Cornelius a Lapide

Genesis XVII


Index


Synopsis Capitis

Deus pactum init cum Abrahamo, pactique signum instituit circumcisionem. Secundo, vers. 15, promittit ei filium Isaac. Tertio, vers. 23, Abraham se suosque circumcidit.


Textus Vulgatae: Genesis 17:1-27

1. Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens, ambula coram me, et esto perfectus. 2. Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. 3. Cecidit Abram pronus in faciem. 4. Dixitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. 5. Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram; sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. 6. Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. 7. Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. 8. Daboque tibi et semini tuo omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum. 9. Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. 10. Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum: 11. et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. 12. Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris; tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: 13. eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14. Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. 15. Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. 16. Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. 17. Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? 18. Dixitque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te. 19. Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini ejus post eum. 20. Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei, et augebo et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. 21. Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. 22. Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. 23. Tulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus suae: universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae: et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicuti praeceperat ei Deus. 24. Abraham nonaginta et novem erat annorum, quando circumcidit carnem praeputii sui. 25. Et Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. 26. Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius ejus. 27. Et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt.


Versus 1: Apparuit Dominus

APPARUIT DOMINUS, — puta angelus vice Dei, Deumque repraesentans in corpore assumpto, ut patet vers. 17 et 22. Ita Cajetanus et alii; idque ad hoc, ne putaret Abram promissionem seminis sibi cap. XV factam, per Ismael esse completam, sed complendam esse in Isaac.


Versus 1: Ego Deus Omnipotens — El Saddai

EGO DEUS OMNIPOTENS. — Hebr. אל שדי el Saddai, q. d. Ego sum Deus fortis et liberalis. Nota: Saddai componitur ex ש schin articulo relativo, et די dai, id est sufficientia (ex hoc hebraeo dai, vel de, aliqui deducunt Graecum Ζεύς et Θεός, ac Latinum Deus, licet alii Deum a dando, sicut Jovem a juvando dici putent), q. d. Cui est omnis sufficientia, abundantia, copia, plenitudo, cornucopia; qui est sufficientissimus, abundantissimus, copiosissimus, adeo ut non tantum per se bonis omnibus abundet, sed etiam aliis omnem sufficientiam et abundantiam tribuat. Nam, ut ait Joannes cap. I, de Filio Dei: «De plenitudine ejus nos omnes accepimus.»

Unde ad Saddai alludit Apostolus I Timoth. cap. VI, cum ait: «Neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum.» Hinc et R. Saadias: «Deus, ait, dicitur Saddai, quod ipsius cura, providentia, sapientia, bonitate cuncta existant, vivant, omnesque omnium creaturarum necessitates complet.»

Quare Aquila, Symmachus et Theodotion, teste Hieronymo, epist. 136, ad Marcellam, et in Ezech. cap. X, vers. 5, Saddai vertunt robustum, et sufficientem ad omnia perpetranda, ut sit idem quod αὐτάρκης, παντοκράτωρ, id est sibi sufficiens et omnipotens, uti Noster vertere solet.

Secundo, Saddai, ut cum aliis locis, tum Genes. cap. XLIX, vers. 25, ex Hebraeo colligitur, deducitur a שד schad, id est uber, mamma: quasi dicas mammeus; ex Deo enim, quasi ubere bonis omnibus distento, affluenter bona omnia sugimus. Saddai ergo significat, quod Deus dulcis sit ut mamma et lac; quodque omnia eo charitatis affectu et amore nutriat, quo mater infantem uberibus applicando fovet, lacteque alit ac nutrit; atque uti a רחם rechem, id est matrice, Deus vocatur רחום rachum, id est misericordissimus, ita ab שד schad, id est ubere, vocatur Saddai, id est uberrimus, quasi dicas, divina ubertas.

Dicitur ergo Deus Saddai, quod sit munificus, efficax, omnipotens; quod ipsius cura, providentia, sapientia, bonitate cuncta existant, vivant.

Unde Saddai explicans Paulus Actor. cap. XVII: «Deus, ait, non est indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia,» etc.

Sic Plato inter haec tria, ἔνδεια, αὐτάρκεια, ὑπέρχυσις, inopia, sufficientia, effusio, distinguens, solam effusionem bonitatis Deo tribuit: sicut enim crater aliquis vino plenus et superplenus effluit et superfluit, ita et Deus Deique bonitas. Platonem reprehendit Nazianzenus, orat. 4. De Filio, sed hactenus tantum quod hoc crateris exemplo, effusionem quamdam non voluntariam, nec liberam, sed naturalem et necessariam, Deo tribuere videatur: alioqui ipse Nazianzenus, orat. De Pascha, hanc effusionem in Deo admittit.

Dicit ergo Deus Abrahae: Ego sum Deus saddai, sufficientissimus, copiosissimus, ditissimus, munificentissimus, qui te ditare bonisque omnibus cumulare possum et volo. Ambula ergo coram me, ut capax sis harum opum, utque dignus sis iis bonis, quae tibi promisi. Pari modo dixit Deus Jacobo Genes. cap. XXXV, vers. 11: «Ego Deus omnipotens (hebraice saddai), ideoque ex me cresce et multiplicare.» Et Isaac ad Jacob, Gen. cap. XXVIII, vers. 3: «Deus, inquit, omnipotens (hebr. saddai) benedicat tibi, et crescere te faciat atque multiplicet.» Et hoc est quod Deus dixit Moysi Exod. cap. VI: «Ego Dominus, qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente (instar Dei saddai, tanquam Deus saddai, ut habent hebraea), et nomen Adonai non indicavi eis.»

