Cornelius a Lapide

Genesis XIV


Index



Synopsis Capitis

Babylonii bello superant Pentapolitas: inter eos capitur et Lot, quem Abram vers. 14, liberat caesis Babyloniis: quare laetus pro victoria Abram, vers. 18, decimas dat Melchisedeco, et ab eo benedicitur.



Textus Vulgatae: Genesis 14:1-24

1. Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel, rex Sennaar, et Arioch, rex Ponti, et Chodorlahomor, rex Elamitarum, et Thadal, rex Gentium, 2. inirent bellum contra Bara, regem Sodomorum, et contra Bersa, regem Gomorrhae, et contra Sennaab, regem Adamae, et contra Semeber, regem Seboim, contraque regem Balae, ipsa est Segor. 3. Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quae nunc est mare salis. 4. Duodecim enim annis servierant Chodorlahomor, et tertio decimo anno recesserunt ab eo. 5. Igitur quarto decimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, 6. et Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine. 7. Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum qui habitabat in Asasonthamar. 8. Et egressi sunt, rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: 9. scilicet adversus Chodorlahomor, regem Elamitarum, et Thadal, regem Gentium, et Amraphel, regem Sennaar, et Arioch, regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. 10. Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum et Gomorrhae terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. 11. Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt: 12. nec non et Lot et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. 13. Et ecce unus qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant foedus cum Abram. 14. Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. 15. Et divisis sociis irruit super eos nocte, percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci. 16. Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. 17. Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus, postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis. 18. At vero Melchisedech, rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, 19. benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit coelum et terram: 20. et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. 21. Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, caetera tolle tibi. 22. Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem coeli et terrae, 23. quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: 24. exceptis his, quae comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre: isti accipient partes suas.



Versus 1: Amraphel, Rex Sennaar

AMRAPHEL, REX SENNAAR, — rex Babylonis, uti dixi cap. XI, vers. 2. Hic ergo Amraphel videtur tertius aut quartus fuisse a Nemrod, primo rege et tyranno Babylonis. Rursum, hic Amraphel fuit primus et praecipuus hujus belli dux.

Dices: Quomodo ergo Josephus hoc bellum vocat bellum et exercitum Assyriorum? Respondeo: Sub Assyriis Babylonios intelligit, jam enim una eademque erat monarchia Assyriorum et Babyloniorum: omnes enim hi reges subditi fuerunt regi Assyriorum, scilicet Nino monarchae.

Videtur ergo Ninus, translata monarchia ex Babylone in Ninivem, alium regem vel viceregem in Babylone constituisse, cujus hic Amraphel fuerit successor.

Nota: Hoc bellum videtur contigisse quinque circiter annis post egressum Abrahae de Haran in Chanaan, qui contigit anno Abrahae 75, Gen. XII, 4. Nam gesta Abrahae, a cap. XII hucusque, facile quinque annos exposcunt; uti et quinque annos exposcunt, quae ab hoc cap. narrantur usque ad cap. XVI, scilicet usque ad nativitatem Ismaelis, quae contigit anno decimo a vocatione Abrahae, ut patet cap. XVI, vers. 3.

Contigit ergo hoc bellum sub annum Abrahae 80, qui fuit Nini junioris trigesimus. Nam Abram natus est anno 43 Nini senioris, qui universim regnavit annos 52. Novennis ergo erat Abram, cum mortuus est Ninus senior. Huic Nino successit uxor Semiramis, quae regnavit 42 annis. Huic deinde successit filius Ninus junior, qui regnavit annis 38; ejus ergo annus 80 Abrahae incidit in 29 vel 30 Nini junioris.

ET ARIOCH, REX PONTI. — Hebraei, Chaldaeus et Septuaginta habent, rex Ellasar. Forte haec est urbs Coelesyriae, quae a Stephano vocatur Ellas, alio nomine Pontus dicta, uti vertit hic noster Interpres. Aliter Tostatus et Pererius, qui per Pontum hic Hellespontum intelligunt: ut Arioch hic fuerit rex Hellesponti, indeque aliis regibus hic nominatis in auxilium venerit. Verum hi nimis remote hunc Arioch in Pentapolim accersunt.

CHODORLAHOMOR, REX ELAM, — rex Persarum, qui ab Elam filio Sem prognati, dicti sunt Elamitae et Elymaei. Ita Diodorus. Hic Chodorlahomor videtur fuisse fax belli: alios enim reges accendit in Pentapolitas, ut eos olim a se subjugatos, et jam rebellantes, rursum sub jugum suum mitteret.

ET THADAL, REX GENTIUM, — rex Galilaeae superioris, quae dicta est Gentium, eo quod a vicinis gentibus, Arabibus et Aegyptiis, teste Strabone, lib. XVI, propter fertilitatem et mercimoniorum ob insignes portus opportunitatem, incoleretur; ideoque postmodum a Judaeis, illi Galilaeae nomen indentibus, dicta est Galilaea Gentium. Ita Andreas Masius in Josue cap. XII, vers. 9.

