Cornelius a Lapide

Genesis X


Index


Synopsis Capitis

Catalogus filiorum et posterorum Japhet vers. 2, et Cham vers. 6, et Sem vers. 21, eorumque per orbem partitio. Ex his enim posteris celebriores gentes ortae et nominatae sunt.

Textus Vulgatae: Genesis 10:1-32

1. Hae sunt generationes filiorum Noe: Sem, Cham et Japhet: natique sunt eis filii post diluvium. 2. Filii Japhet: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. 3. Porro filii Gomer: Askenez, et Riphath, et Thogorma. 4. Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cettim et Dodanim. 5. Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. 6. Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7. Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. 8. Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra, 9. et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: 'Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.' 10. Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. 11. De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. 12. Resen quoque inter Niniven et Chale: haec est civitas magna. 13. At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, Nephtuim, 14. et Phetrusim, et Casluim: de quibus egressi sunt Philistiim et Caphtorim. 15. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum, 16. et Jebusaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum, 17. Hevaeum, et Aracaeum, Sinaeum, 18. et Aradium, Samaraeum, et Amathaeeum: et post haec disseminati sunt populi Chananaaeorum. 19. Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim, usque Lesa. 20. Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. 21. De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japhet majore. 22. Filii Sem: Aelam et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. 23. Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. 24. At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. 25. Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. 26. Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, 27. et Aduram, et Uzal, et Decla, 28. et Ebal, et Abimael, Saba, 29. et Ophir, et Hevila, et Jobab, omnes isti, filii Jectan. 30. Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. 31. Isti filii Sem, secundum cognationes, et linguas, et regiones, in gentibus suis. 32. Hae familiae Noe juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.


Versus 2: Filii Japhet

Praeponit Japhet, licet juniorem, Semo, quia breviter ejus prosapiam expedit, ut fusius agat de posteris Cham et Sem, ex quibus orti sunt Chananaeei et Hebraeei, propter quos maxime Genesim et Pentateuchum scripsit Moses; ideoque deinceps solos Semi posteros est enumeraturus. Nota: Japheto obtigit Europa, Chamo Africa, Semo Asia. Vide dicta cap. IX, 27.

Ex hisce singulis post dispersionem quae contigit in turri Babel, singulae ortae sunt gentes; sed quae ex quo, incertum est: afferam in singulis, quod probabilius est, sequarque S. Hieronymum, Josephum, Isidorum, Ariam Montanum, qui exacte haec tradit in Phaleg.

Gomer. Ex Gomer itaque orti et dicti sunt Gomari, sive Cimbri et Cimmerii, et, ut Josephus, Hieronymus et Isidorus tradunt, Galatae: Galatae enim Cimbri fuerunt; nam qui Brenno duce in Asiam perruperunt, Cimbri erant, et in Asia ac Graecia Gallograeci, a lacteo colore (γάλα enim Graecis lac significat) sunt appellati; unde et Galatas Trevirensi lingua (quae sane Germanica fuit) usos esse docet S. Hieronymus praefat. in Epistola ad Galatas: vide ibi dicta in prooemio.

Magog. Ab hoc orti sunt Getae et Massagetae, Scythicae gentes, et Tartari, de quibus Ezechiel, cap. XXXVIII et XXXIX.

Madai. Hic post dispersionem Babel ivit in Mediam, et ab eo orti dictique sunt Medi, et terra Media.

Javan. Ab hoc orti sunt Iones omnesque Graeci, indeque Graecia primo dicta est Ionia. Ita Josephus.

Thubal. Ab hoc orti et dicti sunt Iberi quasi Ibeli vel Tibeli. Iberi, inquam, tam Asiani juxta Pontum Euxinum, quam Europaei, puta Hispani: sive hi ex illis, sive illi ex his sint oriundi. Ita Mariana, Delrio, Oleaster, Arias. Sic et nonnullas alias gentes ex iis quae hic recensentur, ex Europa in Asiam, aut contra, translatas esse, sive ad militiam, sive ad coloniam, insinuat Ezech., cap. XXXVIII, ubi Asianis nominibus et populis jungit aliquos ex his, quos hic in Europa collocamus.

