Cornelius a Lapide

Genesis XXVI


Index


Synopsis Capitis

Isaac hic de novo instituitur haeres promissionum fidei, puta Chananaae, tentationum quoque ac peregrinationis Abrahae. Primo ergo Deus apparet, et benedicit Isaaco, eumque ditat; unde secundo, vers. 14, invident ei Geraritae, puteosque ejus obstruunt. Tertio, vers. 24, rursum in Bersabee Deus Isaaco promissiones patri factas iterat, ibique Isaac faedus init cum Geraritis. Quarto, vers. 34, Esau uxores Hetheas ducit.


Textus Vulgatae: Genesis 26:1-35

1. Orta autem fame super terram, post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara. 2. Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra, quam dixero tibi. 3. Et peregrinare in ea, eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. 4. Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli: daboque posteris tuis universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, 5. eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caeremonias legesque servaverit. 6. Mansit itaque Isaac in Geraris. 7. Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est; timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. 8. Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. 9. Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. 10. Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens: 11. Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. 12. Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum, benedixitque ei Dominus. 13. Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est: 14. habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini, 15. omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: 16. in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. 17. Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerarae, habitaretque ibi, 18. rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philistiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. 19. Foderuntque in Torrente, et repererunt aquam vivam. 20. Sed et ibi jurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua: quam ob rem nomen putei, ex eo quod acciderat, vocavit Calumniam. 21. Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum, Inimicitias. 22. Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. 23. Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, 24. ibi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui, noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. 25. Itaque aedificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum; praecepitque servis suis ut foderent puteum. 26. Ad quem locum cum venissent de Geraris, Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, 27. locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? 28. Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus faedus, 29. ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet; sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. 30. Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum, 31. surgentes mane, juraverunt sibi mutuo, dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. 32. Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. 33. Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in praesentem diem. 34. Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: 35. quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.


Versus 1: Abimelech

ABIMELECH, — non ille tempore Abrahae, de quo cap. xxi, ut volunt S. Augustinus, Josephus et S. Chrysostomus; sed alius, forte filius ejus; ille enim centum annis fuit ante hunc: regnavit enim antequam nasceretur Isaac, qui jam erat fere centum annorum, ut colligitur ex vers. 34. Ita Abulensis, Pererius et alii. Videtur ergo Abimelech fuisse nomen commune regum Palaestinorum, uti Pharao, et postea Ptolemaeus, commune fuit nomen regum Aegypti, et Caesar Romanorum Imperatorum. Ita Procopius, Diodorus et Hieronymus, lib. IX in Ezech. Unde et teste Procopio et Diodoro, Abimelech hebraice significat patrem regem, quasi dicas, Pater patriae. Rex enim suis subditis debet esse pater, unde et Romani suos Imperatores vocabant patres patriae.


Versus 5: Voci Meae

VOCI MEAE, — praecepto meo de immolando filio. Stimulat Deus Isaacum, mentione obedientiae patris, ut videns eam ita in se remunerari, eamdem imitari, imo superare contendat, itaque ampliorem mercedem a Deo consequatur. Ita S. Chrysostomus.

Versus 5: Caeremonias

CEREMONIAS, — tum propriam circumcisionis, tum alias omnibus communes, quas Deus in lege naturae instituit, quibusque coli voluit. Habuit enim lex naturae, uti et Mosis et Christi suos ritus, sua sacra et sacramenta.


Versus 7: Soror Mea Est

SOROR (cognata) MEA EST. — Vide dicta cap. xx, vers. 12.


Versus 8: Vidit Eum Jocantem cum Rebecca

VIDIT EUM JOCANTEM CUM REBECCA. — Judaei impuri jocum hunc intelligunt copulam conjugalem. Sed apage hos cynicos! quis credat Isaac publice et spectante rege, tam inverecundum, lubricum et cynicum fuisse? Dico ergo, pro jocantem hebraice est metsachek, id est, ridentem, vel ludentem cum Rebecca, eo modo quo maritus castus et gravis subinde cum uxore honeste jocari, ridere et ludere solet: quod cum alia facere non auderet, quia non deceret.


