Cornelius a Lapide

Genesis XXV


Index


Synopsis Capitis

Abraham ex Cetura suscipit sex proles, et moritur. Secundo, vers. 12, recensentur Ismaelis proles et obitus. Tertio, vers. 20, Rebecca parit Isaaco Jacob et Esau; quorum minor praefertur a Deo majori. Quarto, vers. 29, Esau ob pulmentum vendit primogenituram Jacobo.


Textus Vulgatae: Genesis 25:1-34

1. Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: 2. quae peperit ei Zamram, et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. 3. Jecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomim. 4. At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturae. 5. Deditque Abraham cuncta quae possederat, Isaac: 6. filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam Orientalem. 7. Fuerunt autem dies vitae Abrahae, centum septuaginta quinque anni. 8. Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis, et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. 9. Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hethaei, e regione Mambre, 10. quem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus. 11. Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et Videntis. 12. Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia, famula Sarae: 13. et haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 14. Masma quoque, et Duma, et Massa, 15. Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma. 16. Isti sunt filii Ismaelis: et haec nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. 17. Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. 18. Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit. 19. Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac. 20. Qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. 21. Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. 22. Sed collidebantur in utero ejus parvuli, quae ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Perrexitque ut consuleret Dominum. 23. Qui respondens, ait: Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. 24. Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt. 25. Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob. 26. Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt ei parvuli. 27. Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola; Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. 28. Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. 29. Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, 30. ait: Da mihi de coctione hac rufa: quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. 31. Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. 32. Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? 33. Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau, et vendidit primogenita. 34. Et sic accepto pane et lentis edulio, comedit, et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.


Versus 1: Abraham Vero Aliam Duxit Uxorem

Mortua erat Sara, Agar jussu Dei dimissa, forte etiam mortua: ergo Abraham aliam et tertiam duxit uxorem, ut ex eo semen inter gentes quoque multiplicaretur. Factum id postquam Isaac duxisset Rebeccam (de quo cap. praecedenti), ac consequenter post annum Abrahae 140.

Allegorice, filii Agar sunt Pagani et infideles, filii Ceturae sunt haeretici, qui filios Isaaci, id est fideles et Catholicos, persequentur. Ita Origenes, et S. Augustinus, Quaest. LXX.

NOMINE CETURAM. Hebraei, Lyranus et Thomas Anglicus putant hanc eamdem esse cum Agar, Cetura quae dicta sit קטורה Cetura, id est thurificata, quod ejecta ex domo Abrahae, pudicitiae, orationi et cultui Dei, cujus symbolum est thus et thurificatio, se dederit. Adduntque quod Abraham, mortua Sara, miserit Isaacum ad reducendam Agar, sive Ceturam. Verum haec sunt commenta Judaeorum, quae fuse confutat Abulensis et Cajetanus. Videtur tam Cetura, quam Agar, fuisse ancilla, sive serva Abrahae; nam si fuissent ingenuae, non vocarentur concubinae vers. 6.

Nota: Abraham duxit Ceturam post mortem Sarae, quae mortua est anno aetatis suae 127, cum Abraham esset 137 annorum. Tot ergo annorum existens duxit Ceturam, et ex ea sex proles suscitavit; erat enim Cetura vivida et fecunda. Adde, Deus, qui Abrahae vim generandi ex Sara supra naturam dedit, adjuvit quoque vim generandi ejusdem ex Cetura, et quod ei deerat supplevit.


Versus 2: Madian

Ex quo orti sunt Madianitae: hi ergo sunt posteri Abrahae ex Cetura, nobis cogniti; caeteri incogniti sunt. Tradit tamen Josephus eos incoluisse Arabiam Felicem, usque ad mare Rubrum.


Versus 3: Filii Dadan Fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomim

Sunt ista nomina gentium et populorum, qui originem traxerunt a filiis Dadan. Ita Vatablus, et patet ex Hebraeo. Forte ita dicti sunt ab artificio cujusque; nam Assurim, teste S. Hieronymo, significat negotiatores; Latussim, fabros ferri et aeris; Loomim, multarum tribuum ac populorum, supple, possessores, vel rectores. Chaldaeus vertit, habitantes in castris, in tabernaculis et in insulis.


Versus 4: Opher

Hujus filius Afer nomen dedit Africae urbi et regioni, uti ex Alexandro Polyhistore, et Cleomedo docet Josephus; quanquam alii apud Solinum, Africam dictam velint ab Afro, Libys et Herculis filio. Putant aliqui ab his filiis Ceturae ortos esse Brachmanas, qui sunt sapientes et quasi Religiosi Indorum, dictosque esse Brachmannos, quasi Abrahamannos; unde et Brachmanae colunt quemdam Perabrammam, quasi deorum antiquissimum, qui videtur esse primus ipsorum patrum.


Versus 6: Filiis Autem Concubinarum

Agar et Ceturae. Hinc patet Abraham non neglexisse Agar et Ismaelem, etiamsi a se dimissos; sed eis subinde munera misisse.

Nota concubinas has fuisse veras uxores (ita enim vocantur vers. 1 et alibi), sed ignobiliores et fere servas. Unde primaria uxor erat et dicebatur domina. Sic Abraham Jeschae cap. XI, 29, dedit nomen Sarai, id est princeps vel domina mea. Haec primaria uxor ducebatur praemissis sponsalibus, dote dicta et solemni ritu, eratque materfamilias, et bonorum omnium cum marito consors, atque gubernatrix domus, ejus denique filius erat haeres patris. Nil tale communiter et ordinarie habebant concubinae; sed fere manebant servae, et servilis conditionis. Ita Pererius et alii.

