Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis VIII
Minuitur sensim, et tandem finitur diluvium: idque vers. 8, ex columba redeunte cum ramo olivae, discit Noe. Hinc, vers. 16, cum omnibus suis ex arca egreditur. Denique, vers. 20, offert sacrificium Deo, qui per illud placatus, promittit deinceps non fore diluvium.
Textus Vulgatae: Genesis 8:1-22
1. Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. 2. Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae coeli: et prohibitae sunt pluviae de coelo. 3. Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes: et coeperunt minui post centum quinquaginta dies. 4. Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae. 5. At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. 6. Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum, 7. qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram. 8. Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae. 9. Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquae enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. 10. Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. 11. At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo; intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. 12. Exspectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum. 13. Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram: et aperiens Noe tectum arcae, aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae. 14. Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis, arefacta est terra. 15. Locutus est autem Deus ad Noe dicens: 16. Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. 17. Cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. 18. Egressus est ergo Noe, et filii ejus, uxor illius et uxores filiorum ejus cum eo. 19. Sed et omnia animantia, jumenta et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. 20. Aedificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. 21. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines; sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. 22. Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies, non requiescent.
Versus 1: Recordatus Autem Deus Noe
RECORDATUS AUTEM DEUS NOE. -- Quasi Deus oblitus fuerit Noe, cum eum in illa horribili aquarum abysso cum arca fluitantem reliquit, hic finiente diluvio ejus recordari dicitur, quia eum inde jam liberat, ait Theodoretus. Audivimus cap. praecedenti interitum omnium impiorum: hic audimus consolationem piorum: Sicut ergo prius ostendit gaudium impiorum in luctum fuisse conversum: ita hic declarat piorum tristitiam in gaudium esse conversam, juxta illud Tobiae: «Hoc pro certo habet omnis qui colit te, quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur.»
ADDUXIT SPIRITUM, -- id est, Spiritum Sanctum, inquit Theodoretus et S. Ambrosius. Secundo, Rupertus per spiritum accipit solem, qui suo ardore siccarit aquas. Verum dico, spiritum, id est, ventum validum, qui vi, non tam naturali (quomodo enim id fieret in tantis aquis, tam brevi tempore?), quam divina, partim siccaret et consumeret aquas, partim eas densaret, et cogeret in abyssum et alveum unde eruperant: quo facto eas ibi reclusit, clausis abyssi fontibus et orificiis, et hoc est quod sequitur: «Clausi sunt fontes abyssi.» Ita S. Chrysostomus et Ambrosius. Quae sit haec abyssus dixi cap. vii, vers. 11. Idem ventus eadem vi effecit ne ex hoc diluvio ulla postea lues, vel pestilens quippiam spargeretur.
Versus 2: Prohibitae Sunt Pluviae
ET PROHIBITAE SUNT PLUVIAE DE COELO. -- Non quasi hucusque continuo pluerit per 150 dies, sed quod decrescente diluvio, Deus omnes omnino pluvias, etiam ordinarias prohibuerit, ut eo citius decrescerent aquae, et terra siccaretur. Prohibuit ergo hic pluviam Deus per septem integros menses, scilicet a 17 die mensis septimi, quo coepit aqua decrescere, ad 27 diem mensis secundi sequentis anni, quo arefacta est terra, ut patet vers. 14.
Versus 3: Euntes et Redeuntes
EUNTES ET REDEUNTES, -- euntes redeundo ad mare, et ad abyssum subterraneam, per varios meatus, perque occultas venas. Ita S. Hieronymus.
Mense septimo, -- ab initio, non diluvii, ut volunt aliqui, sed anni, ut patet ex vers. 13 et sequentibus.