Versus 10: Induxeras Super Nos Grande Peccatum

INDUXERAS SUPER NOS GRANDE PECCATUM, — occasiones dedisses grandis peccati. Pro peccatum hebraice est ascham, quod significat, primo, peccatum ex ignorantia admissum: unde Septuaginta vertunt agnoian, ignorantiam; secundo, poenam et desolationem ob tale peccatum inflictam: utroque modo hic capi potest.


Versus 11: Morte Morietur

MORTE MORIETUR. — Nota hic antiquam et primam in adulteros legem et poenam mortis; quae non videtur hic primo ferri, sed prius in genere lata esse, hic vero tantum applicari et intentari iis violatoribus Rebeccae. Eadem mortis poena Deus postea, per legem Mosis, adulteros mulctavit.

Est enim adulterium grave scelus, quod Deus vindicat non tantum principes, sed et subditos puniendo. Ita ob Paridis cum Helena adulterium Troja et regnum Trojanum interiere. Ita ob Tarquinii adulterium cum Lucretia, reges a Romanis in aeternum ejecti sunt. Ita David peccans cum Bethsabee gravissime punitus est, ut patet II Regum XII, 10: qua de re plura cap. xxxviii, vers. 24.


Versus 12: Sevit

SEVIT, — in agro non proprio, sed a Geraritis conducto: nec enim Abraham, nec Isaac, nec Jacob possederunt agros aut domos in Chanaan, sed continuo in ea peregrinati sunt. Videmus hic Isaac et Sanctos non otiari, esto scirent se adeo benedicendos, Deumque id promisisse; sed eo fortius laborant, ne tentent Deum. Sic Isaac seminat, et sementi benedicit Deus.

Versus 12: Invenit Centuplum

INVENIT (non caeteri, sed ipse) IN IPSO ANNO (sterilitatis) CENTUPLUM. — Unde patet hanc tantam messem, non per sationem, nec per agrorum fertilitatem, sed per miraculum, Dei beneficio, obtigisse Isaac; ut videlicet ex uno modio a se seminato, meteret centum modios. Sic Plinius, lib. XVIII, cap. xi, fertilissimum triticum vocat centigranum. Hebraice ad verbum, et invenit centum modios. Ita Pagninus, Vatablus et alii. Scheorim enim per schin significat modios; Septuaginta et Arabici legentes seorim per sin vertunt, invenit centuplicatum hordeum.

Tertio, alii vertunt, invenit centum aestimationes, id est, centies tantum quantum aestimaverat; radix enim scaar significat cogitare, aestimare. Unde Chaldaeus vertit, invenit centuplum quam aestimaverat.

Versus 12: Sensus Tropologicus

Tropologice, uberrima terra est paupertas, in qua si seras, centuplum recipies; hoc est enim quod ait Christus, Matth. xix, 29: «Omnis qui reliquerit domum vel fratres, etc., aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.» Huc alludens S. Hieronymus, epist. 26 ad Pammachium, sic ait: «Centuplicato faenore Christi promissa redduntur: in tali Isaac quondam agro severat.» Merito ergo canit B. Nazianzenus in Carm.:

Felix qui Christum fortunis omnibus emit.

Et S. Augustinus, serm. ult. De Diversis: «Quid est gloriosius homini, quam sua vendere, et Christum emere?»

Versus 12: Benedixitque Ei

BENEDIXITQUE EI, — id est, benedixerat enim ei Deus, scilicet eum locupletando. Ita Vatablus. Vau enim Hebraeorum copula, saepe est causalis; et praeteritum perfectum Hebraei saepe sumunt pro plusquam perfecto, q. d. Non caelum, non terra, non agri, haec bona dabant Isaaco, sed benedictio Domini, quae sola divites facit.