MUNERA. Aurum, argentum, vestes, pecora, etc.

SEPARAVIT, ne cum Isaaco contenderent, cumque in terrae promissae possessione turbarent. Rursum ne posteri eorum sua idololatria et vitiis Isacidas inficerent.

AD PLAGAM ORIENTALEM. Nota: Posteri Ismael proxime contingebant posteros Isaac, Orientem versus. Nati vero ex Cetura post Ismaelitas ulterius ad Orientem habitarunt, ideoque hi semper in Scriptura vocantur filii Orientis, quorum crebra est mentio. Vide Ariam in lib. Chanaan cap. III et IV.


Versus 8: Et Deficiens

Q. d. Abraham non morbo, non vi aliqua extrinsecus illata, sed prae senio, deficiente naturali humore, calore et viribus, mortuus est.

MORTUUS EST. Mortuus est Abraham post mortem Thare patris sui anno 40, post matrimonium Isaaci (quod contigit anno Abrahae 140, Isaaci 40) anno 35, cum Esau et Jacob, ex Isaaco sexagenario geniti, jam essent 15 annorum. Licet enim nativitatem Jacob et Esau, in sequentibus hoc capite post mortem Abrahae, narret Moses, tamen ea ante contigit. Voluit enim Moses omnia Abrahae gesta, vitam et mortem simul percensere, ac deinde gesta Isaaci ac Jacobi sigillatim ordine prosequi. Quaedam ergo hic conjunguntur, licet posterius sint gesta, quae eodem pertinent, per anticipationem; eademque de causa alia postponuntur, licet prius sint gesta, per hysterologiam.

Nota: Natus est Abraham anno post diluvium 292; vixit autem annos 175; mortuus est ergo anno post diluvium 467. Noe vero mortuus est anno post diluvium 350, cum Abraham esset 58 annorum. Sem vero filius Noe, qui fuit nonus avus Abrahae, vixit post diluvium annos 502; et Sem ergo 35 annos supervixit Abrahae. Heber vero, sextus avus Abrahae, obiit anno 561 post diluvium; ergo 94 annis supervixit Abrahae suo sexto abnepoti. Mortuus est itaque Heber anno 109 vitae Jacobi, sicut Sem mortuus est cum Jacob esset 50 annorum.

Nota secundo: Obiit Abraham anno mundi 2123, cum Ismael esset 89 annorum, Isaac vero 75, viditque filios tam Isaaci duos, quam Ismaelis duodecim, totidem populorum principes. Filii Ceturae tunc circiter erant 30 annorum. Ceturam enim duxit Abraham paulo post annum aetatis suae 140, uti dixi.

Nota tertio: A morte Abraham usque ad descensum Jacobi in Aegyptum, qui contigit anno aetatis Jacobi 130, fluxerunt anni 115; a morte vero Abrahae usque ad egressum Mosis et Hebraeorum ex Aegypto, fluxerunt anni 330. Cum ergo Moses tunc, in egressu Hebraeorum ex Aegypto, esset octogenarius; hinc sequitur eum natum esse 250 annis post mortem Abrahae.

Nota quarto: Haec est periodus vitae Abrahae. Abraham anno aetatis suae 75 ex Chaldaea a Deo evocatus, profectus est in Haran; anno aetatis 85 duxit Agar, et 86 natus est ei Ismael; anno 99 fuit circumcisus; eodem anno igne coelesti cremata est Sodoma; anno 100 nascitur ei Isaac; anno 105 ablactatur Isaac, et Ismael domo ejicitur; anno 125 contigit immolatio Isaac; anno 135 moritur Thare; anno 137 moritur Sara; anno 140 Isaaco uxorem dat Rebeccam; anno 160 ex Isaac nati sunt ei nepotes, Jacob et Esau; anno 175 moritur Abraham.

IN SENECTUTE BONA, mature et tempore suo, sive spectes aetatem, sive gratiam; aetatem, quia decrepitus, et sine aegritudine; gratiam, quia plenus meritis decessit. Nam, ut ait Philo libro Quis divinarum rerum sit haeres, recte dixit Propheta quidam: Malle se unam diem cum virtute vivere, quam mille annos in umbra mortis, puta in peccato et mala vita.

PLENUS DIERUM, vivendi satur, ut habent Hebraea, et cupiens dissolvi.

Questus est Aristoteles naturam animalibus de quina aut dena saecula ad vivendum indulsisse, homini ad tanta genito tanto citeriorem terminum stare. Verum fidelis novit illud: Scio me ascendere ut descendam, virere ut arescam, ut senescam adolescere, vivere ut moriar, mori ut in aeternum beer. Volat aetas, inquit Cicero, et nihil omnino aliud est tempus hujus vitae, quam cursus ad mortem, in quo, ut ait S. Augustinus, nemo vel paululum stare, vel paulo tardius ire permittitur. Sapiens ergo qui tota vita vivere, imo mori didicit, scit corpus hoc gravem esse sarcinam nobilium animarum, ideoque illud terrae, unde ei origo est, cupit restitui, pulveremque pulveri reddi, ut animus liber ad patres et ad angelos Deumque evolet.

