Cornelius a Lapide

Genesis XIX


Index


Synopsis Capitis

Lot hospitio excipit angelos, quos Sodomitae petunt ad scelus nefandum; hinc angeli educentes Lot, igne caelesti cremant Pentapolim, excepta Segor, cui Lot veniam impetrat. Secundo, vers. 26, uxor Lot respiciens post se, vertitur in statuam salis, filiae vero ex patre concipiunt, et pariunt Moab et Ammon.


Textus Vulgatae: Genesis 19:1-38

1. Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, 2. et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. 3. Compulit illos oppido, ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius, fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt. 4. Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. 5. Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. 6. Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait: 7. Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere. 8. Habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. 9. At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.

10. Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium, 11. et eos qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. 12. Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: 13. delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos. 14. Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto; quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. 15. Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. 16. Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. 17. Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. 18. Dixitque Lot ad eos: Quaeso, Domine mi, 19. quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar. 20. Est civitas haec juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? 21. Dixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. 22. Festina et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. 23. Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. 24. Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de caelo: 25. et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia. 26. Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. 27. Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, 28. intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. 29. Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. 30. Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duae quoque filiae ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor); et mansit in spelunca ipse, et duae filiae ejus cum eo. 31. Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae. 32. Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. 33. Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. 34. Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. 35. Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit. 36. Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo. 37. Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. 38. Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.


Versus 1

Veneruntque duo angeli. Duo, scilicet qui ab Abrahamo recesserant, tertio cum eo remanente, cap. praeced., vers. 22. Symbolice angelus unus e tribus, repraesentans Deum Patrem, manserat cum Abraham, ut ejus domum benediceret, eumque patrem efficeret ad generandum Isaac: unde videtur hic angelus fuisse medius et primarius inter tres, puta Michael, qui duos socios Gabrielem et Raphaelem misit ad exscindendam Sodomam: Gabriel enim juxta etymon suum est fortitudo Dei, puta fortis executor divinae justitiae, hicque repraesentat secundam in Trinitate personam, puta Filium, quia ejus incarnationem annuntiavit B. Virgini, Lucae 1. Incarnatio enim fuit opus summae Dei fortitudinis et potentiae. Raphael vero videtur esse angelus praeses castitatis, et ultor incestus: unde Tobiam caste tutatus est ab Asmodaeo, qui septem incestos Sarae sponsos occiderat, Tob. vii et viii. Quare Raphael missus est Sodomam, ut incestos Sodomitas perderet. Hic repraesentabat Spiritum Sanctum, qui est tutor et vindex sanctitatis, id est puritatis et castitatis, summusque osor impuritatis ac libidinis. Quare per hos duos angelos significatur Filium et Spiritum Sanctum excidisse Sodomam: nam, ut ait Procopius: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: Filio autem naturaliter adest et inest Spiritus Sanctus. Addunt nonnulli Filio additum Spiritum Sanctum, quia Deus Pater judicium et vindictam bonitate et clementia, quae appropriatur Spiritui Sancto, temperat et mitigat, q. d. Mitto Filium, ut vos judicet et perdat, sed addo ei Spiritum Sanctum qui vos invitet ad poenitentiam, quam si capessatis, veniamque flagitetis, Spiritus Sanctus judicium et vindictam Filii sistet et inhibebit, ac indulgentiam vobis largietur.

Vespere ejusdem diei, quo cum Abrahamo pranderant, cap. praeced., vers. 1 et seq. Symbolice justis, ut Abrahae, angeli lucem; impiis, uti Sodomitis, tenebras adducunt. Ita S. Ambrosius, lib. II De Abraham, cap. vi. Secundo, vespera significabat vesperum et occasum imminere civitati, ait Cajetanus. Tertio, vesper hic portendit aeternam noctem Sodomitis imminentem. Ita S. Gregorius, lib. II Moral. cap. II.

Sedente Lot. Putant Judaei, quod Lot sederit hic quasi primus judex inter alios judices, qui tunc temporis sedebant in portis civitatum, ut patet Deuter. xxi, 22. Verum hoc falsum esse patet ex vers. 9. Dico ergo cum Abulensi: Lot habitans olim in domo Abrahae, ibi didicit hospitalitatem; eam ergo hic more suo exercet, dum sedet in porta civitatis, ut hospites colligat, ne a Sodomitis vim et stuprum patiantur, quale duobus angelis intentarunt, vers. 5. Putabat Lot, aeque ut Abraham, eos esse homines, non angelos, Hebr. cap. XIII, vers. 2.

Adoravitque eos. Nota Lot, in hospitalitate, humilitatem: adoravit enim hos peregrinos, nesciens eos esse angelos; nam decor et splendor vultus indicabat eos esse viros graves, vel Prophetas a Deo missos. Ita S. Augustinus, Quaest. 41. Rursum se vocat eorum puerum, id est servum, ut habent Hebraea.


Versus 2

Minime. Invitati a Lot angeli, primo honestatis causa recusant, mox dum urgentur acquiescunt. Fallitur ergo Cassianus, Collat. XVII, xxiv, qui putat angelos hic mutasse sententiam.


Versus 3

Compulit illos oppido. Invitavit et ursit eos mirum in modum. Azyma. Panes sine fermentatione subito coxit in clibano, vel sartagine, quales coxerat Abraham: azyma enim idem sunt cum panibus subcinericiis. Vide dicta cap. XVIII, vers. 6.


Versus 4

Omnis populus simul, etiam ab extremis urbis partibus, ut habent Hebraea; idque vel ad patrandum, vel ad intuendum nefas. Notat hoc Moses, ut pateat non fuisse decem justos in Sodomis, sed omnes, praeter Lot cum suis, fuisse impios et nefandos Sodomitas. Ita Burgensis, Cajetanus, Pererius.


Versus 5

Ut cognoscamus, ut turpiter eis abutamur: hoc est scelus Sodomiticum, de cujus enormitate vide Hamerum hic, et Hieronymum Magium integro volumine de hac re edito.