Versus 12: Deus Benedicit Labori Agricolarum

Adde tamen Deum Isaaco benedixisse, quia strenue laborabat colebatque agrum: agricolarum enim labori se inserit et benedicit Deus. Cum apud Romanos prisci dictatores et senatores agrum colebant quinque jugerum, abunde sufficiebat proventus toti familiae alendae; postquam famulis usi, per eos agros coluerunt, maxima latifundia non suffecerunt: illi sponte sua faciebant et diligenter, hi frigide et pene coacti; unde terra indignata non reddebat ita laborantibus gratiam. Illustre est quod de C. Furio Cresino scribunt, qui cum ex parvo agello multo largiores fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia magna erat, ceu fruges alienas pelliceret veneficiis. Quare a Sp. Albino Curule die dicta, metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit, et adduxit filiam validam, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos; postea dixit: «Veneficia mea, Quirites, haec sunt, nec possum vobis ostendere, aut in forum adducere lucubrationes, vigilias et sudores.» Ergo omnium sententiis absolutus est. Ita est sane: fructus agri non impensa, sed cultura constat, et ideo fertilissimum in agro oculum domini ac pedem esse dixerunt; oculus enim domini impinguat equum, pes domini impinguat agrum.

Versus 12: Documentum Morale

Moraliter nota, Isaac, quia Deo jubente mansit in Geraris, hinc ibi a Deo locupletatus est: ita ubicumque quis manserit Dei voluntate et jussu, ibi a Deo benedicetur et prosperabitur. Notent hoc Religiosi, nec stationes sibi assignatas mutare velint.


Versus 15: Puteos Obstruxerunt

PUTEOS OBSTRUXERUNT. — Ita allegorice haeretici Catholicis invidentes, puteos catholicae doctrinae, puta S. Scripturam et traditiones, ipsaque Sacramenta et sacra suis haeresibus et sordibus obstruunt, ait Origenes.


Versus 16: Recede a Nobis

RECEDE A NOBIS. — Vide hic quam non sit confidendum in favore regum aut populi, quamque invidia sit timida et suspicax: per illam enim expellitur hic Isaac. Deus tamen aliis de causis eum peregrinari voluit: primo, ut probaretur ejus fides et virtus; secundo, ut etiam in aliis locis Deus ipsius pietate et sancta conversatione glorificaretur; tertio, ut doceret Sanctos nulli loco, imo nullis terrenis rebus affixos esse debere, sed semper paratos omnia propter Deum relinquere, si casus id exigat.

S. Chrysostomus, homil. 52: «Dicit, inquit, rex peregrino: Abi a nobis, quia potentior factus es nobis. Et vere potentior erat, supernum praesidium habens in omnibus, dexteraque Dei munitus. Quo igitur abigis justum? ignoras quod quocumque eum ire coegeris semper erit in his quae Domini sui sunt? Non docuit te rerum experientia, quod Dei manus est quae illustrem facit et conservat justum? Quare igitur abigendo justum erga Dominum ingratitudinem declaras? Et neque magna viri mansuetudo tuam domare potuit invidiam, sed victus invidiam opere comples, et iterum migrare eum cogis, qui in nullo te laesit. Nescis quod licet in ipsissimam solitudinem eum fugaris, habebit tamen potentem Dominum, qui se juvare, et multo clariorem facere novit? Nihil enim fortius, quam frui superno praesidio, sicut nihil infirmius quam eo destitui.»


Versus 18: Fodit Alios Puteos

FODIT ALIOS PUTEOS. — «Fodit,» id est, eruderavit et expurgavit. Erant enim jam ante effossi ab Abraham, sed ab invidis Geraritis injecta humo oppleti. Maluit Isaac veteres patris puteos eruderare, quam novos fodere, primo, quia certus erat illic esse venam aquae; secundo, ad minuendam invidiam Geraritarum, cum tantum repeteret et renovaret puteos, quos illi patri suo jampridem concesserant; tertio, ut ita gratam patris memoriam, labores et opera recoleret ac veneraretur; unde et priora nomina, a patre puteis imposita, Isaac revocavit et renovavit. Ita Delrio.

Versus 18: Sensus Tropologicus

Tropologice, quomodo daemon puteum animae per tentationum cogitationes obturet, et quomodo is exhauriendus et eruderandus sit, vide apud S. Gregorium, lib. XXXI Moral., cap. XXII.


Versus 19: In Torrente

IN TORRENTE. — Torrens per metonymiam vocatur ipse alveus siccus, qui in hieme aqua pluvia impletur et exundat, fitque torrens, sed in aestate siccitate exarescit: in eo ergo fodit Isaac puteum, invenitque aquam vivam, id est, scaturientem, fontanam et perennem; in alveis enim et vallibus, locisque demissis facilius et citius invenitur aqua viva et fontana, quam in montibus et locis excelsis; videmus enim in vallibus ad tertium, vel quartum pedem fodiendo, exsilire aquam, fierique puteos, qui in montibus ad centum, imo ducentos pedes (ita enim profundi sunt) efodi debent.


