Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, extruitur turris Babel. Secundo, vers. 7, linguae dividuntur, et gentes disperguntur. Tertio, vers. 10, texitur genealogia Sem usque ad Abraham, qui ex Ur Chaldaeorum migrat in Haran et Chanaan.
Textus Vulgatae: Genesis 11:1-32
1. Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. 2. Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. 3. Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento. 4. Et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad coelum: et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras. 5. Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam, 6. et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. 7. Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. 8. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessarunt aedificare civitatem. 9. Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. 10. Hae sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium. 11. Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. 12. Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. 13. Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. 14. Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. 15. Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. 16. Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. 17. Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. 18. Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. 19. Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. 20. Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. 21. Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. 22. Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. 23. Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. 24. Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. 25. Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. 26. Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. 27. Hae sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor, et Aran. Porro Aran genuit Lot. 28. Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum. 29. Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha, filia Aran, patris Melchae, et patris Jeschae. 30. Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. 31. Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan; veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. 32. Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.
Versus 1: Erat Autem Terra Labii Unius
Loquelae unius, scilicet Hebraicae; est metonymia. Hebraeam enim primam et communem omnium hominum, tam ante diluvium, quam post usque ad fabricam turris Babel, fuisse loquelam et linguam, patet ex etymis et significatione nominum Adam, Evae, Cain, Seth, Babel, Phaleg, Abraham, Isaac, Jacob et aliorum, quae tradit ipsa Scriptura in Genesi: horum enim nominum origo et significatio, non ex alia quam Hebraea lingua peti potest. Estque haec sententia S. Augustini, lib. XVI De Civitate Dei, cap. XI, Origenis, Chrysostomi, Diodori, Hieronymi et caeterorum, praeter unum Theodoretum, qui falso putat primam linguam fuisse suam Syriacam (fuit enim Theodoretus Syrus, utpote natus Antiochiae in Syria, et Cyri in Syria postea Episcopus); Hebraeam vero postea coepisse, ac primo Moysi a Deo esse traditam: constat enim peritis, Syriacam dialectum esse linguae Hebraeae ex ejusque corruptione prognatam: sicut Gallica, et Italica, et Hispana a Latina corrupta descendunt.
Goropius Becanus vult primam mundi linguam fuisse Cimbricam, sive Flandricam, ab eaque omnia nomina S. Scripturae, puta Adae, Evae, Cain, Mathusalem, etc., deducit. Adam, inquit, dicitur, quasi had dam, id est odium aggeris. Adam ergo idem est, quod agger invidiae fluctibus objectus. Eva, dicitur quasi eu vat, id est, saeculi vas, quia in Eva principium omnium saeculorum fuit conceptum. Abel dicitur quasi hat belg, id est, odium belli, scilicet a Caino fratre sibi illati. Cain dicitur quasi kaet ende, id est, malus finis. Mathusalem dicitur maet u salich, id est, salva te, scilicet ab instante diluvio. Henoch dicitur quasi eet noch, id est juramentum (Dei cum hominibus) adhuc, scilicet perdurat, etc. Verum haec non respondent etymis quae dat Scriptura; illa enim prorsus alium sensum aliamque originem ingerunt. Quare in hisce etymis tam operose ex lingua Belgica accersendis, Goropius non aliud, quam ingenii sui acumen ostendit, quod utinam rebus solidioribus et utilioribus applicuisset. Unde vir doctus de hoc opere censuit illud ingenii duntaxat esse ludum lusumque.
Versus 2: Cumque Proficiscerentur de Oriente
De Armenia quae Babyloni est orientalis, ubi cessante diluvio arca quieverat: ibi ergo mox a diluvio mansisse videtur Noe cum suis. Ita Epiphanius, initio lib. De Haeresibus, Pererius et alii.
Noe secuti sunt ejus nepotes et posteri: idque notat Josephus et Plato, lib. III De Legibus, metu diluvii habitantes primum in montibus, inde sensim metu abeunte, in valles et campos descendere.
Invenerunt Campum in Terra Sennaar. Nota: Omnes (licet id neget Cajetanus) qui tunc erant homines, ex Armenia egressi videntur in Sennaar, id est, in Babylonem, spe majoris et melioris soli, et ob situm ejus commodiorem, utpote ex qua facilius se quaquaversum dispergere possent, ut circumquaque sibi invicem essent et manerent contigui et vicini. Unde Abulensis recte opinatur Noe, qui tum adhuc vivebat, interfuisse aedificationi turris Babel, ac forte eam adjuvisse; aliqui enim bono, alii, et longe plures, malo fine eam aedificabant: omnes enim homines tunc erant in Babel; unde et omnium ibi confusae et divisae sunt linguae: ita quoque sentit Pererius, Delrio et alii.
Nota: Hic locus non tunc, sed postea ab incolis dictus est Sennaar, uti et Babel, ab eventu. Sennaar enim hebraice idem est, quod excussio dentium; quia dentati, id est superbi, homines aedificantes Babel, ibi suis dentibus, id est sua lingua, privati sunt, ait Rupertus et S. Gregorius scribens in Psal. IV paenitent., ad vers. penult.: « Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion; » qui et tropologiam addit: « In Sennaar, ait, habitant dentati, qui detractionum morsibus proximos lacerant: horum dentes excutit Deus, cum illorum facta simul et verba confundit. De eo quippe scriptum est: Dentes peccatorum contrivisti; et iterum: Dominus conteret dentes eorum in ore ipsorum. »
Versus 3: Habueruntque Lateres pro Saxis
Quia, ut tradit Theodoretus, in Babylone magna erat saxorum inopia. Addunt aliqui id eos fecisse metu diluvii ignis, quo intellexerant rursum conflagraturum quandoque esse mundum: lateres enim, cum decocti sunt, validissime resistunt igni; lapides vero igni solvuntur in calcem. Si hoc cogitarunt, insipienter cogitarunt; nam uti nihil diluvio aquae, ita nihil diluvio ignis in fine mundi, quod longe potentius erit, resistere poterit.
