Cornelius a Lapide

Genesis XXIV


Index


Synopsis Capitis

Adjurat Abraham servum suum, ut Isaaco uxorem quaerat ex Haran; adducit ille Rebeccam, adductam Isaac capit.


Textus Vulgatae: Genesis 24:1-67

1. Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. 2. Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat: Pone manum tuam subter femur meum, 3. ut adjurem te per Dominum, Deum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito; 4. sed ad terram et cognationem meam proficiscaris, et inde accipias uxorem filio meo Isaac. 5. Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo tu egressus es? 6. Dixitque Abraham: Cave nequando reducas filium meum illuc. 7. Dominus Deus coeli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc: ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo; 8. sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc. 9. Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. 10. Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. 11. Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum, juxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: 12. Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. 13. Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam. 14. Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam; et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. 15. Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchae, uxoris Nachor, fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua: 16. Puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur. 17. Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum aquae mihi ad bibendum praebe de hydria tua. 18. Quae respondit: Bibe, domine mi; celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. 19. Cumque ille bibisset, adjecit: Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. 20. Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam: et haustam omnibus camelis dedit. 21. Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non. 22. Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem. 23. Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi: est in domo patris tui locus ad manendum? 24. Quae respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchae, quem peperit ipsi Nachor. 25. Et addidit, dicens: Palearum quoque et foeni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. 26. Inclinavit se homo, et adoravit Dominum, 27. dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. 28. Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat. 29. Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. 30. Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae, et audisset cuncta verba referentis: Haec locutus est mihi homo: venit ad virum, qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquae, 31. dixitque ad eum: Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas? praeparavi domum, et locum camelis. 32. Et introduxit eum in hospitium: ac destravit camelos, deditque paleas et foenum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo. 33. Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. 34. At ille: Servus, inquit, Abraham sum: 35. et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. 36. Et peperit Sara, uxor domini mei, filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quae habuerat. 37. Et adjuravit me dominus meus, dicens: Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorun, in quorum terra habito; 38. sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo. 39. Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? 40. Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam: accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei. 41. Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi. 42. Veni ergo hodie ad fontem aquae, et dixi: Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo. 43. Ecce sto juxta fontem aquae, et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua: 44. et dixerit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis hauriam: ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei. 45. Dumque haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula: descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere. 46. Quae festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos. 47. Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quae respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. 48. Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. 49. Quamobrem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram, sive ad sinistram. 50. Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum. 51. En Rebecca coram te est, tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. 52. Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. 53. Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccae pro munere, fratribus quoque ejus et matri dona obtulit. 54. Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimittite me, ut vadam ad dominum meum. 55. Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. 56. Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. 57. Et dixerunt: Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem. 58. Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? quae ait: Vadam. 59. Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus, 60. imprecantes prospera sorori suae, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum. 61. Igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis, secutae sunt virum, qui festinus revertebatur ad dominum suum. 62. Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et Videntis; habitabat enim in terra Australi. 63. Et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. 64. Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, 65. et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. 66. Servus autem cuncta quae gesserat, narravit Isaac. 67. Qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.


Versus 1: Erat Autem Abraham Senex

Erat Abraham 140 annorum, cum servum misit ut Rebeccam uxorem quaereret Isaaco; Isaac enim duxit Rebeccam anno aetatis suae 40 (ut patet cap. seq. vers. 20), qui fuit Abrahae 140: natus est enim Isaac anno Abrahae centesimo; aetas ergo Abrahae superat aetatem Isaaci centum annis. Ita S. Augustinus.


Versus 2: Pone Manum Tuam Subter Femur Meum

Servum seniorem -- oeconomum suum Eliezer, de quo cap. xv, vers. 2.

Pone manum tuam subter femur meum -- q. d. Me sedente pone sub coxa mea manum tuam, et hoc ritu ac caeremonia mihi jura, quod filio meo non accipies uxorem Chananaean. Ad litteram, hic fuit ritus jurantium per femur, quia femur causa et symbolum est generationis et vitae. Femur ergo tenendo, jurantes testabantur Deum vitae auctorem, in cujus manu est salus nostra, q. d. Si recte et vere juro, et juratum praesto, Deus mihi vitam longam et felicem, quae femore significatur, praestet; sin fallo et pejero, peream, neque particeps sim vitae, quae processit ex femore.

Ita Martinus de Roa, lib. IV Singul. cap. IV.

Putant Hebraei hanc caeremoniam ponendi manum sub femore, fuisse solemnem Judaeis in juramento, ob significationem et reverentiam sacramenti circumcisionis, quod in membro femori vicino celebrabatur. Verum hoc falsum esse videtur: nam soli Abraham et Jacob hac caeremonia suos adjurarunt; caeteri vero in Scriptura manu in altum (uti et modo fit) elevata jurasse leguntur.

Nota ergo, per femur sive coxam, partes etiam genitales, quae inter femora sunt, tacite intelligi et comprehendi. Sic enim filii Jacob dicuntur egressi de femore, id est genitalibus ejus, Gen. XLVI, 26 et alibi.

