Cornelius a Lapide

Genesis XVIII


Index


Synopsis Capitis

Abraham tres angelos hospitio et convivio excipit. Secundo, hi, vers. 9, promittunt ei filium ex Sara. Tertio, vers. 17, revelant ei instans excidium Sodomae; unde pro Sodoma orat et interpellat Abraham.


Textus Vulgatae: Genesis 18:1-33

1. Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre, sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. 2. Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. 3. Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum: 4. sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore. 5. Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. 6. Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericos panes. 7. Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. 8. Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. 9. Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? ille respondit: Ecce in tabernaculo est. 10. Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito Sara risit post ostium tabernaculi. 11. Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria. 12. Quae risit occulte, dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? 13. Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? 14. Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium. 15. Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita, sed risisti. 16. Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. 17. Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gesturus sum: 18. cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae? 19. Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum. 20. Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. 21. Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint: an non est ita, ut sciam. 22. Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. 23. Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? 24. Si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? 25. Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius: non est hoc tuum; qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. 26. Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. 27. Respondensque Abraham, ait: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. 28. Quid si minus quinquaginta justis, quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque. 29. Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. 30. Ne, quaeso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: Quid si inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta. 31. Quia semel, ait, coepi, loquar ad Dominum meum: Quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti. 32. Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: Quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem. 33. Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.


Versus 1: Apparuit autem ei Dominus

1. APPARUIT AUTEM EI DOMINUS — in specie trium virorum, uti sequitur; tres enim (viri de quibus vers. seq.) repraesentabant Dominum, uti mox dicam. In memoriam hujus apparitionis angelorum Abrahae factae juxta quercum Mambre, quotannis eodem convenire solebant Judaei, Gentiles et Christiani, ibique quisque suo ritu festa et sacrificia peragere. Verum Constantinus imperator, sublatis impiis Judaeorum et Gentilium ritibus, jussit locum purgari, ibique erecto templo ad Christiana sacra tantum deputari et consecrari, uti narrat Sozomenes, lib. II, cap. III.

SEDENTI IN IPSO FERVORE DIEI. — Hinc videtur quod Abraham more suo soleret sub meridiem et prandium ad ostium sedere, et exspectare peregrinos et hospites, qui in fervore diei solent ad hospitia divertere; unde cum expandit sagenam suae hospitalitatis, non tantum homines, sed et angelos latenter suscepit: hoc est enim quod ait Apostolus, Hebr. XIII, 2: "Hospitalitatis nolite oblivisci; per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis." Vide de laude hospitalitatis ibi dicta, et S. Chrysostomum hic hom. 41; S. Ambrosium, lib. I De Abraham, cap. V, et S. Augustinum, sermonibus 68 et 70 De Tempore.

Audi S. Ambrosium: "Qui scis, inquit, an Deum suscipias, cum hospitem putas? Abraham dum peregrinantibus defert hospitium, Deum atque angelos ejus suscipit hospitio: quamvis et cum hospitem suscipis, Deum suscipis. Sic enim scriptum in Evangelio legis, dicente Domino Jesu: Hospes eram, et collegistis me; quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis. Unius horae hospitio vidua illa quae suscepit Eliam, et exiguo cibo, perpetuum toto tempore famis invenit alimentum, et mercedem accepit mirabilem, ut nunquam farina de hydria deficeret. Eliseus quoque, defuncti pignoris resuscitatione donata, hospitii resolvit pensionem." Haec et plura Ambrosius.

