Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Abraham a Deo jussus immolare filium, obedit; sed sistitur ab angelo. Secundo, amplam, vers. 15, obedientiae mercedem et benedictionem recipit. Tertio, vers. 20, texitur progenies Nachor et Rebeccae, quae futura erat uxor Isaaci.
Textus Vulgatae: Genesis 22:1-24
1. Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. 2. Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram Visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. 3. Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus. 4. Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul, 5. dixitque ad pueros suos: Exspectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. 6. Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum, ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, 7. dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis, fili? Ecce inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? 8. Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter: 9. et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit: cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. 10. Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. 11. Et ecce angelus Domini de coelo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. 12. Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. 13. Elevavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. 14. Appellavitque nomen loci illius: Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. 15. Vocavit autem Angelus Domini Abraham secundo de coelo, dicens: 16. Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: 17. benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli et velut arenam quae est in littore maris; possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, 18. et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae. 19. Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. 20. His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: 21. Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, 22. et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph, 23. ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae. 24. Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Tahas, et Maacha.
Versus 1: Tentavit Deus Abraham
TENTAVIT DEUS ABRAHAM, dando et objiciendo illi insigne objectum et materiam heroicae virtutis et obedientiae, hoc fine, ut ejus virtutem in animo latentem ostenderet, acueret, perficeret, ac tandem coronaret. Diabolus vero tentat objiciendo illecebras, hoc fine, ut pertrahat hominem in peccata et gehennam: quorum malorum intentator est Deus, ipse enim neminem hoc modo et fine tentat.
Vidit hoc quoque per umbram Seneca, lib. De Providentia: « Deus, inquit, viros bonos, ut severi patres suos filios, durius educat, aitque: Duris operibus, doloribus ac damnis colligant robur: marcet sine adversario virtus; eoque praesente acuitur, atque inter adversa manet in suo statu, et quidquid evenit in suum colorem trahit, ut mare flumina. Ecce par Deo dignum, vir fortis cum mala fortuna compositus: spectaculum Deo dignum. Fortuna ut gladiator, fortissimos sibi pares quaerit, alios fastidio transit: ignem experitur in Mutio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, tormentum in Regulo, venenum in Socrate, mortem in Catone. » Longe magis Deus noster ignem experitur in Laurentio, bestias in Ignatio, lapides in Stephano, equuleos in Vincentio, rotas in Catharina, gladium in Dorothea.
Pergit Seneca: « Periculosissima est felicitatis intemperantia. Gaudent magni viri aliquando rebus adversis, non aliter quam milites fortes bellis. Gubernatorem in tempestate, in acie militem cognoscas. Hanc rationem sequentur Dii in bonis viris, quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris exigunt ab his in quibus certior est spes doctrinae. »
« Hoc est propositum Deo, quod sapienti viro: ostendere haec, quae vulgus appetit, quae reformidat nec bona esse, nec mala: ideo tam bonis quam malis ea objicit. » Non sunt mala, nisi male sustinenti. « Quid est boni viri? praebere se fato (Deo): grande solatium est cum universo rapi: omnia mala ab eo removit Deus, flagitia scilicet. »
« Tolerantes nati sunt in exemplar. Deus extra patientiam est, illi supra patientiam sunt. Dicit ergo eis Deus: Ego vobis solida bona dedi; id in quoque solidissimum est, quod exercuit. » « Dicant probi: Digni visi sumus Deo, in quibus experiretur, quantum humana natura posset pati. Optimi milites ad durissima mittuntur. » Haec et plura sparsim Seneca.
Notant Hebraei Abraham decies fuisse tentatum a Deo: primo, cum jussus est relinquere patriam et cognatos, et ire peregrinus in terram ignotam; secundo, cum ob famem jussus est peregrinari in Aegyptum; tertio, cum ei ablata est uxor a Pharaone, ipseque periculum vitae, et uxor pudicitiae subiit; quarto, cum ob jurgia famulorum coactus est divelli a Lot, quem quasi filium aluerat et diligebat; quinto, cum quatuor reges fortissime debellavit, ut Lot captivum liberaret; sexto, cum Agar, quam uxorem duxerat, jam ex se gravidam, impulsu Sarae domo ejecit; septimo, cum senex jussus est circumcidi; octavo, cum per regem Abimelech ablata est ei uxor; nono, cum rursum uxorem Agar et filium Ismaelem, primo Sarae instinctu, tum Dei jussu domo expulit: decimo, cum jussus est immolare filium suum Isaac: et quia haec omnium fuit gravissima, ideo hanc solam Moses vocat tentationem.
ET DIXIT AD EUM, nocte per visionem, ut patet vers. 3.
ADSUM. Hebraice hinneni, ecce ego, scilicet quasi famulus corpore et animo praesto sum, ut tibi obsequar, meque et mea omnia ad nutum tibi impendam: quid ergo a me poscis?
Versus 2: Tolle Filium
Tolle filium. Hebraea magis pungunt et stimulant animum Abrahae, habent enim: Tolle nunc filium tuum, unicum tuum, quem dilexisti, Isaac. Et Septuaginta: Tolle filium tuum, illum dilectum tuum, quem dilexisti, illum Isaac. Quot hic verba, tot sunt stimuli, tot tentationes.
Primo, « tolle, » ait, non boves, non famulos, sed « filium. » Secundo, eumque « unicum, » si multos haberes, facile unum e multis dares; jam unigenitum habes, eumque mihi immolare deposco. Tertio, « quem diligis, » hebraice, quem dilexisti, scilicet continuo, hucusque sine ulla amoris cessatione vel imminutione: tum quia Isaac erat suavissimis moribus, patris reverentissimus et obedientissimus; tum quia genuerat eum pater in senectute per miraculum; tum quia per Isaac promissa erat Abrahae maxima posteritas, omnisque benedictio, et Christus ipse, per quem vitam aeternam sperabat. Quare filium suum offerendo, simul etiam omnes spes suas, omniaque bona sibi promissa, Deo offerebat. Quarto, « Isaac, » quasi diceret: Da mihi tuum Isaac, tuum risum, tuum gaudium, tuum corculum. Hoc nomen mire feriebat et sauciabat patris aures et animum: jam enim futurus erat non Isaac, sed Abel; non Benjamin, sed Benoni; non risus, sed luctus. Vide Origenem, homil. 8. Quinto, « offeres; » non ait: Dabis eum offerendum, sed tu tuis manibus eum trucidabis, cremabis, immolabis. Sexto, « mihi » (hoc enim hic intelligitur); sciebat Abraham Deum humanas victimas detestari; sciebat in Isaac sibi semen omniaque bona esse promissa: nonne ergo dicere poterat: Quomodo ergo, o Domine, horum omnium quasi oblitus aut poenitens, meum tuumque Isaac occidi, tibique immolari jubes? Septimo, « in holocaustum, » ut nec corpus, nec pars ulla corporis patri relinquatur, sed totus Isaac in cineres redigatur et quasi annihiletur. Octavo, « tolle nunc, » non cras, non mane, sed nunc, hac nocte, hac hora.