Hoc ergo symbolo et caeremonia ponendi manum sub femore, significat Abraham ex femore suo jam natum esse Isaac, et ex eodem per Isaac nascituram esse sobolem magnam, imo Christum, semen suum benedictum, sibi a Deo promissum. Ut ergo haec soboles, et Christus ex se per Isaac nascatur, hac de causa Isaaco hic fidelem quaerit uxorem, servumque suum, ut talem ei quaerat, per femur, quasi per sobolis originem; item per femur, id est, per Christum, utpote ex femore suo nasciturum, adjurat, id est obstringit et jurare compellit. Primus enim qui hac forma adjurationis est usus, fuit Abraham; eum deinde secutus est nepos Jacob cap. XLVII, vers. 29. Ita S. Hieronymus, Theodoretus, Augustinus, serm. 75; Ambrosius, lib. I De Abraham, cap. ultim.; Prosper, I part. Praedictionibus cap. vii, et S. Gregorius, qui sic ait: "Manum sub femore jubet ponere, quia per membrum illud descensura erat caro ejus, qui filius Abrahae esset ex humanitate, et Dominus ejus ex divinitate, quasi dicat: Tange filium meum, et jura per Deum meum. Unde non super femur, sed sub femore manum ponere jussit; quia inde erat ille descensurus, qui homo quidem, sed super homines veniret."


Versus 3: Ut Adjurem Te

Adjurem -- id est, juramento tuo te obstringam, jurare te faciam. Ita Hebraea. Cogit enim Abraham servum sibi hac caeremonia jurare. Unde de facto servus ei hoc ritu juravit, ut patet vers. 9. Non ergo adjurare hic significat per sacra obtestari aliquem, sed adigere eum ad juramentum, et juramento hoc eum obstringere ad aliquid promittendum, vel faciendum.


Versus 4: Non de Filiabus Chananaorum

Ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaorum (quia Chananaei impii erant et idololatrae), sed ad terram et cognationem meam proficiscaris -- non in Chaldaeam, sed in Mesopotamiam, puta in Haran, ad domum Nachor fratris mei, ut patet vers. 10; in Haran enim Abraham cum patre et tota cognatione migravit cap. XII, vers. 1. Licet enim domus Nachor more gentis, cum qua habitabat, idola coleret, ut patet cap. xxxi, vers. 30; tamen aliquid de unius Dei cultu norat et servabat, adeoque cum idolis simul Deum coeli colebat, ut patet hic vers. 31. Eratque haec domus bene morata, ut patet ex sequentibus.

Tropologice, quam cavenda sint infidelium, haereticorum et impiorum connubia, vide apud S. Chrysostomum et Ambrosium, lib. I De Abraham, cap. ult.: "Saepe, ait Ambrosius, illecebra mulieris decepit etiam fortiores maritos, et a religione fecit discedere. Primum ergo in conjugio religio quaeritur. Disce ergo quid in uxore quaratur: non aurum, non argentum quaesivit Abraham, non possessiones, sed gratiam bonae indolis." Allegorice idem ibidem:

"Uxor Isaac, puta Christi, hoc est Ecclesia, nisi in Mesopotamia? ibi duobus stipatur fluminibus, lavacro gratiae et fletu poenitentiae. Muniunt eam Tigris, hoc est prudentia; et Euphrates, hoc est justitia, et illuminatio fructuosa, a barbaris separans gentibus."


Versus 6: Cave Nequando Reducas Filium Meum Illuc

"Reducas," id est, reducendum promittas, q. d. Si filia, quam in Haran quaeris, huc ad me et Isaacum venire nolit, sed velit eo Isaac venire ad se, ne consentias, nec promittas ei matrimonium filii mei; quia Deus ex Mesopotamia me et meos in perpetuum exire voluit, atque venire in terram hanc, quam mihi meisque promisit.


Versus 7: Ipse Mittet Angelum Suum

Ecce prisci Hebraei credebant custodes Angelos hominibus a Deo dari, ut eos servent, ducant, doceant dirigantque. Simile est Tobiae cap. v, vers. 5. Censet Scaliger angelum dici a Persico angar, id est cursor, nuntius, mutato r in l, sicut pro Belial dicitur Beliar; sic enim et Hebraei a Persico Angar, epistolam latam a cursoribus, sive angaris, vocant iggeret quasi ingeret.


Versus 9: Juravit Illi

Juravit se fideliter sermones et jussa Abrahae domini sui completurum.


Versus 10: Ad Urbem Nachor

Ad Haran, in qua erat domus Nachor, distans a Bersabee, ubi tunc versabatur Abraham, itinere septem vel octo dierum. Ita Abulensis.


Versus 12: Occurre

Hebraice הקרה hacre, id est, fac mihi occurrat, scilicet id quod peto, puta talis filia, qualem Isaaco uxorem cupit Abraham. Septuaginta vertunt: Prosperum fac mihi occursum.