Rursum notat hic S. Ambrosius: "Disce, ait, quam impiger esse debeas, ut possis praevenire hospitem, ne quis praeveniat, et te boni muneris defraudet copia." Et S. Chrysostomus hic: "Currit, ait, et volat senex; vidit enim praedam quam venabatur: non vocavit famulos; quasi diceret: Magnus thesaurus est, magna negotiatio, per meipsum hanc mercem inferre debeo, ne elabatur tantum lucrum." Et rursum: "Vide liberalitatem Abrahae: vitulum mactavit, et fermentavit farinam. Audi et alacritatem: per seipsum et per uxorem hoc facit; considera etiam, quam alienus est a fastu: adorat et obsecrat. Omnia illa habere oportet hospitio excipientem, alacritatem, festivitatem, liberalitatem. Audiant viri, audiant mulieres. Viri quidem, ut sic suas contubernales erudiant, ut si quando spirituale lucrum incidat, non per famulos hoc perficiatur, sed per seipsos faciant omnia; mulieres autem, ut accelerent juvare viros in tam bonis operibus per seipsas; imitentur sacram vetulam in tanta senecta laborem libenter suscipientem, et famularum opera perficientem." Nimirum in domo justi nemo otiosus est: quisque hospitalitati similive pio operi primus manus admovere satagit. Sane S. Carolus Borromaeus cum amplam haberet familiam, ita cuique per totum diem suas partiebatur operas, easque utiles et pias, ut nemo vel quadrantem horae per diem haberet liberum et non occupatum. Id mihi Romae narrarunt qui cum eo diu vixerunt. Hac de causa familia ejus tota erat quieta, ordinata, sancta, fructuans instar apum. Hoc imitentur Principes et praelati; otium enim perdit familias, praesertim aulicas. Et S. Hieronymus, epist. 26 ad Pammachium: "Ipse (Abraham) pedes lavit, ipse pinguem vitulum portavit humeris de armento, stetit ut servus peregrinis prandentibus, et Sarae manibus coctos cibos jejunaturus apposuit."


Versus 2: Tres viri

TRES VIRI. — Concilium Sirmiense, Can. 14, vult medium horum trium fuisse Filium Dei; sed fuit hoc conciliabulum Arianorum, uti fuse docet Baronius, anno Christi 357.

Nota ergo primo, hos tres viros fuisse angelos, qui corpus humanum ex aere formarunt et assumpserunt, ut cum Abrahamo loquerentur. Paulus enim Hebr. cap. XIII, vers. 2, et Moses cap. seq., vers. 1, vocat eos angelos. Ita S. Augustinus, lib. XVI De Civit. XXIX, et alii passim. Hebraei et Lyranus putant unum ex his tribus fuisse missum ad nuntiandum partum Sarae; secundum, ad evertendum Sodomam; tertium, ad liberandum Lot ex Sodoma. Verum non unus, sed duo missi sunt simul, tam ad evertendum Sodomam, quam ad liberandum ex ea Lot, ut patet cap. XIX, vers. 1, 10 et 16. Ita Abulensis.

Secundo, unus trium, scilicet medius, caeteris apparebat illustrior, quia erat superior angelus; unde ipse solus fere hic loquitur, vocaturque Dominus. Hebraei apud Lyranum et Tostatum putant hunc medium fuisse Michaelem, qui a dextris habuerit Gabrielem, a sinistris Raphaelem; quos duos deinde misit ad evertendum Sodomam, et ad Lot ex ea educendum, de quo cap. seq. Hinc unum hunc medium, quasi duobus aliis illustriorem, Abraham alloquitur, audit et adorat. Unde allegorice Eucherius, lib. II in Genes. cap. XXVII: "In tribus, inquit, viris, qui venerunt ad Abraham, Domini Christi praenuntiabatur adventus, cum quo duo angeli comitabantur, quos plerique Mosen et Eliam accipiunt; unum priscae legis latorem, qui per eamdem legem adventum Domini indicavit; alium qui in fine mundi venturus est, denuntiaturus secundum adventum Christi, atque ejus Evangelium praedicaturus."

Tertio, Abraham in primo horum trium occursu, putavit omnes tres esse homines, scilicet communes suos hospites; Apostolus enim ad Hebr. XIII, ait eum latenter et ignoranter suscepisse angelos, quia scilicet putabat eos esse homines, non angelos: unde omnibus tribus quasi hominibus pedes lavat, epulum et reliqua, quae hospitibus necessaria sunt, sedulo parat et curat. Ita S. Chrysostomus et Ambrosius.

Dices, quomodo ergo hic dicitur eos adorasse? Respondeo, "adoravit eos," id est, prosternens se in terram, civilem et Orientalibus consuetam reverentiam eis exhibuit. Simili modo adoravit filios Seth, cap. XXIII, vers. 7.