Aliter Lyranus et Tostatus hic gentes accipiunt, scilicet errones et profugos ex variis gentibus, quibus asylum in suo regno dederit hic Thadal.


Versus 2: Balae, Ipsa Est Segor

BALAE, IPSA EST SEGOR. — Quae prius dicebatur Bala, postea dicta est Segor, id est parva: postquam scilicet Lot illi quasi parvae veniam a Deo impetravit, ut in eam se reciperet, ne communi Pentapolis incendio conflagraret, ut patet cap. XIX, vers. 22.

Symbolice S. Ambrosius, lib. II De Abraham, cap. VII: 'Quinque reges, ait, quinque sensus corporis nostri sunt, visus, odoratus, gustus, tactus, auditus. Quatuor reges, illecebrae corporales atque mundanae sunt: quoniam et caro hominis, ut mundus, quatuor constat elementis. Merito reges dicuntur, quia habet suum culpa dominatum, habet regnum grande. Sensus igitur nostri facile delectationibus saecularibus se dedunt, et quadam earum potestate capiuntur. Corporales enim delectationes et illecebras hujus saeculi non vincit, nisi mens quae fuerit spiritualis, adhaerens Deo et se totam a terrenis separans. Deflexio (hoc enim significat hebraice Lot) omnis his capitur.'


Versus 3: Vallis Silvestris et Mare Salis

IN VALLEM SILVESTREM, QUAE NUNC EST MARE SALIS, — in vallem pulchram, et instar nemoris arboribus consitam, quae post conflagrationem Sodomae versa est in lacum asphaltitem, ideoque dicta est mare salsum. Pentapolis enim, post conflagrationem, aquis iis salsis a Deo est obruta, ut nullum animal ibi vivere possit, unde et vocatur mare hoc Mortuum.


Versus 4: Recesserunt

RECESSERUNT. — Hebraice maradu, rebellarunt, jugum excusserunt.


Versus 5: Raphaim et Aliae Gentes

PERCUSSERUNTQUE RAPHAIM. — Narrat hic obiter Moses, quod Chodorlahomor cum suis, antequam bellum suis rebellibus Pentapolitis inferret, prius vastarit quatuor gentes eis vicinas, ne rebellibus opem ferre possent: puta Zuzim, Emim, Chorraeos et Raphaim. Raphaim videntur fuisse gigantes, posteri Rapha gigantis, et habitasse in terra Basan, quae idcirco dicta est terra gigantum, Deuteron. III, 13.

Putant Rabbini Raphaim dici ab Orpha, nuru Noemi, Ruth. cap. I; ab Orpha enim natum esse Goliath gigantem, quem occidit David. Idem sensit Prudentius in Hamartigenia, dum loquens de Orpha, ait illam contempta Noemi, maluisse 'semiferi stirpem nutrire Goliae.' Verum haec est fabula, nam Orpha per ain, Rapha sine ain scribitur: ain autem nunquam ex themate excidit.

Secundo, Forerius in Isaiae XXVI, 14, putat 'Raphaim' dici a rapha, id est mederi, sanare: gigantes enim erant homines sani, firmi, torosi.

Tertio, alii 'Raphaim' deducunt a rapha, id est dissolvere, quia gigantes suo tantum aspectu vasto et horribili vires ac nervos hominum dissolvebant.

Quarto, Pineda in Job XXVI, 5, et Sanchez in Isaiae XXVI, 14, putant 'Raphaim' dici a Rapha, patre Goliath, qui quatuor filios gigantes genuit, II Reg. XXI; inde quivis gigantes dicti sunt 'Raphaim.' Sic Enakim dicti sunt gigantes a primo eorum parente Enac. Verum obstat quod Moses hebraice scribens vocet eos 'Raphaim:' ergo diu ante Davidem et Goliath gigantes vocabantur 'Raphaim,' tempore Mosis et Josue; nam in libro Josue saepius fit mentio 'Raphaim.' Videntur ergo 'Raphaim' dicti et orti a parente suo Rapha, qui Mose fuit antiquior.

Responderi posset Mosen non vocasse eos 'Raphaim,' sed 'Nephilim,' aut 'Enakim;' sed compilatorem Pentateuchi usitato tum nomine vocasse eos 'Raphaim,' sicut Gen. XIV, 14, urbs Dan, quae tempore Mosis Lesem, postea vero a Danitis occupata vocata est Dan. Verum rursum obstat quod compilator hic Pentateuchi fuerit Josue vel alius ei coaevus, qui longe praecessit tempora Davidis et Goliath. Accedit quod Enakim fuerint tempore Mosis, ut patet Deuter. I, 28. Constat autem eos tunc ita vocatos a patre suo Enac, qui Mosen praecessit: ergo idem dicendum est de 'Raphaim.'

IN ASTAROTHCARNAIM. — Hebraice est, in Astaroth Carnaim, id est Astaroth cum duobus cornibus, sive bicornem. Haec fuit regia Og regis Basan, Jos. xii, et urbs trans Jordanem, sic dicta ab idolo Astarte bicorni, quod ibi colebatur. Erat autem Astarte dea vel deus Sidoniorum, teste Scriptura III Reg. XI, 5. Astarte autem idem est quod Luna; Luna autem bicornis est quando crescit vel decrescit. Ita Pererius.