Versus 4: Turrim, Cujus Culmen Pertingat ad Coelum
Turrim quae sit altissima: est hyperbole. De altitudine hujus turris mira habet S. Hieronymus in cap. XIV Isaiae, scilicet eam habuisse altitudinem quatuor millium passuum, quae efficiunt milliare magnum, sive Germanicum. Addit Josephus, Nemrodianos cogitasse hanc turrim aedificare ea altitudine, ad quam diluvium, si rediret, ascendere non posset. Vide stultitiam hominum. Manserunt reliquiae hujus turris, usque ad tempora S. Hieronymi et Theodoreti, ut ipsi fatentur.
Nota, turrim hanc fuisse in ipsa urbe Babel, uti indicant Hebraea versu 9: licet alii putent eam fuisse non in Babel, sed in vicina urbe Chalanne.
Secundo, auctor hujus fabricae non fuit Noe, qui adhuc vivebat, sed Nemrod. Ita Josephus, Augustinus et alii.
Celebremus Nomen Nostrum. Abulensis hos fabricatores Babel excusat a peccato, non solum mortali, sed etiam veniali, primo, quod turrim hanc tantum aedificarint ut esset specula, tam activa, quam passiva, ut scilicet eminus conspici posset ab omnibus circumcirca habitantibus, ut statis temporibus singuli in Babel, de rebus tum privatis, tum publicis et communibus acturi, redire et convenire possent: qua de causa etiamnum fiunt turres; secundo, esto voluerint celebrare nomen suum hac turri, hoc non erat malum; nam licet quaerere famam et gloriam, dummodo res ex qua quaeritur gloria, non sit mala, sed bona, nec detrahat honori divino. Adde, inter hos fabros erat Noe vir sanctus, princeps et pater omnium, qui non permisisset hanc turrim aedificari ad malum finem: ita Abulensis.
Verum melius S. Augustinus, Chrysostomus, Josephus et alii passim censent hos fabros peccasse vanitate et superbia; quid enim aliud significat tam alta et insana in coelum usque turris, et hanc fabricam, ne ab ea morte, vel dispersione praeventi, impediantur.
Secundo, cum aiunt: « Celebremus nomen nostrum, » quid aliud indicant, quam finem et scopum sui conatus et laboris improbi, esse ambitiosam cupidinem nominis aeternandi? Tertio, Deo ingratum et exosum fuisse hoc opus, patet ex eo quod illud ipse impediverit, et aedificantes mulctarit dissonantia et diversitate linguarum, ut se invicem amplius intelligere non possent. Addit quarto S. Augustinus, lib. XVI De Civitate Dei, cap. IV, Nemrod aedificasse Babel, ut esset arx suae tyrannidis et impietatis. Unde ex hac fabrica natam esse fabulam gigantum, bellum coelo inferentium, de qua dixi cap. VI, vers. 4, docet Alcimus Avitus, et indicat Sibylla lib. III.
Noe huic fabricae interfuit, non praefuit, quia eam impedire non potuit: praevaluit enim Nemrod cum suis; si eam adjuvit Noe, bono fine, et ad gravius malum vitandum, eam adjuvit.
Ubi tamen adverte Deum permisisse hoc peccatum, et hanc turris fabricam ad tempus, et ad certam altitudinem, quia hac occasione intendebat ingens efficere bonum, scilicet dispergere homines per omnes provincias, ut totus orbis repleretur et coleretur ab hominibus, quod magnum fuit totius orbis ornamentum, aeque ac commodum.
Moraliter S. Chrysostomus hic hom. 30, hisce fabris Babel similes dicit esse eos, qui splendidas domos, lavacra, porticus aedificant hoc fine, ut in iis aeternent nomen suum. Additque: « Quod si omnino aeternam memoriam amas, ego tibi viam monstrabo, nimirum, si has pecunias in manus inopum dispenses, relictis lapidibus et splendidis aedificiis, villis et balneis. Haec memoria immortalis, haec memoria innumeros tibi thesauros parit, haec memoria a sarcina peccatorum alleviat, haec multam tibi fiduciam apud Deum conciliat. » Probat id ex Psal. CXI: « Dispersit, dedit pauperibus, justitia (id est eleemosyna) ejus manet in saeculum saeculi. Vidisti memoriam quae se in omne saeculum extendit? »
Antequam Dividamur. Ita et Septuaginta. Unde quod Hebraice est pen naphuts, « ne forte dispergamur, » subaudi, nondum ullo memoriae nominis et gloriae nostrae relicto monumento. Sciebant enim se propediem dispergendos, praeveniunt ergo et accelerant hoc sui monumentum, et hanc fabricam, ne ab ea morte, vel dispersione praeventi, impediantur.
Versus 5: Descendit Autem Dominus
Non locum mutando (est enim ubique), sed cominus inspiciendo, impediendo et vindicando, inquit Cajetanus. Loquitur enim Scriptura de Deo anthropopathus, q. d. Deus exacte, serio, lente et mature inspexit et consideravit hanc turrim, atque superbiam hanc hominum aedificantium insanam et intolerandam, ut eam impediret et puniret, perinde ac si e coelo in terram Sennaar descendisset, uti faceret homo, vel angelus judex. Ita S. Augustinus.
Unde recte notat ex Philone et S. Chrysostomo Delrio, quod S. Scriptura quando vult indicare Deum lento gradu procedere ad judicium et vindictam, dicat illum descendere, id est accedere ad nos, ut rem totam clarius cognoscat, et postea mature noxios puniat. Sic descendit in Sodomam, Genes. XVIII, 21, et in Judaeam, Micheae I, 3.
Quam Aedificabant Filii Adam — qui ab adama, id est terra, orti, cum sint terrigenae, nunc superbe in coelum sua fabrica conscendere moliuntur.