Ecce tibi, quot quantisque modis tentatus et probatus Abraham, quantam obedientiae palmam tulit? Vide quam excelso et constanti animo haec omnia devoraverit et superaverit; ut de eo recte dicas, quod Pyrrhus rex aiebat de Fabricio Romano: « Facilius est solem a suo cursu, quam Fabricium a suo proposito avertere. » Hinc vide ejus promptitudinem et celeritatem; nam eadem ipsa nocte obedivit, et exivit, ut immolaret Isaac.
Totum hoc caput egregie expendit ac ponderat S. Augustinus, serm. 72 De Tempore, et S. Ephrem De Abraham et Isaac.
Unigenitum. Quia Isaac solus erat filius repromissionis, miraculo genitus, unice dilectus Abrahae, ejusque stirpis et familiae haeres ac propagator; Ismael enim jam ex domo Abrahae ejectus, quasi exhaeres, filius Abrahae non reputatur.
Exempla Abrahami imitata est mater Machabaeorum coram Antiocho, quae septem filios ad mortem obtulit, et ad martyrium incitavit. Idem fecerunt SS. Felicitas et Symphorosa, aliaeque matres, atque in primis illa cujus meminit Prudentius in hymno de S. Romano Martyre, quae cum videret filium parvulum ob Christi fidem, Antiochiae ab Asclepiade praefecto loris dirissime caedi, constans sine fletu spectavit, quin et filiolum aquae haustum poscentem objurgavit, dicens: « Calicem eum exspecta, quem occisi in Bethlehem infantes olim biberunt, lactis et papillarum immemores: Isaacum respice, qui cum immolandus aram et ensem aspexisset, ultro colla praebuit. » Interea cutem cum capillis a vertice tortor revellit. Acclamat mater: « Patere, fili; mox enim ad eum venies, qui caput nudatum nunc tuum per contumeliam, regio vestiet diademate. » Puer laetus virgas et dolores vulnerum ridet; damnatur, ducitur cum Romano ad supplicium. Perventum est ad caedis locum: puerum, quem in complexu mater foras extulit, carnifex poscit, dat illa, praeter osculum, nihil morata. Et: « Vade, ait, nate dulcissime; » cervicem dum ense carnifex ferit, accinit illa: « Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Ecce servus tuus, et filius ancillae tuae. » Haec ubi dixisset, caput amputatum pueri in pallium explicitum excipit, et pectori applicat. Romanus deinde in ignem conjicitur, sed imber exortus eum extinxit. Carnifex Romano linguam exsecat: loquitur ille nihilominus.
IN TERRAM VISIONIS. Hebraice est, vade in terram Moria, quae scilicet postea ab Abrahamo dicta est Moria, vers. 14. Mons Moria est mons Sion, in quo Salomon aedificavit templum.
Nota: Moria primo, cum Oleastro deduci potest a radice marar, id est amarus fuit, vel a mor, id est myrrha: quia mons Moria ferax est myrrhae, aloes et cinnamomi; vel potius quia mons hic fuit amarus tam Abrahamo immolanti, quam filio immolando. Unde Pagninus et ex eo noster Barradius, tom. II, lib. III, cap. xi: Moria, ait, dicitur, quasi mori, id est myrrha mea, et iah, id est Deus, quasi diceret: Myrrha mea Deus. Secundo, Moria deduci potest a radice iare, id est timuit, eo quod in hoc monte Dominus posthac coli, et quasi praesens timeri et adorari deberet; unde Chaldaeus vertit, vade in terram divini cultus. Tertio, Moria deduci potest a radice iara, id est docuit, eo quod thora, id est lex et doctrina, de Sion et Moria esset exitura, Isaia II, 3. Quarto et optime, Noster cum Symmacho Moria deducit a radice raa, id est vidit, vertitque terram, vel montem visionis.
Quinto, Barradius loco citato: Moria, ait, dicitur, quasi more iah, id est, docens Deus, aut pluvia Deus.
Cur terra visionis? Primo, quia hic locus altus erat et conspicuus, ut eminus videri posset. Ita Vilalpando, lib. III De Templo, cap. v. Secundo, quia in Sion et Moria Prophetae acceperunt suas visiones, ibique Christus homo visibilis apparuit, Baruch III, vers. ult. Tertio et optime, quia Deus hunc montem Moria Abrahae ostendit, vers. 4, ibique ab eo visus est, ipseque vidit et respexit Abrahamum suis oculis et respectu, tum misericordiae suae, dum vetuit immolari filium; tum beneficentiae suae, dum tantam Abrahae obedientiam amplissime est remuneratus: vide vers. 14.
Nota secundo, ex Diodoro Tarsensi: Mons Moria in plures colles et monticulos fuit divisus: in Orientali enim parte montis Moria fuit Sion, in qua erat arx David; juxta quam in area Ornan Jebusaei a Davide coempta, Salomon extruxit templum, ut patet II Paral. III, vers. 1. Alia pars Moria extra urbem Jerusalem mansit, posteaque dicta est mons Calvariae, in quo tam Isaac, quam Christum per Isaac significatum, immolatum esse docet S. Hieronymus, et S. Augustinus, lib. XVI De Civitate cap. XXXII, ubi sic ait: « Hieronymus presbyter scripsit se certissime a senioribus Judaeorum cognovisse, quod ibi immolatus sit Isaac, et Adam sepultus, ubi postea Christus est crucifixus. » Sic et Borchardus in Descriptione terrae sanctae, et Genebrardus, lib. I Chronograph.