Versus 4: Montes Armeniae
VIGESIMO SEPTIMO DIE. -- Ita legunt constanter Latina Biblia, Septuaginta et Patres omnes, et ratio evincit ita legendum esse. Nam cum per 150 dies aquae manentes in sua altitudine obtinuerint terram, sequitur eas in sua altitudine mansisse usque ad diem 17 mensis hujus septimi; coepit enim diluvium 17 die mensis secundi. Jam a 27 die mensis secundi, ad 17 diem mensis septimi, praecise intersunt 150 dies, post quos aquae coeperunt decrescere; ergo 17 die mensis septimi coeperunt decrescere; non potuerunt autem uno die 15 cubitis, quibus quaquaversum montes, non tantum Armeniae, sed etiam iis altiores in tota terra superabant, ita decrescere, ut eodem die 17 arca quiesceret in montibus Armeniae; sed sensim hoc factum est, ita videlicet ut post 10 dies, puta 27 die ejusdem mensis, arca quiescere posset in illis montibus, uti hic dicitur. Valde enim lente decrevisse aquas patet ex eo quod, post quietem arcae mense septimo, decimo tandem mense apparuerint cacumina montium.
Quare Hebraea et Chaldaea hic non tam mutila, quam distorta et divulsa sunt; nam pro 17 habent 27, nimirum pro duabus disjunctis vocibus asar iom, id est, «decimo die,» legendum est conjunctim unica voce esrim, id est, «vigesimo,» supple die.
Perperam ergo Eugubinus, Cajetanus et Lipomanus dixerunt nostrum textum hic esse corruptum.
MONTES ARMENIAE. -- Hebraice est, montes Ararat, quod Chaldaeus vertit, montes Cordu, quos Josephus et Curtius Cordiaeos vocant. Hi montes, inquiunt Pererius et Delrio, sunt pars Tauri montis (qui varia diversis locis nomina accipit), ubi is imminet Ciliciae et Araxi fluvio, qui forte Ararat hebraice dicitur. Inde Stephanus, lib. De Urbibus, Tarsum Ciliciae dictam putat a tarsis, id est, arefacio, quod in argumentum exsiccatae ibi primum terrae, ibidem Tarsus sit condita. Verum alii Tarsum a Tarsis, filio Japhet, conditam et appellatam censent.
Unde dicta Armenia? Nota: Armenia postea ita dicta videtur, ab Aram, filio Sem, nepote Noe, Genes. cap. x. Quod si etymon Hebraeum spectes, Aram et Armenia significat altam et excelsam; est enim Armenia omnium orbis partium celsissima, idque vel ex eo colligitur, quod in montibus Armeniae primum, decrescente diluvio, arca resederit.
Versus 5: Decimus Mensis
Decimum mensem, -- non a coepto diluvio, ut vult Tostatus et Cajetanus, sed a coepto anno 600 vitae Noe, ut patet cap. praecedenti vers. 11, et hic vers. 13 et 14. Ita Lyranus et Pererius.
Apparuerunt Cacumina
APPARUERUNT CACUMINA. -- Licet enim jam ante, mense septimo, arca quieverit in montibus Armeniae, nondum tamen tum detecti erant montes; nam arcae moles aliquot cubitis (puta septem vel octo) pondere suo sub aquas penetrarat, uti solent facere naves onerariae; his ergo cubitis septem vel octo sensim decrescente aqua, tandem detecti sunt montes, ita ut Noe spectanti per arcae fenestram, demum mense decimo apparuerint cacumina montium. Verisimile est ea prius fuisse retecta et nudata aquis, sed mense decimo primum apparuisse, et visa esse ipsi Noe. Adde, non est necesse dicere aequaliter et aequo tenore, sensim semper decrevisse aquas; verisimile est enim initio eas magis decrevisse, idque ut arca amplius non fluitaret, sed subsideret in montibus Armeniae, ad securitatem et consolationem Noe: nam initio statim non tantum per ventum siccatae et densatae sunt aquae, sed etiam a Deo subito reductae sunt in suam abyssum, ex qua prodierant, quae sane ingentem aquarum copiam excepit, ibique sunt reclusae; unde vers. 2, dicitur: «Et clausi sunt fontes abyssi.»
