Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Incipit hic pars tertia Geneseos. Prima enim est a cap. I ad VI, continens gesta ab Adamo usque ad Noe, et diluvium. Secunda a cap. VI, hucusque, continens gesta a Noe ad Abram. Tertia haec pars ab hoc capite ad cap. XXV, continet gesta Abrami. Hac ergo tertia parte Abram quasi pater credentium, sanctitatis et perfectionis exemplar nobis proponitur. Isque primo quasi incipiens virtutis iter usque ad cap. XVIII, inde ut in eo proficiens usque ad cap. XXII, exinde ut perfectus ad cap. XXV. Vide de laudibus Abrahae Philonem, S. Chrysostomum et Ambrosium, qui ait lib. I De Abraham cap. II: Magnus plane vir Abraham, et multarum virtutum clarus insignibus, quem votis suis philosophia non potuerit aequare. Et infra: Tentatur ut fortis, incitatur ut fidelis, provocatur ut justus: facto praevenit dictum Sapientum: Sequere Deum, etc.
Hoc ergo capite Abraham, evocatus a Deo ex Chaldaea patria sua, cum ampla promissione, peregrinatur in Chanaan, puta in Sichem et Bethel. Secundo, vers. 10, ob famem pergit in Aegyptum, ubi rapitur Sara a Pharaone; sed ob flagella a Deo immissa restituitur Abrahae.
Textus Vulgatae: Genesis 12:1-20
1. Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. 2. Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. 3. Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae. 4. Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. 5. Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot, filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, 6. pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananaeus autem tunc erat in terra. 7. Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. 8. Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra Orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab Occidente habens Bethel, et ab Oriente Hai: aedificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus. 9. Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad Meridiem. 10. Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi: praevaluerat enim fames in terra. 11. Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier, 12. et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: Uxor illius est: et interficient me, et te reservabunt. 13. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. 14. Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis. Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. 15. Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves, et boves, et asini, et servi, et famulae, et asinae, et cameli. 17. Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, ob Sarai uxorem Abram. 18. Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset? 19. Quam ob causam dixisti esse sororem tuam? ut tollerem eam mihi in uxorem. Nunc igitur ecce conjux tua: accipe eam, et vade. 20. Praecepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quae habebat.
Versus 1: Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua
I. Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere. Primo et potissimum Abram evocatus est ex Ur Chaldaeorum, et haec fuit prima ejus vocatio, ac deinde ex Haran in Chanaan, et haec fuit secunda vocatio, de qua hic agitur. Stephanus Act. VII, vers. 2, primam hanc vocationem innuit, dicens: Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, et dixit ad eum: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstrabo tibi.
Nota: S. Stephanus hic primam Abrahae vocationem adjungit secundae. Vestit enim secundam vocabulis et verbis primae, dicens: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstrabo tibi. Nam istae voces propriae sunt secundae vocationis, non primae. In prima enim vocatione Abram non est jussus exire de cognatione sua (siquidem Lot et Nachor secesserunt cum eo), nec est jussus venire in terram promissionis: hoc enim non statim, sed post aliquod tempus factum est. S. Stephanus ergo, quia rem compendio narrat, utramque vocationem sub una complexus est.
II. Stephanus ait Abrahae vocato in Mesopotamia, puta in Ur, quae est in Chaldaea. Respondeo: Stephanum Mesopotamiam late sumit, et sub ea comprehendit etiam Chaldaeam. Et hoc non est mirum: nam in vetustis historiis Mesopotamia saepe late sumitur, ut significet quidquid est inter Tigrim et Euphratem; Chaldaea autem, cum inter Tigrim et Euphratem sita sit, comprehenditur sub Mesopotamia late sumpta.
Hic ergo Abram vocatur secundo a Deo, qui ei dicit: Egredere, Hebr. Lech lecha, id est abi tibi, i. e. abi tua causa, pro tuo bono et commodo. Hoc ergo capite Deus Abram quasi proselytum et peregrinum facit, eumque a patria, cognatione et domo paterna educit, ut in terram Chanaan deducat, eumque fidei et obedientiae exemplar proponat. Vide Hebr. XI, 8.
Moral. et Allegor. Abram symbolum est cujuslibet Christiani, qui vocatur a Deo ut exeat de terra sua, id est de mundo, de cognatione sua, id est de vitiis et concupiscentiis, de domo patris sui, id est de diabolo, et veniat in terram promissam, id est in caelum. Ita S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. II.
