Cornelius a Lapide

Genesis XXI


Index


Synopsis Capitis

Nascitur, circumciditur et ablactatur Isaac. Secundo, vers. 10, Ismael et Agar domo Abrahae pelluntur; eos in deserto solatur angelus. Tertio, vers. 22, Abraham init foedus cum Abimelech.


Textus Vulgatae: Genesis 21:1-34

1. Visitavit autem Dominus Saram sicut promiserat: et implevit quae locutus est. 2. Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus. 3. Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: 4. et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus, 5. cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac. 6. Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. 7. Rursumque ait: Quis auditurum crederet Abraham, quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? 8. Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. 9. Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: 10. Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac. 11. Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. 12. Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. 13. Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. 14. Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. 15. Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant, 16. et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere; dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam, et flevit. 17. Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de coelo, dicens: Quid agis, Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. 18. Surge, tolle puerum, et tene manum illius, quia in gentem magnam faciam eum. 19. Aperuitque oculos ejus Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem deditque puero bibere. 20. Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. 21. Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. 22. Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis. 23. Jura ergo per Deum ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena. 24. Dixitque Abraham: Ego jurabo. 25. Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi ejus. 26. Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie. 27. Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus. 28. Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. 29. Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum. 30. At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. 31. Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque juravit. 32. Et inierunt foedus pro puteo juramenti. 33. Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaesstinorum: Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni. 34. Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.


Versus 1: Visitavit autem Dominus Saram

Visitavit autem Dominus Saram, — dando ei conceptum et prolem promissam. Ita Rupertus. Secundo, post conceptum et natum Isaac, angelus Dei vicarius visitavit corporali forma Saram, ut ei de prole gratularetur, juxta id quod promiserat, cap. xviii, dicens: Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara.

Hebraeum paqad proprie denotat aliquid accurate inspicere, hinc curam gessit, invisit, rationem habuit, memor fuit alicujus, sive promissi.


Versus 2: In senectute sua

In senectute sua. — «Sua,» id est ejus, scilicet Abrahami, est hebraismus: Hebraea enim sic habent: Peperit Sara Abrahamo filium in senectute ejus, vel pro senectute ejus, qui scilicet seni Abrahae esset consolationi et voluptati. Adde, Hebraei dicunt prolem nasci patri, non matri, quia proles patris est haeres, patrisque nomen et familiam propagat, non matris.


Versus 3: Vocavitque Abraham nomen filii sui Isaac

Vocavitque Abraham nomen filii sui, etc., Isaac, — quia scilicet Isaac hebraice idem est quod risus. Isaac enim fuit risus gaudiumque senis Abrahae et sterilis Sarae, adeoque totius orbis; nam ex eo nasciturus erat Christus. Unde vers. 6 ait Sara: Risum fecit mihi Dominus; quicumque audierit, corridebit mihi. Hinc allegorice S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. 1: Isaac, ait, ipso nomine figuram et gratiam signat. Isaac enim risus latine significatur: risus autem insigne laetitiae est. Quis autem ignorat quod is (Christus) universorum laetitia sit, qui mortis formidolosae, vel pavore compresso, vel maerore sublato factus omnibus est remissio peccatorum? Itaque ille nominabatur, et iste designabatur; ille exprimebatur, et iste annuntiabatur.


Versus 5: Cum centum esset annorum

Cum centum esset annorum. — Refert haec non ad to praeceperat, sed ad to circumcidit. Circumcisus enim, uti et natus, est Isaac, anno Abrahae 100. Nota: Hoc tempore vivebat adhuc in Haran Thare, pater Abrahae, et avus Isaac. Thare enim genuit Abraham anno aetatis suae 70; cum ergo Abraham centum erat annorum, genuitque Isaac, Thare erat 170 annorum; post haec vixit adhuc Thare 35 annis: mortuus est enim anno aetatis suae 205, Gen. xi, 32.

Tropologice S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. vii: Si fueris centenarius, id est perfectus, habebis posteritatem, laetitiam exultationis, haereditatem vitae aeternae: centenarius enim est numerus perfectionis, et Isaac risum et exultationem significat.