Discant hic Christiani sibi suisque conjuges quaerere, non tam conciliatione hominum quam Dei; nec tam spectent opes, formam et genus, quam educationem et mores probos et commodos. Ita Pulcheria fratri suo Theodosio Imperatori Eudoxiam pauperem, sed bene eruditam et moratam uxorem curavit. Verum quia multi secus faciunt, hinc tam multa litigiosa et infelicia videmus matrimonia. Recte ergo ait Sapiens Proverb. cap. xix, 14: "Domus et divitiae dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens." Ita Rebecca Isaaco, Ruth Booz, Sara Tobiae, uxores a Deo datae, pacificum, faecundum et felix habuere conjugium. Nam, ut ait Sapiens Proverb. xviii, 22: "Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino." Bona enim strenuaque et prudens mulier, est rara avis in terris.

"Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni," inquit Salomon Eccles. cap. VII, vers. 29. Hinc Cato dixit mulierem esse malum necessarium. Vis scire quantum malum sit mala mulier, audi Eccli. cap. xxv, vers. 17: "Omnis malitia nequitia mulieris;" et vers. 22: "Non est caput nequius super caput colubri, et non est ira super iram mulieris: commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam;" et vers. 31: "Plaga cordis mulier nequam." Deus ergo fornicariis, adulteris aliisque impiis in poenam peccati dat malas uxores: quae plaga est maxima et continua: durat enim per totam vitam.

E contrario, "mulieris bonae beatus vir. Mulier fortis oblectat virum, et annos vitae illius in pace implebit. Pars bona mulier bona; in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis," Eccli. cap. xxvi, vers. 1, 2 et 3. Cujus rei exemplum memorabile extat apud Sophronium, vel potius Joannem Moscum in Prato spirit. cap. CCL, de Constantinopolitano quodam nobili, qui sua pauperibus distribuens, moriens filio suo Jesum Christum reliquit curatorem. Christus enim ob patris eleemosynas, filio divitem et probam curavit uxorem, cum qua sanctam et jucundam egit vitam. Vere ergo Siracides Eccli. xxvi, 16: "Gratia, inquit, mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit; disciplina illius datum Dei est; gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata; sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus."


Versus 13: Ecce Ego Sto

Petit hic servus a Deo certo signo a se designato, uxorem Isaaci futuram sibi demonstrari; ad hoc signum designandum motus est et instigatus a Deo; unde et illud adhibuit cum certa spe divinae providentiae, opis et directionis, juxta ea quae sciebat Deum Abrahae promisisse, et Abraham sibi, dicendo: "Deus mittet angelum suum coram te." Unde et signum hoc sibi exhiberi petit humili prece praemissa. Denique signum hoc esse a Deo, eventus qui secutus est tam prosper declaravit; alioqui enim hic servus temerario omine et divinatione tentasset Deum.

Simile fuit omen Jonathae, quod ex Dei instinctu captavit ex verbis Philistinorum de iis invadendis, illudque sequens eos cecidit: "Si dixerint, ait, ascendite ad nos, ascendamus; quia tradidit eos Dominus in manibus nostris, hoc erit nobis signum," I Reg. xiv, 10. Sic Gedeon, ex somnio Madianitae, captavit omen victoriae, Judic. cap. vii, vers. 13.

Simile fuit omen Clodovei, qui castra movens contra Gothos, munera misit Turonam ad S. Martinum legatis mandans: "Ingressuri templum, observate quae futuri eventus ex bello quod paramus, conjecturam possint praebere;" parent illi, et venientes ad templum, audiunt monachos illud Davidicum psallentes: "Praecinxisti me virtute ad bellum," captatoque omine felici, ad regem redeunt, omen nuntiant; quod eventus declaravit fuisse non vanum, sed divinum; testis est Fulgosius, lib. I, cap. III.

E contrario, superstitiosum fuit omen Nabuchodonosoris, quod ipse, non Dei, sed suo, vel daemonis instinctu, captavit, cum dubitaret an Ammonitas, an Judaeos invadere deberet; capiens enim duas sagittas, uni inscripsit nomen Rabbath (quae erat Petra Arabiae, metropolis Ammonitarum), alteri nomen Jerusalem, eas deinde commiscuit; mox unam caece eduxit; cui inscriptum videns Jerusalem, statim contra eam perrexit. Ezech. XXI, 21.

Simile omen fuit Philistinorum, qui ex vaccarum arcam Domini vehentium itinere et gressu conjecerunt, an plaga eis immissa a Deo, an casu obvenisset, I Regum vi, 7. Plura de omine sacro et licito, ac profano, illicito et superstitioso, vide apud Pererium hic.

Nota: Hoc signum quod statuit hic servus, congruum fuit; erat enim signum bonae uxoris et indolis affabilis, hospitalis, providae et strenuae. Ita S. Chrysostomus, Theodoretus, Rupertus.

Fontem -- puteum, ut patet vers. 11 et 20; sic enim in Scriptura fons et puteus idem sunt.


