Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Deus hoc capite homini per diluvium quasi renovato et recreato pristina bona, quae per peccatum et diluvium amissa videri poterant, restituit, scilicet fecunditatem, imperium in bestias, alimoniam etiam meliorem. Primo ergo Deus Noe ejusque posteritati benedicit, eique esum carnium indulget, non tamen sanguinis; unde secundo, vers. 5, homicidii poenam sancit. Tertio, vers. 9, pactum init cum Noe, de non inducendo amplius diluvio, pactique tesseram dat iridem. Quarto, vers. 20, Noe inebriatur, et dormiens a Cham nudatur, sed a Sem et Japhet tegitur, ideoque evigilans maledicit Cham, sed Sem et Japhet benedicit.
Textus Vulgatae: Genesis 9:1-29
1. Benedixitque Deus Noe et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. 2. Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres coeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt. 3. Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia: 4. excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. 5. Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri et fratris ejus, requiram animam hominis. 6. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo. 7. Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. 8. Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios ejus cum eo: 9. Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: 10. et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus, quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae. 11. Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. 12. Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas: 13. Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. 14. Cumque obduxero nubibus coelum, apparebit arcus meus in nubibus: 15. et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. 16. Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram. 17. Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. 18. Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japhet; porro Cham ipse est pater Chanaan. 19. Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. 20. Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. 21. Bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo. 22. Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. 23. At vero Sem et Japhet pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. 24. Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor, 25. ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. 26. Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. 27. Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus. 28. Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis. 29. Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
Versus 2: Terror Vester Sit Super Cuncta Animalia
2. TERROR VESTER SIT SUPER CUNCTA ANIMALIA TERRAE. — Nota: Homo per peccatum plenum dominium in bestias amisit; unde aliquale et semiplenum ei dominium hic restituit et confirmat Deus: indidit enim Deus animalibus timorem quemdam, quo hominem, quasi dominum suum, timent et reverentur; et, si ferae sunt, hominis conspectum fugiunt, nec in eum saeviunt, nisi injuria lacessantur, aut fame urgeantur; quin et pisces, ait S. Basilius, hom. 40 Hexaemeron, humanas umbras verentur, et ab ipsis aufugiunt; imo et elephantes, si credimus Plinio, lib. VIII, cap. v, hominum vestigia formidant. Hinc videmus saepe boves et equos a parvis pueris agi. Rursum, aves et feras homo sagittis dejicit: nec ulla est bestia tam fortis, quae non possit per hominem capi et domari. Audi S. Ambrosium, epist. 38 ad Horontium, vere et eleganter docentem quomodo ferae et irrationalia hominis rationem agnoscant, ejusque mansueti imperio mansuescant: 'Saepe, inquit, suspenderunt morsus suos revocante sono vocis humanae; videmus innoxio canum dente lepores sine vulnere capi; leones quoque ipsos, si vox hominis resultaverit, praedam dimittere; pardos atque ursos incitari ac revocari vocibus; equos plausu hominum fremere, silentio mollire cursum. Denique saepe verbere sine praetereunt verberatos: ita vehementer illos incitat linguae flagellum.' Addit deinde: 'Quid vero de muneribus loquar? Nutrit aries vellera, ut placeat homini, atque in fluvio mersatur, ut nitorem augeat. Oves quoque meliora pabula legunt, ut suaviore succo lactis foeta distendant ubera; subeunt partus dolores, ut homini sua munera ferant. Tauri depresso sulcis per totum diem aratro genunt. Cameli praeter subeundi oneris obsequia, tondendos se exhibent ut arietes, quo velut regi diversa animalia tributum suum conferant, pendantque vectigal annuum. Equus tanto se jactans equite, glomerat gressus superbos, atque ad domini ascensum dorsa sinuatus, herili terga substernit sedili.'
Maxime tamen haec promissio in fidelibus impletur, quibus per Christum dictum est: 'Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes,' Luc. x; et: 'Serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit,' Marci xvi. Ita leones cervice dejecta accesserunt ad S. Antonium, ejusque manus et pedes circumlinxerunt benedictionem petentes: ita boas serpens obedivit S. Hilarioni, duo dracones Ammoni, onager Macario Romano, hippopotamus Beno, crocodilus Heleno, leaena Joanni Abbati, hyaena Macario Alexandrino, canis Abbati Subeverorum Syrorum, ut habetur in eorum vita in Vitis Patrum. Tropologiam vide apud S. Gregorium, lib. XXI Moral. cap. xi.
Versus 3: Omne Quod Movetur et Vivit Erit Vobis in Cibum
3. OMNE QUOD MOVETUR ET VIVIT, ERIT VOBIS IN CIBUM. — 'Omne,' scilicet comestibile, et humanae complexioni conveniens: viperae enim, scorpiones aliaque venenata animalia comedi nequeunt, quia repugnant complexioni humanae, eamque destruunt. Adde non praecipi, sed permitti hic homini omnium, id est quorumlibet, esum, q. d. Permitto ut omne, id est quidlibet, quod placebit, quod complexioni et palato vestro gratum erit, in cibum assumatis. Ita Abulensis. Non ergo peccant Religiosi, qui hac Dei permissione non utuntur, et ad carnis macerationem, vel semper, vel certo tempore carnibus abstinent: quinimo heroicae temperantiae actus et signa edunt.
QUASI OLERA VIRENTIA TRADIDI (trado) VOBIS OMNIA, — ut animalibus vescamini, sicut hactenus olera comedistis.
Tropologice S. Ambrosius, lib. De Noe, cap. xxv: 'Significatur, inquit, quod irrationabiles passiones ita debeant menti sapientis, ut olera rustico, esse subjectae; atque ita utamur reptilibus cogitationibus, ut agricola oleribus, quae licet obesse non possunt, cibi tamen non habent gratiam fortioris. Generale enim omnibus et commune praeceptum, non altiora indicit genera virtutum, quae utique paucorum sunt. Sed et si quis virtutum epulas fortiores sibi exhibere non possit, hujusmodi tamen habeat passiones, quae non noceant, sed delectent.'
Quaeres: Fuitne ante diluvium carnium esus licitus et usitatus? Primo, Lyranus, Tostatus et Carthusianus in cap. 1, vers. ult., censent nec licitum, nec usitatum fuisse; eo quod, cap. I, vers. ult., Deus tantum homini esum olerum concesserit. Idem senserunt Ethnici; unde Ovidius, lib. XV Metamor. de primo illo et aureo mundi saeculo ita canit:
At vetus illa aetas non polluit ora cruore;
Tunc et aves tutae movere per aera pennas,
Et lepus impavidus mediis erravit in agris.
Sed errat, dum esum carnium postea inductum, quasi scelus execratur, dicens:
Heu quantum scelus est, in viscere viscera condi,
Alteriusque animantem animantis vivere letho!
Sic et Pythagoraei et Manichaei censuerunt nefas esse animal occidere, eoque vesci; quin et Tertullianus jam Montanista, lib. De Jejuniis contra Psychicos, cap. IV, esum carnium humanae incontinentiae indultum asseverat.
Secundo, Cajetanus hic, et Victoria, relect. De Temperantia, et Dominicus Soto, lib. V De Justitia, Quaest. I, art. 1, putant tunc esum carnium et licitum et usitatum fuisse: primo, quia carnis esum nusquam vetuit Deus, et caro cibus est homini convenientissimus; secundo, quia tunc erant greges ovium, quarum pastor erat Abel. Dices: Pascebat Abel greges ad lanam et lac, non autem ad esum. Contra, ergo nulla fuit laus Abelis prae Caino, ex eo quod pinguiores oves obtulerit Deo. Si enim illis nemo vescebatur, perinde fuisset illi et Caino, pingues atque macilentas sacrificare: macilentae enim oves non raro tam bonam, imo meliorem, quam pingues, dant lanam et lac; carnem autem semper praebent deteriorem. Ita Cajetanus.