Versus 6: Labium
Loquela et lingua, uti dixi vers. 1.
Versus 7: Venite Igitur, Descendamus, et Confundamus Ibi Linguam Eorum
Sunt haec verba Dei, quasi consultantis, et insanam hominum machinationem et superbiam detestantis. Putant aliqui Deum hic loqui angelis; angelos enim adjuvisse hanc linguarum confusionem. Ita S. Augustinus, lib. XVI De Civitate Dei, cap. IX, Philo, Cajetanus et Pererius. Sed verius est Deum Patrem hic loqui, non quidem alteri cuipiam Deo, ut objiciebat Julianus Apostata, sed suo Filio et Spiritui Sancto. Uti et fecit cap. I, vers. 26, et cap. III, vers. 18. Sicut enim ibi creatio, non angelorum, sed solius Dei fuit opus: ita pariter fuit et hic haec linguarum confusio; non enim angelus cujusque populi rector, suam ei linguam indidit (ut vult Origenes in cap. XI Num.), sed Deus. Sicut enim Deus solus per suam omnipotentiam menti illabi, ita et solus menti habitus scientiae et linguarum indere potest. Ita S. Chrysostomus, Procopius, Rabanus, Rupertus et alii passim.
Quare cognitio S. Scripturae, vel etiam linguae Hebraeae aut Graecae, quam diabolus nonnullis Anabaptistis, antea rudibus et idiotis, hausto poculo et symbolo anabaptismi suggerit, non est habitualis aut permanens, sed tantum actualis quasi suggestio et inspiratio: assistit enim iis daemon, et suggerit haec omnia, perinde ut nos, declamantibus publice, secreto carmina, vel ea quae declamanda sunt, suggerimus; imo subinde non ipsi, sed per ipsos loquitur daemon, ut energumeni, vel possessi a daemone, non tam videantur, quam revera sint. Id ita esse ex eo patet, quod mox ut ab haeresi ad sanam fidem et mentem redeunt, relicti a daemone, illico omnem talem scientiam amittunt.
Confundamus. Confundere non significat hic pudefacere, sed commiscere: uti confunditur vinum, cum aqua illi commiscetur; et confunditur vox philomelae, dum ei stridulae picarum et graculorum voces commiscentur; hoc enim significat Hebraeum balal, ex quo per crasin fit bal; inde geminata littera beth ad onomatopaeiam fit babel. Unde nostri Germani videntur accepisse suum babbelen; et Galli, babiller.
Sic ergo Deus hic commiscuit linguas, ut pro una Hebraea lingua, quam omnes callebant, singulis propriam et diversam inderet linguam: ita ut dum homines colloquerentur, unus graece, alter latine, tertius germanice, quartus slavonice, etc., loqueretur: quae sane magna linguarum et vocum erat commixtio et confusio, de quo rursum dicam vers. 9.
Nota primo: In hac confusione, Deus tantum solas matrices linguas condidit, easque hominibus indidit: ex his enim caeterae postea prognatae sunt. Sic Hebraica, matrix et genitrix est Syriacae, Chaldaicae, Arabicae; et Latina Italicae, Valachicae, Gallicae, Hispanicae; Graeca Doricae, Ionicae, Aeolicae, Atticae; Slavonica Polonicae, Bohemicae, Moscoviticae; Germanica Helveticae, Saxonicae, Anglicae, Scoticae; Tartarica, Turcicae, Sarcamanicae; Abyssina Aethiopicae, Sabaeae, etc., inquit Genebrardus.
Nota secundo, quam vanae sint hominum cogitationes coram Deo; putabant hi fabri se a nemine impediri posse: ridet hanc stultam eorum praefidentiam Deus, ac reipsa ait: Levi flatu hoc opus dissipabo, nullis utar machinis; tantum confundam linguas fabrorum, ut uno petente lateres, alter praebeat caementum; hoc petente trullam, alter porrigat sportam; itaque implebo cuncta confusione, ut invicem irridentes, et mutuo irascentes separentur, atque uti lingua, ita et animo confusi et pudefacti abeant et dispergantur in suam quisque regionem. Quod pulchre describit Marius Victor lib. XXX in Genesim.
Ut Non Audiat — ut non intelligant invicem, non quidem singuli homines (sic enim nulla fuisset hominum societas), sed singulae cognationes. Tot enim fuerunt linguae, quot familiae sive cognationes, puta 55, uti dixi cap. X, vers. 32; has enim Deus voluit sic separare, et per orbem dispergere.
Nota, quomodo superbia fabrorum meruerit linguarum divisionem, quarum unionem in Pentecoste meruerit humilitas Apostolorum, inquit S. Gregorius, hom. 30 in Evang.
Descendamus. Dices: Jam vers. 5 descenderat Deus; ergo frustra rursum hic descendit. Respondet S. Augustinus et Pererius hoc versu esse recapitulationem, et hunc versum praeponendum esse vers. 6. Sed huic expositioni non favet vox igitur, quae non recapitulantis, sed inferentis et prosequentis est. Respondeo ergo, vers. 5 descenderat Deus, sed inchoate tantum, et aliquousque, ut eminus e coelo turrim hanc intueretur. Unde ait Moses: « Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim; » hic vero ulterius descendit Deus in terram Sennaar, ut scilicet nova operatione sua, in ea linguas confundat; ait enim: « Venite, descendamus, » non ut videamus (jam enim vidimus turrim), sed, « ut confundamus linguam eorum. »
Versus 8: Atque Ita Divisit Eos
Cum enim viderent quod mutuo sese intelligere non possent, secesserunt, et singuli in suas regiones dispersi sunt, uti jam explicui. Fuit ergo haec poena peccati utilis generi humano, « ut habitando orbi terrarum daret incolas malae congregationis opportuna dispersio, » ait Prosper lib. II De Vocatione Gentium, cap. IV; « utque meminerimus, recte damnatam superbiam, » ait Cassianus, Collat. IV, cap. XII, « qua factum est, ut non intelligeretur homo jubens homini, qui noluit intelligere, ut obediret Deo jubenti, » ait S. Augustinus, lib. XVI De Civitate Dei, cap. IV.