Si Abraham satur vitae optavit mortem, iturus ad limbum, quidni Christianus optet mortem, iturus in coelum? B. Thomas Morus capite plectendus, dum carnifex de more veniam peteret, osculum ei et angelottum aureum dedit, dicens: Tu mihi hodie id beneficii praestabis, quod hactenus nemo mortalium praestitit aut praestare potuit. Audi S. Theodoram accurrentem ad locum supplicii, et cum milite, qui mutatis vestibus eam e carcere, ne violaretur, liberarat, de martyrio contendentem: Non ego te mortis vadem elegi, sed praedem pudoris optavi; in me lata est ista sententia, quae pro me lata est. Moriar certe innocens, ne moriar nocens. Nihil hic medium: hodie ego aut rea tui sanguinis, aut martyr mei, ut refert S. Ambrosius, lib. II De Virgin.

CONGREGATUS EST AD POPULUM SUUM, q. d. Abraham mortalitatem, uti caeteri, exuit, ingressus est viam universae carnis, atque a statu viventium hic transiit ad statum patrum, degentium in altera vita.

Unde ex hac phrasi Theodoretus, Cajetanus, Lyranus et Pererius colligunt, primo, animam hominis esse immortalem; secundo, animas mortuorum non vivere solitarias, sed gregatim et socialiter, quasi in populo, sive in coelo sint, sive in limbo, uti erant tempore Abrahae; tertio, tam de malis, uti Roboam, Achaz et aliis, quam de bonis, dici: Dormivit cum patribus suis; sed fere de bonis tantum et justis, uti de Abraham, Isaac, Jacob, Mose, Aarone, dici: Congregatus est ad populum suum. Quarto, S. Augustinus, Quaest. CCLXVIII, Tostatus et Burgensis, per populum accipiunt societatem angelorum, ad quam congregatus sit Abraham aliique sancti patres. Verum simplicius et germanius Rupertus et alii, per populum accipiunt societatem justorum hominum, ad quam colliguntur justi morientes, sicuti de agris colligitur et congregatur matura messis in horreum. Quinto, notat Burgensis, in veteri Testamento legi: Congregatus est ad populum suum, id est, ad Heber, Noe, Abel, Seth, Adam, aliosque in limbo beatitudinem exspectantes; sed in novo Testamento, quo animae purae mox in coelum avolant, dici: Beati mortui qui in Domino moriuntur, etc. Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui.

Epitaphium Abrahae vide Ecclesiastici cap. XLIV, vers. 20, ubi sic ait: Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria, qui conservavit legem Excelsi, etc.

Addit Burgensis ante Abraham neminem e patribus descendisse ad limbum; sed Adam, Abel, Seth, Enos, Noe omnesque ante Abraham justos prius ad Purgatorium, ob sua venialia peccata quae fecerant: quia, inquit, de iis dicitur quod mortui sint; de Abraham vero primo omnium dicitur, quod congregatus sit ad populum suum, puta in limbo.

Verum non est improbabile. Abel enim obiit Martyr, ergo ivit ad limbum, non ad Purgatorium. Sic Noe fuit vir justus atque perfectus, imo cum Deo ambulavit. Iverunt ergo hi aliique ad limbum; non tamen dicuntur congregati ad populum suum, quia tunc necdum erat populus, et multitudo justorum in limbo; sed ipsi hunc populum morientes paulatim adunarunt et constituerunt. Cum enim occisus est Abel, nullus erat in limbo, sed ipse primus eo concessit.

Hic finitur tertia pars Geneseos, quae est a nativitate Abrahae usque ad mortem ejusdem, in qua et Pererius finit tertium suum tomum Comment. in Genesim.


Versus 11: Benedixit Isaac

Benefecit Isaaco, ditando eum.


Versus 14: Masma Quoque, et Duma, et Massa

Sunt nomina propria trium filiorum Ismaelis. Hebraei ea conjuncta proverbialiter usurpant, dicentes, masma, duma, vemassa. Quo volunt significare, multa audienda, tacenda et ferenda esse; quod Graeci dicunt ἀνέχου καὶ ἀπέχου. Masma enim hebraice auditum significat, duma silentium, massa tolerantiam. Quod Itali dicunt: Audi, vide, tace, si vis vivere in pace.


Versus 15: Thema

A quo civitas et regio Theman, ad meridiem Idumaeae, cujus rex fuit Eliphaz, amicus S. Job, qui inde Themanites dicitur.


Versus 17: Appositus Est ad Populum Suum

Ex hac phrasi colligunt Hebraei, Ismaelem post lusum et vexationem Isaaci, cum domo Abrahae ejectus esset, mentem et vitam mutasse, recte vixisse, ideoque salvatum esse. Vide dicta vers. 8.


Versus 18: Hevila

Regio est, non Indiae, sed sita prope desertum Sur, inter Aegyptum, Assyriam et Palaestinam; de qua cap. II, vers. 11. Posteri ergo Ismael omnem illum tractum, qui a sinu Persico usque ad Assyriam protenditur, possederunt, quae hodie putatur dici Cabana.

CORAM CUNCTIS FRATRIBUS, quia Ismael inter suos fratres, medius habitavit; habebat enim ab Occidente Isaacum, ab Oriente filios Ceturae.

CORAM CUNCTIS FRATRIBUS SUIS OBIIT. Pro obiit, hebraice est naphal, id est cecidit, q. d. Stantibus et viventibus, ac videntibus fratribus suis Ismael cecidit et obiit; idque nonnihil praemature, anno aetatis 137, cum alii parentes et fratres ejus diutius vixerint; Isaac enim vixit annos 180. Mortuus est Ismael post mortem Abrahae anno 48: natus est enim anno Abrahae 86. Abraham autem universim vixit annos 175. Alii sic exponunt, cecidit, scilicet sors ejus, q. d. Habitavit Ismael inter fratres suos, uti vertunt Septuaginta, Chaldaeus et Arabicus. Verum nulla sortis hic fit mentio. Unde Pagninus vertit, et mortuus est.