Tertio et optime, S. Chrysostomus, Theodoretus, Pererius et alii censent, ante diluvium non interdictum, sed licitum fuisse esum carnium: ab eo tamen abstinuisse viros religiosiores, puta posteros Seth, eo quod Deus assignans homini cibum, diserte tantum expressisset olera, non autem carnes, cap. 1, vers. 29. Sic enim optime concordantur rationes tam primae, quam secundae sententiae: Deus ergo hic post diluvium carnium esum, omnibus, etiam Sanctis explicite et diserte permittit, ob malignitatem terrae, tam peccato quam diluvio, salsedine maris, inductam, et consequenter ob vires imbecilliores, tam hominum quam plantarum. Tradunt enim medici, et experientia constat, carnes prae herbis plenius, solidius, succulentius, magisque carni humanae conveniens alimentum hominibus praebere.
Versus 4: Carnem cum Sanguine Non Comedetis
4. CARNEM CUM SANGUINE NON COMEDETIS. — Hebraice est בשר בנפשו דמו לא תאכלו basar benaphso damo lo tochelu, carnem in anima sua, in sanguine suo, non comedetis, hoc est, ut vertit Pagninus, carnem cum anima sua, quae est sanguis suus, non comedetis, q. d. Non comedetis carnem cum anima sua, quae anima est sanguis vel consistit in sanguine animalis ipsius.
Nota: Praecipitur hic modus comedendae carnis istiusmodi, ut primo animal juguletur, secundo sanguis effundatur, tertio caro coquatur et comedatur: prohibetur autem omnino comestio sanguinis, sive is adhuc in animali existat: unde prohibetur hic esus morticinorum et suffocatorum, ut docet Eucherius; sive is ab animali sit separatus, isque tam liquidus et potabilis, quam fartus et coagulatus, qualis est in farciminibus: omnem enim sanguinis esum hic prohibet Deus. Ita Lyranus, Tostatus, Carthusianus.
Quaeres, cur adeo severe sanguinis esum inhibuerit Deus? Respondeo primo, ut homines quam longissime absterreret ab effusione sanguinis humani: ita S. Chrysostomus et Rupertus; nam Gentiles non tantum ad effusionem, sed etiam ad potationem sanguinis humani proruisse, testis est Tertullianus in Apol. cap. ix. Hanc rationem dat ipse Deus, vers. seq. Est enim sanguis vehiculum animae et vitae, spirituumque vitalium; hinc anima, id est vita, dicitur esse in sanguine, ut patet hic in Hebraeo, et Levit. XVII, 11. Secundo, quia voluit Deus sanguinem, qui est quasi vita animalis, sibi soli quasi auctori vitae offerri in sacrificiis, pro vita peccatoris, ut patet Levit. XVII, 11. Ita S. Chrysostomus et D. Thomas. Addit tertio, Rupertus, brutorum sanguinem esse gravem, terrestrem, melancholicum, et multarum aegritudinum causam, si comedatur; hinc vetitum esse comedi.
Est hoc praeceptum de cavendo sanguinis esu, non naturale, sed positivum, quod renovatum est ab Apostolis, Act. cap. XV, vers. 29, duravitque non tantum ad tempora Tertulliani et Minutii, ut ipse fatetur in Octavio, sed etiam tempore Bedae et Ratini, ut patet ex ejus Poenitentiali. Verum jam exolevit: nunc enim sanguinem, non quidem bibere, sed comedere in farciminibus moris est.
Versus 5: Sanguinem Animarum Vestrarum Requiram
5. SANGUINEM ENIM ANIMARUM. — Haec est ratio cur Deus vetuerit sanguinis esum, videlicet ne homines assuescendo sanguini bestiarum, tandem nec humano parcerent, q. d. Adeo mihi pretiosus est sanguis vester, quo corpus vegetatur et vivificatur, ut eum etiam a brutis, quae hominem necarint, requiram; quanto magis eum a vobis, qui homines estis, requisiturus sum?
REQUIRAM DE MANU CUNCTARUM BESTIARUM, — id est daemonum, qui feri sunt, bestiarum instar, ait Rupertus; sed hic sensus symbolicus est, non litteralis. Secundo, Theodoretus sic exponit: In resurrectione requiram et vobis reddam omnem sanguinem, quem bestiae effuderunt, vos necando aut laedendo; hic etiam sensus non est genuinus, sed anagogicus. Tertio, alii sic exponunt: In sacrificio requiram sanguinem vestrum, ab homine inique effusum, de manu bestiarum; quia nimirum homicidium, quo sanguis effunditur, adeoque omne peccatum hominis, voluit Deus expiari bestiarum sanguine, ut patet Num. XXVIII, 29. In sacrificio enim bestia occisa luit effensam homicidii, et cujusvis peccati hominis, adeoque Deus, quasi in bestia sacrificata, vindicat homicidium omnemque culpam hominis.
Quarto, Abulensis et Lipomanus sic explicant, q. d. Si effundas proximi tui sanguinem, vel per te, vel per bestiam aliquam in eum emissam, Deus eum requiret non a bestia, sed a te, qui eum vel gladio, vel imperio tuo effudisti. Nam to de manu bestiarum, referunt hi, non ad requiram, sed ad sanguinem vestrum: sed hoc durum et pene violentum est. Quinto, optime et planissime idem Abulensis et Oleaster sic exponunt, q. d. Puniam bestias, si illae hominem occidant. Patet id Exodi cap. XXI, vers. 28, ubi Deus jubet bovem (et a pari quamvis aliam bestiam) homicidam lapidari.
Rursum, ex hac Dei sanctione et permissione hic data, saepe fieri solet quod ipse preces et vota eorum qui injuste damnantur, vel trahuntur a principibus aut judicibus ad mortem, exaudiat; et praesertim, ut, si rei et damnati suos judices in causa injusta, vel etiam dubia, citent ad tribunal Dei, ipse judices mori, et se suo judicio causam dicturos non raro, etiam intra condictum a reis tempus, sistere cogat.
Ita David multiplici injuria et violentia per Saulem afflictus, ac pene oppressus, illum coram Deo citans exclamat: 'Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te,' etc. Nec vana fuit haec provocatio, quando paulo post hic a Philisthaeis acie victus, et sagittis vulneratus, ne in manus eorum vivus incideret, proprio se ferro transverberavit.
Secundo, adhuc evidentior est haec Zachariae pontificis, cum ingratissimi regis Joas praecepto, in atrio templi lapidaretur, ad divinum judicium appellatio: 'Videat Dominus, et requirat;' quoniam suo eventu non caruit. Anno namque vix exacto, et principes regii qui huic injuriae consenserant, gladio Syrorum trucidati, et rex magnis cladibus afflictus, in lectulo a suis multis vulneribus confossus, simul cum aulicis ad divinum tribunal raptus est, dicturus de propriis factis rationem.
Tertio, septem fratres Machabaei pro patriis legibus ab Antiocho omni diritate et crudelitate vexati, eidem non obscure diem coram Deo dicebant, inquientes: 'Dominus Deus aspiciet veritatem,' etc. 'Videbis magnam potestatem Dei, qualiter te et semen tuum torquebit,' etc. 'Tu non effugies manum Dei,' etc. Nam appellationes istas de coelo efficaces sentiens, manifesta Dei ultione periit.
Quarto, non modo Paulus de Alexandro aerario conqueritur, dicens, II Tim. IV, 14: 'Reddet illi Dominus secundum opera sua;' verum et beatorum Martyrum animae ad eumdem, contra suos oppressores vociferantur: 'Usquequo, Domine, non judicas, non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra?' Differtur autem tantum, non damnatur haec eorum provocatio. Quin etiam Christus ipse ab injuriis Judaeorum ad Patris judicium appellans, ait: 'Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet.' Ab his sacris divinisque testimoniis nunc ad graves planeque memorabiles historias accedamus.
Quinto igitur loco, Nauclerus et Fulgosius referunt Fernandum Legionis et Castellae regem, duos nobiles ex Garvajaliorum familia, de proditione sibi suspectos, sed inauditos, praecipiti judicio, de altissima rupe deturbari jussisse. At illi praeclusam sibi defensionem, et praesentem mortem cernentes, Christo aequissimo judici causam suam commendarunt, et ad ejus tribunal intra trigesimum diem Fernandum regem citaverunt. Nec inanis fuit eorum provocatio; quoniam trigesimo post die, morte percussus, coram divino Judice evocatus fuit.