Versus 7-8

Abutimini illis. Aliqui excusant hoc dictum et factum Lot, quasi senserit (quod sensit Dominicus Soto, lib. IV De Justitia, Quaest. 7, art. 3, et plures alii Theologi, atque satis insinuat D. Thomas, Quaest. I De Malo, art. 5, ad 14, et S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. vi) licere volenti facere majus flagitium, suadere minus: sic enim volenti committere sodomiam aut stuprum, licet suadere ut eat potius ad meretrices in lupanari expositas, et latroni volenti occidere viatorem, licet suadere ut potius eum spoliet. Pari ergo modo Lot molientibus sodomiam licite potuit suadere fornicationem. Unde Gabriel Vasquez, II II, Quaest. 43 De Scandalo, dubio 1, ex hoc facto Lot docet, licitum esse volenti omnino facere majus malum, suadere minus, etiamsi ipse de eo nihil cogitaret. Sic enim Lot volentibus committere sodomiam, proposuit et suasit stuprum filiarum, de quo ipsi non cogitabant.

Adde, Lot non suadere, sed tantum offerre filias sibi per omnia obedientes, ad stuprum, ut majorem vexationem et injuriam tantorum virorum redimat.

Verum dico peccasse Lot, quia filiarum suarum famae et pudicitiae, ac consentiendi in actum venereum periculo, magis consulere et prospicere (utpote pater) debuit, quam hospitum externorum, esto ii viri sancti et prophetae essent.

Secundo, Lot non erat dominus suarum filiarum, ac consequenter non erat dominus corporum et pudicitiae earumdem; ergo non potuit eas, maxime non consentientes, offerre stupro: non enim tenebantur, imo non poterant, illae in hac oblatione obedire patri; et plane verisimile est eas hac in re noluisse obedire patri; quae enim virgo honesta tale stuprum suum potius quam alterius cujuslibet non horrescat?

Tertio, Sodomitae non cogitabant de filiabus Lot vitiandis; ergo inique eas illis tam impuris ipse proposuit et objecit, ut liberaret suos hospites; non enim licet impedire damnum Petri cum damno Pauli, dicendo latroni volenti spoliare Petrum: Spolia Paulum, de quo latro non cogitat, uti docte docet noster Lessius, lib. II De Justitia, cap. xiii, dub. 3, num. 19.

Videtur tamen inconsideratio et perturbatio Lot in re tam ancipiti multum de peccati gravitate minuisse; anceps enim erat Lot et inops consilii in re tam implexa: volebat enim omni modo hospitum talium, tamque venerandorum indemnitati, honori et pudicitiae consulere, nec alius ei tunc modus occurrit, quam si pro eis filias suas offerret, quem statim amplexus est, non cogitans, nec advertens se hac ratione injuriam facere filiabus suis. Ita S. Augustinus, lib. Contra mendacium, cap. IX, Lyranus, Thomas Anglicus, Tostatus, Lipomanus, Pererius.

Addit Cajetanus Lot obtulisse filias, animo non redimendi flagitium flagitio, sed placandi hyperbolica submissione furentem populum; putabat enim, et rationabiliter (uti rei probavit eventus), quod populus non acceptaret talem oblationem, sed quod placatus tanta submissione ipsius Lot desisteret a coepto; et eo rationabilius, quod filiae ejus jam erant desponsatae civibus Sodomae. Sicuti vir aliquis placaturus alium quem injuria lacessivit, ei pugionem nudum offert dicendo: Occide me; non animo ut interficiatur, sed ut tanta submissione placetur laesus. Per exaggerationem ergo haec dixit Lot, perinde ac David dixit ad Jonatham, I Reg. xx, 8: Si est iniquitas in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me; et Judas, Gen. XLII, dixit patri suo Jacob: Duos filios meos interfice, si non reduxero tibi Benjamin. Ita Cajetanus.

Moraliter S. Chrysostomus, homil. 43, stupet charitatem Lot erga hospites et exteros, quorum integritatem filiarum suarum pudori anteponit. Nos autem, ait, videntes saepe fratres nostros in ipsum impietatis profundum, et quasi in fauces diaboli cadere, neque sermone eos dignamur, neque consulere, neque verbis admonere, et eripere a malitia, et ad virtutem manuducere. Quid enim, inquis, mihi cum eo commune? mihi non est curae, nil mihi negotii cum eo. Quid dicis, homo? nihil tibi commune cum eo? frater tuus est, ejusdem tecum naturae; sub eodem estis Domino, saepe etiam ejusdem participes mensae spiritualis, etc.

Sub umbra culminis mei. Hebraice, sub umbra tabulati vel contignationis, id est, tecti et domus meae; tectum enim eos qui in domo sunt, instar umbrae obumbrat et protegit ab aestu, aliisque aeris injuriis. Rursum, peregrini sunt sub umbra, id est, protectione et cura hospitis sui, cujus est providere, ne quae illis injuria in domo sua inferatur, et hoc proprie hic intendit Lot.


Versus 9

Recede illuc. Facesse hinc. Ingressus es ut advena, numquid ut judices? Hebraice est: Unus ille venit ad peregrinandum (ut instar peregrini inter nos degat), et ille judicando nos judicabit? quasi dicant: Venitne ille peregrinus ut sit judex noster, ut nos judicet? Unde Septuaginta vertunt: Ingressus es habitare, non etiam judicium judicare.

Vimque faciebant Lot. Pars eum protrudentes et abripere conantes, pars effringentes ostium, a Lot egrediente ad eos post se clausum, vers. 6.


Versus 10

Introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium. Duo angeli ostium a Lot clausum aperuerunt, ut eum a violentia Sodomitarum ereptum in domum introducerent; eoque introducto rursum ostium clauserunt, ne Sodomitae pariter ingrederentur.


Versus 11

Percusserunt caecitate. Septuaginta aorasia, id est avidentia, qua caetera videntes ostium tantum Lot, quod quaerebant, videre non potuerunt. Ita Josephus, S. Ambrosius, Chrysostomus et Augustinus, Quaest. 43. Unde Vatablus vertit: Perstrinxerunt illis oculos, ut hallucinarentur, nec fatigati quidem invenirent ostium. Si enim, ait S. Augustinus, omnino caeci fuissent, non ostium Lot, sed duces, qui eos domum reducerent, quaesissent.