Deus ergo est noster Saddai, qui satiat, qui replet in bonis omne desiderium nostrum: cur ergo, infelix homo, per multa vagaris, requiem quaeris, et non invenis? amas opes, non satiaris, quia non sunt Saddai: amas honores, non expleris, quia non sunt Saddai; amas gratiam et pulchritudinem corporum, non sunt illa tuum Saddai. O cor humanum, cor indignum, cor aerumnas expertum, aerumnis obrutum, quid per vana, exilia, brevia et fallacia bona frustra discurris? illa famem, illa sitim animae tuae satiare non possunt. Ama tuum Saddai: ille solus sinus omnes animae tuae implere potest: ipse solus torrente, imo pelago voluptatum potare te sufficit, quoniam apud ipsum est fons vitae: ipse est rationi plenitudo lucis, voluntati multitudo pacis, memoriae continuatio aeternitatis: ipse suis est, et erit omnia in omnibus. Delectat te gloria? «Gloria et divitiae in domo ejus;» delectat te pulchritudo? «fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum;» delectat te sapientia? «o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!» delectat te sapor, vina, deliciae? «satiabimur, cum apparuerit gloria tua;» et, «inebriabuntur ab ubertate domus tuae.» Nimirum Deus omnes gloriae, omnes opum, omnes scientiae, omnes gaudii, omnes deliciarum suarum thesauros, imo se totum in electos amicos suos in coelo transfundet. In hoc ergo unico bono tuo, o anima mea, te totam defige. Haec requies est, hoc centrum cordis tui: hoc unicum omnibus votis et studiis prosequere. Dicito ergo cum S. P. N. Ignatio: «Domine, quid volo aut quid velim extra te? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.» Et cum S. Ludovico: «Divitiae meae Christus, desint caetera. Omnis copia, quae Deus meus non est, mihi inopia est.»


Versus 1: Ambula Coram Me

Ambula coram me, — uti servus coram domino, discipulus coram magistro, miles coram duce, filius coram patre, illi per omnia praesto, obsequens, fidelis, ut illi sincere, accurate, perfecte serviat, obediat, placeat. Unde Septuaginta vertunt, complace coram me; Chaldaeus, servias coram me. Hoc est quod canit Zacharias: «Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris.» Sic fecit Henoch cap. v, vers. 22, et Noe cap. vi, vers. 6. Felix qui Deum semper praesentem cogitat, reveretur, et quasi coram praesente ubique ambulat, suaque omnia agit et operatur. Audiant Christiani Gentilem Senecam, epist. 10: «Sic vive, inquit, cum hominibus, tanquam Deus videat; sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant.» Audiant Salomonem Prov. cap. III, vers. 6: «In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos;» et Tobiam ad filium, cap. IV, vers. 6: «Omnibus diebus vitae tuae in mente habeto Deum;» et Michaeam, cap. vi, vers. 8: «Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.»

Nota hic tres gradus et status Abrahami cuique in exemplum virtutis proponi. A capite enim XII hucusque Abram descriptus fuit ut incipiens: hic vero usque ad cap. XXII describitur ut proficiens. Denique a cap. XXII, usque ad XXV describitur ut perfectus. Proficienti ergo hoc primum datur praesentiae Dei praeceptum: «Ambula coram me.»


Sex Fructus Ambulandi in Praesentia Dei

Porro hujus praesentiae Dei fructus primus est fuga peccati: «Memento Dei, et non peccabis,» ait S. Ignatius ad Heronem, et Clemens Alexandrinus, lib. III Paedagogi, cap. v: «Hac solum ratione fit ut quis nunquam labatur, si Deum sibi ipsi semper adesse existimat.» Scortum sollicitabat S. Ephrem ad scelus; ille in speciem annuit, modo id fieret in foro: cumque scortum diceret, hoc fore infame et pudendum; tum Ephrem: Quanto magis pudere debet te coram Deo, qui omnia etiam occultissima intuetur? Quo responso perculsa meretrix, veniam petiit, et monasticam vitam amplexa est. Ita Susanna mori maluit, «quam peccare in conspectu Domini.» Ita et sanctus ille qui Thaidem convertit.

Secundus fructus est victoria tentationum, periculorum et inimicorum. Psal. cap. XXIV, vers. 4: «Etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es.» Ita Machabaei, «Dominum orantes cordibus,» prostraverunt Nicanorem cum 35 millibus, «praesentia Dei magnifice delectati,» lib. II Machab. XV, 16.

Tertius. «Semper Dei memineris, et coelum mens tua evadet,» ait S. Ephrem. Ita Jacob, videns Dominum cum angelis in scala, ait: «Non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli.»

Quartus. Talis est quasi angelus; angeli enim semper vident faciem patris. Talis fuit Elias: «Vivit, ait, Dominus, in cujus conspectu sto,» lib. III Reg. cap. XVII, vers. 1.

Quintus. Talis mire excitatur ad amorem Dei, semperque laetatur, quia Dei praesentia fruitur. Ita David Psal. cap. XV: «Providebam Dominum in conspectu meo semper;» ac subdit: «Propter hoc laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea;» nam, ut ait S. Paulus: «Qui adhaeret Domino, unus spiritus est.»

Sextus. Haec Dei praesentia fugat iram, concupiscentiam, distractiones, hominemque facit perfectum. Ita S. Dositheus, ut habetur in ejus Vita, ex hoc S. Dorothei praecepto: «Cogita semper Deum tibi praesentem, et te coram illo stare,» ex dissoluto milite monachus perfectus evasit.