Versus 7: Corvus
An corvus reversus sit? QUI (CORVUS) EGREDIEBATUR, ET NON REVERTEBATUR. -- Chaldaeus, Josephus et, ut nonnullis videtur ipsa Hebraea habent contrarium, scilicet, corvus egrediebatur et revertebatur. Unde Calvinus nostrum textum Latinum falsitatis accusat; verum Septuaginta, noster Interpres et Patres omnes, praeter Procopium, legunt cum negatione, corvus egrediebatur, et non revertebatur. Utraque versio et lectio verum habere sensum, ac proinde una cum alia facile conciliari potest.
Pro quo nota: Hebraea ad verbum sic habent: Corvus egrediebatur exeundo et redeundo, scilicet, corvus hic emissus ex arca, teste S. Augustino, S. Chrysostomo et aliis, videns cadavera in montibus jacentia, aut in aquis natantia, quae necdum dissoluta, vel a piscibus devorata erant, illorum aviditate; aut potius, ut censet Pererius, quia clausurae in arca pertaesus, libertatis erat avidus, in arcam regredi nolebat; quia tamen terra adhuc erat limosa et aquosa, subinde revolabat ad culmen arcae, illique insidebat, ut rursum ad cadavera revolaret. Revertebatur ergo corvus ad cacumen arcae, non vero revertebatur ad Noe, in ipsam arcam, sed ultro citroque volitabat. Unde Noe ex eo, an et quantum siccaretur terra, scire non poterat; hinc paulo post columbam emisit, quae id exploraret. Vide Franc. Lucam notat. 3 in Gen.
Secundo et magis genuine, Hebraeum schob, significat redire, non ad Noe emittentem, sed ad pristinum locum, libertatem et consuetudinem: unde schob saepe sumitur pro recedere, ut patet hic vers. 3, et Ruth. 1, 16, et Ezech. xviii, 26, et alibi saepe; quare in Hebraeo ita est ad verbum: Corvus egressus est egrediendo et recedendo, donec siccarentur aquae super terram; hoc est, magis magisque egrediebatur, et recedebat, donec siccaretur terra; id enim naturale est avibus, ut dimissae e cavea, quam longissime aufugiant. Hunc vero sensum clarius explicuit noster Interpres, dum vertit: «Egrediebatur, et non revertebatur.» Unde et S. Hieronymus in Tradition. Hebr. in Genes., ait in Hebraeo esse, egressus est exiens et non revertens; ita solerter et docte P. Gordonus, lib. I Controv. cap. xix. Corvus enim exiens revertebatur ad suam libertatem, ac consequenter ad arcam non revertebatur, sed ab ea longius recedebat; et hoc significat Hebraeum schob.
DONEC SICCARENTUR AQUAE. -- To donec non significat post terram siccatam corvum in arcam regressum esse, sed tantum ante siccationem non esse regressum; sic sumitur donec, Matth. cap. 1, vers. ult.; Psal. cix, 2, et alibi.
Moralis. Ex hoc loco corvus apud Hebraeos in proverbium abiit, ut dicant corvus nuntius, de eo qui missus est, et tarde vel nunquam redit. Corvus non est reversus ad arcam, sed columba: corvi sunt, qui differunt poenitentiam, dicunt: Cras, cras; columbae gementes sunt, qui statim poenitent, et redeunt ad arcam. Hinc Alcuinus, lib. De Virtutibus et vitiis: «Forte, ait, respondes: Cras, cras (scilicet convertar); o vox corvina! corvus non rediit ad arcam, columba rediit; si tunc vis poenitentiam agere, quando peccare non potes, quando peccata te dimiserunt, non tu illa: satis alienus es a fide, qui ad agendam poenitentiam tempus senectutis exspectas.»