Nota: Id factum est hac ratione, quod Deus eis aliam speciem objecerit, ut loco ostii viderent, verbi gratia, solidum parietem, aut quid aliud; id autem fecit uno horum quatuor modorum, puta immutando vel speciem objecti, vel aerem medium, vel potentiam visivam, vel sensum communem, ad quem omnes visiones et sensationes deferuntur. Simili modo Syri, IV Reg. vi, Eliseum quaerentes et videntes, non viderunt, nec agnoverunt esse Eliseum. Sic Christus post resurrectionem duobus discipulis ut peregrinus, Magdalenae vero tanquam hortulanus apparuit.

Simile fuit illustre miraculum Gregorii Thaumaturgi, qui cum diacono persecutores fugiens in montem, cum a quodam proditus esset, persecutores montem undique cinxerunt, et perscrutati sunt, nec tamen eum viderunt; redeuntes ergo ad proditorem eum increpuerunt; ille eum tali loco fuisse certo asseveravit: ipsi vero eo loco ab eo designato, non duos homines, sed duas arbores invenisse se asseruerunt. Illis digressis, proditor ad locum ascendit, viditque Gregorium cum diacono manibus in caelum elatis orantem, qui persequentibus duae arbores fuisse videbantur; quare ad pedes ejus accidens conversus ad Christum, ex persecutore cum eo factus est profugus. Ita Nyssenus in ejus Vita.

Tropologice S. Ambrosius: Hic, ait, ostenditur, quia caeca est omnis libido, et quod est ante se, non videt.

Ita ut ostium invenire non possent. Hebraice est vaiialu limtso happetach, et laboraverunt, sive fatigati sunt quaerendo ostium: sed frustra, quia illud omni suo conatu invenire non potuerunt.

Addit S. Chrysostomus ex Hebraeo iilu, id est fatigati sunt, Sodomitis luxata fuisse membra, ut vires eis motusque membrorum deficerent, idque factum esse a Deo hoc fine, ut significaret eos, mente et vitiis caecos et enerves esse, quodque libido mentem maxime excaecat, eamque aeque ac corpus enervet.

Ostium. Putant Ribera, in cap. 1 Sophon. num. 81, Delrio et alii, Mosen loqui de ostio domus, tam Lot, quam cujusque Sodomitae; quasi quisque suam domum regressus, illam invenire et ingredi non potuerit: id enim videtur asserere Sapiens, Sapient. xix, 16. Dignum enim erat, ut qui alienas fores volebant effringere, suas non invenirent.

Verum melius S. Ambrosius, Chrysostomus, Augustinus et Pererius censent Mosen tantum loqui hic de ostio solius Lot, quod Sodomitae conabantur effringere, sed caecitate percussi, omni suo conatu invenire non potuerunt: illud enim exigit planus Scripturae maxime Hebraicae contextus, et series historiae. Sapiens autem, Sap. cap. xix, vers. 16, loquitur de Aegyptiis, non de Sodomitis: tantum enim Aegyptios comparat Sodomitis in eo, quod utrique percussi sint caecitate, quodque uti Sodomitae ostium Lot quod quaerebant, ita Aegyptii suum quisque ostium quod quaerebant, in triduanis Aegypti tenebris, invenire non potuerint.

Tropologice Gregorius, lib. VI Moral. cap. xvi: Quid est quod malis adversantibus intra domum Lot reducitur et munitur, nisi quod justus quisque dum pravorum insidias sustinet, ad mentem revertitur, et imperterritus manet? Sodomitae autem viri in domo Lot ostium invenire nequeunt, quia corruptores mentium, contra vitam justi nullum accusationis aditum deprehendunt. Percussi enim caecitate quasi domum circumeunt, quia invidentes dicta factaque perscrutantur: sed quia eis de vita justi, fortis undique ac laudabilis actio obviat, errantes nihil aliud quam parietem palpant. Bene ergo dicitur: Quasi in nocte, sic palpabunt in meridie: quia dum bonum quod vident accusare nequeunt, caecati malitia, malum quod non vident ad accusationem quaerunt.


Versus 12

Dixerunt. Duo illi viri, ut habent Hebraea, puta duo angeli.


Versus 14

Quasi ludens loqui. Ludere et jocari, aut delirare, et ludicra non seria loqui.


Versus 15

Tolle uxorem tuam et duas filias. Hi ergo quatuor, puta Lot, uxor et duae filiae crediderunt angelis, egressique sunt Sodomis et salvati: generi vero, famuli et ancillae Lot non crediderunt, sed manentes in Sodoma cum aliis combusti sunt.


Versus 16

Dissimulante illo. Hebraice vaittmama, id est, cum moras necteret: sive ut generis suis persuaderet discessum, ut vult S. Ambrosius; sive ut domum et supellectilem suam incendio eriperet, ut vult Rupertus; sive orans Deum ut urbi parceret, ut vult Abulensis. Ecce amoenitas et opes Pentapolis invitarunt Lot ad se, eaedem ipsum jam detinent et pene perdunt. Disce contemnere terrena et amoena.


Versus 17

Salva animam. Vitam tuam hoc incendio eripe; domum, supellectilem, et caetera omnia neglige: ne si moreris, et ea tecum salvare velis, cum iis pereas et conflagres.

Simili modo, Gothico Romae excidio anno Domini 410, a Deo ereptus est S. Innocentius Pontifex, ob vitae innocentiam et sanctitatem, qua et S. Chrysostomum defendit, ideoque Arcadium Imperatorem et Eudoxiam, qui eum in exilium egerant, excommunicavit; ac Pelagii subnascentem haeresim damnavit: eoque nomine dilaudatur a S. Hieronymo ad Demetriadem, et saepius a S. Augustino disputante contra Pelagianos. De quo ita scribit Paulus Orosius illi coaevus, lib. VII Hist. cap. xxxix: Adest Alaricus, trepidam Romam obsidet, turbat, irrumpit, etc. Accidit quoque, quo magis illa urbis irruptio indignatione Dei acta, quam hostis fortitudine probaretur, ut S. Innocentius Ecclesiae Romanae Episcopus, tanquam justus Lot subtractus a Sodomis, occulta providentia Dei apud Ravennam tunc positus peccatoris populi non videret excidium.