Versus 6: Risum fecit mihi Deus

Risum fecit mihi Deus. — Chaldaeus vertit: Gaudium fecit mihi Deus, omnis qui audierit congratulabitur mihi. Sara typus fuit B. Mariae parientis Christum, qui est desiderium et gaudium collium aeternorum, unde ipsa canit: Exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.


Versus 7: Quis auditurum crederet Abraham

Quis auditurum crederet Abraham. — Hebraice mi millel, quis dixisset Abrahae? Quod Sara lactaret. — Deus cum partu lac Sarae per miraculum restituit, quia volebat eam quasi matrem, per se, non per nutricem lactare Isaac.

Discant hic matres se debere per se suas proles nutrire et lactare: natura enim hoc illis onus imposuit. Hinc mamillas et ubera, veluti lagunculas quasdam ad proles nutriendas aptas, illis largita est. Et aliqui quidem putant esse peccatum mortale, absque causa per nutricem alere; melius tamen cum Navarro in Enchirid., cap. xiv, num. 17, dicendum existimamus tantum esse veniale: ratione tamen aliquarum circumstantiarum gravius peccatum esse potest. Si autem id fiat subsistente causa legitima, nullum peccatum erit. Peccant ergo illae matres, quae absque justa causa et necessitate, filios alere dedignantur: et illae adhuc gravius, quae absque delectu quibusvis fere nutricibus tradunt, saepe incognitis, infirmis, etc., ex qua re multa mala oriuntur: nam praeter id, quod aliquando alii filii supponuntur, Primo, infans vel non vivit, vel debilior vivit, quia lac sugere compellitur naturae suae non conforme; qui si ex eodem corpore, ex quo genitus est, pastus esset, ac materni corporis calore fotus, robustus evaderet, meliorisque ingenii et indolis. Vide Plinium, lib. XXVIII, cap. ix, ubi scribit lac maternum esse utilissimum et naturae prolis convenientissimum. Vide etiam apud A. Gellium, lib. XII Noct. Att. cap. 1, Orat. Phavorini Philosophi, in qua plurima incommoda enumerantur, quae ex tali educatione per lac aliarum premanant. Quod verissimum esse ex eo constat, quod haedis, si ovium lacte aluntur, pili teneriores gignentur; et agnis, si caprarum, lana existet durior; imo arbores, si transplantentur ex loco suo naturali, ex humore quem radices transplantatae attrahunt, saepe vel mutantur, vel pereunt. Si ergo nutrices fuerint rusticae, si improbae, si impudicae, si iracundae, si temulentae, si crudeles, si forte etiam lepra, aut alio morbi genere infectae, tales fere proles existent. Sic Dido apud Virgilium insectatur Aeneam tanquam degenerem, ut qui a matre educatus non fuerit. Scribit Lampridius Titum, filium Vespasiani Imperatoris, toto vitae tempore adversa valetudine laborasse, eo quod a nutrice infirma lactatus esset; et pluribus aliis idem contigisse. De Tiberio quoque Caesare fertur quod fuerit magnus potator, quia nutrix ipsius talis erat.

Secundo, ex eo quod filius non lactetur a propria matre, fit ut mater filium, et filius matrem minus amet. Hinc D. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. vii, ex eo quod Sara lactaverit filium, infert: Provocantur feminae meminisse dignitatis suae, et alere filios suos: haec enim matrum gratia, hic honos; denique, inquit, eos plus amare illos solent, quos ipsae matres lactarunt.

Unde naturalem parentum ac filiorum amorem majorem videmus in communi plebe, quam in familiis nobilium: quoniam fere nobiles feminae infantes suos per nutrices lactare curant, et eos saepe nec vident, nec ab eis videntur ante annum vel alterum.