Nota: Abram e Chaldaea, et deinde e Haran, vocatus et eductus a Deo, ibat tamen Chanaan versus sine duce, sine exercitu, sine commeatu, in terra incognita, inter gentes barbaras et idololatras, solam Dei promissionem et protectionem sequens. Haec fuit ingens Abrahae fides et obedientia, penes quos fere solos fuit fides et Ecclesia Dei usque ad Christum.
Tropologice, de triplici vocatione et renuntiatione vide Cassianum, initio Collationis 3. Nam Paphnutius Abbas, cap. vi, tria haec adaptat triplici abrenuntiationi. Prima est, ait, qua corporaliter universas divitias mundi facultatesque contemnimus; secunda, qua mores ac vitia, affectusque pristinos animi carnisque respuimus; tertia, qua mentem nostram de praesentibus universis ac visibilibus evocantes, futura tantummodo contemplamur, et ea quae sunt invisibilia concupiscimus.
De terra tua -- de Ur Chaldaeorum, quae est patria tua. De cognatione tua -- relinque cognatos tuos Chaldaeos idololatras. De domo tua -- Quin et domum tuam desere, domum, inquam, tam splendidam, tam caram, in Chaldaea; nec solum domum ipsam, sed et incolas domus, puta fratrem, patrem, et uxorem; si manere velint, relinque, et egredere solus, ut Deum vocantem sequaris. Ecce quot verbis, tot stimulis pungit, exercet et acuit Deus fidem et obedientiam Abrahae.
Nota hic in Abramo conditiones et dotes perfectae obedientiae. Prima est, obedire prompte et libenter. Secunda est, obedire simpliciter, quod fit cum judicium nostrum submittimus judicio Superioris. Abram enim exiit nesciens quo iret. Tertia est, obedire hilariter. Quarta est, obedire humiliter. Quinta est, obedire viriliter et constanter. Sexta est, obedire indifferenter: indifferens enim erat Abram ut iret quocumque eum vocaret Deus; Deo enim se totum resignabat. Septima est, obedire perseveranter: Abram enim tota vita peregrinatus est in Chanaan, ut obediret Deo. Ita Christus obedivit usque ad mortem, et mortem crucis. Denique Climachus, Gradu 4: Obedientia, ait, est perfecta abnegatio propriae animae et corporis, mors voluntaria, vita sine sollicitudine, navigatio sine damno, sepultura voluntatis, est iter facere dormiendo, suo onere aliis imposito.
Quam monstrabo tibi. Deus ergo vocans Abram non revelavit ipsi quonam esset eundum: sed id postea ei revelavit. Unde Apostolus fidem et obedientiam Abrami laudat dicens ad Hebr. XI: Fide, qui vocatur Abraham, obedivit in locum exire quem accepturus erat in haereditatem; et exiit nesciens quo iret.
Nota: Deus vocans Abramum revelavit simul se ei eundum esse in Chanaan, ut patet vers. 5, et cap. XI, vers. 31; sed non revelavit illi in quam partem Chanaan eum commigrare vellet; regio enim Chanaan ampla erat, et in multos reges partita. Quod hic dicitur, sic intellige: Veni in terram (id est, in illam terrae Chanaan portionem) quam monstrabo tibi, hebraice arecha, id est quam faciam te videre, quam oculis tuis ostendam.
Moraliter, discant hic cum Abramo fideles illud Nazianzeni, orat. 28: Nobis omnis terra, et nulla terra patria est, nulla terra erit nobis patria, cum caelum patriam nostram esse putabimus, et mundum exilium. Nam, ut ait Hugo Victorinus, lib. III Didasc. erud., cap. XX: Magnum virtutis principium est, ut discat paulatim exercitatus animus visibilia haec et transitoria primum commutare, ut possit etiam postmodum derelinquere. Delicatus ille est adhuc, cui patria dulcis est; fortis autem, cui omne solum patria est; perfectus vero, cui totus mundus exilium est. Ille mundo amorem fixit, iste sparsit, hic extinxit.
Cosmopolitae sumus, id est non uni urbi, sed toti orbi nati. Pontius in Vita S. Cypriani: Christiano, ait, totus hic mundus una domus est. S. Cyprianus, cum Proconsul ob fidem Christi minaretur ei exilium, dixit: Exul non erit, qui Deum in mente habebit, quia Domini est terra, et plenitudo ejus.