Nec tu cum tuis: nam non soli Lot, sed et uxori, et filiabus hoc praeceptum datur; ideo enim uxor Lot conversa est in statuam salis, quia contra hoc praeceptum retro respexit. Ita Abulensis.

Noli respicere. Vatablus putat esse adagium, q. d. Ne te incepti poeniteat. Sic enim Luc. ix dicitur: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Sed dico haec verba non adagialiter, sed proprie esse accipienda; id patet ex eo, quod uxor Lot punita est, quia retro respexit: non autem quia eam accepti itineris poenituit.

Quaeres, cur Deus tam rigide vetuit Lot cum suis, ne retro respicerent? Respondeo primo, ad exercendam obedientiam Lot: sic enim Deus exercuit obedientiam Adae, vetans pomum in paradiso. Secundo, ad sceleratae gentis detestationem, utpote quam Deus a suis respici nollet; nolebat enim Deus ut Lot Sodomitis pereuntibus condoleret; sed volebat omnem compassionem, cogitationem et memoriam impiissimorum hominum ex animis suorum delere: imo volebat ut sua domo et bonis pereuntibus cum impiis, non dolerent; statuerat enim totam urbem ob impietatem facere anathema ignis et incendii divini.

Sic Christus jussit Apostolis excutere pulverem de pedibus in eos qui Evangelium aversarentur, ut hoc signo protestarentur se cum tam impiis hominibus nihil, ne pulverem quidem velle habere commune. Tertio, quia volebat Deus Lot citissime fugere et salvare se: instabat enim incendium. Rursum, volebat Deus docere nosque omnes debere curiositatem nostram mortificare, ait Philo Cyprius in Catena. Quarto, quia nolebat Deus Lot aliquod poenitentiae signum dare, quale est retro respicere: idque ut hoc exemplo tropologice doceret Christianos omnes, praesertim salutis suae et perfectionis studiosos, quae retro sunt oblivisci, ad anteriora semper contendere, et in verticem montis, id est, culmen Evangelicae perfectionis, conscendere. Ita S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. xxx.

In monte salvum te fac — scilicet, qui imminet urbi Segor: huc enim profugit Lot, vers. 30. Tropologice S. Gregorius, part. III Pastor., admon. xxviii: Ardentem, ait, Sodomam fugere, est illicita carnis incendia declinare; altitudo vero montium est munditia continentium; in monte enim stare, est carni non carnaliter adhaerere. Sed qui ad montana scandere non possunt, salvantur in Segor: quia conjugalis vita nec a mundo longe divisa est, nec tamen a gaudio salutis aliena.

Arsenius, praeceptor Arcadii Imperatoris, fugiens in eremum, quadam vice descendit ad flumen. Erat ibi puella Aethiopissa, quae tetigit melotem ejus; ille autem increpavit eam, illa vero dixit: «Si monachus es, vade in montem.» Compunctus in hoc verbo senex, dicebat ad seipsum: «Arseni, si monachus es, vade in montem;» ibi vero assidue sibi dicebat: «Arseni, propter quid existi?» Ita vixit in eremo 55 annos, mortuusque est anno aetatis 95.


Versus 18

Quaeso, Domine. Duo erant angeli, sed unus Lot et uxorem manu ducebat: hunc compellebat hic Lot dicens: «Domine;» alter eum sequens inter filias duas medius, eas pariter ducebat.


Versus 19

Nec possum in monte salvari. q. d. Trepido et timeo, cum sim senex et tardi gradus, non satis cito clivum superem, sed incendium me assequatur. Fuit haec non prompta, sed lenta et morosa obedientia Lot, hac ex parte culpanda, quod nimis suae infirmitati innixus, angelo comiti et divinae providentiae sit diffisus; altera tamen ex parte laudanda, quod scilicet hoc praetextu postularit et impetrarit parci urbi Segor.


Versus 20

Numquid non modica est? q. d. Cum modica sit haec urbs Segor, modicos habet cives, et modice peccavit, da ergo mihi modica ejus crimina, ut eam modicam mihi quasi refugium et asylum serves.


Versus 21

Suscepi preces tuas — suscepi et exaudivi te, tuasque preces et vota. Septuaginta vertunt, ethaumasa, admiratus sum, id est, mire reveritus sum, et honoravi faciem tuam, dum scilicet tui amore et reverentia, juxta vota tua parco urbi ad ignem damnatae.

Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. Quae prius Bala dicebatur, jam vocata est Segor, id est parva, quia Lot eam quasi parvam, ne cremaretur, exoravit vers. 20. Quatuor ergo urbes Pentapolis, puta Sodoma, Gomorrha, Adama et Seboim, hoc igne coelesti conflagrarunt; quinta Segor, communi aliarum incendio destinata, precibus Lot servata est.

Putant Theodoretus, Procopius, Suidas et Lyranus, Segor quoque, posteaquam ex ea egressus Lot profugit in montem, esse vastatam, et hiatu terrae absorptam. Sed contrarium est verius; jam enim precibus Lot pepercerat ei Dominus, vers. 21, itaque sola haec servata est. Ita S. Hieronymus, Josephus, Borchardus et alii.

Dices: Sapient. x, 6, dicitur ignis descendisse in Pentapolim, ergo etiam in Segor. Respondeo, «in Pentapolim,» id est, in regionem illam quae a quinque urbibus dicta est Pentapolis, descendit ignis, et exussit omnia, praeter Segor. De Segor ex S. Hieronymo, Bredembachio, Borchardo, Guilielmo Tyrio et aliis, ita scribit Adrichomius: «Segor urbs, parvula, prius Bala, sive Bale, vel Bela dicta, hebraice Salissa, latine vitula conternans (vitiose aliqui legunt consternans) vocabatur, quod scilicet terrae motu tertio absorpta (quod Segor significat hebraice Bala) sit et prostrata.»