Sexto, scribit idem Fulgosius equitem Neapolitanum cum reliquis Templariis confratribus suis ad supplicium raptum, ad Clementem VI et Philippum Pulchrum, Franciae regem, quorum auctoritate necabatur, de fenestra prospectos, exclamasse: Quando mihi inter mortales nullus jam superest, ad quem appellem, ad justum judicem Christum, qui nos redemit, appello, ut ante ejus tribunal intra annum et diem vos sistatis, ubi causam meam exponam: intra annum vero uterque, rationem Deo redditurus, mortuus est.
Septimo, auctor est Joannes Pauli, Rudolphum Austriae Ducem, equitem auratum damnasse, ut sacco inclusus mergeretur. Eques autem conspecto prius Duce, exclamavit: Dux Rudolphe, ad tremendum Dei tribunal intra annum te voco. Ille irridens respondit: Bene, praeito, ego tum adero. Exacto tempore incidens in febrim, appellationis recordatus, servis dicit: Tempus mortis meae instat, ad judicium eundum, et statim obiit.
Octavo, ex historiis Britanniae Armoricae recitat Aeneas Sylvius, Franciscum illius Ducem, fratrem suum Aegidium laesae majestatis falso accusatum, in carcere necasse. Hic paulo ante mortem conspecto Franciscano, adjuravit eum, ut ad fratrem Ducem renuntiaret, quatenus intra quadragesimum diem ad Dei tribunal se sisteret. Franciscanus abiens ad Ducem in finibus Normanniae, fratris mortem et appellationem denuntiat. Dux territus, illico male habere coepit, et, crescente in dies morbo, ad condictum diem expiravit.
Versus 6: Quicumque Effuderit Humanum Sanguinem
ET DE MANU HOMINIS, DE MANU VIRI, ET FRATRIS EJUS. — Tria, inquit Delrio, inculcat homicidae epitheta, quae ejus culpam aggravant. Primo, vocat eum hominem, quem scilicet humanitatis memorem esse oportebat; secundo, vocat eum virum, quem scilicet decebat irae dominari, et robore ac potentia sua non abuti; tertio, vocat eum fratrem, quem scilicet fratri suo arctissimo amore conjungi, ac proinde eumdem defendere, non occidere oportebat: omnes enim fratres sumus in Adamo, et quisque in communi suae tribus aut familiae patriarcha, contribuli suo frater est, quomodo Judaei (quibus maxime hic loquitur Moses) fratres erant in Abrahamo.
6. QUICUMQUE EFFUDERIT HUMANUM SANGUINEM, FUNDETUR SANGUIS ILLIUS. — 'Fundetur,' id est, fundi debet, aequum et justum est ut fundatur, dignus est ut fundatur ejus pariter sanguis, puta per sententiam et condemnationem judicum, ut habet Chaldaeus. Deus enim tam hic quam Exodi cap. XXI, vers. 12, Matthaei, XXVI, 57, lege talionis, tulit in homicidas sententiam mortis, quae omnium gentium usu recepta est. Nota hoc contra Anabaptistas, qui magistratibus jus gladii in nocentes adimunt.
Secundo, 'fundetur,' scilicet ordinarie reipsa, ut de facto occidatur homicida, vel per judicem, vel per rixam, latrones, ruinas, incendia, aliosve similes casus. Deus enim hic spondet se necatorum fore vindicem, et homicidas talione mulctaturum variis vitae infortuniis. Id ita esse experientia constat, qua videmus homicidas persequente eos numine, miris casibus, non naturali, sed fere violenta morte occumbere. Exempla mira hac de re afferam Deuteron. XXI, 4.
Nota: Pro humanum sanguinem hebraice est באדם באדם, dam haadam haadam, sanguinem hominis in homine; ubi to 'in homine' varie variis exponitur. Septuaginta sic vertunt, pro hominis sanguine fundetur sanguis illius. Secundo, Oleaster, 'in homine,' inquit, id est, per hominem. Tertio, Cajetanus vertit, 'in hominem,' id est, inquit ipse, in hominis injuriam et contumeliam. Quarto, facillime et planissime Abulensis, 'in homine,' inquit, id est intra hominem, vel in homine existentem sanguinem, ut sit pleonasmus, quem proinde noster Interpres tacuit et omisit.
AD IMAGINEM QUIPPE DEI FACTUS EST HOMO, — q. d. Si non movet te natura communis, moveat saltem imago mea: homo enim est imago mea; vide ergo ne eum occidendo, coelestis regis vivam imaginem demoliaris, inquit S. Chrysostomus, itaque non tam homini, quam Deo ipsi sis injurius.
Aliter noster Salazar in Prov. I, 16: 'Per hominem, inquit, fundetur sanguis illius,' id est, per magistratum publicum; huic enim soli in vitam subditorum licet. Causam subdit: 'Ad imaginem quippe Dei factus est homo,' id est, homo ille cui magistratus delatus est, expressa imago et simulacrum Dei existit, et ipsius vices agit, personamque illius repraesentat, atque inde in illum ea potestas et licentia in subditorum vitas derivatur, quae alias Dei propria est: ut nimirum ipse non aliter contra improbos et sceleratos capitis sententiam ferre possit, quam Deus, cujus sustinet personam.
Versus 7: Crescite et Multiplicamini
7. Vos autem crescite. — q. d. Videtis me, hac vetatione homicidii, velle consulere generis humani propagationi; illi ergo, hoc praesertim renovati mundi tempore, in tanta hominum paucitate incumbite, ac crescite et multiplicamini. Ita Rupertus, cujus allegoriam vide librum IV, cap. XXXIV.
INGREDIMINI SUPER TERRAM. — Hebraice שרצו בארץ scirtsu baarets, prolificate, et multiplicamini in terra instar piscium, ranarum aliorumque reptilium (horum enim mira est fecunditas, foetura et prolificatio, et hoc significat Hebraeum scharats), ut nimirum quam citissime per universam terram ingredi, vosque spargere, eamque occupare et replere possitis.
Versus 9: Ecce Ego Statuam Pactum Meum
9. Ecce ego statuam. — Hebraice est מקים mekim, statuens, id est statuo; jam enim de facto Deus in praesenti statuit et sancit hoc foedus et promissionem, de non inducendo amplius in terram diluvio, cum Noe et hominibus; unde mox vers. 12, foederis hujus signum, puta iridem, assignat. Nota foedus hoc non esse foedus contrahentium, in quo utraque pars ad certas foederis conditiones invicem sese obligat et obstringit (nec enim in hoc foedere se Noe Deo, sed Deus solus ipsi Noe se obligat); sed foedus hoc esse meram Dei promissionem: haec enim hebraice recte vocatur ברית berit.
Versus 11: Neque Erit Deinceps Diluvium
11. NEQUE ERIT DEINCEPS DILUVIUM, — scilicet universale: unde sequitur, 'dissipans terram,' scilicet universam; nam post diluvium hoc generale, fuit diluvium particulare, sed celebre, Ogygis in Graecia, tempore Jacob patriarchae; et post hoc fuit diluvium Deucalionis in Thessalia, tempore Mosis. Ita Orosius, Eusebius, et alii in Chronicis.
Versus 12: Hoc Signum Foederis
12. HOC EST SIGNUM FOEDERIS QUOD DO INTER ME ET VOS. — Sicut ergo Deus hic in praesenti sancit foedus cum Noe, ita et in praesenti foederis signum, puta iridem, producit et assignat.
IN GENERATIONES SEMPITERNAS, — per omnes generationes, quamdiu generationi generatio succedet, usque ad consummationem omnium generationum saeculi, puta usque ad diem judicii; hae enim generationes dicuntur sempiternae, non absolute, sed respective, scilicet respectu Noe et posterorum ejus, cum quibus Deus foedus hoc init. Significat ergo Deus hoc foedus sempiternum fore, id est, tamdiu duraturum, quamdiu durabunt generationes, quibus propagentur posteri Noe, cum quibus hoc foedus initur; unde Hebraeum לדרות עולם ledorot olam verti potest, 'in durationes saeculi,' puta quamdiu durabit hoc saeculum, hic mundus, haec vita in terris.
Ex hoc ergo loco, non est damnanda (an vera, an falsa sit, non disputo hic) illa quorumdam Doctorum sententia, qua censent post diem judicii fore universale diluvium, quo rursum tota terra aquis cooperiatur, sicuti iis initio mundi cooperta fuit; nam haec promissio Dei, de non inducendo amplius diluvio, tantum extenditur usque ad generationes hujus saeculi, puta usque ad diem judicii, non ulterius.