Versus 20: Bathuelis Syri de Mesopotamia

Q. d. Bathuel erat Syrus, oriundus ex illa Syriae parte, quae Mesopotamia dicitur. Pro quo nota primo: Syrus hebraice dicitur ארמי Arammi, quasi dicas Armenius; et Syria vocatur Aram, quasi dicas Armenia. Videtur ergo ex hac voce Hebraea, quod Syria latissime, ut mox dicam, patens, olim dicta sit Armenia, ab Aram filio Sem, nepote Noe, Gen. x.

Secundo, Syria apud priscos longe lateque patebat, ac multas regiones complectebatur, variis cognominationibus distinctas, ut patet II Regum cap. x, vers. 6 et 8.

Primo enim, regio in qua Damascus est sita, vocatur ארם דמשק Aram Dammesec, Syria Damasci.

Secundo, Syria in qua sita est Zoba, dicitur Aram, vel Syria Zoba. Est autem illa, quae inter Libanum et Antilibanum jacet, et corrupto vocabulo Hebraeo Zoba, Cava Syria, et a Graecis Coele, ob demissam a declivitate montium planitiem (id quod Hebraeis sonat Zoba), dicta est.

Tertio, ארם נחרים Aram naharaim, id est Syria duorum fluviorum, est Mesopotamia, quae et interamnis dicitur, quia inter Euphratem et Tigrim sita est. Eadem dicitur ארם פדן Aram padan, quasi dicas, Syria campestris. Padan enim lingua Ismaelitica significat agrum, seu regionem campestrem. Unde et Italiae fluvius nobilissimus, Padus dicitur, quia per planas regiones diu fluit. Sic Bathuel hic dicitur Syrus, quia Mesopotamius, puta oriundus ex Haran, urbe Mesopotamiae.

Quarto, est Syria Maacha; ita dicta est a Maacha, filio Nachor ex Reuma uxore, Gen. cap. XXII, vers. ult.


Versus 21: Deprecatusque Est

Hebraice est יעתר iethar, id est, multum et instanter precatus est, blanda et suavi prece amanter Deum demulcendo. Unde S. Chrysostomus censet Isaacum per 20 annos orasse pro sterilitate Rebeccae tollenda, ac vigesimo demum anno id impetrasse; nam Isaac duxit Rebeccam anno aetatis suae 40, ac demum anno 60 genuit ex ea Jacob et Esau. Ut et nos, inquit ipse homil. 49, aemulantes justum, assidui simus in divinis precibus, si quando aliquid a Deo petierimus. Si enim justus ille ita virtute praeditus, et tantam apud Deum gratiam habens, tantam prae se tulit constantiam et studium, continuo Deum orando, ita ut solveretur Rebeccae sterilitas: quid dicemus nos, qui tantis peccatorum oneribus premimur; sed et si parvo tempore studium aliquod et diligentiam exhibuerimus, torpescimus et resilimus, nisi statim exaudiamur, etc.

Nota. Sanctas mulieres Saram et Rebeccam (uti et Rachel et Annam) Deus ad tempus steriles esse voluit, ut doceret nos semen illud benedictum, puta Christum, ex Sara et Rebecca (uti et viros sanctissimos, Josephum ex Rachele, Samuelem ex Anna) non naturae viribus, sed ex mero Dei dono, per miraculum natum orbique datum esse. Ita S. Chrysostomus. Statuerat ergo Deus, ex Rebecca nasci Jacob et Christum, sed non nisi mediantibus causis secundis et obtinentibus id precibus Isaaci.


Versus 22: Collidebantur in Utero Ejus Parvuli

Septuaginta vertunt, ἐσκίρτων, quod S. Ambrosius vertit, exultabant; S. Augustinus, gestiebant; hebraice est, יתרצצו iitrotsetsu: quod S. Hieronymus vertit, calcitrabant; Aquila, confringebantur; Symmachus, ἐπάλαιον, id est colluctabantur, quasi palaestritae.

Hi ergo pueri invicem quassabant, trudebant et coarctabant, dum uterque gestit et nititur prior utero matris exire ac nasci, ut sit primogenitus.

Nota: Hoc certamen, et haec lucta parvulorum Jacob et Esau, non vi naturae, sed Dei nutu facta est, ad praesagium, quod Jacob et Esau nati, inter se colluctarentur et concertarent de primogenitura et primatu, ut patet vers. 23. Unde Jacob tenuit plantam Esau, quasi eum supplantare volens ne prior ex utero egrederetur. Ita Rupertus: Utriusque habitus, inquit, ostendit quis intus fuerit princeps duelli, videlicet Esau collisus a Jacob quasi fugere videtur, isque manu tenens pedem, insequentis ac terga devicta pulsantis schema praefert. Additque allegorice hac lucta Jacob et Esau, significari luctam Christianorum cum Judaeis.