Syriace Zoar, Zoarae et Seora dicitur, nunc Balezona vocatur. Sola haec ex quinque Pentapolis urbibus, precibus Lot de incendio servata est. Apud eam gignitur balsamum, et poma palmarum, antiquae ubertatis indicia. Tempore S. Hieronymi Palmerina dicebatur; de Jericho distat quinque leucis, posita sub monte Engaddi.


Versus 22

Donec ingrediaris illuc — «illuc,» non in urbem, sed in territorium Segor, nam dum Lot versaretur inter Segor et Sodomam, jam Sodoma conflagrabat; inter Segor enim et Sodomam uxor Lot respiciens hoc incendium, versa est in statuam salis, quae etiamnum exstat. Ita Abulensis, Adrichomius, Borchardus et alii.

Pulchre urget haec Dei verba, Non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc, noster Prado in cap. IX Ezechiel. vers. 6: «O, ait, divinae bonitatis pelagus! nonne satis erat fidem astrinxisse suam, Dei angelum erepturum Lotum de Sodomae incendio? quorsum tanta cunctatio? videlicet acceperat angelus a Deo mandatum non modo salvandi Lot, sed etiam ipsum sospitem, incolumem, tutum et securum conservandi. Non potero, ait, facere quidquam; at peccata Sodomorum multa sunt nimis. Non potero facere quidquam; at impleta sunt scelera impudentium. Non potero facere quidquam; at clamant in coelum. Non potero facere quidquam; at venisti executurus sententiam absque venia. Non potero facere quidquam, quousque sese in montem recipiat Lot. Quorsum tam insolita providentia? quo nepotem Abrahami servi Dei nec tangat, nec olfaciat ignis, neque occupet, neque vero sollicitet pereuntium calamitas. Quam merito David canebat: Qui habitat in adjutorio (in tutela, latibulo) Altissimi, in protectione (in umbra) Dei coeli commorabitur. Dicet Domino: Susceptor meus (asylum meum et arx mea) es tu.»


Versus 23

Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. q. d. Lot qui ante lucem e Sodomis exivit, orto jam sole pervenit in Segor, cum jam Sodoma conflagraret: ita Lipomanus et Cajetanus; unde videtur quod summo mane in crepusculo, mox ut Lot egressus est, Sodoma conflagrarit.


Versus 24

Pluit Dominus a Domino — id est, pluit Dominus a seipso, puta a se, suaque omnipotentia, non a causis naturalibus, q. d. Non naturalis, sed coelestis et divina fuit haec pluvia ignis et sulphuris. Ita Cajetanus, Pagninus, Vatablus, Oleaster. Non ergo hoc Sodomae incendium fuit terrestre, exhalatum eructatumque ex terra, ut vult Strabo lib. XV Geographiae, qui id probat ex vers. 28 hic, sed perperam.

Secundo, haec phrasis innuit distinctionem personarum in divinis, q. d. Pluit Dominus a Domino, id est, pluit Filius a Patre; Filius enim a Patre uti essentiam, ita potentiam omnemque pluendi et agendi vim accipit. Ita S. Hilarius, lib. V De Trinitate; Eusebius, lib. V Demonstrationis, cap. XXIII; Hieronymus, in cap. II Zachar.; Augustinus, et alii; imo Concilium Sirmiense, Can. 13, ipsum definit.

Dices: Concilium Sirmiense eo loci damnat priorem sensum. Respondeo: Damnat eum tantum ad mentem Photini, qui ex hoc loco inferebat Filium non esse Deum, nec Patri coaeternum. Adde Concilium hoc non esse ab Ecclesia receptum, nisi quatenus Photinum damnat; imo, ut dixi cap. praecedenti, Concilium hoc fuit Arianorum; docet enim Filium, qua Deus est, Patri esse obsequentem et ministrantem.

Sulphur et ignem. Sulphure recte significatus et punitus fuit peccatorum fetor; igne, libidinis ardor, ait Gregorius, lib. IV Moralium, cap. x. Rursum hic ignis et sulphur symbola fuere et praenuntia ignis gehennae. Ita Laius, rex Thebarum, licet Gentilis, ignis supplicio in emasculatores, tanquam naturae jura pervertentes, animadvertendum censuit, ait Plato apud Coelium, lib. XV, cap. xvi.


Versus 25

Universos habitatores. Ergo in Sodomis tam viri, quam feminae omnes erant impiissimae et Sodomitae, vel actu, vel affectu et consensu. Vide Ezech. XVI, 49.

Dices: Quo jure, qua causa combusti sunt parvuli et innocentes omnes? Respondeo, quia Deus, qui omnium, mortisque et necis est dominus, per eos etiam volebat parentes, et tantum parentum scelus punire; parvulis autem bene hac morte consulit, ne, si superstites manerent, patrissarent, itaque aeternis ignibus addicerentur.

Quaeres, an aliqui Sodomitae, videntes suas domos flammas, in morte poenituerint, sintque salvati? Asserit S. Hieronymus, sed communiter alii passim putant omnes in impietate esse mortuos esseque damnatos; versabantur enim in flagranti crimine ejusdem noctis, qua duos angelos ad stuprum appetierant, vers. 2. Adde: Subita flamma eos corripuit et obstupefecit, ut nec sensum nec tempus haberent poenitendi. Secus fuit in diluvio, quod sensim et lente increscens, spatium dedit poenitentiae. Ita Tostatus, Pererius et alii, et indicat S. Judas sua epist. vers. 7.

Cuncta terrae virentia. Nota hic insignem libidinis Sodomiticae ultionem. Pentapolis antea fertilis erat et amoena, instar paradisi; post peccatum et coelestem conflagrationem, tota effecta est squalida et putida; nam pars extima mansit cremata et cinerulenta: hic natae arbores pulchra dant poma; sed si ea tangas, in favillam vertuntur: reliqua interior pars putidissimis et crassissimis aquis e terra erumpentibus tecta, quibus passim innatant moles bituminis, quas putei, quibus vallis haec erat plena, ex imo evomuere; unde hic lacus dictus est Asphaltites, et quia pisces non fert, nec aliquid vivum, dicitur mare Mortuum, et a salsedine salsissimum, a loco vero campestri et deserto dicitur mare Solitudinis, quod per 72 milliaria in longum, et per sex in latum excurrit; influit in hunc lacum Jordanis, et pisces cum eo, qui mox ut lacum ingrediuntur, emoriuntur. Si quod vero animal vivum, puta equus, bos, homo in eum injiciatur, supernatat, nec mergitur. Ita Tertullianus in carm. De Sodoma, Josephus, Orosius, Tacitus, Solinus, Plinius et alii, ubi agunt de Asphaltite.