Versus 6: Chorraei

ET CHORRAEOS. — Vox Choraei significat troglodytas, id est sub terra in speluncis et cavernis habitantes. Verum hic proprium est nomen gentis habitantis in monte Seir, puta in Idumaea, quam postmodum expulit Esau.


Versus 7: Fons Misphat et Cades

FONTEM MISPHAT, IPSA EST CADES. — Id est fontem judicii; ita dictum, vel quia ibi Deus judicavit et punivit Pentapolitas, vel quia ibi Deus judicavit Mosen et Aaron. Numer. XXVII, 14: ibi enim Moses cum Aaron percussit petram, et eruperunt aquae. Cades est in confinio Idumaeae et deserto Sin.

OMNEM REGIONEM AMALECITARUM. — Dices: Nondum natus erat Amalec, qui fuit nepos Esau, hic cap. XXXVI, 12. Respondeo: Moses per anticipationem vocat hanc regionem 'Amalecitarum,' quia postea ab Amalecitis possessa fuit. Sicut et hic Cades, quae tum ita non vocabatur, per anticipationem ita vocatur.

ASASONTHAMAR. — Haec est Engaddi, ut patet II Paral. XX, 2, sic dicta ab asason, id est praecisio, et thamar, id est palma: quia ibi erant palmeta in quibus incidendis et recidendis Amorrhaei occupabantur.

ASASONTHAMAR, q. d. Urbs palmarum. Fuit haec Amorrhaeorum urbs, postea Engaddi dicta. Ita ex S. Hieronymo, Eucherio, Chaldaeo Adrichemius.

Caetera nomina propria sunt locorum. Vide hic morem Dei, qui solet impios per impios punire: sunt enim impii virga et flagellum Dei. Sic Judaeos punivit per Chaldaeos, Chaldaeos per Persas, Persas per Graecos, Graecos per Romanos, Romanos per Gothos.

ASTAROTHCARNAIM. Astaroth vel Astarte fuit dea Syrorum et Palaestinorum, quam Graeci et Latini Dianam et Junonem vocarunt; unde et S. Augustinus hic, Quaest. 16, asserit lingua Punica, quae ex Hebraea descendit, Junonem vocari Astartem. Jam Diana haec est luna, diciturque Astaroth Carnaim, id est bicornis. Dicta ergo videtur haec urbs Astarothcarnaim, a Dianae idolo quod in ea colebatur. Dianam enim, eo quod eadem esset luna, solere pingi et fingi cum lunula bicorni in fronte, docent veteres statuae et numismata. Ita Delrio.

Aliter R. Nehemannus: putat enim ipse hanc Astartem dici Carnaim, id est bicornem, eo quod sita esset urbs haec cum suo Astartis idolo in bicorni, seu bicolli monte.

Secundo et certius, Pererius putat, idem esse Misphat et Meribe: fons enim Misphat idem est cum aquis Meriba, id est contradictionis, Numer. xx, 13. Dicitur ergo hic fons Misphat, id est judicii, vel Meriba, id est litis, jurgii, murmuris et contradictionis, quia ibi Judaei ob defectum aquae murmurarunt contra Dominum, et cum eo quasi lite et judicio expostularunt. Verum quia Deus hanc litem miraculo vicit et diremit, dum miraculose ex petra dedit aquas, itaque sanctificatus fuit in eis: hinc fons hic et locus postea dictus est Cades, id est sancta, ut patet Num. xx, 13. Fons hic situs est contra Petram Arabiae. Vide Adrichomium.


Versus 10: Putei Bituminis

Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Addit hoc Moses, ut significet regem Sodomae cum suis hunc locum ad conflictum elegisse, eo consilio et dolo, ut hostes Babylonii horum locorum ignari, utpote peregrini, in hos puteos pugnando corruerent; sed Dei judicio secus factum est, scilicet ut ipsimet Sodomitae victi et perculsi, in hosce puteos suos caderent.

Cecideruntque ibi. Non ipsi reges Sodomae et Gomorrhae (hi enim fugerunt et evaserunt, ut patet vers. 17), sed eorum milites partim gladio ceciderunt, partim ex trepidatione et praecipitatione fugiendo in puteos bituminis corruerunt. Ita Abulensis.

Permisit Deus hic Pentapolitas succumbere, ut hac plaga et castigatione eos ad mentem et frugem reduceret; sed frustra: ideoque paulo post eos igne caelesti subvertit.


Versus 12: Lot Captus

Nec non et Lot. Permisit Deus Lot in Sodomis capi, ut castigaret ejus praeproperam et sensualem electionem, qua inter impiissimos Sodomitas, illectus loci fertilitate, habitare praeelegerat. Fuit tamen haec Lot captivitas injusta, ideoque justo bello liberavit eum Abram. Esto enim Chodorlahomor Pentapolitas rebellantes justo bello invasisset, Lot tamen, utpote exterum et peregrinum, tangere non poterat. Adde Chodorlahomor Pentapolitas magis ambitione et libidine dominandi, ut videtur, quam justo aliquo titulo sibi subjugasse: totum ergo ejus hoc bellum injustum fuisse videtur, ac proinde juste eum Abram persecutus est, et cecidit.


