero cum festinatione ad collium montiumque juga se proripere, sed frustra: nemo enim hanc aquarum vim et impetum evadere potuit; ubique pavor, ubique tremor. O quam dolebant tunc, quod Noe haec comminantem non audierant, sed irriserant! O Noe, quam sapuisti, inquiebant, o nos dementes, quam insani, quam stolidi fuimus! o si jam liceret arcam ingredi, quam cuperemus etiam tota vita in ea includi! potuimus aliquando, sed noluimus; nunc volumus, sed non possumus. Sero sapiunt Phryges. Ex hisce et similibus vides, quam horribile fuerit diluvium; quod ut magis videas et apprehendas, imaginare te in vertice montis consistere, ac videre aquas totam terram inundantes, omnia sternentes, homines et animalia sorbentes, arces et oppida evertentes, excrescentes, et montes omnes superantes, itaque ad te tandem in vertice consistentem pertingentes, teque pariter haurientes et mergentes. Hinc disce quid sit peccatum, quod hanc cladem toti orbi induxit; et si tale fuit diluvium aquae in terra, quale erit diluvium ignis in gehenna?