Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Abraha in Geraris a rege abripitur uxor, hinc a Deo, vers. 3, punitur et increpatur rex; qui, vers. 9, cum Abraham expostulat quod eam sororem vocarit, ac tandem, vers. 17, orante pro eo Abraham sanatur.
Textus Vulgatae: Genesis 20:1-18
1. Profectus inde Abraham in terram Australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. 2. Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est. Misit ergo Abimelech, rex Gerarae, et tulit eam. 3. Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti; habet enim virum. 4. Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? 5. Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est; et ipsa ait: Frater meus est: in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc. 6. Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. 7. Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est, et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt. 8. Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos, et locutus est universa verba haec in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. 9. Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quae non debuisti facere, fecisti nobis. 10. Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? 11. Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam. 12. Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. 13. Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. 14. Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham, reddiditque illi Saram uxorem suam, 15. et ait: Terra coram vobis est; ubicumque tibi placuerit, habita. 16. Sarae autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. 17. Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: 18. concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahae.
Versus 1: Profectus Inde Abraham
Ex Mambre, ut patet cap. XVIII, 1, profectus est in Geraram, primo, ob cladem recentem Sodomae, ut scilicet longius abesset a Sodomis et mari Mortuo, quod suo fumo vicinis locis sterilitatem et pestem afflabat.
Secundo, quia Deus volebat eum in Chanaan esse peregrinum, et assidue peregrinari, ut doceret nos in hac vita esse peregrinos et tendere ad coelum, Hebr. XI, 40.
Tertio, ut variis locis et gentibus prodesset sua doctrina, pietate et vitae exemplo, atque undique spargeret verae religionis et virtutis semina: ita Chrysostomus.
Versus 2: Tulit Eam
Tulit eam — ut conjugem eam duceret; erat Sara jam nonagenaria: unde mirum alicui videatur, illam ea aetate tanta fuisse pulchritudine, ut a rege appeteretur. Verum nonagenarii tunc erant similes nostris quadragenariis, vel quinquagenariis, qua aetate nonnulli robusti pristinam adhuc servant pulchritudinem. Addit Procopius divinitus cum foecunditate Sarae restauratam fuisse pristinam pulchritudinem.
Adjuvit hanc Sarae pulchritudinem, quod ipsa valde bono erat temperamento, quod nunquam pepererat, quod nunquam lactaverat, quodque, ut Torniellus et alii putant, multis antea annis, scilicet ex quo sterilem se esse certo intellexit, copula conjugali abstinuit, uti colligitur cap. XVIII, 12: haec enim vires et pulchritudinem conservant. Sicuti e contrario, debilis complexio, crebri partus, lactationes longae, frequens copulae usus, vires enervant, rugas et senium accelerant.
Nota: Sara paucis diebus post angelorum ab Abrahamo discessum concepit Isaac, simulque cum Abraham ivit in Geraram, ubi statim Abimelech eam sibi tulit, ideoque a Deo mox flagellatus est, ut patet vers. 17, sterilitate communi et morbo gravissimo, sed medicis ignoto: itaque impeditus fuit ne Sara abuteretur: desperata medicorum ope Deus in somnis illi apparuit, jussitque Saram reddi: ita Josephus.
Versus 3: Per Somnium
Hinc patet dormienti Abimelech hanc visionem in imaginatione objectam esse: angelus enim in ea haec verba Dei loquentis, et Abimelech respondentis ita efformavit, ut rex omnino videretur sibi cum Deo colloqui. En morieris; — scilicet, nisi jam sciens conjugatam, marito eam reddas, ut patet vers. 7.
Versus 5: In Simplicitate
In simplicitate, — simplici, innocenti, recto et sincero animo; simplex enim in Scriptura vocatur rectus, sincerus, innoxius, qui nulli est injurius.
Versus 6: Et Ego Scio
Et ego scio, — te innoxium ab adulterio, sed non ab injuria: tulisti enim invitam pro tuo imperio, ideoque punivi te, vers. 17. Ne peccares, — ne vel inscius moechareris, essesque materialiter saltem adulter. Non dimisi, — morbo impedivi, vers. 17.
Versus 7: Orabit
Orabit, — et exorabit, ut cesset ista plaga tua. Quia Propheta est, — quia vir sanctus est, cum quo Deus familiariter agit et loquitur. Secundo, proprie propheta fuit Abraham: multa enim futura praenovit, uti nasciturum sibi Isaac, et ex eo Christum, posterosque suos quarta generatione obtenturos Chananaem, evertendam Sodomam, etc. Septem vocis propheta significationes assignavi I Cor. xiv, initio.
Nabi proprie oratorem, hinc nuntium, internuntium, interpretem designat. Sic Aaron, Exod. vii, 1, dicitur Mosis Nabi, quia mandata Mosis ad Pharaonem perferebat. Hic Abrahamus Abimelechi veluti est nuntius ad Deum, futurus alias, si opus esset, nuntius Dei ad homines.