Tertio, S. Basilius, homil. 9 Hexam. ostendit nullum fere genus esse quod alteri proles alendas committat, tametsi saevissimum et crudelissimum. Videmus, inquit, ut in ovium copioso grege a stabulis exiliens agnus, matris suae continuo percipiat vocem, ad eamque properet, atque lactis fontes proprios recta petat, et mater inter innumeros agnos internoscat proprium; lupi, leones, tigrides, ac caeterae ferae immanes ita suos fovent foetus, ut fere semper in sinu, vel ad mamillas habeant. Aves saepe 5, 6, 7 et 8, et plures sub alis habent, et licet nec lac ipsis natura impertiverit, nec grana habeant, nec alia semina unde suos pullos alant, tamen curam adhibent, ut ipsis necessaria subministrent; imo quod magis est admirandum, tantum est in ipsis feris et avibus nutriendi et incubandi desiderium, ut subinde pro hoc officio mas et femella contendant, ut patet in cycnis et ursis, alioqui feris animalibus, quae etiam catulos informes lambendo formant. Et ita soli homines a matribus deseruntur, et nutricibus, nescio quibus, exponuntur.

Pudeat ergo eas, quod a brutis animantibus in officio charitatis superentur; et imitentur sanctas mulieres quae proprio lacte filios aluerunt, ut Sara Isaac, Rebecca Jacob, Anna Samuelem, et mater illa nobilis septem fratrum Machabaeorum, II Machab. vii, ac ipsa Dei genitrix Filium suum Christum Dominum. Divus quoque Augustinus in lib. Confess. fatetur se cum matris lacte, Dei honorem et venerationem hausisse. Ex quibus omnibus sequitur pravam consuetudinem praeter ipsam naturam effecisse (sicut ait D. Gregorius ad interrogationem Augustini Anglorum Episcopi, cap. x), ut mulieres filios quos gignunt nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus tradant, quod ex causa incontinentiae videtur inventum: quia dum se continere nolunt, lactare despiciunt quos gignunt.


Versus 8: Ablactatus est

Ablactatus est. — Quod fiebat tum anno circiter quinto, uti jam fit tertio: praesertim si proles esset unica, uniceque dilecta; quinquennis ergo fuit Isaac, cum eum vexavit et persecutus est Ismael.

Lactationis tempus, ut adhuc hodie apud plures Orientis populos, sic et olim per biennium trienniumve duravit. Cf. II Machab. vii, 28; Josephum, Antiq. lib. II, cap. ix.

Fecit grande convivium in die ablactationis. — Quia moris tum erat, ait Cajetanus, ut initium comedendi primogeniti, quasi jam per se vivere incipientis, et vitalis futuri, celebraretur communi convivii laetitia.

Secundo, ut convivae, affatimque passim viderent ex lacte Sarae, partum fuisse verum, non suppositicium, nec subventaneum, ait S. Chrysostomus.

Tropologice S. Augustinus et Rupertus: Ingens, inquiunt, est gaudium, cum homo non lacte, sed solido sapientiae et virtutis cibo vescitur.


Versus 9: Ludentem

Ludentem, — irridentem, subsannantem, vexantem, imo persequentem Isaac, uti explicat Apostolus, Galat. IV, 29. Sic duellum Joab cum Abner vocatur lusus, II Reg. II, 14: Surgant, ait, pueri, et ludant, id est duellent; sic canes ludunt cum felibus, et feles cum muribus.

Causa cur Ismael illuserit et vexaverit Isaac, videtur fuisse invidia convivii tam solemnis (quod fecit Abraham in ablactatione Isaac), et primogeniturae ac promissionis de semine benedicto, ex Isaac nascituro: haec enim sibi potius, utpote primogenito, et 12 annis seniori, quam Isaac, deberi putabat Ismael. Ita S. Hieronymus et alii.

Porro, jure non tantum in Ismaelem, sed etiam in matrem ejus Agar, excanduit Sara, eo quod ipsa filii sannas et petulantiam non compesceret.


Versus 10: Ejice ancillam

Ejice ancillam. — Dicit haec Sara mota a Deo, ut colligitur vers. 12; prudenti enim et praesago spiritu timebat ne Ismael, qui tam cito suum vexabat Isaac, deinceps crescentibus odiis eum supplantaret, vel opprimeret; voluit ergo eum separari, et domo expelli. Ita videmus multo melius et quietius separari, ac seorsum vivere proles diversi tori, scilicet ex eodem parente, sed alia matre genitas.