Asserunt in eodem montis tractu tres esse colles, sive montes, qui aliquando una appellatione Sion dicuntur, aliquando peculiaria sortiuntur nomina. Primus est Sion, qui propter celsitudinem hoc nomine appellatur: significat enim Sion speculam. Secundus, Moria. Tertius, Calvariae mons. In Sione civitas David, et arx; in Moria templum; in monte Calvariae Christus est in crucem actus.
Addunt nonnulli Hebraei, in Moria sacrificasse Abelem et Cainum, item Noe mox a diluvio; sed temere et sine fundamento haec asserunt. Abraham ergo hic suo sacrificio quasi initiavit et consecravit montem Moria in templum posterorum et Christi, itemque montem Calvariae in aram Christi.
Nota tertio: Pro Moria Aquila vertit, katephane, id est lucidum: quia in Moria fuit templum, in quo erat debir, id est oraculum Dei, et lex, ac Spiritus Sanctus docens homines veritatem, illuminans Prophetas, eisque oracula inspirans: ita S. Hieronymus.
Allegorice, Calvariae mons ubi crucifixus est Christus, fuit mons Moria juxta quinque etyma jam data, scilicet primo, ob crucis amarorem. Secundo, ob holocaustum quod ibi Patri obtulit Christus. Tertio, quia ibidem legem Evangelicam sua morte sanxit. Quarto, fuit terra visionis, quia in eo Christus crucifixus admirandum terrae coeloque spectaculum exhibuit. Quinto, quia ibi Deus docuit nos ex cathedra crucis viam in coelum; nam, ut ait S. Augustinus, tract. 119 in Joan. « Lignum illud, ubi fixa erant membra morientis, cathedra fuit magistri docentis. » Rursum, Calvariae mons fuit Moria, id est pluvia Dei, quia sanguinis Dei pluvia in eo effusa est. Denique fuit Moria, id est lucidus et illuminans, quia omnes homines Christus crucis suae radiis illustravit. Quocirca cum sol alium solem in cruce orbem illuminantem cerneret, merito radios suos retraxit.
Secundo, Moria est Ecclesia, primo, quia ipsa docet crucem Christi ferre, et sanctis Sacramentis, quasi myrrha quadam a peccati putredine nos praeservat. Secundo, quia in ea est timor Dei, verusque ejus cultus. Tertio, quia ipsa docet legem Verbumque Christi. Quarto, est terra visionis, quia ex illa sola per veram fidem videntur invisibilia, et ea quae sunt in coelo. Rursum, quia toto orbe est spectabilis; nam, ut ait Isaias, cap. II, est mons in vertice montium. Ad haec habet videntes, id est Prophetas. Quinto, habet doctorem Spiritum Sanctum, qui eam docet omnem veritatem. Rursum, Ecclesia verbo Dei et sacris concionibus, quasi pluvia coelesti irrigat arentia hominum corda. Denique est mons illuminans, quia sicut coelum solem, ita Ecclesia Christum habet totum orbem illuminantem.
Tertio, Moria est B. Virgo, in cujus utero templum, id est humanitas Christi est aedificata. Primo, quia B. Virgo in passione Christi fuit mare amaritudinis. Secundo, quia tam Christum quam se Deo obtulit in juge holocaustum. Tertio, quia ipsa fuit arca testamenti continens legem Dei. Quarto, fuit terra visionis. Quid enim visu dignius, quam Virgo Deipara? Rursum, pro Moria Septuaginta vertunt, terra excelsa: sic nihil excelsius fuit Maria infra Deum. Quinto, quia fuit doctrix Apostolorum post mortem Christi. Rursum ipsa sicut vellus Gedeonis coelestem rorem gratiae et pluviam Spiritus Sancti copiosissime excepit. Denique Maria est stella maris, et mulier amicta sole, quae totum orbem illuminat.
Moraliter, in terra visionis oblatus est Isaac Christi typus: utinam ergo anima Christiana terra sit, non oblivionis, sed visionis! utinam semper ante oculos lacrymis madentes, habeat suum Isaac e cruce pendentem! utinam ut ille in manibus suis sanguine illam descripsit, ita illa in corde suo perpetua memoria illum inscribat! Isaiae XLIX: « Ecce, inquit, in manibus meis descripsi te. » Utinam in hac terra visionis semper videatur verus Isaac, sancta cogitatione! utinam semper immoletur, sancta meditatione! Hoc ille flagitat dicens, Cant. VIII: « Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, » quasi diceret: Sicut annulus signatorius suam figuram cerae imprimit: ita Christus crucifixus suam crucem, dolores et amorem imprimat cordi tuo, juxta illud S. Augustini lib. De S. Virg. cap. LV: « Toto vobis figuratur in corde, qui pro vobis fixus est in cruce. »
Versus 3: Abraham de Nocte Consurgens
ABRAHAM DE NOCTE CONSURGENS. « De nocte, id est summo mane, in crepusculo, ante lucem. Hebraea enim habent, manicavit Abraham mane. Sarae hic non fit mentio; unde videtur ea inscia (utpote quae nimis tenere suum diligebat Isaac) haec omnia fecisse Abraham. Ita Josephus, S. Chrysostomus et Pererius. S. Augustinus tamen, serm. 73, Nyssenus et Procopius putant Saram consciam et consentientem fuisse immolationi filii.
Versus 4: Die Tertio
DIE TERTIO. Habitabat Abraham in Geraris, ait S. Hieronymus; inde ad Sion et Moria tridui est iter. Per Geraris, non urbem, sed regionem intellige; nam, ut recte Abulensis, videtur Abraham tum habitasse in Bersabee, ut colligitur cap. praeced., vers. 31. Unde et post immolationem in Bersabee rediit, ut patet hoc cap., vers. 19. Licet enim ex Bersabee usque ad Sion, tantum sit iter unius diei, tamen Abraham, quia onustus erat rebus ad sacrificium necessariis, ita lente processit, ut tertio demum die perveniret in Sion et Moria; et hoc sensu dixit S. Hieronymus esse iter tridui.