Mosoch. Ab hoc orti et appellati videntur Moscovitae, licet S. Hieronymus et Josephus a Mosoch ortos putent Cappadoces.

Thiras. Ab hoc orti sunt Thraces, uti communiter docent Interpretes, licet Eugubinus a Thiras putet ortos esse Tyrios.

Askenez. Ex hoc orti sunt Tuiscones, qui postea a robore et virtute dicti sunt Germani vel Alemanni, quasi plane viri. Unde etiamnum Hebraei Germaniam hebraice vocant Askenez. Ita Oleaster, Delrio et alii. Verisimile est Askenez habitasse in Asia, juxta Medos (cum Medis enim vocatur ad excidium Babylonis, Jeremiae LI, 27), sed multos ex posteris transisse in Europam, ab eisque ortos esse nostros Ascanios, sive Tuiscones, hoc est Germanos. Ita Torniellus anno mundi 1931, num. 21.

Riphath. Ab hoc ortos Paphlagones putat Josephus.

Thogorma. Ab hoc orti sunt Turci, qui Turcimanni vel Turgimanni vocantur: unde et Hebraei modo regem Turcarum vocant Togar; licet Josephus a Thogorma natos putet esse Phryges.


Versus 4: Elisa, Tharsis, Cethim et Dodanim

Elisa. Ex hoc Italos esse natos censet Targum Chaldeum; Pererius tamen ex Elisa putat natos esse incolas insularum Fortunatarum, quae inde Elisiae sunt dictae.

Tharsis. Ab hoc orti sunt Tarsenses, et vicini Cilices.

Cethim. Inde orti sunt Citii, Cyprii et Cretenses. Unde Cyprus, Creta, et aliae insulae maris Mediterranei in sancta Scriptura vocantur Cethim.

Dodanim. Multi ab hoc Rhodios deducunt quasi Dodanim sint Rhodanim, et dalet positum sit pro sibi simili littera resch. Alii tamen ab hoc Dodoneos in Epiro derivant.


Versus 5: Insulae Gentium

AB HIS DIVISAE SUNT INSULAE GENTIUM — 'secundum linguam suam,' ut sequitur; ergo post dispersionem factam in Babel id contigit: est prolepsis. Nota: Hebraei omnes regiones, ad quas ex Judaea navibus itur, vocant insulas, sive verae sint insulae, sive non, sed terra continens, uti dixi Jerem. xxv, 22.


Versus 6: Filii Cham

Chus. Ab hoc orti sunt Aethiopes, qui hinc se sua lingua vocant Cussios. Ita Septuaginta, S. Hieronymus, Isidorus et alii.

Mesraim. Ab hoc habitata et propagata est Aegyptus, quae inde hebraice vocatur Mesraim, et etiamnum ab Arabibus et Turcis vocatur Mesra. Nota: Psalm. cv, 22, et Psalm. civ, 27, et Psalm. lxxvii, 51, Aegyptus vocatur terra Cham; unde videtur quod Cham, qui fuit filius Noe, et pater Mesraim, primus incoluerit Aegyptum, regnumque Aegypti administraverit, qua de causa Saturnus Aegyptius est appellatus, uti docet Berosius, lib. IV et V, et Diodorus, lib. I. Hinc et nonnulli opinantur Cham esse Hammon, sive Jovem Hammonium. Eaedem enim sunt litterae, eademque est vox Cham, sive Ham, et Hammon. Patri Cham successit filius Mesraim, quem Berosus, et ex eo Annius Viterbiensis, putant fuisse eumdem cum Osiride, qui celeberrimus fuit Aegyptiorum rex et deus, uxoremque habuit Isidem. Favet huic opinationi cognatio vocum Mesraim et Osiris, si ad Hebraeam originem deducantur, abjectis litteris servilibus, in priore mem, in secunda aleph cum cholem; tunc enim Mesraim est Osiris. Verum alii aliud etymon dant Osiridis, uti dicam cap. xli.

Phut. Ab hoc orti putantur Libyes et Mauritani, apud quos est flumen, quod vocatur Phuth, et a Plinio, Hist. Nat., lib. V, cap. 1, commemoratur.

Chanaan. Ab hoc ortos esse Chananaeos clarissimum est.