Addit Philo, lib. De Abraham, mare hoc, sive lacum, continuum fumum et sulphur, quasi reliquias hujus incendii, exhalare. Et Borchardus oculatus testis in Descriptione terrae sanctae: Mare Mortuum, inquit, semper est fumans et tenebrosum, sicut ego oculis meis vidi, ut videatur esse os inferni; adeo tetrum vaporem fumat, ut vicina ad mediam diaetam, scilicet ad quinque vel sex leucas, sterilia reddat, ita ut ne germen quidem producant.

Quin et Sapiens Sap. x, 7: «In testimonium, ait, nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores.» Si haec in Sodomis facta sunt, quid fiet in gehenna? Videte, mortales, videte, carnales, exemplum et typum vestrum, II Petri II, 6. «Discite justitiam moniti, et non temnere divos.» Quis ex vobis habitare poterit cum igne devorante (corpora et animas)? habitare cum ardoribus sempiternis? Hoc igne, ignisque meditatione suffocate ignem concupiscentiae vestrae. Nam omnes ignes omnesque poenae hujus mundi, respectu ignis et cruciatus inferni, sunt tantum quasi ignis pictus ad verum et magnum ignem, ait S. Polycarpus presbyter in Vita S. Sebastiani.

Nota: Hoc Pentapolis excidium et incendium contigit praecise anno uno ante nativitatem Isaac, quae contigit anno Abrahae centesimo. Id patet: nam angeli qui subverterunt Sodomam, pridie pranderant apud Abraham, eique promiserant Isaac sequenti anno nasciturum cap. XVIII, 10; indeque eodem die iverunt Sodomam, vespereque excepti sunt a Lot, cum nocte sequenti invaserunt eos Sodomitae, ideoque summo mane ab iisdem angelis cremata est Sodoma. Unde sequitur Sodomae incendium contigisse anno Abrahae 99; cum ergo Abraham natus sit anno a diluvio 292, adde annos 99 vitae Abrahae, habebis annum 391 a diluvio, quo contigit hoc Sodomae excidium, qui fuit annus mundi 2047; ante plagas vero Aegypti, et egressum Hebraeorum ex Aegypto fuit hic annus 406.


Versus 26

Respiciensque uxor ejus post se. Id factum est juxta urbem Segor, quo eam cum Lot et filiabus deduxere angeli quasi in tutum, et inde mox Dei ultionem in Sodomam executi sunt, pluendo in eam sulphur et ignem.

Respexit autem, excita strepitu ignis et sulphuris pluvii et clamore pereuntium, partim ex timore, ne et ipsam flamma corriperet, partim ex curiositate, partim ex dolore rerum amissarum et civium suorum patriaeque suae conflagrantis. Punitur ergo, quia inobediens fuit et incredula, ut ait Sap. cap. x, 7; non enim credidit quidquam referre ad incolumitatem et salutem suam, si respiceret retro necne: unde Dionysius Carthusianus censet eam peccasse mortaliter. Alii tamen venialem hanc fuisse culpam opinantur, tum quia Lot res nimio metu perculsa respexit; tum quia non respicere levis illi videbatur res et materia, proinde non putabat hoc praecipi et obligare sub peccato mortali; punita tamen fuit, quia Deus volebat eam statuere aliis in exemplum, uti mox dicam; simili enim modo ad exemplum aliorum, punivit Deus morte Prophetam illum, cujus historia narratur III Reg. XIII, ob inobedientiam tantum venialem, ut videtur.

Versa est in statuam salis. Vatablus vertit, versa est in statuam perpetuam; sic Num. XVIII, 19, vocatur pactum salis, id est perpetuum. Verum hoc satis improprium et alienum est; unde passim alii censent eam proprie versam esse in statuam salis, nec de eo dubitare licet.

Nota primo: Statua haec fuit effigie muliebri. Fuit enim statua uxoris Lot, cujus proinde formam ipsa statua retinuit.

Secundo, sal hoc videtur fuisse metallicum, quod pluviae resistit, et aedificiis soliditate sua est utile, de quo Plinius, lib. XXXI, cap. vii; nam haec statua duravit ad multa saecula. Audi Tertullianum, carm. in Sodoma: «Ipsaque imago sibi formam sine corpore servans / Durat adhuc, nunquam pluviis, nec diruta ventis; / Quin etiam si quis mutilaverit advena formam, / Protinus ex sese suggestu vulnera complet. / Dicitur et vivens alio jam corpore sexus, / Munificos solito dispungere sanguine menses.»

Ubi nota to vivens, non quod vere vivat haec statua, sed quod viventis more quasi menstrua quaedam effundat, quod aeque mirum est, atque alterum quod asserit hic Tertullianus, statuam hanc, si a quopiam mutiletur, mox hoc mutilum quasi vulnus suum sarcire et implere. Horum fides sit penes Tertullianum.

Quin et Borchardus, qui vixit abhinc trecentis annis, testatur statuam hanc sua aetate adhuc extitisse, inter Engaddi et mare Mortuum, eamque etiamnum extare docet Adrichomius. Quin et Targum Hierosolymitanum addit statuam hanc duraturam usque ad diem resurrectionis et judicii. Hinc de hac statua salis uxoris Lot est aenigma: «Cadaver, nec habet suum sepulcrum; / Sepulcrum, nec habet suum cadaver; / Sepulcrum tamen et cadaver intus,» quia scilicet ipsa sibi cadaver est et sepulcrum.