Versus 20: Nostra Est

NOSTRA EST, — quia eam effodistis in agro et fundo nostro. Sed hoc injuste objectant, quia illorum voluntate, scientia, conniventia et consensu Isaac foderat hunc puteum: ideo vocavit hunc puteum «Calumniam,» quia in fossione hujus putei, calumniam hanc irrogarunt ei Geraritae. Pro calumniam hebraice est escec, quod per schin significat calumniam; item oppressionem, fraudem et injustitiam, ut vertunt Septuaginta. Per sin vero significat contentionem, jurgium, ut vertit Vatablus et Chaldaeus. Vide hic mansuetudinem Isaaci calumniam patientis, dissimulantis, abeuntis, suisque aemulis benigne et placide respondentis. Vide et quomodo Deus Isaaco suisque amicis dulcia amaris permisceat, et infundat dulce amarum. «Nihil, inquit S. Chrysostomus, homil. 52, hic contendit justus, neque obluctatur, sed etiam pastoribus cedit. Haec enim vere mansuetudo est, non quando quis offensus a potentioribus mansuete fert, sed quando quis ab his etiam qui inferiores putantur, offensus cedit.»


Versus 22: Latitudo

LATITUDO. — Hebraice rechobot, id est latitudines, q. d. Hic puteus latam, liberam et immunem a Geraritarum invidia, abundantemque nobis nostrisque pecoribus dabit adaquationem, ideoque vocetur «Latitudo.» S. Chrysostomus legit latifundium. «Propter hoc, inquit, latifundium voco, quia dilatavit Dominus et auxit nos super terram. Vidisti piam mentem, quomodo non facta mentione tam atrocium difficultatum quae obstiterunt, bonorum tantum meminit, et pro illis gratiam Deo offert. Nihil enim tam gratum Deo, ut anima grata et gratias agens. Nam cum innumeris beneficiis quotidie omnes nos prosequatur, nihil tamen aliud a nobis exigit, quam gratiarum actionem, ut illa ad ampliora danda provocetur,» uti hic provocatus est ad ostendendum se Isaaco, eique benedicendum. Unde subdit: «Noli timere, quia ego tecum sum; ideo et invictus eris, et infestantibus potentior, et invadentibus fortior, et tantam tui curam habebo, ut invidiosus illis sis futurus.» Hinc et praemisit: «Ego sum Deus Abraham patris tui, ostendens quomodo sibi vindicaverit et proprium fecerit patriarcham, ita ut dignatus sit se vocare Deum Abrahae. Et Dominus orbis ac conditor, unius hominis Deum se dicens, non concludit et abbreviat suum dominium, sed magnam in illum suam benevolentiam monstrat.»


Versus 24: Ego sum Deus Abraham patris tui

EGO SUM DEUS ABRAHAM PATRIS TUI, — q. d. Omnes quidem creaturae meae sunt, sed tamen unus Abraham apud me plus valet, quam omnes alii: vide ergo, o Isaac, ut patrem tuum imiteris.

«Ita,» inquit, «eum mihi feci proprium, ut apud me tanti computetur, quanti alii omnes. Igitur propter patrem tuum multiplicabo semen tuum.» Haec S. Chrysostomus.

Versus 24: Moraliter

Disce hic quam bonum sit esse amicum Dei; secundo, quod Sancti in perpetua memoria sint apud Deum; tertio, Deum prolibus benedicere ob sanctos parentes; quarto, quid honoris debeamus Sanctis, quos Deus sic honorat.


Versus 25: Extendit tabernaculum

EXTENDIT TABERNACULUM, — ut ibi figeret sedem et domicilium.

Versus 25: Ut foderent

UT FODERENT, — ut refoderent et eruderarent puteum, olim ibidem a patre Abrahamo effossum, puta puteum Bersabee, uti sequitur. Nota hic constantiam et magnanimitatem Isaaci, qui fortiter fert invidorum insultus, eisque cedit, sed ita ut segnior non efficiatur, quin alibi se suaque strenue promoveat.