Versus 7: Saba et Hevila

Saba. Duo Saba: primus hic, qui filius fuit Chus; is scribitur hebraice per Samech. Ab eo orti videntur Abyssini, quorum regia Saba dicta est, quae postea a Cambyse, nomine sororis suae vocata est Meroe, ex qua venit ad Salomonem regina illa, quae Saba dicitur. Secundus Saba, filius fuit Regma; hic scribitur hebraice per schin. Ex hoc orti sunt Arabes Sabaei, de quibus dicitur: Mittunt sua thura Sabaei. Ita Septuaginta, Psalm. lxxii, 20, et S. Hieronymus hic.

Hevila. Ab hoc orti sunt Getulii in Africa, inquit S. Hieronymus et Josephus. Rursum Hevilaei qui habitarunt in Hevila, juxta sinum Persicum, et juxta Amalecitas, I Reg. xv, 7. In hac Hevila habitavit et Ismael, filius Abrahae, Gen. cap. xxv, vers. 18.


Versus 8: Chus Genuit Nemrod

8. CHUS GENUIT NEMROD, — qui inter omnes filios Chus quasi princeps excelluit. Apte vocatur hebraice Nemrod, id est rebellis, quia primus hic fuit tyrannus, qui alios oppressit et sibi servire coegit, fuitque Dei contemptor. Ita S. Hieronymus, Josephus, Alcuinus et alii.

IPSE COEPIT ESSE POTENS IN TERRA. — Septuaginta vertunt, iste erat gigas, scilicet tum mole corporis, tum robore, tum audacia, tum superbia et crudelitate, inquit S. Augustinus. Videtur ergo Nemrod fuisse primus post diluvium gigas. Rursum fuit ipse potens opibus et usurpatione dominii; coepit enim tyrannice homines sibi subdere. Primus ergo in orbe princeps et rex fuit Nemrod, isque tyrannus, inquit Abulensis.


Versus 9: Robustus Venator coram Domino

9. ET ERAT ROBUSTUS VENATOR CORAM DOMINO. — 'Venator,' non tam ferarum, ut vult Vatablus, Cajetanus et Aben-Ezra, quam hominum; quia vi et insidiis homines captabat et opprimebat, vel spoliando, vel necando, vel in servitutem adducendo, quomodo Brasilii aliique Indi etiam nunc homines venantur. Ita S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. iv, Lyranus, Abulensis et alii. Venator ergo idem est quod latro et praedo. Sic Aristoteles lotreian, id est latrocinium, posuit inter genera venationum, et ex venatione ferarum facile dicitur venatio hominum. Unde Xenophon, lib. I Paediae Cyri, narrat Cyrum suos Persas aptasse ad bellum, exercendo eos in venatione et caede animalium; uti et priori saeculo fecit Ismael Sophi, qui regnum Persidis Turcis ademit, et valde propagavit. Est enim venatoria exercitatio quasi bellorum et praeliorum progymnasma.

CORAM DOMINO. — Septuaginta enantion Kyriou, quod S. Augustinus vertit, contra Dominum; unde Isidorus, lib. VI Etymolog., tradit, quod Nemrod homines a Deo abductos ad idololatriam coegerit, videlicet ad cultum ignis in Chaldaea, post dispersionem turris Babel. Verum non contra, sed coram Domino vertendum esse patet ex Hebraeo liphne, id est coram Domino. Jam 'coram Domino' idem est, quod revera, et eximie talis; utpote talis judicio Dei, qui falli non potest. Hinc Nemrod in proverbium abiit, ut de insigni tyranno dicatur, quod sit quasi alter Nemrod, venator et praedo. Addit Cajetanus to coram Domino addi ad auxesin criminis; crimen enim gravius aestimatur, si commissum sit inspectante praetore.

Insuper alii tres novas afferunt expositiones. Prima est, 'coram Domino,' quia splendidas victimas, quas venatu ceperat, Domino mactabat ad aras, inquit Aben-Ezra, Kimchi et Hebraei. Secundo, 'coram Domino,' id est, ut homines ad civilem vitam et monarchiam, Dei nutu et beneplacito introductam, cogeret. Tertio, Melchior Canus, lib. II De Locis, cap. xv, 'coram Domino,' id est sub dio, q. d. Nemrod homines quasi bestias per agros palantes, sub dio venabatur, ac sub tecta et in civilem societatem contrahebat.