Versus 14: Ipsa Est

Ea sit, quam praeparasti uxorem Isaaco, q. d. Quaeso, Domine, ut quam tu vis esse uxorem Isaaci, illa ipsa (eaque sola) haec faciat et dicat, quae ego hic postulo; ut ex his ejus factis dictisque cognoscam quod ipsa sit, et non alia.


Versus 15: Et Ecce Rebecca Egrediebatur

Nota hic speculum virginum in Rebecca: nam primo, non otiosa sedet ut pleraeque, sed laboriosa hydriam gestat, aquamque haurit; secundo, cum aquam hausit, revertitur, non diu moratur in publico; et licet servum Abrahae videret, non tamen curiose inspicit, vel alloquitur; tertio, cum servus ab ea petit potum, statim consistit, offert, benigne alloquitur, dominum vocat; plus offert quam ille petierat; non gravatur incognito servire, cum nostrae subinde tam morosae sint, ut vix alloqui homines dignentur, praesertim extraneos, quasi ii ad se nihil pertineant; quarto, quamvis audiret eum esse servum Abrahae, non tamen ipsa eum in domum introducit -- hoc enim virgini indecorum fuisset; accurrit, ac in domo matri nuntiat; quinto, non curiose inquirit cur servus hic advenerit, aut quid sibi velit: virgo enim non debet esse curiosa; sexto, obtemperat parentibus, cum videt eos consentire ut ad Isaac pergeret, tametsi durum esset ei relinquere parentes et patriam, nihil contradicit; septimo, non mollis est, sed virilis: camelum enim conscendit, et iter longum ingreditur; octavo, cum vidit Isaac, statim e camelo descendit, et se operuit: unde apparet ejus verecundia et reverentia erga sponsum.


Versus 21: Contemplabatur Eam Tacitus

Admirans ejus non formam tantum, sed officiositatem, sedulitatem, beneficentiam, liberalitatem, atque explorans num per omnia ita se gereret, talisque esset, quae digna esset Isaaco, quaeque suis et Abrahae votis responderet.


Versus 22: Inaures Aureas Appendentes Siclos Duos

Nota: Hic servus utrique auri Rebeccae unam dedit inaurem, id est universim duas, ita ut quaeque appenderet dimidium siclum, sive drachmam unam, ut habent Septuaginta, Hebraea et Chaldaea, ac consequenter utraque simul appenderet siclum unum, sive drachmas duas.

Dices: Quomodo ergo noster Interpres vertit siclos duos? Respondeo: Noster siclos minores, sive dimidiatos intelligit. Dimidium enim sicli vocatur subinde siclus, sicut regalis apud nos major est et minor sive dimidiatus; major enim est 10 stuferorum, minor 5 stuferorum. Vide dicta in fine libri De Ponderibus.


Versus 27: Non Abstulit Misericordiam et Veritatem Suam a Domino Meo

Id est, Deus misericors fuit et verax erga herum meum Abraham: misericors in pollicendo, verax in praestando promissa; uti jam video Deum misericorditer et veraciter iter meum direxisse ad cognatos Abrahae, et ad Rebeccam, ut eam acciperem uxorem Isaaco.


Versus 28: In Domum Matris Suae

Quia in domo veterum Hebraeorum alia erant habitacula et domus virorum, alia mulierum. Seorsim enim in gynaeceo mater cum puellis degebat, uti docet Nicolaus Serarius in Hester, cap. II, pag. 469. Adde, viri tum plures habebant uxores, quae seorsim ad pacem servandam habitabant. Ita Cajetanus et Thomas Anglicus. Ad hoc gynaeceum cucurrit Rebecca, ostendens inaures acceptas a servo Abrahae.

Nota: Rebecca ostentat sua dona matri; nam vulgo dicitur: Quae recipit dona, femina nulla bona: quod intellige, si ea furtim et sine suorum consilio aut consensu recipiat.


Versus 29: Habebat autem Rebecca Fratrem, Nomine Laban

Sicut Rebecca speculum fuit virginum, sic Laban patrumfamilias. Nam primo, cum audisset verba sororis, statim egreditur ad virum invitandum, non exspectat donec rogetur; secundo, benigne eum alloquitur et pie: «Ingredere, ait, benedicte Domini;» tertio, non tantum ipsum introducit, sed et eos qui cum ipso erant, nihil veritus sumptuum magnitudinem; quarto, ipsemet Laban camelos destravit, aquam lavandis pedibus attulit, mensam paravit, etc. Vide hic quanta fuerit priscorum hospitalitas. Quinto, cum audisset rem ut erat gesta, non contradixit, sed intulit: «A Domino egressus est sermo,» quo rem hanc non casui aut fortunae, sed divinae ordinationi adscripsit; sexto, ipse et Bathuel parens non cogunt puellam, sed inquirunt ejus voluntatem; septimo, cum vident servum festinare, non retinent eam, sed sinunt abire, adduntque nutricem ejus, ut haberet quae ipsam curaret et instrueret; octavo, bene precatur sorori.