Versus 26: Ochozat amicus illius

OCHOZAT AMICUS ILLIUS. — Chaldaeus et Vatablus Hebraeum Ochozat accipiunt quasi appellativum; unde vertunt, et coetus amicorum ejus. Verum melius Septuaginta et Noster accipiunt Ochozat quasi nomen proprium.

Versus 26: Paranymphus regis

AMICOS. — Septuaginta, paranymphus regis Abimelech: illi enim maximi sunt amici alicujus, qui in nuptiis ejus sunt pronubi; hi enim ipsi sponso sunt proximi, eumque ad thalamum nuptialem deducunt. Unde S. Joannes Baptista, Joan. III, 29, vocatur amicus sponsi, quia erat Christi paranymphus.

Hic paranymphus, regisque amicus intimus, apud Persas erat secundus a rege, vocabaturque Surenas, cujus erat coronare regem. Praeerat hic cohorti regiae, quae ex selectissimis, fidelissimis regique amicissimis, puta nobilibus et dynastis qui cum rege nutriti et educati fuerant, constabat. Unde erat quasi dux et primus inter aulae nobiles et regis amicos. Talis fuit hic Ochozat apud regem Abimelech.

Versus 26: Phicol dux militum

ET PHICOL DUX MILITUM. — Alius hic est Phicol ab eo, qui fuit tempore Abrahae, cap. XXI, vers. 22; hic enim illo fuit posterior centum annis. Sicut ergo alius fuit Abimelech hic, qui cum Isaaco, ab illo qui cum Abrahamo foedus iniit: ita et alius fuit Phicol. Videtur ergo quod, sicut Abimelech commune erat nomen regum Geraris, ita Phicol commune fuerit nomen ducum, non cohortis regiae (hujus enim dux erat Ochozat), sed militiae publicae, uti jam commune eorum nomen est, ut vocentur Magistri, vel Generales exercitus. «Phicol» hebraice significat omnis facies, vel potius omne os, quasi omnium militum facies, animi, ora et oculi, in hunc militiae ducem essent conversi; quodque sicut facies totum corpus, ita ipse totum exercitum praeire et ducere deberet.


Versus 29: Nec facinus quod te laederet

NEC FACINUS QUOD TE LAEDERET. — Falsum dicunt: nam ipsis conniventibus, pastores puteos Isaaco ademerant. Ita violenti et tyranni praedicant suam justitiam: justi vero, cum Isaac acceptam injuriam dissimulant, et maleficia beneficiis obruunt, irasci nesciunt, quia pacifici sunt et paci student. Quocirca merito S. Gregorius, homil. 15 in Ezech., Isaacum speculum pacis et simplicitatis statuit, dum ait: «Morum simplicitas placet? Isaac ad mentem veniat, quem in omnipotentis Dei oculis, vitae suae tranquillitas ornavit. Ita David Saulem se persequentem fuga declinavit; et cum posset laedere, noluit: itaque beneficio David victa est Saulis invidia. Ita Salomon pacificus fuit, ideoque templum Domino aedificare meruit.»

Versus 29: Pacificorum exempla

S. Ivo, Causidicorum patronus, cum multis miraculis, tum pietatis operibus clarus, litigantes conciliare studebat, cumque quemdam gravi odio a matre dissidentem, in gratiam et pacem reducere nequivisset, Missae sacrificium pro eo Deo obtulit: exinde nemine jam sollicitante, solo divino instinctu ita animis resipuerunt, ut et hic filium se agnosceret, et illa matrem.

Paphnutio Abbati et eremitae revelatum est, quemdam Heracleae sibi vitae meritis esse parem, et quaerens, invenit eum quidem et uxorem et filios habere, sed post secundam susceptam prolem, castitatem cum ipsa servare, justitiae et pietati studere, ac praesertim conniti, ut, si quos inter se odio distractos cognovisset, reconciliaret; pacifici ergo Religiosis aequantur: testis est Palladius, cap. LXIV.

Hinc Agathon Abbas gloriari solebat se nunquam cepisse somnum, nisi prius et suam adversus alios, et aliorum contra se indignationem placando sopiret, dictitans illud: «Inquire pacem et persequere eam;» et: «Iracundi Deo atque hominibus odio sunt.» In Vitis Patrum.