Aliter S. Ambrosius, lib. De Noe, cap. xvii: Emissio corvi, ait, significat «quod omnis justus quando mundare se incipit, quae tenebrosa sunt, et immunda et temeraria, primo a se repellit. Siquidem omnis impudentia atque culpa tenebrosa est, et mortuis pascitur sicut corvus. Et ideo tanquam emittitur et fugatur culpa, et separatur ab innocentia, ut nihil remaneat in viri justi mente tenebrosum. Denique egressus corvus non revertitur ad justum, quia fugitans culpa omnis est aequitatis, nec probitati videtur et justitiae convenire.» Et cap. xviii, columbam ad arcam reversam, ait significare simplices et innocentes, qui missi ad saeculares convertendos, cum in iis vident inundasse malitiam, ne frustra laborent, et ea inquinentur, mox ad mentis arcam revolant: «Tarde enim, ait, inter astutias istius mundi, et saecularium fluctus cupiditatum, portum solet invenire simplicitas.» Vide apud eum plura si lubet.
Versus 9: Ubi Requiesceret
UBI REQUIESCERET. -- Adhuc enim omnia erant limosa et luto obsita.
AQUAE ENIM ERANT SUPER UNIVERSAM TERRAM. -- Licet enim montes altos deseruissent, tamen adhuc totam terram planam, sive campestrem occupabant.
Versus 11: Ramus Olivae
AD VESPERAM. — Tota die pasta (ait S. Chrysostomus, homilia 26) ad comparem in hospitium notum redit, ut nocturnum frigus vitet. Ita Delrio.
RAMUM OLIVAE. — Quia olea semper viret foliis, teste Plinio lib. XVI, cap. xx. Potuit ergo olea haec sub aquis diluvii annum integrum folia sua servare. Ita S. Chrysostomus, hom. 26: licet S. Ambrosius, lib. De Arca, cap. xix, malit oleam hanc sub aquis germinasse, non naturaliter, sed per Dei omnipotentiam.
Nota: Licet diluvium straverit plerasque omnes arbores in planitie sitas, oleam tamen hanc, aliquasque alias arbores et plantas, potuisse inter montium petras, quae aquarum vim refrangebant, servari.
Nugantur hic Judaei, qui ramum hunc fabulantur allatum esse ex Sion, et monte Olivarum, ad quem quasi sacrum non pertigerit diluvium. Alii eum ex paradiso allatum somniant.
Oliva symbolum est pacis, victoriae et felicitatis. Tropologice: Oliva, inquit S. Ambrosius, est insigne divinae misericordiae. Rursum oliva, inquit Pererius, hieroglyphicum est pacis, victoriae et felicitatis. Columba ergo haec cum ramo olivae Noe et mundo quasi securitatem ab aquis, pacemque ac Dei reconciliationem afferebat. Plura de symbolo olivae dicam Levit. cap. II, vers. 4.
QUOD CESSASSENT AQUAE. — Quod usque ad arbores et terram essent imminutae.
Allegoria: Noe, Christus, et Ecclesia
Allegorice, Noe est Christus, arca Ecclesia; post passionem et mortem Christi, adduxit Deus spiritum reducem vitae, cum Christum suscitavit a mortuis, tumque dedit hominibus Spiritum Sanctum in remissionem peccatorum. Secundo, non statim exsiccatae sunt aquae per Spiritum, quia Deus aquas concupiscentiae et tentationum ac peccatorum omnium non statim exsiccat, sed cum tempore; tertio, arca primo requievit in montibus, quia tempore passionis Christi, Ecclesia in Apostolis constitit; quarto, Noe 40 die fenestram aperuit, quia Christus 40 die post resurrectionem coelos ascendit et reseravit; quinto, corvus emissus non revertitur, quia Judaei infideles ex Ecclesia ejecti, ad eam non redeunt; sexto, columba est Spiritus Sanctus, qui in specie columbae super Christum visus est; septimo, tertia emittitur columba, quia Spiritus Sanctus ter ad nos venit: primo, cum baptizamur; secundo, cum confirmamur; tertio, cum suscitabit corpora nostra. Octavo, columba non sedit in terra lutosa, vel cadaveribus, quia Spiritus Sanctus non intrat in carnalem et malevolam animam; nono, columba ad vesperam venit, quia Spiritus Sanctus novissimis Christi diebus effusus est; decimo, columba affert ramum olivae, quia Spiritus Sanctus affert nobis oleum divinae gratiae pacemque cum Deo; undecimo, Noe per columbam certificatur aquas cessasse, quia Spiritus Sanctus reddit testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei; duodecimo, Noe tectum arcae amovet, quia Christus omnia impedimenta amovet, ut liberum habeamus ingressum in coelum; quod tunc fiet, cum dicet: Venite, benedicti Patris mei, etc.