Versus 13: Arcum Meum Ponam in Nubibus
13. ARCUM MEUM PONAM IN NUBIBUS, ET ERIT IN SIGNUM FOEDERIS. — Arcus hic est iris, uti omnes Patres docent, praeter S. Ambrosium, lib. De Arca et Noe, cap. XXVII, qui arcus hujus sensum non litteralem, sed tropologicum more suo assignat.
Nota: Deus arcum, puta iridem vocat suam, quia iris est pulcherrima, Deique opificis pulchritudinem et magnificentiam nobis repraesentat; unde de ea dicit Eccli. cap. XLIII, vers. 12: 'Vide arcum, et benedic eum, qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo, gyravit (cinxit) coelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi aperuerunt illum.' Hinc Plato in Theaeteto iridem, Thaumantis filiam, propter admirationem, dictam censuit.
Nota secundo, contra Alcuinum et Glossam, ante Noe et diluvium fuisse iridem. Est enim naturalis ejus generatio et causa, scilicet reverberatio radiorum solis in nube rorida. Cum ergo haec fuerit ante diluvium, aeque ut nunc, sequitur et iridem fuisse ante diluvium.
Dices, quomodo ergo ait hic Deus in futuro: Arcum meum ponam, non autem, posui, in praeterito? Respondeo: In Hebraeo est praeteritum natatti, dedi, posui, id est do, pono et dabo, ponam iridem, non absolute ut existat, sed ut sit in signum foederis, quod Deus hic init cum Noe. Fuit ergo iris ante diluvium, signum naturale nubium roridarum, et consequenter futurae pluviae. Unde Ovidius:
Concipit iris aquas, alimentaque nubibus affert.
Julius Scaliger Exercit. 80, docet iridem matutinam portendere pluvias, vespertinam vero serenitatem. Rursum Aristoteles, lib. V Histor. animal. cap. XXII, tradit iridem multum conferre ad generationem mannae, sive mellis aerii. Adhaec aspalathum aliasque herbas odoratiores fieri per iridem tradit Plinius, lib. XII, cap. XXIV: 'Est, inquit, aspalathus spina candida, magnitudine arboris modicae, flore rosae, radice unguentis expetita. Tradunt in quocumque frutice curvetur arcus coelestis, eamdem quae sit aspalatho, suavitatem odoris existere; sed in aspalatho inenarabilem quamdam.' Idem, lib. XVII, cap. V: 'Terra, ait, cum a siccitate continua immaduit imbre, et in quam arcus coelestis dejecerit capita sua, tunc emittit illum suum halitum divinum, ex sole conceptum, cui comparari suavitas nulla possit.'
Post diluvium vero, et post hoc pactum Dei cum Noe, iris a Deo instituta est in signum supernaturale hujus pacti, de non futuro deinceps diluvio.
Nota tertio, apposite hoc signum non futuri diluvii esse iridem, ponique in nubibus; quia ex nubibus aquae diluvii delapsae sunt, et ex iis rursum metui posset diluvium: unde ne id metuamus, contrarium in iisdem nubibus ponit Deus hoc iridis signum. Addit S. Thomas, Quodlib. III, art. 30, et Abulensis hic, Quaest. VII, iridem naturale signum esse, quod proxime non sit futurum aquarum profluvium, ut ex eo fiat diluvium, quia ad hoc opus est, multas et crassas esse nubes, quae in magnam pluviam resolvantur: illae autem repugnant iridi; iris enim oritur in nube, non crassa et densa, sed rorida, opaca et concava, ex radiorum solis oppositi reflexione.
Nota quarto, Auctor Historiae Scholasticae in librum Gen. cap. XXXV: 'Tradunt, inquit, Sancti, quod quadraginta annis ante diem judicii, non videbitur arcus coelestis;' quia scilicet tunc summa erit siccitas, qua mundus praeparabitur ad conflagrationem, quae fiet sub diem judicii. Sed haec traditio frivola et falsa est, falsoque attribuitur sanctis Patribus. Si enim tanta tunc foret siccitas, homines, animalia et plantae ex ea interirent, cujus contrarium nos docet Christus, Matthaei XXIV, 38.
Symbolice et mystice, S. Ambrosius, lib. De Arca et Noe, cap. XXVII: Iris, inquit, est clementia Dei, quae quasi arcus contentus, sed carens sagitta, per adversa quae immittit, magis terrere nos vult, quam ferire; ut vitia corrigamus, itaque sagittas vindictae evadamus, juxta illud Psalm. LIX, 6: 'Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.' Ubi vide S. Augustinum et S. Gregorium, lib. XIX Moralium, sub finem.
Duo iridis cornua sunt misericordia et veritas, sive justitia; hinc Christus judex pingitur insidere iridi: sedebit enim in nube gloriosa, qualis est iris.
Versus 16: Videbo Illum et Recordabor Foederis
16. ET VIDEBO ILLUM (arcum, puta iridem), ET RECORDABOR FOEDERIS. — Ergo et nos vicissim quoties videmus iridem, recordemur diluvii et cataclysmi, qui orbem et peccatores perdidit; recordemur et pacti divini, Deoque nostro pro hoc pacto gratias agamus, illi grati et obsequentes simus. Denique dicamus: Si tam speciosa et varia est iris, quam speciosus et varius est Deus Deique domus?
Allegorice, iris signum est primo, legis Evangelicae: haec enim affert gratiam, et remissionem, et gloriam. Ita Rupertus, qui tamen perperam putat hunc sensum hoc loco esse litteralem. Secundo, iris cum sit aqueo et igneo colore, signum est baptismi Christi, qui fit per ignem et aquam, Matth. cap. III, vers. 11. Ita S. Gregorius, hom. 8 in Ezech. Tertio, iris est Verbum incarnatum, et carne velatum, sive est ipsa caro Verbi: primo, quia, sicut sol in nube irradians facit iridem, ita Verbum in carne irradians fecit Christum; secundo, quia sicut iris pacis fuit symbolum tempore Noe, ita et incarnatio Christi fuit reconciliatio mundi. Tertio, duo cornua iridis sunt duae naturae Christi, divina scilicet et humana; quarum chorda occulta et invisibilis, est arcana unio hypostatica. Quarto, in iride triplex est color: ita et in Christo. Christus enim fuit caeruleus, id est coelestis, per orationem assiduam; fuit et viridis per florem gratiarum et virtutum; fuit denique rubicundus per sanguinem suum in cruce; quinto, ab hoc arcu emissae sunt occultae sagittae amoris, quibus confixa et vulnerata sponsa cantabat: 'Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.' Sexto, iris haec imbrifera fuit, quia dedit in Pentecoste orbi praedicationis et doctrinae coelestis abundantiam, quasi pluviam: ita Ansbertus in Apocal. cap. IV, vers. 3. Cui adde septimo, iris quae est semicirculus, significat Christum de coelo descendentem ad terram, et rursum e terra remeantem ad coelos. Denique significat regnum Christi, quod in hac vita semiplenum est et imperfectum; sed in coelis complebitur hic circulus, puta regnum Christi, dominans omnibus in omnem aeternitatem.
Tropologice, tres colores iridis significant virtutem purgandi, illuminandi et perficiendi, quam a Deo et angelis participant sancti Doctores; secundo, color caeruleus est fides; viridis est spes, rubicundus est charitas: quas iris, id est Dei misericordia, depulit in homines, ut docent Viegas, Ribera, Pererius et alii in Apoc. IV, vers. 3.
Anagogice, iris, quae colore est aqueo et igneo, signum est uti diluvii facti, ita et conflagrationis mundi futurae. Ita S. Gregorius, homil. 8 in Ezech. Rursum, iris quae formam habet arcus, itaque belli speciem ostentat, significat judicium universale, inquit Richardus Victorinus in Apoc. cap. IV, in quo virebunt justi per gloriam aeternam, sed rubebunt impii per ignem gehennae. Unde S. Joannes, Apoc. IV, 3, vidit thronum Dei circumdatum iride, id est misericordia; iris enim tempore Noe pacis, reconciliationis et foederis inter Deum et homines fuit signum, fuitque iris signum, id est pax, ait Ticonius hom. 2 in Apoc., quae exstat tom. IX S. Augustini. Secundo, iris versicolor recreat, et imbres varios in terram effundit: idem facit Dei misericordia. Tertio, sicut iris est semicirculus, in nostro hemisphaerio tantum apparens: ita et Dei misericordia tantum apparet in hac vita, justitia vero in altera.
