Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Agar ex Abram concipit; hinc superbit, affligitur, fugit in desertum; ibi, vers. 7, solatur, ac redire eam jubet angelus, simulque Ismaelem filium ei promittit et describit: quem rediens, vers. 15, parit Agar.
Textus Vulgatae: Genesis 16:1-16
1. Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, 2. dixit marito suo: Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3. tulit Agar Aegyptiam ancillam suam, post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan: et dedit eam viro suo uxorem. 4. Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. 5. Dixitque Sarai ad Abram: Inique agis contra me: ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Judicet Dominus inter me et te. 6. Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit. 7. Cumque invenisset eam Angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto, 8. dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? quae respondit: A facie Sarai dominae meae ego fugio. 9. Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. 10. Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine. 11. Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. 12. Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula. 13. Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. 14. Propterea appellavit puteum illum, Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. 15. Peperitque Agar Abrahae filium: qui vocavit nomen ejus Ismael. 16. Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.
Versus 2: Conclusit Me Dominus -- Ingredere ad Ancillam Meam
CONCLUSIT ME DOMINUS. Nota hebraismum: aperire vulvam est foecundare, dare prolem; e contrario concludere vulvam, vel feminam, est facere sterilem, conceptu et prole privare.
Ingredere ad ancillam meam, — quasi maritus ad conjugem tuam, quam per hunc ingressum, puta per copulam maritalem, tibi matrimonio jungis.
Carpit hic Calvinus Saram quasi lenam, et Abram quasi adulterum ancillae suae Agar. Verum utrumque excusat S. Chrysostomus, Augustinus, Ambrosius, Josephus, Hieronymus et alii. Abram enim Agar non habuit quasi concubinam, sed eam duxit hic in uxorem secundariam; tum enim licita erat polygamia; nec ad eam libido, sed spes et desiderium prolis et posteritatis tam Saram, quam Abram incitabat. Pulchre S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. XXV de Abram: «O virum, inquit, viriliter feminis utentem, conjuge temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter!»
Addit Josephus, Saram a Deo admonitam suasisse Abrahae nuptias Agar. Idem insinuat S. Augustinus, lib. X Contra Faustum, cap. XXXII.
Ubi nota primo, fidem et pietatem Sarae, quod suae ipsius dignitatis oblita, hoc agit ut Dei promissio de prole et stirpe Abrahae impleatur. Secundo, ejus prudentiam, quod marito uxorem dat non extraneam, sed ancillam, ut vel sic natos ex ea Agar filios sibi adscribere posset. Tertio, ejus humilitatem, quod sponte juri suo cedit, ancillamque sibi praetulit: qua de causa meruit a Deo exaltari per conceptum Isaac. Quarto, ejus dilectionem erga maritum, ut ejus stirpi consulat. Quinto, ejus castitatem, quod, cum videt se concipere non posse, virum ultra non appetit. Una tantum re Sara imperfectior fuit Abramo, quod in prole habenda nimis festinarit, uti facere solent mulieres. Abram enim et quivis vere fidelis exspectat, etiamsi moram fecerit Dominus. Quare et punita fuit hac ipsa in re, cum scilicet Agar pariens, eam, licet dominam, despexit.
Notent hoc parentes, qui nimio desiderio filios quaerunt: per eos enim punientur, cum filii tales evadent, ut parentibus non nisi molestias et miserias creent, ut optent subinde eos non esse natos.
CUMQUE ILLE ACQUIESCERET DEPRECANTI. Nota hic castitatem Abrahae, qui non nisi precibus Sarae, idque aegre, impelli potuit ad nuptias Agar.
SUSCIPIAM FILIOS. Hebr. est aedificabor, id est, domum meam aedificabo. Alii verbum hebr. deductum volunt a בן, filius, vertuntque, filiabor ex ea.
Versus 3: Agar Aegyptiam
S. Chrysostomus putat Agar a Pharaone Abrahae in Aegypto peregrinanti, cap. XII, vers. 16, donatam fuisse. Addit Philo eam ab Abramo et Sara, tum verbo, tum sanctae vitae exemplo (addunt Hebraei, et miraculo, quo Deus ob raptam Saram flagellavit Pharaonis aulam, cap. XII, vers. 16), ad veram fidem, verique Dei cultum esse conversam: rursum, Abram ab ea abstinuisse, postquam vidit illam concepisse.
QUAM HABITARE, — ex quo habitare coeperant.
Versus 5: Inique Agis Contra Me -- Judicet Dominus
INIQUE AGIS CONTRA ME. Hebraice, injuria mea (quae mihi ab ancilla mea irrogatur) super te est, id est tibi imputanda est: eo quod Agar ancillam meam, contra me insolescentem non castigas, sed toleras. Ita S. Chrysostomus.