Versus 12-13: Aquae Imminutae
IMMINUTAE SUNT AQUAE, — usque ad terram, ita ut terra sicca apparuerit. Ubi nota: Primo die mensis primi, anni 601 Noe, terra hic dicitur exsiccata; intellige inchoate, ita scilicet, ut esset nudata aquis, remaneret tamen adhuc limosa et coenosa: nam perfecte a coeno et limo siccata post 57 dies, scilicet 27 die mensis secundi, ut dicitur vers. seq., ita scilicet, ut Noe cum suis arca egredi, et per terram ingredi posset. Ita Pererius.
ET APERIENS NOE TECTUM ARCAE, ASPEXIT. — Noe non aperuit totum arcae tectum, sed tantum partem, puta unam alteramve ejus tabulam, quantum scilicet opus erat, ut commode supra ipsum tectum elevari posset, et inde undique circumspicere (quod non poterat facere de fenestra, utpote quae ad latus arcae posita erat) et videre, an jam ubique aquae deseruissent terram.
Tropologice S. Ambrosius, lib. De Noe, cap. xx: Noe, id est, vir justus, aperit tectum, ut speculetur incorporalia, puta Deum et coelites: «Et ideo, inquit, justus quem non videbat Dominum requirebat, corruptelae exsors, cupidus aeternitatis.»
Versus 14: Terra Arefacta
MENSE SECUNDO, SEPTIMO ET VIGESIMO DIE MENSIS AREFACTA EST TERRA. — Ex hoc loco patet diluvium durasse annum integrum, et decem dies; coepit enim anno 600 Noe, die 17 mensis secundi; finitum autem est anno 601 Noe, die 27 mensis secundi: fuit ergo Noe in arca anno integro et decem dies.
Putat Pererius annum hic lunarem intelligi, qui continet duodecim lunationes, sive duodecim lunae circuitus per Zodiacum, ac consequenter continet dies 354, ideoque undecim diebus minor est anno solari; hic enim continet dies 365. Ratio Pererii est, quia Hebraei utebantur mensibus, et consequenter annis lunaribus; ergo iisdem videtur hic uti Moses.
Verum haec ratio non omnino concludit: nam Hebraei utebantur mensibus lunaribus, propter festa plura, quae secundum lunam celebranda erant, uti neomenia celebranda erat in novilunio, pascha 14 luna mensis primi; inde tamen non sequitur Mosen in Pentateucho iisdem uti. Nam Moses conscribit hic chronologiam mundi, quae secundum annos solares, utpote usitatissimos et communissimos conscribi solet. Adde: Hebraei suos annos lunares, per intercalationem, secundo, vel tertio quoque anno, redigebant ad annum solarem, eique coaequabant; itaque ipsi quoque anno solari utebantur: alioqui enim non potuissent semper incohare annum suum mense novarum frugum, et in eo celebrare Pascha.
Anno solari uti Mosen, suadet id quod dixi cap. VII, vers. ultim., scilicet a 17 die mensis secundi, usque ad 27 mensis septimi fluxisse 160 dies, ita ut primis diebus 150 aquae in suo statu constiterint, deinde decem ultimis diebus ita sint imminutae, ut arca haeserit in montibus Armeniae. Si enim menses lunares accipias, dicendum est, post illos 150 dies diluvii, terram subito per quatuor dies ita siccatam fuisse, ut arca in montibus illis haerere potuerit, cum tamen postea lente admodum siccata sit, ut patet vers. 5, 13, 14.