Versus 18: Cham Est Pater Chanaan
18. PORRO CHAM IPSE EST PATER CHANAAN. — Meminit hic Moses Chanaan, ut viam sibi sternat ad maledictionem Chanaan, qua propter Cham patrem a Noe mulctatus est vers. 25. Addit secundo S. Chrysostomus, Cham solum intemperantem in arca, tempore diluvii genuisse Chanaan, ideoque ejus hic mentionem fieri. Verum alii omnes contrarium docent: imo ipsa S. Scriptura docet octo tantum animas (puta Noe cum tribus filiis, et singulorum uxoribus) per arcam salvatas esse, I Petri III, vers. 20. Rursum Chanaan natum esse post diluvium docet ipse Moses, cap. X, vers. 1 et 6.
In egressu ergo Noe ex arca, de quo hic loquitur Moses, necdum ex Cham genitus et natus erat Chanaan; dicitur tamen Cham pater Chanaan, quia ex Cham nasciturus erat, et tempore Mosis, qui haec scribit, jam natus erat Chanaan et Chananaei, quos Hebraei ex Sem oriundi subegerunt et vastarunt, q. d. Ex Cham natus est Chanaan, tanquam mali corvi malum ovum: qui enim Cham bonum generaret filium, qui bono patri nequam filius, atque naturae et eruditionis degener extiterat? Ita S. Ambrosius et Theodoretus. Unde et Chami irrisio, qua patrem Noe irrisit, punita fuit in Chanaan filio, dum ejus posteri Chananaei servitute et vastitate a Josue et Hebraeis, qui fuerunt posteri Sem, mulctati sunt. Ita S. Ambrosius, lib. De Arca et Noe, XXVIII, ubi mystice: Cham, inquit, id est calor, pater est Chanaan, id est turbationis aut potius contritionis et confractionis; qui enim calet, continuo movetur et perturbatur, omniaque perturbat et confringit.
Versus 19: Ab His Disseminatum Est Omne Genus Humanum
19. TRES ISTI FILII SUNT NOE, ET AB HIS DISSEMINATUM EST OMNE GENUS HOMINUM. — Errant ergo, qui plures quam tres, numerant filios Noe, ut Berosus Annianus et Chronica Germaniae, quae Tuisconem Thises filium fuisse Noe; rursum, Noe post diluvium non triginta alios genuisse filios, eosque ex Titrea uxore vocasse Titanas. Ex hoc loco ergo videtur Noe post diluvium jam fractus et senex, utque melius vacaret Deo, veneris pertaesus, abstinuisse usu conjugii, ideoque nullas alias genuisse proles: ab hisce enim tribus omnes homines prognati sunt. Contrarium sentit Cajetanus et Torniellus, scilicet Noe post diluvium alios genuisse filios, a quibus quoque gentes propagatae sint; hos tres tamen solos hic nominari, quod illi hujus disseminationis in gentes illustriores fuerint principes, et capita primariarum gentium. Verum prius quod dixi, conformius est verbis Scripturae, quae vix alium patiuntur sensum; clare enim sic habent: 'Ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.'
Versus 20: Noe Coepit Exercere Terram et Plantavit Vineam
20. COEPIT NOE VIR AGRICOLA EXERCERE TERRAM. — Hebraice est איש האדמה noach isch haadama, coepit Noe esse vir terrae, id est, esse agricola, coepit post diluvium terram jam siccatam colere et exercere, q. d. Rediit Noe ad agriculturam, qua ante diluvium usi sunt homines, jussu Dei, Genes. II, 15, et cap. III, vers. 17; idque diligentius quam ante diluvium, quia diluvium sua salsedine, acrimonia, penetratione et inundatione primaevam terrae pinguedinem et bonitatem exsuxerat et abluerat. Unde Pererius, Delrio et alii opinantur Noe invenisse aratra, iisque per equos et boves attractis, vomere terram procidisse, cum antea suis manibus et ligonibus homines terram foderent et colerent.
Vide hic Noe patriarcham agriculturae vacantem. Sic agricola fuit Sem, Japhet, Isaac, Jacob, Esau, Moses, Booz, Gedeon; denique totus populus Israel colebat agros, donec regem peteret, et Samuel jussu Dei ei diceret, quod rex agros, vineas, oliveta, optima tolleret, et daret ea servis suis, sed et segetes eorum addecimaret, I Reg. VIII. Saul pastor fuit asinorum, David ovium, Elias Eliseum ab aratro vocavit, et prophetam creavit. Si Pontificum vitas excutias, plures reperies agricolarum filios, uti fuere Sylverii, Adriani, Sylvestri, etc. Cyrus Persarum rex, priscique imperatores Romani agriculae fuerunt; unde Fabii, Lentuli, Pisones, Cicerones, Vitellii, Porcii, Servii, Appii, Scrophae, agricolarum nomina, triumphali dignitate honorata sunt. Audi Valerium Maximum: 'Illi etiam praedivites, qui ab aratro arcessebantur, ut consules fierent, voluptatis causa sterile atque aestuosissimum Pupiniae solum versabant, deliciarumque ignari, vastissimas glebas plurimo cum sudore dissipabant. Imo vero quos pericula reipublicae imperatores asserebant, angustia rei familiaris bubulcos fieri coegit.' Romulus et Remus, Diocletianus, Justinus, reges et imperatores, aeque ac pastores et agricolae fuerunt. Arcades mortalium omnium antiquissimos se venditantes, pastores et agricolas fuisse historiae testantur; audi Poetam: Pan (Deus Arcadiae) curat oves oviumque magistros. Graeci Protea et Apollinem pastorem Admeti regis Thessaliae fuisse fatentur, una cum Mercurio et Argo. Phrygii, pastores Paridem, Priamum, Anchisen aliosque agnoscunt. Numidae, Georgi, Scythae, Nomades hanc vitam volunt, non aliam. Regum cura occupata fuit non solum agriculturae exercitio, sed libris etiam quasi artem complexi sunt, ut Hiero, Mithridates, Philometor, Attalus, Archelaus; et duces, ut Xenophon, Syllanus, Cato, Plinius, Terentius Varro; a villa in senatum vocatus est Curius, aliique senes. Attilium vocantes ad imperium Romanum, eum semen spargentem invenerunt. Nec fuit eis rubori, eburneo scipione deposito, parta victoria et pace, ad stivam aratri reverti. Agriculturae enim exercitium, primo, est a natura et a Deo institutum; secundo, magnam habet amoenitatem; tertio, sanitatem tuetur, et corpus roborat; quarto, fruges et fructus procurat; quinto, valet ad meditationem coeli, siderum, pluviae, arborum aliarumque rerum naturalium; sexto, valet ad contemplandum colendumque Deum: inde prisca festa, Cerealia, Floralia, Vinalia, Sementina, Agnalia, Palilia, Charistia, etc.
ET PLANTAVIT VINEAM. — Nota, vitem ante diluvium fuisse; unde enim alias eam habuisset Noe? sed hucusque vitis videtur silvestris, inculta, et hinc inde sparsa fuisse, ex eaque non vinum expressisse homines, sed tantum uvas comedisse. Noe vero arte vitem excoluit, plantavit, in vineta distribuit, et primus ex uvis vinum expressit; nam nesciens vim vini, utpote antea non visi, nec cogniti, ex eo inebriatus est. Ita S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinianum.
Notat S. Chrysostomus Noe ex vite vinum expressisse, ut eo suum et aliorum hominum post diluvium moerorem, labores et infirmitatem leniret et roboraret; vinum enim roborat et laetificat cor hominis. Atque hinc Berosus Annianus censet Noe eumdem esse cum Jano; dictumque esse Janum, id est vitiferum, vel potius viniferum, ab Hebraeo יין iain vel ien, id est vinum: hinc et Janus pingitur bifrons, quia Noe vidit tam saeculum quod erat ante diluvium, quam quod fuit post illud. Unde Ovidius, 1 Fastor.: Jane biceps anni tacite labentis origo, / Solus de superis qui tua terga vides.