Versus 9: Vocatum Est Nomen Ejus Babel, Quia Ibi Confusum Est Labium Universae Terrae
Lingua scilicet omnium hominum. Tropologice S. Augustinus in Sententiis, sent. 221: « Duas, » ait, « in toto mundo civitates faciunt duo amores: Jerusalem facit amor Dei, Babyloniam facit amor saeculi; interroget ergo se quisque, et inveniet unde sit civis. »
Ejus — scilicet, non turris, sed urbis, ut patet ex Hebraeo et Septuaginta. A turri ergo, in cujus aedificatione, per divisionem linguarum confusi sunt aedificantes, vocata est urbs integra Babel, et ab urbe regio tota dicta est Babylonia, id est confusio. Babel ergo nomen suum accepit non a Belo, qui primus fuit rex et deus in Babel, sed a radice balal, id est, confudit. Unde Septuaginta vertunt, et vocatum est nomen ejus σύγχυσις, id est confusio. Urbem hanc (uti superius dixi) post 400 annos Semiramis incredibili magnitudine et magnificentia restauravit; turrim vero non altius extulit, sed mire ornatam templo Beli inclusit.
Quia Ibi Confusum Est Labium — id est, quia ibi pudore confusi sunt aedificantes Babel, cum se invicem amplius non intelligerent, inquit Pererius. Verum Hebraeum Balal, id est confundere, non pudefacere, sed commiscere significat.
Secundo, Philo, lib. De Confusione Linguarum, sic explicat, q. d. Vitiorum et impiorum societas a Deo confusa est in Babel, cum scilicet schismate distracta est, ne virtutem et bonos mores constipata everteret; nam linguae confusae dici non possunt, sed divisae omnino. Sic enim ait Philo: « Docet Moses mystice quod, sicut concentus virtutum fovetur a Deo, sic confundi linguas, id est, constipatum vitiorum et impiorum cuneum dividi, muta surdaque fieri vitia omnia, ut nec loquendo, nec invicem consentiendo damnum afferant. » Verum hic sensus mysticus est, per quem Philo litteralem evertere videtur.
Tertio, Philastrius, lib. De Haeresibus, cap. CVI, arbitratur in Babel non linguas, sed intelligentiam linguarum esse confusam et divisam; putat enim ipse ante fabricam Babel divisas fuisse hominum linguas, uti dixi cap. X, 31.
Verum respondeo: « Deus confudit, » hebr. Balal, id est commiscuit, linguam hominum, hoc est, unam linguam omnium hominum in varias dispescuit, easque inter se et inter homines permiscuit, ut dum plures simul loquerentur, non una vox et lingua, sed diversae et confusae multorum voces et linguae audirentur, eo modo quo dixi vers. 7.
Cui adde: Elementa primevae linguae, puta litterae, apud omnes gentes et linguas eaedem manserunt, sed aliter et aliter combinatae et trajectae: quod est confundere et commiscere. Sic et syllabae multae, quin et dictiones eaedem manserunt, sed aliud et aliud hac, aliud illa lingua significant, ut sus Latinis porcum, Hebraeis equum, Flandris silentium significat. Unde explicans subdit Moses vers. 7: « Ut non audiat, » id est, intelligat, « quisque vocem proximi sui. » Denique aliis linguis multae voces et phrases Hebraeae permixtae sunt, v. g. sac, id est saccus, et keren, id est cornu, ab Hebraeis accepta, pleraeque gentes et linguae etiamnum retinent et usurpant. Plurima talia collegit Postellus et Avenarius, qui in suo lexico Hebraeo omnia pene verba Graeca ab Hebraeis derivat, per quamdam litterarum trajectionem, commutationem, et commixtionem. Sic ex lingua Celtica, sive Belgica, multa ab Hebraeis esse deducta; cumque in fundo, sive in litteris radicalibus convenire, solerter et ingeniose ostendere conatur Adrianus Scrieckius in suis Originibus, et in Europa Rediviva, ubi ex etymis Belgicis omnium pene nominum propriorum gentium, quae sunt in Europa, contendit probare Celticam, sive Belgicam linguam esse tantum dialectum linguae Hebraeae, eamque primo in Babel Japheti posteris fuisse inditam, qua proinde usi sint prisci Graeci, Itali, Hispani (qui inde, inquit, Celtiberi vocantur), Galli, Britanni et Europaei omnes. Verum hoc est difficile creditu, difficilius demonstratu, praesertim cum lingua Graeca et Latina admodum praestantes, politae et artificiales sint, aeque ac antiquissimae, ut patet ex Graecorum et Latinorum scriptis, ac proinde videntur ipsae in confusione linguarum, aeque ac Celtica, nonnullis Japheti posteris a Deo esse inditae. At quibus, nisi iis, qui Graeciam et Latium incoluere? ii ergo non celtice, sed graece et latine sunt locuti. Illud crediderim, linguam Belgicam esse antiquissimam, unamque ex primis in Babel a Deo inditis. Insuper eam non pauca habere vocabula ab Hebraeis derivata, aut iis similia et affinia. Sed eam tantum dialecto ab Hebraica differre, quis sibi persuadeat, qui utriusque dissonantiam et diversitatem inspexerit? tantum enim vel magis Belgica ab Hebraea, quantum Latina a Graeca vel Hebraea distare videtur.