Ubi adverte, quanta non tantum charitate, sed et reverentia hospites excipere solitus sit Abraham. Ab Abrahamo didicit Apollonius Abbas, ut habetur in Vitis Patrum, hanc reverentiam: ipse enim fratres peregre venientes excipiebat, adorans eos, et usque ad terram se prosternens, et surgens osculabatur, et fratres monebat, ut adventantes fratres quasi Dominum susciperent: "Nam, aiebat, et adorari fratres adventantes, propterea traditio nostra habet, ut certum sit, in adventu eorum Christi adventum haberi;" et Abrahami exemplum subjicit. Hac Patrum traditione imbutus S. Benedictus praecipit: "Omnibus venientibus, sive discedentibus hospitibus, inclinato capite, vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur, qui et suscipitur."

Quarto, Abraham cum hisce tribus agendo, sensim ex splendore, sermone, majestate aliisque signis, atque ex Dei instinctu agnovit eos non esse homines, sed angelos, legatos Dei, imo Dei vicem et personam gerere, maxime medium qui in persona Dei loquitur, vocaturque semper "Jehova," quod est nomen proprium Dei, cui debetur latria.

Simili modo legatus regis dupliciter honorari potest, primo, ut legatus, secundo, ut rex, cujus personam induit et repraesentat, sic ut non tam legatus, quam rex in legato censeatur coli et honorari, sicuti Sancti repraesentantur et coluntur in sua imagine: est enim legatus viva sui regis imago.

Quinto, hi tres symbolice significabant sanctam Trinitatem, et medius significabat essentiam divinam, tribus personis communem. Ita S. Ambrosius, Eusebius, Cyrillus; unde Abraham tres vidit, et unum adoravit, ut canit Ecclesia.

Hinc sequitur, quod Abraham hos angelos, ut angelos Deique legatos primo adorarit dulia, secundo, agnoscens eos repraesentare Deum et SS. Trinitatem in eis repraesentatam, adorarit latria, ut docet S. Augustinus; qui enim hic apparet et loquitur cum Abrahamo, semper vocatur "Jehova," quod est nomen proprium Dei, cui debetur latria.


Versus 4: Laventur

LAVENTUR. — Sinite ut mei, vel potius ego ipse (ut insinuat S. Augustinus, serm. 70 De Tempore, et S. Hieronymus, epist. 26 ad Pammachium) vobis pedes lavem. Abraham a medio, quem primo allocutus est, ad duos laterales se suumque sermonem convertit, uti solemus facere, dum cum pluribus agimus.

Nota hic Abrahami et priscorum morem lavandi pedes hospitibus, tum ad sordes, tum ad lassitudinem tollendam, de quo dixi I Tim. V, vers. 10. Vide et Guilielmum Hamerum hic, et fuse Jacobum Gretserum in Pedilavio.

Quaeres hic, quales pedes, et quale corpus assumant angeli, et quo modo? Respondeo primo, angeli non possunt sibi unire aliquod corpus substantialiter, sive unione hypostatica, quia hoc solius est divinae virtutis; secundo, possunt angeli corpora assumere, sibi ea accidentaliter uniendo, eaque movendo ac si essent viva. Tertio, etsi angeli possint cadavera recens defuncta ita assumere et movere, ac si vere viverent, uti subinde faciunt daemones; communiter tamen sibi corpus effingunt ex circumstante aere, admixtis crassioribus exhalationibus, quibusdam obscurioribus, quibusdam lucidioribus, sic ut utrasque ita inter se commisceant et condensent, ut solida corpora verosque colores et figuras membrorum humanorum referant, ita ut oculis veritas discerni nequeat. Id ex eo patet, quod haec corpora disparentibus angelis, mox in aerem et vaporem resolvantur. Ita Vasquez I part., Quaest. CLXXXIV.

Hinc sequitur primo, in hujusmodi corporibus non esse veros colores, sed apparentes, quales in nubibus cernimus; secundo, angelum in tali corpore non posse exercere operationes ullas vitales, communes animantibus, quales sunt videre, comedere, audire, sentire, loqui: quia ad has, ut sint vitales, requiritur corpus vivum et animatum, angelus autem non potest corpus animare, potest tamen hujusmodi operationes ita imitari, ut non possint a nobis deprehendi esse falsae, fictae vel adumbratae. Tertio, talia corpora non esse vere densa et solida, sicuti alia corpora: sed talia apparere resistente angelo.