Versus 13: Abram Hebraeus

Abram Hebraeo. Hic primo invenitur cognomen Hebraei. Quaeres, unde dicti sint Hebraei? Respondeo primo, ab Heber, qui fuit atavus Abrae. Hebraei ergo dicti sunt posteri Heber: non omnes, sed ii tantum qui per Abram, Isaac et Jacob descendentes, divisis in Babel linguis, primigeniam linguam Hebraeam ab avo suo Heber, cum vera unius Dei fide, religione et pietate traxerunt et conservarunt: hi enim vocantur filii Heber, puta Hebraei, cap. x, vers. 21. Ita S. Hieronymus, Acacius, Josephus, Eusebius, Cajetanus, Tostatus, Eugubinus, et S. Augustinus, lib. II Retract. xiv, ubi retractat id quod dixerat lib. I De Consensu Evang., cap. xiv, scilicet Hebraeos ab Abram, quasi Abraeos dictos esse: hoc enim non esse verum, patet ex hoc loco, ubi ipsemet Abram vocatur Hebraeus: rursum ex eo quod Abram per aleph, Hebraeus vero per ain scribatur.

Secundo, Hebraeus dicitur a radice abar, id est transivit, quasi dicas, transiens, transamnanus, transeuphrateus, uti nos vocamus transmarinos, transalpinos, transmosanos, quia scilicet Abram et Hebraei ex Chaldaea oriundi, transierunt Euphratem, ut habitarent in Palaestina: unde primus Abram hic post transitum Euphratem, habitans in Chanaan vocatur Hebraeus. Hinc et Septuaginta et Aquila hic pro Hebraeo vertunt perates, id est transitori, vel, ut vertit S. Augustinus hic, Quaest. 29, transfluviali. Ita Theodoretus, S. Chrysostomus, Origenes, Diodorus, Rupertus, Burgensis hic, et Ribera in 1 Jonae.

Addit Theodoretus Hebraeum dici ab Euphrate, scilicet transito: 'Hebra enim,' ait, 'Syrorum lingua, idem est quod Euphrates.' Unde et utrobique pene eaedem sunt litterae, ut Hebraeus idem sit quod Euphrataeus: forte Mesopotamii ob continuum transitum, fluvium suum Euphratem vocarunt Hebra, id est transitum: sicut Judaei Jordanem in suo trajectu vocarunt bet abara, id est domum sive locum transitus, Joan. I, 28.

Qui ergo primo ab Heber dicti sunt Hebraei, iidem postea a transitu Euphratis dicti pariter sunt Hebraei, id est transitores, transamnani; utrumque enim in Hebraeos competit.

Nota, in hoc bello primo Abram vocatur Hebraeus, ut significetur Abram non Sodomita, non Palaestinus, non Syrus, sed Hebraeus, sua hac victoria praeludere Hebraeis, qui sub Josue pari modo victores et gloriosi futuri erant, in eadem Chananaea, eamque totam sibi a Deo promissam erant bello subacturi: unde Chananaaeae possessionem hic quasi inchoat, primusque in ea victor et triumphans pedem figit Abram.


Versus 14: Trecenti Decem et Octo Expediti

Numeravit expeditos. Hebraice est iarek chanichav, id est, expedivit initiatos, vel instructos suos, quos scilicet jam ferrum armaque tractare docuerat, ut peregre inter impios et infideles habitans, contra eorum injurias, iis justo bello se tueri posset. Habebat enim jus belli, tanquam princeps independens familiae suae numerosae, et ab aliis populis segregatae a Deo constitutus.

Vernaculos suos, servos domi suae natos. Ita Hebraea.

Usque Dan. Urbs haec tempore Abrahae et Mosis vocabatur Lais vel Lesem; et ita scripsit Moses: sed qui haec diaria Mosis digessit, pro Lais substituit nomen Dan, quo post Mosen vocata est, Josue xix, 47. Alii putant Mosen spiritu prophetico vocasse eam Dan, quia ita vocandam praevidebat; sed prius est verius.

Trecentos decem et octo. Ut scias (ait S. Ambrosius, lib. De Abraham, cap. III) non quantitatem numeri, sed meritum electionis expressum: eos enim adsciscit Abram, quos numero fidelium dignos judicavit, qui in Domini nostri Jesu Christi passionem crederent. T enim, quod Graecis 300 significat, signum est crucis; I et H, quae significant 10 et 8, initium sunt et abbreviatio graeci nominis Jesu, si IHT inscribas hoc modo iis; tantum enim deest littera S, ut sit plenum nomen Jesus. Magis ergo merito fidei vicit Abram, quam numeroso exercitu. Ita S. Ambrosius, Eucherius et Rupertus, lib. V, cap. xv.