Verum juxta has expositiones, Nemrod fuisset prudens et laudandus princeps; jam autem constat illum fuisse impium et tyrannum, Deique et religionis sanctae contemptorem.


Versus 10: Principium Regni Ejus Babylon

10. FUIT AUTEM PRINCIPIUM REGNI EJUS BABYLON. — Hinc notant passim Interpretes Nemrod hunc fuisse, vel antecessorem, et, ut Berosus Annianus ait, patrem Jovis Beli, avum vero Nini, scilicet Saturnum primum; aut potius, ut S. Hieronymus, Augustinus, Eusebius, Pererius et alii censent, Nemrod hunc fuisse ipsummet Belum, qui fuit pater Nini. Nam Nemrod et Beli tyrannis, mores, tempus et regia Babel per omnia conveniunt; uterque fuit primus rex Babylonis, uterque fuit auctor idololatriae, teste S. Hieronymo, Cyrillo, Pererio et aliis; ac primus Ninus filius jussit patrem Belum quasi Deum publice divinis honoribus coli; atque hinc ex Belo idola apud Hebraeos, Syros et Phoenices vocata sunt bel, baal, baalim: bel enim, vel baal, idem est, quod belus. Beli ergo proprium nomen fuit Nemrod, qui appellative et antonomastice dictus est Bel, Baal et Belus, id est Dominus et Dominator: sicut etiamnum Turcae et Tartari suum regem, Magnum Cham, sive Magnum Dominum appellant.

Hic ergo Belus fuit primus Jupiter, primus et communis Gentium Deus. Hinc et eidem Jovi Belo Semiramis, Nini uxor, templum magnificentissimum extruxit, teste Diodoro, lib. III, cap. iv, in quo erat sepulcrum Beli, magnitudine structuraque mirandum; erat enim stadii altitudine, teste Strabone, lib. XVI. Atque haec fuit origo idololatriae, sub annum trecentesimum a diluvio. Licet enim Tertullianus, lib. De Idololatria, putet idola fuisse ante diluvium, tamen Cyrillus, lib. I et III Contra Julianum, asserit idololatriam nobis notam sumpsisse originem post diluvium a patre regis Nini, quem ipse Arbelum nominat, nos Belum nominamus. Hujus rei indicium quoque est, quod pleraque idola Gentium, praesertim Orientalium, ab hoc Bel, sive Belo denominata sint, ut Beelzebub, Beelphegor, Baalberith, Baalsames. Vide dicta cap. iv, vers. 26.

Nota: Nemrod fuit auctor, inventor et conditor turris et urbis Babel; eam tamen postea restauravit, mireque auxit et ornavit Semiramis, uxor Nini, eaque de causa ab ea conditam esse Babylonem asserunt Herodotus, Diodorus Siculus, Strabo, Mela, S. Hieronymus, Josephus, Justinus et alii.

Nota secundo: Coepit Nemrod, sive Belus in Babel regnare sub annum 170 a diluvio, cum facta est ibidem divisio linguarum et gentium; verum sensim viribus et potentia increscens, factus est rex et quasi monarcha, anno 184 a diluvio, regnavitque 65 annis (tot enim annos Beli regno dant omnes historici), puta usque ad annum 249 a diluvio, quo defunctus est, ac successit ei filius Ninus. Nam anno Nini 43 natus est Abraham, uti omnes tradunt: natus est autem Abraham anno a diluvio 292, ergo 43 annus regni Nini incidit in annum 292 a diluvio; ac consequenter retro ascendendo et computando, primus annus regni Nini incidet in annum 249 a diluvio. Illo ergo 249, regno et vita defunctus est Belus, sive Nemrod, successitque ei filius Ninus.

Denique Babylon hodie vocatur Baldag, vel Bagdet; quanquam vetus Babylon proprie non supersit, sed omnino sit diruta, ac loco illi vicino aedificata sit Baldag, quae hodie exstat, uti docet Ortelius.