Versus 2: Faciamque te in gentem magnam (septem benedictiones)
Notat Cajetanus Abrahae, si Deo vocanti obediat, septem a Deo benedictiones, sive ingentia bona promitti. Primum est, principatus, seu paternitas magnae gentis, cum ait: Faciamque te in gentem magnam, ut scilicet ex te gens Judaeorum maxima nascatur, quae numero aequetur stellis caeli, et arenae maris.
Secundum est, frugum opumque copia, cum ait: Et benedicam tibi.
Tertium est, nominis celebritas et gloria, cum ait: Et magnificabo nomen tuum, ut scilicet cunctis saeculis, et toto orbe celebre sit nomen tuum, ut Abrahae nomine, fide et prosapia glorientur Judaei, Saraceni, Christiani.
Quartum est, complexio omnium benedictionum et bonorum, cum ait: Erisque benedictus; hebraice est thei beracha, sis benedictio, id est, ita plane per omnia sis benedictus, ut videaris esse ipsa benedictio, utque homines cuipiam benedicere volentes, te in exemplum statuant, dicentes: Fiat tibi, benedicat tibi Deus, sicuti fecit et benedixit Abrahae, quemadmodum Caesari in inauguratione olim acclamabant: Sit Augusto felicior, sit Trajano melior.
Quintum est, quod non solum tibi, o Abram, sed et amicis tuis benefaciam: Benedicam, ait, benedicentibus tibi, vers. 3.
Sextum est, quod tibi maleficis pariter malefaciam: Maledicam, ait, maledicentibus tibi. Huc alludit Balaam, Num. XXIV, 9: Qui, ait, benedixerit tibi, erit et ipse benedictus; qui maledixerit, in maledictione reputabitur.
Moraliter, nota hic quam utile sit habere viros sanctos sibi amicos, iisque esse benevolum et beneficum; et contra, quam malum sit iis detrahere, eos odisse, affligere et persequi: qui enim eos habet hostes, Deum sentiet hostem et vindicem.
Haec sex fere corporalia sunt et temporalia; septimum vero ac praecipuum spirituale est ac aeternum; de quo subdit, dicens:
Versus 3: In te benedicentur universae cognationes terrae
In te, id est in semine tuo, uti exponitur Gen. XXII, 17, hoc est in Christo, qui ex Abramo natus est, uti exponit S. Paulus ad Galat. III, 16, et S. Petrus, Act. III, 26. Quod enim Christo filio praestitum est, hoc et Abrahae parenti Christi praestitum est; per hoc enim spirituale et sanctum semen, puta per Christum, Abram factus est pater omnium credentium, q. d. Per Christum filium tuum, o Abram, perque fidem in Christum, omnes gentes benedicentur, id est justificabuntur, fientque amici et filii Dei, ac consequenter haeredes regni Dei, et aliquando audient: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Est ergo quod gaudeas, o Abram, quia per Christum filium tuum pater eris omnium fidelium, justorum et electorum. Ita Interpretes hic, et S. Hieronymus, Anselmus et alii in epist. ad Galat. III, 16.
Posset secundo, etiam sic accipi: in te, id est instar tui, ad tui imitationem et exemplum, q. d. Sicut tu per fidem, ita et omnes gentes per fidem, non per opera legis benedicentur, id est justificabuntur.
Adverte hic, sicut dicere Dei, utpote efficax, idem est quod facere (ipse enim dixit, et facta sunt): ita benedicere Dei, idem est quod benefacere et bona largiri. Jam quia maximum bonum est gratia et justitia, per quam fimus divinae consortes naturae, amici, filii haeredesque Dei et gloriae caelestis, hinc benedictio absolute posita, eamdem gratiam et justitiam per antonomasiam significat. Haec ergo Abrahae benedictio proprie significat hanc justificationem, tam Abrahae quam posterorum ejus, hoc est fidelium, qui per Christum renati Abrahae fidem imitantur.