Versus 30: Cumque Vidisset

Postquam viderat et audierat. Est Hebraismus, quem Vatablus clare explicat ita vertens, viderat enim inaures, audieratque verba Rebeccae.


Versus 31: Ingredere, Benedicte Domini

Id est, benedicte a Domino, qui scilicet es in Dei gratia, cuique Deus favet, quemque prosperat, atque ut favere et prosperare pergat, oramus et optamus.

Praeparavi domum, — curavi praeparari domum, mandavi famulis, ut praepararent tibi hospitium.


Versus 35: Benedixit Domino Meo Valde

Insigniter ditavit eum.


Versus 36: Deditque Illi Omnia

Dare decrevit; destinavit dare illi omnia, quasi unigenito suo; necdum enim Abraham possessione bonorum se abdicarat, necdum ea in Isaac transtulerat. Vox ergo «dedit,» significat actum non completum, sed inchoatum et destinatum, uti et vox «praeparavi,» vers. 31.


Versus 40: In Cujus Conspectu Ambulo

Quem quasi praesentem intueor, et revereor, et colo. Sic in conspectu Dei, sive coram Deo, et cum Deo ambulavit Henoch, cap. v, vers. 22, et Noe, cap. vi, vers. 9: vide ibi dicta, q. d. Quia ego Deum ita colo, hinc vicissim Deus mittet angelum suum, ut me meaque per te dirigat et prosperet.


Versus 41: Innocens Eris a Maledictione Mea

Absolutus eris tuo juramento execratorio, et consequenter a maledictione et poena quam tibi jurando imprecatus es, casu quo illud violares, dicendo de more: «Haec faciat mihi Deus, et haec addat,» si non fecero jussa Abrahae heri mei.


Versus 47: Suspendi

Suspendi, — dedi ut suspenderet; patet vers. 30.


Versus 49: Si Facitis Misericordiam et Veritatem

Nota: His duobus Scriptura complectitur omne officium virtutis: omne enim vel indebitum et liberale est, et est misericordia; vel praeceptum est et debitum, sive ex justitia, sive ex pietate, sive ex alia virtute, et vocatur veritas; hic ergo veritas, est pietas quam parentes Rebeccae debebant cognato suo, imo patruo Abrahamo. Ita Oleaster.

Aliter Cajetanus: Veritas, inquit, hic est verificatio, q. d. Si verificare vultis, veraque ostendere et efficere tot signa divinae voluntatis, quibus Deus ostendit se velle Rebeccam Isaaco tradi.

Ut vadam ad dexteram, sive ad sinistram. — Est hebraismus, q. d. Ut sciam qua via mihi eundum sit, quid mihi agendum sit; utrum hic sistere, an alio pergere debeam: poterat enim ex aliis filiis Nachor (habuit enim undecim, ut patet cap. xxii, 21) uxorem petere Isaaco, idque fecisset, si in Rebecca repulsam tulisset.


Versus 50: Responderuntque Laban et Bathuel

Laban frater erat Rebeccae, ac proinde filius Bathuelis, sed qui patre senescente videtur familiam administrasse; unde hic passim pro patre loquitur, et matrimonium Rebeccae cum Isaaco conficit. Sapienter S. Ambrosius: Rebecca, ait, «judicium exspectat parentum; non est enim virginalis pudoris eligere maritum.» Unde et Andromacha apud Euripidem: «Sponsalium, inquit, meorum pater meus curam subibit; hoc enim non est meum.»

A Domino egressus est sermo; — hoc negotium divino nutu geritur; haec est voluntas Dei, ut Rebeccam tradamus Isaaco.

Videtur illis temporibus moris fuisse, ut in matrimoniis virginum fratres potius, aut aeque consulerentur, ac parentes, et ut omnino fratres sororum suarum tuendarum jus haberent. Conf. infra xxxiv, 13; Jud. xxi, 22. Arvieux narrat, Arabes uxorum suarum laesum honorem non tam aegre ferre, quam sororum. Sequitur: Non possumus loqui ad te bonum aut malum, id est, contradicere tibi omnino non possumus. Nam bonum et malum omnia complectuntur; itaque eodem haec recidunt, ac si dicerent, se nihil habere, quod reponerent petitioni ejus, se plane quod petiit probare.


Versus 51: Sicut Locutus Est Dominus

Non voce, sed signo, quo voluntatem suam ostendit vers. 14. Ita S. Augustinus, Quaest. LXVII.


Versus 52: Puer, Id Est, Servus

Puer, — servus.


Versus 57: Quaeramus Ipsius Voluntatem

Non de nuptiis cum Isaaco: in has enim Rebeccam jam ante consensisse colligitur ex vers. 51, 53, 54 et 55; sed de subito abitu a parentibus, et profectione in Chanaan ad Isaacum. Ita S. Ambrosius.