Quaeres, cur uxor Lot versa est in statuam salis? Respondent Hebraei apud Lyranum, eo quod vespere praecedente, cum Lot angelos exciperet in coena, non apposuerit sal, quo cibi condiri solent, idque ex gentilitio hospitum et hospitalitatis odio; Sodomitae enim erant inhospitales. Verum haec est Judaica fabula et figmentum.

Dico ergo: Versa est uxor Lot in statuam salis, ad hoc ut esset quasi marmor et monumentum perenne divinae castigationis, quo posteri docerentur Deo per omnia obedire et servire, nec retrospicere, ut bonis coeptis desistant, ac repetant mundi et carnis oblectamenta: nam sal sua siccitate memoriae prodest, et corpora a corruptione conservat; metallicum vero solidum est; unde symbolum est aeternitatis et memoriae aeternae: hinc pactum salis vocatur pactum aeternum.

Hinc tropologice S. Prosper, lib. I De Praedictionibus et Promissis, cap. xvi: «Uxor, ait, Lot salis statua effecta, suo exemplo fatuos condivit, in proposito sancto, quo tendunt proficientes, noxia curiositate retro non debere respicere.» His enim ait Christus, Luc. XVII, 31: «Mementote uxoris Lot.» Sic et S. Augustinus in Psalm. LXXV, haec adaptat apostatis, qui votum castitatis infringunt.

Quaeres secundo, an uxoris Lot corpus solum, an vero etiam anima interierit, et versa sit in statuam salis? Animam cum corpore esse conversam in statuam, suadere videtur primo, quod absolute hic miro et inaudito modo uxor dicatur conversa in statuam; uxor autem constat tam, imo magis, anima quam corpore. Secundo, quia id videtur dicere Sapiens Sap. x, 7, cum ait: «Incredibilis animae memoria stans figmentum salis.»

Verum respondeo et dico solum corpus versum esse in statuam: haec enim conversio fuit mors uxoris Lot: in morte autem anima non interit, sed solum corpus commutatur in cadaver, et inde in terram; secundo, quia anima est incorporea: ergo non potuit proprie transmutari in corpus, puta in statuam; tertio, anima est immortalis, ergo interire et commutari nequit. Et cur, quaeso, per miraculum et contra naturam Deus eam fecisset hic mortalem, imo reipsa mori, cum idipsum hominibus ad exemplum non prosit? ad hoc enim sufficit corpus visibile converti in statuam visibilem. Haec ergo a Sapiente vocatur incredulae animae, id est hominis, monumentum, nam alioqui nec anima, nec animae, sed tantum corporis in statuam conversio videri potest. Itaque anima hujus uxoris, corpore converso in statuam, superstes mansit, atque ivit ad infernum, aut potius Purgatorium; videtur enim haec ejus retrospectio venialis tantum fuisse culpa, ut dixi.


Versus 27

Cum Domino — cum tertio illo angelo de quo cap. XVIII, 23, qui vers. 33 ab Abrahamo jam discesserat.


Versus 28

Favillam — fumum flammae et favillae mixtum. Ita Hebraei, Chaldaei et Septuaginta. Spectabat enim Abraham ipsum Sodomae incendium.


Versus 29

Recordatus est Abrahae — ne perderet justum Lot, nepotem Abrahae, cum impiis Sodomitis, ob merita et preces Abrahae qui oraverat dicens: «Ne perdas justum cum impio,» cap. XVIII, 23.


Versus 30

Ascenditque et mansit in monte. Angelus vetuerat tantum ne in via respicerent retro; cum ergo ex via in Segor pervenit Lot, respexit, vidensque horribilem illam ignis et sulphuris pluviam, ac longe lateque populans incendium, consternatus, immemor sui et promissionis angelicae, quasi in Segor necdum satis esset tutus, ex Segor profugit ad montana.


Versus 31

Nullus virorum remansit in terra. Censet Origenes filias Lot traditionem a patre accepisse, mundum, uti olim diluvio perierat, ita secundo periturum incendio; unde nimius timor et horror incendii hujus Sodomitici impulit eas, ut totum orbem conflagrasse putarent, et hic error, quem tamen vel patre, vel tempore docente deponere poterant et debebant, impulit eas ad incestum, non libido. Vide S. Augustinum lib. XXII Contra Faustum, cap. XLII et XLIII.

Nota: Josephus, S. Chrysostomus, Theodoretus, Ambrosius, has filias Lot a peccato excusant, idque ex duplici capite: primo, ex ignorantia earum invincibili; secundo, quod tali casu quo illae solae cum patre fuissent superstites, licita erat earum cum patre commixtio, ad servandum genus humanum, ait Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. vi: sic enim Eva, quae ex Adami costa est facta, itaque Adae fuit quasi filia, ejusdem tamen fuit uxor, quia haec erat tunc sola in mundo femina.

Verum contrarium docet S. Augustinus et communiter Theologi. Primo, ignorantia haec et error filiarum erat vincibilis, uti dixi; secundo, concubitus filiae cum patre est contra omnem naturae pudorem, unde nullo casu aut necessitate licitus est, nisi Deus dispenset, eumque concedat.

Moraliter, recte notat Lipomanus, cohabitationem feminarum cum viris, licet eis sint sanguine junctae, nunquam carere periculo. Unde S. Augustinus nec neptes, nec sorores in domum suam admisit.


Versus 33

Bibere vinum — quod in Segor emerant, et inde cum victualibus caeteris, ad aliquot dierum victum asportarant. «Peccavit Lot, ait S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. XLIV, non quantum meretur incestus (quem ebrius et sui impos praeter omnem opinionem et suspicionem admisit), sed illa ebrietas.» Haec autem tantum videtur fuisse venialis. Ita Theodoretus, S. Chrysostomus, Pererius. Plane enim consternatus, et ob conjugis bonorumque omnium amissionem, tristissimus erat Lot, ideoque paulo largius bibit ad leniendam maestitiam, non tamen ita, ut putaret se temulentum fore. Sed vinum ipsi forte insuetum, aut solito potentius, mox cerebrum labore et moerore debilitatum occupavit et oppressit: tristes enim illico capiuntur vino.