Apposite gesta Romanorum symbolica, symbolice fingunt Noe miscuisse viti et vino sanguinem quatuor animalium, puta simiae, leonis, porci et agni: quia vinum inebriat et ebrios alios facit moriones, quasi simias; alios pugnaces et crudeles, quasi leones; alios lubricos et foedos, quasi porcos; alios mites, blandos et pios, quasi agnos.
Versus 21: Bibens Vinum Inebriatus Est
Ebrietas haec Noe non fuit peccatum, saltem mortale; quia nesciens vim vini, et inexpertus, illud largius bibit. Ita S. Chrysostomus et Theodoretus. Perperam ergo Calvinus et Lutherus ebrietatem hanc tribuunt intemperantiae Noe, quae erat inexperientiae. Aliter nonnulli, q. d. Inebriatus, id est exhilaratus est. Unde S. Ambrosius, juxta Septuaginta: 'Non dixit, ait, vinum bibit, neque justus vinum ebibit, sed de vino, hoc est de ejus potione, libavit. Ebrietatis itaque species gemina est, una quae titubationem corpori afferat atque ejus supplantet vestigia, sensumque perturbet; altera quae mentem virtutis vaporet gratia, et omnem infirmitatem videatur avertere; de qua Psal. XXII: Et calix meus inebrians quam praeclarus est!'
Vide hic et admirare priscorum abstinentiam; omnes enim a condito mundo usque ad diluvium, per 1600 annos, vino aeque ac carne abstinuerunt, adeoque valde longaevi ac sapientes fuerunt; vixerunt enim ad 900 annos.
Ubi nota primo: Abstinentia plurimum prodest: primo, sanitati et longaevitati; consumit enim noxios humores, spiritusque vitales purificat et exacuit; secundo, castitati et virtuti; subtrahit enim nimium sanguinem, succum et spiritus qui venerem, iram aliasque passiones fovent et suscitant.
Nota secundo: Sobrietas naturaliter confert ad scientiam, tum quia sanitatem tuetur, et vitam prolongat; tum quia caput facit serenum, spiritusque animales facit liberos et puros, aptosque ad speculandum et meditandum; tum quia anima (quae una est in homine, eademque simul est vegetativa, sensitiva et rationalis) limitatae est virtutis et activitatis, ideoque quo minus occupatur cibo cibique concoctione, digestione ac egestione, eo magis intendere potest et solet studio et contemplationi, in eamque totam vim suam exserere. Hinc Salomon, Eccle. II: 'Cogitavi, ait, in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam.' Et Isaias, cap. XXVIII: 'Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.'
Ita abstinentes Enos, Henoch, Mathusalem, Noe, sapientissimi fuerunt. Noe enim totius mundi fuit reparator, instructor et gubernator. Ita Nazaraei et Rechabitae a sapientia, aeque ac abstinentia commendantur. Ita Moses et Elias jejunio 40 dierum sapientiam et visionem Dei meruerunt. Ita Judith, Esther, Machabaei sapientiam illam et fortitudinem, qua Holofernen, Aman et Antiochum prostraverunt, adepti sunt. Ita Joannes Baptista abstinentia, quasi Angelus evasit. Ita Paulus primus Eremita, Antonius, Hilarion, et tot Anachoretarum et Monachorum examina vitam, quasi angeli terrestres, in abstinentia, contemplatione et sapientia longaevam duxerunt, vixeruntque centum et amplius annos. Ita coenobitae olim, teste S. Hieronymo, perpetuo jejunabant, aquam bibentes, et solum panem cum leguminibus et oleribus manducantes.
Audi et Gentiles. Tradit Xenophon antiquos Persas ad panem nil nisi nasturtium adhibere solitos, tumque floruerunt sapientia et virtute bellica, orbisque imperium tenuerunt per 200 annos, scilicet a Cyro ad Darium, qui per delicias et vina imperium cum vita perdidit. Chaeredemus Stoicus tradit priscos Aegypti sacerdotes carne, vino, ovis et lacte semper abstinuisse, idque ut purius, intentius et acrius divinis rebus vacarent, ardoremque libidinis restinguerent. Atque hi Aegypti fuerunt sapientes et Astrologi. Esseni apud Judaeos vino et carne sibi interdicebant, totique orationi et studio sacrarum Litterarum vacabant, de quibus mira narrat Josephus, Philo et Plinius; quinimo Porphyrius in libro De Abstinentia ab esu animalium, asserit plerosque ex eis divino afflatos spiritu vates exstitisse. Eubulus refert apud Persas tria fuisse Magorum genera, quorum primum (qui maxime sapientes et eloquentes existimabantur) praeter farinam et olera nihil esitabant. Bardesanes Babylonius tradit Indorum Gymnosophistas solis arborum pomis, oryza et farina vivere. Euripides in Creta Jovis vates, carne et coctis omnibus abstinuit. Socrates virtutis studiosos hortabatur, ut abstinentiam colerent, et delicias veluti Sirenes respuerent; ideoque rogatus qua re ab aliis hominibus differret, ait: 'Alii vivunt ut edant; ego vero edo ut vivam.' Isaeus Assyrius, teste Philostrato, interrogatus quaenam essent epulae suavissimae, respondit: 'Ista curare desii.' Xenocrates tria tantum praecepta in templo Eleusiniae mansisse dixit, scilicet primo, venerandos esse deos; secundo, honorandos esse parentes; tertio, abstinendum esse a carnibus. Plinius ait vinum esse cicutam hominis; et Seneca ait ebrietatem esse voluntariam insaniam. Epicurus, licet voluptatis patronus, asserit ad jucunde et suaviter vivendum, tenuitatem victus conferre plurimum. Et in Epistolis suis testatur se aqua tantum et pane vesci solitum. De abstinentia Pythagorae, Antisthenis, Diogenis, Apollonii Thyanaei mira habet Laertius, Plutarchus et Philostratus. Plura vide apud S. Hieronymum, lib. II Contra Jovinianum, et Plutarchum in duabus orationibus de usu carnium.
ET NUDATUS EST IN TABERNACULO SUO, — uti solent dormientes, et ebrii prae aestu disjicere tegumenta, seque nudare. Ita Theodoretus.
Versus 22: Cum Vidisset Cham Pater Chanaan
Tradunt Hebraei et Theodoretus hic fieri mentionem Chanaan, eo quod Chanaan puer, doli tamen capax (forte enim 10 circiter erat annorum), primo viderit Noe avum suum nudatum, eumque irriserit, ac mox illud ipsum patri Cham renuntiarit, qui pueri petulantiam non repressit, sed probavit, patremque fratribus suis ridendum proposuit.
Notant hic S. Basilius et Ambrosius genium improborum, qui gaudent bonorum lapsus propagare. Addit Berosus Annii (penes quem sit fides) Cham fuisse magum, quodque inde dictus sit Zoroaster (idem habet Cassianus, Coll. VIII, XXI) quod ex odio, quo patrem pium prosequebatur, eum irriserit, eumque magia sua sterilem deinceps effecerit; quod docuerit homines congredi cum matribus, masculis et brutis, ideoque a Noe patre esse fugatum et ejectum.
Versus 23: Operuerunt Verenda Patris Sui
'Ne paterna reverentia vel ipso minueretur aspectu,' ait S. Ambrosius, lib. De Noe, cap. XXXI. Additque ex Cicerone, lib. I Offic.: 'Unde etiam Romae vetus fuisse usus dicitur, ne filii cum parentibus, et maxime puberes, intrarent lavacrum.' Ita tropologice tegenda esse parentum spiritualium, et Ecclesiasticorum peccata, docet S. Gregorius, lib. XXV Mor. cap. XXII; et suo exemplo docuit Constantinus Magnus in concilio Nicaeno, dum chartas accusationum contra aliquos Episcopos sibi oblatas combussit, dictitans: 'Si Episcopi alicujus stuprum videret, facinus id se suo paludamento obtecturum, ne flagitii ejus aspectus eos, qui ipsum cernerent, ulla ex parte laederet:' uti refert Theodoretus, lib. I Hist.