Ubi adverte. Contigit haec Abrahae victoria juxta Dan, ut patet vers. 14, quae postea a Philippo Tetrarcha, in gratiam Caesaris Tiberii, dicta est Caesarea Philippi, ubi Petrus obscuram et symbolicam hanc Abrahae fidei confessionem clare expressit, dicens: 'Tu es Christus Filius Dei vivi;' Matthaei xvi.

Rursum idem S. Ambrosius, lib. I De Fide ad Gratianum, et Liberius Papa in epistola ad Orientales, et Rupertus hic putant hisce 318 Abrahae patris credentium militibus, praesignificatos fuisse 318 Patres, fidei pugiles, qui in victrice Nicaea infidelem Arium vicerunt et damnarunt. Verum haec omnia symbolice sunt accipienda, et aenigmatice. Moses enim haec scripsit hebraice, non graece: sed potuit Spiritus Sanctus haec ita attemperare, ut etiam in lingua et Ecclesia Graeca (quae futura erat florentissima, in quam proinde haec Hebraea transferri volebat) sua continerent mysteria.


Versus 15: Impetus Nocturnus

Et divisis sociis irruit super eos nocte. Veri Abram unam turmam duxit: socios tres, puta Aner, Escol et Mambre, in tres, ut videtur, turmas divisit, ut omnes effugii vias hosti clauderet, utque a quatuor partibus eos adoriens percelleret, opinantes a magno exercitu se undique cingi, itaque omnes somno vinoque sepultos opprimeret.

Nota hic Abrahae bellicam fortitudinem, prudentiam, vigilantiam, fidem, justitiam, rursum charitatem, amicitiam, liberalitatem tum erga Lot, tum erga suos socios et amicos. Sic Leonidas, rex Lacedaemonum, cum trecentis in castra Xerxis, quae numerosissima erant, irrumpens, non ante caedendi finem fecit, quam fessus occumberet, qui ad suos: 'Prandete, ait, Commilitones, quasi apud inferos coenaturi.' Vide hic quam facile Deus dejiciat omnem mundi potentiam, quamque per paucos, aeque ac per multos salvare possit.


Versus 17: Rex Sodomorum Egreditur Obviam Abram

Egressus rex Sodomorum, vel ex montibus, vel ex urbe Sodoma, in quam, licet ab hoste jam ante direptam, fuga elapsus evaserat.

In occursum ejus, ut Abrahae de victoria congratularetur, eisque gratias ageret, et ab eo suos cives ab hoste liberatos repeteret.

In Valle Save, quae est Vallis Regis. Quia haec vallis postea dicta est vallis regis Melchisedech, ut habent Septuaginta, forte ex eo quod circa hanc vallem Melchisedech occurrerit Abrahae victori, eique benedixerit, ac sacrificium Deo obtulerit. Aut certe haec vallis dicta est regis, id est, ampla et regia; unde Josephus eam vocat campum regium. Hinc dicitur vallis Save, id est plana: dicitur etiam vallis illustris ob amoenitatem, quia juxta Jordanem sita est, porrigiturque usque ad mare Mortuum. Ita Borchardus.


Versus 18: Melchisedech -- Panis et Vinum

At vero Melchisedech. Videtur Abram ex Dan, et convalle Save, sive illustri, domum rediens in Hebron, sive ad convallem Mambre, nonnihil deflexisse versus Salem ad Melchisedech, ut regem tam pium et tam celebrem viseret, utque per eum pro victoria adepta gratias Deo ageret et sacrificaret. Melchisedech, intelligens adventare Abram, occurrit ei.

Quaeres, quis fuerit hic Melchisedech? Primo, haeretici Melchisedechiani docuerunt Melchisedech esse Spiritum Sanctum: hic enim est Melchisedech, id est, rex justitiae; sed haec est haeresis.

Secundo, Origenes et Didymus putarunt Melchisedech fuisse angelum.

Tertio, Hebraei, teste S. Hieronymo hic in Quaest., volunt Melchisedech fuisse Sem filium Noe: vixit enim Sem usque ad tempora Abrahae et Melchisedech.

Dico primo, de fide est Melchisedech fuisse verum et merum hominem. Fuit enim rex Salem et sacerdos, qui occurrit et benedixit Abrahae, uti hic dicitur. Ita Epiphanius, haeres. 56; Cyrillus, et alii passim.

Dico secundo, probabilius est Melchisedech non fuisse Sem, sed aliquem e regulis Chananaeorum, qui inter impios Chananaeos pius et sanctus vixit. Ita Theodoretus, Eusebius et passim veteres, quia Sem genealogia texitur in Genesi: Melchisedech autem est sine genealogia, ut ait Apostolus, Hebr. vii. Secundo, quia Sem cum posteris occupavit Orientem; Cham vero cum suis occupavit terram Chanaan, in qua erat Salem, cujus rex fuit Melchisedech: erat ergo ipse Chamaeus et Chananaeus, non autem Sem aut Semita. Vide dicta ad Hebraeos, vii, 7.