Historia Scholastica, et S. Ambrosius, lib. IV De Fide, cap. IV, et S. Augustinus citatus a Dionysio Carthusiano (tamen hactenus in S. Augustino nihil tale reperi) putant hanc collisionem similem fuisse exultationi Joannis Baptistae in utero matris, ac proinde tam Jacob, quam Joannem Baptistam in utero matris esse sanctificatos. Confirmant hoc ex eo quod Apostolus Rom. IX, asserit Deum dilexisse Jacob, priusquam boni quidquam egisset, et cum adhuc esset in utero matris suae. Verum pari modo dicendum esset Esau esse sanctificatum in utero. Alia ergo fuit exultatio S. Joannis, alia collisio et colluctatio Jacob et Esau, alia quoque est mens Apostoli, uti dixi Rom. IX. Haec ergo illorum sententia caret fundamento, et temere asseri videtur.

Ita virorum illustrium vita et facinora ostentis et praesagiis saepe praesignificata sunt. Socrates vidit per somnum oloris pullum sibi in gremio plumescere, qui continuo exortis alis in altum evolans, suavissimos cantus edidit: hic scilicet erat Plato, Socratis discipulus, qui inter Philosophos sapientia et facundia emicuit. Unde postridie cum Plato Socrati a patre commendaretur: Hic est, inquit, cycnus quem vidi. Testis est Laertius in Platone.

S. Dominici mater gravida visa est sibi in quiete, continere in utero catulum ore praeferentem facem, qua, editus in lucem, orbem terrarum incenderet. Quo somnio significabatur fore ut S. Dominicus splendore sanctitatis ac doctrinae homines toto orbe inflammaret.

S. Thomas Aquinas adhuc infans chartam versans, imo comedens, significabat quam studiosus foret adultior factus.

Ex ore S. Ephrem pueri visa parentibus prodire vitis, quae omnem circumcirca regionem repleret, significabat quantum se sparsura esset ejus doctrina et virtus.

PERREXITQUE UT CONSULERET DOMINUM in monte Moria per Melchisedech. Ita Eusebius, Gennadius, Theodoretus et Diodorus. Sic et Chrysostomus homil. 50, ait Rebeccam per sacerdotem Deum consuluisse, et per eumdem responsum a Deo accepisse. Unde addit: Vide quanta et tunc erat sacerdotum dignitas.

Secundo, Paraphrastes Hierosolymitanus, et Hebraei vertunt: Abiit ut peteret misericordiam in domo ubi concionabatur Sem. Sem enim filius Noe adhuc vivebat: mortuus est enim cum Jacob annum ageret quinquagesimum. Porro putant Hebraei Melchisedech fuisse Sem: et sic haec eorum expositio cum prima Eusebii coincideret.

Tertio, facillime et planissime Theodoretus, Diodorus et Procopius censent Rebeccam, animo consternatam ad vicinum et domesticum altare ivisse, ibique Deum orasse, qui per angelum respondit id quod sequitur: Duae gentes in utero tuo sunt, et major serviet minori. Ex quo intellexit Rebecca, quod Jacob praeferretur Esau, eique primogenituram et benedictionem paternam.


Versus 23: Duae Gentes

DUE GENTES, — duo filii, qui erunt patres et capita duarum gentium, puta Judaeorum et Idumaeorum, sibi invicem adversantium. Vide Amos 1, vers. 11.

MAJOR SERVIET MINORI. — Primogenitus Esau serviet minori Jacobo, non in sua persona (hoc est enim nusquam factum legimus, imo potius Jacob submisit se Esau), sed in suis posteris. Judaei enim posteri Jacobi, soli quasi haeredes Abrahae possederunt terram promissam Chanaan, et beneficiis Dei locupletati sunt, eisque servierunt Idumaei, posteri Esau, tempore Davidis et Salomonis, ut patet II Regum cap. viii; et licet postea jugum excusserint, rursum tamen ab Hyrcano subjugati, circumcisionem receperunt, et in unam gentem cum Judaeis coaluerunt, teste Josepho, lib. XIV Antiquit. cap. xvii. Unde Plinius et alii subinde Idumaeos cum Judaeis confundunt.

Allegorice, Judaei, licet antiquiores sint, servient et postponentur in Ecclesia, gratia et salute Christianis, perinde ac lex vetus servivit novae, Rom. cap. ix, vers. 10.

Tropologice, mali tyranni serviunt bonis Martyribus, quia sua persecutione, crucibus et tormentis parant et fabricant eis coronas aeternas. Adde, saepe mali bonis in hac vita subjicientur: verum certo, et semper eis subjicientur post diem judicii; tunc enim justi judicabunt nationes, et dominabuntur populis. Ita S. Augustinus, serm. 78.

Secundo, in justis major servit minori, id est, caro servit spiritui, et vitia cedunt virtutibus, ait Origenes.

Tropologice, Esau repraesentat improbos, ob duodecim analogias, inquit Pererius.

Prima est, Esau fuit prior et honorabilior apud homines, Jacob vero apud Deum: sic mali in hac vita excellunt bonis naturae, ingenii, prudentiae, nobilitatis, roboris, pulchritudinis, opum, ab hominibus coluntur, cum apud Deum sint inglorii et ignobiles; contrarium prorsus est in bonis.

Secunda est, quod major serviet minori; ita sane mali in hoc mundo videntur dominari bonis, sed revera serviunt ipsis, et ipsorum gloriae ac coronae, uti dixi.

Tertia, collisio Jacob et Esau significat luctam et pugnam assiduam, quae est inter malos et bonos.

Quarta, Esau prior egreditur, sed Jacob ejus tenet calcaneum: ita impiorum priora sunt laeta et prospera, sed extrema sunt luctuosa et funesta in aeternum.