Allegorice S. Ambrosius: Rebecca, ait, repraesentat Ecclesiam e gentilismo vocatam a Christo ad connubium: «Quae vocata non fecit moram, et ideo acceptior Domino; quia populus Judaeorum, qui erat ad coenam vocatus, dignus non fuit venire; congregatio autem gentium simul ut accersiri se vidit, occurrit. Cum veheretur camelo, venit ad maritum, eo quod populus nationum belluina quadam horridus meritorum deformitate, qui formae suae nullum habebat decorem, fidem esset atque sensum Ecclesiae recepturus.»

Hebraea habent: et rogemus os ejus, sciscitemur ex ea, quo sit animo.


Versus 62: Per Viam ad Puteum Viventis et Videntis

Per desertum, scilicet Sur, in quo, utpote vicino, solus Isaac meditaturus inambulare solebat. Solitudo enim aptissima est orationi, aeque ac speculationi et contemplationi.

Sciverunt id Gentiles. Plato, post longam peregrinationem Athenas reversus, secessit in locum suburbanum, arboribus umbrosum, qui ab Academo possessore dictus est Academia, ibique philosophatus est et gymnasium erexit. Cicero saepe a negotiis et urbe secedebat in rus, ibique philosophabatur. Testis est ipse, lib. III Offic. Poetae olim recipiebant se in avios montes, ibique in solitudinis recessu carmina pangebant. Ita Hesiodus canit se poeticem a Musis didicisse, sed in monte Helicone, dum agnos pasceret, indicans solitudinem esse ingenii suscitabulum; nimirum «carmina secessum scribentis et otia quaerunt.» Euripides in insula Salamine tragoedias suas scripsit, in spelunca tetra et horrida, quam Aulus Gellius se vidisse scribit. Horatius negat se Romae poemata pangere posse.

E fidelibus, Elias, Elisaeus, Joannes Baptista, Hieronymus, Basilius, Nazianzenus plurimique alii in eremum secesserunt, ibique sapientiae et contemplationi vacarunt; idque exemplo Christi, qui noctu oraturus secedebat in montes, uti in Thabor in transfiguratione, et in hortum tempore passionis.

Vidimus hic autographum Thomae a Kempis De Imit. Christi, in cujus initio haec legebatur sententia: «In omnibus requiem quaesivi, et non inveni,»dan in een hoecxken met een boecxken, id est nisi sensim sedens in angulo cum libello. Hoc est quod magnus ille Arsenius eremita dicebat: «Non possum simul cum Deo et hominibus habitare.»

Ad puteum, — de quo cap. xvi, vers. 14, et cap. seq., vers. 11.

In terra Australi — Chananaeae, scilicet non longe a Bersabee.

Pro «deambulabat,» in hebraeo est «veniebat a veniens,» ut Galli dicunt, venait d'arriver.


Versus 63: Ad Meditandum

Septuaginta vertunt, ἀδολεσχῆσαι, id est, ad se exercendum, puta ad faciendum spirituale exercitium meditationis; ἀδολεσχεῖν enim significat, magno studio et solertia alicui rei esse intentum, ait Procopius, estque animi cum delectatione studiosissime cogitantis et meditantis, inquit S. Augustinus. Meditabatur ergo hic Isaac, tum res naturales, uti motus et cursus siderum, eorumque auctorem et motorem Deum. Ita Hebraei, Lyranus et Tostatus.

Potius meditabatur Isaac res coelestes et divinas. Ita S. Ambrosius, lib. De Isaac, cap. 1: «Sapientis enim est, inquit, segregare se a voluptatibus carnis, elevare animam, atque a corpore abducere. Hoc est enim se hominem cognoscere.» Pergit S. Ambrosius toto libro, sub typo Isaac describere progressum animae sanctae, quae ad spiritale cum Christo connubium aspirat. Unde Chaldaeus vertit, exierat ad orandum. Hinc Alcuinus docet Isaac hic fuisse typum Christi, qui vespere et noctu oraturus secessit in montem. Perperam Aquila et Symmachus vertunt: Isaac exiit ad confabulandum in agro, puta cum suis rusticis et operariis.

«Sapientis vita est meditatio;» et: «Docto cogitare est vivere.» Ita Carneades cogitationibus quasi alebatur. Hinc sapiens nihil miratur, pueri ad omnia obstupescunt; illi enim omnia praevisa et praemeditata sunt, his nihil.


Versus 64: Rebecca Quoque Conspecto Isaac Descendit

Rebecca quoque conspecto Isaac descendit, suspicata nimirum id quod erat, hunc esse Isaac maritum suum, se ex camelo in terram demisit, honoris sponso suo deferendi causa.

Secundo et melius dicemus, hic esse hysteron-proteron; prius enim videtur Rebecca rogasse servum, quis esset ille qui illis occurrebat, eumque respondisse, esse Isaac; ac tum demum e camelo in terram desiliisse Rebeccam.