Dico tertio, Melchisedech idem est quod rex justitiae; a justitia ergo et sanctitate huic regi inditum et appropriatum est hoc nomen Melchisedech: non ergo hoc nomen fuit commune regum Jerusalem, uti vult Cajetanus, quemadmodum Aegyptis regibus commune fuit nomen Pharao, et postea Ptolomaeus; atque Palaestinis regibus tempore Abrahae commune nomen erat Abimelech. Sed huic personae et regi proprium fuit hoc nomen Melchisedech; fuit enim ipse typus Christi justi et sancti Sanctorum. Unde tradit S. Ignatius, epist. ad Philadelphiam, et Suidas, Melchisedech et regem et pontificem et virginem tota vita permansisse.

Dico quarto, Melchisedech fuit typus Christi: primo, in nomine et nominis etymo: uterque enim fuit rex justitiae; secundo, in officio et statu: uterque enim fuit rex Salem, id est pacis; tertio, in generatione: uterque enim fuit sine patre et matre, ad Hebraeos vii, 2; quarto, in aetate et duratione: uterque enim quasi aeternus inducitur in Scriptura; quinto, in pontificatu; sexto, in sacerdotio Eucharistico. Vide dicta ad Hebraeos, vii, 16 et seq.

Rex Salem. Censet S. Hieronymus, epistola 126 ad Evagrium, hanc Salem non esse Jerusalem, sed aliam urbem sitam juxta Scythopolim, ubi Joannes baptizabat, Joan. iii, 23, in qua, ait Hieronymus, etiamnum ostenditur palatium Melchisedech, sed errore vulgi, uti videtur. Forte Jeroboam ejusque posteri, ut hoc suum palatium celebrarent, dixerunt illud fuisse palatium Melchisedech. Nam communiter Patres docent Melchisedech fuisse regem Salem, id est Jerusalem: ita Irenaeus, Eusebius Caesariensis, et Emissenus, Apollinarius, Josephus, Chaldaeus, Procopius, Abulensis, Andreas Masius, Isidorus, et ex iis Ribera in Hebr. vii, estque haec traditio Hebraeorum. Jerusalem enim prius dicta est Jebus, et Salem, ut patet Psalm. lxxv, 3, in Hebraeo. Imo Josephus, lib. VII Belli, cap. xviii, et ex eo Hegesippus et Isidorus, tradunt Jerusalem conditam esse a Melchisedech.

Proferens panem et vinum. Proferens (hebraice hotsi, id est protulit) panem et vinum, non ad cibum militum, vel ad epulum victoriale, ut volunt Calvinus et Kemnitius: jam enim ex praeda saturi erant milites, ut patet vers. 24; sed ad sacrificium pacificum, in gratiarum actionem pro victoria Abrahae a Deo concessa offerendum. Patet id, primo, ex eo quod subditur: 'Erat enim sacerdos,' q. d. Protulit panem et vinum ad sacrificium, quia erat sacerdos, cujus proprium munus est sacrificare; secundo, quia Psal. cix, Hebr. vii, et alibi celebre est sacerdotium, ac consequenter sacrificium Melchisedech. Jam vero nusquam alibi sacrificium Melchisedech, ejusque ritus et modus exprimitur nisi hic; ergo protulit hic panem et vinum ad hoc, ut ea Deo ex more suo offerret in sacrificium. Solitus ergo erat Melchisedech Deo panem et vinum offerre. Tertio, quia veteres Rabbini, quos citat et sequitur Galatinus, lib. X De Arcanis catholicae veritatis, Genebrardus in Chronologia, in Melchisedech, vertunt, obtulit panem et vinum. Hebraei enim verbo hotsi in sacrificiis utuntur, ut patet Judic. cap. vi, vers. 18. Quarto, quia Apostolus, Hebr. cap. vii, sacrificium Melchisedech opponit Aaronico, dicitque Christum sacerdotem esse secundum ordinem non Aaron, sed Melchisedech: Aaronici autem sacerdotes offerebant omnis generis animalia: ergo Melchisedech non haec, nec victimam cruentam, sed incruentam, puta panem et vinum, obtulit. Quinto, est haec communis sententia Patrum, Irenaei, Cypriani, Augustini, Hieronymi, Theodoreti, Eusebii, Ambrosii et aliorum, quos citat Bellarminus, lib. I De Missa, cap. vi.

Hinc patet Missam esse sacrificium, Christumque non tantum in cruce, sed etiam in ultima coena sacrificasse, adeoque Eucharistiam non tantum esse Sacramentum, sed et sacrificium: tam enim David, quam Apostolus, dicunt Christum esse sacerdotem, secundum ordinem non Aaron, sed Melchisedech: atqui talis non fuit in cruce, quia in cruce cruentum obtulit sacrificium, quod proinde potius fuit secundum ordinem Aaron, quam Melchisedech; ergo talis fuit in ultima coena, cum scilicet Eucharistiam sub specie panis et vini instar Melchisedech Deo obtulit. Ita passim docent omnes Patres, quos citat Bellarminus loco jam citato.