Notat S. Augustinus, lib. XVIII De Civitate Dei, cap. XXXIX, Origenes, Hieronymus, Tostatus, Cajetanus, Oleaster, Genebrardus et alii passim, in solo Heber ejusque posteris, cum vera fide, religione et pietate mansisse primaevam linguam Hebraeam. In caeteris ergo delevit Deus habitum linguae Hebraeae (ita ut homines viderentur sibi non tam esse obliti, quam omnem perdidisse linguae Hebraeae memoriam quasi nunquam de ea quidquam novissent, vel audissent), et novum promptissimumque novae linguae habitum, eumque cuique genti alium et proprium, puta alterius et propriae linguae, inseruit. Ita Abulensis, Pererius et alii.
Hinc secundo, Epiphanius, initio libri Contra Haereses, et Suidas in voce Serug, hos fabros Babel graece μέροπες, quasi voce divisos, dictos esse putant: μερίζω enim idem est quod divido, ὤψ idem est quod vox: unde et a poetis unus gigantum, qui Jovem coelo deturbare conati sunt, vocatus est Merops, a quo insula Cos Meropis appellata putatur: licet Homeri interpres homines velit dici meropes, eo quod distincta et articulata voce utantur; aut, ut alii, eo quod quisque uti vultum, ita et vocem ab alio quolibet diversam habeat, quae duo in homine admiratur Plinius.
Denique haec contigerunt sub annum 170 a diluvio, ut dixi cap. X, 25. Addit Epiphanius et Sibylla, ac Abydenus apud Josephum et Eusebium, lib. IX De Praeparatione Evangelica, cap. ult., Deum turrim hanc procellis et ventis dejecisse, eaque aedificatores ipsos obruisse.
Versus 10: Hæ Sunt Generationes Sem
Solius Sem genealogiam pertexit Moses, idque in recta tantum Abrahami linea, quia cæteri posteri Noe, eo licet renitente, a Deo ad idola deflexerunt; et quia ex Abraham orti sunt Judæi (quibus hæc scribit Moses) et Christus.
Sem Erat Centum Annorum. Ergo natus est Sem, non anno 500, sed 502 Noe, ut dixi cap. x, vers. 21; quia enim hic numerus minutus exprimitur, scilicet quod biennio post diluvium Sem fuerit 100 annorum, qui non exprimitur cap. v, vers. 32: hinc Moses hic potius quam cap. v, præcise videtur consignare annos Sem.
Versus 12: Arphaxad Genuit Sale (Quæstio de Cainan)
Ita habent Hebræa et Chaldæa tam hic quam I Paralip. 1, 18 et 24. Verum Septuaginta tam hic quam ibi interjiciunt Cainan; habent enim: «Arphaxad genuit Cainan, et Cainan genuit Sale.» Septuaginta sequitur S. Lucas, cap. III Evang., vers. 36, unde Lipomanus, Melchior Cano, Delrio et alii putant hunc Cainan omnino interjiciendum esse, eique æque ac aliis dandos esse annos 30, antequam genuit Sale, ac consequenter hos triginta annos chronologiæ esse inserendos.
Quæres, uter hic sit sequendus, an Moses omittens Cainan, an versio Septuaginta Cainan inserens. Respondeo, Mosen potius esse sequendum quasi primum autographum. Moses enim hic tam chronologiam, quam historiam mundi pertexit: ergo non omisit 30 annos, qui juxta Septuaginta sunt dandi Cainan; hoc enim ingens esset vitium et error in chronologia, imo in historia. Itaque non minoris fere periculi est, dicere Mosen hic esse mutilum, quam dicere Lucam esse superfluum; aut dicere textum S. Scripturæ hic esse detruncatum, quam dicere in Luca esse redundantem in Cainan: pari enim modo corrumpitur, et falsa efficitur tam historia, quam chronologia.
Secundo, quia Hebræa, Chaldæa et Latina Biblia constanter, tam hic, quam I Paralip. I, omittunt Cainan; tertio, quia Hebræi, Philo, Josephus et alii veteres omittunt Cainan; quarto, quia regula est S. Augustini, lib. XV De Civitate III: «Si translatio ab originali dissentit, ei linguæ potius credendum est, unde in aliam per interpretationem facta est translatio;» ergo Mosi Hebræo potius credendum, quam versioni Septuaginta.
Quinto, quia in versionem Septuaginta irrepsisse hic mendum, patet primo, quia hic manifestus in eis irrepsit error in numeris, adeoque in hoc ipso Cainan: habent enim Cainan fuisse 130 annorum quando genuit Sale, cum tamen nemo etiam eorum qui Cainan recipiunt, illi ultra 30 annos assignet; secundo, quia editio Septuaginta a Romanis correcta, et auctoritate Sixti V Pontificis edita, expungit Cainan, I Paral. 1. Recensens enim seriem generationum ab Arphaxad usque ad Abraham, sic eam pertexit: «Arphaxad, Sale, Heber, Phaleg, Ragau, Serug, Nachor, Thare, Abraham;» ubi plane consentiunt cum editione Latina vulgata vers. 24. Si in lib. Paral., in serie genealogiarum, expungendus est Cainan apud Septuaginta juxta correctionem Romanam, ergo apud eosdem expungendus est Genes. xi. Eadem enim series generationum utrobique conscribitur. Hæc sane conjectura valida est, magnamque movet suspicionem in Genesi apud Septuaginta intrusum esse Cainan.
Suspicionem auget, quod apud Septuaginta in Genesi, iidem prorsus numeri generationis et ætatis dentur Cainan, qui dantur Salæ, cum in aliis semper evarient. Unde illi Salæ soli a Septuaginta dati videntur, et ab aliquo intrudente Cainan, in eo repetiti.