Versus 65: Pallium et Flammeum Nuptiale

Pallium, ut eo quasi flammeo honestatis et pudoris causa, nova nupta coram sponso suo se tegeret et obnuberet. Vide dicta capite XX, vers. 16.

Vide hic novae sponsae Rebeccae verecundiam. «Considera, inquit S. Chrysostomus, homil. 48, quomodo nusquam superflua illa et inutilia, nusquam diabolica pompa, nusquam cymbala, et tibiae, et choreae, et satanica illa convivia et scommata omni obscenitate plena; sed omnis honestas, omnis sapientia, omnis bonitas,» etc.; et S. Ambrosius: Rebecca videns Isaac, ait, «Descendit, et caput suum pallio obnubere coepit, docens verecundiam nuptiis praeire debere. Inde enim et nuptiae dictae, quod pudoris gratia puellae se obnuberent. Discite ergo virgines quemadmodum servetis verecundiam, ne intecto capite prodeatis ante extraneos, cum Rebecca jam desponsata designatum maritum aperto capite non putaverit videndum.»


Versus 67: In Tabernaculum Sarae

Triennio post mortem Sarae, duxit Isaac Rebeccam, ut patet ex dictis cap. hujus vers. 1; hinc patet seorsim a viris habitasse uxores, ut dixi vers. 28.

Notat Nannius in Cant. III, sponsam olim ductam fuisse in tabernaculum vel cubiculum socrus suae, ut significaretur quod novella sponsa esset futura materfamilias, ex qua liberorum, successionis, et familiae filum produceretur et propagaretur; quodque ipsa in pari honore et gradu futura esset apud domesticos, quam fuerat sponsi mater. Quare sponsa ipsa, quo firmior sit charitas, se facturam vicissim pollicetur, dicens, Cant. III, vers. 4: «Introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae,» q. d. Sponsus me loco matris suae habebit, inducetque in ejus cubiculum et locum. «Propter hoc enim relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae;» vicissim ego sponsa illum parentum loco habebo, et introducam in locum matris meae, et in cubiculum genitricis meae.


Allegoria Totius Capitis

Allegorice, Abraham Deum Patrem significat, Isaac Christum, Rebecca Ecclesiam, imo quamvis fidelem animam, servus Abrahae Apostolos. Attende quid hae quatuor personae hoc capite gesserint, et videbis quid ad salutem nostram fecerit Deus Pater, quid Christus, quid Apostoli, et quid nobis faciendum sit.


Abraham Est Deus Pater: Sex Analogiae

Primo ergo, sicut Abraham unicum habuit filium, cui omnia sua dedit: sic et Deus Pater.

Secundo, Abraham non vult filium suum solum esse, sed cogitat ei uxorem dare, ut filios procreet: sic Deus Pater vult Christum jungi Ecclesiae, aitque ei: «Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem,» etc.

Tertio, Abraham primus facit mentionem nuptiarum, ipse servum mittit, alioqui non iturum; ipse uxorem vocari facit, alioqui ex se non venturam: sic Deus auctor est et principium salutis nostrae, alioqui ad Christum nunquam venissemus: ipse Prophetas et Apostolos misit, qui nos vocarent.

Quarto, Abraham non per se, sed per servum seniorem et fidelissimum hoc executus est: sic et Deus oves et sponsam suam committit pastoribus fidelissimis. Hinc Petro ter dicit: «Diligis me plus his? pasce oves meas.»

Quinto, Abraham servum adjurat: sic Deus praedicatoribus praedicandi officium sub gravi poena injungit: «Vae mihi, si non evangelizavero!» ait S. Paulus I Corinth. IX, et Ezech. III, Deus sanguinem pereuntium de manu speculatorum requirit.

Sexto, Abraham filio cupit uxorem, sed quae ejusdem sit sanguinis, eisdem moribus praedita quibus Isaac: sic Deus sanctam vult habere Ecclesiam, quae Filio suo sit honori, non pudori. «Sancti, inquit, estote, quia ego sanctus sum.»


Isaac Est Christus: Octo Analogiae

Secundo, in Isaac videmus quid Christus tempore suae desponsationis fecerit.

Primo, Isaac egressus fuerat in agrum, Christus in mundum.

Secundo, Isaac vespere egressus est: Christus venit in ultima aetate mundi.

Tertio, Isaac tunc habitabat in parte Australi: Christus veniens ab Aquilone frigido, qui judicium designat, convertit se ad Austrum misericordiae.

Quarto, Isaac deambulabat ad puteum Viventis et Videntis. Vivens et Videns Deus est; ipsius enim oculis omnia nuda sunt et aperta. Fons hujus Viventis et Videntis est S. Scriptura. Via ad fontem est humilitas passionis; per hanc viam deambulabat Christus in sua peregrinatione, nunc hanc, nunc illam Scripturam implens, donec impletis omnibus diceret «Consummatum est.»

Quinto, Isaac sponsae venienti occurrit: et Christus omnibus ad se venientibus per gratiam occurrit, ut patet in Zachaeo et filio prodigo.