Nota: Melchisedech prius panem et vinum Deo obtulit in sacrificium, scilicet partem panis cremando, partem vini libando, id est, effundendo Deo in gratiarum actionem pro victoria Abrahae; deinde reliquam panis et vini partem in milites Abrahae libandam, id est, participandam et comedendam distribuit: hoc enim moris erat in sacrificio pacifico. Ita pariter Christus in ultima coena obtulit panem et vinum, consecrando illa, et transsubstantiando in sacrificium Eucharisticum, eaque deinde Apostolis libanda distribuit, et similiter offerenda et libanda praecepit.

Erat enim sacerdos. Hebraice vehu cohen, et ipse sacerdos, id est, quia erat ipse sacerdos: dat enim causam, cur protulerit panem et vinum, scilicet, quia ex iis parabat sacrificium: haec enim ad praecedentia in hoc versu pertinere, non autem ad sequentem vers. 19, uti volunt Novantes, patet ex textu Hebraeo, Graeco, Chaldaeo et Latino, qui omnes haec in eodem versu jungunt praecedentibus, scilicet vers. 18, non autem sequentibus vers. 19. Falluntur ergo Novantes, qui Melchisedech sacerdotem hic vocari putant eo tantum nomine, quod benedixerit Abrahae, uti sequitur.

Sic saepe hebraeum vau, id est et, sumitur pro rationali ki, id est quia, nam, enim; ut Ps. xciv, vers. 5: 'Ipsius est mare, et (id est quia, ut vertit S. Hieronymus) ipse fecit illud.' Isaiae lxiv, 5: 'Tu iratus es, et (quia) peccavimus.' Lucae capite I, vers. 42: 'Benedicta tu in mulieribus, et (quia) benedictus fructus ventris tui,' et alibi saepe.

Sacerdos. Novantes vertunt, princeps; sic enim sumitur hebraice cohen, II Reg. viii, 18, ubi filii David vocantur sacerdotes, id est principes. Verum proprie cohen non nisi sacerdotem significat, abusive vero et rare significat principem. Hic vero significare sacerdotem patet, primo, tum ex antecedentibus, tum ex sequentibus: non enim principis, sed sacerdotis est tam sacrificare, quam benedicere; secundo, quia ita vertunt Septuaginta, Chaldaeus, Philo, Josephus et Rabbini; tertio, quia sequitur, 'Dei altissimi;' erat ergo sacerdos: non enim recte quis dicitur Princeps Dei altissimi, sed recte quis dicitur Sacerdos Dei Altissimi; quarto, quia ita vertit S. Paulus, Hebr. vii, 1, cum ait: 'Hic enim Melchisedech, rex Salem, Sacerdos Dei summi.'

Notat S. Dionysius, cap. viii Caelest. Hierarch., Melchisedech dici sacerdotem Dei altissimi, non tantum eo quod illi ipse serviret, sed quod et alios ad ejus fidem cultumque converteret ac promoveret.


Versus 19: Benedixit Ei

Benedixit ei. Puta Melchisedech Abramo, tanquam major juniori benedixit. Erat enim Melchisedech typus Christi, sacerdotis aeterni, cum Abram ad suos Levitas temporarium tantum sacerdotium transmiserit. Benedixit autem, dicens: 'Benedictus Abram Deo excelso,' id est a Deo, vel apud Deum excelsum, q. d. Benedicatur Abram, et bonis cumuletur a Deo excelso, prout ipse coepit ei benedicere, dum ipsi hanc victoriam tam illustrem contulit. Ita Lipomanus, qui hic notat tres actiones sacerdotales Melchisedech: prima est, quod panem et vinum obtulerit; secunda, quod Abramo victori benedixerit; tertia, quod ab eo decimas acceperit.

'Qui creavit.' Hebraice est kone, id est possessor, qui possedit, vel qui comparavit: sed ideo Deus est possessor coeli et terrae, quia eorumdem est creator, eaque creationis titulo sibi comparavit, suaque fecit. Sic vers. 22, dicitur Deus possessor (id est creator, ideoque possessor) coeli et terrae. Sic Psal. cxxxviii, 13, dicitur, 'possedisti (id est formasti, et formando possedisti) renes meos.'


Versus 20: Dedit Ei Decimas

Dedit ei decimas. Puta Abram Melchisedecho, ut patet ad Hebr. vii, vers. 4. Ita Josephus et alii passim. Falluntur ergo Hebraei nonnulli, qui e contrario volunt Melchisedech dedisse decimas Abramo: quorum haec est ratio. Ille dedit decimas qui praecessit, quique benedixit Abramo; atqui hic est Melchisedech: ergo Melchisedech dedit decimas. Verum falsa est major propositio. Hebraeis enim crebra est enallage personae; ipsi enim saepe ab una persona ad aliam tacito nomine transeunt, eamque ex dialogismo, vel aliis circumstantiis subintelligendam relinquunt.

Tropologice S. Ambrosius hic: 'Qui vincit, ait, non debet arrogare sibi victoriam, sed deferre Deo. Hoc Abraham docet, qui triumpho humilior factus est, non superbior: sacrificium denique obtulit, decimas dedit.'