Tertio, quia Epiphanius, hær. 53, recitans seriem generationum ab Abraham usque ad Sem, juxta versionem Septuaginta, omittit Cainan; ergo in Septuaginta tunc non erat Cainan, sed postea irrepsit. Idem patet ex S. Hieronymo, Quæst. in Gen., ubi absolute omittit Cainan; sic enim legit: «Arphaxad genuit Sale, Sale genuit Heber.» Quod si tunc Septuaginta habuissent Cainan, sane S. Hieronymus id non dissimulavisset; nam ibi et alibi studiose notat Septuaginta ubicumque ab Hebræo dissentiunt. Ergo tempore S. Hieronymi et Epiphanii necdum in codices saltem correctiores Septuaginta irrepserat Cainan.
Quæres, quis ergo Cainan inseruit in Septuaginta et in Lucam? Respondeo: Verisimile est aliquem Græcum Septuaginta lectorem, legentem in S. Luca Cainan (quem Lucas ex Hebrææ gentis archivis videtur accepisse), cum eum non inveniret in Genesi, Genesi adscripsisse Cainan; inde idem fecerunt librarii alii; ita Pererius et alii. Hæc probabilia sunt et communia.
S. Augustinus, lib. XV De Civit., et Hieronymus, Tostatus, Cajetanus, Oleaster, Genebrardus, et alii docent dubium esse an etiam in Luca Cainan sit genuinus, ac non potius ab aliquo adscriptus, cum eum in Genesi reperisset.
Breviter, Chronologiam hic constituendam esse censeo, conformiter ad textum Hebræum. Nam licet in versionem Septuaginta irrepsisse hinc inde nonnullos errores probabilissimum sit, constans tamen et antiqua Ecclesiæ praxis est, ut Septuaginta interpretum auctoritas in historicis et chronologicis rebus non parvi fiat.
Præsertim cum ad id major cogat hic ratio, ac pene necessitet. Nam primo, Moses diserte et præcise hic asserit Arphaxad, anno ætatis suæ 35, genuisse Sale. Hoc autem absolute falsum est, si ex Septuaginta interjiciamus Cainan: nam secundum illos Cainan genitus est ab Arphaxad hoc ipso anno ejus 35. Sale vero post triginta annos genitus est a Cainan, non ab Arphaxad. Durum enim et violentum videtur, ac in chronologia mendacium, quod aliqui respondent Sale genitum esse anno 35 Arphaxad, non in se, sed in patre suo Cainan.
Secundo, Moses exacte et ex professo, isque solus, conscribit hic historiam, genealogiam et chronologiam mundi: ergo incredibile est quod ipse omiserit 30 annos vitæ Cainan. Hi enim triginta anni perturbant, et vitiant totam chronologiam. Quis audeat dicere Mosen truncasse, et consequenter vitiasse chronologiam triginta annis?
Tertio, nulla probabilis ratio dari potest, cur Moses omiserit Cainan; nam illa quæ a nonnullis affertur, quod scilicet voluerit generationes quæ fuerunt ante et post diluvium, ad duas decades redigere, ut sicut decem sunt generationes ab Adam usque ad Noe, sic et decem assignaret a Noe usque ad Abraham, illa, inquam, ut recte ait Pererius, nec talis probari potest, et levis est ac futilis, nec talis et tanta, ut propter eam debuerit Moses chronologiam perturbare et confundere.
Quare si Mosis, æque ac libri Paralipomenon, ac Vulgatæ editionis utrobique fidem, integritatem et chronologiam tueri volumus, vel inviti, inquiunt, cogimur asserere Cainan in Septuaginta irrepsisse. Satius enim est, et minoris notæ ac periculi, errorem hunc librariis et descriptoribus, quam ipsis Septuaginta utpote viris sapientissimis impingere; uti iisdem librariis errorem, qui hic in numeris apud Septuaginta reperitur, impingit S. Augustinus, lib. XV De Civitate XIII, ubi et asserit vetus esse hoc mendum, utpote a priscis primisque descriptoribus commissum, quod proinde in omnia deinceps exemplaria Septuaginta, et ex iis illico in omnia S. Lucæ pervasit.
In hanc sententiam præ cæteris propendet Pererius. Sic et Beda (licet timide), Ado quoque, Isidorus, Abulensis, Lucidus, Eugubinus, Genebrardus, Jansenius et Cajetanus omittunt Cainan. Quin et plerique Interpretum Lucæ III, 36, reipsa astipulantur. Nam exponentes illud de Sale: «Qui fuit Cainan,» sic exponunt: «Qui fuit,» scilicet non filius naturalis, uti cæteri apud Lucam, sed vel frater, vel filius legalis, vel etiam ille ipse «Cainan;» quæ expositiones, quia contortæ, et nostram sententiam validant, utpote præter quam nulla alia expositio vel conciliatio solida, quæ viro cordato satisfaciat, dari possit; et reipsa Cainan e serie genealogiæ et chronologiæ auferunt, quod unum hic agimus et deposcimus. Hic enim nobis sufficit ut Mosis, utpote sacri et divini historici et chronologi, historia et annorum mundi series integra et intacta consistat, cum præter illam non habeamus aliam.
Dices, ergo eradendus est Cainan e textu Septuaginta et S. Lucæ, uti eradunt eum hæretici, dicentes eum confictum esse a Septuaginta. Respondeo: Nego consequentiam, tum quia passim exemplaria Græca et Latina habent Cainan: unde ejus erasio multos offenderet. Qua de causa Romani, qui jussu Sixti V et Clementis VIII Vulgatam editionem correxerunt, in præfatione sic aiunt: «In hac tamen pervulgata lectione sicut nonnulla consulto mutata, ita etiam alia quæ mutanda videbantur, consulto immutata relicta sunt, quod ita faciendum esse ad offensionem populorum vitandam, S. Hieronymus non semel admonuit,» etc. Quocirca præstat et sufficit viros doctos ea in suis Commentariis annotare. Tum quia forte hic aliud secretum et mysterium divinum latet, quod Deus homines ignorare voluit, uti innuit Beda.
