Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Abram a Lot se separat. Lot Sodomam eligit, Abram Chananaean; quam vers. 14, ei Deus ostendit et promittit.
Textus Vulgatae: Genesis 13:1-18
1. Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. 2. Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. 3. Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai: 4. in loco altaris quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini. 5. Sed et Lot, qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. 6. Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. 7. Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in terra illa. 8. Dixit ergo Abram ad Lot: Ne, quaeso, sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. 9. Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. 10. Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus venientibus in Segor. 11. Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab Oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. 12. Abram habitavit in terra Chanaan: Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. 13. Homines autem Sodomitae pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. 14. Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos, et vide a loco, in quo nunc es, ad Aquilonem et Meridiem, ad Orientem et Occidentem. 15. Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. 16. Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit. 17. Surge, et perambula terram in longitudine, et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. 18. Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit et habitavit juxta convallem Mambre, quae est in Hebron: aedificavitque ibi altare Domino.
Versus 1: Abram de Aegypto Ascendit
Ad australem plagam — respectu Chananaae, sive Judaeae; ad hanc enim semper plagas mundi accommodat S. Scriptura, utpote Judaeis scripta; erat ergo hic locus Judaeae australis, Aegypto vero aquilonaris: rediit enim Abram in Bethel, unde exierat.
Versus 4: In Loco Altaris
In loco altaris — ad locum altaris, in quo scilicet cap. XII, vers. 8, altare erexerat. Patet ex Hebraeo.
Versus 5: Lot Qui Erat cum Abram
Qui erat cum Abram. Hisce verbis significat Moses, quod Lot propter societatem Abrahae fuerit a Deo benedictus et locupletatus.
Tabernacula — papiliones, in quibus ipse cum sua familia degebat: nec enim in domibus, sed in casulis, quasi peregrini degebant, ad Hebr. cap. XI, vers. 9.
Versus 6: Nec Poterat Eos Capere Terra
Nec poterat eos capere terra. Eadem Chananaae portio non sufficiebat ad pascua, quibus alerentur tot tantique greges utriusque. 'Seculare vitium, ait S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. III, ut divites terra non capiat. Nihil enim satis est divitum cupiditati. Quanto ditior quis fuerit, tanto avidior ad possidendum est. Extendere agri terminos cupit, et vicinum excludere. Numquid hujusmodi Abraham? minime. Tamen ut minime avarus electionem offert, ut justus dissensionem amputat.'
Versus 7: Rixa Pastorum
Unde facta est rixa — dum quisque pastorum meliora pascua suis gregibus assignat. Vide hic quomodo opes pariant lites et rixas, etiam inter fratres et cognatos amicissimos, unde S. Chrysostomus, homil. 33: 'Aucta sunt, ait, armenta, multiplicati greges, affluxerunt divitiae multae, et statim discinditur concordia. Antea erat pax et charitatis vinculum, nunc rixa et contentio; ubi enim meum et tuum, illic omne litium genus; ubi autem haec non sunt, ibi secura versatur pax et concordia.' Hinc de primis Christianis, ait Lucas IV, 32: 'Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una.' Causam subdit: 'Nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.'
Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in terra — q. d. Ne ergo ab eis invaderetur et opprimeretur Abram ejusque familia, cum Lot contendens et dimicans; rursum, ne Chananaei hisce pastorum rixis scandalizarentur, itaque blasphemarent Abrahae familiam fidelem et religiosam, ac consequenter magis averterentur ab ejus fide et religione, Deoque vero: hac de causa voluit Abraham separari a Lot, itaque omne eorum scandalum tollere.
Versus 8: Fratres Enim Sumus
'Fratres enim sumus.' 'Fratres,' id est cognati; erat enim Lot Abrahae ex fratre nepos.
Versus 9: Si ad Sinistram vel Dexteram
'Ecce universa terra coram te est' — in tua est potestate et electione, licet tibi eam partem regionis eligere, quae tibi placuerit; hanc enim tibi incolae libenter vendent aut locabunt.
Abram patruus dat hic suo nepoti Lot optionem, ut eligat regionem quam velit. Hinc videtur orta veterum consuetudo in divisione haereditatis inter fratres, ut frater major quasi prudentior, haereditatem in aequas partes dividat, minor vero eligat (ut sic neuter se deceptum esse queri possit), quod laudat S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. III, et Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. XX. 'Cujusmodi, inquit Ambrosius, debeat esse divisio, Patriarcha docet: firmior dividat, infirmior eligat, ne habeat quod queratur. Electionis enim suae partem non poterat calumniari. Non residet occasio resiliendi, cui datur optio eligendi.'