Versus 1: Esto Perfectus

Esto perfectus. — Conare perfecte legem et voluntatem meam implere, atque opera tua omnia et singula perfecte facere, sic ut in iis nihil desit, nihil carpi possit; teque omnibus virtutibus perfice. Unde Septuaginta vertunt γίνου ἄμεμπτος, esto irreprehensibilis. Mercedem subjungit, dicens:

Nota: Perfectionem Deus non exegit ab Abrahamo juvene, sed sene, cum prope esset, ut nasceretur Isaac: in signum, quo tempore Christi Deus exigeret perfectionem a fidelibus. Religio enim Christiana non est aliud, quam disciplina, officium et conatus ad summam perfectionem.

Media ad eximiam etiam Religiosorum perfectionem suggerit sanctus quidam doctor, scilicet: primo, ambulare jugiter coram Deo; secundo, in omnibus, tam tristibus, quam laetis, conformare se voluntati Dei, ac dicere: Fiat voluntas tua; sit nomen Domini benedictum. Tertio, vis cito esse perfectus: recipe te in fundum animae tuae, ac inibi diligenter scrutare quid te maxime inhibeat et detineat, ne purus sis et liber, ac agilis ad obsequium Dei, omnemque virtutem, et hunc laqueum, hunc lapidem qui te detinet, radicitus reseca, et in profundum maris demerge: alioqui fac quod vis, omnia erunt frustra. Haec mortificatio dura est, et viva quaedam mors, quae carnem quasi ab ossibus abradit: sed necessaria, et usu ipso fit facilis. Quarto, natura nostra fallacissima est, ac mille angulis et versutiis praedita, in quibus seipsam fovet ac retinet: quae nisi funditus extirpentur, parum proficies; inter haec maximum est, quod etiam Sanctos tenet, etiam subinde monachos, velle videri, velle ut alii ad eos se convertant, ut ipsis deferant honorem, etc. Hoc plane abnegandum est, ut funditus venias ad illud Joannis Baptistae: «Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus.» Hinc quinto, abstrahe te saltem mente ab omnibus hominibus. Sexto, expedi te ab omnibus rebus, quae si tibi acciderent, affectus adhaesionem, et curas nimias ac sollicitudines adveherent: a quibuscumque intro receptis imaginibus mundum et liberum te serva. Septimo, animum tuum fige in Deo, quasi in scopo; caetera, ut jejunia, vigilias, paupertatem huc refer, tantumque ex iis assume, quantum tibi ad finem hunc utile est. Octavo, sic te in omnibus Deo resigna, ut si quis vasto jactetur pelago, ac pallio resideat: talis enim quid agat, nisi ut Deo se totum resignet? sic et tu facito. Nono, disce contemnere omnia, et contemni ab omnibus, ut cum S. Paulo fias purgamentum mundi, et peripsema omnium.


Versus 2: Ponam Foedus Meum

Ponam foedus meum inter me et te. — Si videlicet perfecte coram me ambulaveris, amicitiam et foedus peculiare tecum sanciam et colam, ut ego peculiari cura te tuosque prae aliis hominibus ac gentibus protegam, dirigam et promoveam, vocerque Deus Abrahae: tu vicissim peculiari fide, obedientia et cultu mihi servias; hujusque foederis symbolum et signum dabo circumcisionem, vers. 10.


Versus 3: Cecidit

Cecidit, — adorans et gratias agens Deo.


Versus 4: Ego Sum

Ego sum. — Ego sum qui sum; sum aeternus, sum immutabilis, sum constans et fidelis in promissis, ideoque pactum meum, quod tecum hisce verbis sancio, erit immutabile et irrevocabile. S. Hieronymus, Epistola ad Marcellam, notat Deum tantum esse; quia non novit fuisse, nec fore; cujus essentia est esse, et cui nostrum esse comparatum non est, de quo plura Exodi cap. III et VI.


Versus 5: Abraham — Mutatio Nominis

Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham. — Abram hebraice dicitur quasi ab ram, id est, pater excelsus, qui excelsa cogitat, in excelsis, v. g. in coelestibus habitat, excelsa et divina molitur et agitat.

Nunc Deus Abram vocat Abraham quasi אב רם המון ab ram amon, id est, pater magnae et excelsae multitudinis, seu pater multorum excelsorum; quia, ut sequitur, «constitui te patrem multarum gentium,» puta Judaeorum et Gentilium. Quia ergo Abraham hactenus suo nomine bene usus fuit, beneque ipsi vita excelsa respondit: nunc aliud hic suscipere meretur, quo alios quoque multos excelsos faciat. Si et nos respondeamus nomini nostro, quod a Christo accepimus, dabit nobis aliud novum, quod os Domini nominabit, Isai. cap. LXII, vers. 2; Apoc. III, 12.

Nomen ergo Abraham est quasi columna, in qua Deus promissionem posteritatis, et seminis fidelis electique, inscripsit ad aeternitatem, ait S. Chrysostomus hic. Vide laudes Abrahae decantatas ab Ecclesiastico, cap. XLIV, vers. 20.

Nota ex Apostolo Rom. cap. IX, vers. 5, 6, 7, posteros Abrahae litteraliter hic accipi naturales et carnales, puta Judaeos, qui in duodecim tribus, quasi 12 gentes fuerunt divisi.

Allegorice vero et potissimum hic accipi spirituales Abrahae filios, puta fideles, qui fidem et pietatem Abrahae imitantur; quales primo fuerunt Judaei: deinde sub Christo pauci Judaei et Gentes omnes: hi enim proprie vocantur multae Gentes, et inter has multi fuerunt excelsi, puta Apostoli, Martyres, Doctores, Virgines, etc. Miscet ergo hic Deus promissiones spirituales cum carnalibus, uti dixi Roman. IX, 6.