Benedicentur. Male vertit Pagninus, in te benedicent se omnes gentes, dicendo scilicet: Utinam sim tam felix et benedictus, quam fuit Abram! Hebraeum enim nibrechu pure passivum est, scilicet conjugationis passivae niphal, proprieque significat benedicentur; non ergo significat actionem reflexam agentis in seipsum. Scilicet benedicent se: hoc enim est quod significaretur ab ultima conjugatione hitpael, et sic dicendum fuisset hitbarechu. Rursum, versio et sensus Pagnini plane excluditur versione et sensu S. Pauli, Galat. III, 8. Paulus enim citans hunc locum, ait: In te benedicentur omnes gentes, id est, omnes cognationes (tribus, familiae, gentes) terrae; sicut enim omnes gentes sine exceptione maledictae sunt et mortuae in Adam, ita et omnes benedictae sunt et justificatae in Christo.
Rursum, nota hic quod aliud Hebraeis est benedicere in niphal, aliud in hitpahel. Abrahamo enim promissa benedictio non tantum significat prosperari, sive de sua prosperitate sibi gratulari. Haec enim benedictio Abrahae promissa est justitia et salus, quam Christus mundo attulit.
Et si benedictiones Rabbinorum probas, qui a Deo Abrahae benedictiones praestitas sic distribuunt: nimirum contra omnes difficultates peregrinationis. Faciamque te in gentem magnam: contra defectum filiorum. Benedicam tibi: contra pauperiem. Magnificabo nomen tuum: contra obscuritatem. Erisque benedictus: contra maledictionem et contemptum peregrinorum. Benedicam benedicentibus tibi: contra malam famam. Maledicam maledicentibus tibi: contra malevolentiam. In te benedicentur universae cognationes terrae: contra sterilitatem.
Versus 4: Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Haran
Egressus est itaque Abram, sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Nota obedientiam Abrami, qui prompte secutus est Deum vocantem, relictis omnibus. «Exiit nesciens quo iret.»
Abram natus est anno Thare 70; rursum Abram egressus est de Haran annos natus 75: ergo egressus est de Haran, cum pater ejus Thare ageret annum ætatis 145. Post hunc Abrahæ egressum de Haran, vixit Thare adhuc 60 annis; mortuus est enim annum agens 205.
Dices: Quomodo ergo S. Stephanus, Actor. VII, asserit Abram exisse de Haran, post mortem Thare? Aliqui ex hoc loco, Actor. VII, putant Thare genuisse Abramum anno ætatis suæ non 70, sed 130. Sed hoc repugnat capiti præced., vers. 26, ubi diserte dicitur quod Thare anno ætatis suæ, non 130, sed 70, genuerit Abramum. Quod si his 70 annis addendos dicas alios 60, ut fiant 130, incertam facies, et turbabis totam S. Scripturæ chronologiam, quam Moses in Genesi tam ordinate pertexit.
Respondeo ergo, Abram ex Ur Chaldæorum cum Thare migrans in Haran, parvo tempore, et forte tantum aliquot mensibus, ibi cum patre substitit, ac mox valedicens patri, ex Haran cum Lot perrexit in Chanaan, eo enim primitus vocatus fuerat a Deo. Abram ergo in Chanaan, vivente adhuc patre, peregrinatus est ad sexaginta annos, quibus exactis moritur ejus pater Thare in Haran: redit ergo Abram in Haran, ut patrem sepeliat, et hæreditatem cernat, quo facto rursum revertitur in Chanaan.
De secunda Abrami ex Haran in Chanaan profectione loquitur S. Stephanus, Act. VII, cum ait: «Et inde (ex Haran) postquam mortuus est pater ejus (Thare), transtulit illum (Abramum) in terram istam» (Chanaan), ubi pro transtulit græce est μετῴκισεν, id est firmiter collocavit, sedem fixit. Post mortem enim Thare, Abram secundo veniens in Chanaan, ibi firmiter et jugiter mansit.
Hæc est ergo epitome annorum Thare: Thare anno 70 genuit Abram; anno vero 145 Thare patris sui, Abram ex Haran profectus est in Chanaan; anno postea 60 moritur Thare, scilicet anno ætatis suæ 205, qui fuit Abrahæ 135.
Nota: Ab hoc anno 75 vitæ Abrahæ, quo ipse a Deo ex Ur evocatus est in Chananæam, usque ad egressum filiorum Israel ex Ægypto, ad eamdem Chananæam possidendam, fluxerunt anni 430, ut patet Galat. III, 17; Exodi XII, 40.