Triduum hoc auxit tentationem Abrahae: nam, ut ait Origenes: « Per triduum ambulat Abraham, ut per totam viam cogitationibus discerpatur, hinc urgente praecepto, illinc filii affectu reluctante: ut per omnia hoc spatium certaminis accipiant, hinc affectus, inde fides; hinc amor Dei, inde amor carnis; hinc praesentium gratia, inde futurorum exspectatio; jubetur quoque Abraham montem, id est coelestia, conscendere, ut loci altitudo fidei et obedientiae in operando sublimitatem significaret. » Hinc et Theodoretus ait Abraham in hac tentatione, quasi agonia et morte, fuisse per tres dies et noctes, sicut Christus triduo fuit, partim in cruce et passione, partim in morte, sepulcro et inferno.
VIDIT LOCUM. Ex signo aliquo a Deo dato cognovit, ubi et in quo colle montis Moria praecise immolare deberet suum Isaac.
Rabbini, quos sequitur Abulensis, tradunt hoc signum fuisse columnam ignis in cacumine montis Moria, circa collem Calvariae apparentem.
Versus 5: Postquam Adoraverimus
Postquam adoraverimus. Postquam sacrificaverimus. Est metalepsis; sacrificio enim jungi solet adoratio.
REVERTEMUR AD VOS. Melchior Canus, lib. II De Locis, cap. IV, vult Abraham hic esse mentitum; putabat enim ipse occidere et immolare suum Isaac. Secundo, Cajetanus, « revertemur, » scilicet secundum cursum ordinarium causarum naturalium: supernaturalia enim excipiuntur. Tertio, alii, « revertemur, » scilicet si vita comes fuerit, si Deus voluerit. Quarto, Thomas Anglicus, « revertemur, » id est revertar ego, non Isaac, ut pluralis ponatur pro singulari.
Verum dico, asserit Abraham se cum Isaac reversurum, quia certus erat, certoque credebat quod Deus Isaacum vel a morte liberaret, vel occisum et immolatum resuscitaret. Nam ex Isaac exspectabat semen benedictum, et posteritatem maximam: hoc enim ei promiserat Deus, et hoc est quod ait Apostolus, Abraham contra spem (naturae) in spem (gratiae et divinae promissionis) credidisse, arbitrando, « quia et a mortuis suscitare potens est Deus, » Hebr. XI, 19. Ita Origenes et S. Augustinus, lib. XVI De Civit. XXXII, et alii. Vide hic caecam, sed excelsam Abrahae fidem, spem et obedientiam, cui nihil est arduum, nihil impossibile, nihil incredibile.
Versus 6: Et Imposuit super Isaac
ET IMPOSUIT SUPER ISAAC, ut esset typus Christi crucem bajulantis. Ita Prosper, part. I Praedict. cap. XVII et XVIII.
Erat tunc Isaac ut minimum 25 annorum, ait Josephus, Abraham 125, Sara 115. Hebraei vero tradunt Isaac fuisse 37 annorum. Errant Aben-Ezra et Burgensis, dicentes Isaac 12 tantum fuisse annorum. Quomodo enim puer duodennis tantam struem lignorum per triduum tulisset, quanta requirebatur ad eum quasi holocaustum comburendum? quanquam ad eum totum cremandum, et in cineres redigendum, Abraham ex vicinis locis ligna praecidere et addere debuisset.
IGNEM ET GLADIUM, gladium ad jugulandum filium, ignem ad eum quasi victimam et holocaustum Deo comburendum.
Tropologice, gladius est mortificatio, ignis est charitas, quibus Abraham immolavit filium, nosque affectiones, passiones, dolores, cruces omniaque nostra Deo immolare debemus.
Versus 7: Ubi Est Victima?
UBI EST VICTIMA? Hoc colloquium cum filio mire rursum sauciavit animum Abrahae; fecitque ut vulnus illi a Deo inflictum recrudesceret.
Versus 9: Cumque Alligasset Isaac
CUMQUE ALLIGASSET ISAAC. Vide Josephum narrantem, quomodo Abraham filio prius Dei voluntatem de eo immolando declararit, ille alacer responderit se vitam datori Deo debere, eamque repetenti jam laeto animo redditurum. Cur ergo eum ligavit pater? Respondeo primo, ne, si vellet, resilire posset. Plenissime ergo Isaac dat Deo et velle et posse suum. « Nectit, ait S. Ambrosius, filio manibus suis vincula pater, ne refugiendo filius, et vi ignis exustus, peccatum incurreret. » Secundo, ne naturalem aliquem inditum, incompositum et involuntarium motum, et renisum sacrificio indecentem, in ipsa jugulatione ederet. Ita Cajetanus. Tertio, ut esset typus Christi, clavis affixi cruci.
Tropologice, sic Religiosi se per vota Deo alligant et astringunt, eique suum offerunt velle et posse.
Versus 10: Arripuit Gladium
ARRIPUIT GLADIUM. Maluisset Abraham ipse mori et immolari, quam immolare filium: naturaliter enim patres optant filios superstites sibi, quia per eos stirps et familia patris propagatur, ut morte filii, non modo se, sed etiam suae posteritatis spem emori et extingui sentiant.
Auxit rei acerbitatem, quod ipse humeris filii imposuit ligna, quibus ille cremandus erat; quod ignem et gladium, quo filium jugularet, manibus suis gestavit; quod ipsemet extruxit altare, et ligna desuper composuit, et in eo posuit filium manibus pedibusque colligatum, magnoque animo dextram tollens, gladium in ejus cervices vibravit, idque laetis et siccis oculis: nullae enim ejus leguntur lacrymae, non gemitus, non aversio vultus.