Quinta, Esau erat totus hispidus, quod significabat ejus mores asperos, ferocem animum, versutum ingenium, libidinosum affectum: tales sunt impii.

Sexta, Esau erat venator et agricola: sic impii toti terrae et terrenis bonis inhiant.

Septima, Esau vili lenticula vendidit primogenituram: ita impii jus adoptionis filiorum Dei, et spem vitae aeternae commutant cum vilissimis bonis.

Octava, Esau hoc damnum suum parvipendit: sic reprobi amissionem gratiae divinae, et gloriae caelestis pro nihilo ducunt.

Nona, Esau ducens uxores Chananaeas graviter parentes offendit: ita mali, dum improbis sociis agglutinantur, Deum et Ecclesiam graviter offendunt.

Decima, sensit tandem Esau sua mala et damna, et ingemuit, flevit, paenituit, sed irrita et cassa poenitentia: similem poenitentiam agunt reprobi Sap. v.

Undecima, Esau oderat Jacob, eumque persequebatur: ita mali bonos persequuntur.

Duodecima, Isaac diligebat Esau, quia ex ejus venatione comedebat; Rebecca vero amabat Jacob simpliciter et absolute, quia bonus et sanctus erat: ita mali non sunt diligendi nisi secundum quid, quia eorum opera artificialia, et inventa corporalia reipublicae utilia sunt; at electi et sancti, uti magni sunt et honorati coram Deo, ita simpliciter amandi et honorandi.


Versus 25: Et Totus in Morem Pellis Hispidus, Vocatumque Est Nomen Ejus Esau

Infantes nasci solent glabri; at Esau toto corpore hispidus natus est, Dei nutu, ut ejus agrestis et aspera indoles, mores et vita futura praesignaretur.

Esau ergo nascens, non tam infans, quam vir perfectus sua pilositate et hirsutia videbatur, indeque dictus est Esau, quasi asui, id est, perfectus factus et perfectus: erat enim hispidus instar viri perfecti; secundo, inde quoque dictus est Seir, id est pilosus. Tertio, dictus est Edom, id est rufus, tum a colore rufo, tum potius a coctione rufa, pro qua vendidit primogenita sua Jacobo, ut patet vers. 30. Ita S. Hieronymus in Abdiam, Cajetanus, Oleaster, et Pererius.

Rursum S. Hieronymus in Amos cap. ii, vers. 9: Ex cujus (quercus) vocabulo Philo vir disertissimus Hebraeorum, Esau appellatum putat droinon, id est, quercinum et roboreum, licet et Esau possit noema, id est factura, intelligi, ut ad mala opera referatur. Verum quomodo a quercu dictus sit Esau, non video; quercus enim hebraice vocatur ela, non Esau, nisi forte Philo derivet Esau.

PROTINUS ALTER EGREDIENS, PLANTAM FRATRIS TENEBAT MANU. — Situs hic erat quasi volentis praecedere, aut simul cum fratre ex utero egredi, quasi prae illo, aut certe cum illo niteretur occupare jus primogeniturae. Non naturaliter, sed Dei nutu et dispositione hoc factum est. Vide dicta vers. 22.

ET IDCIRCO APPELLAVIT (Isaac pater, cujus erat proli indere nomen) EUM JACOB. — Jacob enim idem est, quod supplantator, ut patet cap. xxvii, vers. 36, vel tenens plantam. (Ekeb enim plantam significat), itaque decipiens et supplantans.

Allegoriam habet Eucherius lib. II, cap. xlvi, scilicet Jacob est Christus, qui supplantavit Esau, id est Judaeos.


Versus 27: Agricola

Septuaginta agroikos, id est agrestis; hebraice est, Esau erat vir agri, id est, assidue et libenter versabatur in agro, procul ab urbe, raro domi, fere in campis degens.

VIR SIMPLEX. — Hebraice est tam, quod Septuaginta vertunt aplastos, id est, non fictus, quasi dicas, sine fuco et dolo; Symmachus vertit, atomos, id est, sine crimine; Aquila, aplous, id est non duplex, sed simplex; proprie tam idem est, quod rectus, innocens, integer, perfectus; radix enim tamam, significat perficere, consummare.

Vir simplex ergo est vir integer, qui uni Deo et virtuti intendit, non per multa avia subinde et illicita vagatur. Sic Job dicitur vir simplex. Itaque simplicitas haec, non prudentiae, sed dolo et falsitati opponitur; estque simplicitas haec veritas, puritas, sinceritas et innocentia animi, falsitatis, simulationis et peccati expers, et impermixta, inquit S. Chrysostomus. Sic Cicero, lib. II De Finibus: Vera, inquit, diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia; tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, perjurium, malitiam, injuriam. Hac simplicitate Jacob a Deo obtinuit omnem prosperitatem, ut merito illi tribuatur hoc emblema: Prudens simplicitas, densa felicitas.

HABITABAT IN TABERNACULIS, — domi se continebat. Ita Septuaginta. Veterum enim maxime patriarcharum, domus erant tentoria, sive tabernacula, q.d. Jacob domi vitae quietae, domesticis officiis et culturae animi sui vacabat. Ita Cajetanus.