JUDICET DOMINUS INTER ME ET TE. De mea causa et tua, num videlicet aequum sit, me hanc injuriam pati, et te illam dissimulare. Vide hic quam infida et fallacia sint hominum consilia, ut non nobis, sed Deo fidere discamus. Primo, Sara sperabat semen promissum ex Agar, sed fallitur. Secundo, putabat per conjugium magis Agar sibi devincire; at mox sensit eam contumacem. Ita ancillae et servi, si exaltentur, in dominos insurgunt. Proverb. XXIX, 21: «Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem;» et cap. XXX, vers. 21: «Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere: per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo: per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae.» Tertio, per hanc superbiam matris praeostensa fuit ferocia filii nascituri, quem Sara sui filii Isaaci persecutorem experta est. Ecce quam male cadunt praepropera et nimis humana consilia. Sic Ezechias ostendendo thesauros suos, amicitiam Babyloniorum ambiebat; verum per hos eos ipsos ad invadendum regnum ejus excitavit. Ita quotidie maxime eos adversarios experimur, quos nimis commendavimus, vel promovimus.
Versus 6: Ancilla Tua in Manu Tua Est
«Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est,» — q. d. Non mihi imputa alienam, imo tuam culpam. Servus si esset, ego compescerem, ancillam tuam tu tracta pro meritis: fori tui est, non mei. «Scio quem tibi debeam honorem: Unum tantum est cui studeo, ut tu moerore careas et turbatione, ac in omni sis honore,» ait S. Chrysostomus, hom. 38. Qui et addit morale dogma: «Hoc est verum, ait, contubernium, hoc mariti officium, quando non magna diligentia ad mulieris spectat verba, sed imbecillitati sexus veniae nonnihil concedit, hoc unum satagens, ut e medio tollatur tristitia, et pax atque concordia constringantur arctius.» Et inferius: «Ut et illa ad virum suum habeat conversionem, et vir ab externis ac forensibus negotiis et turbationibus ad eam quasi ad portum confugiat, et omnigenam inveniat consolationem. In adjutorium enim data est,» etc.
Dices: Polygamia est contra jus naturae, ergo nullus, ne Deus quidem in ea dispensare, eamque concedere potest. Negant antecedens Durandus in IV, dist. 33, et Abulensis in cap. XIX Matth. Hi enim volunt polygamiam tantum vetitam esse lege positiva Christi in Evangelio, Matth. XIX, 6. Verum omnes alii docent polygamiam illicitam esse jure non tantum positivo, sed etiam naturali. Unde S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. IV, eam vocat adulterium, sed ob mysterium illo aevo permissum.
Respondeo ergo negando consequentiam: Deus enim potest dispensare in lege naturae, praesertim si ea sit secundaria, qualis est ea quae vetat polygamiam. Polygamia in se est vetita, nisi ab altiori potestate, puta divina, permittatur: tum enim est licita; tantum enim in se est mala et vetita, quia nonnihil repugnat paci familiae et bonae educationi prolium, ad quam tenentur parentes: verum Deus hac obligatione parentes liberare, eamque alio modo et majore bono (v.g. propagatione verae fidei) compensare potest. Deus ergo dispensando in lege naturae, v.g. monogamiae, non tam legem, quam legis objectum et materiam tollit et immutat. Sic cum jussit Osee ducere fornicariam, ex fornicaria effecit conjugem Osee. Sic cum jussit ut Hebraei spoliarent Aegyptios, Aegyptiorum bona dedit Hebraeis, ac proinde nec actus Osee fornicatio, nec Hebraeorum furtum fuit: quia Deus Osee dederat jus in corpus ejus, quae prius fuerat fornicaria; Hebraeis vero dederat jus in bona Aegyptiorum. Sicut ergo Deus donavit Hebraeis bona Aegyptiorum, ita condonavit et remisit Abrahae, aliisque ea aetate obligationem ad procurandam tantam pacem familiae, tamque commodam prolium educationem, ad quantam natura incitat parentes, et quanta esse solet in monogamia; ac consequenter permisit eis Deus polygamiam, in qua paulo incommodior est prolium educatio, pauloque minor pax familiae.
Potest enim Deus et prolem, et totam familiam, non tantum negligere, sed et turbare atque dispergere, imo perdere et occidere; idque tam per alios homines, etiam parentes, quam per seipsum. Est enim ipse summus omnium ipsiusque naturae dominus. Adde: Polygamia, si eam petat primaria uxor, uti hic petiit Sara, idque ad gentis et verae fidei ac religionis conservationem ac propagationem, annuente Deo, non est contra jus naturae, uti passim docent Doctores cum D. Thoma.