Sic exemplo Abrahae, inquit S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. VIII: « Quot patres, occisis martyrio filiis, laetiores ab eorum tumulis reverterunt? »
Hanc Abrahae obedientiam imitatus est quoque Abbas Mutius, apud Cassianum, lib. IV, cap. XXVII et XXVIII, qui ex mandato sui senioris, proprium filium octennem in profluentem abjicere voluit. « Cujus fides et devotio, ait Cassianus, in tantum Deo fuit accepta, ut divino statim testimonio comprobata sit. Revelatum namque est continuo seniori, hac cum obedientia, Abrahae patriarchae opus implesse. »
Ubi nota, hoc Mutii exemplum admirandum magis esse quam imitandum: excedit enim ordinarias obedientiae et prudentiae leges. Nec enim homo sui, vel suorum necem praecipere potest, uti potest Deus, qui vitae necisque est Dominus, ac consequenter subditus homini talia praecipienti parere nequit. Itaque Mutius hic ardore obedientiae quasi caecus, suum omne judicium de facti qualitate et eventu commisit et submisit suo seniori, quem virum prudentem esse et sanctum sciebat, tantumque hoc actu et conatu suo obedientiam promptam et mortificationem affectus paterni erga prolem suam, eam abjiciendo, ostendere voluit: non autem eam mergere intendit. Sciebat enim seniori omnem hanc rem et se suamque prolem curae esse: nec dubitabat eum curaturum, ut explorata sua obedientia et affectus patrii mortificatione, de affectu et caeteris omnibus ita disponeret, ut non tantum peccatum, tam imperando quam parendo excluderetur, sed etiam ut proli consuleretur. Poterat enim senior in ipsa via mandatum revocare, vel aliquos in flumine statuere, qui prolis projectionem impedirent (ut de facto fecit), vel aliis modis necem prolis impedire. Totum ergo hoc negotium Mutius prudentiae et providentiae senioris sibi imperantis resignavit. Prudentia enim non tam in parente, quam in imperante requiritur.
Quaeres, utrius virtus fuerit major, an Abrahae immolantis, an Isaac immolati? Utriusque virtutem stupet S. Chrysostomus, et nescit quem praeferat. Audi eum hom. 48 in Gen.: « O religiosam animam! o fortem mentem! o ingens robur animi! o rationem, omnem humanae naturae affectum vincentem! Utrum admirer, fortemne spiritum patriarchae, an tam constantem pueri obedientiam: quod neque reluctatus est, nec factum aegre tulit; sed cessit, et obtemperavit iis quae a patre fiebant, et sicut agnus cum silentio super altare decubuit; exspectans patris dexteram? »
Audi et Zenonem Episcopum Veronensem in Catena Lipomani: « Mira, ait, patriarchae tentatio, quae cum aut sacrilegum faceret, si contemneret Deum, aut crudelem, si occideret filium: nisi quadam singulari ac vere divina patientia, inter religionem pietatemque negotium temperasset, in spe non denegans Deo, quod contra spem acceperat a Deo; ideo Isaac sibi dulcissimum filium, Deo victimam dulciorem, contempsit, ut servet; destinat jugulare, ne jugulet; securus illo se non posse displicere facinore, quod Deo gerebatur auctore. O novum spectaculum ac vere Deo dignum! in quo definire difficile est utrum sit patientior sacerdos, an victima. Non percussoris, non percutiendi variat color, non membra tremore vibrantur, non demissi, non torvi sunt oculi: nemo rogat, nemo trepidat; nemo se excusat, nemo turbatur. » Ac deinde eos inter se comparans, uniusque actus alterius actibus contraponens: « Ille, ait, exerit gladium, iste cervicem. Uno voto, una devotione, ne quid profanum sit, diligenter ac patienter geritur, quod ab altero celebratur; ille lignum quo exuratur sibi portat, iste aram construit. Sub tanto non dicam humanitatis, sed ipsius naturae metu laeti sunt. Soli cedit affectus pietati, pietas religioni: favet utrique religio, media stupet gladius, nullo impedimento suspensus, mactationi terribili gloriam se praestitisse, non crimen. Quid hoc est? Ecce immanitas in fidem, et scelus transit in sacramentum; parricida redit incruentus, et qui immolatus est vivit. Ambo ergo gloriae et claritatis exemplum; ambo Dei cultus, admirabile saeculi testimonium. Felix orbis foret, si omnes sic fierent parricidae. »
Pro Isaac ergo stant hae rationes: primo, quod majoris fortitudinis sit mortem pro Deo subire, quam eam aliis inferre: fortiores enim sunt Martyres quam milites; Isaac autem vere hic fuit Martyr, quia pro actu virtutis, scilicet ut obediret Deo, certae morti se obtulit. Pater enim in eum gladium extendit, ictumque lethalem ei dedisset, nisi Deus eum avertisset. Sic enim S. Joannes Evangelista, Daniel aliique vere sunt Martyres, quia oleo ferventi, leonibus, etc., fuerunt objecti, esto ab eis non sint laesi, Deo eos protegente. Ex parte enim sua et tormenti, naturaliter et necessario eis moriendum erat. Quod ergo Deus per miraculum eos in vita servarit, id nihil naturae rerum, nec eorum virtuti aut martyrio detrahit.
Secundo, Abraham in animo tantum dolebat; Isaac vero ad animi et corporis cruciatus mortemque se obtulit. Tertio, praevisa tela minus feriunt: Abraham per triduum itineris animum suum ad filii immolationem composuit; Isaac vero in ipsa ara nihil minus cogitans, repente ad immolationem a patre postulatus, illico alacer sese obtulit. Nam, ut docet Aristoteles, lib. III Ethic. cap. VIII, magis fortis viri esse videtur, in subitis terroribus esse interritum, quam in praevisis. Quarto, Isaac erat 25 annorum, in flore aetatis, sperans adhuc vivere centum annos, multamque habere sobolem et familiam, quae omnia amore Dei morti se offerendo praecidit, spesque suas omnes abrupit: hac enim de causa juvenibus acerbissima est mors, quae senibus est tolerabilior. Quinto, Isaac a patre ligari voluit, aram conscendit, cervicem obtulit, ictum certissime exspectavit.
Verum dico cum Pererio: Major fuit virtus Abrahae quam Isaac, primo, quia Abraham plus diligebat vitam filii sui Isaac, quam suam, et quam ipse Isaac propriam vitam diligeret; idque primo, quia Isaac erat unigenitus ex dilectissima uxore; secundo, quia Isaac erat ejus amantissimus et obsequentissimus; tertio, quia in senectute ingenti miraculo eum genuerat; quarto, quia Isaac innocentissimus erat et sanctissimus; quinto, quia in unius Isaac vita omnes Dei promissiones ei datae nitebantur.
Secundo, quia Abraham per totum triduum cogitatione et machinatione atrocissimi facinoris discruciatus est; Isaac vero tantum ad momentum instante ipsa immolatione. Itaque licet quoad praevisionem fuerit minor, tamen quoad durationem fuit major Abrahae tentatio et tribulatio.