Sexto, Isaac Rebeccam in uxorem accepit, non in famulam: sic et Christus Ecclesiam.

Septimo, Isaac Rebeccam induxit in tabernaculum Sarae matris: Christus Ecclesiam gentium induxit in locum Synagogae Judaeorum, ex quibus progenitus erat.

Octavo, Isaac ita dilexit Rebeccam, ut dolorem ex morte matris temperaret: sic et Christus, videns civitatem, flevit super eam; sed adeptus Ecclesiam gentium dolorem temperavit.


Servus Est Apostoli: Tredecim Analogiae

Tertio, in servo Abrahae describitur officium Apostolorum et praedicatorum.

Primo, servus jussu heri exiit ut quaereret sponsam, nesciens quam et qualem, sed Domino commisit effectum et successum rei: sic Apostoli egressi praedicaverunt ubique, cum nescirent qui credituri essent: ipsi spargebant semen, Domino committebant fructum.

Secundo, servus tulit secum de omnibus bonis heri, quibus puellam ornaret: sic Apostoli non venerunt vacui, sed magna munera attulerunt, scilicet gratiam, pacem, miracula, sanctitatem vitae et morum, etc.

Tertio, servus Abrahae ad fontem stat, et deliberat quae puella eligenda sit: sic Apostoli non projecerunt margaritas ante porcos; sed iis praedicarunt, ex quibus majorem sperabant fructum; nec obstinatos et indignos baptizarunt aut reconciliarunt, sed poenitentes et apte dispositos.

Quarto, servus non it nisi missus: sic et veri Apostoli, de erronibus enim dicitur: «Ipsi currebant, et ego non mittebam eos.»

Quinto, servus antequam rem aggrediatur, orat: sic et Apostoli, praedicatio enim sine oratione praevia nullum fructum facit.

Sexto, servus mox ut suum officium fecit, invenit virginem quam quaerebat: sic et Apostolis Deus cooperatus est, ut apud quaslibet gentes invenirent qui eos reciperent et crederent.

Septimo, servus potum petit a virgine; sitis Apostolorum est desiderium salutis hominum: huic potum praestant, qui eorum verba audiunt, et opere explent.

Octavo, servus cum videret juxta votum suum virginem facere, gratias egit Deo: sic et Paulus ubique gratias egit Deo pro gentium conversione.

Nono, servus dat sponsae ornamenta aurium et manuum: Apostoli ornant Ecclesiam, ut habeat aures ornatas per fidem, manus per bona opera. Pharisaei tantum ornabant manus, hoc est, tantum docebant opera legalia; Simon et haeretici tantum ornant aures, id est, tantum praedicant fidem, quae est ex auditu: verum neutrum sufficit.

Decimo, servus virgini in conjugium consentienti majora munera dat: sic et fidelibus majora dona Spiritus Sancti subministrantur.

Undecimo, servus, confecto negotio, mox redit, quia tantum rem heri curat: sic fecerunt Apostoli, sic facturi omnes praedicatores.

Duodecimo, servus virginem e domo patris educit ad domum Abrahae: sic et Apostoli animas e gentilismo adduxerunt ad Ecclesiam.

Decimo-tertio, servus non sibi adducit sponsam, sed domino: sic et Paulus fecit, dicens: «Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.»


Rebecca Est Anima Fidelis: Decem Analogiae

Quarto, Rebecca ostendit mores Ecclesiae et fidelis animae.

Primo, Rebecca hebraice est idem quod saginata, impinguata: quia maritum habet Isaac, id est risum, puta Christum, qui est animae gaudium.

Secundo, Rebecca virgo erat: et Christus virginem vult habere sponsam, ab omni amore carnis et mundi puram; vide dicta II Cor. cap. XI, 2.

Tertio, Rebecca in labore invenitur: Christus non vult habere otiosos.

Quarto, Rebecca charitatem ostendit servo Abrahae: et Christus charitatem ab anima fideli exigit.

Quinto, Rebecca servo Abrahae hospitium et victum offert: sic fideles facere debent praedicatoribus.

Sexto, Rebecca, omnibus relictis, sequitur servum Abrahae: sic facit et fidelis.

Septimo, Rebecca secum ducit puellas: sic et fidelis familiam suam.

Octavo, Rebecca appropinquans ad Isaac descendit de camelo: sic fidelis humiliatur accedens ad Christum, atque cum pudore et poenitentia relinquit quidquid tortuosum erat et superbum.

Nono, Rebecca videns Isaac, statim operuit se: sic fidelis quo magis Christum agnoscit, eo magis erubescit de praeterita vita, Roman. VI: «Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis?»

Decimo, Rebecca perpetuo manet cum Isaac, non revertitur ad domum patris sui: sic fidelis qui perseveraverit cum Christo usque in finem, hic salvus erit. Ita S. Gregorius, lib. XXXV Moralium cap. XVII; Eucherius, lib. II in Genes. cap. XL; Ferus et alii.