ET ARACH — quae postea vocata est Edessa, urbs in Coele-Syria, in qua regnavit Abagarus, cui Christus suam imaginem transmisit, teste Eusebio.

ACHAD. — Haec est Nisibis, urbs Mesopotamiae, ad Tigrim fluvium, in qua floruit S. Jacobus Nisibita, de quo Theodoretus.

CHALANNE. — Haec vel est Seleucia, vel certe Ctesiphon, regia Persarum, inquit S. Hieronymus.

TERRA SENNAAR. — Ita vocatur ager Babyloni circumjacens; addit hoc ad distinctionem alterius Babylonis, quae est in Aegypto, quaeque nunc Cayrus dicitur.


Versus 11: De Terra Illa Egressus Est Assur

11. DE TERRA ILLA (Sennaar, puta de Babylone) EGRESSUS EST ASSUR. — Josephus et ex eo S. Augustinus et Hieronymus putant Assur hunc esse secundum filium Sem, de quo vers. 22; illum enim per anticipationem hic interseri, occasione regni Babylonis, cui proxime successit regnum Assyriorum in Ninive, cujus conditor fuit hic Assur; ab hoc enim Assur orti et dicti videntur Assyrii, atque ab eodem condita est urbs, quae postea restaurata et valde aucta a Nino, dicta est Ninive. Haec sententia est probabilis.

Verum quia haec omnia spectant filios, non Sem, sed Cham usque ad vers. 21, ubi primum agit de filiis Sem, hinc verius Pererius, Delrio et alii censent hunc Assur esse Ninum, Beli filium; ab hoc enim conditam et dictam esse Niniven, sive Ninum urbem, omnes veteres consentiunt. Ninus ergo hic dicitur Assur, vel quia binominis erat, vel potius dicitur Assur per anticipationem, quia postea fuit primus rex et monarcha Assyriorum.


Versus 12: Haec Est Civitas Magna

12. HAEC EST CIVITAS MAGNA. — 'Haec,' scilicet non Chale, sed Ninive, quae primo loco posita est, quasi prima et praecipua; ad hanc enim licet remotiorem, more hebraeo redit et respicit. Ninive enim tempore Nini maxima fuit urbium orbis, ut nec ante, nec post habuerit parem in hoc orbe; ambitus enim urbis erat 480 stadiorum, id est, sexaginta millium passuum; altitudo murorum erat pedum centum, latitudo tanta, ut tres currus simul incederent; turres habebat 150, singulas altitudinis 200 pedum. Ita ex Diodoro et Strabone Pererius. Postea tempore Jonae prophetae tanta fuit, ut vicatim obiri et lustrari, non minus triduo posset. Unde a Jona dicitur civitas itineris trium dierum.


Versus 13: Posteri Mesraim

13. Ludim. Inde Lydi, non illi quibus imperavit Croesus, sed alii juxta Aegyptum, de quibus Isaiae xlvi, 9, et Ezech. xxx, 5.

Laabim. Inde Libyes in Africa.

Nephtuhim. Inde Numidae.

14. Phetrusim. Inde Arabes Petraei, quorum metropolis erat urbs Petra.

Chasluim. Hi sunt Philistini, cum quibus Judaeis perpetuum fuit bellum: licet enim Abrahae et Judaeis data a Deo tantum sit Chananaea, ut exscinderent Chananaeos, posteros Chanaan: tamen Philistini partem Chananaaeae, expulsis Chananaeis, occupaverant, ut patet Sophon. ii, 5. Sic Hevaeos, qui erant Chananaei, terra sua expulerunt Cappadoces, ut dicitur Deuter. ii, 23; unde jure ab utrisque Hebraei, Chananaeam sibi debitam, et a Deo datam bello repetiverunt.

Caphtorim. Inde Cappadoces. Ita Septuaginta et Noster.


Versus 16: Hethaeus, Jebusaeus et Alii Populi Chananaei

16. HETHEUM, JEBUSEUM, etc. — Nota: Haec omnia sunt nomina populorum, qui a filiis Chanaan prognati sunt; a patre enim Heth dicti sunt Hethaei; a Jebus, Jebusaei; a Sin, Sinaei, etc.: patet ex Hebraeo.