Non sensit. Fuit aliquis sensus in Lot, ut patet; sed confusus, sopitus et perturbatus, qualis esse solet in dormientibus, maxime semisopitis et semivigilantibus. Ita Cajetanus. In particulari ergo non sensit, nec agnovit Lot filiam, ejusque accessum et recessum.


Versus 35

Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum. Haec secunda ebrietas Lot majus peccatum fuit priori, quia ex priori expertus jam vini potentiam, suamque temulentiam, sapere debuisset et cavere, sibique temperare a vino, ne in secundam incideret. Sed quis, praesertim ita afflictus, per omnia tam providus est?


Versus 37

Moab. Moab dicitur quasi meab, id est, ex patre, q. d. Hunc filium genui ex patre meo, ut idem sit illi pater et avus; impudens fuit haec filia in congressu cum patre; impudentior in nomine prolis, quo crimen suum publicat.


Versus 38

Ammon. Hebraice ben ammi, id est filius populi, vel, ut Septuaginta, generis mei, quem scilicet ex meo genere et gente, ex mea cognatione et parentela, puta ex patre, suscepi, q. d. Filius hic meus non generatus est ab impiis Sodomitis, inter quos vixi, sed totus est ex meo populo et gente, natus nimirum ex parentis satu filiaeque conceptu. Voluit Deus in filiis manere incestus hujus paterni tam infamis memoriam, ut Hebraei eorum connubiis praetextu cognationis se non contaminarent. Ita Theodoretus.


Digressio Moralis de Ebrietate

Quare apposite «S. Paula terram sanctam peragrans, cum ad Segor sive Zoaram venisset, recordabatur speluncae Lot, et versa in lacrymas virgines socias admonebat, cavendum esse vinum in quo est luxuria, cujus opus Moabitae sunt et Ammonitae,» uti refert S. Hieronymus in ejus Vita.

Vide hic quid sit ebrietas, etiam involuntaria, et in quae absurda hominem adigat. Quid ergo est ebrietas voluntaria? in quae mala adigit? quam multis funesta fuit?

Quid est ebrietas? Audi S. Basilium, homilia in ebrietatem: «Est daemon voluntarius, malitiae mater, virtutis inimica, fortem virum reddit ignavum, ex temperante facit lascivum, justitiam ignorat, prudentiam extinguit. Quid, quaeso, sunt ebrii aliud quam gentium idola? oculos habent, et non vident.»

Quid est ebrietas? Audi S. Ambrosium, De Elia et jejunio, cap. xvi: «Est fomentum libidinis, incentivum insaniae, venenum insipientiae. Per hanc homines vocem amittunt, colore variantur, oculis ignescunt, ore anhelant, fremunt naribus, in furore ardescunt.»

Quid est ebrietas? «Est homo nec mortuus, nec vivus,» ait S. Hieronymus in cap. V ad Galat.

Quid est ebrius? «Est daemon voluntarius, mortuus animatus; morbus veniam non habens, ruina excusatione carens, commune generis nostri opprobrium; ubi ebrietas, illic diabolus, ibi turpia verba; ubi saturitas, illic daemones choros agunt,» ait S. Chrysostomus, homil. 57 ad Pop.

Rursum hom. 58 in Matth.: «Quanto melior asinus ebrioso est? quanto canis praestantior? Omnes certe bestiae, cum bibunt aut comedunt, ultro quam satis est non sumunt, etiamsi mille homines cogerent.»

Quid est ebrietas? «Est voluntaria insania,» ait Seneca, epist. 83.

Secundo, vis scire effectus ebrietatis? Primo, iram Dei provocat, Isaia v: «Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam.» Prov. XXIII: «Cui vae, cui rixae, cui foveae, cui sine causa vulnera, cui suffusio oculorum? nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?» Secundo, mentem eripit. Proverb. XXIII, 31: «Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber.» Osee IV, 11: «Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.» Tertio, luxuriam inflammat, ut patet hic in Lot. Prov. XX, 1: «Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas.» Ephes. V, 18: «Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.» Quarto, jacturam facit vitae et fortunarum. Eccli. XXXVII, 34: «Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens est, adjiciet vitam;» et cap. XIX, 1: «Operarius ebriosus non locupletabitur.» Quinto, tollit erubescentiam, qua sublata homo erumpit in verba spurca, rixosa, litigiosa, etc., quin et verbera ac caedes. Sexto, proprium hoc habet, quod peccatorem constituat in periculo certo et inevitabili damnationis aeternae; alii enim peccatores, si ingruat mors, poenitent, cum sint rationis compotes, et sacramentis expiantur; solus ebrius nec poenitentiae, nec sacramentorum est capax, ut, si laedatur, vel catarrho suffocetur, certo certius damnetur; hinc ait Paulus, I Cor. VI, 10, et Galat. V, 21, quod ebriosi regnum Dei non possidebunt.

Tertio, vis exempla? Lot, quem Sodoma non vicit, ebrius geminum commisit incestum. Noe vir perfectus, ebrius nudatus et a filio illusus est. Samson repletus vino per Dalilam hostibus traditus est. Holopherni ebrio caput a Judith resectum est. Filii Job dum vinum bibunt, ruina domus oppressi sunt. Herodes inter pocula caput Joanni Baptistae praecidi jussit. Dives Epulo ob excessum in potu, ne guttulam quidem aquae post hanc vitam habere meruit, ait S. Chrysostomus. Alexander ebrius Clitum charissimum occidit, quin et seipsum Herculeano scypho. Balthazar, monarcha ultimus Babyloniorum, temulentus vidit manum scribentem, mane, tekel, phares; et eadem nocte a Cyro regno et vita spoliatus est. Cogitet ebrius sibi eamdem sententiam a Deo ferri: mane, numerati et succisi sunt dies vitae tuae, brevi, et forte hac die, hac hora morieris; tekel, appensus es, et inventus es minus habens, minus sobrietatis et virtutis, quia gravis es vino et vitiis; phares, divisus es, corpus tuum quod ita saginasti, dabitur vermibus in epulum, anima dabitur daemonibus in ludibrium et tormentum.