AFFLIGENTE IGITUR EAM SARAI, — cum Sara puniret et coerceret ejus insolentiam.
Versus 7: Angelus Domini
Misit Deus hunc angelum ad Agar, permotus precibus Agar, ait Josephus; vel potius, ob merita et in gratiam Abrahae amici sui, ut ejus proli, puta Ismaeli consuleret.
Fons, id est puteus, ut patet vers. 14. Scriptura enim puteum vocat fontem, quia in puteis est fons et scaturigo aquarum.
Qui est. Qui, scilicet fons in ea parte deserti, qua ex Chanaan per Sur itur in Aegyptum: in Aegyptum enim, utpote patriam suam, fugiens contendit Agar. Hoc desertum Syri vocant Agaram ab Agar: unde prodierunt Agareni, qui et Ismaelitae, ab Ismael, et Saraceni vocantur, non a Sara uxore Abrahae, ut vulgus putat ex S. Hieronymo: sic enim Sarani dicendi essent; sed a Saraca urbe Arabiae, inquit Stephanus: ita et Covarruvias, tom. II Var. resol. lib. IV, cap. IX.
Versus 8: Agar, Unde Venis?
Agar, ancilla Sarai, unde venis? Quaerit angelus, non quod nesciat, sed ut confessionem peccati eliciat, q. d. Quomodo e tam bona et felici domo Abrahae, in hoc vagum et miserum exilium te conjecisti? Sic Deus ait Adae: Adam, ubi es? et Caino: Quid fecisti?
Versus 9: Humiliare Sub Manu Illius
Humiliare sub manu illius, illius potestati et correctioni te subde. Haec in Scriptura prima est visio angeli. Nota hic angelorum opus et officium esse homines quasi servos, tum ad Deum, tum ad dominos suos reducere. Rursum, sanum hoc consilium angeli, Humiliare sub manu illius, dandum est ancillis et servis immorigeris et fugitivis.
Tropologice, Agar animam peccatricem et paenitentem, Sara Ecclesiam, Abram Christum significat: huic illa reconciliatur per humilem confessionem. Vide Ferum hic.
Versus 10: Multiplicans Multiplicabo
Multiplicans multiplicabo. Plurimum multiplicabo tuos posteros ex Ismael, eo quod ipse sit filius Abrahae. Ita videmus etiamnum Ismaelitas, sive Saracenos, non tantum Arabiam, Aegyptum, Mauritaniam, Numidiam, Turciam, Persiam, Armeniam, sed et Indias, totumque pene Orientem ingenti numero pervasisse et occupasse.
Versus 11: Vocabis Nomen Ejus Ismael
Vocabis nomen ejus Ismael, eo quod audierit Deus afflictionem tuam. Ismael ergo idem est quod exauditio Dei, vel ad verbum, audivit Deus. Ismael ergo idem est quod schama el, id est exaudivit Deus, scilicet orationem tuam, quam fudisti cum affligereris.
Notat recte Abulensis et Pererius, quinque, aut potius sex viris illustribus, praenuntiatum esse nomen a Deo ante eorum nativitatem. Primus est Ismael hic. Secundus est Isaac, Gen. XVII, 19. Tertius est Salomon, I Paralip. XXII, 9. Quartus est Josias, III Reg. XIII, 2. Quintus est Joannes Baptista, Luc. I, 60. Sextus est Jesus Christus, Matth. I, 21.
Afflictionem tuam. Rabbini, quos sequitur Abulensis, tradunt quod Agar partim in poenam contemptae dominae suae, partim ex labore itineris, foetum in utero extinxerit, hancque intelligi hic afflictionem Agar; sed quia acquievit angelo suadenti reditum et humiliationem sub domina sua, hac de causa Deus vivificarit foetum ex utero extinctum, et hoc esse quod ait angelus: Ecce concepisti, vel, ut ipsi vertunt, concipies, q. d. Nuper concepisti ex Abram, sed nunc rursum concepisti ex Deo foetum tuum mortuum vivificante; ideoque vocabis nomen prolis Ismael, quia Deus exaudivit preces afflictionis tuae, foetum resuscitando. Verum haec sunt figmenta Judaeorum; afflictionem ergo hic intelligit famem, sitim, labores, anxietates aliasque aerumnas fugae et itineris.
Versus 12: Hic Erit Ferus Homo
Hic erit ferus homo. Hebraice, hic erit pere, puta onager, ut vertit Chaldaeus, id est, instar onagri ferus, durus, intractabilis, solivagus, et incertis sedibus errans, jugique impatiens. Nam, ut ait Job, cap. XI, vers. 12: Vir vanus in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri, se liberum natum putat.