Tertio, quia Abraham maximas circa fidem habuit tentationes, eo quod viderentur promissa Dei sibi facta, morte Isaac penitus aboleri; quin et Hebraei tradunt tunc ei apparuisse daemonem specie angelica, eumque gravissimis verbis deterruisse ab immolando, tanquam a re impia et crudelissima, ac Dei voluntati contraria; et ad id aptant quidam illa Pauli verba ad Hebr. XI: « Fide Abraham obtulit primogenitum suum Isaac, cum tentaretur » -- scilicet a diabolo, inquiunt ipsi.
Quarto, atrocius erat patri necare filium, quam filio necari: is enim uno ictu jugulatus quasi puncto temporis mortem hausisset; Abraham vero longum et multiplicem habuisset dolorem, primo, jugulando filium; secundo, sacrificali ritu membratim eum concidendo, deinde cremando eum et redigendo in cineres sine ullis ejus reliquiis, ac denique perpetua memoria recolendo se talem immolasse et perdidisse filium. Unde Deus ipse obedientiam non Isaaci, sed Abrahae commendat, ac propter eam se Isaaco benedicturum promittit, cap. XXVI, vers. 3: « Tenuit, ait S. Ambrosius, manum ejus divina vox, et ictum vibrantis occupavit dexterae. »
Vide quomodo Deus suos quandoque ad extrema et ad restim adigit, vel adigi permittit, ut omnem suam spem et voluntatem in Deum Deique opem et voluntatem conferant et transferant; tuncque in ipso extremae necessitatis articulo, et in limine mortis adest et succurrit. Hac enim fide et spe in finem usque animatus Abraham obtulit Isaac, ut Apostolus ait Hebr. XI, 19: « Arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus, unde et eum in parabolam accepit, » ut scilicet Isaac esset parabola, fabula, exemplum memorabile omnium saeculorum, quod omnibus saeculis homines memorarent et celebrarent, sibique imitandum proponerent, ut cum Deus per se aut suos nobis aliquid jusserit, licet arduum et difficile, exemplum Isaac ob oculos habentes, fidenter et generose nos offeramus, remque jussam capessamus, certi Deum affore, implexa explicaturum, ardua superaturum, ignominiam, infirmitates, aerumnas, mortes omniaque mala quae timemus, in bonum nostrum, laudem et gloriam conversurum, uti fecit Isaaco. Hinc hujus immolationis memoria antiquissimis omnium gentium imaginibus est celebrata. Testis est Gregorius Nyssenus citatus in Concilio Nicaeno II, act. 4, can. 2: « Vidi, ait, saepius descriptionis ejus imaginem, et sine lacrymis transire non potui, cum tam efficaciter et ad vivum ob oculos historiam ejus rei poneret. » Si ergo tentaris, contemneris, doles, infirmaris, tristaris, infamaris, mortificaris, cruciaris, imo suspenderis, combureris, Isaacum imitare: modicum est, aeternitatem cogita.
Hac cogitatione armati fideles generosi omnem parentum, carnis suique amorem, quin et tormenta mortesque vicerunt. Ita Liberatus Abbas, Bonifacius, Rusticus aliique a Wandalis ad arianismum sollicitati: « Satius, inquiebant, est momentanea perferre supplicia, quam aeterna subire tormenta. » Jussit rex eos navi impositos in mari cremari; illi fidenter canebant: « Gloria in excelsis Deo: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis; » ignis cum accenderetur, saepius extinctus est: ergo rubore et furore perculsus rex, mandavit eos remorum vectibus necari. Testis est Victor Uticensis, lib. IV Persecut. Wandal. Idem respondit Thomas Morus uxori suae; itaque ejus amorem, uti Abraham sui filii, superavit.
Rursum, nota hic vere obedientem, qualis fuit Isaac, mori non posse. Refert Climachus, Gradu 4 De Obedientia, Achatium in obedientia mire exercitatum, cum post mortem e sepulcro a sene quodam evocaretur, rogareturque an mortuus esset, respondisse: « Obediens mori nequit. »
Versus 11: Abraham, Abraham
ABRAHAM, ABRAHAM. Iterationis hujus tres causas dat S. Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. VIII: « Tenuit, inquit, quodammodo manum ejus divina vox, et ictum vibrantis occupavit dexterae. Non semel vocavit, primo, ne aut non plene audiret, aut fortuitam vocem putaret; secundo, sic revocavit quemadmodum imperavit, vers. 1; tertio, repetivit vocem, tanquam veritus ne praeveniretur studio devotionis, et una vox impetum ferientis revocare non posset. »
Versus 12: Ne Extendas Manum
NE EXTENDAS MANUM. « Non hoc praecepi, ait S. Chrysostomus, hom. 47, ut opus perficiatur, neque volo ut occidatur puer tuus, sed ut obedientia tua manifesta fiat omnibus. Igitur ne feceris ei quidquam. Contentus sum voluntate tua, et ex hac te corono et praedico. » Ita saepe nobiscum agit Deus; factum difficile mandat et poscit, sed ubi voluntatem obsequentem viderit, ea contentus executionem inhibet. Unde idem, hom. 49: « Patriarcha, ait, sacerdos pueri factus est, et proposito quidem cruentavit dexteram, sacrificiumque obtulit; per ineffabilem autem misericordiam Dei, salvo et sano filio recepto rediit, et propter voluntatem praedicatur, coronaque fulgida redimitur, et summum agonem certavit, et per omnia pietatem mentis suae declaravit. »
Nunc cognovi, -- id est, nosse te feci, ait S. Augustinus, Quaest. LVIII, et Gregorius, lib. XXVIII Moral. cap. VII.
Secundo, « nunc cognovi, » id est, nunc per illud factum tuum feci manifestum, et evidenter cognoscibile. Ita Diodorus et Pererius.
Tertio et planissime, « nunc cognovi, » scilicet per experientiam, q. d. Nunc reipsa expertus sum: loquitur enim Deus hic more hominum, qui, cujus rei periculum fecerunt, id se perfecte putant novisse.
QUOD TIMEAS, -- quod ames, colas, reverearis Deum, illique per omnia obsequaris et placere studeas; haec enim omnia complectitur timor Dei, adeoque timor hic sanctorum filialis non est aliud quam amor, cultus et honor Dei.