Abraham ergo est pater omnium excelsorum, puta coelicolarum, videlicet 144 millium signatorum ex Judaeis, et turbae magnae signatae ex Gentibus, quam dinumerare nemo poterat, Apoc. VII, 9.

Notant Hebraei, S. Hieronymus, Lipomanus et alii, ad Abram addi litteram he, ut fiat Abraham, eamdem addi quoque Sarai, ut fiat Sarah, quae littera he praecipua est in nomine tetragrammato Dei: bis enim in eo ponitur, quasi per hoc indicet Deus Messiam, qui Deus est, Deique filius, puta Jesum Christum, ex Abraham et Sarah nasciturum.

Addit Pererius he significare quinque, puta quintum millenarium annorum mundi, cujus initio ex Abraham et Sarah natus est Christus. Verum verius est Christum natum esse sub finem quarti millenarii.

Notat secundo, Philo lib. De Gigantibus, Abram dictum esse patrem excelsum, quia erat astrologus, quia alta et coelestia scrutabatur; postea vero dictum esse Abraham, quasi אב בר המון ab bar hamon, id est, pater electus magni soni vel vocis, sive pater electae consonantiae: ea autem est intellectus, vox et vita probi viri: hic enim est electus et purgatus, atque pater vocis et consonantiae, qua Dei laudes personamus, eique in omni vita factis dictisque nostris consonamus. Ex Abram ergo factus est Abraham, id est, ex astrologo divinus, ex homine coeli homo Dei: ita Philo. Sed haec symbolica et mystica sunt.

Nota tertio, hic memoria lapsum videri Chrysostomum, dum ait Abram significare transitorem, itaque vocatum esse a parentibus, eo quod praesagirent ejus transitum ex Ur Chaldaeorum in Chanaan: confundit enim Chrysostomus nomen Abram cum nomine Hebraeus, quod transitorem significat; aut certe putat Abram a parentibus vocatum esse Hebraeum, quod non est verisimile.


Versus 6: Reges Ex Te

Regesque ex te egredientur. — Puta reges Israel et Juda ex Jacob: ex Esau reges Idumaeorum et Amalecitarum; quin et Ismael, aliique ex Cetura geniti suos habuere reges.


Versus 7: Et Statuam

Et statuam. — Hebraice הקימותי hakimoti, stare faciam, stabiliam, confirmabo pactum quod jam tecum ineo, uti dixi vers. 4.

Foedere sempiterno. — Foedus hoc aeternum fuit, non absolute, sed respective in semine carnali, puta Judaeis. Duravit enim tam diu, quamdiu duravit Judaeorum Ecclesia et respublica. Sed in semine spirituali, puta fidelibus, absolute aeternum est.


Versus 8: Ut Sim Deus Tuus

Ut sim Deus tuus, et seminis tui post te, — q. d. Ea lege et conditione pactum tecum et cum tuis, o Abram, ineo, ut scilicet sim tuus tuorumque Deus, nimirum ut a vobis solus adorer et colar, utque a me solo pendeatis; ego vicissim vos quasi peculium meum amem, curem, protegam et benedicam. Ita Vatablus et alii.


Versus 9: Custodies

Custodies, — custodi. Ita S. Augustinus.


Versus 10: Hoc Est Pactum Meum — Signum Circumcisionis

Hoc est pactum, — hoc est signum pacti jam tecum initi, patet ex sequent. Unde Apostolus, Rom. IV, 11, loquens de Abram: «Signum, inquit, accepit circumcisionis signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium (praeputiatorum, puta Gentilium).»

Nota breviter hic usum et causas hujus signi, puta circumcisionis; primo enim erat hoc signum memorativum pacti hic a Deo cum Abraham initi, ut Judaei dum circumcidebantur, vel circumcisos se cogitabant, recordarentur se jam transisse in foedus hoc cum Deo initum, adeoque esse se populum Deo dicatum et consecratum. Sicut ergo daemon, qui est simia Dei, suis sagis in fronte stigma imprimit, quo notantur, significanturque esse sui juris, suae oves, suum peculium, sua mancipia: ita multo magis Deus omnium Dominus voluit Abrahae et Judaeis hoc stigma circumcisionis in carne sensibiliter, intime et indelebiliter incidere, ut significaretur eos transisse in jus Dei, esseque Dei populum et peculium.

Secundo, circumcisio erat signum repraesentativum fidei Abrahae, et justitiae per eam adeptae, uti ait Apostolus verbis paulo ante citatis.

Tertio, erat hoc signum distinctivum fidelium ab infidelibus, puta Judaeorum a Gentilibus.

Quarto, erat hoc signum demonstrativum et purgativum peccati originalis, uti docent Patres: circumcidebatur enim membrum genitale, quo peccatum originale transfunditur; de qua re vide S. Thomam, Suarez et Scholasticos.

Quinto, erat praefigurativum baptismi: tam enim baptismus quam circumcisio, primum est Sacramentum et initiativum verae religionis et fidei, ejusque est publica professio et obligatio; ac consequenter est adoptio et ascriptio in Ecclesiam Dei, ejusque jura et praemia.

Hac de causa novum nomen in circumcisione, uti jam in baptismo, circumciso imponi solebat: uti hic Abram circumcidendus, pro Abram vocatus est Abraham; quia per circumcisionem, in nomen, gentem et religionem novam, puta Judaicam, asciscebantur. Sic et Romani puellis octavo die a nativitate, pueris nono die nomen imponebant; cujus rei causam dat Plutarchus, Quaest. 102 in Quaest. Rom.