Versus 8: Statimque de Nocte
Statimque de nocte, — summo mane, ut habent Hebraea, Chaldaea et Septuaginta.
Servos suos, — non mancipia, sed aulicos liberae sortis.
Versus 9: Induxisti Super Me Peccatum Grande
Super regnum meum. — Solet enim Deus regna ob peccata regum punire, quia populus est aliquid principis, et quasi principis pars, sive membrum politicum. Ita Abulensis. Induxisti super me peccatum grande, — materiale adulterium. Dicendo enim Saram esse tuam sororem, non uxorem, dedisti mihi occasionem accipiendi eam in uxorem, quae mihi non potest esse uxor, sed pellex et adultera; vulgus enim materiale peccatum vocat peccatum, putatque esse peccatum.
Metuere etiam, et dubitare poterat Abimelech, an satis Abrahamum examinasset et inquisivisset num Sara esset conjugata. Certe cupiditate aliqua peccasse videtur et licentia, uti solent reges nonnulli, praesertim pagani, imperiose multa poscere, etiam conjuges et bona aliorum. Adde fuisse aliquam formalem culpam in Abimelech, in eo quod Saram invitam abduxerit. Secundo, peccatum grande, id est, grandem peccati mei jam dicti ultionem, poenam et plagam, ut patet vers. 17. Ita Abulensis. Deus enim subinde etiam ob materialia peccata homines punit, id est castigat, affligit, ut ipsi, ac praesertim principes et praelati, ea indagent et extirpent. Ita fecit hic Deus cum Abimelech.
Versus 10: Quid Vidisti
Quid vidisti, hoc est, ecquid tibi erat in mente, ut, etc.
Versus 12: Vere Soror Mea Est
Vere soror mea est, — q. d. Vere more gentis meae, quae neptes sorores, nepotes fratres vocat, vocavi Saram sororem meam, cum neptis sit, ut dixi cap. XII, vers. 13; sic Abraham vocat Lot fratrem, id est nepotem suum, cap. XIII, vers. 8.
Addit S. Chrysostomus quod omnes in familia Thare, ipsum Thare patrem vocabant, ac si omnes inter se fratres et sorores fuissent; maxime cum mortuo Aran, patre Sarae et Lot, habuerunt Thare non solum avi, sed et patris loco. Sic vulgo Flandri et Galli suos avos vocant magnos patres.
Quare non est verisimile, quod Cajetanus et alii ex hoc loco astruunt, Saram proprie fuisse sororem Abrahae, ex eodem proximo patre Thare, sed alia matre genitam; nam jure naturae illicitum et irritum est matrimonium in primo consanguinitatis gradu, non tantum lineae rectae, sed et lateralis, puta inter fratrem et sororem. Ita S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. xxxv. Et quis credat Abrahamum virum tam probum, prudentem et honestum, sororem suam in conjugem accepisse?
Filia patris mei, et non filia matris meae, — q. d. Sara ex eodem patre Thare mecum, sed per aliam matrem descendit; unde videtur quod Thare duas habuerit uxores, ex quarum una natus est Abraham, ex altera Aran, qui genuit Saram et Lot.
Hinc patet conjugium in secundo gradu collateralium, puta inter patruum et neptem, non plane vetari lege naturae, et tum fuisse usitatum; jam autem vetitum est lege positiva. Ita S. Augustinus supra.
Versus 13: Postquam Autem Eduxit Me Deus
Postquam autem eduxit me Deus. — Hebraice est, cum errare et instar erronis peregrinari me fecerunt dii (hoc est enim Hebraeum hithu), puta Deus unus, sed in personis trinus.
Versus 16: Mille Argenteos
Mille argenteos, — scilicet siclos, ut vertit Chaldaeus; nam, cum in Scriptura ponitur argenteus vel aureus, intelligitur siclus, uti bene probat Mariana cap. vi De Ponderibus, et Delrio hic; jam mille sicli argentei sunt mille floreni Brabantici: siclus enim est florenus, sive 4 regales Hispanici. Antiquissimi illius sicli pretium definiri vix potest.
Septuaginta vertunt mille didrachma, scilicet Hebraica: nam didrachmum Hebraeum, sive siclus, continebat non 2, sed 4 drachmas Atticas, puta 4 regales, uti dixi supra. Fratri, — quem vocas fratrem tuum, cum sit maritus. Est ironia.
Hoc erit tibi in velamen oculorum, — id est, in defensionem pudoris, et, ut Chaldaeus vertit, in velamen honoris tui, quod miserim tollere te mihi in sponsam, quodque honeste te habuerim, et intactam viro reddiderim: oculi enim sunt sedes pudoris. Alludit ad ritum veterum; sponsae enim cum nuptui dabantur, ob pudorem obnuebebant velo, quod flammeum dicebatur, vel pallio caput, uti fecit Rebecca, Gen. cap. xxiv, vers. 63. Vide Alexandrum ab Alexandro, lib. II Genial. cap. v; vide etiam dicta I Corinth. xi, 5 et seq.
