Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Moritur Sara: emit Abraham agrum cum spelunca duplici ab Ephrone, in eaque sepelit Saram.
Textus Vulgatae: Genesis 23:1-20
1. Vixit autem Sara centum viginti septem annis. 2. Et mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. 3. Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: 4. Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. 5. Responderunt filii Heth, dicentes: 6. Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in electis sepulcris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit, quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. 7. Surrexit Abraham, et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth, 8. dixitque ad eos: Si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron, filium Seor, 9. ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui; pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri. 10. Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: 11. Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor: Agrum trado tibi, et speluncam quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum. 12. Adoravit Abraham coram populo terrae. 13. Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quaeso, ut audias me: Dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. 14. Responditque Ephron: 15. Domine mi, audi me: Terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te; sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. 16. Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth: quadringentos siclos argenti probatae monetae publicae. 17. Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum, 18. Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius. 19. Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quae respiciebat Mambre, haec est Hebron in terra Chanaan. 20. Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth.
Versus 2: Arbee, Quae Est Hebron
Arbee, quae est Hebron. -- Unde Hebron dicta sit Arbee, dicam Josue XV. Mortua est Sara anno aetatis 127, qui fuit Abrahae 137, biennio post mortem Thare; mortuus est enim Thare anno Abrahae 135.
Venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam. -- Putant aliqui Saram mortuam esse absente Abrahamo, et propterea dixisse Mosen: Venitque Abraham. Verum venire apud Hebraeos saepe significat ordiri aliquid, accingere se ad aliquid faciendum. Sic Abraham hic venit, id est accinxit se, ad plangendum Saram. Unde aliqui vertunt, caepit Abraham plangere Saram.
Nota: Planctus distinguitur a fletu, significatque solemnem luctum, luctusque et funeris pompam. Sic Stephano fecerunt planctum magnum, id est, magnam luctus et funeris pompam, Act. VIII. Sic David solemni funere et carmine planxit Saul et Jonatham, caesos in bello, II Reg. I, 17. Sic universus Juda et Jerusalem planxit et luxit mortem Josiae regis dilectissimi, II Paralip. XXXV, 24.
Versus 4: Jus Sepulcri
Jus sepulcri. -- Hebr. est achussat keber, id est, possessionem sepulcri, sive sepulcralem: non enim petit Abraham misceri sepulcris idololatrarum, sed sibi seorsum locum postulat, in quo sepeliatur tam Sara, quam ipse et posteri. Mystice Abbas Pastor in Vitis Patrum rogatus a quodam: "Quid faciam ut salver?" respondit: "Quando venit Abraham in terram repromissionis, monumentum sibi comparavit, et per sepulcrum terram in haereditatem accepit." q. d. Ita et tu per cogitationem mortis tendes ad salutem in coelum. Et dixit frater: "Quid est sepulcrum?" respondit senex: "Locus flendi et lugendi."
Mortuum meum, -- id est mortuam meam, uxorem scilicet. Ita S. Augustinus. Secundo, simplicius "mortuum meum," scilicet corpus vel cadaver; unde Vatablus vertit, funus meum. Adde, post mortem nulla in corpore sexus distinctio consideratur; unde recte vocamus mortuum, sive is vir sit, sive femina.
Versus 6: Princeps Dei Es Apud Nos
Princeps Dei es apud nos, -- quasi dicant: Habemus et reveremur te quasi principem, et ut Septuaginta vertunt, regem sanctum, qui Deo carus et curae sis, ac proinde insignis et illustris sis, eximieque venerandus. Suspicimus te ob tuas virtutes, et propter Dei erga te favorem, curam et protectionem; perinde ac si magnus esses princeps, ex coelo ad nos lapsus.
In electis, -- in selectissimis sepulcris nostris sepeli Saram. Non sunt assecuti mentem Abrahae, qui cum Hethaeis, utpote idololatris, misceri et sepeliri nolebat.
Nullusque te prohibere poterit, -- nemo erit tam protervus, ut audeat velitque te prohibere.
Versus 7: Adoravit
Adoravit. -- Hebraice est ישתחו iistachu, id est, incurvavit se Abraham gratias agens, et honorem ac reverentiam civilem exhibens Hethaeis: ita Cajetanus et alii.
Versus 9: Speluncam Duplicem
Speluncam duplicem. -- Erat duplex, vel quia duas habebat cryptas, unam pro sepeliendis viris, alteram pro mulieribus, ut vult Procopius; vel quia una erat interior, alia exterior, in qua quasi inclusa erat interior. Ita Aben-Esra.
Pecunia digna, -- pretio justo.
Versus 10: Portam Civitatis
Portam civitatis. -- Hinc videtur quod in portis, quasi loco publico, quo omnes etiam exteri facile convenirent, olim tam commercia quam judicia peragi solerent. In portis ergo olim sedebant judices, scabini et consules, ibique omnia tam publica, quam privatarum negotia tractabant, uti jam sedent et tractant in domo civica.