Circumcidetur ex vobis omne masculinum. — Abraham ex vi hujus legis, tenebatur circumcidere suam familiam, ac consequenter et Ismaelem et Isaacum. Similiter tenebatur postea Isaac circumcidere Jacobum et Esau. Quando vero Ismael et Esau separati sunt a familia Abrahae et Isaaci, non amplius obligati fuerunt circumcidere suas proles; Jacob autem ad id obligatus fuit, quia ex omnibus ejus filiis collecta fuit familia Abrahae (puta populus Dei, ex quo Christus erat nasciturus), quae ad legem obligabatur.

Idumaci tamen, Saraceni, Ammonitae et alii quoque populi receperunt circumcisionem, non ut Sacramentum legis veteris, cum intentione profitendi legem Mosaicam (sic enim ad eam fuissent obligati), sed tantum ex humana quadam consuetudine, ad imitationem suorum parentum, ideoque lege Mosaica non fuerunt obligati.

Adde, valde probabile est, quod docet Sebastianus Episcopus Oxomensis, et ex eo Franciscus Suarez, III part., Quaest. LXX, dist. XXIX, sect. 2, scilicet circumcisionem, quatenus ipsa fuit remedium, quo remittebatur peccatum originale, et professio fidei de Christo venturo, potuisse esse in usu omnium gentium; potuerunt enim ipsae hoc signum eligere inter alia, quod sine dubio validum erat ad talem effectum, si ea intentione fieret, quamvis non fieret cum intentione profitendi judaismum, seque illi populo adjungendi. Itaque tales circumcisione expiabantur a peccato originali, non vero obligabantur ad legem Mosaicam.

Omne masculinum. — Fallitur ergo Strabo, lib. XVII, qui etiam feminas putat circumcisas fuisse: circumcisio enim data est vel maxime ad hoc, ut ea, quasi signo, distingueretur populus Abrahamiticus ab aliis gentibus; haec autem populi distinctio petitur a maribus, non a feminis.


Versus 11: Carnem Praeputii

Circumcidetis carnem praeputii. — Quaeres, cur in hoc membro praeputii instituta sit a Deo circumcisio? Respondeo primo, quia in hoc membro Adam primo inobedientiae suae effectum, et carnis rebellionem sensit.

Secundo, quia hoc membro generamur, et transfunditur peccatum originale, quod circumcisione curatur.

Tertio, ut significaretur Christus redemptor, et novi foederis institutor generandus ex Abrahae semine.

Allegorice, circumcisio typus fuit baptismi et poenitentiae; tropologice, mortificationis luxuriae omniumque vitiorum; anagogice, resurrectionis, quae fiet octavo die, id est octavo mundi aetate et saeculo, in qua circumcidetur omnis carnis naturaeque corruptio. Vide Rupertum et Origenem, homil. 3. Vide et Barradium De Circumcisione Christi.


Versus 12: Infans Octo Dierum

«Infans octo dierum.» — Nota, non potuisse praeveniri octavum diem, quia ante illum infans nimis tener est, et incertum est an sit vitalis futurus, ut ex Galeno docet Franciscus Valesius, Sacrae Philosophiae cap. XVIII.

Nota: Si infans ante octavum diem periculum vitae adiret, poterat aeque ut feminae salvari, remediis et ritibus legis naturae.

Nota secundo: Justa de causa poterat circumcisio differri post octavum diem, ut dilata est in deserto per 40 annos, ob continuam peregrinationem, Josue V, 6. Ita Theodoretus et Josephus.

«Circumcidetur.» — Censent aliqui, ut S. Augustinus, S. Bernardus et Magister Sententiarum, Judaeos solitos esse circumcidi cultro lapideo; tali enim usus est Moses, Exodi IV, et Josue cap. V.

Verum nihil tale hic praecipitur: imo S. Justinus Contra Tryphonem testatur sua aetate Judaeos non lapideo, sed ferreo cultro usos esse in circumcisione. Ita S. Thomas, vel potius Thomas Anglicus, Lyranus, Tostatus et alii.

«Tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque (servus vester) non fuerit de stirpe vestra.» — Hebraea clarius haec transponendo exprimunt hoc modo: «Omnis servus domi natus et emptitius, qui non est de semine tuo, circumcidendo circumcidetur.»