Decimas. Unum de decem, inquit Chaldaeus. Vide hic quam fides et ratio naturalis inclinent ad dandas Deo decimas, etiamsi eas absolute non praecipiant; et hoc sensu decimae dici possunt esse juris naturae, cum absolute sint juris positivi, scilicet divini in lege veteri, humani in lege nova. Abrahae avi exemplum secutus est Jacob, cap. xxviii, vers. 22.

Ita et Gentiles quodam religionis impulsu, saepe in bello de manubiis decimas voverunt et reddiderunt. Id a Posthumio factum est, obtenta belli Latini victoria, nec non ab aliis Romanorum ducibus, uti narrat Dionysius Halicarnassius, lib. VI, Livius et alii. Xenophon quoque in Cyro, lib. V: 'Hic etiam,' inquit, 'pecuniam de captivis collectam partiti, eamque quam decimae nomine aut Apollini, aut Ephesiae Dianae voverant, consecrandam Praetores acceperunt.' Idem in Agesilao: 'Hostium,' ait, 'ita fruitus agro est, ut duobus annis centum talenta et amplius Deo apud Delphos decimam dedicaret.'

Notat Chrysostomus, orat. 4 Contra Judaeos, Melchisedech praefigurasse sacerdotes novae legis; Abram, qui ei decimas dedit, adumbrasse laicos.

Ex omnibus spoliis, quae Babyloniis in bello ademerat.


Versus 21: Da Mihi Animas

'Da mihi animas,' homines: ita Septuaginta, q. d. Redde mihi cives et subditos meos captivos, quos cum Lot hostibus excussisti; caeteram praedam tibi serva.

Nota, quid valeat unius viri virtus et gratia apud Deum: scilicet, Deus in unius justi Lot gratiam, tot impios Pentapolitas liberavit, ut famulum suum Abram magnificaret.


Versus 22: Levo Manum Meam

'Levo manum meam.' q. d. Levans manum in coelum, quasi ad Deum, quem testem et vindicem invoco, juro: hac enim caeremonia veteres jurabant, levando scilicet manum in coelum.

'Possessorem coeli et terrae.' Hinc Philo, libro De Cherubim, docet Deum solum habere dominium rerum omnium; homines vero earumdem tantum habere usum et fructum.


Versus 23: A Filo Subtegminis Usque ad Corrigiam Caligae

'A filo subtegminis usque ad corrigiam caligae,' id est, nec vilissimum, nec minimum quid accipiam. Est adagium. Vox subtegminis non est in Hebraeo, sed a nostro Interprete addita est explicationis causa. Subtegmen est filum quod sub stamine texitur, vel quod stamini intexitur: in textrina enim sibi respondent quasi correlativa, stamen et subtegmen. Porro caliga est genus calceamenti militaris, unde milites caligati dicti sunt, et Caius imperator dictus est Caligula. Sic Actor. xii, 8, dicitur: 'Calcea te caligas tuas,' quasi calceos tuos.

'Non accipiam ex omnibus quae tua sunt' -- quae sunt Pentapolitanorum, quaeque ab hoste recuperavi: nam ex bonis hostium non negat Abram se partem suam accepturum.

Nota hic continentiam Abrahae, quae eum vere divitem fecit, ut posset dicere illud Senecae: 'Meae sunt divitiae, tu divitiarum es: quia divitiae sapienti in servitute, stulto in imperio sunt.' Noluit ergo quidquam accipere, primo, ut omnes viderent eum non propter lucrum pugnasse, sed ex charitate, ad liberandos captivos. Quam paucos hodie sic bellantes invenies? Secundo, quia illa bona pauperibus erepta erant: maluit ergo ea ipsis restitui, quam illis ditari; tertio, quia noluit esse obnoxius regi ea offerenti; quarto, ut gloriam victoriae non sibi, sed Deo attribueret; quinto, ut insignem animum, terrena omnia parvipendentem, impiis ostenderet, seque majus quiddam habere quam opes, in quibus infideles omnem spem collocant, q. d. Habeo Deum, qui plus potest, quam omnia mundi bona.

Unde S. Ambrosius, libro II De Abraham, capite viii: 'Perfectae, ait, mentis est,' inquit, 'nihil de terrenis, nihil de corporalibus illecebris assumere. Ideo Abraham dicit: Nihil sumam ab omnibus tuis. Quasi contagium declinat intemperantiae, quasi labem refugit corporalium sensuum, delectationes mundi rejicit, quaerens quae supra mundum sunt: hoc est extendere manus ad Dominum. Manus, operaria virtus est animae. Angustae mentes invitentur promissis, erigantur speratis mercedibus.'

Aliter Pererius: 'Quae tua sunt,' inquit, id est, quae tua fuerunt, sed jam mea sunt; nam capta bello justo, cujuscumque illa fuerint, fiunt victoris, lege non naturali, sed positiva multarum gentium, quam in Hispania servari docent Abulensis et Covarruvias: eamdem in Belgio obtinere nonnulli dicunt, ut nimirum praeda ab hoste abacta, et hosti rursum excussa cedat excussori, modo illa spatio 24 horarum fuerit in manu hostium. Verum haec, ut dixi, sunt juris positivi, non naturae, quod sequitur hic Abram.