Infert hinc Vasquez haec corpora non habere veram mollitiem, aut duritiem; et consequenter secundo, nos palpando posse sentire ea non esse vera humana corpora, idque probat ex illo Joan. XX: "Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere." Sed hic locus non convincit, ut ibi dixi. Sicut ergo caetera corporis accidentia, ita et mollitiem ac duritiem corporis humani, magis minusque in hac illave parte resistendo, in tali corpore exhibere potest angelus, ita ut ab homine internosci nequeat; sicut enim manum, brachium, digitum possumus modo rigidum, modo mollem et flexilem exhibere, prout anima per spiritus nervos et musculos vult, aut non vult resistere; et sicut echinus, sive porcellus hortensis, quem vulgo hericium vocamus, suos aculeos potest instar spinarum exserere aut remittere: ita potest et angelus. Id ita esse patet: nam angeli permiserunt se palpari, cum Abraham eis hic lavit pedes, ut patet vers. 5; et cum manum Lot apprehenderunt, eumque eduxerunt ex Sodomis, cap. XIX, vers. 16.


Versus 5: Buccellam panis

BUCCELLAM PANIS. — Modeste ad panem tantum invitat, cum splendidum eis paret convivium, ut patet ex sequentibus; frugale tamen, more illius aevi; nec enim hic legis perdices, capones, cervos, etc. Simile est, cap. XXXI, vers. 34, et alibi.

Ita Plato Aristippi luxum in emendis piscibus reprehendit. Phocion filium suum Phocum, qui plura solito obsonia coemerat, objurgans, ita comminatus est ei, si plura quam secundum naturam comederet, vel ingurgitaret, ipsum condignas poenas luiturum. C. Fannii Consulis lege introductum est, ne quid apud Romanos voluerum, praeter unam gallinam, quae altilis non esset, apponeretur; et singulis coenis domesticis denos asses praefinivit: testis est Macrobius et Gellius. Cicero Q. Crasso, et Q. Scaevolae non meram elegantiam, sed multa parcimonia mixtam laudi dedit: "Crassus, ait, erat parcissimus elegantium, Scaevola parcorum elegantissimus." M. Cato vinum in praetura et consulatu, idem quod et operae, bibebat: epulas ad coenam ex foro triginta comparabat assibus, idque se facere aiebat reipublicae causa, quo corpus suum esset ad perferendam militiam robustum.

Idcirco — ut scilicet honoretis me, utendo mea hospitalitate; vel, ut alii, q. d. Dei providentia factum est, ut hac hora prandii per me iter haberetis, quo possetis meam hospitalitatem experiri, itaque non tam vobis quam mihi, qui hospitibus et hospitalitate mire delector et pascor, gratificari.


Versus 6: Tria sata

TRIA SATA. — "Satum," vel, ut Hebraei loquuntur, saa, genus est mensurae aridorum, aequalis bato, qui est liquidorum; noster Interpres alibi modium vertit; cum ergo tres modii, sive tria sata facerent unum ephi vel epha, ut patet Ruth II, 17, uti decem ephi faciebant unum corum, qui continet triginta modios, ut patet Ezech. XLV, 11, hinc sequitur satum fuisse tertiam partem ephi, et trigesimum cori.

Porro hic modius, sive satum Hebraeorum continebat tres modios Atticos, ut colligitur ex Josepho lib. XV Antiq. cap. XI. Italicum vero modium unum cum medio continebat, teste S. Hieronymo in Matthaei cap. XIII, et Josepho IX Antiq. cap. IV.

Subcinericios panes. — Qui lati et plani, absque fermentatione, extra clibanum statim sub cinere coquuntur: ut scilicet hac ratione illico succurramus fami hospitum.

Nota: Hebraei olim, uti etiamnum faciunt Saraceni et Mauritani pene omnes, qui Hebraeis uti lingua, ita habitu et ritibus sunt similes, quotidie in fictili vase et concha farinam subigebant, indeque panem in dies singulos coquebant, vel in clibanis, vel in craticula, vel in sartagine tecta, undique carbonibus et cinere circumdata: tum ut recentior esset panis, tum ut ex tempore parabilis et ad manum esset — cum hospites adventabant. Unde crebra est mentio in Scripturis panis subcinericii, quem Hebraei vocant ugga, quasi dicant ustulatum.