Recte Hesiodus dixit: Melius est esse domi, damnosum vero est foris vagari. Hebraei, apud Lyranum, per tabernacula intelligunt scholas, quas frequentabat Jacob ad discendum sapientiam et Dei timorem. Una, inquiunt, erat schola Melchisedech sive Sem, secunda Heber, tertia Abrahae. Unde Chaldaeus vertit: Jacob erat vir integer et minister (auditor) domus doctrinae, quae non alia est quam schola. Quae si vera sint, vide quam antiquae sint scholae et gymnasia. Talis fuit et tempore Josue cap. xv, vers. 15, Cariat sepher, id est urbs litterarum, quasi dicas, Academia. Vide de antiquitate et origine singularum Academiarum, Middendorpium.

Tropologice S. Gregorius, lib. V Moral. cap. vii: Pii, inquit, a distractionibus ad mentis secreta se restringunt, et ibi quasi in tranquillitatis sinu requiescunt; haec sunt piorum tabernacula.


Versus 28: Rebecca Diligebat Jacob

Quia Jacob quietior, placidior, suavior erat quam Esau, et quia a Deo Rebecca audierat vers. 23, illum praeferendum esse fratri seniori.


Versus 29: Pulmentum

Lentis, ut patet vers. 34. Fuit haec lenticula Aegyptia, inquit S. Augustinus in Psalm. XLVI, quae sapida et suavis est, teste Athenaeo lib. IV, et Gellio lib. XVII, cap. viii.

Vocatur hic cibus pulmentum, quod in modum pultis factus esset: sicuti enim fit puls ex oryza, pisis, fabis, ita et ex lente. Adde, quodvis obsonium dici pulmentum: primus enim cibus veterum, etiam Latinorum, fuerunt pultes, teste Plinio lib. XVIII, cap. viii; unde et prisci Romani pultiphagi sunt dicti: inde quivis cibus dictus est pulmentum.


Versus 30: Da Mihi de Coctione Hac Rufa

Suaviter rubente, forte quia croco, coriandro similive condimento erat tincta; sic enim Zeno lenticulae Alexandrinae coriandri grana, quae rufa sunt, misceri jubebat. Hebraea indicant nimiam aviditatem et gulam Esau: habent enim: Obtege me, obrue me, imple me, de rufo, rufo isto. Doctiores enim Hebraei haliteni, deducunt a radice ata, quae obtegere et obruere significat.

EDOM, — id est rufus, rubicundus, sanguineus, ut dixi vers. 25.


Versus 31: Vende Mihi Primogenita Tua

Vende to protokeion, id est jus primogeniturae tuae.

Quaeritur hic primo, quodnam fuerit jus primogeniti in lege naturae. Respondeo fuisse quadruplex. Primum erat, quod primogenitus erat princeps fratrum, eorumque quasi pater et dominus, adeo ut coram eo se fratres inclinarent, ut patet cap. xxvii, vers. 29, et cap. xxxii et xxxiii; succedebat enim primogenitus in patriam dignitatem. Et hoc est quod ait Isidorus Pelusiota in Catena, primogenitos successisse in regnum, et in patriarchalem dignitatem.

Secundum erat, quod in divisione haereditatis paternae, singuli fratres singulas partes, primogenitus vero duplices accipiebat, ut patet Deut. xxi, 17. Ita Theodoretus.

Tertium erat, quod post diluvium, primogenitus erat sacerdos familiae; unde et in lege Mosi, Levitae, loco omnium primogenitorum Israelis, fuerunt electi ad sacerdotium, Num. III, vers. 12. Rursum, primogeniti parentibus in pontificatu succedebant, ut patet Num. xx, 28. Ita S. Hieronymus, Rupertus, Tostatus et Eucherius cap. xliv.

Quare Hebraei, et ex eis Eucherius, sic explicant: Vende mihi primogenita, id est, vende mihi vestem tuam sacerdotalem (ac consequenter ipsum sacerdotium), qua de more induti primogeniti, quasi sacerdotes, victimas solent offerre Deo: adduntque, hac veste Rebeccam induisse Jacobum, cum ipse fratri suo Esau patris benedictionem suffuratus est, Genes. xxvii, 15. Fuit tamen hoc jus sacerdotii aliquibus non primogenitis concessum, uti Abrahamo, idque ex singulari Dei dispositione et electione: quia Abraham fidelis fuit, et pater fidelium, cum caeteri fratres ejus infideles et idolatrae fuisse videantur.

Quartum erat, quod pater moriens peculiariter primogenito benedicebat, ut patet cap. xxvii, vers. 4: quae benedictio magni tum aestimabatur, magnique saepe erat valoris et efficaciae apud Deum.

Addit Abulensis et Lipomanus quod primogenitus in solemnitatibus et conviviis publicis solebat benedicere fratribus et nepotibus, quasi junioribus. Verum id nusquam diserte expressum est.

Quaeritur secundo, an peccarit Esau vendendo, Jacob emendo jus primogeniturae.

Nota: Jus primogeniturae primario temporale erat: erat enim jus praeeminentiae inter fratres, et jus ad duplicem portionem haereditatis. Secundario tamen habebat annexum jus spirituale, scilicet jus sacerdotii, et jus ad benedictionem patris.

Cajetanus putat Esau tantum peccasse gula, eumque tantum vendidisse primogenituram, quatenus ea quid temporale erat, sicut modo quis licite vendit calicem consecratum, si calicem tanti quanti in se valet vendat, nec plus exigat ratione consecrationis.

Dices, quomodo ergo Apostolus, Hebr. cap. XII, vers. 16, vocat Esau profanum? Respondet Cajetanus, quia Esau materialiter profanus erat, vendens tam vili pretio primogenituram, cui res tam sancta annexa erat, quam ipse parvipendebat, sicuti profanus esset et vocaretur, qui calicem consecratum venderet pro offa aliqua delicata.