'Si ad sinistram.' Per sinistram intelligit Septentrionem, per dexteram Meridiem. Ita Chaldaeus et Vatablus. In Hebraeo pulchre verbum verbo opponitur; habet enim sic: 'Si tu sinistrabis, ego dextrabo; si tu dextrabis, ego sinistrabo,' hoc est, si tu sinistram elegeris, ego eligam dextram, et contra. Praeclare S. Ambrosius, lib. II De Abraham, cap. VI: 'Dixit, ait, ante nos vir ex philosophiae profectus disciplina, quatuor haec bono viro inesse, ut elaboret primum, ut omnes amicos faciat; secundum, ut si non potest amicos facere, certe nec inimicos; tertium, ut si nec istud suppetit, ex sententia discedat; quartum, si quis cedentem persequitur, vindicet se, ut potest; sed illa tria in Abrahae non sermonibus nudis, sed veris operibus agnoscimus. Quartum autem non ita est, quando etiam circa cedentem servavit affectum parentis, ut eum non solum non persequeretur, sed etiam captum erueret ac liberaret.'
Versus 10: Circa Regionem Jordanis
Omnem circa regionem Jordanis. Vatablus vertit, universa aequora campi Jordanis; Chaldaeus, omnem planitiem Jordanis.
'Sicut paradisus Domini.' Hebraice kegan adonai, sicut hortus Domini, quem scilicet Deus Adamo instruxerat et adornaverat, Genes. II, 8: ita S. Augustinus; et sicuti quilibet alius hortus amoenissimus, qui a Deo vel factus est, vel fieri potest.
'Et sicut Aegyptus venientibus in Segor,' q. d. Sicut ea pars Aegypti, qua itur in Segor: haec enim irrigatur a Nilo, ideoque fertilissima est. Verum quia haec pars Aegypti pari modo Sodomam et Gomorrham respicit, quae nobiliores erant urbes quam Segor, quas proinde potius quam Segor nominasset hic Moses; hinc secundo, et magis apte ac genuine, 'venientibus in Segor' refert non ad 'sicut Aegyptus,' sed superius ad 'regionem Jordanis, quae universa irrigabatur venientibus (veniendo) in Segor,' q. d. Tota Pentapolis ante subversionem, maxime a loco in quo tunc erat Abram, eundo versus Segor, irrigua erat et fertilissima, sicut paradisus, et sicut Aegyptus, quam Nilus fecundat. Ita S. Augustinus, Cajetanus, Pererius.
Versus 11: Elegit Sibi Lot
'Elegitque sibi.' Permisit Deus in hac electione sua Lot decipi, tum ut ejus exemplo et conversatione Sodomitae ad peccatorum odium, et virtutis amorem excitarentur; tum ut discamus amoeniora non praeferre salutaribus, nec sequi in electione nostram cupiditatem. 'Infirmior, ait S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. III, 'amoeniora eligit, utiliora fastidit. Plerumque enim ubi fructus impares sunt, prudentior amaeniora declinat. Cito invidiam movent, cito in se excitant mentem avari,' etc.
'Recessit ab Oriente.' Dices: Lot ibat ad Jordanem et Pentapolim, quae sunt ad Orientem; ergo non recessit ab Oriente, sed ad eum accessit. Respondent aliqui esse enallagen praepositionis: 'ab' enim poni pro 'ad,' 'versus'; hebr. enim est, profectus est ab Oriente, hoc est versus Orientem. Tantum enim vult dicere Lot secessisse ab Abraham; ille enim Orientem, hic Occidentem peragravit, q. d. Lot recessit ab Abraham versus Orientem.
Secundo, alii cum Pererio respondent Lot recessisse ab Oriente, quia non directe rectoque itinere ex Bethel perrexit ad Orientem; sed lateraliter reflexit iter ad Pentapolim, quae respectu Bethel partim erat ad Orientem, partim ad Meridiem. Cum enim veniret ex Meridie, puta ex Aegypto, in Bethel, non recta perrexit ad Orientem, sed reflexit viam ad Meridiem, unde venerat.
Tertio et genuine, Orientem hic Moses vocat locum, in quo consistebant Lot et Abraham, cum se ab invicem diviserunt, nimirum eum de quo dixit cap. XII, 8: 'Et inde transgrediens ad montem qui erat contra Orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab Occidente habens Bethel, et ab Oriente Hai.' Hic ergo locus, in quo facta est separatio Lot ab Abraham, ut patet cap. XIII. 3, vocatur Oriens, quia erat contra Orientem Bethel, et ab Oriente habebat Hai. Sensus ergo est: Lot recessit ab Oriente, id est a loco in quo cum Abraham fecit pactum separationis, qui ob respectus jam dictos a Mose vocatur Oriens.
'Alterutrum a fratre suo.' Hebraice 'a vir a fratre suo,' id est alter ab altero, frater a fratre, puta patruus a nepote.