Nota: Angelus haec praedicit non tantum de Ismael, sed de posteris ejus: quales illos etiam hodie videmus et experimur. Vide Ammianum Marcellinum, lib. XIV De Moribus Saracenorum.
Manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum, q. d. Posteri Ismael omnes impugnabunt, et ab omnibus impugnabuntur. Nam in circuitu deserti Pharan, in quo habitavit Ismael, multae gentes habitabant, quae contra Ismael ejusque posteros pugnare solebant.
Et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula, q. d. Ismael erit audax et impavidus; erit enim ipse non pars unius gentis, sed per se separatim unam gentem constituet (idque in gratiam Abrahae, cujus ipse est filius), quae secure ex adverso fratrum suorum, et quorumlibet hominum habitare audeat.
Nota: Fratres Ismael fuerunt Isaac, aliique filii Abrahae, nati ex Cetura; ex horum adverso habitavit Ismael in deserto Pharan, Genes. cap. XXI.
Figet tabernacula. Ita etiamnum Nomades aliique Ismaelitae permulti, non in domibus, sed in papilionibus habitant. Haec sunt tabernacula Cedar, de quibus Cant. cap. I, vers. 5.
Hebraice: ad faciem omnium fratrum suorum habitabit, id est, fratribus suis ab Oriente. Hebraei enim, cum situm regionis describere volunt, faciem ad Orientem convertere solent.
Versus 13: Tu Deus Qui Vidisti Me
Vocavit nomen Domini. Invocavit nomen Domini, dicens id quod sequitur.
Tu Deus, qui vidisti me. Nota: Agar angelum vocat Deum, quia Dei personam repraesentabat, uti vicerex repraesentat regem. Tu ergo, o Deus, id est, o angele vice Dei, vidisti, id est respexisti me, meamque afflictionem, mei curam et providentiam egisti in horribili hoc deserto. Agit enim hic Agar gratias Deo pro ejus paterna erga se visitatione, providentia et tutela. Ita Cajetanus, Lipomanus et alii.
Secundo, Vatablus vertit, tu es Deus visionis, quia scilicet vides omnia, adeoque me etiam vagam et profugam in deserto, ubi nemo alius me videt aut curat. Unde Chaldaeus vertit, tu es Deus videns omnia.
Vidi posteriora videntis me, puta Dei, vel potius angeli Deum repraesentantis, q. d. His oculis aspexi Deum, aut potius angelum, a tergo mihi obversum, cum me alloqueretur.
Nota: Deus, aut potius angelus Deum repraesentans, Agar aeque ac Mosi, Exodi XXXIII, 23, non ostendit faciem, sed tergum tantum ostendit in corpore a se assumpto: idque ut significaret faciem, id est claram Dei cognitionem et visionem, non tantum essentiae divinae, sed et gloriae corporis a Deo assumpti, quae majestati Dei aliquatenus respondeat, et in facie de more maxime resplendeat, non posse capi ab oculo mortali.
Rursum, quia Agar hic imperfecte Deum cognoscebat et diligebat, utpote quae obedientiam herae suae fugiebat, Deum quoque fugiebat; ideoque necdum reversa, necdum plene conversa, Deo quasi tergum ostendit: hinc vicissim ei Deus non faciem, sed tergum suum ostendit. Hoc ergo Deus egit foris in oculis corporalibus Agar, quod apud illam agebatur in oculis cordis. Eadem de causa, teste S. Gregorio, homil. 23 in Evang., Christus, gloriosus licet, quasi peregrinus tamen apparuit duobus discipulis in Emmaus, et quasi hortulanus Magdalenae.
Allegorice, Agar est Synagoga Judaeorum, Sara est Ecclesia Christianorum, cui illa insultans expellitur. Vide Rupertum, lib. V, cap. XXV.
Aliter, imo contrarie, puta negative, haec vertunt et explicant Vatablus et Cajetanus hoc modo, q. d. Vidine illum abeuntem qui vidit me, sive apparuit mihi? non vidi. Unde cognovi esse angelum Domini; nam quamdiu colloquebatur mecum, videbam illum: mox ita disparuit, ut videre non potuerim; quem abeuntem videre potuissem, si homo fuisset. Vere ergo cognovi Dominum misisse ad me angelum suum, qui me consolaretur. Quasi Agar hic a subita disparitione colligat angelum esse Domini. Verum Septuaginta, Chaldaei, Noster et alii passim haec non negative, sed affirmative vertunt.
Versus 14: Puteus Viventis et Videntis
Appellavit ipsa Agar, vel quisquis hoc nomen dedit fonti, sive puteo.
Versus 15: Et Peperit Agar Filium
Peperitque, postquam angeli consilium secuta, domum reversa, Abrahae et Sarae, humiliando se, reconciliata est.