Allegorice, S. Augustinus, lib. XVI De Civitate cap. II et VII: Cham sunt Judaei et haeretici: hi irrident Noe, id est, Christum et Christianos.
Versus 24: Cum Didicisset Quae Fecerat Ei Filius Suus Minor
Ex vino, — ex somno in quem eum vis vini conjecerat.
CUM DIDICISSET, QUAE FECERAT EI FILIUS SUUS MINOR. — Vidit enim Noe evigilans se tectum pallio non suo, sed alieno, scilicet filiorum, Sem et Japhet; causam ab eis quaesivit; illi patri singula exquirenti mentiri non ausi, rem totam et Chami scelus pandunt, alias illud silentio pressuri.
FILIUS SUUS MINOR, — scilicet Chanaan, inquit Theodoretus, qui filius, id est nepos, erat Noe; unde mox Noe eidem maledicit. Verum omnes alii filium hunc intelligunt Cham: hujus enim scelus et impietas hic punitur. Addit S. Chrysostomus, et incontinentia, quod tempore diluvii in arca usus sit conjugio, genueritque Chanaan; de qua re dixi vers. 18.
Nota: Cham fuit filius minor Noe, non quasi fuerit minimus omnium, uti aliqui volunt, sed quia fuit junior Semo: fuit enim Cham senior Japheto; Cham ergo medius fuit filiorum Noe, unde vers. 18 et alibi passim medius ponitur. Ita S. Augustinus, lib. XVI De Civitate cap. I, et Eucherius.
Versus 25: Maledictus Chanaan
Supple erit, quia Noe haec non tam maledicendi, vel imprecandi animo dixit, quam spiritu prophetico praedixit ea, quae posteris filiorum suorum erant eventura; unde explicans subdit: 'Servus servorum erit.'
Nota: Per Chanaan hic Vatablus intelligit ipsum Cham, scilicet patrem impium ex filio impiissimo; unde et Gennadius, Diodorus et Origenes putant tunc, cum haec dixit Noe, necdum natum fuisse Chanaan. Verum contrarium verius est, scilicet simpliciter hic compellari ipsum Chanaan; causam ex Hebraeis dixi vers. 18. Unde S. Ambrosius, lib. De Noe, cap. XXX: 'Et pater, inquit, in filio, et in patre filius redarguuntur, habentes stultitiae, nequitiae, impietatis quoque commune consortium. Nec poterat fieri ut bonum generaret filium, qui bono patri nequam filius, et naturae, et eruditionis degener extitisset.'
Nota secundo: Alii filii Cham, puta Chus, Mesraim, Phuth hic non maledicuntur a Noe, sed solus Chanaan; nam soli Chananaei, qui fuerunt posteri Chanaan, et aeque ut ipse impiissimi, leguntur excisi a posteris Sem, puta a Judaeis; vel eis serviisse, ut patet in Gabaonitis, qui inter Chananaeos dolo vitam ab Hebraeis obtinuerunt, ea lege ut eis servirent quasi vilissima mancipia; hoc enim significat to servus servorum. Ita Rupertus.
Adverte Mosen haec omnia propter Chananaeos a Judaeis expellendos scripsisse; parat enim hic viam suae historiae de expeditione et profectione Hebraeorum in Chanaan, datque occasionem et causam, ex qua contigit, Dei voluntate, Judaeos per se et per Josue occupare Chananaean, videlicet impietatem Cham et Chanaan, quam imitati sunt Chananaei, ideoque ex Chananaea sunt expulsi.
Hinc patet tertio, Cham et Chanaan hic puniri in suis posteris, puta Chananaeis, qui paternae impietatis fuerunt imitatores et haeredes. Vide hic quam infelices sint ii, qui habent impios parentes et praeceptores! Merito Plato gratias agebat naturae, sive Deo, primo, quod hominem; secundo, quod marem; tertio, quod Graecum; quarto, quod Atheniensem; quinto, quod tempore Socratis, a quo instrui posset, se genuisset.
Moraliter S. Ambrosius: 'Manebat, ait, ante vini inventionem omnibus inconcussa libertas; nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia servitutis exigere: non esset hodie servitus, si ebrietas non fuisset.'
Servus servorum, — id est servus infimus et vilissimus. Nota poenam peccati esse servitutem; hinc et servi facti et dicti sunt a servando, quod bello capti, cum possent occidi quasi hostes et nocentes, ex quadam indulgentia in vita servarentur servi, sive ad serviendum. Rursum qui noluit esse filius reverens, punitur ut fiat servus; justum enim est ut servili subjectione prematur is, qui filialem suavemque ac naturalem subjectionem, seu servitutem, violare non erubuit.
Ridet Calvinus hic Papam, quod ex maledictione hac Chami sumpserit sibi titulum, 'Servus servorum.' Sed errat; non enim Papa absolute se vocat servum servorum, sed, ut recte notat Rupertus, cum addito, 'Servus servorum Dei;' idque facit ex pia animi submissione; non ergo ex impio Chamo hoc nomen sibi sumpsit Pontifex.
Versus 26: Benedictus Dominus Deus Sem
Est hebraica metalepsis; ex consequente enim intelligitur antecedens, puta ex benedictione Dei intelligitur ipsa benedictio Sem; hisce enim verbis Noe, uti Cham maledicit, ita benedicit non tantum Deum, sed etiam Sem et Japhet. Sensus ergo est, q. d. Deus tanta benedictione et copia, tum frugum, tum sapientiae, pietatis, religionis, gratiae et cultus Dei cumulet Sem, ejusque posteros, ut quisquis eos viderit, benedicat Deum in Sem suosque tam liberalem, dicatque: Benedictus sit Deus, qui semper est Deus, Dominus, pater ac provisor Sem ejusque posterorum, qui semper suis beneficiis ostendit, quod sit Deus, tutor et curator Sem et suorum. Ita Lipomanus, Cajetanus et alii. Haec benedictio completa est in Judaeis, qui orti sunt ex Sem. Disce hic cum Noe, ad omnia bona et fausta, erumpere in laudem et benedictionem Dei.
Moraliter, recte notat Pererius, Ecclesiastic. III, novem bona a Deo promitti filiis bonis, qui parentes honorant. Primum est, opes, tum temporales, tum spirituales: 'Sicut, ait, qui thesaurizat, ita qui honorificat matrem suam.' Secundum, quod talis filius felix erit in suis pariter filiis: 'Qui honorat patrem, jucundabitur in filiis.' Tertium, quod preces ejus exaudiet Deus: 'In die orationis suae exaudietur.' Quartum, quod longaevus erit: 'Qui honorat patrem, vita vivet longiore.' Quintum, quod stabilem habebit familiam et posteritatem: 'Benedictio patris firmat domos filiorum.' Sextum, quod erit gloriosus: 'Ex honore patris gloria filii;' sive quia pater honoratus reddit filios gloriosos, sive quod filius honorans patrem comparat sibi gloriam apud omnes. Septimum, quod in tempore tribulationis ab ea liberabitur a Deo: 'Eleemosyna patris non erit in oblivione, et in die tribulationis memor erit tui.' Octavum, quod peccata ei remittentur: 'Sicut in sereno glacies, ita solventur peccata tua.' Nonum, quod a Deo benedicetur, id est omni bonorum copia cumulabitur: 'Honora, inquit, patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Deo, et benedictio illius in novissimo maneat.'
Versus 27: Dilatet Deus Japheth
In hebraeo pulchra est allusio ex etymo nominis Japhet, scilicet יפת אלהים ליפת japht elohim leiaphet, q. d. 'Dilatet Deus dilatatum.' S. Augustinus vertit, laetificet; Cajetanus et Eugubinus, condecoret, vel venustum faciat Deus ipsum Japhet.