Versus 16: Egredere Tu et Uxor Tua
Notant sanctus Ambrosius, lib. De Arca, cap. XXI, et Cajetanus, in ingressu arcae, cap. VI, vers. 18, juberi a Deo, seorsum uxores a maribus ingredi, sed in egressu juberi simul egredi: quia, inquit S. Ambrosius, in ingressu, tacite illa separationis phrasi, a Deo monentur singuli abstinere a conjugio et a generatione, eo quod tunc esset tempus luctus et poenitentiae: in egressu vero, alia combinationis phrasi monentur uti conjugio, ad hominum propagationem.
Versus 17: Quomodo Animalia in Americam Pervenerint
CUNCTA ANIMANTIA, etc., EDUC TECUM, ET INGREDIMINI SUPER TERRAM. — Quaeres, quomodo post diluvium lupi, vulpes, leones, tigrides aliaeque noxiae ferae de Asia, in qua ex arca egressus est Noe, ad insulas et terras medio mari ab ea separatas, ac praesertim in Americam, devenire potuerint?
Respondet S. Augustinus, lib. XVI De Civitate Dei, cap. VII: Tripliciter, scilicet animalia haec vel natando ad insulas transisse, vel ab hominibus navibus eo fuisse deportata, vel Dei ordinatione et creatione in ipsis esse producta. Hoc tertium parum credibile videtur; nam post diluvium, imo post primam rerum creationem, Gen. 1, factam, nihil de novo creavit Deus: ideo enim ex singulis animantibus masculum et feminam induxit in arcam, ut salvaretur semen eorum super terram, Genes. VII, 3.
Verius ergo est feras has, natando, ad insulas pervenisse. Experientia enim docet feras per integros dies et noctes, necessitate urgente, natare et enatare. Hujus rei magnum indicium est, quod in novo orbe, puta in America, ferae hae reperiantur per totam continentem, et in insulis ei vicinis; in insulis vero a continente quatridui itinere dissitis nequaquam reperiantur (quia scilicet tamdiu jejunare, ut eo natando pervenirent, non potuerunt), uti se diligenter observasse, dum in America habitaret, asserit noster Josephus Acosta, lib. I De Novo Orbe, cap. XXI: unde addit nullam vulpem, leonem, ursum, aprum, aut tigridem reperiri in insula Cuba, Hispanica, Margarita et Dominica, quia longius a continenti absunt: perinde ut ante adventum Hispanorum in iisdem insulis nulli erant boves, equi, canes, vaccae, quibus ab Hispanis postea invectis, insulae illae modo abundant.
Porro tam homines, quam animalia ex hoc orbe in Americam penetrasse terrestri itinere, aut parva et facili navigatione, probabiliter conjectat Acosta ex eo, quod Indi isti nec magnarum navium usum, nec magnetis, astrolabii et quadrantis peritiam habuerunt, sine quibus si per plures dies in pleno mari naviges, toto coelo errabis. Hinc ait, sicubi insula occurrit a continente, atque aliis insulis valde disjuncta, qualis est Bermuda, eam omnino hominum carere commercio comperimus. Unde concludit ipse quod America nostro huic orbi sit continens, nostraeque terrae aliquibus locis cohaereat, aut certe ab ea non sit valde disjuncta, ita ut scaphis, aut parvis navigiis eo trajici possit. Nam ad polum Arcticum non est omnis longitudo Americae satis explorata, multique putant super Floridam latissimam esse terram, et Baccaleos usque ad Europae extrema porrigi.
Secundo, quaedam ferae ab hominibus vel lucri, vel novitatis, vel venationis, vel magnificentiae, vel alia de causa eo delatae sunt, uti huc in caveis spectandae deferuntur, quarum quaedam ex caveis elapsae ad montes et silvas fugerunt, ibique generando multiplicarunt.
Si cui haec non sufficient, is ad Dei providentiam recurrat, dicatque, sicut cuncta animalia ab angelis in diluvio perducta sunt in arcam, ita post diluvium eorumdem opera per varias terras et insulas fuisse dispersa. Ita Torniellus anno mundi 1931, num. 49.