Tropologice, de officio Abrahae et Sarae, id est spiritus et carnis in rebus et promissis divinis, disserit S. Gregorius, lib. IX Moralium cap. LI: "Sara, ait, promissiones Dei audiens ridet, sed ridens corripitur, correpta autem protinus foecundatur: quia cum cura carnis sui confidentiam habere desierit, contra spem ex divina promissione accipit, quod habituram se ex humana ratione dubitavit; unde et bene Isaac, id est risus dicitur, quia cum supernae spei fiduciam concipit, quid mens nostra aliud quam gaudium parit? Curandum itaque est, ne aut necessitatis metas cura carnis transeat, aut in eo quod moderate exequitur, de se praesumat," etc.


Versus 8: Stabat juxta eos

STABAT JUXTA EOS, — ut ministrans et incitans tres suos hospites ad bene prandendum. SUB ARBORE. — S. Augustinus, sermone 66 De Temp.: "Arborem, ait, incolebat Abraham, sub qua constitutum erat qualecumque effugium, angustum quidem homini, sed sufficiens majestati. Dignum enim Deo palatium fides devota pingebat, in quo fuisset majestas divina pransura."


Versus 9: Cumque comedissent

Cumque comedissent. — Non vera, nec vitalis fuit haec angelorum comestio, quia non fiebat ab anima informante, sed assistente corpori aerio ab eis assumpto; trajecerunt ergo angeli cibum intra corpus a se assumptum, ibique eum resolverunt in aerem, perinde ac sol humorem terrae in vaporem resolvit et consumit, nec in se convertit. Ita Theodoretus. Vide dicta vers. 4.

Secus est de Christo, qui post resurrectionem suam cum Apostolis vere comedit, sed simili modo atque angeli hi, cibum a se comestum in aerem resolvit; nec enim corpus gloriosum cibo alitur. Ita S. Thomas I part., Quaest. LI, art. 2, ad 5.


Versus 10: Veniam ad te

Cui (Abrahamo) DIXIT — unus pro tribus, puta medius caeteris illustrior, qui ad hoc maxime erat missus; nam duo reliqui postea Sodomam iverunt ad eam perdendam, ut patet vers. 22.

VENIAM AD TE TEMPORE ISTO, — proximo anno, hoc eodem die et hora, ut habent Septuaginta; ergo eum rediisse ad Abrahamum certum est: id enim hic promittit, licet id eum reipsa praestitisse, in sequentibus non narretur.

VITA COMITE. — Vivente te, et Sara vigente et gaudente; hebr. est, secundum tempus hoc vitae, id est, ut Chaldaeus vertit, in tempore isto quo vos eritis vivi; non enim loquuntur de sua (cum sint angeli, de quorum perenni vita nullum potest esse dubium), sed de Abrahae et Sarae vita et incolumitate, eamque hic utrique spondent, ac cum ea prolem, quasi dicant: Vivetis tum, et filium habebitis.

Quare non recte Abulensis sic explicat, "vita comite," id est, si vita tam vobis quam mihi superstes fuerit, quasi angelus de vita sua dubie loquatur, ut homo, qui de vita sua futura dubius est; certo enim promittit hic angelus se rediturum ad Abraham et Saram, certoque eis promittit prolem, ac consequenter certam utrique vitam spondet; omne ergo tam prolis, quam vitae dubium excludit.


Versus 11: Fieri muliebria

Fieri muliebria, — fluere menstrua, quae ad conceptionem sunt necessaria.


Versus 12: Risit occulte

RISIT OCCULTE. — Hebraice, chaldaice et graece est, risit intra se: risit quasi rem impossibilem, scilicet anum et sterilem parituram. Ita S. Augustinus hic Quaest. 36. Est enim risus species confutationis, ait Plato in Gorgia. Hinc et ejus risum reprehendit angelus, quasi ex dubitatione vel diffidentia profectum, cum ait: "Numquid Deo est quidquam difficile?" S. Ambrosius tamen risum hunc Sarae fuisse putat indicium futuri mysterii potius, quam incredulitatis argumentum: "Risit enim, inquit, adhuc nesciens quid rideret, quod publicam esset in Isaac paritura laetitiam." Sed prius quod dixi, verius est.