Verum dico primo: Esau peccavit primo, gula; secundo, sacrorum contemptu, quia primogenituram, cui erat annexum jus sacerdotii, tam vili esca vendidit; tertio, videtur peccasse simonia, quia jus primogeniturae totum, ac consequenter jus sacerdotii, quod spirituale erat, vendidit; ideo enim ab Apostolo Hebr. xii, vocatur profanus: profanus enim proprie et formaliter nemo est, nisi qui rem sacram vendendo aut polluendo violat et profanat. Peccavit ergo Esau, quia ventrem virtuti, cibum honori, gulam sacerdotio et benedictioni praetulit.

Dico secundo: Jacob emendo jus primogeniturae Esau, non peccavit. Primo, quia intendit tantum emere jus primarium primogeniturae, quod temporale erat et vendibile; sicuti vendi et emi potest ager, cui est annexum jus patronatus, ait Lipomanus.

Dices: Saltem Jacob peccavit injustitia, quia rem tantam tam vili pretio emit. Respondeo, non peccasse, quia Esau, volens et sciens, rem tantam vili vendere voluit, quia illam contempsit, ut patet vers. 34. Volenti autem et scienti, imo rem suam prodigenti et contemnenti non fit injuria.

Secundo, non peccavit Jacob emendo hoc jus; quia doctus a matre sciebat, hoc jus Dei dispositione et dono ad se pertinere, et ab Esau ad se esse translatum. Rebecca enim id ab angelo audierat vers. 23. Rursum, idipsum illa indicavit Jacobo, ut satis colligitur ex eo quod, cum ipsa, cap. xxvii, audacter incitaret Jacobum ad praeripendam fratri benedictionem, Jacobus non se excusavit titulo injustitiae, quasi non sibi, sed fratri, utpote primogenito, debita esset haec benedictio; quod utique fecisset, nisi contrarium docente matre scivisset: erat enim vir justus, et timoratae conscientiae; sed tantum objecit periculum paternae indignationis, si pater suam fraudem rescisceret.

Hanc autem Dei revelationem, dispositionem et translationem primogeniturae ex Esau in Jacob, nec Jacob, nec Rebecca hucusque revelare ausi sunt, vel ipsi Esau, verentes ejus indignationem, vel ipsi Isaac, ne eum moerore afficerent: Isaac enim unice amabat Esau. Nunc ergo Jacob occasionem nactus vindicandi confirmandique juris sui, per spontaneam fratris cessionem, ob coctionem rufam, sibi a fratre hac conditione datam, eam non neglexit, sed acceptavit. Non ergo Jacob proprie hic rem fratris emit, sed rem suam astu ab injusto possessore extorsit. Unde quod ait: Vende, idem est ac da, trade, imo redde jus mihi debitum. Vide Cajetanum, II II, Quaest. C, art. 4.


Versus 32: En Morior

Necessitatem praetexit Esau suae aviditati et gulae: nam gula et contemptu primogeniturae eum peccasse patet vers. 34. Non enim dubium est, in tam divite Isaaci domo, filium Esau panem, carnes aliosque cibos, quibus vesceretur, habere potuisse. Fragrantia ergo, color et cupiditas lentis, quam coxerat Jacobus, tanta fuit in Esau, ut moriturum se diceret, nisi protinus illa daretur. Ita Cajetanus et Pererius. Vide de gulae speciebus et damnis S. Gregorium XXX Moral. cap. xxvii.


Versus 33: Jura Ergo Mihi

Quod mihi cedas jus primogeniturae, eoque pacifice me frui permittes.


Versus 34: Abiit Parvipendens

Nota obstinationem et impoenitentiam Esau; secundo, perfidiam et perjurium ejusdem: ideo enim parvipendit se jus hoc vendidisse, quia non habebat in animo suum contractum, hic juramento firmatum, servare. Unde de facto sine ullo scrupulo, jus hoc sibi reipsa vindicare voluit, perinde ac si illud non alienasset, nec cessisset Jacobo.

Tropologice, magis profani et viles quam Esau, sunt peccatores, qui pro vili esca, aut honoris vanitatisque illecebra Deum offendunt. Itaque diabolo, non tantum animam, sed et Dei gratiam jusque ad haereditatem caelestem divendunt: hoc enim est jus primogeniturae Christi et Christianorum, quod Christus unigenitus eis sua morte et sanguine comparavit, atque in baptismo nascentibus, sibi eos inserendo, consignavit.

Recte ergo ait Sapiens Proverb. vi, 26: Pretium scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. Rursum, Antonius in Melissa, parte I, serm. 16: Daemon, inquit, ait: da mihi praesentia, Deo futura; mihi juventutem, Deo senectam; mihi voluptates, illi corpus inutile. O quantum tibi periculum, quanti casus inexpectati imminent!

Quocirca S. Chrysostomus, homil. 50: Haec, inquit, audientes discamus nunquam negligere dona a Deo nobis data, neque perdere magna propter parva et vilia. Quare enim, dic mihi, proposito regno caelorum, bonisque illis ineffabilibus, ita in divitiarum cupiditatem insanimus, et momentanea et quae saepe non usque ad vesperam permanent, perpetuis semperque duraturis praeferimus? Et quid hac amentia deterior esse possit? Quando et illis privamur ob nimium in ista amorem, et nunquam his pure frui possimus.