Versus 13: Dabo Pecuniam Pro Agro
Dabo pecuniam pro agro. -- Nolebat Abraham agrum gratis habere, sed emere justo pretio, tum quia hoc est animi honesti, liberalis et regii; tum, ne posteri Ephronis agrum repeterent, vel communem in eo sepulturam postularent. Ita viri liberales inter se certant liberalitate, sicut avari certant parcimonia. Narrat Aelianus Alcibiadem Socrati praeceptori lautissima munera misisse; ea Socrates magno animo recusavit, Xantippe uxore plurimum instante: "Sua est Alcibiadi, ait, nobis etiam nostra sit ambitio: Alcibiades dando, Socrates non accipiendo suam ostendit liberalitatem."
Dices: Emere sepulturam et jus sepulcri, est simonia. Respondet primo D. Thomas, II II, Quaest. C, art. 4, ad tertium, Abraham non emisse jus sepulturae, sed tantum agrum in quo sepeliret Saram: ager autem per se vendibilis est.
Secundo, Abulensis: Sepulcrum, inquit, fit sacrum, ita ut vendi non possit sine simonia, non effossione, sed mortui in illa elatione; necdum ergo erat sacrum, cum illud emit Abraham. Hoc verum est jure civili Romanorum, quo ipsa illatione cadaveris fit locus religiosus.
Verum hoc nihil facit ad crimen simoniae, quod Ecclesiasticum est, non civile; ut ergo locus sepulturae sine simonia vendi non possit, debet esse sacer consecratione, sive benedictione Ecclesiastica, ut passim docent Theologi et Canonistae. Tempore autem Abrahae, necdum erat consecratio sive benedictio Ecclesiastica (hanc enim Ecclesia Christiana instituit), qua locus consecraretur ad sepulturam; unde sine simonia vendi poterat. Ita Cajetanus, Lipomanus et alii. Adde sepulcra, uti et sacerdotia Gentilium, utpote idololatrarum non esse sacra, sed profana; imo sacerdotia eorum diabolica sunt, ac proinde ea emere non est simonia. Gentiles tamen ea vendentes, ex conscientia erronea, qua putabant ea esse sacra, peccabant simonia. Ita D. Thomas.
Versus 16: Quadringentos Siclos Argenti
Quadringentos siclos argenti, -- puta 400 florenos Brabanticos; de siclo plura dicam Exodi XXX, 13.
Probatae monetae publicae. -- Hebr. argenti inter mercatores transeuntis; Septuaginta, argenti probati mercatoribus: mercatores enim monetam maxime discernere, appendere et probare solent, maximeque probam et probatam exigunt.
Versus 17: Confirmatus Est Ager
Confirmatus est ager, -- q. d. Per emptionem firme et stabili jure translatus est hic ager, cum sua spelunca duplici, in dominium Abrahae.
Considera, Abraham in Chanaan non habuit domum, non agrum proprium, sed tantum sepulcrum proprium; quia volebat Dei monitu esse peregrinus in vita, tendereque ad coelum; in morte autem quasi in termino et confinio coeli proprium sibi suorumque fidelium poposcit locum, ne cum infidelibus requiesceret: in morte enim est discriminatio fidelium et infidelium; ergo par est ut eadem sit et in sepulcro. Vide quanta priscis patribus fuerit cura sepulcri, et quanta jam esse debeat fidelibus, ut in locis sacris cum fidelibus et sanctis sepeliantur, idque ob spem beatae resurrectionis cum eis; infideles enim et haeretici suam habent asini sepulturam.
Hac de causa in hoc Sarae sepulcro sepultus est Abraham, Isaac, Rebecca et Lia; quin et Jacob in idem ex Aegypto transferri voluit. Sic, ut habet Regum historia, Samuel, Saul, Jonathas, propheta a leone occisus, III Reg. XIII, Josias rex et alii honorifice cum suis sepulti sunt. Sic Tobias officium sepulturae corporibus fidelium, a tyranno trucidatorum, benigne exhibuit. Sic Joannes Baptista a suis discipulis studiose ad sepulturam, ex carcere elatus est. Sic Joseph ab Arimathia corpus Christi a Pilato petiit, et in monumento suo novo, quod exciderat in petra, condidit. Sic S. Antonius a Deo missus est ad S. Paulum primum Eremitam, ut eum sepeliret, cumque sarculum non haberet, duo leones illi sepulcrum unguibus suis effoderunt.
Ephronis. -- S. Stephanus Actor. VII, asserit hunc agrum emptum esse non ab Ephrone, sed a filiis Hemor, aliaque quaedam habet, quae cum hoc loco non satis consentire videntur, sed de iis dicendum est Actor. VII.
Versus 19: Mambre, Haec Est Hebron
Mambre, haec est Hebron. -- Hebron dicta est Arbee, dicta est et Mambre a convalle adjacente, quae dicta est Mambre, a viro potente Mambre, qui eam possidebat, quique cum Abraham pugnavit contra quatuor reges, cap. XIV, vers. 13.