Versus 13: Aries inter Vepres Haerens Cornibus
ARIETEM INTER VEPRES HAERENTEM CORNIBUS. Verus fuit hic aries, aliunde ab angelo adductus, et adhaesit vepribus, vel, ut hebraice est, in implexu, scilicet veprium et ramorum, ne Abrahamum effugeret, sed praesto esset immolaturo. Hebraei tradunt haec facta esse die prima mensis septimi, qui dicitur Tisri; indeque eo die a Judaeis celebrari festum Tubarum, eo quod tunc cornibus arietinis clangerent, in memoriam Isaac ab immolatione liberati, et arietis pro eo surrogati.
Allegorice, sicut pro Isaac aries, ita pro nobis immolatus est Christus, ait S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. XXXII. Secundo, S. Ambrosius et Cyrillus, pro Isaac aries, id est, pro deitate immolata est humanitas Christi.
Anagogice, Isaaco succedit aries, id est, passioni succedit resurrectio, infirmitati fortitudo, morti immortalitas, inquit Theodoretus.
Rursum, aries hic cornibus haerens et suspensus inter vepres, significat Christum in cruce suspensum, ait Ambrosius, qui addit Abraham hic vidisse diem immolationis et passionis Christi. Et hoc est quod ait Christus, Joan. VIII, 56: « Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum; vidit, et gavisus est; » indeque locum hunc vocatum esse Dominus videbit, vel apparebit, ut sequitur. Septuaginta retinentes Hebraeam vocem Sabec, quasi propriam certae arboris, vertunt, et ecce aries unus detentus ex cornibus in arbore Sabec; vel, ut Procopius legit ex Syriaca translatione, et ecce aries unus pendens in arbore Sabec, aitque illum arietem apparuisse instar ascendentis in arbore Sabec, nec tantum cornibus, sed pedibus etiam anterioribus innixum haesisse in illius arboris ramis, eaque figura Christum in arboris crucem ascendentem, in ea pendentem, illi affixum clavis haerentemque repraesentasse. Idemque expendit S. Ambrosius, lib. I De Abraham Patriarcha, cap. VIII, ubi imprimis ita legit: « Et ecce aries unus suspensus cornibus in virgulto Sabec. » Deinde addit: « Quis significatur, nisi ille de quo scriptum est, Psalm. CXLVIII: Exaltavit cornu populi sui? Cornu nostrum Christus est elevatus et exaltatus a terris: hunc vidit Abraham in isto sacrificio, hujus passionem aspexit; et ideo ipse Dominus ait de eo: Abraham voluit videre diem meum: vidit, et gavisus est; » unde ait Scriptura: Vocavit Abraham nomen loci illius, Dominus vidit, ut dicant hodie: In monte Dominus apparuit, hoc est, quod apparuerit Abrahae revelans futuram sui passionem corporis, qua mundum redemit; demonstrans etiam genus passionis, cum suspensum ostendit cornibus arietem. Virgultum illud patibulum crucis est. » Haec Ambrosius. Annotavit etiam D. Athanasius, lib. Quaest. ad Antiochum, Quaest. XCVI, ad mysterium quoque spectare quod Sabec interpretatur remissio, seu condonatio quam Christus nobis per crucem promeruit: « Planta, inquit, Sabec, est veneranda crux. Juxta Hebraeos videtur Sabec remissio esse et condonatio; aries vero qui in Sabec haerebat ad plantam, quem pro Isaac Abraham holocaustum obtulit, figuravit Christum pro nobis in cruce immolatum. »
Quarto, subtiliter animadvertunt plerique, in quibus est Leo a Castro, lib. VI Apolog., et in cap. XXIX Isaiae, cum Christus in cruce dixit: Eli, Eli, lamma sabacthani, ad eamdem plantam Sabec allusisse, ut indicaret se esse illum arietem pendentem atque suspensum ex arbore Sabec, id est in cruce, quem Dominus sub typo alterius arietis pendentis ex planta Sabec, Abrahae olim ostenderat; itaque idcirco verbum illud sabacthani, potius quam aliud usurpasse, ut nomine quoque ipso plantam illam Sabec, ex qua ille alter aries pependerat, fidelibus in memoriam revocaret, seque ostenderet tunc temporis figuram illam cumulatissime adimplere; verbum enim sabacthani a nomine Sabec inflexum videtur, esto habeat suam quoque radicem Syriacam sebac, id est reliquit.
Versus 14: Dominus Videt
APPELLAVITQUE NOMEN LOCI ILLIUS: DOMINUS VIDET. q. d. Abraham loco huic in quo filium immolavit, dedit nomen hoc, scilicet adonai iire, id est, Dominus videbit, vel videt, idque ex eo quod ipse filio suo roganti de victima, vers. 8, responderit adonai iire, id est, Dominus videbit, sive providebit de victima. Ita Vatablus, Lipomanus, Oleaster, Pererius et alii. Ex verbo iire, id est videbit, factum est nomen Moria, id est visio; unde mons hic dictus est Moria, id est visionis, ut patet vers. 2 in Hebraeo. Moria ergo idem est quod adonai iire, id est, Dominus videbit.
Rursum ex iire, et antiquo nomine Salem (sic enim prius vocata est Jerusalem, ut patet cap. XIV, vers. 18), conflatum est nomen Jerusalem; Moria enim erat in Jerusalem. Ita Andreas Masius in Josue, cap. X.
Secundo, S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. XXXII: Dicitur, ait, hic locus Deus videt, id est, Deus videri se fecit, cum per angelum apparuit Abrahae, vers. 11.
Tertio, Hebraei, Chaldaeus et Pererius: Dictus est, inquiunt, mons hic Dominus videt, quia Dominus in hoc monte vidit afflictionem, obedientiam et sacrificium Abrahae, illudque acceptavit, atque afflicto Abrahae providit, per angelum sistentem gladium Abrahae, et per arietem pro Isaac substitutum.