Vilalpando parte I De Urbe et templo, lib. I, cap. x, censet quod Jebus, vel Jebusaeus, filius Chanaan et pronepos Noe, condiderit Jerusalem, quae ab eo dicta sit Jebus; sicut frater ejus Sidon, teste Josepho, condidit Sidonem; et Amathus Amathem, et Aradius Aradum urbem.

17. Sineum. Sinaei hic sunt Sinae, juxta Japoniam degentes, de quibus ad Christum convertendis prophetavit Isaias, cap. xlix, vers. 12, in Hebraeo, ut ibi dixi. Ita aliqui. Verum, quia reliqui posteri Chanaan, de quibus hic est sermo, habitarunt non in India, sed in Judaea, vel juxta Judaeam: hinc Sinaei hi videntur fuisse incolae deserti et montis Sina. Alius hic est Sinaeus a Cinaeo per C, uti dicam Judic. cap. iv, vers. 17.

18. Aradium. Ab hoc viro vel potius populo, conditae et dictae sunt urbes Aradus et Antaradus juxta Sidonem, de quibus Ezech. xxvii, 8.

Samaraeum. Videntur Samaraei iidem esse cum Pheresaeis, et ab eorum parente, non prisco hoc, sed proximo illo, qui vixit tempore Amri regis Israel, dictusque pariter est Scemer, vel Scomer, tam mons quam urbs et regio vocata est Samaria, III Reg. xvi, 24.

Amatheum, — incolas Emath urbis, quae in Scriptura est duplex, scilicet Emath major, quae est Antiochia; et Emath minor, quae est Epiphania.


Versus 19: Termini Chanaan

Vers. 19 describuntur fines terrae a Cananeis occupatae. Septentrionalem terminum constituit Sidon, australem ab occidente Gerara et Gaza, australem ab oriente Sodoma, Gomorrha, Adama, Zeboiim et Lasa.


Versus 21: Filii Sem

21. FRATRE JAPHET MAJORE. — Hebraeum haggadol est indeclinabile, unde tam verti potest majoris in genitivo, ut vertunt Septuaginta, quam majore in ablativo. Hebraei, Lyranus et Tostatus vertunt majoris, referuntque ad Japhet: unde putant Japhet fuisse primogenitum Noe, secundum Cham, tertium et ultimum Sem. Verum verius est vertendum esse majore; ita enim vertit Noster, Pagninus, Vatablus, Cajetanus et alii: haec enim omnia spectant ad laudem, non Japhet, sed Sem; nam alibi, ut cap. ix, vers. 24, inter filios Noe primus ponitur Sem, secundus Cham, tertius Japhet.

Dices: Noe coepit generare hos tres filios anno 500 vitae suae, ut habetur capite v, in fine: ergo anno hoc 500 genuit Japhet, anno 501 genuit Cham, anno vero 502 genuit Sem; nam Genes. xi, 11, dicitur quod Sem biennio post diluvium (quod factum est anno 600 Noe) fuerit centum annorum: natus est ergo Sem anno 502 Noe, et consequenter anno 500 Noe natus est Japhet, fuitque primogenitus Noe.

Respondeo: Scriptura saepe tantum integros numeros exprimit, parvos vero et minutos subticet. Sic hic quod dicitur cap. v, vers. 32, Noe coepisse generare anno 500, intellige praecise non 500, sed 502. Vel certe quod dicitur cap. xi, Sem biennio post diluvium, cum genuit Arphaxad, 100 fuisse annorum, intellige praecise non 100, sed 102; binarium enim, utpote minutum, in tanto numero non curat, sed silet Scriptura.

22. FILII SEM: AELAM. — Unde Aelamitae, id est Persae: sic ab Assur Assyrii, a Lud Lydi, quorum rex fuit Croesus; ab Arphaxad Chaldaei descenderunt, inquit S. Hieronymus.

ARAM. — Inde Aramaei, id est Syri. Nota, in Scripturis Syriam late patere, et comprehendere Armeniam, quin et Mesopotamiam, quae dicitur Aram naharaim, id est Syria duorum fluviorum, quia interjacet inter Tigrim et Euphratem, uti fusius dicam cap. xxv, vers. 20.