Versus 19: Secundum Genus Suum
SECUNDUM GENUS SUUM, — secundum speciem suam, q. d. Animalia bina, vel septena, secundum species suas egressa sunt ex arca, ita scilicet ut animalia (mares et feminae) ejusdem speciei simul egrederentur.
Versus 20: Altare Noe
ALTARE — Primum hoc est altare quod legitur in Scriptura; tamen non dubium est alia prius exstitisse, puta in quibus sacrificavit Abel, cap. IV. Altare dicitur quasi alta ara, in qua scilicet victimae Deo mactantur et offeruntur; unde altare hebraice dicitur mizbeach, a zabach, id est, mactavit.
Holocausta. — Ex septimo illo mundorum animalium caelibe, seu solitario masculo, uti dixi vers. 2. Ita Diodorus Tarsensis in Catena.
Versus 21: Odor Suavitatis
ODORATUSQUE EST DOMINUS ODOREM SUAVITATIS, — puta odorem bonae fragrantiae, uti legit Novatianus, lib. De Trinitate, q. d. Deus acceptavit holocaustum Noe, tanquam rem sibi suavem et gratam; Deus eo delectatus est, sicuti nos nidore carnium assarum delectamur et pascimur: est enim sacrificium quasi cibus Dei; unde Chaldaeus vertit: «Suscepit Dominus cum beneplacito oblationem ejus.» Hebraice pro odorem suavitatis, est ריח reah hannichoach, odorem quietis: quia scilicet hoc sacrificium Deum generi humano iratum placavit et tranquillavit. Ita Vatablus et Oleaster.
Loquitur Moses metaphorice et anthropopathōs, q. d. Fumus hic sacrificii, et odor qui cum fumo ascendebat sursum, ad similitudinem suavis odoris placuit Deo, et quasi faetorem peccatorum sustulit a naribus Dei: quia, ut ait S. Chrysostomus: «Justi Noe virtus fumum et nidorem victimae, Deo fecit odorem fragrantiae.» Ita Plato et Lucianus simili modo deos gentium inducunt, quasi suaviter odorantes sacrificia, eorumque nidore gaudentes.
AIT AD EUM. — Hebraice אמר אל לבו amar el libbo, dixit ad cor suum; Chaldaeus vertit, dixit in verbo suo; Septuaginta, dixit recogitans, seu post multam cordis cogitationem et considerationem, q. d. Dixit Deus hoc maturo consilio, et deliberato decreto. Secundo, dixit ad cor suum, potest accipi pro dixit in corde suo, vel ex corde suo, q. d. Serio, et ex intimo corde dixit; el enim saepe capitur pro min, vel bet. Tertio, Delrio sic explicat: dixit ad cor suum, id est, dixit ad Noe, qui erat corculum Dei. Quarto, optime ex phrasi Hebraea sic exponas: amar el libbo, id est, cor dixit ad cor ejus, puta Noe, qui praecessit: ad Noe enim haec dici, omnes veteres consentiunt, q. d. Deus placatus sacrificio Noe locutus est ad cor, id est, consolatus est eum, demulsit eum, dixit illi ea quae cordi ejus gratissima et jucundissima erant; hoc enim est Hebraeis loqui ad cor alicujus.
NEQUAQUAM ULTRA MALEDICAM TERRAE. — «Maledicam,» id est, malefaciam, q. d. Non amplius terram perdam diluvio, uti feci.
PROPTER HOMINES, — propter hominum peccata.
SENSUS ENIM. — q. d. Miserebor humanae infirmitatis et proclivitatis ad malum, ac proinde eorum peccata deinceps non puniam generali totius orbis diluvio; sed quosque peccantes propriis et particularibus poenis castigabo: volo enim ipsum humanum genus conservare et propagare.