Joannes Abbas, visens Pesium Anachoretam, rogavit eum quid per 40 annos in eremo profecisset? respondit ille: «Quod sol omnia collustrans nunquam me manducantem vidit, nec iratum.»

Praefectus monasterii Scythi rogatus quid esset illud Evangelii: «Qui irascitur fratri suo sine causa,» solam justam irae causam definivit, separationem a Deo; caeteris quamlibet magnis injuriis acceptis, qui irascitur, eum sine causa irasci.

Edgaro rege Angliae S. Dunstanus Cantuariae Archiepiscopus a Deo audivit, pacem Angliae futuram, quamdiu ille viveret. Igitur annos sedecim quibus regnavit, omnia in summa pace fuerunt. Perpetuo enim foedere sibi vicinos reges devinxerat, piratas mari, praedones terra submoverat; quin et feras: nam a Guidualo Gualdensium rege tributum exegit, annis singulis lupos triginta, id servatum, donec illud bestiarum genus assidua venatione defecit. Tantus ergo pacifici status amor, ipsum ad pacem aeternam provexit, atque ad coelestem gloriam inter Sanctos sublimavit. Ita habet Vita S. Dunstani.

Symbolice, Eucherius, lib. II, cap. LI, per hos tres amicos Abimelech, accipit Philosophos triplices, scilicet Logicos, Ethicos, Physicos: item tres Magos, qui duce stella ad Isaac, id est Christum, venerunt.

Versus 29: Auctum Benedictione Domini

AUCTUM BENEDICTIONE DOMINI, — quia te vidimus benedictum a Domino. Unde Vatablus vertit, nam tu es benedictus Domini. Dant enim causam, cur Isaacum in pace dimiserint: quia videlicet videbant eum a Deo protegi et benedici, ac proinde eum tangere non audebant.


Versus 32: Quem foderant

QUEM FODERANT. — Hinc et vers. 25 patet quod Isaac, mox ut venit Bersabee, jusserit refodi et eruderari puteum dictum Bersabee, quem olim, cap. XXI, vers. 30, effoderat Abraham; sed Geraritae ex invidia eum humo oppleverant. Ita Cajetanus et Abulensis.

INVENIMUS AQUAM. — Ita et Hebraea. Mendosi ergo hic, uti et alibi, sunt Septuaginta qui habent contrarie, non invenimus aquam.


Versus 33: Abundantia et triplex etymon Bersabee

UNDE APPELLAVIT EUM ABUNDANTIAM. — Pro abundantiam hebraice est sheba, quod pro varietate punctorum tripliciter legi et explicari potest. Primo, legi potest sheba, per schin, et tunc significat septem, q. d. Hic est septimus puteus quem effodi. Ita Vatablus. Rursum, hic est puteus septem agnarum, quibus eum emit Abraham, cap. XXI, vers. 30 et 31. Denique hic puteus septem, id est, multas et copiosas dabit aquas. Et ita legisse et intellexisse videri potest noster Interpres, dum vertit, abundantiam.

Secundo, legi potest scebua, id est, juramentum, quia ad hunc puteum juraverunt foedusque inierunt Abraham et Isaac cum Abimelecho. Ita Septuaginta.

Tertio, legi potest seba per sin: ita legit Noster; tumque significat saturitatem, q. d. Ex hoc puteo saturabimur, hic puteus pacificam, copiosam et abundantem nobis et pecoribus nostris dabit adaquationem. Hic sensus plane est ad mentem Isaaci, ut patet ex vers. 22 et aliis.

Versus 33: Sensus mysticus trium puteorum

Mystice, ait Hugo Cardinalis: «Tres hi putei sunt tres status Ecclesiae, incipientium, proficientium et perfectorum. Primum fodit, qui vomere contritionis duritiam cordis sui eruderavit. Hoc fit in exitu de Aegypto, et ideo talis adhuc in se retinet multas reliquias Aegypti, propter quas diabolus multas calumnias movet; unde et puteus iste Calumniae nuncupatur: opera enim neophytorum non sunt usquequaque pura. Secundum puteum fodit, qui manu bonae operationis a se otii omnis torporem expellit. Eccle. IX: Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas; et S. Bernardus: Non est virtus, nisi crescat animus in ipsa difficultate. Tertium fodit, qui a se temporalia abjicit per contemptum propter Christum. Philip. cap. III: Omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. In primo puteo est aqua contritionis; in secundo est aqua compunctionis; in tertio est aqua devotionis, in quo contentio nulla est, nulla difficultas, sed serenitas conscientiae; unde vocatur Latitudo.