Versus 24: Heber et Origo Hebraeorum

24. HEBER. — A quo orti et dicti sunt Hebraei, qui primigeniam paradisi linguam, Hebraeam scilicet, cum vero Dei cultu soli retinuerunt in divisione gentium et linguarum in Babel, quanquam et alia sit origo vocis Hebraeus, ut dicam cap. xiv, vers. 13.

Putant aliqui Heber natum esse eo tempore, quo Arphaxad avus discedens ex Armenia trajecit fluvium Tigrim, et primo omnium consedit in Chaldaea, ac propterea infantem tunc natum appellasse Heber, id est transiens, scilicet Tigrim. Cui opinioni favet id quod docet S. Hieronymus et Josephus, lib. I Antiq., cap. vii, scilicet, ab Arphaxad prodiisse Chaldaeos.


Versus 25: Phaleg, Eo Quod in Diebus Ejus Divisa Sit Terra

25. PHALEG, EO QUOD IN DIEBUS EJUS DIVISA SIT TERRA. — Phaleg enim hebraice idem est quod divisio: haec divisio et dispersio contigit in Babel, de qua cap. xi.

Quaeres, an haec divisio linguarum et gentium contigerit in ortu, an in medio, an in fine vitae Phaleg? S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. xi, et Pererius censent eam in ortu Phaleg contigisse: inde enim puer nominatus est Phaleg. Secundo et melius Hebraei, S. Hieronymus, Chrysostomus, Tostatus et Lyranus censent eam contigisse, non in ortu, sed durante vita Phaleg: pater enim ejus Heber, vir sanctus, vaticinans filio nascenti nomen Phaleg imposuit ab eventu, non praesenti, sed futuro, quem in spiritu praevidebat.

Itaque dico verius videri, sub annum 170 a diluvio, cum jam Phaleg esset 70 annorum (natus est enim anno 101 a diluvio, ut patet cap. xi, vers. 15 et 16), factam esse hanc divisionem. Probatur primo, quia sub hunc annum 170, in Babel facta hac divisione, regnare coepit Nemrod, ut dixi vers. 10; secundo, quia Scriptura hic non ait, in ortu, sed in diebus Phaleg divisam esse terram; tertio, quia anno 101 a diluvio, cum natus esset Phaleg, non videntur homines ita propagati fuisse, ut possent dividi in 70 gentes et linguas; erat enim tunc secunda tantum, aut ut summum tertia generatio a diluvio. Adde, quod magis urget: Heber genuit anno 34 aetatis suae Phaleg, et post eum, ut videtur, genuit Jectan. Jectan autem plures habuit filios, uti hic dicitur, qui scilicet in dispersione Babel jam grandaevi, in suam quisque regionem, gentem et linguam, aeque ut alii, qui hic nominantur, dispersi sunt, ut patet vers. 31. Ergo non in ortu Phaleg, sed eo jam grandaevo (utpote cujus junior frater Jectan tot tamque grandaevos jam haberet filios), divisa est terra. Ita Diodorus, Lipomanus et alii.

Respondet S. Augustinus Jectan, non juniorem, sed seniorem fuisse Phaleg. Verum hoc parum videtur probabile: nam prior hic nominatur Phaleg, quam Jectan; sed esto sit verum, exiguo tempore ante Phaleg nasci debuit Jectan: nam Phaleg natus est anno Heber patris 34; sit ergo Jectan natus anno 30 aut 25 Heber, sic fuerit ut summum novem annis senior Phaleg; itaque non potuit Jectan in ortu Phaleg habere filios tot et tantos.

Hinc sequitur falsum esse quod tradunt Hebraei in Seder Olam, scilicet hanc divisionem linguarum et gentium factam esse in fine vitae Phaleg, puta sub annum 340 a diluvio, 10 nimirum annis ante mortem Noe; nam hoc anno 340 jam natus erat Abraham, eratque 48 annorum: jam vero ante Abraham, Ninus contra Zoroastrem plurimis contractis gentibus dimicarat, uti dixi sub finem cap. praecedentis: erant ergo tum gentes jam pridem ante divisae et dispersae.