Est hic triplex expositio et sententia. Prima Cajetani, Lipomani, Lyrani et S. Ambrosii, qui putant omnes qui erant de familia Abrahae, etiam servos, quin et famulos liberos, hic obligari ad circumcisionem. Secunda est Pererii, Soti, Alensis, Bonaventurae, Ruperti, nullum adultum servum hic obligari ad se, vel suas proles circumcidendum, nisi ipse sponte in id consentiat. In hanc inclinat Suarez, III part., Quaest. LXX, art. 2, dist. XXIX, sect. 2, q. d. «Servus emptitius circumcidetur,» id est, circumcidi poterit, si videlicet velit ad vestrum populum transire, et fieri judaeus. Tertia sententia, et S. Scripturae conformior, est Abulensis, qui censet, non famulos liberos, non mercenarios; sed servos, sive mancipia Hebraeorum, etiamsi essent alienigenae, coactos fuisse circumcidi, sive vernae essent, id est, domi heri nati; sive emptitii, sub quibus et bello captos accipe: est enim omnium par ratio. Nec id mirum: est enim, ait Aristoteles, lib. V Ethicorum, servus possessio domini; et, ut Hebraea hic habent, servus est pretium aut possessio pecuniae domini, quasi qui pecunia emptus, possideatur a domino instar pecuniae. Secundo, quia to circumcidetur praeceptum significat, quod elides, si subaudias, «si velit:» fertur enim hic lex de circumcisione. Accedit, quod in Hebraeo est, himmol yimmol, circumcidendo circumcidetur, q. d. omnino circumcidetur. Et ita hoc Dei praeceptum videtur intellexisse Abraham, ut satis liquet vers. 23, ubi dicitur Abraham circumcidisse Ismael et servos omnes, «sicut praeceperat ei Deus;» ergo circumcisio servis non permissa, sed praecepta fuit. Sicut enim Deus eam imposuit Abrahae et posteris ejus, ita et servis eorum: hi enim herorum suorum sunt mancipia; praesertim, quia circumcisio et judaismus servis tunc erat utilis et honorifica: per eam enim aggregabantur familiae Abrahae et populo Dei. Tertio, quia alioqui non fuisset distinctio inter servum et mercenarium, quam tamen ponit Deus, Exodi XII, 44; nam et mercenarii, si volebant, poterant circumcidi, itaque comedere phase. Distinctio ergo fuit haec, quod servi tenebantur circumcidi, non mercenarii. Ratio legis erat, ut familia Abrahae tota esset Deo dicata, utque cultus Dei, fides et salus ita ad plures propagaretur, si non amore et sponte, certe metu et coactione. Erat enim illa aetas et lex, non filiorum, sed servorum. Denique si Abraham ejusque posteri queri non poterant, hoc onus sibi a Deo imponi, quid de eo queri poterant Abrahae mancipia?


Versus 14: Delebitur Anima Illa

«Delebitur anima illa de populo suo.» — Hebraei sic exponunt, q. d. Si quis Judaeorum circumcisus non fuerit, morietur ante annum quinquagesimum, et sine liberis; id ita fieri somnium tradunt, imo fabulantur ipsi.

Secundo, Diodorus et Cajetanus volunt hic sermonem esse de adulto tantum, eumque juberi hic occidi per judices, si circumcisionem sui, vel suorum negligat. Verum ex antecedentibus, maxime vers. 12, patet Deum hic omnibus incircumcisis, etiam infantibus poenam mortis intentare.

Tertio, Vatablus sic exponit: «Delebitur anima,» id est, homo ille non censebitur in populo meo, non censebitur filius Abrahae, nec haeres Chanaan aliarumque mearum promissionum. Rursus, non erit particeps passionis Christi, quae circumcisione fuit figurata, ac consequenter non nanciscetur circumcisionem cordis spiritualem, quae fit per gratiam, nec erit haeres regni coelestis, cujus typus erat Chanaan, quia scilicet remanet in peccato originali, quod circumcisione tollendum erat. Ita S. Augustinus et Rupertus.

Quarto, optimus et plenissimus erit sensus, si secundam et tertiam expositionem jungas hoc modo, q. d. Quicumque, etiam infans, circumcisus non fuerit, cum ad adultam aetatem venerit, per judices morte punietur; quia circumcisionem neglexit, non in infantia, sed in adolescentia. Tunc enim, utpote rationis compos, debebat negligentiam parentum supplere, et curare se circumcidi. Hunc esse sensum patet ex eo quod sequitur: «Quia pactum meum irritum fecit,» id est, violavit: hoc autem nemo facit in infantia, sed in adolescentia, cum rationis est compos.

Secundo, quia pro delebitur, hebraice est nichreta, id est exscindetur; jam exscindi de populo, idem est quod occidi: simili enim modo violator sabbati jubetur exscindi de populo, id est, occidi a judicibus, Num. XV, 31, in hebraeo. Ita Pererius. Nec dubium est quin ex hac lege Judaei adultos negligentes circumcisionem morte mulctarint.

Rursum, spiritualiter hic per mortem corporalem significatur et intentatur mors spiritualis animae, et aeterna damnatio, illi qui circumcisionem vel infans non susceperit (infanti enim mors animae infligi potest a Deo, non vero mors corporis a judice), vel adultus neglexerit: quod scilicet hac de causa exscindatur a familia Abrahae, a populo et Ecclesia Dei, ac consequenter ab haereditate coelesti. Unde Septuaginta habent: «Infans qui octavo die non fuerit circumcisus, delebitur de populo suo.» Verum «octavo die» non habent Hebraea nec Latina, videturque ab aliquo insertum. Alidit enim priorem sensum.

«Quia pactum meum irritum fecit» — proprie in adolescentia, ut dixi. Secundo, in infantia improprie et passive, q. d. Quia pactum meum in eo irritum fuit et violatum in infantia; non sua, sed parentum culpa, vel etiam casu, ut per hebraismum hiphil ponatur pro cal. Ita S. Augustinus (quem sequitur Rupertus), lib. XVI De Civit. cap. XXVII, qui tamen juxta Septuaginta legens to octavo die, pactum hic intelligit illud, quod iniit Deus cum Adamo, de non comedendo pomo vetito, quod quia Adam violavit, hinc cum suis posteris periit, et incurrit debitum mortis aeternae: hanc vero mortem actu incurrerunt, quotquot hoc Adae peccatum circumcisione non expiarunt. Verum ex praecedenti patet haec intelligenda esse de pacto inito, non cum Adamo, sed cum Abrahamo, vers. 10, cujus signum erat circumcisio.


Versus 15: Sara — Mutatio Nominis

«Non vocabis Sarai, sed Saram.» — «Sarai» idem est, quod princeps vel domina mea, puta domus meae; «Sara» vero absolute significat principem et dominam, q. d. Sarai hactenus unius mariti et familiae fuit domina; jam vero erit Sara, id est, absolute princeps et domina, quia erit mater gentium plurium, imo cunctarum per Isaac, quem pariet. Ex Isaac enim nascetur Christus, qui erit pater omnium gentium fidelium et Christianarum: harum ergo avia, mater, domina et princeps erit Sara. Ita S. Hieronymus, Ambrosius et alii.