Versus 5: Animas quas fecerat in Haran
Lot, filium fratris sui, — filium Aran: erat ergo Lot frater Saræ, uxoris Abrahæ.
Animas quas fecerat in Haran. «Facere,» Hebræis idem est quod parare, acquirere, sive per emptionem, sive per generationem, sive alio quovis modo. Rursum per animas synecdochice intelligit homines; nam pecora intellexit per substantiam, quæ præcessit. Substantia enim et opes priscorum fere erant pecora, q. d. Abram et Lot duxerunt secum tam pecora, quam homines, sive quos quasi servos emerant, sive quos servi et ancillæ eorum genuerant.
Secundo, Hebræi «facere animas» spiritualiter explicant: quia, inquiunt, Abram viros plurimos, et Sara mulieres multas ab infidelitate ad Dei cultum traduxerunt: itaque eas quasi Deo fecerunt et procrearunt; unde Chaldæus vertit, «et animas quas legi subjecerunt in Haran.»
Ex dictis facile patet fabulosum esse quod narrat Nicolaus Damascenus apud Josephum et Eusebium, scilicet Abramum, antequam veniret in Chanaan, vixisse Damasci, ibique quasi regem regnasse; et quod narrat Justinus, lib. XXXVI, cum ait: «Judæis origo est Damascena, nomen urbi a rege Damasco: post Damascum, Abraham, Moses, Israel reges fuere;» in quibus verbis tot pene sunt errores, quot verba.
Versus 6: Convallis illustris
Hebraice: ad elon more. Elon quercum et quercetum, indeque convallem, sive planitiem quercubus consitam significat; unde Chaldæus vertit, usque ad quercetum More; Septuaginta, usque ad quercum excelsam. Clare vertas, usque ad quercum, vel quercetum More, id est illustre: est enim hoc nomen proprium loci ita dicti, quod illustris esset, tum quercubus, tum agrorum amœnitate.
Est prolepsis: vocatur enim Bethel, quæ tum vocabatur Luza: nam postea a Jacobo vocata est Bethel, cap. XXVIII, vers. 19. Recte S. Ambrosius: «Ubi Bethel, ait, est, hoc est domus Dei, ibi et ara; ubi ara, ibi et invocatio Dei nostri.»
Versus 10: Descenditque in Ægyptum
Chananæa enim altior est Ægypto, ut eo pergens descendere debeat; hinc et Ægyptus ob exundationem et oblimationem Nili fertilior Chananæa, non sensit hanc Chananææ famem. Sapienter S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. II: «Exercetur, inquit, athleta Dei et duratur adversis: in desertum abiit, famem incidit, in Ægyptum descendit. Compererat in Ægypto lascivam esse juvenum luxuriam, etc., monuit uxorem ut sororem se diceret. Sara, ut tueretur maritum, mentita est germanitatem.»
Versus 13: Dic quod soror mea sis
Non mentitur Abram; erat enim Sara ejus soror eo sensu, quo dicam cap. XX, vers. 12.
Dices: Saltem Abram hic uxorem suam exponit adulterii periculo. Ita Calvinus, qui hic Abramum in lenocinii suspicionem vocat.
Respondeo negando idipsum: nam Abram Saræ tantum jubet tacere quod sit uxor, et vere dicere quod sit soror sua, idque ob præsens vitæ suæ periculum. «Periculum enim nunquam sine periculo pellitur.» Cavit ergo hic vitæ suæ Abram, ne, quia maritus, occideretur, quod cavere poterat et debebat; reliquum, quod cavere ob Ægyptiorum incontinentiam non poterat, Deo commendavit, videlicet ne uxor eriperetur et violaretur. Sciebat enim se in hoc præsertim articulo necessitatis, Deo curæ esse, cœpitque hic pater fidei contra spem in spem credere. Ita S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. XXXIII. Adde, confisus est Abram constantiæ et castitati Saræ (tot enim annis eam pudicissimam expertus erat) quod nunquam peccato consentiret.
Versus 15: Introducta est mulier in domum Pharaonis
Et nuntiaverunt. Hebraice est vaiiru, «et viderunt.» Ita et Septuaginta. Noster vero videtur legisse vaiaggidu, facile enim resh in daleth, et aleph in gimel commutatur.
In domum, — non ad stuprum, sed ad matrimonium, quasi conjux saltem secundaria regis futura, ut patet vers. 19.