Nota: Uti dixi cap. V in genealogia Adæ usque ad Noe, numeros in Septuaginta esse corruptos, ita et hic corrupti sunt: hic enim Septuaginta tam Arphaxad, quam aliis adjiciunt centum annos, quos non habent Hebræa, nec Noster; unde secundum Septuaginta ita corruptos, sequitur a diluvio usque ad Abram fluxisse annos 1172, cum juxta Hebræam veritatem tantum fluxerint 292.
Versus 13: Vixitque Arphaxad Trecentis Tribus Annis
Ita legunt Biblia Latina, Romana et Regia, et Septuaginta Græca ex editione Caraffæ. Verum Hebræa, Chaldæa et Septuaginta tam ex editione Complutensi, quam Regia, multa etiam vetera Latina Biblia, legunt 403, idque magis consentit cum ætate istius ævi: nam Sale et Heber, qui fuerunt posteri Arphaxad, vixerunt 400 annis et amplius.
Nota: Ante diluvium vixerunt homines 900 annis, mox a diluvio tantum 400, et mox 300; unde patet vitam priorum tam longævam, scilicet usque ad 900 annos, eis obtigisse, non ex vi naturæ et causarum naturalium, sed potius ex dono Dei; nec enim statim in prima aut secunda generatione, potuit naturaliter vita hominum decrescere ad 500 aut 600 annos.
Versus 20: Sarug
Hunc Epiphanius et Suidas faciunt inventorem simulacrorum, formandi scilicet picturas et statuas, in quibus repræsentarentur, colerentur et adorarentur principes aliique viri illustres, quasi tunc cœperit idololatria. Verum idololatriæ auctorem fuisse Nemrod, sive Belum, superius dixi. Sarug ergo ejus non fuit auctor, sed propagator per suam plasticen et pictoriam. Errat rursum hic Suidas, dum Sarug collocat in posteris Japhet.
Versus 26: Vixitque Thare Septuaginta Annis, et Genuit Abram, et Nachor, et Aran
Nota: Thare primum filium genuit Aran, secundum Nachor, tertium Abram; fuit ergo Abram minimus natu. Id patet: nam Abram habuit uxorem Saram, quæ erat filia Aran, eaque tantum decennio fuit senior Abramo. Atqui Aran cum genuit Saram, ut minimum viginti erat annorum: ergo Aran ut minimum decennio senior erat Abramo. Præponitur autem hic fratribus suis Abram, licet junior, quia ejus unius prosapiam, fidem et gesta deinceps prosequi intendit Moses.
Sensus ergo est: vixit Thare 70 annos, et jam tum genuerat Aran et Nachor; ipsum vero Abram præcise genuit anno 70. Ita Pererius et alii. Perperam ergo aliqui putant Abram natum esse anno Thare, non 70, sed 130; quorum rationem solvam cap. XII, vers. 4. Disertis enim verbis hic dicitur, quod Thare genuerit Abram, cum 70 annorum esset: atque ita per hunc annum 70 Thare continuat Moses suam chronologiam, quæ alioqui esset incerta et dubia, imo falsa, si non 70, sed 130 anno Thare natus esset Abram.
Nota secundo: Natus est Abram anno 292 a diluvio; cumque Noe vixerit post diluvium 350 annis, hinc sequitur Noe mortuum esse anno Abrami 58. Abram ergo vidit omnes suos avos numero novem, usque ad Noe: scilicet vidit Thare, Nachor, Sarug, Reu, Phaleg, Heber, Sale, Arphaxad, Sem, Noe.
Versus 28: Ur Chaldæorum
Et Eduxit Eos de Ur Chaldæorum. «Ur» fuit urbs Chaldææ quæ alio nomine dicta est Camirine, teste Eupolemo apud Eusebium, lib. IX Præp. Evang. IV. Porro Chaldæi dicuntur ab Hebræo, et Chald. Chasdim, mutata littera «s» in «l,» sicut ex Ὀδυσσεύς factum est Ulysses. Chasdim vero plurale in sing. habet Chassad, quod Hebræi nonnulli decurtatum putant ab Arphaxad: tres enim litteræ ultimæ in utroque nomine sunt eædem; nam vocales non æstimant Hebræi. Quare ipsi censent Chaldæos oriundos et nominatos esse ab Arphaxad, filio Sem. Alii a Cased, filio Nachor, fratris Abræ, ortos et dictos putant Chaldæos, de quo cap. XXII, 21. Sed hic posterior fuit.
Nota: Ur hic significat ignem; unde videtur hæc urbs dicta Ur, quod in ea servaretur et coleretur sacer ignis. Sic enim Persæ ignem sacrum quasi numen colebant in locis, quæ inde πυρεῖα vocat Procopius historicus in Persicis. Pari modo ignem coluisse Chaldæos tradit S. Hieronymus. Sic ergo Ur dicta videtur a cultu ignis, sicuti Heliopolis dicta est a cultu solis. Forte Ur eadem est cum Uram, quam Plinius lib. VII, cap. XXIV, ponit juxta Euphratem.
Hinc etiam noster Interpres lib. II Esdræ, cap. IX, 7, pro Ur, quod est in Hebræo, vertit ignem; vertit enim: «Deus, qui elegisti Abraham, et eduxisti eum de igne (hebr. de Ur) Chaldæorum.» Ubi adverte Esdram omnino videri alludere ad hunc locum Genes. q. d. Deus, qui eduxisti Abram de Chaldæorum urbe, quæ hebr. vocatur Ur, id est ignis.
Unde secundo, ignis apud Esdram accipi potest appellative, ut significet tribulationem; hujus enim in Scriptura symbolum est ignis, ut patet Ps. XVI, 3; Ps. LXV, 12. Multas enim afflictiones Abramum passum esse a Chaldæis, eo quod nollet adorare ignem, docet Josephus, S. Augustinus lib. XVI De Civit. XIII, et alii.