Allegorice, ejectus et reprobatus est Ismael, id est Synagoga, quia illusit filium liberae, id est, quia Christum regem libertatis illusit, flagellavit, crucifixit, ejusque domesticos libertos, puta Apostolos et Christianos, pertinaci odio persecuta est.


Versus 12: Cui dixit Deus

Cui dixit Deus, — nocte in somnis per visionem, ut patet vers. 14. In Isaac vocabitur tibi semen, — in Isaac et Isacidis censebitur et vocabitur posteritas tua: filii enim Isaac vocabuntur filii Abrahae, eruntque haeredes promissionis, quam tibi, o Abraham, feci; non autem filii Ismael: hi enim non Abramidae, sed Ismaelitae, Agareni et Saraceni vocabuntur.

Allegorice, in Isaac, id est in Christo Isaaci filio, eoque solo, vocabuntur Christiani fideles, filii Abrahae, qui est pater credentium, ac consequenter filii Dei, et haeredes vitae aeternae, Galat. III, 17, 23 et 24.


Versus 14: Dimisit eam

Dimisit eam. — Facit hic Abraham divortium cum Agar, jussu Dei; unde Agar et Abraham invicem deinceps debitum conjugale reddere non tenebantur, perinde ut non tenetur modo conjux conjugi adultero, vel ob rixas, aliasve justas causas per divortium separato, debitum reddere. Non tamen facta est hic matrimonii inter Agar et Abraham dissolutio, ita ut liceret Agar alteri nubere. Agar enim non matrimonio, sed domo tantum Abrahae ejecta fuit per divortium, ob suas lites quas habuit cum Sara, uti ejicitur adultera. Ita Abulensis.

Tradidit puerum, — non humeris portandum, sed pedibus ducendum; erat enim jam Ismael 17 annorum, ut patet ex dictis vers. 8. Quare quod in Septuaginta jam legimus: Et posuit puerulum super humerum ejus, corruptum videtur; itaque transpositis verbis legendum: «Dedit Abraham Agar panem et utrem aquae, et imposuit super humerum ejus, et puerum,» supple dedit illi, non in humerum, sed in manu ducendum.


Versus 15: Abjecit puerum

Abjecit, — non tam brachiis, quam animo, q. d. Dimisit et reliquit eum, fatiscentem fame sub arbore, quasi desperatum, et mox moriturum. Ita S. Augustinus.


Versus 16: Et flevit

Et flevit — Agar, flevit et puer Ismael, unde et flentem eum audivit Deus, ejusque misertus est. Sic, ait S. Chrysostomus, homil. 46, quandocumque voluerit Deus, licet in solitudine simus, et in extremis afflictionibus, nullamque spem salutis habeamus, nullo alio opus habebimus, divina gratia nobis omnia suppeditante. Nam si ejus gratiam nacti fuerimus, nullus nobis praevalebit, sed nos potentiores omnibus erimus. Ergo in arctis et desperatis rebus vicinissimus est Deus, et invocatus illico succurrit. Nam, ut ait Psaltes: Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Ita Deus affuit Davidi in deserto, eumque quasi jam captum, e manibus Saulis persequentis eripuit, I Reg. xxiii et seq.


Versus 17: Noli timere

Noli timere — meum adventum et fulgorem, aut pueri mortem; non enim morietur.


Versus 19: Aperuitque oculos ejus

Aperuitque oculos ejus, — fecit ut videret vicinum fontem, quem prius maerore turbata et prostrata non viderat, q. d. Deus oculos Agar inflexit, direxit, et ostendit ei puteum.

Sic, allegorice ait Rupertus, Deus in fine mundi Judaeis ab Ecclesia profugis et errantibus viam veritatis, et puteum Scripturae, atque in eis aquam vitae, puta Christum, ostendet.

Deus, — angelus vicem Dei gerens. Vide Canon. 16.


Versus 20: Et Fuit Cum Eo

Et fuit cum eo, — supple Deus, uti habent Hebraea, Chaldaea et Septuaginta, q. d. Deus favit, juvit, direxit, promovit Ismaelem, in gratiam Abrahae patris ejus. Fabulosum ergo videtur, quod tradunt Hebraei, Ismaelem latrociniis vacasse.

Factusque est juvenis sagittarius, — a juventute vacavit venationi et sagitationi ferarum.