Quarto, dicitur mons hic, « Dominus videt, » quia in monte hoc exstruendum erat templum, in quo Deus visurus et exauditurus erat supplicantium vota. Unde Chaldaeus putat Abrahamum hic sua immolatione, montem hunc Moria, sive Sionem destinasse templo, illudque ibi aedificandum praedixisse. Sic enim habet Chaldaeus: « Et dixit Abraham coram Domino: Hic erunt servientes generationes, propterea dicebatur in die hac: In monte hoc Abraham coram Deo immolavit. »
UNDE USQUE HODIE DICITUR: IN MONTE DOMINUS VIDEBIT, -- subaudi, hoc illudve gestum, vel factum est. Cum enim homines narrant aliquid, quod accidit, vel factum est in monte Sionis, sive in Moria, dicunt id factum esse in monte, cui nomen est, « Dominus videbit, » q. d. Etiamnum hoc tempore, quo ego Moses haec scribo, iste mons exinde vocatur « Dominus videt, » vel « videbit, » quia scilicet in eodem Abraham Deo immolavit dicens: « Dominus videbit, » vel « providebit sibi victimam, fili mi »; et quia in eodem Deus Abrahae visus est, ut vertunt Septuaginta, dum ei per angelum apparuit.
Secundo, « usque hodie dicitur, » etc., q. d. Usque hodie hoc dicto Abrahae, « Dominus videbit » et providebit, quasi proverbio utimur, dum in angustiis constituti, speramus et invocamus Dei auxilium. Speramus enim quod, sicut in monte hoc Moria Dominus vidit, tam afflictionem, quam pietatem et obedientiam Abrahae et Isaac, eorumque misertus est: ita pariter nos posterosque nostros praesertim in hoc eodem monte et templo Moria orantes, in qualibet afflictione, videbit, respiciet, exaudiet et liberabit. Ita S. Hieronymus, Cajetanus et Pererius.
Idem proverbium Christianis usurpandum, ut in omni tribulatione recipiant se in montem Moria, id est in montem templi, in montem spei et orationis, dicantque: Dominus videbit et providebit omni necessitati meae.
Ita S. Gordius Martyr, spe in Deum fretus, ultro se Praesidi et tormentis obtulit; jubet ille expediri flagella, rotas, equuleos, et omne tormentorum genus excogitari. Gordius, oculos ad coelum elevans, illud psalmi pronuntiavit: « Dominus mihi adjutor, non timebo, quid faciat mihi homo, et non timebo mala, quoniam tu mecum es. » Tormenta deinde ultro in se provocat, et siquae morae intercedant increpat, ac tandem vultu alacri in ignis supplicium volens se immisit, inquit S. Basilius, serm. De Gordio.
Nota: Pro iire, id est videbit, jam Hebraei aliis punctis legunt ierae, id est videbitur, quasi dicant: « Unde usque hodie dicitur, In monte Dominus videbitur, » id est apparebit et succurret. Sed eodem redit sensus; cum enim Deus videt nos, tunc pariter videtur a nobis.
Verum S. Ambrosius, Eucherius, Vatablus et Lipomanus sic exponunt, quasi hac sit prophetia de Christo, q. d. « In monte Dominus videbitur, » id est, Christus Dominus apparebit in monte hoc et templo Sion, cum in eo concionabitur, et in monte Calvariae, cum in eo crucifigetur; unde et Septuaginta vertunt: « In monte Dominus visus est. »
Versus 15: Angelus Vocavit Abraham Secundo
VOCAVIT AUTEM ANGELUS DOMINI ABRAHAM SECUNDO, -- quia primo vocavit eum, cum vetuit ne filium immolaret, vers. 11. Per angelum hunc Origenes intelligit Filium Dei: Filius Dei, ait, sicut inter homines habitu repertus est homo, ita hic inter angelos habitu repertus est angelus, non quasi angelicam naturam assumpserit, sed quia angeli munus, quod est Dei voluntatem annuntiare, hic suscepit. Verum contrarium docent passim Patres, scilicet angelum hunc fuisse angelum, non Filium Dei; patet enim ex sequentibus eum loqui ut legatum Dei verbaque Dei enuntiare quasi esset praeco Dei; ergo fuit angelus, non Filius Dei.
Versus 16: Quia Fecisti Hanc Rem
QUIA FECISTI HANC REM. Hinc videtur quod Abraham hac sua obedientia et filii victima, inter alia meruerit, saltem de congruo, ut ex sua stirpe potius quam ex alia, imo ex eodem Isaac nasceretur Christus; ac consequenter idem meruit et Isaac. Hoc enim est praemium obedientiae, quod mox subjicit Deus dicens: « Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. » Ita Pererius.
Vide quid sit Deo obedire; vide quam grata, quanti meriti apud Deum sit obedientia. Praeclare S. Hieronymus (vel quisquis est auctor), epist. De Circumcis.: « Cum, ait, unico non parcit in terris, stellas pro filiis annumerare jubetur in coelis. » Cur semen Abrahae comparetur stellis dixi cap. XV, vers. 5.
Versus 17: Possidebit Semen Tuum Portas
POSSIDEBIT SEMEN TUUM PORTAS, -- puta urbes Chananaerorum sub Josue; Palaestrorum, Ammonitarum, Syrorum, etc. sub Davide et Salomone. Est synecdoche; per portas enim intelligit urbes; qui enim portas occupat, urbem occupat. Sic Christus portas inferorum infernumque occupavit, et depraedatus est. Sic et Apostoli eorumque successores Romam omnesque pene orbis urbes subegerunt Christo, Christique fidei et Ecclesiae.
Versus 18: Benedicentur in Semine Tuo Omnes Gentes
BENEDICENTUR IN SEMINE TUO OMNES GENTES, -- q. d. In Christo qui ex te nascetur, quasi semen, id est proles tua, imo Dei, benedicta, justitiam, gratiam, salutem et gloriam assequentur quaelibet gentes. Vide dicta ad Galat. III, 16.
Versus 20: Quod Melcha Quoque Genuisset Filios Nachor
QUOD MELCHA QUOQUE GENUISSET FILIOS NACHOR. Texitur hic genealogia Nachor, tum in gratiam Abrahae; cujus ipse erat frater: tum propter Rebeccam, quam sibi nurum, filio vero suo Isaac uxorem quaesivit Abraham, ut ex ea manifesto constaret genus tam maternum, quam paternum Jacobi et Jacobaeorum, puta Israelitarum omnium.
Versus 24: Concubina Ejus
E voce pilegesh, concubina, non dubium esse videtur pellicatum esse familiarem; et pellex factum.