Versus 12: Abram Habitavit in Terra Chanaan
'Abram habitavit in terra Chanaan.' 'Chanaan' hic nomen est unius gentis et partis terrae promissionis, sitae juxta mare Mediterraneum et fluenta Jordanis. Chananaeus enim fuit unus e septem populis habitantibus in terra promissionis, quos expulerunt Hebraei; a quo quasi praecipuo tota regio dicta est Chanaan, vel Chananaea; et hoc sensu etiam Lot habitans in Sodomis, habitavit in Chanaan. Sed arcte accipiendo vocem Chanaan, uti hic capitur, Abram in Chanaan, Lot vero non in Chanaan, sed in Sodomis habitavit. Sodoma autem non Chananaorum proprie, sed Pherezaeorum erat, inquit Tostatus.
'Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis' — scilicet Lot proficiscens et peregrinans cum suis gregibus, obibat oppida et campos Jordanis, usque ad Sodomam, ut clare habent Hebraea.
Versus 13: Sodomitae Pessimi Erant
'Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino' — hoc est, eximii et gravissimi peccatores; quia quae Dei sunt, vel coram Deo, haec magna et eximia sunt. Peccata haec, vel potius peccatorum horum originem, explicat Ezechiel cap. XVI, 49, cum ait: 'Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius' (Septuaginta vertunt, 'deliciis affluebat ipsa et filiae ejus, et gloriabantur magnifice'), 'et manum egeno et pauperi non porrigebant.' Q. d. Haec fuit quintuplex Sodomae iniquitas, eaque radix et origo caeterarum, scilicet libidinum portentosarum: nimirum prima Sodomae iniquitas, fuit superbia; secunda, saturitas panis et ciborum, puta comessatio et compotatio; tertia, abundantia et luxus rerum omnium; quarta, otium. Quaeritur, Aegysthus quare sit factus adulter: In promptu causa est, desidiosus erat.
Quinta, immisericordia. Unde S. Hieronymus in citatum versum Ezech., sic ait: 'Superbia, saturitas panis, rerum omnium abundantia, otium et deliciae peccatum sodomiticum est; et propter hoc sequitur Dei oblivio, quae praesentia bona putat esse perpetua, unde de Israele scriptum est: Manducavit et bibit, et saturatus est, et impinguatus, et calcitravit dilectus. Quod sciens sapientissimus omnium Salomon ita precatur: Tribue mihi necessaria et quae sufficiant, ne saturatus mendax fiam, et dicam: Quis me videbit? aut pauper effectus, furer, et pejerem nomen Dei mei.' Hactenus S. Hieronymus.
Secundo, Sodomitae erant peccatores coram Domino, id est palam, publice in oculis solis hujus, ipso Deo et sole spectante inverecunde peccabant, q. d. Sodomitae non tantum iniquissimi erant, sed et impudentes, Dei hominumque contemptores.
Tertio, Hebraeum ladonai, quod Noster vertit coram Domino, potest cum Vatablo verti, in Dominum, contra Dominum.
Eo major fuit virtus Lot, quod inter pessimos optimus fuerit, uti docet S. Petrus II epist. II, 7, et S. Gregorius, lib. I Moral. cap. 1.
Versus 15: Omnem Terram Quam Conspicis
'Omnem terram quam conspicis.' Probabile est quod sentit Pererius, scilicet Deum, vel angelum vice Dei, Abramo vigilanti (aeque ac Mosi Deuter. XXXIV, 1) objecisse imaginem totius terrae promissionis (hanc enim totam naturaliter, tantum circumspiciendo, pervidere non poterat Abram) et singularum ejus partium, in qua omnia quae in illa terra spectatu digna erant, proprie, distincte ac liquido cerneret. Sic enim diabolus Christo ostendit omnia regna mundi et gloriam eorum, Matth. IV, 8. Sic S. Benedictus, Deo eum elevante, vidit totum mundum, velut exiguum globum in aere pendulum, sub uno solis radio oculis suis subjectum, uti refert S. Gregorius lib. II Dialog. cap. XXXV.
'Tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.' 'To' et exegeticum est, idemque valet, quod 'id est'; Abrahae enim censetur dari quod semini ejus et posteris datur, juxta Can. 13. Ita S. Chrysostomus et Cajetanus. Promittitur ergo hic ad litteram Hebraeis possessio terrae Chanaan in sempiternum; non absolute, sed respective, scilicet quamdiu durabit hoc semen, id est populus et respublica Hebraeorum. Jam enim disperso et everso ejus regno, et republica, quid mirum si terram hanc, in qua rempublicam et regnum suum habebant, amplius non obtineant?