Potest secundo, ignis apud Esdram capi proprie; nam Hebræorum traditio est, Abramum hac eadem de causa proprie in ignem, ut habet Esdras, a Chaldæis injectum, sed ex eo per miraculum a Deo liberatum esse: quam traditionem licet initio suggillet, postea tamen approbat S. Hieronymus et, ut videtur, Ecclesia, quæ pro moribundis orat, ut Deus eos liberet ab angustiis mortis et ab igne gehennæ, sicut Abramum liberavit de Ur, puta de igne Chaldæorum.
Idem indicat S. Scriptura, cum hanc eductionem et liberationem Abræ de Ur Chaldæorum, quasi rem magnam et admirabilem celebrat. Nec mirum est ejus non meminisse Josephum, Philonem et Paulum, Hebr. XI, uti objicit Pererius, quia illi tantum fere referunt ea quæ habentur in S. Scriptura, uti sæpe de se profitetur Josephus. Moses etiam idipsum tacuit, quia compendio omnia, tam Adami quam aliorum usque ad Abrami vocationem gesta perstringit. Quid enim habes in Genesi de actis Adæ, Seth, Enos, Mathusalem, et aliorum ante diluvium per 1656 annos? Ubi tamen adverte in hac traditione circumstantias quasdam fabulosas ab Hebræis admisceri, ut quod Aran, frater Abrahæ, in eumdem ignem injectus, ab eo consumptus sit, eo quod non tantæ esset fidei quantæ erat Abram; nam Aran naturali morte esse defunctum satis indicat Moses vers. 28. Rursum, quod Nemrod, urgente Thare, patre Abrahæ, utpote idololatra, Abrahamum conjecerit in ignem. Nam Nemrod, sive Belus ante Abram mortuus est: natus est enim Abram anno 43 Nini, qui Belo patri defuncto successit, uti dixi cap. X.
Potest tertio, verti de Ur, id est, de doctrina (erroris et idololatriæ) Chaldæorum; sic enim Noster Urim vertit doctrinam, Exodi XXVIII, 31, et alibi.
Versus 29: Melcha, Filia Aran, Patris Melchæ, et Patris Jeschæ
Jescham hanc esse Saram, Abulensis et alii plerique opinantur. Sicut enim prior filia Aran, puta Melcha, nupta fuit Nachor patruo suo, ita et secunda, puta Jescha sive Sara, nupta fuit Abramo patruo suo, uti hoc versu subindicat Moses, et clarius cap. XX, vers. 12, ubi Abram Saram vocat sororem suam, id est, neptem ex fratre Aran. Saram enim non fuisse neptem Abrahæ ex fratre Nachor, satis hic indicat Moses, cum Abram et Nachor simul duxisse uxores commemorat.
Ex hoc capite colligitur chronologia mundi, scilicet a fine diluvii usque ad Abram fluxisse annos 292: id patet, nam biennio post diluvium Sem genuit Arphaxad, Arphaxad cum esset 35 annorum genuit Sale, Sale 30 Heber, Heber 34 Phaleg, Phaleg 30 Reu, Reu 32 Sarug, Sarug 30 Nachor, Nachor 29 Thare, Thare 70 Abram. Summa 292 anni. Ergo Abram natus est anno 292 a diluvio, qui fuit annus mundi 1949.
Versus 31: Tulit Itaque Thare Abram Filium Suum
Scilicet postquam Abram ex Ur Chaldæorum a Deo evocatus est, cap. seq. vers. 1. Est ergo hic prolepsis sive anticipatio: voluit enim Moses hic vitam simul et mortem Thare pertexere, antequam ordiretur gesta Abræ, etiam illa quæ gessit vivente adhuc Thare patre suo.
Nota: Putant aliqui cum S. Chrysostomo, Thare in Chaldæa initio coluisse idola, sed ab Abramo filio conversum ea deseruisse et coluisse Deum verum. Id probant ex Judith, cap. V, 8; sed ille locus potius contrarium asserit, scilicet noluisse eum colere idola patria. Idem rursum probant ex Josue XXIV, 2.
Ex quo loco etiam Abramum initio, antequam a Deo vocaretur, idola coluisse colligunt Philo lib. De Abraham, Hebræi, Genebrardus et Andreas Masius scribens in Josue XXIV. Verum verius est primo, Abram nunquam idola coluisse. Primo, quia Josue XXIV, vers. 2, non Abram, sed Thare tantum et Nachor dicuntur serviisse diis alienis. Secundo, quia Abram quasi pater credentium et exemplar fidei in Scriptura nobis proponitur; ergo nunquam fuit infidelis. Tertio, quia ita sentiunt Josephus, Suidas, Pererius, Delrio et alii plurimi.
Secundo, verius est Thare in Chaldæa non coluisse idola, sed cum Abramo coluisse Deum verum, ideoque cum a Chaldæis divexaretur, monente et evocante eum Abramo, inde secessisse et migrasse in Chanaan: verum cum Thare jam fatigatione et senio conficeretur, fessus substitit in itinere, puta in Mesopotamiæ urbe Haran, quæ vulgo Carrhæ dicitur, ubi M. Crassus Romanus dux a Parthis cladem accepit.
Tertio, verius est Thare in Mesopotamia, puta in Haran, lapsum esse in idololatriam, vel ex consuetudine istius gentis, vel adventu filii Nachor idololatræ ex Chaldæa, vel discessu et absentia ipsius Abræ, cum is ex Haran perrexisset in Chanaan. Id patet Josue cap. XXIV, 2, ubi sic dicitur: «Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abrahæ et Nachor, servieruntque diis alienis.» Trans fluvium, scilicet Euphratem in Mesopotamia, non autem in Chaldæa. Ita ex S. Augustino et Tostato Pererius.