Versus 29: Ophir, Hevila et Filii Jectan

29. OPHIR, HEVILA. — Inde Indi et variae Indorum gentes. Ita S. Hieronymus et Arias, qui ad Jobab pariter refert novi orbis partem illam, quae dicitur Parias. Reliquorum qui hic nominantur, propagines incognitae sunt.


Versus 31: Isti Sunt Filii Sem

31. ISTI SUNT FILII SEM SECUNDUM COGNATIONES ET LINGUAS. — Hinc Philastrius, lib. De Haeresibus cap. cvi, firmiter credendum esse docet, quod ante turrim Babel variae fuerint linguae, sed quas homines omnes tunc intellexerint; in dispersione vero Babylonica, in quoque patrefamilias unam tantum mansisse linguam, a lingua alterius cujuslibet patrisfamilias diversam. Huc accedit Nicolaus de Cusa, qui in Compendio, cap. iii, ait, 'adeo fuisse copiosam primam dicendi artem ex multis synonymis, ut omnes, quae sunt postea divisae linguae, continerentur in ipsa, ipseque Adam, si quis illis loqueretur, omnes intelligeret, cum omnia vocabula imposuerit, et multis peritia linguarum subito concessa sit.'

Verum hoc falsum esse patet cap. seq., ubi ante hanc dispersionem terra dicitur fuisse labii unius et linguae. Est ergo hic prolepsis, sive anticipatio; linguae enim hic vocantur non quae jam erant, sed quae paulo post erant futurae in Babel. Ita S. Augustinus, Rupertus et alii.


Versus 32: Ab His Divisae Sunt Gentes

32. AB HIS DIVISAE SUNT GENTES. — Communiter SS. Augustinus, Hieronymus, Prosper, Epiphanius numerant 72 gentes et linguas, in quas divisi sunt homines in dispersione Babel: tot enim personae, puta septuaginta duae, hoc capite nominatae et enumeratae reperiuntur, nimirum 14 ex filiis Japhet, 31 ex filiis Cham, 27 ex filiis Sem. Addunt enim ipsi Cainan, quem addunt Septuaginta. Verum cap. seq. ostendam demendum esse Cainan. Rursum demenda sunt hic nomina patrum: nec enim patres diversam a filiis fecere familiam aut gentem: iis ergo demptis, restant 55 filii, a quibus singulis singulae gentes ortae sunt, cum in dispersione Babel singulae propriam linguam vel idioma sortitae sunt; qua de re vide fuse Pererium, lib. XV et XVI.

Ex dictis sequitur gentes has toto orbe, ac consequenter tam per inferius, quam per superius hemisphaerium esse dispersas. Unde sequitur alias aliis esse antipodes, et adversis vestigiis insistere et ingredi. Antipodes esse negavit Plinius, lib. II, cap. lxvii, Cicero, Mela, et Nazianzenus, epist. 71 ad Posthumianum, et Augustinus lib. XVI De Civitate ix. Ratio eos movens erat, Oceani inter hunc orbem et novum interjecti immensitas, quae eis videbatur esse impermeabilis; ut ex hoc orbe ad novum transire non potuerint homines.

Sed ad hanc rationem respondi cap. viii, vers. 17. Jam enim ex navigationibus Hispanorum constat Americam ab hominibus incoli, eosque nobis esse antipodes.

Rursum hinc colligitur gentes has dispersas esse per omnia mundi climata, atque habitare non tantum intra Tropicos, sed etiam extra eos, ac pene sub polis, insuper sub Aequinoctiali, sub quo veteres olim posuerunt Zonam torridam, quam ob aestum censuerunt esse inhabitabilem.

Sed ex iisdem Hispanorum navigationibus constat Zonam torridam ab hominibus incoli, esseque temperatam, idque tum multitudine imbrium, tum dierum aestivorum brevitate, tum Oceani vicinia, tum ventis perpetuis, quibus perflatur, tum aliis divinae providentiae modis et remediis, uti docet oculatus testis Josephus Acosta, lib. II De Novo orbe, cap. viii et sequent. Sic enim Deus implet decretum suum, quo sanxit cap. I, vers. 28: 'Replete terram.'