Nota: Tam Hebraeis, quam Graecis et Latinis moris erat, ut uxor virum dominum, et vicissim viri uxores vocarent dominas, itaque mutuum honorem et amorem testarentur et foverent. Sic Sara Abrahamum vocabat dominum suum, et ipse vicissim eam vocabat Saram, id est dominam.

Nota secundo, «Sarai» additur littera he, ut fiat Sarah; causam dixi vers. 5.

Allegorice, Sara, ait S. Ambrosius, typus est Ecclesiae, quae filios suos gentesque omnes regit prudentissime.


Versus 16: Benedicam Ei

«Benedicam ei» — eam sterilem et anum, supra naturam, per miraculum faciam foecundam, ut pariat Isaacum.

«Reges» — quos nominavi, vers. 6.


Versus 17: Risit Abraham

«Cecidit Abraham, etc., et risit, dicens: Putasne centenario nascetur filius?» — Non dubitat Abraham de Dei promissione, ut vult S. Chrysostomus et Hieronymus, nam ejus fidem commendat Moses, cap. XV, vers. 6, et Paulus, Rom. IV, 19. Sed verba haec ejus sunt animi exultantis, gratulabundi, et ad tantum, tamque novum et inauditum beneficium obstupescentis. Unde Abraham non ex incredulitate, uti aliqui volunt, sed ex ima demissione et reverentia, quasi se indignum agnoscens, ut sibi ex Sara nascatur Isaac, non pro Isaaco nascituro, sed pro Ismaele jam nato orat, dicens: «Utinam Ismael vivat coram te.» Ita S. Ambrosius, Augustinus, Rupertus. «Risus Abrahae, ait S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. XXIX, exultatio est gratulantis, non irrisio diffidentis.»

Addunt Cajetanus et Pererius Abrahamum dubitasse, non de potentia Dei, aut veritate promissionis divinae, sed an haec promissio litteraliter ut sonat, an parabolice, symbolice, vel aenigmatice intelligi deberet. Verum nil tale, imo contrarium potius insinuat tam Moses hic, quam Paulus, Rom. IV, 19.

«Putasne centenario nascetur filius?» — Quaeres an Abraham, quia centenarius, fuerit impotens ad generandum absolute, an tantum respective? Aliqui censent eum absolute fuisse impotentem respectu cujuslibet feminae, ac consequenter per miraculum fuisse ei absolute restitutum vigorem et potentiam omnem generandi. Probant, quia hac de causa Apostolus, Rom. IV, 19, absolute vocat corpus Abrahae emortuum; itaque eo loco explicui.

Verum, re profundius considerata, probabilius mihi videtur Abraham non absolute, sed respective tantum fuisse impotentem ad generandum, scilicet respectu Sarae uxoris suae, utpote quae erat nonagenaria, et cui jam menstrua fluere desierant: ex tali enim Abraham centenarius suscitare prolem non poterat; poterat tamen ex juniore: nam post mortem Sarae, cum ipse 137 esset annorum, sex proles genuit ex Cetura, utpote quae adolescentula, vivida erat et foecunda: ad hanc enim satis vigoris et potentiae habebat adhuc in illo senio, non vero ad Saram, unde per miraculum id a Deo hic accipit.

Id ita esse probatur primo, quia Abraham post generationem Isaac vivit 75 annis; ergo cum genuit Isaac, vigor vitae, et consequenter potentia generandi in eo non fuit plane emortua. Secundo, homines ea aetate vivebant ad ducentos annos, sicut Thare, pater Abrahae, vixit 203 annos; ergo non fuerunt decrepiti et impotentes ad generandum anno centesimo; alioqui per dimidium vitae et aetatis fuissent decrepiti: quod insolitum est, et praeter naturam. Tertio, quia Jacob Abrahae nepos, qui in majoribus fuit laboribus pascendi greges, quam Abraham, genuit Benjamin anno aetatis 107, uti ostendam cap. XXXV, vers. 18; ergo Abraham potuit generare anno 100.

Ad argumentum respondeo, Apostolum vocare Abrahae corpus emortuum, non absolute, sed respective, scilicet respectu Sarae suae conjugis, unde subdit: «Et emortuam vulvam Sarae.» Nam to et, copulatim et junctim cum to corpus suum emortuum, explicandum est; certum enim est Abrahae corpus non fuisse plane emortuum, nam vixit adhuc 75 annos. Alludit ergo Apostolus ad hunc locum, idemque dicit quod hic dicitur: Abraham enim centenarius, et Sara nonagenaria, ita habebant corpus emortuum, ut ex sese invicem non possent generare; ex alia tamen juvencula posset Abraham. Ita S. Augustinus, Eucherius et alii.

Nota: Deus probavit et exacuit fidem, spem et longanimitatem Abrahae, differens prolem promissam, utpote rem ingentem, per 25 annos; illam enim promisit Abrahae, cum ipse 75 esset annorum, cap. XII, vers. 3: hic vero eam praestat, cum ipse esset centum annorum, cum naturaliter res videretur esse desperata.