Dominus meus, — maritus meus Abraham. Instar Sarae, uxores bonae revereantur maritos, eosque vocent dominos, uti monet S. Petrus epist. I, cap. III, vers. 5 et 6.


Versus 13: Dixit autem Dominus

Dixit autem Dominus, — puta angelus ille medius Dominum repraesentans, uti dixi vers. 2. Hoc dicto angelus pandens occultum risum Sarae, ostendit se non hominem, sed angelum, vel Deum esse. Unde pro eo quod sequitur: "Numquid Deo quidquam est difficile?" Chaldaeus vertit, numquid occultabitur a facie Domini verbum? utrovis enim modo verti potest Hebraeum פלא pala.


Versus 16: Viri

Viri — tres illi angeli, vers. 2.


Versus 17: Numquid Celare Potero

Dominus — medius angelus, illustrior, personam Dei repraesentans.

NUMQUID CELARE POTERO — Hebraice hamecasse, «numquid celabo?» amor et familiaritas mea non fert ut amicum meum Abrahamum, ita mihi charum, celem haec secreta mea, praesertim quia scio ipsum intellecto hoc meo decreto de excidio Sodomorum, pro iis oraturum. Volo ergo hac revelatione illi dare materiam charitatis et orationis, simulque ostendere quantum ipsius precibus tribuam, atque ex adverso volui patefacere quanta fuerit perversitas et corruptio Sodomorum, utpote in qua nequidem decem justi inventi sunt, adeo ut pro iis ulterius rogare ausus non fuerit Abraham.


Versus 18: Cum Futurus Sit

Cum futurus sit. — Est argumentum a majori, q. d. Tam insigni tantae posteritatis et benedictionis beneficio decoravi Abrahamum, ergo par est ut tantillum beneficium, puta revelationem secreti mei, ei non denegem.

ROBUSTISSIMAM. — Hebraice atsum, id est osseam, ut vertit Aquila, id est fortem (instar ossis), ut vertit Symmachus, hoc est multum, ut vertunt Septuaginta: fortitudo enim populi maxime consistit in ejus multitudine.


Versus 19: Scio Enim

SCIO ENIM. — Haec est secunda ratio movens Deum, ut secreta sua detegat Abrahamo, quod scilicet per ea, puta per punitionem Sodomorum, velit Abrahamum suos posteros erudire, ut ab eorum peccatis caveant, ne similiter puniantur.

UT FACIANT JUDICIUM ET JUSTITIAM — ut recte et juste vivant: «judicium» enim significat id quod judicio Dei et sapientum rectum, justum et sanctum est. Ita Vatablus.

UT ADDUCAT DOMINUS PROPTER ABRAHAM. — Potest quoque ex Hebraeo verti, super Abraham. Loquitur hic Deus de se in tertia persona. Sensus enim est: Ut ego impleam ea quae Abrahae promisi, ut scilicet ea exhibeam posteris ejus.


Versus 20: Clamor Sodomorum

CLAMOR SODOMORUM. — Est prosopopoeia, q. d. Peccata Sodomae ita enormia erant et impudentia (hoc enim significat clamor, ait S. Augustinus), ut publice et ubique in omnium ore versentur, adeoque fama (ut vertit Vatablus) eorum in coelum per angelos sparsa, ad me pervaserit: imo ipsamet eorum peccata, quasi accusatores in coelum ad me conscenderunt, clamantque contra eos.


Versus 21: Descendam, et Videbo

DESCENDAM, ET VIDEBO. — Descendit Deus per duos hosce angelos, Deum pariter repraesentantes; quos tertius, puta medius, angelus illustrior, misit in Sodomam.

Ex hoc loco Concilium Lateranense I, cap. VIII, monet judices, ne facile accusationibus credant, sed eas lente et mature instar Dei examinent et inquirant, antequam reum condemnent; nam, ut ait Seneca, lib. II De Ira: «Veritatem dies aperit, potestque poena dilata exigi, exacta revocari non potest.» Idem cuique faciendum, ne facile accusatoribus, vel detractoribus credat. Est enim pusilli animi cito irasci, et credere rumoribus. Saepe enim sinistro rumori malignitas dat initium, credulitas incrementum.