Sensus et Cogitatio Humani Cordis
SENSUS ET COGITATIO HUMANI CORDIS. — Hebraice est יצר לב האדם ietser leb haadam, «figmentum cordis humani,» id est, ipsa natura et essentia hominis, puta ratio et voluntas, mala est, inquiunt Lutherus et Calvinus, sed inepte: nam ipsa natura, ratio et voluntas hominis sunt figmentum, non hominis, nec cordis humani, sed Dei et voluntatis divinae. Figmentum autem cordis humani est ipsa ejus cogitatio, intentio, machinatio, ut vertunt Noster, Septuaginta, R. Kimchi et alii passim, tam Hebraei, quam Graeci et Latini; haec enim sibi fingit et plasmat homo in sua cordis officina; unde patet hominem esse liberi arbitrii: sicut figulus liber est, ut fingat tale vel tale figmentum, aut vas quod ipsi libuerit.
Secundo et melius, «figmentum,» id est, figulina et officina cordis humani prona est ad malum, ut illud formet et effingat; nam sicuti figulus in sua figulina format lances, ollas, matulas: ita homo in sui cordis et concupiscentiae officina format ibi imaginationes rerum omnium, quas concupiscit. Haec ergo figulina, vel officina cordis humani peccato corrupti, est ipsa concupiscentia, sive sensus, et, ut Septuaginta vertunt, διάνοια, mens peccato corrupta, et cogitabunda malorum, quae motus concupiscentiae profert et producit.
Dices: Ex concupiscentia nihil boni, sed tantum motus concupiscentiae, qui mali sunt, prodire possunt; ergo ex corde humano nil boni, sed tantum malum prodire potest. Respondeo: Nego consequentiam, quia in corde humano est duplex officina, una concupiscentiae, altera rationis, legis et virtutis; illa ad malum, haec ad bonum propendet; hanc enim propensionem ad bonum naturaliter nobis inseruit Deus: jam in hominis arbitrio est, ut operetur in officina concupiscentiae, vel rationis, et consequenter ut eligat et operetur vel malum, vel bonum, praesertim si gratia Dei adjuvetur.
IN MALUM PRONA SUNT. — Hebraice ya ra, id est, mala sunt, puta ipsa figmenta, cogitationes et machinationes, quas sibi format et fingit cor humanum, peccato et concupiscentia infectum et corruptum. Verum noster Interpres profundius vidit to ra, id est, mala, sumi causaliter; pro prona sunt ad malum, aut, ut Septuaginta vertunt, incumbunt in mala: nam, uti dixi, figmentum sumit pro ipsa figulina, sensu et concupiscentia, quae formaliter non sunt mala, id est, peccata; sed causaliter, quia prona sunt ad malum, et ad malum hominem incitant. Haec enim est apposita ratio, cur Deus dicat se miserturum hominum, ut amplius eorum peccata non puniat diluvio, quia scilicet homines a nativitate infirmi, debiles et proni sunt ad malum: nam actualis malitia et peccatum, non misericordiam, sed iram Dei provocat.
AB ADOLESCENTIA SUA. — «Ex illa enim aetate, ait S. Ambrosius, crescit malitia; nam diligentia et studium peccandi incipit a juventute: ut puer quasi infirmus peccet, juvenis tanquam improbus, qui studiose cupiat peccata committere, et criminibus glorietur.»
Versus 22: Cunctis Diebus Terrae
CUNCTIS DIEBUS TERRAE. — Non quamdiu terra durabit: haec enim stat in aeternum, sed quamdiu in terra erit generatio et corruptio, eruntque homines et animalia, propter quae haec temporum varietas inducta est.
SEMENTIS ET MESSIS. — Putat Isidorus Clarius annum hic more Hebraeorum in sex partes dividi, scilicet in floritionem, maturationem, calorem, seminationem, frigus et aestatem, de quibus Delrio hic. Verum longe verius est, ut patet ex ipsis antithesibus, hic describi, primo, vicissitudines laboris, unam seminandi, alteram metendi: sementis enim hic significat tempus seminandi; messis, tempus metendi; secundo, vicissitudines anni, aestatem et hiemem: tertio, vicissitudines qualitatum et tempestatum, frigus et aestum.
NON REQUIESCENT. — Non cessabunt, non desinent sibi mutuo succedere, uti desierunt et cessarunt toto anno diluvii.