Versus 18: Utinam Ismael

«Utinam Ismael vivat coram te.» — Abulensis dupliciter haec explicat: primo, admirative, q. d. O Domine, ex quo tantum bonum vis mihi facere, ut des Isaacum, vivat etiam obsecro coram te Ismael meus; secundo, Abraham, inquit, videns quod Deus ei volebat dare alium filium, puta Isaacum, in quo complendae erant benedictiones, timuit quod vellet occidere, vel abbreviare dies Ismaelis; ideo rogavit pro eo, dicens: Utinam vivat Ismael. Verum, uti paulo ante dixi, verius est Abraham ex summa humilitate et reverentia non ausum orare pro Isaaco, orasse pro Ismaele, q. d. Utinam saltem Ismaelem in vita conserves, eique benedicas, uti, vers. 16, benedixisti Isaaco quem mihi nasciturum promittis. Vivat, inquam, Ismael meus coram te, ut scilicet tibi placeat, tuisque mandatis obediat. Ita S. Ambrosius et Vatablus.

Quare cum Deus idipsum annuat et concedat Abrahae, vers. 20, hinc probabiliter colligunt Hebraei Ismaelem poenitentiam egisse, Deo placuisse, recte et juste vixisse, esseque salvatum. Unde et cap. XXI, 20, Deus dicitur fuisse cum eo; et cap. XXV, vers. 17, post mortem dicitur Ismael appositus ad populum suum.

Alii tamen, ut Lipomanus et Pererius, de Ismaelis salute dubitant; sic et Cajetanus, qui ita scribit: «Ismael primus inter homines sortitus est nomen a Deo; et cum hac tam nova, ac non parva gratia, nihil scitur an bonus, an malus fuerit.»


Versus 19: Sara Pariet — Isaac

Hebraice additur abal, «imo» vel «quin etiam,» q. d. Non tantum tibi vivet superstes Ismael, sed etiam Sara gignet tibi Isaacum.

Isaac. — Isaac significat risum, a radice tsachaq, id est risit: ita dictus est Isaac, ob risum et gaudium Abrahae, cum audit a Deo eum sibi nasciturum, vers. 17. Postea Sara pariter ridens, et gaudens de nato hoc sibi filio, hoc nomen jam datum iterat et confirmat, cap. XXI, vers. 6, dicens: «Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi.»

Allegorice, Isaac fuit typus Christi, qui fuit risus et gaudium universae terrae, ait Rupertus.

«Constituam pactum meum illi.» — Pacti quod tecum inivi, haeres erit Isaac, ac consequenter quaecumque hoc pacto promisi, Isaaco et posteris ejus cedent, non Ismaeli: qualia sunt, quod dabo tibi tuisque terram Chanaan; quod ero tibi tuisque Deus, et ipsi mihi erunt populus; quod in semine tuo (Christo) benedicentur omnes gentes.


Versus 21: Cum Isaac

«Cum Isaac» — id est, cum Isaac. Ita Hebraea et Chaldaea. «Tempore isto» — sub hoc anni tempus. «Anno altero» — proxime sequenti.


Versus 22: Ascendit Deus

«Ascendit Deus ab Abraham.» — Angelus Deum repraesentans subtraxit se oculis Abrahae, et in coelum rediit. Ita fecit et angelus apparens Manue, Judic. XIII, 20.


Versus 23: Statim in Ipsa Die

«Statim in ipsa die.» — Nota hic promptam et celerem obedientiam Abrahae, totiusque familiae in circumcidendo se: qualis herus, tales servi; erant autem facile quadringenti. «Verus obediens, inquit Abulensis, moras nescit; nec diu in agendo deliberat, cum mandatum fuerit, sicut nec verus moralis, nihil agendo moratur, postquam consiliatum fuerit, ut ait Aristoteles, lib. VI Ethic. cap. de eubulia. Eumdem locum habet obedientia et eubulia, quia sicut post consilium perfectum nihil manet, nisi operari: ita proposito mandato obedienti solum operatio sequitur.»

Et S. Bernardus, serm. De Virtute obedientiae: «Fidelis obediens, inquit, nescit moras, fugit crastinum; ignorat tarditatem, praeripit praecipientem; parat oculos visui, aures auditui, linguam voci, manus operi, itineri pedes; totum se colligit, ut imperantis compleat voluntatem.» Et S. Benedictus in Regulis: «Perfecta obedientia sua imperfecta relinquit.» Et David, Psalm. XVII, vers. 45: «In auditu auris obedivit mihi.» Ita Petrus, Andreas, Joannes, Jacobus, vocati a Christo, continuo relictis omnibus secuti sunt eum. Ita faciunt angeli, de quibus ait Psaltes: «Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.» Ita faciunt stellae, quae «vocatae dixerunt: Adsumus;» et fulmina, de quibus Jobo ait Deus, cap. XXXVIII, vers. 35: «Numquid mittes fulgura, et ibunt; et revertentia dicent tibi: Adsumus?» Audi Ethnicos. Cyrus apud Xenophontem, lib. IV, laudat Chrysantem militem, qui in praelio gladium hosti jam incussurus, cum audiret receptui cani, ictum non intulit; et rogatus, cur hosti pepercisset, respondit: «Quia melius est imperatori parere, quam hostem interficere.» Audi Cleanthem Philosophum apud Senecam, epist. 106: «Duc me, parens, celsique dominator poli, Quocumque placuit: nulla parendi mora est; Adsum impiger.»


Versus 25: Tredecim

«Tredecim.» — Hinc Saraceni, exemplo patris sui Ismaelis, circumcidunt se anno aetatis suae 13, ait Josephus, lib. I, cap. XII. Sed in hoc non servant legem Dei, quae jubet quemque octavo die circumcidi, vers. 12.

Mysticum sensum hujus capitis pete a Ruperto, lib. V, a cap. XXVIII ad XXXVIII.