«Deus,» ait Philo De Confusione linguarum, «dicitur ad visendum descendere, qui omnia priusquam fiant providet die esse manifestissime, ut doceamur, ne quis homo de absentibus et futuris, et incertis putet se posse conjecturam facere; sed prius maxime prospicere debet: visus enim certus potius quam fallax auditus testis adhibendus est.» Et S. Gregorius, lib. XIX Moral. cap. XXIII, exponens illa verba Job, cap. XXIX, vers. 16: «Et causam quam nesciebam diligentissime investigabam,» sic ait: «Deus cum omnia illi nuda et aperta sint, mala Sodomorum punivit non audita, sed visa.» Hinc S. Chrysostomus commendat Praelatis ne aliquid definiant propter solos vulgi rumores: «Noli,» inquit, «ex suspicione tua judicare, antequam discas utrum res ita se habeat; neque aliquem culpa; sed potius Deum imitare, qui ait Gen. XVIII: Descendam, et videbo.» Notus est Theodosii imperatoris lapsus in praecipitatam sententiam et caede Thessalonicensium, cujus eum moniti S. Ambrosii postea adeo poenituit; et Davidis circa Miphiboset, II Reg. XVI, 4, collato cum II Reg. XIX, 27.

Loquitur et agit hic Deus more nostrorum judicum, qui cominus de facto inquirunt, remque inspiciunt, ut dixi. Nam Deus ante experientiam omnia novit ab aeterno.

Nota: Hanc experientiam sumpsit Deus, cap. sequenti vers. 5, cum se per duos hosce angelos Sodomitis duorum virorum specie objecit, qui statim ab eis ad stuprum appetiti sunt.

Nota secundo, multa fuisse peccata Sodomae, sed praecipua fuerunt, otium, gula, superbia, inhospitalitas, crudelitas, Dei contemptus, et ex hisce nata tam portentosa libido, Ezech. XVI, 49, uti dixi cap. XIII, vers. 13.


Versus 22: Converteruntque Se

CONVERTERUNTQUE SE. — Ex hoc loco, et ex cap. sequent., vers. 1, apparet duos angelos ab Abrahamo discessisse Sodomam, tertium vero cum eo adhuc mansisse; unde de eo subdit Moyses (ait Chaldaeus) «coram Domino»; eum enim orat Abraham usque ad finem capitis, ut Sodomae parcat; unde finita oratione et colloquio, tertius ille ab Abrahamo abiit et disparuit, ut patet vers. 33.


Versus 25: Qui Judicas Omnem Terram

QUI JUDICAS OMNEM TERRAM — qui justissimus es judex, norma justitiae, et judex judicum terrae.


Versus 26: In Medio Civitatis

IN MEDIO CIVITATIS — in ipsa civitate; hoc enim significat hic hebraismus. Per hanc civitatem sive metropolim, puta Sodomam, totam Pentapolim intellige; unde si Deus in tota Pentapoli decem justos invenisset, toti Pentapoli pepercisset. Ita Abulensis. «Unde,» inquit S. Ambrosius, «discimus quantus murus sit patriae vir justus, quemadmodum non debeamus invidere viris sanctis, nec temere derogare. Illorum enim fides nos servat, illorum justitia ab excidio defendit; Sodoma quoque si habuisset viros decem justos, potuit non perire.»


Versus 27: Coepi

COEPI. — Incipere in Scriptura saepe significat desiderare, optare, gestire, conari, parare, moliri; hoc enim est hebraeum hoalti. Unde Hebraea ad verbum habent: «Cupio, vel gestio loqui ad Dominum, tametsi sim pulvis et cinis,» scilicet vilissimus et abjectissimus. Ita Vatablus.

Agnosce ergo, o homo, o princeps, praesertim coram Deo in oratione, quod sis pulvis et cinis: nosce teipsum. S. Augustinus, lib. XIII De Civit., cap. VIII, narrat Alcibiadem summo loco natum, cum ex sermone Socratis seipsum agnovisset, nihilque inter se et bajulum quemvis interesse, illacrymasse, petiisseque sibi virtutem tradi.

«Scito,» inquit Auctor libri De Spiritu et anima apud S. Augustinum, cap. LI, «quoniam homo es, cujus conceptio culpa, nasci miseria, vivere poena, necesse mori; attende ergo sollicite quid agas, vel quid agere debeas;» et S. Bernardus in Carm.: «Unde superbit homo, cujus conceptio culpa, Nasci poena, labor vita, necesse mori?»