Nota: Japhet (quem Gentiles vocant Japetum) deducitur a פתה pata, id est suadere, pellicere, persuadere; sed in hiphil (uti hic est) significat dilatare, uti vertunt hic Septuaginta, Chaldaeus, noster Interpres, Vatablus, Mercerus, Pagninus et alii. Japhet ergo non tam venustum quam dilatatum significat. Frustra ergo se torquent Graeci, qui Japhet nomen Hebraeum deducunt a Graeco ἰάπτειν, id est laedere, aut ab ἰᾶσθαι, id est mederi, aut ab ἰσοῤῥοπεῖν, id est emittere et volare, q. d. Emittat Deus, et volare faciat Japhet per latitudinem terrae. Jam sensus est, q. d. Japhet posteritas dilatet se, sitque plurima, ita ut latissimas et amplissimas occupet regiones, adeo ut diffundat se in sortem et habitationem posterorum Sem. Id ita contigisse patet ex cap. seq., et ex S. Hieronymo hic in Quaest. hebr., atque ex Josepho lib. I Antiq. VI. Ex quibus constat posteros Japhet occupasse Europam, et partem Asiae Septentrionalem ad Occasum vergentem, a Tauro et Amano monte usque ad Tanaim; posteros vero Cham occupasse partem Meridionalem Asiae, ab Amano et Tauro, scilicet Aegyptum, et partem Syriae, atque totam Africam; posteros vero Sem occupasse Asiae partem Orientalem, ab Euphrate usque ad Indicum Oceanum: vide Ariam Montanum in suo Apparatu, in Phaleg, sive de Primis gentium originibus.
Allegorice, et praecipue prophetatur hic Ecclesia Gentium dilatanda, coadunanda Judaeis in Christo et Christianismo; nam ex Japhet orti sunt Gentiles; ex Sem vero orti sunt Judaei et Christus, qui primi habuerunt Dei templum, cultum et Ecclesiam, in quam deinde Gentiles transtulit Christus, ex utrisque faciens unam Ecclesiam, ejusque amplitudinem et caput ex Sem, id est ex Jerusalem et Judaeis, in Japhet, id est Romam ad Gentiles transtulit. Ita S. Hieronymus, Chrysostomus, hom. 29, et Rupertus, lib. IV, cap. XXXIX; unde ex Hebraeo sic apposite vertas, pelliceat, vel persuadeat Deus Japheto (Gentibus ex Japhet oriundis) ut habitet in tabernaculis Sem, puta in Ecclesia Christi, qui ex Judaeis et Sem est oriundus. Est hic ergo prophetia clara de vocatione Gentium ad Christum. Hebraeum enim פתה pata, proprie significat allicere, blandiri, persuadere.
ET HABITET IN TABERNACULIS SEM. — Aliqui, ut Theodoretus, Lyranus, Abulensis, hic repetunt nomen, non Japhet, sed Deus, q. d. Deus habitet in tabernaculis Sem; ita factum est: nam inter Semitas, puta Judaeos, habitavit Deus in tabernaculo et templo. Rursum ex Semitis natus est Christus Deus: ex iis enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Unde Chaldaeus vertit, et habitet divinitas in tabernaculis Sem. Chaldaeum enim שכינה sechina significat requiem, quo nomine Hebraei praesentiam divinitatis in tabernaculo, super arcam in propitiatorio habitantis et quiescentis significant. Hinc et sechina vocatur Spiritus Sanctus, qui in Prophetis aliisque Sanctis requiescit, ait Elias Levita. Unde ex Chaldaeo ita quoque vertas: 'Et Spiritus Sanctus, sive ipsa sanctitas, requiescat in tabernaculo Sem.'
Secundo aptius et verius, to habitet referas ad Japhet; nam Semum Deus jam ante benedixit: hic ergo non Semum, sed Japhetum benedicit. Jam per tabernacula Sem Delrio, Pererius et alii ad litteram intelligunt Ecclesiam. Verum quia haec omnia ad litteram spectant dilatationem et propagationem posterorum Japhet; hinc potius ad litteram, proprie dicta tabernacula hic accipias, et per ea sensu allegorico (qui tamen litterali hic praevalet, magisque quam litteralis intentus est a Spiritu Sancto) intelligas Ecclesiam, eo sensu quem dedi paragrapho praeced.
Versus 28: Vixit Noe Post Diluvium Trecentis Quinquaginta Annis
Ergo cum Abraham, ut patebit cap. seq., natus sit anno 292 a diluvio, sequitur Abraham natum esse vivente adhuc Noe, et cum eo vixisse 58 annis. Vidit ergo Noe turrim Babel, vidit et omnes pene posteros suos corrumpere vias suas, et ad idololatriam deflectere: quantumvis ipse Noe, teste Epiphanio, a suis filiis exegisset jusjurandum, de servando vero veri Dei cultu et mutua concordia. Vidit ergo Noe mundum plenum hominibus, iisque impiis: vidit et ingemuit.
Notandum enim hic est, his trecentis annis post diluvium, miram hominum propagationem esse factam. Philo lib. Antiq. Biblic., tradit Noe, paulo ante mortem, numerasse omnem suam sobolem, ex se proseminatam spatio 350 annorum quibus vixit post diluvium, ac invenisse filios et nepotes, per Japhet ex se descendentes, centum quadraginta millia, ducentos et duos, praeter mulieres et pueros. Ex Cham vero, ducenta quadraginta quatuor millia, et nongentos. Ex Sem vero pauciores numerat; sed videntur aliquae ciphrae posterorum Sem deesse in ejus codice. Omnibus ergo computatis, facile vidit ex se progenitos homines ad nongenta millia, et amplius. Quantus hic filiorum et nepotum exercitus! quantus patriarcha Noe! Verum liber ille dubiae est fidei, tum quia Eusebius, lib. II Hist. cap. XVIII, et S. Hieronymus, lib. De Viris illustr., ac Bellarminus, lib. De Script. Eccles., ubi recensent opera Philonis, hujus libri non meminerunt; tum quia stylus libri diversus est a stylo Philonis; tum quia liber iste multis narrationibus apocryphis scatet. Ita Sixtus Senensis, lib. IV Bibliot. in Philone, et ex eo noster Possevinus. Numerus tamen quem ex eo recensui, credibilis est, imo justo minor videtur; nam, ut ex Ctesia narrat Diodorus lib. III, Ninus, monarchiae Assyriorum conditor (cujus 43 imperii anno natus est Abraham, ait Eusebius), habuit in exercitu suo peditum decies septies centena millia, equitum vero ducenta millia: ad haec currus falcatos ad decem millia et sexcentos. Ex adverso Zoroastres, rex Bactrianorum, contra Ninum comparavit exercitum quadragintorum millium. En in utroque exercitu erant tum vicies ter centena millia hominum, quos omnes videre potuit Noe pater omnium; tunc enim adhuc vivebat. Nec id mirum: tunc enim homines habebant plures uxores, et toti vacabant generationi.
Rursum adverte hic fidem et cultum Dei, ab initio mundi per annos 2108, propagari et tradi potuisse per manus trium hominum, scilicet Adam, Mathusalem et Sem; nam Adam vidit Mathusalem, hic vidit Sem, Sem vidit Jacobum, qui natus est anno mundi 2108, qui fuit annus a diluvio 452. Sem enim vixit post diluvium 500 annis, ut patet cap. XI, vers. 11; potuit ergo Sem videre Jacobum. Denique tradunt Hebraei, Noe cum Sem ex Armenia rediisse in veterem patriam, id est, ad loca vicina Damasco; ibique condidisse regnum et pontificatum Salem, eumque tradidisse filio suo Sem, qui alio nomine dictus sit Melchisedech. Sed cap. XIV ostendam Sem non fuisse Melchisedech.
Addit Berosus Annianus lib. III, Noe, postquam arca consedit in montibus Armeniae, ibidem habitasse, atque Armenos docuisse agriculturam, astrologiam, sacros ritus et caeremonias colendi Deum, ac denique multa secreta rerum naturalium; indeque profectum esse in Italiam, ibique docuisse homines tum pietatem, tum Physicam et Theologiam (quodque idcirco ab Italis appellatus sit pater deorum et anima mundi), ac tandem ibidem esse mortuum. Verum Berosus hic Annii de suppositione suspectus est.
Symbolice S. Ambrosius, lib. De Noe, cap. XXXII: 'In trecentis annis Noe, inquit, crucem Christi significari certum est (Tau enim Graecis index trecentorum, formam habet crucis), cujus typo justus a diluvio liberatus est. In quinquaginta, jubileus est numerus remissionis, quo Spiritus Sanctus missus a coelo est, gratiam humanis peccatoribus infundens. Perfecto igitur numero remissionis et gratiae, justus curriculum vitae hujus implevit.'