Versus 23: Ne Noceas Mihi

Ne noceas mihi, — quod non nocebis mihi meisque posteris; hebraice est im tiscor, quod non mentieris mihi, id est, quod dolo malo mecum non ages. Ita Vatablus. Secundo, quod inique mecum non ages, quod non eris mihi injurius, quod per vim me meosque non opprimes: in Scriptura enim mendacium vocatur ipsa iniquitas et injustitia; et mentiri dicitur qui fidem fallit, quique proximo suo iniquus et injurius est; hic enim agit contra veritatem practicam, puta contra officium et debitum quod alteri praestare debet.

Sed juxta misericordiam quam feci tibi. — Est hebraismus, q. d. Sicut ego de te bene meritus sum, dando tibi oves, boves, servos, ancillas, et mille argenteos, cap. xx, vers. 14: ita quoque tu studebis de me meisque bene mereri.


Versus 31: Bersabee

Bersabee. — Ita dictus est locus a beer, id est puteus, et scebua, id est juramenti, quia ibi juravit Abraham foedus et fidelitatem Abimelech. Secundo, dictus est Bersabee a beer, id est puteus, et sceba, id est septem, q. d. Puteus septem, scilicet agnarum, quas pro puteo et loco circumjacente Abraham regi numeravit. Puteum ergo hunc, licet a se suisque effossum, non gratis, nec haereditario jure, sed titulo emptionis et permutationis possedit Abraham. Vide S. Augustinum, Quaest. LVI.

Ab hoc puteo, urbs illi vicina dicta est Bersabee, quae est ultima Judaeae ad meridiem, sicuti Dan est ultima ad septentrionem; unde Scriptura solet Judaeae longitudinem exprimere per duos hosce ejus terminos, dicens: «A Dan usque Bersabee.» In Bersabee diu habitarunt Abraham, Isaac et Jacob; unde in Bersabee, uti et in Dan, Jeroboam constituit suos vitulos aureos a populo adorandos. Alius est hic puteus a puteo Viventis et Videntis, uti patet cap. xvi, vers. 14.

Docent Hebraei hebraeum nisba, id est juro, a sceba, id est septem, deduci, eo quod jusjurandum suscipi non debeat nisi septem, id est, multis gravibusque de causis, aeque ac argumentis ac testibus; est enim jusjurandum res sacra, in qua interponitur divina auctoritas et veracitas, quae proinde non temere, nec leviter, sed animo multipliciter confirmato et certo adhibenda est.


Versus 33: Plantavit Nemus

Plantavit nemus. — Septuaginta vertunt, plantavit agrum; Onkelos, plantavit plantationem; Jonathas, qui est auctor Targum Hierosolymitani, plantavit hortum arbore densum, et plenum optimis fructibus. Additque Jonathas, quod Abraham in hoc horto solitus sit peregrinos hospitio excipere et recreare, ac pro mercede pacisci, ut creatorem coeli et terrae, qui haec illis dedisset, timerent et colerent; unde ex eo quod sequitur, «Et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni,» patet Abrahamum illic etiam altare ad orationem et sacrificium erexisse. Erat ergo hoc quasi eremitorium.

Hinc hoc nemus hebraice vocatur escel, id est arboretum, aut silva arboribus consita, silens et amoena, a radice scala, id est, quietus et tranquillus fuit: inde ergo dicitur hoc nemus escel, a quiete, silentio et tranquillitate: sicut idem nemus, aut locus hebraice vocatur ascera, a felicitate et beatitudine: in luco enim quieto et amoeno, homo sibi videtur esse quasi in paradiso, felix et beatus.

Hoc nemus erat oratorium et auditorium Abrahae, quo se subinde a curis et negotiis, cum Deo acturus recipiebat. Ita Cajetanus et Pererius.

Escel est tamarisci species. Veteres interpretes posuerunt genus pro specie, verteruntque arborem, vel nemus.


Versus 34: Et Fuit Colonus

Et fuit colonus, id est incola et peregrinus, non indigena et inquilinus. Hebraice enim est vaiager, et peregrinatus est Abraham in terra Palæstinorum.