Sensus ergo est, ut recte Delrio, q. d. En ego quasi paranymphus, et novantiqui matrimonii auspex, te viro uxorem in manum do, Caio Caiam, quia et dotem superaddo siclos mille. Illud sit tibi loco flammei, quin et iis flammeum eme si voles, hoc nova nupta pudorem tum nuptiarum, tum mendacii tui, tum suspicionum quarumlibet de me et te obnube; facile enim omnes intelligent, te caste a me habitam, ex eo quod tam solemniter et honorifice a me sis viro reddita.
Secundo, Hamerus sic explicat: Dedi tibi mille argenteos, ut emas tibi tuisque ancillis velamen vultus, ad operiendam pulchritudinem, ne sit ea aliis ut mihi fuit, illecebra et irritamentum libidinis, q. d. Noli quasi innupta aperto capite, uti ante fecisti, incedere, sed quasi nupta illud obnube et vela.
Tertio, Cajetanus vertit, non hoc, sed hic, scilicet Abraham maritus tuus, erit velamen oculorum omnibus ad concupiscendum te in uxorem, q. d. Nemo qui noverit hunc esse maritum tuum, etsi videat te esse pulcherrimam, audebit te concupiscere et sumere in uxorem. Abraham enim, utpote maritus, omnibus velabit et claudet oculos, spem et mentem conjugii. Sed primus sensus magis est genuinus.
Memento te esse deprehensam. — Lipomanus vult corrigendum esse, reprehensam: sic enim habent Hebraea et Chaldaea. Sed reprehensa fuit Sara hoc ipso, quo deprehensa, et verbis istis quasi sale aspersa, q. d. Deinceps noli uti hac dissimulatione et dolo, ut maritum voces fratrem tuum, ne te probri, alios peccati periculo exponas; unde Septuaginta vertunt, in cunctis esto veridica.
Versus 18: Concluserat Enim Dominus Omnem Vulvam
Concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech, — ne possent mulieres foetum concipere, vel ante conceptum edere et parere: ex quo necesse erat gravibus acerbissimis doloribus excruciari, q. d. Fecit Deus omnes steriles. Addit Josephus, Abimelech adeo gravi morbo percussum a Deo, ut medici de ejus vita desperarent. Hoc etiam innuit Scriptura cum ait: Orante autem Abraham (vide, ait S. Chrysostomus, quid valeant preces justi apud Deum), sanavit Deus Abimelech. Addunt et alii apud Pererium eum ingenti cruciatu in verendis afflictum fuisse.
Non peccarat, vel certe parum peccarat Abimelech, ut patet vers. 4 et 6, itaque poena haec non illi tam poena fuit, quam frenum ne Saram tangeret; et stimulus, qui eum cogeret, ut statim Saram redderet Abrahae.
De Geraritis et Cultu Veri Dei
Ex hoc cap. liquet tunc gentes aliquas, puta Geraritas, coluisse unum verum Deum: eum enim colebat eorum rex Abimelech, vir pius et probus, ut colligitur, primo, ex eo quod Saram noluit uxorem, nisi audiens esse sororem Abrahae, putansque esse innuptam: mox vero ut nuptam scivit, reddidit; secundo, quia vers. 4 se et suos vocat "gentem justam;" tertio, quia cum Deo familiariter colloquebatur, vers. 3, Deusque ejus excusationem acceptavit, vers. 6; quarto, quia vers. 10, expostulans cum Abraham dicit: "Quid vidisti" (impietatis in gente mea) "ut hoc faceres?" quinto, quia vers. 14 Abraham liberaliter habuit, eumque invitavit ut secum habitaret.
Talis fuit quoque Melchisedech, rex Salem, et, ut videtur, ejus cives, cap. xiv; item Hebronitae, cap. xxiii. Talis fuit et Job cum suis Hussitis. Ita Theodoretus et alii. Praeter Abraham ergo ejusque posteros, erant tunc alii principes et populi colentes et timentes Deum verum.
Reflexio Moralis ex S. Chrysostomo
Moraliter S. Chrysostomus, hom. 45, notat quam justus, v. g. Abraham, sit Deo cordi et curae, ut, quia in eum confidit, ipsum non tantum a morte liberet, sed et gloriosum divitemque repente efficiat. In hunc enim modum, ait, solet Deus agere: non solum a tristibus liberat eos, qui fortiter se gerunt in periculis in quae incidunt, sed et tantam in adversis praebet laetitiam, ut in eorum oblivionem omnino veniant, et in multa sint bonorum affluentia. Et inferius: Nam semper omnia ita facit et tractat, et singula dispensat, ut qui sibi serviunt quasi luminaria reluceant, et eorum virtutem ubique manifestam faciat.