Versus 16: Abram bene usi sunt
Hebraice est heteb, id est «benefecit,» scilicet Pharao (ac consequenter ad exemplum regis cæteri ejus aulici benefecerunt) Abramo.
Versus 17: Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis magnis
Non ob adulterium, quia nesciebat esse conjugem Abrahæ, sed ob vim Saræ illatam; quia invitam rapi jusserat. Vere S. Ambrosius, lib. II De Abraham, cap. IV: «Afflictiones, ait, viro forti coronæ sunt, invalido infirmitates sunt.»
Plagis maximis. Rabbini carnales plagam hanc putant fuisse fluxum seminis et impotentiam copulæ. Fabulæ hæ sunt Judaicæ.
Secundo, Josephus plagam hanc censet fuisse pestilentiam; rursum, tumultum et seditiones populares.
Tertio, Philo et Pererius censent fuisse morbos et dolores gravissimos; ita ut nec diu, nec noctu quiescere aut respirare Pharao posset.
Quarto, Catholici Doctores passim censent fuisse sterilitatem, tam hominum, quam animalium; hac enim pœna ob similem Saræ raptum punivit Deus Abimelech cap. XX, vers. 17 et 18. Hinc recte infert Procopius Saram apud Pharaonem castam et inviolatam permansisse. Deus enim qui hic injuriam Abrahæ, per Saræ raptum illatam, tam graviter vindicavit, multo magis eidem eamdem inviolatam servavit; unde hic impleri cœpit illud Psal. CIV, 14: «Non reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges.»
Videmus hic igitur primo, verum esse illud Psal. CXLV: «Dominus custodit advenam, pupillum et viduam suscipiet.» Videmus secundo, quantum Deus curet et protegat justos. Unus hic Abram justus plus Deo curæ est, quam Pharao cum omni regno, et propter unum justum etiam regem flagellat: quis igitur non libenter serviat Deo, qui tam fideliter suis adest et assistit? Videmus tertio, quod Deus specialis est vindex conjugii: nesciebat rex Saram esse uxorem Abrahæ, et tamen flagellatur cum tota domo, tantum peccatum est adulterium.
Unde S. Ambrosius lib. I De Abraham, cap. II: «Unusquisque, ait, se castum præbeat, alienum non affectet torum, nec latendi spe, aut faciendi impunitate alienam uxorem incestet. Adest præsul conjugii Deus, quem nihil lateat, nullus evadat, nemo irrideat. Vicem absentis mariti tuetur, servat excubias, imo sine excubiis deprehendit reum, antequam faciat quod paraverit. Et si maritum, adulter, fefelleris, non falles Deum; et si maritum evaseris, et si judicem fori luseris, non evades judicem totius mundi. Ille gravius ulciscitur injuriam inopis, contumeliam imprudentis mariti.»
Subdit S. Ambrosius Abram meritum esse hanc Dei tutelam per pietatem, qua Deo jubenti ut in Ægyptum descenderet, obedivit. «Nam quia studio obeundi cœlestis oraculi, uxorem quoque in periculum deduxit pudoris, etiam castimoniam conjugii defendit,» scilicet Deus. Sic in Vitis Sanctorum legimus, Monachos a suis Abbatibus missos ad feminas pietatis causa, cum libidinis stimulo tentarentur, obedientiæ merito et præsidio, orandoque tentationem superasse. Tantas vires, tantam tutelam in periculis præstat obedientia.
Domum ejus. — Nam aulici ejus et domestici ad Saræ raptum et detentionem concurrerant et juverant.
Versus 18: Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset?
Scivit id Pharao revelante Deo, ait S. Chrysostomus. Addit Josephus sacerdotes Ægyptiorum, in hac plaga deos, vel potius dæmones suos consulentes, idipsum Pharaoni indicasse. Potuit denique Pharao, tale quid suspicans, Saram interrogare, et ex ea veritatem cognoscere, uti factum esse putat Pererius.
Ut tollerem, — ut non dubitarem eam (putans esse liberam) tollere mihi in uxorem.
Tradit Josephus Ægyptios ab Abramo mathesin didicisse. Verum a Josepho, Mose et Hebræis in Ægypto habitantibus potius id factum esse videtur, idque indicatur Psal. CIV, 21; nam Abram non videtur diu hæsisse in Ægypto.