In prima fossione diabolus expellitur et vincitur; in secunda, caro subjicitur et dejicitur; in tertia mundus, et ita omne bellum sopitum est, et jam est pax in carne, pax in mente, pax in mundo.» In omnibus ergo operibus tuis perfectus esto; ora, stude, patere, certa, labora aeternitati; despice breve hoc tempus, et temporales brevesque voluptates, opes, honores; suspice aeterna.

Versus 33: Nomen Bersabee

ET NOMEN (puteo, deinde vicinæ) URBI IMPOSITUM EST BERSABEE, — beer significat puteum; scabee, sive sceba, vel scebua, per schin, significat juramentum, vel septem, uti jam dixi; Bersabee ergo idem est, quod puteus juramenti, vel puteus septem agnarum, quas pro eo dedit Abraham: inde enim hic puteus ante centum annos, ab Abraham vocatus est Bersabee. Verum Isaac leniter schin in sin inflectens, hebraice pro Berscabee, dixit Bersabee, itaque hunc puteum vocavit, ac consequenter nomen a patre impositum iteravit et renovavit; sed per exiguum unius litterae flexum alio sensu, quam pater. Bersabee enim per sin, significat puteum saturitatis, quia eo saturata est familia Isaaci, uti jam dixi.

Aliter haec explicat Lipomanus: putat enim ipse, eodem prorsus sono et sensu, hunc puteum ab Isaaco vocatum esse Bersabee, quo a patre Abrahamo Bersabee vocatus fuerat, ut scilicet Bersabee sit idem, quod puteus juramenti: censet enim Lipomanus, Mosen hic respicere ad versum 31, q. d. Eodem die quo Isaac juramentum et foedus iniit cum Abimelech, venit ad eum nuntius de puteo hoc patris refosso; hinc aeque ut pater, vocavit eum Bersabee, id est puteum juramenti: quia aeque ac pater, ad eumdem puteum juravit foedus Abimelecho.

Verum prior sensus genuinus est, et ex mente Isaaci, eumque exposcit versio nostra, quae sabee non juramentum, sed saturitatem et abundantiam interpretatur.

Versus 33: Sensus allegoricus et anagogicus Bersabee

Allegorice, Bersabee est Ecclesia militans, in qua est abundantia gratiarum.

Anagogice, Bersabee est Ecclesia in coelis triumphans, in qua est saturitas gloriae omnisque boni; de qua canit Psaltes: «Satiabor cum apparuerit gloria tua;» et: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te est fons vitae.» Hunc fontem et puteum magno labore effodere oportet, simulque resistendum est Philistinis, fossionem hujus putei impedientibus, puta haereticis aliisque impiis; hi enim litigant de puteis, id est Sacramentis et S. Scriptura quos invident et adimere volunt Catholicis piisque viris: ita Rupertus.


Versus 34: Esau vero quadragenarius duxit uxores

ESAU VERO QUADRAGENARIUS DUXIT UXORES. — Contigit hoc anno Isaaci centesimo, natus est enim Esau anno Isaac sexagesimo. Addit Josephus has uxores fuisse filias Dynastarum Hethaeorum.


Versus 35: Ambo offenderant animum Isaac

AMBO OFFENDERANT ANIMUM ISAAC, — suis malis moribus et contumacia, et quia manebant idololatrae. Ita Targum Hierosolymitanum. Vide Isaac prius vexatum ab alienis, puta Geraritis, hic contristatum a suis, placide omnia pati et dissimulare.

Nota: Esau, invitis parentibus, duxit uxores alienigenas, ideoque paterna benedictione privatus et fratri subjectus fuit, ut patebit capite sequenti. Discant hic juvenes, conjuges accipere ex consilio parentum, fideles et bene moratas, uti fecit Isaac, Jacob, Tobias et alii.