Praeclare S. Aegidius, comes S. Francisci: «Humilitas,» inquit, «est instar fulminis, quod ferit quidem, sed nulla post se relinquit vestigia; ita sane humilitas omne peccatum dissipat, et tamen ut homo in oculis suis sit nihil, efficit.» Hac Abraham Deo charus et amicus evasit; nam, ut aiebat S. Ludovicus Episcopus Tolosanus: «Nihil tam gratum Deo, quam si vitae merito magni, humilitate simus infimi, cum tanto quis Deo sit pretiosior, quanto propter eum sibi est vilior.»


Versus 32: Non Delebo Propter Decem

NON DELEBO PROPTER DECEM. — Hic Deus injecit Abrahae timorem et verecundiam, ne ultra progrederetur in sua petitione ad quatuor, qui revera tantum erant in Sodomis, scilicet Lot, ejus uxor et duae filiae, inquit S. Chrysostomus: qui enim omnes quasi nocentes caelesti igne in Sodomis conflagrarunt. Fecit hoc Deus, ne si minus offerret et ipse abnueret, Abrahamum contristaret; decreverat enim omnino quatuor has civitates perdere; jam enim completa erat peccatorum Sodomae mensura, imo supereffluebat.

Dices: Cur saltem non permisit Deus Abraham descendere ad octo vel quinque, ut propter octo vel quinque justos peteret parci Pentapoli? Respondet Abulensis, quia in Pentapoli facile erant septem vel octo justi; si enim in Sodoma erant quatuor justi, in singulis reliquis urbibus facile fuisset invenire unum justum; cumque eae essent quatuor, universim fuissent octo justi in Pentapoli.

Si objicias: Ergone quatuor hi justi cum impiis in Pentapoli conflagrarunt? Respondet Abulensis, minime, quia uti Lot cum uxore et filiabus ex Sodomis, ita reliqui quatuor hi justi ex suis urbibus, totaque Pentapoli, vel monitu angelorum, vel Dei instinctu ante ejus excidium excesserunt. Verum hoc est conjectare et divinare. Cum ergo omnes Pentapolitae, excepto Lot cum suis, et exceptis incolis urbis Segor, caelesti igne, quasi subito fulmine sint afflati et consumpti, liquet omnes pariter fuisse impios.

Respondeo ergo Abraham infra decem non descendisse, tum quia dixerat, vers. praecedenti, hanc suam petitionem fore ultimam: cum enim toties minuendo descendisset, non ausus fuit saepius descendere, ne Deo esset importunus, illique fastidium aut iram moveret; tum quia continuo a quadraginta usque ad decem, per denarios descenderat Abraham. Pari ergo modo et congruentia, hinc a decem ad unum vel nullum descendere debuisset. Tum denique, quia putabat facile decem justos in Pentapoli inveniendos esse.

Sed cur Abraham non meminit Lot nepotis sui, cur eum communi clade eripi non postulavit? An ut rem claram id Moyses praetermisit? an quod justum norat, liberandum confidebat?

Moraliter docet hic S. Chrysostomus, homil. 42, quanto in pretio haberi debeant justi, etiamsi exterius viles et pauperes, cum propter eos Deus urbibus et provinciis sceleratis parcat: illi enim sunt bases et columnae reipublicae. Talis fuit David, de quo ait Deus Ezechiae: «Protegam urbem hanc, et salvabo eam propter David servum meum,» IV Reg. XIX, 34. Talis erat Elias, qui melotem tantum habuit, et purpura vestitus Achab illius melote indigebat. Melote hujus caelum clausit, pluviarumque descensum stitit. Et lingua Prophetae frenum fuit caelo: purpura autem amictus, et diademate circumibat quaerens Prophetam. Hinc de eo et similibus ait Paulus: «Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus,» Hebr. XI, 37. «Ut dubitari non debeat ipsorum meritis adhuc stare mundum,» ait Ruffinus, Praef. in lib. II De Vitis Patrum.


Versus 33: Abiitque Dominus

ABIITQUE DOMINUS. — Unus hic angelus finito colloquio cum Abraham, disparuit; reliqui vero duo perrexerunt in Sodomam, ut patet cap. seq., vers. 1.