Adde cum S. Thoma, vel potius Thoma Anglico, Pererio et aliis, promissionem hanc esse conditionalem; promittitur enim Hebraeis Chananaea hac conditione, si videlicet ipsi vicissim Deo obediant, ejusque legem et cultum servent, ut patet Levit. XXVI: quod quia non fecerant Judaei, hinc Deus rescidit sua pacta et promissa, eosque afflixit et evertit, uti eis comminatus fuerat Levit. XXVI.
Nota: Deus hic remuneratur Abrahae mansuetudinem et magnanimitatem, qua Lot, licet juniori, cesserat meliora pascua, q. d. Tu prius Lot, pacis causa, cessisti Pentapolim; ideo ego nunc tibi majora do. 'Omnem, ait, terram quam conspicis tibi dabo.' Vide quam largiter Deus remuneret, si quid pacis causa relinquatur. Parum cesserat Abram ipsi Lot, et nunc universam terram accipit. Unde S. Ambrosius, lib. II De Abraham, cap. VII: 'Hinc, ait, tanquam ex fonte hauserunt Stoici philosophici dogmatis sententiam, omnia sapientis esse. Oriens enim et Occidens, Septentrio et Meridies, portiones sunt universitatis. His enim totus mundus includitur. Haec cum promisit Deus daturum se Abrahae, quid aliud declarat, nisi sapienti et fideli praesto omnia, deesse nihil? Unde et Salomon in Proverb. cap. XVII, ait: Ejus qui fidelis sit, totus mundus divitiarum.' Et mox: 'Quomodo sapientis totus mundus est? Quoniam ipsa natura dat illi sortem omnium, etiamsi ipse nihil possideat. Domina est et possessor sapientia, quae sua putat naturae munera, quoniam in usum hominum data sunt, nec ullis indiget, etiamsi desint ei ad victum necessaria. Sapiens suum judicat quidquid naturae est, qui vivit secundum naturam. Non enim amittit jus suum, qui meminit se ad imaginem Dei factum, et ad homines a Deo dictum: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini in ea, et imperate piscibus maris, et volatilibus coeli, et omnibus pecoribus, et omni terrae, et omnibus quae repunt super terram. Et novit, quia sapientia mater omnium est, et orbem terrarum possidet.' Anagogice, idem accipit 'terram resurrectionis, quam promisit patribus nostris, fluentem lac et mel, suavitatem vitae, jucunditatis gratiam, splendorem gloriae, cujus haeres primus factus est primogenitus a mortuis Dei Filius Jesus Christus.'
Ita S. Chrysostomus, hom. 34: 'Sciebat, ait, Patriarcha cedentem minoribus, assecuturum majora, et cessit Loto, regionemque deteriorem elegit, ut contentionis resecaret occasionem, et servata virtute sua peculiari totam domum pacatam redderet.' Et anterius: 'Nihil animam ita in tranquillitate et quiete esse facit, ut mansuetudo et modestia: Haec omni diademate se possidenti est utilior,' etc.
Anagogice, promittitur hic spirituale semen Abrahae, id est, fideles et electi plurimi; eisque terra viventium in coelis, proprie in sempiternum possidendam, Deus hic pollicetur. Ita ex Apostolo Rom. IV, 16, S. Augustinus, XVI De Civit. XXI.
Versus 16: Sicut Pulverem Terrae
'Sicut pulverem terrae.' Id est, plurimos, et pene innumerabiles dabo tibi posteros. Est hyperbole. Nam in rigore arithmetico clarum est longe plures esse arenas in terra, quam sint, fuerint, ac futuri sint Judaei.
Symbolice Isidorus Pelusiota, lib. III, ep. 296, notat posteros Abrahae hic comparari pulveri terrae, cap. XV vero, vers. 5, stellis coeli: quia ex iis alii futuri erant sapientes et sancti, coelestes, sublimes et illustres instar stellarum coeli; alii vero insipientes et pravi, terrestres, viles, obscuri, ideoque dispergendi in omnem terram instar arenae vento agitatae.
Versus 17: Perambula Terram
'Perambula.' Non praecepit, sed offert, q. d. Si vis scire quanta sit haec terra, perambula eam, miraberis, et gaudebis. Ita S. Chrysostomus; nec enim reipsa Abram totam Chananaean perambulavit.
Versus 18: Convallis Mambre in Hebron
'Convallem Mambre.' Hebraice est, elon Mambre, id est, quercus et quercetum Mambre. Haec ergo convallis quercubus erat consita; dicta est Mambre a possessore, qui vocabatur Mambre, de quo cap. XIV, 13.
'In Hebron' — in territorio Hebron, juxta Hebron.
'Aedificavitque ibi altare Domino.' Abram religiosus ubique Domino erigit altaria, dicitque Deo: 'A te principium, tibi desinet.' Non ergo Abrahae filii sunt Novantes, qui aras evertunt.